Cornelius a Lapide
Index
CANONES QUI FACEM PRAEFERUNT PROPHETIS.
Canon I. — Prophetae aliquando per voces, aliquando per visiones oculis, aut potius imaginationi objectas, quasi per symbola erudiebantur de rebus futuris. Sic Daniel, cap. VII, 3, vidit quatuor animalia portendentia quatuor Monarchias. Ezechiel, cap. I, vidit currum Cherubim, portendentem Dei magnificentiam, magnamque victoriam et vindictam, tum de Judaeis aliisque gentibus per Chaldaeos, tum de peccato et daemone per Christum. Visiones omnes propheticas colle-
CANON II. Prophetæ habebant spiritum propheticum, non quasi habitum permanentem, sed per modum cujusdam divinæ motionis, afflatus et illuminationis brevi transeuntis, ac per intervalla eos corripientis et illuminantis.
minus periculosi sint, affectui tamen suo præter rationem indulgent, ideoque a veritate veroque sensu aberrant.
Media ergo hic via sinceris interpretibus ineunda, ut ex circumstantiis solerter indagent, quid historice Synagogæ, quid Ecclesiæ; quid Cyro, quid Christo; quid Judæis, quid Christianis conveniat: quod quia implexum est et difficile vestigatu, hac de causa ad illud explicandum et vestigandum aliquot canones dabo, causamque assignabo.
Concludo: quod S. Hieronymus, quod S. Augustinus, quod S. Thomas aliique sacræ Scripturæ et Ecclesiæ doctores propalam confitentur, lumine cœlesti hic opus esse, certum est. «Omnis enim prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit,» ait S. Petrus, II epist. I, 20, ut Deus ipse verba sua tam obscura et implicata nobis illustret, ut intellectui nostro ipse irradiet, judicium dirigat, memoriam confirmet. Itaque invocemus nostrum Isaiam, Jeremiam, Ezechielem et Danielem, ut suum prophetiæ lumen nobis communicent, faciant nos Prophetas, doctores, præcones, æternitatis satores, ut cum Isaia Seraphim aliquis ad nos advolet, calculoque ignito os vaticinaturum tangat, purget, aperiat. Cum Jeremia exclamemus: «A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.» Cum Ezechiele a facie Cherubim cadamus proni in terram, petamusque a spiritu erigi, et os nobis pandi. Cum Daniele verbum Dei in corde conservemus, et stupeamus ad visionem, eo quod desit interpres, atque ab angelo interpretationem demisse flagitemus.
Sane Deo sim ingratus et injurius, si vicennales has meas lucubrationes quantulascumque ingenio potius, studio aut labori meo, cui tamen per Dei gratiam nunquam defui, quam divinæ beneficentiæ et liberalitati, immeritæque opi et illustrationi tribuam. Quam sæpe pelagus hoc exhorrui, portum desperavi, viribus meis diffisus sum, dixi: Quis introibit in potentias Domini? quis scrutabitur secreta Altissimi, ut cognoscat sensum Domini? quis aperiet librum signatum scriptumque intus et foris? Non ego, quia omnia in me pusilla novi, et tu, Domine, melius nosti, qui me penitus in veritate cognoscis; et tamen tacere non licet, quia loqui me jubes. Da quod jubes, tu qui linguas infantium facis disertas, et jube quod vis. Minor sum cunctis miserationibus et veritate tua, quam explevisti servo tuo. Tibi gloria, nobis autem confusio et gratiarum actio. In baculo meo transivi, non Iordanem, sed Oceanum, et ecce cum duabus, imo tribus turmis codicum utriusque Testamenti regredior. Tu solus nosti, et direxisti viam aquilæ in cœlo, viam colubri super terram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. Da mihi ergo sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ, homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. Mitte illam de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret. Sensum enim tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis? Confirma, et perfice, Domine, quod operatus es in nobis, ut Prophetarum arcana nobis patefacias, qui solus habes clavem David, claudis et nemo aperit, aperis et nemo claudit: ut coronidem hanc triplicis coronæ sacris tuis libris imponam, atque eam tibi, o sacratissima Trinitas, offeram, ad tuam gloriam, meam consolationem, et eorum quos tibi per hæc mea scripta docere placuerit, instructionem et fructum. Da ergo tantum te diligere, quantum cognoscere, utque alii per nos te cognoscant et diligant. Da insuper, ut, quando tibi visum fuerit e misera hac peregrinatione dimittere servum tuum in pace, videant oculi mei salutare tuum, a videntibus hisce nostris prævisum et prænuntiatum, quod ipsi jam coram vident, eoque fruuntur facie ad faciem: utque sim minimus eorum, qui cum ad justitiam erudierint multos, jam fulgent quasi stellæ in perpetuas æternitates: atque cum Daniele, Isaia, Jeremia et Ezechiele, ante thronum tuum consistens, cum illorum coronis coronidem hanc etiam offerens (tua enim est, non mea) æternis hymnis concinam tibi sedenti in throno, et Agno: «Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen.»
CANON IV. Prophetæ quia amplum habebant lumen, ad plures, et plura diversis temporibus futura sua oracula extendunt.
Canon I. — Prophetæ aliquando per voces, aliquando per visiones oculis, aut potius imaginationi objectas, quasi per symbola erudiebantur de rebus futuris. Sic Daniel, cap. VII, 3, vidit quatuor animalia portendentia quatuor Monarchias. Ezechiel, cap. I, vidit currum Cherubim, portendentem Dei magnificentiam, magnamque victoriam et vindictam, tum de Judæis aliisque gentibus per Chaldæos, tum de peccato et dæmone per Christum. Visiones omnes propheticas colle-
git et explicuit uno tomo nuper noster Antonius Fernandius. Sæpius tamen et passim prophetia et lumen propheticum erat revelatio, et vox sive locutio divina, imaginationi et menti Prophetæ a Deo objecta et immissa. Unde sæpius vocatur «verbum» quam «visio:» ubi tamen hunc canonem accipe et observa:
Cum de Dei locutione agunt Prophetæ, sæpe quæ rerum sunt verbis, et quæ verborum sunt rebus tribuunt, ut dicant se vidisse verbum, visionem audivisse, imo idem verbum vel visionem nunc se vidisse, nunc audisse asserant, ut patet Isaiæ I, vers. 1, et cap. II, vers. 1, cum tamen sola visio videatur, solum verbum audiatur.
Ratio phrasis hujus est, quia Deus loquebatur Prophetis non lingua, nec voce, ut homines; sed rebus et factis, per species rerum aut vocum, quæ rerum erant significativæ, imaginationi aut menti eorum objectas: quare verba Dei sunt non tam ipsæ voces, quam ipsa facta et res gestæ. Rebus autem et gestis quando geruntur, magis proprium est videri quam audiri. Cum ergo sic loquentem audiebant Prophetæ, quasi res ipsas coram se geri cernerent. Simili modo S. Joannes in Evangelio sæpe ait, Filium videre et audire omnia a Patre: quia in simplicissima deitate, idem est videre et audire. «Deus, inquit Cicero in Somn. Scipion., est qui videt, qui sentit, qui meminit, qui regit et moderatur.» Idem suo modo participat mens humana in Christo, æque ac in nobis, dum revelationem accipit. Sicut enim mens Dei eminenter continet visum, auditum, omnemque sensum et sensationem: sic et suo modo mens creata hominis et angeli. Est enim ipsa imago mentis divinæ, facta ad ejus exemplar et similitudinem. Mens ergo nostra dum rem quampiam percipit et clare cognoscit, dicitur eamdem videre et audire. Hæc ergo causa est, cur prophetia, sive locutio et revelatio divina, puta res a Deo revelata, modo vocetur «verbum,» modo «visio.» Ita S. Basilius in Isaiæ cap. I, vers. 1, qua de re plura ibidem dicam.
Secundo, prophetiæ vocantur «verbum:» quia passim non visiones, sed verba Dei loquentis audiebant Prophetæ; et quia auditus, cujus est percipere verbum magistri, est sensus disciplinæ, ut ait Aristoteles. Eædem vocantur «visio:» quia videre, et visus, cum omnium sensuum sit nobilissimus et certissimus, capitur sæpe pro auditu, gustu, tactu, omnique sensu et sensatione, uti ostendi Exod. XX, 18, ut idem sit videre, quod certo percipere et cognoscere, sive videndo, sive audiendo. Ita S. Joannes in Apocalypsi, cap. V et deinceps, ait se vidisse librum signatum septem sigillis, eoque ab Agno reserato, narrat, cap. XII et sequent., se vidisse, non autem audisse et legisse visiones in libro hoc descriptas: quia scilicet apud Prophetas idem sunt visio, lectio, auditio, tantumque significant revelationem, et cognitionem spiritalem mentis, uti ibidem docui.
Quocirca S. Chrysostomus in Evangelium S. Marci, tom. 3, quærit, cur toties dicant et repetant Prophetæ verba hæc: «dicit Dominus,» ac respondet: Quia, inquit, Sanctus Spiritus, qui ab eis antea recesserat, tunc ad eos redibat. De solo enim Christo dicitur: «Super quem videris Spiritum descendentem et manentem.» In Prophetis ergo verum est illud S. Augustini: «Mentium rex Deus est.» Hinc prophetiæ eorum, licet consequenter in eodem libro scribantur, tamen diverso tempore sunt factæ et dictæ, imo sub diversis regibus, ut patet ex Isaia, cap. I, vers. 4. Ita S. Hieronymus ibidem. Hinc rursum mirum non est eos idem iterum et sæpius repetere et inculcare; hoc enim boni concionatores, suggerente Spiritu Sancto, facere solent. Hinc tertio, statim eodem capite ad aliam prophetiam et materiam non raro transcunt. Hinc quarto, posteriores Prophetæ subinde priorum verba repetunt et confirmant. Sic Michæas, cap. IV, vers. 1, dictum Isaiæ, cap. II, vers. 2. Sic onera Babylonis, Ægypti, Moab, Ammon, Idumææ, Tyri, etc., quæ Isaias, cap. XIII et sequent. assignat, Jeremias iterat et confirmat in cap. XLVI et sequentibus.
Canon III. In Prophetis, et præsertim in Jeremia et Ezechiele (ut patebit in Chronotaxi, quam eis præfigam), sæpe non servatur ordo regum et temporum; sed proponitur prophetia quæ posterius contigit, et e contrario. Rationem assignat S. Hieronymus in cap. XXV Jeremiæ sub initium: «Non enim, ait, Prophetis cura erat tempora conservare, quæ historiæ leges desiderant, sed scribere utcumque audientibus atque lecturis utile norant. Unde et in Psalterio male quidam juxta textum historice psalmorum requirunt ordinem, qui in Hebræo carmine non observatur.» Adde videri prophetias aliquas diverso tempore dictas, et diversis schedis a Prophetis conscriptas, postea ab aliquo alio in ordinem quem jam habemus, esse compilatas et digestas, ordinis tamen neglectu: ita in Jeremia fecisse videtur Baruch. Atque inde videntur emanasse illa ultima fragmenta Danielis, puta historiæ Suzannæ, cap. XIII, et Belis ac draconis, cap. XIV. Sic Proverbia Salomonis non ab ipso, sed ab ejus viris esse digesta, patet Proverb. XXV.
Ubi nota Prophetas ordinarie suas revelationes quas a Deo accipiebant, primo viva voce instar præconum, vel concionatorum populo enuntiasse et promulgasse. Unde toties dicit eis Deus: «Dic populo huic: Dices ad eos,» etc. Rursum: «Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum,» Isaiæ LVIII, 1. Deinde post concionem, hanc eamdem, aut ejus summam conscribebant, atque, ut censent nonnulli, scriptam valvis templi affigebant, ut omni-
Canon V. Dubium sæpe est an Prophetæ loquantur de typo, an de antitypo: hoc est, an de historia, an de allegoria per historiam significata.
bus etiam iis qui eam non audierant, pateret; atque iis qui audierant, ejus memoriam refricarent, et ad ei obtemperandum exstimularent. Quæ cum per aliquot dies satis patuisset, auferebatur a ministris templi, atque reponebatur in exedris templi, ut perpetuum ejus monumentum exstaret. Hinc confectos esse libros Prophetarum verisimile est. Id innuit Habacuc in cap. II, vers. 2, dicens: «Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.» Et Isaias, cap. VIII, vers. 16, dicens: «Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.» Singulari autem Dei providentia effectum est, ut sacerdotum opera, quorum officium erat hæc scripta conservare, et ad posteros transmittere, hæc ad nos pervenerint. Erant enim ipsi sæpe Prophetis infensissimi, eo quod a Prophetis eorum scelera detegerentur, et acriter perstringerentur. Deus ergo ad hoc præstandum eos impulit et direxit. Esto enim Prophetæ domi quoque eadem scripta conservarent, tamen pontifices ea eripere illis et abolere potuissent. Adhæc illa apud posteros auctoritate sua caruissent, nisi pontificum et Synagogæ testimonio et calculo communita fuissent; perinde ut jam libri hagiographi Ecclesiæ testimonio indigent. Unde enim sciremus hæc esse ipsissima oracula Isaiæ, nisi id Synagoga nobis tradidisset?
cupiunt enim pluribus prodesse: qua de causa et sua oracula, quæ prius quasi concionantes voce pronuntiaverunt, postea vel per se, vel per alios conscripserunt, ut omnibus sæculis concionentur et vaticinentur. Quocirca Isaias, Jeremias, et alii, cum Judæos sui ævi arguunt, arguunt etiam Judæos postea futuros, præsertim tempore Christi avos suos imitantes, ut patet Isaiæ I, 7. Hinc cum eis comminantur captivitatem Babylonicam, sub ea posteris eorum comminantur similem captivitatem Romanorum per Titum et Vespasianum: similis enim fuit utraque captivitas, tum quia eidem genti, tum quia ob similia peccata, tum quia simili modo, crudelitate et vastitate inflicta est. Rursum in excidio urbis Jerusalem dant speciem et typum excidii orbis in fine mundi: unde Christus, Matth. XXIV, sub illo hoc depingit, et ab illo ad hoc transit vers. 29. Simili modo transeunt a captivitate Assyriaca decem tribuum, ad captivitatem Babylonicam duarum tribuum, Judæ scilicet et Benjamin, atque hæc omnia faciunt citissime, saliendo a priore ad posteriorem, et statim ad priorem resiliendo: subinde vero id faciunt post longam orationem, et quasi parenthesin.
Denique Prophetæ sæpe transcunt ab historia et concione ad Christum; eum enim habent pro scopo: et a Christo rursus redeunt ad historiam et res sui temporis. Porro id faciunt tribus de causis. Prima est, ut videatur esse prophetia, non ordinata narratio aut historia: unde in ea quasi in cyclade variegata et auro intertexta præcidunt sæpe historiæ filum, ut Christum historiæ attexant et intertexant. Ita S. Hieronymus in Osee cap. I. Secunda est, quia Prophetæ elevati lumine prophetico et divino, omnia (quæ nobis remota et longe dissita videntur) sub se quasi exilia, coram et conjuncta intuebantur, uti revera sunt si cum æternitate Dei (in qua hæc videbant Prophetæ) conferantur. Quomodo S. Benedictus, in Deum elevatus, vidit totum mundum collectum quasi in parvo globo, uti narrat S. Gregorius, II Dialog. cap. XXXV. Tertia, quia, ut ait S. Chrysostomus, mos Prophetarum est diversorum temporum conjungere prophetias, ut ex eo quod ipsimet audientes, vel eorum successores viderent impletum, etiam crederent quod in posterius tempus differtur, v. g. de Christo et Ecclesia fore implendum. Tradit hunc canonem S. Hieronymus sub initium Commentar. in cap. II Nahum: «Hinc, ait, vel maxime obscuri sunt Prophetæ, quia repente dum aliud agitur, ad alios persona mutatur;» et in cap. I Malachiæ canonem hunc figit: «Prophetæ futurorum texunt vaticinium, ut præsens tempus non deserant: nam utriusque miscent sermonem, et ex occasione hujus felicitatem Christi prædicunt.» Vide Driedonem, lib. III De Dogmat. Eccles. cap. V, tract. 2. Crebræ ergo, ait S. Cyrillus in cap. XVI Isaiæ, vers. 3 et 4, apud Prophetas sunt metabases, sive transgressiones, idque ad velanda prophetiæ sacramenta.
CANON VI. Quidquid repromissionum talium majorum, Sion vel Jerusalem factarum, legimus, non generaliter ad omnes Judæos, sed ad eos tantum, qui in Apostolos electi sunt ex Israel, et Christo crediderunt, referre, deque iis specialiter intelligere debemus.
Ubi tamen adverte Prophetas has metabases facere non importune, nec ex abrupto, sed commode, congrua occasione, lenique et molli transitione, præsertim cum historia fuit typus Christi aut Ecclesiæ. Sic Isaias, cap. VII, a liberatione Judæorum et Achaz de manu Rasin regis Syriæ, et Phacee regis Samariæ, subito transit ad partum Virginis, et Emmanuelis ortum, ac liberationem hominum e potestate diaboli per Christum, cujus illa erat typus. Sic sæpe vastitatem urbis (quasi allegoriam litteræ) miscent cum excidio orbis, et die judicii, cujus illa fuit speculum et præludium. Ita S. Hieronymus in Osee cap. I.
CANON VII. Prophetæ per Sion et Jerusalem, nunc Judæos in Judaismo manentes, et Christo incredulos; nunc vero Judæos ad Christum conversos intelligunt; et statim ab his ad illos transeunt, et e contrario.
Hinc rursum, cum aliqua umbra sese ostendit Messiæ, aut aliquid quod ipsius memoriam excitare possit, excitatur Propheta, et affectu magno in eum rapitur, ac in figura illa latentem explicat, salutat, et omnibus agnoscendum proponit. Deinde, quasi de stupore et exstasi se ipsum recipit, ac ad institutam narrationem sese refert. Itaque data occasione, repente quasi per suspirium Propheta avolat ad Christum, quasi ad scopum, amorem et delicias suas, moxque redit ad historiam, vel materiam cœptam. Exempla sunt Isaiæ XVI, 1, ubi, cum prædiceret excidium Moab per Chaldæos, prævidens Christum ex Moab per Ruth Moabitidem nasciturum, subito ad eum avo-
CANON VIII. Solent Prophetæ felicitatem bonorum spiritualium, et gratiam Evangelii Christi comparare cum ubertate terrena legis veteris et priorum temporum, illamque per hanc significare.
quam suillum. Rursum act. VI: «Siculi, inquit, Sacerdotem exsecrabantur, qui Verrem tam nequam reliquisset.» Nam C. Sacerdos prætor, Sicilia abiens, successorem reliquerat Verrem: et sacerdos, id est, mactator, reliquit verrem, id est, suem victimam, quam non mactavit. Rursum: «Nam ut Verres, ait, prætor factus est, qui cum auspicato a Chelidone surrexisset, sortem nactus est urbanæ provinciæ.» Ludit in voce «Chelidon:» nam ita vocabatur meretrix Verris, quæ in prætura ipsius omnia transigebat: et ex Chelidonis, id est hirundinis, volatu et garritu novi prætores captabant auguria et auspicia sui officii.
CANON IX. Hæ prophetiæ et promissiones incipiunt impleri in Ecclesia præsenti, sed perfecte implebuntur in Ecclesia cœlesti.
Quidni ergo Spiritus Sanctus uno conceptu et oratione complecti possit signum et signatum, typum et antitypum? Sic II Reg. VII, 12, loquitur Deus de Salomone, eique multa bona promittit: sed quædam attexit quæ ei non nisi per hyperbolem, Christo autem, qui verus est Salomon, proprie et adæquate ad litteram conveniunt. Sic Isaiæ XIV, describitur casus Baltasaris ultimi regis Chaldæorum, per schema casus Luciferi. Fuit enim ipse quasi alter Lucifer. Sic Ezech. XXVIII, 14, describitur rex Tyri quasi alter Cherub. Ubi multa sunt quæ proprie non nisi Baltasari et regi Tyri conveniant; quædam tamen intexuntur quæ magis typo, id est, Lucifero et Cherubim, conveniant; ut quod dicitur: «Dicebas: In cœlum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, etc., similis ero Altissimo.» Quocirca hic aliis similibus locis est quasi parabola, in qua duplex est sensus litteralis: primus ipsius parabolæ, secundus rei per parabolam significatæ: ubi quædam parabolæ proprie, quædam hyperbolice vel figurate tantum conveniunt: hæc vero ipsa proprie competunt rei per parabolam significatæ: uti ex adverso illa quæ proprie parabolæ conveniunt, subinde non nisi figurate rei per eam significatæ competunt.
Canon X. Prophetæ de œconomia Christi, et de salute parta per Christum, quasi de acri certamine loquuntur.
Rursum, Prophetæ aliquando assurgentes sensim a typo ad antitypum (v. g. a Cyro ad Christum, a Sione ad Ecclesiam), initio utrumque sensu litterali complectuntur. Mox pergentes hærent litteraliter in suo ascensu, puta in antitypo, alludentes tantum ad typum, demum ad typum redeunt. Quocirca difficile est judicare an unum litteraliter intendant, et ad alterum tantum alludant; an vero utrumque litteraliter significare velint. Quare hoc solerter ex scopo, ex phrasi, ex rei quæ dicitur majestate, ex argumento, et ex aliis circumstantiis investigandum est et secernendum. Unde Franciscus Forerius in Isaiæ XLV, 8: «Quotiescumque, inquit, Prophetæ inserunt historiæ rerum gestarum aut gerendarum, verba talia, quæ aptius rei figuratæ quam historiæ conveniunt: toties eam interpretandi rationem tanquam a Spiritu Sancto amplectendam putato, quæ simul cum historia mysterium enarrat.» Ita nimirum, ut aliquando utrumque sensu litterali significare intendant, uti dixi; aliquando vero unum tantum significent, ad alterum tantum alludant,
Canon XI. Per familiaria nomina gentium barbararum, quæ populo Dei, id est Judæis, erant vicinæ et hostiles, puta per Philistinos, Arabes, Ægyptios, Moab, Ammon, Idumæos, significant synecdochice omnes gentes impias subigendas a Christo, totumque mundum ad eum fore convertendum.
lat, dicens: «Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion;» moxque post hoc suum suspirium, quasi per parenthesin insertum, redit ad vaticinandam cladem Moab. Sic Isaias, cap. XLV, vaticinans de Cyro liberatore Hebræorum ex Babylone, prævidens Cyrum fore typum Christi redemptoris mundi, mox ad eum abripitur, aitque vers. 9: «Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant Justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem.» Deinde statim ad Cyrum et Judæos redit. Sic Jacob benedicens filio Dan, prævidensque ex eo nasciturum Antichristum, suspirat ad Christum ejus debellatorem, dicens: «Salutare tuum exspectabo, Domine,» Genes. XLIX, 18. Sic Zacharias, cap. XIII, vers. 7, cum tenuis umbra Christi pastoris præcessisset, ad Christum avolat dicens: «Framea, suscitare super pastorem meum, etc. Percute pastorem, et dispergentur oves.» Ita solent amantes visa imagine, aut re quæ amati memoriam eis refricat, mox de eo cogitare, loqui, ad eum anhelure. Hæc enim est natura amoris.
Canon XII. Solent Prophetæ auditores suos primo terrere, deinde quos terruerunt consolari, in spem erigere, et ad pœnitentiam excitare: et e contrario desides et obduratos minis percellere.
Ut hoc secernas, duplicem hunc canonem observa. Prior est, cum Prophetæ aliquid enuntiant aut prædicunt de Sione, de Judæis, de Jerusalem, de Cyro, de Zorobabele, etc., si verba nihil habeant sanæ doctrinæ fidei aut morum contrarium, sique omnia recte cum præcedentibus et sequentibus cohæreant; tunc ipsa proprie de illis ipsis sicut sonant accipienda sunt, hicque est sensus litteralis. Ita S. Augustinus, lib. III De Doctrina Christiana, cap. X et XI, et S. Hieronymus Prologo in Isaiam, et commentans passim in Isaiam: ubi ipse primo sensum litteralem de Sione et Judæis, deinde mysticum de Christo et Ecclesia, aut tropologicum ad morum conformationem tradit et prosequitur. Sin autem promissiones, aut ea quæ dicuntur a Prophetis, majora sint quam ut possint convenire Jerusalem, Judæis, Cyro, etc., tunc certum est eos ad litteram de iis non loqui, sed ad eorum antitypa avolare, v. g. Si loquantur de Jerusalem, non terrenam, sed spiritalem intelligunt, id est, Ecclesiam, quam terrena figurabat. Ita S. Hieronymus in cap. XXX Isaiæ.
Posterior est, Prophetæ subinde in sensu litterali simul complectuntur et rem quam verba proprie significant, et simul allegoriam quam res illa repræsentat: tuncque duplex est sensus litteralis, prior quasi historicus, posterior quasi propheticus. Sic ingeniosi adolescentes sæpe ludunt et rident socios, dicendo, v. g.: Tu es Plato, id est, Philosophus, et simul planis magnisque pedibus; inde enim vocatus est Plato. Tu es longis naribus, id est, tu habes longas nares, et simul es curiosus ac sagax; tu es bene nasatus æque ac nasutus. Ita ludit Cicero, act. III in Verrem: «Homines, inquit, negabant mirandum esse, jus tam nequam esse, verrinum.» Nam Verres et hominem et suem significat; ac jus, tam civile est
CANON XIII. Hebræi sæpe commutant tempora, ut præteritum capiant pro futuro aut præsenti; rursum futurum pro præterito, ut cum narrant rem factam.
aut illud obiter tantum quasi typum vel umbram perstringant; quod maxime fit, cum increvit oratio, jamque quasi in sui culmine versatur. Tunc enim figura et parabola seposita, aut potius præsupposita, toti feruntur in rem figuratam, eamque graphice et magnifice depingunt. Res hæc, Isaiæ XIV, Ezechiel. XXVIII, et aliis exemplis in ipso decursu evadet clarissima.
Ita S. Hieronymus in cap. LIX Isaiæ, in fine. Ubi nota Prophetas de Sion et Jerusalem proprie dicta, id est urbe Judaica, et mystica, id est Ecclesia, quasi de una eademque loqui, et ab illa ad hanc assurgere; ut Isaiæ II, 3, et cap. LX, vers. 1, et cap. LXII, vers. 1, et alibi sæpe; tum quia una eademque est Ecclesia vetus Judæorum, et nova Christianorum; tum quia nova cœpit in Jerusalem, et veteri labenti ibidem surrogata est, tum denique quia Jerusalem prius Judaica, postea per prædicationem Apostolorum Christiana facta est. Sic enim eadem est Roma olim Gentilis, nunc Christiana. Sic eadem vocantur Gentes olim idololatræ, nunc fideles.
CANON XIV. Prophetæ sæpe mutant personas quasi per dialogismum.
hoc enim patitur, imo exigit raptus propheticus. Exemplum est Isaiæ cap. LI, vers. 17 et 21. Sic S. Joannes in Evangelio per Judæos, nunc solos principes, Scribas et Pharisæos, Christi æmulos; nunc solum populum, et turbam Christi sequacem intelligit; ideoque Judæos nunc Christo adversos, nunc faventes inducit; nunc eos increpat, nunc laudat, ut patet cap. VII, vers. 11 et 13, cap. VIII, vers. 31, cap. IX, vers. 13 et alibi.
CANON XV. Mimesis, id est imitatio verborum quæ ab alio dicuntur, tacito nomine dicentis, frequens est in Scriptura.
ut dicant Deum per Christum daturum abundantiam olei et vini, et copiam pecorum ac pascuorum, aurum et argentum, domos et palatia; per quæ non hæc ipsa materialia, sed spiritualia bona et charismata intelligunt, idque faciunt, tum quia illa horum erant typus, tum quia Judæi quibus loquebantur Prophetæ, fere alia bona non norant, nec æstimabant. Id patet Joel. II, 23, Isaiæ XXXV, 1 et sequent., Jerem. XXXI, 38 et alibi.
Rursum pertinent tantum ad genuinos Ecclesiæ filios, qui ex fide et legibus sancte vivunt, non autem ad degeneres, puta ad impios, inobedientes et sceleratos, qui fidem sanctam improbis moribus decorant et corrumpunt. Sic Isaias, cap. II, vers. 1, ait quod fideles, tempore Christi, conflabunt gladios in vomeres, nec exercebuntur ultra ad prælium. Idem dicit cap. XI, 6. Quod clarum est ad bonos tantum sanctosque Christianos pertinere; nam inter superbos et impios videmus esse jurgia et bella, eosque quasi lupos et pardos grassari in innocentes et pauperes. Simili modo prophetiæ de Judæorum conversione ad Christum cœperunt impleri tempore Christi et Apostolorum, atque quotidie pergunt impleri; sed perfecte implebuntur in fine sæculi, cum omnis Israel salvus fiet, Rom. XI, 26.
CANON XVI. Prophetæ utuntur multiplici enallage.
unde inducunt Christum quasi militem armatum, pugnantem, vincentem et triumphantem, dicuntque eum orbem calcasse, hostes necasse, etc., tum quia typus Christi fuit David bellator et victor; tum quia Judæi talem Messiam exspectabant, qui bello eos vindicet, et ab hostibus liberet; tum denique quia Christus acre gessit bellum, imo duellum contra hostes suos et nostros. Hisce ergo phrasibus significant, primo, Christum conflixisse cum diabolo et peccato, eosque vel fugasse vel interemisse. Secundo, quod infideles, impios et reprobos hostes suos, tum in hac vita, tum maxime in die judicii profligabit, punietque morte æterna, ut patet Isaiæ LXIII, 3, uti ibi explicat S. Hieronymus. Tertio, quod Christus, cum impias gentes suæ fidei subiget, in eis impietatem et vitia necabit, de quo plura Can. XLVI.
Ita S. Hieronymus in cap. LX Isaiæ. Sic et ab una persona aut gente, omnes alias similes intelligunt. Ita S. Augustinus, lib. IV De Doctrina Christ., cap. VII, in fine.
Hoc enim est munus boni concionatoris. «Moris est S. Scripturarum, ait S. Hieronymus, lib. VI in Isaiam in fine, ut postquam desperationem mentis humanæ læto animo sublevaverint, rursum negligentes et nolentes agere pœnitentiam, comminatione deterreant, ne bonitas Dei induret cor nostrum.» Adhæc, solent adversis læta subjungere, ut cum imminentia supplicia populo prædixerint, continuo Deum quasi placatum ostendant, quin et beneficia promittant Dei, quasi certantis et ulciscentis malefacta suis beneficiis, quibus afflictos præteritis suppliciis consolatur. Cor
in animum humanum ita in medio spei et timoris librandum est, ut nec nimia lætitia infletur, nec nimio metu aut tristitia absorbeatur, et desperet. Porro hæc beneficia fere non temporaria sunt, nec tunc accipienda; sed spiritualia, et tempore Evangelii implenda: hoc enim intelligunt cum dicunt: «In tempore illo, in diebus illis.» Unum enim idemque erat illis omne tempus futurum, idque eis modicum videbatur et exiguum respectu luminis prophetici, quo intuebatur immensam Dei præscientiam et æternitatem. Nam, ut ait Psaltes: «Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quæ præteriit.» Exempla sunt Jerem. XXXI. Daniel. IX, Osee XIII.
Id patet Habac. cap. III, vers. 7, 9, 11. Prophetis autem peculiare est, ut præteritis utantur pro futuris, ac res futuras quasi jam factas prædicant et narrent, idque ob prophetiæ certitudinem, scilicet ut significent eas ita certo futuras, ac si jam factæ essent. Porro hæc enallage temporum maxime locum habet, quando simile tempus præcessit, v. g. quando præteritum antecessit, et sequentur futura cum copula «et:» hæc enim copula, cum tempora copulet, significat in eodem tempore præterito, futura esse exponenda, et connectenda. Vice versa si futurum antecessit, et sequantur præterita cum copula «et,» illa per futurum exponenda sunt. Eadem est ratio, si præsens antecessit, et sequantur futura vel præterita: tunc enim illa per præsens verti debent. Vide Pagninum, lib. III Instit. cap. LII. Exempla passim sunt obvia. Vide Psalm. CVI et CVII, ubi sæpissime futurum quod est in Hebræo, Noster vertit per præteritum, quia præteritum antecessit, ut Psalm. CV, 12: «Et laudaverunt;» vers. 17: «Aperta est terra;» vers. 18: «Combussit;» vers. 19: «Fecerunt vitulum.» Et Psalm. CVI, vers. 6: «Eripuit eos;» vers. 13: «Liberavit;» vers. 14: «Eduxit eos;» vers. 18: «Abominata est.» Sic et vers. 19, 20, 27, 28, 29, 30, 33, 35, quibus omnibus locis in Hebræo sunt futura.
Rursum usitatum est in Scripturis, ut unum tempus, quodcumque illud sit, pro omnium temporum differentia usurpetur, quando significatur rei perduratio et permanentia, ut Psalm. I, 1: «Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit. Non abiit,» id est non abit, nec abiit, nec abibit: «non stetit,» id est non stat, non stetit, non stabit. Sic Joan. I, 1: «In principio erat Verbum: erat,» id est semper erat, ab æterno erat. Peculiare autem est Hebræis, ut per futurum significent rei naturam, morem, consuetudinem, perdurationem, ut Eccles. cap. VIII, vers. 17: «Quanto plus laboraverit,» hebraice laborabit, id est laborare solet. Isaiæ VI, 2: «Duabus volabant,» hebraice volabunt, id est volare solebant. Sic explicamus difficilem locum
CANON XVII. Hebræi sæpe subticent suppositum verbi, illudque quasi notum ex circumstantiis supplendum lectori relinquunt.
Jam enim se, jam Deum, jam populum, jam hostes inducunt loquentes, nec tamen personas hasce exprimunt. Hinc magna obscuritas oritur, quæ ex adjunctis solvenda est, ut quidque suis locis, causis, temporibus et personis reddatur. Ita Jeremias ad pathos movendum, jam Deum, jam populum, mox Chaldæos alloquitur: atque jam in sua, jam in Dei, jam in populi, jam in Chaldæorum persona loquendo terret, agitatque populum ad pœnitentiam: sicut boni concionatores nunc ad Deum, nunc ad animam, nunc ad Sanctos, nunc ad Christum crucifixum faciunt apostrophes, seque in omnes partes vertunt, versantque populum, ut eum commoveant et compungant. Ita Hieronymus in Jeremiæ cap. VIII, et S. Chrysostomus in Psalm. CXXXVI, tom. I.
Canon XVIII. Sacra Scriptura de provinciis et civitatibus loquitur, ac si viri, aut potius mulieres essent et filiæ, ob earum pulchritudinem et luxum.
Sic enim Prophetæ sæpe loquuntur in persona impiorum, eorumque verba usurpant. Ita Isaias, cap. XXVIII, vers. 13, usurpat verba Judæorum subsannantium et irridentium Prophetas, ac dicentium: «Manda, remanda, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi.» Ita Jeremias, cap. VIII, vers. 14, usurpat verba Judæorum ab hoste afflictorum et vastatorum, ac dicentium: «Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis.» Sic Psaltes, Psalm. II, 3, usurpat verba regum obluctantium Deo et Christo, ac dicentium: «Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.» Sic S. Paulus, I Corinth. XV, 32, ex Isaia cap. XXII, 13, usurpat verba Epicureorum: «Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.» Sic Jeremias, cap. X, 11, imitatur verba chaldaizantium, loquiturque chaldaice: Elahaia discemaia vearka la abadu, iebadu meara umin techot scemaia, id est «Dii, qui cœlos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quæ sub cœlo sunt.» Simili modo per mimesin sancta Scriptura alludit, et citat subinde fabulas Gentilium, uti dicam in fine Can. LVI. Rursum ad opiniones vulgo creditas, licet fabulosas, quales sunt de viribus hyacinthi, sapphiri, carbunculi, etc., fugandi melancholiam, morbos, dæmones, etc., uti ostendi Apoc. XXI, 19. Non enim asserit Scriptura has opiniones esse veras de gemmis in se, sed esse veras in Apostolis, qui
ibidem sigillatim per gemmas hasce designantur, uti recte ibidem annotavit noster Alcazar.
CANON XIX. Prophetæ gaudent metaphoris et allegoriis, ac parabolicis phrasibus.
Primo, personæ, ut licet de eadem loquantur, tamen a secunda in tertiam, et vicissim a tertia in secundam transeant, imo de se ipsis loquantur in tertia persona.
Secundo, numeri, ut a singulari transcant in pluralem, et e contrario, præsertim cum agunt de populo, vel cœtu hominum: hic enim collective qua populus, est singularis: distributive vero qua multos complectitur, est pluralis. Quocirca tunc singulare nomen aut verbum accipitur collective, et significat quisque.
Tertio, generis et suppositi, ut de eadem re loquentes, nunc masculino genere utantur, subaudientes v. g. populum; nunc feminino, subaudientes vineam vel Synagogam: ita enim sæpe populum appellant. Exemplum clarum est Isaiæ cap. LXVII, vers. 3, 5, 6. Rursum viris, qui non viriles, sed molles sunt, aut timidi, aut concupiscentes, tribuant genus femininum, eosque vocant feminas. Sic ait Isaias, cap. III, vers. 12: «Et mulieres» (id est mulicrosi principes, et «effeminati,» ut dixit vers. 3), «dominatæ sunt eis.» Simile est cap. LI, vers. 12, et II Reg. XIII, 37, in Hebræo. Sic Poeta dixit:
CANON XX. Solet Scriptura ab una metaphora ad aliam transire, ac subinde redire ad priorem.
O vere Phrygiæ, neque enim Phryges.
CANON XXI. Nomen figuræ tribuitur rei figuratæ.
Quarto, nominis et verbi: nomen enim verbale sæpe sumunt pro verbo, adeoque ipsum construunt cum casu verbi, ut Osee vers. 13, cap. I, in Hebræo, «secundum dilectionem Dei filios Israel,» id est sicut dilexit Deus filios Israel. Simili enallage et Hebraismo utitur subinde S. Paulus, ut Rom. II, 7: «Iis qui secundum patientiam boni operis,» id est iis qui patienter perseverant in bonis operibus; et mox: «Iis autem qui sunt ex contentione,» id est qui sunt contentiosi, qui contendunt et rixantur. Sic cap. VIII, vers. 5, ait: «Qui secundum carnem sunt,» id est qui carnales sunt, qui carnaliter vivunt, «quæ carnis sunt sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt,» id est spirituales, qui Spiritus Sancti ductum sequuntur, et spiritaliter vivunt, «quæ sunt spiritus sentiunt.» Simili enallage utuntur et Græci.
Canon XXII. Simili schemate nomina propria gentium pro moribus, vel morum similitudine et imitatione commutant.
Quinto, verbi pro adverbio, ut Jerem. IV, 5. Hebræa habent: «Clamate, implete,» id est clamate plene et fortiter, ut vertit Noster, omnia clamoribus implete. Isaiæ XXXI, 6: «Convertimini sicut in profundum recesseratis, filii Israel;» hebraice est, sicut profundastis, vel profundum fecistis, hoc est, sicut longe et profunde recessistis ac descendistis. Osee IX, 9: «Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.» Hebraice est: Profundarunt, corrupti sunt sicut in diebus Gabaa. Jonæ IV, 9: «Putasne bene irasceris tu?» Hebraice: Putasne bene fecit, venit ira tibi? Ubi bene fecit idem est quod bene.
Sic Amos V, 6, ait: «Exstinguat Bethel,» id est ignem Bethel. Sic Joan. XIX, 14: «Erat Parasceve Paschæ,» id est sabbati Paschæ vel hebdomadæ Paschæ. Sic Isaiæ cap. I, vers. 28: «Conteret, scilicet Deus, peccatores.»
Canon XXIII. «In» præpositio generalis est, et pene sola frequens Hebræis.
Hinc quando urbibus idololatriam exprobrat, vocat eas «meretrices.» Notum est enim Prophetas idololatriam vocare «fornicationem» vel «adulterium:» quia scilicet, per eam anima, vel urbs, relicto Deo sponso suo, adhæret idolo, quasi adultero. Alias urbes vocant «virgines,» idque primo, ob earum opes et decorem. Secundo, quod urbs quasi virgo domi studiose servata, nunquam hostium libidini, id est potentiæ et armis, succubuerit, nec eorum gladio fuerit violata, excisa, aut in captivitatem ducta, sed suum quasi imperii et libertatis florem ac speciem illibatam servaverit. Sic enim mel virgineum vocamus, quod proxime ab apibus venit, nec ab humana manu subactum est, tinctum et fucatum: sic terra vocatur virgo, quæ vomere non est aperta, aut conscissa, ad semen accipiendum. Tertio, quod quasi virgo tenere et molliter a Deo, aut rege vel accolis fuerit habita, nutrita et custodita. Sicut enim mares filias suas virgines tenere amant, delicate tractant, et quidquid ad earum ornatum spectat, tota urbe et subinde toto orbe conquirunt: ita ad eas urbes quas Prophetæ vocant «virgines,» convehebatur quidquid in aliis locis pulchrum erat, deliciosum et pretiosum. Ita Babylon vocatur «virgo,» Isaiæ XLVII, 1, quia orbis
CANON XXIV. Hebræi sæpe omittunt notas similitudinis, «sic, sicut, veluti»: eæ ergo supplendæ sunt.
deliciæ, opes et merces eo confluebant; unde mox subdit: «Ultra non vocaberis mollis et tenera.» Sic sæpe Jerusalem et mystice Ecclesia vocatur «virgo filia Sion,» q. d. O Sion! o Jerusalem! o Ecclesia! tenere a Deo adamata, quasi virgo, quæ recens desponsata nobili juveni, eidem in amore et deliciis est.
idque tum ob obscuritatem, ut videatur esse stylus propheticus, non historialis; tum ad elegantiam. Hinc Gentes vocant lupos, serpentes, leones, dracones, eosque dicunt per Christum cicurandos et quasi vertendos in agnos. «Habitabit, ait Isaias, cap. XI, vers. 6, lupus cum agno: et pardus cum hædo accubabit: vitulus et leo et ovis simul morabuntur.» Ubi nomine leonis, lupi et pardi significat barbaras et efferas nationes, quæ ad Christianismum conversæ, deposita pristina sævitia et barbarie, sancto studio conspiraturæ erant in unitatem fidei cum simplici et humili populo Christiano: et hic est sensus ejus loci litteralis.
Canon XXV. Prophetæ, præsertim Isaias, quia elegans est et rhythmicus, more poetarum Hebræorum, sæpe idem, aut pene idem, dicunt posteriori hemistichio et versu, quod aliis verbis dixerunt in priori.
Ex adverso de animalibus, plantis et rebus inanimis subinde loquuntur ac si homines essent, cum per prosopopœiam dant eis sermonem, sensum, lætitiam, dolorem, etc. Ut cum dicunt: «Exultet cœlum, jubilet terra, lætabitur deserta, et exultabit solitudo,» Isaiæ XXXV, 1. Sic idolis et simulacris lapideis dant animam: «Anima eorum in captivitatem ibit,» ait Isaias, XLVI, 2.
CANON XXVI. Quidquid, ait S. Hieronymus in cap. ult. Isaiæ, pungit, percutit, torquet, cruciat, sancta Scriptura vocat «gladium.»
Simili tropo homines hominumque vitia aut virtutes comparant deserto arido, et campo vernanti et fœcundo arboribus, vineis, montibus, fluminibus, urbibus, incolis. Exemplum clarum est toto cap. XXXV Isaiæ.
CANON XXVII. Prophetæ sæpe dicunt Deum Judæos, aliosque impios excæcavisse, obduruisse, miscuisse spiritum vertiginis.
Sic, Osee II in fine, Synagoga vocatur mulier, deinde vinea. Sic Isaiæ XXVII, 1, diabolus vocatur «Leviathan,» id est balena, mox «vectis,» mox rursum «draco sive balena.» Sic, Isaiæ XLV, 7, Cyrus comparatur luci et soli; et mox cap. XLVI, vers. 11, avi et aquilæ. Solent etiam a metaphora ad rem ipsam divertere, indeque iterum ad eamdem metaphoram redire. Sic Joel II, de Chaldæis loquitur quasi de locustis, et nunc epitheta locustarum, nunc hominum usurpat. Hoc imitatur S. Joannes in Apocalyp. IX, 7, ubi innumerabilem exercitum barbarorum in fine mundi a dæmone immittendum in impios, ut eos per quinque menses cruciet, vocat locustas, eisque tribuit coronas similes auro, id est galeas micantes ut aurum; faciem hominum, capillos mulierum, dentes leonum, loricas ferreas, et sonitum curruum bellicorum.
Canon XXVIII. Prophetæ cum decem Tribus duabus distinguunt, duas vocant «regnum Juda, domum David, Jerusalem vel Sion:» decem vero vocant primo, «Israel,» vel «Jacob,» appropriando eis, utpote pluribus, nomen primi parentis sive patriarchæ Jacob: secundo, «Samariam,» quia urbs hæc erat caput regni Israel; tertio, «Joseph» vel «Ephraim,» quia ex Ephraim filio Joseph ortus est Jeroboam, qui primus fecit schisma, et decem Tribus a domo David
Sic festa Christianorum vocantur «sabbata,» Isaiæ LVI, 4; eadem vocantur festum Tabernaculorum, Zach. XIV, 16, quia hæc festa Judaica fuerunt typus festorum Christianorum. Sic Christus vocatur «David,» ut Ezech. XXXIV, 23: «Suscitabo super eas pastorem unum, servum meum David,» id est Christum. Osee III, 5: «Post hæc revertentur filii Israel, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum,» id est Christum. Ita S. Augustinus, libro De octo quæst. Dulcitii, Quæst. V. Sic Christus vocatur «Zorobabel,» Aggæi II, 24, cujus ratio est duplex: prior, quia David et Zorobabel duces populi fuerunt typus Christi, ducis fidelium; posterior, quia ex iis prognatus est Christus: solet enim nomen parentis patronymice pro ejus filiis et posteris accipi, ut cum Israel, Jacob, Abraham capitur pro Israelitis, Jacobæis, et Abrahæ posteris. Rursum nomen viri in aliqua re illustris, pro alio quovis in eadem re excellenti accipiunt. Sic Samson capitur pro forti, Daniel pro sapiente, Salomon pro potente et opulento, rex Assur pro quovis monarcha et tyranno, uti ostendam Isaiæ VIII, 4. Ita apud profanos «Achilles» capitur pro bellicoso et robusto, «Cicero» pro eloquenti, «Cæsar» pro imperatore et monarcha. Sic Virgilius, Æneid. lib. VI, ait: «Alius Latio jam partus Achilles,» id est Turnus. Sic Juvenalis Domitianum, cujus uxor a Paride mimo fuerat cor-
Canon XXIX. Prophetæ verba mentalia vel vocalia subinde pro realibus accipiunt.
rupta, vocat «Atridem,» et ipsam adulteram vocat «Clytemnestram quadrantariam,» id est diabolarem, quod quasi quadrante prostaret. Sic apud Plautum «homo trium litterarum,» est fur.
ut verum Israel vocant bonos fideles et probos, infideles vero et impios vocant Chananæos, Amorrhæos, Sodomitas, Gomorrhæos. Sic Isaias, I, 10, loquens Judæis, ait: «Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.» Sic Ezech., XVI, 45, iisdem concionans: «Mater, ait, vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.» Sic et Daniel, senem Susannæ insidiantem compellans, cap. XIII, 56, ait: «Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.» Sic S. Joannes, Apoc. XVIII, 2, et S. Petrus, Epist. I, cap. ult., vers. 13, Romam vocant «Babylonem.» Sic mundus a Prophetis nunc vocatur «Ægyptus,» ob superstitionis tenebras; nunc «Edom,» ob feritatis et maledictionis similitudinem. Ita Eusebius, libro VII Demonst. Evangelic. cap. IV, et Tertullianus, lib. III Contra Marc., ubi et subdit: «Neque enim novum est Creatori figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum.» Sic quarumdam gentium nomina in convitium transierunt, ut Lacones, Lesbii, Ambrones, Osci, Opici, Cilices, Sibaritæ, etc.
hanc enim semper fere in ore habent. Itaque «in» usurpant jam pro «per,» jam pro «cum,» jam pro «apud,» jam pro «propter,» jam pro aliis præpositionibus. Sic dicitur: «Factum est verbum in manu Isaiæ, Aggæi, Zachariæ Prophetæ,» id est per Isaiam, Aggæum, Zachariam Prophetam. Manus enim est organum organorum, ait Aristoteles: hinc sæpe causam instrumentalem significat. Prophetæ enim fuerunt organa et instrumenta Dei.
CANON XXX. Notandæ phrases variæ Hebræis et Prophetis propriæ.
ut patet Isaiæ LIV, 9. Subinde etiam alterum tantum membrum similitudinis ponunt, alterum omittunt, ut patet Osee XI, 2. Sic sæpe omittunt litteras serviles, beth, lamed, et alias quæ significant conjunctiones, vel adverbia, «cum, tamen, etc.» Rursum unam cum alia commutant, ut «eo quod» sumunt pro «ita ut;» «propterea» pro «verumtamen,» ut patet Jerem. cap. XXX, vers. 16. Sic «quia» sæpe non causam, sed connexionem vel appositionem significat, idemque valet quod «at vero, verumtamen,» ut Psal. XXXVI, 20, cum dixisset de justis: «Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur;» opponens eis peccatores, subdit: «Quia (id est at vero) peccatores peribunt.» Idem, Psal. XIII, 6, cum dixisset de impiis: «Trepidaverunt timore, ubi non erat timor;» de piis
CANON XXXI. Nomina apud Hebræos aliquando simul ut propria, et simul ut appellativa sumuntur; quia Scriptura alludit ad eorum etymon et significationem, quæ personæ præsenti apte congruit et convenit.
subdit: «Quoniam (id est at vero) Dominus in generatione justa est.» Isaiæ LXVI, 8, cum dixisset: «Numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul?» q. d. «Non;» subdit: «Quia (id est at vero) parturivit et peperit Sion filios suos.» Insuper «quid» et «quoniam» capiuntur subinde pro «quamvis,» ut Psal. XLIII, 20: «Non recessit retro cor nostrum, etc., quoniam humiliasti (id est quamvis humiliaveris) nos in loco afflictionis;» et Psalm. LXXVII, 20: «Quoniam percussit petram et fluxerunt aquæ, etc., numquid et panem poterit dare?» id est quamvis Deus percusserit petram, ex eaque dederit aquas, num idcirco etiam panem dare poterit in deserto? Pari modo «ut» sæpe non causam, nec finem, sed eventum et consecutionem significat. Hinc toties in novo Testamento dicitur: «Ut (id est unde consecutum est ut) adimpleretur quod dictum est per Prophetas.» Sic, Rom. V, 20, dicitur: «Lex subintravit ut abundaret delictum.» Et Psalm. L, 6: «Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.» Joan. IX, 39: «In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.»
quod pariter creberrimum est in psalmis, utpote carminibus rhythmo et metro conscriptis. Ut, «Deus, in adjutorium meum intende,» idem est cum eo quod sequitur: «Domine, ad adjuvandum me festina.» Et Psalm. L: «Amplius lava me ab iniquitate mea,» idem est cum eo quod subdit: «Et a peccato meo munda me.» Sic, «Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,» idem pene est quod, «Et peccatum meum contra me est semper.» Sic, «Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,» idem est quod, «Et in peccatis concepit me mater mea.» Idem videre est in Isaiæ cap. XIII, vers. 2, 3, 4 et seq., et cap. XIV, vers. 13, 14, 15 et seq.
CANON XXXII. Excidium Babylonis, Jerusalem et aliarum urbium Prophetæ ita describunt, ut dicant solem, lunam, stellas tunc obscuratas fuisse, aut cecidisse de cælo.
quo vulnerabuntur, vel interficientur qui non fecerint Dei voluntatem. Idem intelligunt per ignem, tempestatem, turbinem, grandinem, procellam, etc.: significant enim hæc per catachresin quodvis tormentum, aut cladem vel stragem.
quod intelligendum est non positive, directe et causaliter, quasi Deus proprie causarit et produxerit in iis duritiem vel cæcitatem, uti blasphemat Calvinus, sed permissive, indirecte et occasionaliter, ut fusius explicui Exodi VII, 4.
CANON XXXIII. Solet Scriptura vel Interpres pro genere ponere certam speciem, pro specie individuum aut exemplum, vel claritatis, vel auxesis causa.
abduxit, sibique adscivit, juxta vaticinium Ahiæ, III Reg. XII, 19.
CANON XXXIV. Solet Scriptura promittere quædam quæ non in eo cui promittuntur, sed in posteris ejus, implenda sunt.
Sic «vocari» capiunt pro «esse.» Ut cum Christus, Isaiæ VII, 14, dicitur vocandus «Emmanuel;» et cap. VIII, vers. 3, vocandus «Accelera spolia detrahere, Festina prædari;» et cap. IX, vers. 6, vocandus «Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis;» non significatur quod revera tale nomen proprium habebit, eoque vocandus sit; sed quod talis sit futurus, ut res significatæ his nominibus ei conveniant, q. d. «Vocabitur Emmanuel,» id est, erit nobiscum Deus: vocabitur «Accelera spolia detrahere,» id est, erit celer spoliator hostium, et festinus eorum prædo. Sic Jerem. IV, 12, dicitur: «Loquar judicia mea cum eis,» id est, infligam eis justas pœnas. Vide P. Salmeronem, Proleg. X, Quinquagen. II, Can. 6.
CANON XXXV. Scriptura potest habere varias versiones et sensus canonicos, etiam litterales.
Ex adverso sæpius verba activa realia pro mentalibus aut vocalibus accipiuntur, v. g. «facio,» pro «cogito,» prævideo, destino facere. Sic Jerem. I, 10, dicitur: «Ecce constitui te hodie super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes,» id est, ut prædicas et prophetes gentes et hæc regna fore evellenda, destruenda, disperdenda et dissipanda; illa vero ædificanda et plantanda. Et Daniel, cap. II, vers. 23, ait: «Fortitudinem dedisti (id est, declarasti) mihi.» Et sæpe alibi Prophetæ dicuntur futuras clades aut prosperitates afferre et adducere; qui eas ita certo prædicebant, eæque ita certo, uti ab eis prædictæ erant, eveniebant, ac si ab iisdem illatæ et adductæ fuissent. Unde Propheta hebraice dicitur נאבי nabi, id est præfator, ut dixi Quæst. I. Hinc et prophetia vocatur «oraculum» aut «fatum.» Fatum autem est sanctio, vel vox divinæ mentis, uti docet S. Augustinus, lib. V De Civit. cap. IX, nimirum, ut ait Statius, I Thebaides:
Grave et immutabile sanctis Pondus adest verbis, et vocem fata sequentur.
Canon XXXVI. Nabuchodonosor, Chaldæi, Assyrii, aliique tyranni vocantur servi, milites et sacerdotes consecrati et missi a Deo ad vindictam scelerum et impiorum.
ut «sicut est dies hæc,» id est, sicut hodie apparet, liquet, cernitur. Sic «omnes,» id est, multi, plerique: unde mox nonnullos excipiunt, ut patet Michæa I, 7, Osee IX, 15. Sic «mandare, præcipere, jubere,» a Hebræis valde generalia sunt: unde Deus dicitur mandare nubibus, bestiis, gladio, id est, mandato et imperio suo illa evocare et producere, aut movere et ordinare quo ei libuerit, v. g. ad vindictam hominum et castigationem impiorum. Sic dicunt, urbs vel populus «super quem invocatum est nomen tuum,» id est, qui vocatur nomine tuo, scilicet, urbs, templum, aut populus Dei, Deo addictus, Deum colens, non idola, ut aliæ gentes. Est hypallage, ut patet Eccli. cap. XXXVI, vers. 14; nam ubi Vulgata habet: «Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum;» Græca habent: Miserere populi vocati nomine tuo. Sicut enim olim uxores vocabantur nomine maritorum, ut a Caio vocabatur Caia, a Julio Julia, a Titio Titia, a Tullio Tullia, a Salomone Salamitis, quasi dicas Salomonia, Cantic. VI, vers. 12, sic Ecclesia, quasi sponsa Dei, ab eo sortiebatur suum nomen, decus et gloriam; æque ac tutelam et præsidium.
Sic Osee cap. I, vers. 6, jubetur filiam suam vocare Lo Rachuma, id est, «Absque misericordia:» et filium vocare, vers. 9, Lo ammi, id est, «Non populus meus;» quia hæ ejus proles prætendebant repudium et reprobationem Judæorum. Sic Michæas, cap. I, vers. 10, ait: «In Domo» עפרה ophra, id est, «Pulveris,» עפר aphar, id est, «pulvere vos conspergite.» Sic Sophonias, cap. II, vers. 13, ait: «Ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.» Pro «speciosam,» Hebræa, Chaldæa et Septuaginta habent Niniven, quæ hebraice speciosam significat, et huc alludit Propheta, q. d. Omnis Ninive species, decor et gloria ab ea auferetur, ipsaque convertetur in solitudinem et desertum. Sic Esau ait de fratre suo Jacob, Gen. XXVII, 36: «Juste vocatum est nomen ejus Jacob,» id est, supplantator. «Supplantavit enim me in altera vice.»
Atque hæc est causa, cur interpres subinde loco nominis proprii ponat ejus interpretationem, uti facit in Osee, Sophonia, Michæa, locis jam citatis. Hinc S. Hieronymus (si tamen is est auctor) in Tradition. in lib. Paralipomenon, ait: «Ingentia sæpe mysteriorum arcana in ipsis nominibus continentur.» Quocirca omnia Hebræorum nomina sunt significativa. Hinc Isaiæ X, 21, hebraice est: Voca nomen ejus Sear Iasub; quod Noster vertit: «Voca nomen ejus, Reliquiæ convertentur» (hoc enim significat sear iasub) ob mysterium quod ibidem explicabo. Sic Psalm. LXXV, vers. 3: «Factus est in Salem locus ejus: et habitatio ejus in Sion,» Noster pro «in Salem,» vertit «in pace,» ob mysterium.
ut patet Isaiæ XIII, 9, Joel. III, 15, Ezech. XXXII, 7. Non quod vere ceciderint, sed primo, ut significent acerbitatem cladis et excidii, quæ tanta fuit, ut Babyloniis, Hierosolymitis, aliisque nimio metu et anxietate attonitis, sol, luna et stellæ obscurari aut cadere viderentur, ut sit hyperbolica hypallage. Causa cur ita mæstis et perculsis videatur est, quod iis qui ægre sunt animo, omnia apparent amara et tristia, ex eo quod animus res omnes concipiat non ut in se sunt, sed ut ipse est affectus, æger et afflictus. Quod enim in aliquo recipitur, id ad modum recipientis recipitur, ait Philosophus: verbi gratia, si vas est putidum eique vinum etiam optimum infundas, fiet putidum; ita quoque se res habet in anima. Hinc vere dixit Poeta: «Pessimus in dubiis augur timor:» omnia enim pessima auguratur. Quocirca vere Theodoretus in Jerem. IV: «Mœstis, ait, et afflictis lux non videtur esse lux, nec dies videtur esse dies, nec dulcia habere dulcedinem; sed omnia mutantur eis in contrarium. Adeo enim doloris anxietas oculos obnubilat, ut serenum cœlum tenebris offusum videatur, stabiles montes collesque moveri.» Vehemens enim dolor et anxietas vertiginem capiti inducit, qua omnia eis verti et gyrari videntur; non quod in se gyrentur, sed quod species et phantasmata, ex turbatione spirituum, in capite eorum vertantur et gyrentur; quod cum ipsi non videant, putant res ipsas gyrari: perinde ac qui navigant, cum ipsi navim, seque cum navi moveri et progredi non sentiant, et tamen revera moveantur, videntur sibi videre arbores, et omnia quæ in littore sunt moveri et progredi.
Secundo, quia excidium Babylonis, Jerusalem, Samariæ, etc. fuit typus excidii orbis, in quo vere sol et luna obscurabuntur, ac stellæ de cælo cadent, Matth. XXIV, 25. Itaque hæ phrases non tam in typo quam in antitypo, quem allegoriæ respiciunt, proprie et plene verificantur.
Sic Aggæi II, 17, «viginti modios et lagenas» vertit, ubi in Hebræo tantum habetur viginti; intelligitur enim mensura, puta modii in segete, lagenæ in vino. Sic peccatum quodvis vocatur «sanguis et homicidium,» Isaiæ I, 15, quia inter peccata humano generi noxia primum et gravissimum est homicidium. Sic quævis clades vocatur pestis aut gladius, ut dixi Canon XXVI. Sic quævis virtus et sanctimonia vocatur nunc «justitia,» nunc «misericordia,» ut Psalm. CXI, 9: «Dispersit, dedit pauperibus, justitia (id est eleemosyna) ejus manet in sæculum sæculi.» Sic rursum omnes justi et sancti vocantur hebraice חסידים chasidim, id est, pii, misericordes: quia propria Sanctorum virtus et index est pietas et misericordia.
Sic, Genes. XIII, 15, Deus promittit Abrahæ terram Chanaan, quam tamen non ipse, sed posteri ejus post 400 annos sub Josue occuparunt. Sic Zorobabeli, Aggæi II, 24, promittitur non in se, sed in Christo ex eo nascituro regnum æternum. Sic illud Noe maledicentis filio suo Cham, patri Chanaan: «Sit Chanaan servus ejus,» Genes. IX, 26, in posteris ejus, puta in Chananæis, qui sub Josue servierunt, impletum est. Sic illud Isaaci ad Jacobum, Genes. XXVII, 29: «Esto dominus fratrum tuorum,» non in Esau, qui non servivit, sed potius dominatus est Jacobo, verum in Idumæis posteris ejus, qui tempore Davidis ab eis subacti servierunt Hebræis, effectum habuit. Ita S. Chrysostomus hom. 8 in Matth., et Euthymius in Matth. II. Denique nomina propria sæpe patronymice sumuntur pro filiis et posteris, ut Isaac est Isacides, David est Davidides, puta Christus ex Isaaci et Davidis stirpe prognatus. Sic «Israel» vocantur Israelitæ, id est, posteri Israelis, sive Jacobi.
uti docet S. Augustinus. Addit Leo Castrius Proœmio in Isaiam, eam habere subinde varias lectiones etiam in originali Hebræo, intentas a Spiritu Sancto, uti fusius explicui Can. VIII in S. Paulum.
Nota: Difficile, imo impossibile est subinde versionem Septuaginta conciliare cum Nostra, aut cum Hebræo; sive quia ipsi aliter in Hebræo legerunt, sive quia corrupti sunt eorum codices, sive quia Spiritu Sancto aliud suggerente, alio rapti sunt: interpretatio enim eorum laxior est et liberior, et subinde textu uberior.
ut Judæos, Idumæos, Moabitas, Ægyptios, aliasque gentes spolient, subigant, exscindant: non quod ipsi Dei jussu et revelatione id fecerint, ut vult Abulensis in Isaiæ cap. V, 26, et in cap. X, 5, sed quod illis Deus arma, opes, vires, animos, prosperos successus et victoriam dederit, quibus tamen illi inique et injuste contra Judæos aliasque gentes sunt abusi; sed Deus hunc eorum abusum permisit, eoque usus est ad castigandum peccata eorum, qui ab iis erant proterendi et vastandi. Eadem fere habet Bossuetius in Præfatione in Apocalyps. XV.
Isaiæ XXIV, 22, ubi de damnandis dicit: «Et post multos dies visitabuntur;» tò enim «visitabuntur,» non significat liberationem et consolationem, uti voluit Origenes, sed continuationem punitionis, et perdurationem in supplicio. Sensus enim est, q. d. Quantamcumque durationem animo concipias post diem judicii evolvendam, vel evolutam, adhuc manebit eorum visitatio, id est punitio et supplicium.
est ad Judaeos et gentes juste puniendum. Ita S. Augustinus, lib. De Gratia et lib. arbit. cap. XX et XXI, ubi docet Deum iis nescientibus, et aliud intendentibus, scilicet imperium et spolia, usum esse ad suam vindictam.
CANON XXXVII.
Prior pars, quod scilicet Dei jussu haec non fecerint, patet ex eo quod Deus non miserit ad eos Prophetam aliquem, qui eos crearet imperatores, eisque jus daret in alios reges et gentes, uti misit Prophetam ad Jeroboam, qui ei deferret regnum decem Tribuum, et ad Jehu, qui eum ungeret in regem; uterque ergo propriis dominis rebellando, et regnum occupando juste fecit, uti docet S. Augustinus, XVII De Civit. XXI, et patet III Reg. 11. Secus est de aliis, uti dixi. Secundo, patet ex eo, quod ipsi vel non sciverint, vel non curarint hanc Dei voluntatem, sed suae ambitioni servierint. Hoc enim est quod de Sennacherib ait Isaias, cap. X, vers. 5 et 7: «Assur, virga furoris mei; ad gentem fallacem mittam eum, ut auferat spolia, etc., ipse autem non sic arbitratur, et cor ejus non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.» Et Cyro ait Isaias, XLV, 3 et 4: «Dabo tibi thesauros, etc., et non cognovisti me.» Tertio, quia eos vocat «praedones et latrones,» Jerem. IV, 7: «Praedo gentium,» scilicet Nabuchodonosor, «se levavit;» et XVII, 22: «Adduces super eos latronem repentem.» Quarto, quia Scriptura eos tyrannidis et ambitionis arguit, praedicitque statim eorum perditionem, idque quia alias gentes, maxime Judaeos, invaserunt et vastarunt, ut de Babyloniis ait Deus, Jerem. LI, 24: «Reddam (eis) omne malum quod fecerunt in Sion;» et cap. L, 29: «Quia contra Dominum erecta est, adversus Sanctum Israel.» Idem patet de Moabitis, Ammonitis et Idumaeis, Jerem. XLVIII, 27. Quinto, quia pari modo Attila, Totila, et jam Turcae fuerunt et sunt flagellum Dei, quo castigat Christianos; et tamen certum est Deum eis non dedisse imperium in Christianos; imo Lutherus hoc ipsum fatetur, esto docuerit Turcae non esse resistendum, eo quod Dei voluntate ad nos veniat ad nos castigandum: Sicut, inquit, virgae patris filius resistere non debet, qua in re turpiter errat; aliud est enim virga in anima, aliud tyrannus: huic resistere licet, illi non, cum a patre aliove jus habente infligitur.
Posterior pars, quod scilicet tyranni dicantur servi Dei, eo quod Deus iis usus sit, et ordinarit eorum tyrannidem ad punienda Judaeorum et aliarum gentium peccata, patet primo, ex eo quod Deus se facturum dicit, id quod Chaldaei et Assyrii facturi erant: quod enim quis facit per alium, perinde est ac si ipse faciat, ut habet regula Juris.
Secundo, hac de causa Deus dicitur praecepisse Persis, ut invadant Babylonem, Jerem. L, 21; utque omnes interficiant, et nihil in ea relinquant, ibid. vers. 26.
CANON XXXVIII.
Tertio, quia Jerem. XXVII, 6, dicitur Deus dedisse Nabuchodonosori omnes gentes, ut serviant ei septuaginta annis.
CANON XXXIX.
Quarto, quia excidium Babylonis vocatur opus Dei, id est, divinae justitiae et vindictae, Jerem. L, vers. 25.
CANON XL.
Quinto, quia Deus pro opere hoc suo, in quo ei materialiter servierat Nabuchodonosor, tredecim annis obsidendo et expugnando Tyrum, quasi in praemium et mercedem materialem promittit ei Aegyptum, Ezech. XXIX, 19. Dico materialiter: non enim fuit hic formale et intentum meritum: ergo nec formalis merces.
CANON XLI.
Sexto, quia benedicuntur, et benedicti dicuntur, qui Deo in hoc opere sancto justitiae subserviunt, esto materialiter id tantum faciant, cum formaliter non Deo, sed suae ambitioni et avaritiae servire intenderent. Sic Psal. CXXXVI, 9, dicitur: «Beatus (Cyrus) qui retribuet tibi (o Babylon) retributionem, quam retribuisti nobis: beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.» Sic benedictum dicitur lignum (arcae Noe) per quod facta est justitia, Sapient. XIV, 7. Arca enim, servans justum Noe, laxavit quasi manus Deo, ut caeteros peccatores perderet diluvio. Sicut enim opus justitiae sanctum et beatum est, ita qui ei quoquo modo cooperantur, etiamsi materialiter tantum, sancti et beati vocantur; sed eatenus duntaxat, quatenus illi operi sancto cooperantur.
CANON XLII.
E contrario de Babyloniis punientibus et vastantibus Moabitas dicitur Jerem. XLVIII, 10: «Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine,» q. d. Infelix sit ille, et male illi cedat qui opus hoc justitiae divinae remisse peragit, qui reos Moabitas non occidit, sed eis parcit; nimirum loquendo in genere, et abstrahendo ab hoc vel illo qui tyrannice eos vel injuste invadit, tantumque spectando opus hoc prout est opus justitiae et vindictae divinae, quam Deus vult peragi. Sic enim lictor vel carnifex, qui in hoc opere ejusque executione negligens est, maledici et puniri meretur.
CANON XLIII.
Opus ergo hoc, puta excidium Moabitarum, prout erat opus justitiae divinae, ab eaque decretum, justum et sanctum erat; et quicumque ei cooperabantur, juste et sancte agebant, erantque benedicti: quatenus vero idem opus peractum est a Chaldaeis, suas opes et imperium augere volentibus, eatenus fuit opus tyrannidis et rapinae, ideoque injustum et maledictum.
CANON XLIV.
Deus Chaldaeis, Assyriis, aliisque tyrannis dicitur praecepisse, et evocasse, excitasse, immisisse eos ad invadendam Judaeam, aliasque gentes, non quod positive et directe eos excitarit ad hanc tyrannidem, sed quod tyrannidem eorum praevisam sua providentia ita rexerit et flexerit, ut non nisi in Judaeos et gentes punitioni a se destinatas erumperet. Omnis enim Dei providentia et ordinatio in Scriptura vocatur praeceptum, evocatio, suscitatio. Deus enim praesidet omnibus voluntatibus malis, easque regit et gubernat, ut, licet vitio proprio malae sint, tamen Dei providentia ad unum potius malum quam ad aliud ferri sinantur. Docet id S. Augustinus in Psal. LXXIII: «Impietas, inquit, eorum tanquam securis Dei facta est: facti sunt instrumentum irati, non regnum placati.» Adducit deinde S. Augustinus exemplum virgae, qua pater castigat filium, deinde ipsam virgam in ignem conjicit. Impii enim sunt virga qua Deus pios castigat; sed iis castigatis impios in gehennam conjicit. Clarius idipsum docet Hugo Victorinus, lib. I De Sacram. Part. V, cap. XXIX: «Deus, inquit, malis voluntatibus non dat corruptionem, sed ordinem. Velle enim malum, malum est, et a mala voluntate est; quod autem potius ad hoc quam ad illud est, bonum est; quia ordo est, et ex bene disponente (Deo) est. Potest ergo voluntas mala in se corrumpi, et resolvi per proprium vitium, quod ei aliunde non datur; sed non potest per velle extra se praecipitari, nisi qua ei via aperitur. Et qui praecipiti, qua vult, ad ruinam viam aperit, quodammodo ipsam inclinat non impellendo, sed permittendo et non tenendo; nec auctor illi est ruendi, sed incedendi ordinator.» Sicut ergo qui leonem vel canem furiosum manu ligatum tenet, et nunc eum continet, ne hunc illumve amicum mordeat, nunc hoste transeunte eum laxat et dimittit, dicitur in eum leonem vel canem immisisse: ita Deus omnipotentiae suae manu ligatas tenet omnes impiorum voluntates: et cum eas laxat, atque in hoc malum, non in aliud ferri sinit, dicitur eas ad hoc excitare, vel immittere: quia sine ejus laxatione, et quasi consensu sive venia, imo concursu, in hoc malum erumpere non potuissent. Ita ergo laxavit Chaldaeos, permisitque eos invadere Judaeos, non Indos.
CANON XLV.
Adde Deum dici eos excitasse. Primo, quia, ut dixi Canone praecedenti, eis ingentes animos, vires, opes et victorias dedit. Animos, inquam, ad magna audendum, et ad imperium longe lateque propagandum. Secundo, quia menti eorum objecit Judaeos et alias gentes, quasi opulentas et facile subjugabiles. Tertio, quia per Jeremiam aliosque Prophetas praedixit, Nabuchodonosorem illas subjugaturum, seque velle ut omnes ei serviant septuaginta annis. Quid hoc erat aliud, quam illi classicum canere, illumque quasi evocare ad invadendas alias gentes? Nec enim dubium est, quin Nabuchodonosor partim ex nuntiis et legatis, partim ex transfugis, partim ex communi rumore et fama id cognoverit; ideoque ipse praecepit Nabuzardan in expugnatione Hierosolymae, ut Jeremiae, quasi sibi faventis curam gereret, eumque benigne tractaret, cap. XXXIX, vers. 11.
Quarto quia exterius objiciebat impedimenta, quae diverterent Nabuchodonosorem ne invaderet alias gentes, et amovebat impedimenta quae planum quasi viam ei facerent ad invadendum Judaeos, et gentes quas per eum punire volebat. Sic Ezech. XXI, 21, cum Nabuchodonosor jaceret sortem per duas sagittas, ex eaque quaereret omen, an contra Ammonitas, an contra Jerusalem pergere deberet; Deus fecit ut sors caderet contra Judaeos, itaque eum quasi impulit ad invadendam Jerusalem. «Sortes enim, inquit Sapiens, in sinum mittuntur, sed a Domino temperantur et disponuntur.» Porro quomodo Deus hoc bellum ad quod convocat Chaldaeos, vocet «sanctum,» dicam Jerem. VI, 4.
CANON XLVI.
Nomina abstracta pro concretis poni solent, tum active, ut «formido» vocatur Nabuchodonosor terribilis, qui formidinem incutiebat Judaeis totique orbi, Isaiae II, 19. Sic Priapus in hortis vocatur ab Horatio «avium formido;» tum passive, praesertim cum actus aut potentia ponitur pro objecto. Sic Deus dicitur «amor, spes, timor noster,» id est, a nobis summe amandus, sperandus, timendus. Sic Psal. LXX, 5, dicitur: «Tu es patientia mea, Domine,» id est, tu es propter quem patior. Sic Ecclesia, et S. Paulus Ephes. III, 10, et Coloss. I, 16, angelos vocat alios «Dominationes,» id est, dominantes; alios «Potestates,» id est potentes; alios «Principatus,» id est principes, etc. Sic Isaias, cap. LX, 17, ait: «Ponam visitationem (id est visitatores) tuam pacem, (id est pacificos), et praepositos tuos justitiam,» id est justissimos, ita ut videantur esse norma justitiae, ipsaque justitia.
Climata, seu plagae orbis in scriptura consignantur juxta situm Jerusalem et templi, inquit S. Hieronymus in illud Zachar. II, 6: «De terra Aquilonis.» Hinc Aegyptus dicitur esse ad Austrum, scilicet respectu Hierosolymae. Ita Daniel, cap. XI, praedicit «reges Austri,» id est reges Aegypti, conflicturos cum regibus Aquilonis, id est Syriae, puta Ptolemaeos cum Antiochis. Sic Assyrii et Chaldaei vocantur Aquilonares, scilicet respectu Judaeae. Unde Jeremias, cap. I, vers. 14, ait: «Ab Aquilone,» id est, a Babylone, «pandetur malum.» Hinc et per «mare» communiter significant Occidentem: quia mare Mediterraneum majori ex parte est ad occidentem Judaeae; quia tamen idem ex parte eidem est ad Austrum, hinc subinde «mare» significat Australem plagam, ut Psal. LXXXVIII, 13: «Aquilonem et mare,» id est Austrum sive Meridiem, «tu creasti;» et Psal. CVI, 3: «A solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari,» id est Austro: nominantur enim hic quatuor plagae mundi.
Quae de Christo dicuntur in Scriptura, aliquando de solo capite, id est Christo ipso; aliquando de solo corpore, id est Ecclesia; aliquando de utroque dicuntur; et solerter dispiciendum, quid de quo dicatur: Scriptura enim latenter ab uno transit ad aliud. Ita S. Augustinus ex Tichonio, lib. III De Doctrina Christ. cap. XXXI et seqq.
CANON XLVII.
Multa praedicunt Prophetae quae certum est impleri debuisse, etiamsi quomodo et quando impleta sint, nec sacra Scriptura nec historia profana narrent. Sic Isaias, cap. XXIII, vers. 17, praedicit Tyrum vastandam a Chaldaeis, et post 70 annos redituram ad pristinum splendorem. Idem de Ammonitis praedicit Jeremias, cap. XLIX, vers. 6. Simile de Aegypto a Chaldaeis vastata, et post 40 annos restauranda praedicit Ezechiel, cap. XXIX, vers. 12 et 13. Quae quando impleta sint, nescimus. Sic Aggaeus, Zacharias, Abdias et Malachias multa a regressu Judaeorum ex Babylone usque ad Christum futura praedicunt, quae nec Esdras, nec libri Machabaeorum, nec alii historici facta esse commemorant.
CANON XLVIII.
Solent Prophetae postquam contra Judaeos prophetarunt, ad inimicas Judaeis nationes sermonem et minas convertere, ad Judaeorum consolationem, et ipsarum gentium tum justam punitionem, tum consolationem, ex salute afferenda per Christum. Sic Sophonias postquam cap. I, vers. 4, praedixit cladem Judae et Jerusalem, mox cap. II praedicit excidium Gazae, Ascalonis, Moab, Aethiopiae, Ninives et Assyriorum. Sic Isaias post onus Judaeae transit, cap. XIII et seq. usque ad XXIV, ad onera Babylonis, Moab, Ammon, Idumaeae, Tyri, et aliarum gentium, quae Judaeos afflixerant. Idem facit Jeremias, cap. XLVI et seq.
CANON XLIX.
Quod ad sensum allegoricum attinet, notant S. Basilius in Isaiae cap. II, S. Augustinus epist. 99 ad Evodium, unam rem in Scriptura simul esse figuram duorum, etiam contrariorum; ut diluvium fidelibus fuit typus baptismi, infidelibus mortis et gehennae. Sic Christus credentibus fuit lapis salutis, non credentibus vero lapis offensionis, et petra scandali. Sic vir fortis vocatur leo, et aquila, itidem et tyrannus, ait S. Hieronymus in Ezech. XVII.
In sacra Scriptura omnes sententiae, omniaque verba debent applicari rei significatae, in sensu litterali, non autem allegorico. Ita S. Hieronymus in cap. V Osee. Vide Cap. XL in Pentateuch.
CANON L.
Quoad tropologiam, facile est ea quae Prophetae praedicunt, promittunt, comminantur, praecipiunt, suadent, exprobrant Judaeis, aliisque gentibus, mutato nomine transferre ad Christianos. Rursum ea quae de Synagoga, quasi muliere una ab iis dicuntur, facile est per tropologiam applicare ad animam fidelis cujusque. Unde recte S. Hieronymus in cap. XXIII Jeremiae: «Quidquid, inquit, de terra Judaeae dicitur ad litteram, refer tropologice ad congregationem fidelium: quoniam propter eorum adulteria, mendacia, perjuria, etc., virtutum et donationum Dei sterilitas in Ecclesia fit.»
CANON LI.
Sic per regem Babylonis tropologice accipe diabolum; per Philistinos, Idumaeos, Moabitas, aliosque hostes Judaeorum, accipe infideles, haereticos et impios, ac vitia et vitiosos; per Cyrum accipe Christum.
CANON LII.
Solent Prophetae redemptionem Christi describere quasi bellicam victoriam, in qua hostes caeduntur, subditi liberantur et salventur. Hinc eam simul vocant stragem et salutem, ultionem et redemptionem, indignationem et pacem. Hinc rursum Christum inducunt quasi militem cataphractum caedentem et proterentem omnia; tum quia Christus protrivit hostes suos, puta daemonem, peccatum, carnem, mortem; tum quia homines infideles et impios sibi subegit, itaque occidit in eis impietatem et scelera, atque ex eis novos homines, pios, sobrios, castos suscitavit. Vide Canon. XLII in Pentateuch. Hoc est quod ait Isaias, cap. LIX, vers. 17: «Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli: sicut vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis: insulis vicem reddet.» Et cap. LXIII, vers. 1: «Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Quare ergo rubrum est indumentum tuum? Torcular calcavi solus, etc., calcavi eos in furore meo, etc. Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit.» Nimirum, ut ait Claudianus in 6 Consul. Honorii:
CANON LIII.
Nulla est victoria major, Quam quae confessos animo quoque subjugat hostes.
CANON LIV.
Sic explicat S. Augustinus illud Psalm. CXLIX, 6: «Gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus, etc. Pagani, ait, occiduntur, cum Christiani fiunt: quaero Paganum, et non invenio: ergo mortuus est Paganus. Nam si non occiduntur, unde dictum est Petro: Macta et manduca? Sic occisus est Paulus persecutor, et erectus est Paulus praedicator.»
Prophetae anthropopathos, sive humano more loquuntur de Deo. Hinc tribuunt ei humanam figuram, os, oculos, manus, pedes, etc. item iram, indignationem, amorem, gaudium, exultationem, aliasque passiones hominis. Harum enim affectus naturales et boni sunt in Deo, si ab eis demas quod vitiosum, excessivum, turbidum, et praeter rationem est. Affectus enim amoris et gaudii circa bonum, aeque ac odii ac detestationis circa malum, vere sunt in Deo.
Deus dicitur non pluere, sed stillare suas plagas; quia iram suam misericordia temperat. Hinc Ezech. cap. XX, 46, dicitur: «Stilla ad Africum:» ut non tota Dei ira videatur effusa, sed stilla quaedam et pars. «Si autem stilla tantae saevitiae est, quid in totis imbribus aestimandum erit?» inquit S. Hieronymus ibid. Sic et Ezechiel, cap. XXI, vers. 2, et Daniel, cap. IX, vers. 11: «Stillavit super nos maledictio, et detestatio, quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.» Hinc etiam Apoc. XV, ira Dei dicitur phialis contineri, et ex illis effundi: phialae enim angusto sunt ore, unde ex illis ira non potest nisi guttatim fluere. Misericordia enim divina judicia comprimit et constringit, ne fundant, sed stillent iram, juxta illud Psalm. LXXVII, 38: «Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit (Dei misericordia) ut averteret iram: et non accendit omnem iram suam: et recordatus est quia caro sunt.»
Prophetae utuntur metalepsi, ut ex antecedentibus intelligant ea quae naturaliter consequi solent. Sic «audire» sumunt pro audita facere, et obedire: «nescire» pro scita non agere; qui enim quae agenda sunt scit, et non agit, perinde est ac si nesciat. Sic, Isaiae XXX, 2, Judaeis fugientibus in Aegyptum dicitur: «Os (Domini) non interrogastis,» id est interrogationem et responsionem Domini non estis secuti: vere enim interrogaverant audierantque a Jeremia responsum Dei, ne fugerent in Aegyptum, sed illud sequi noluerant. Sic poetae saepe utuntur metalepsi, ut Virgilius, Eclog. I: «Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas.» Per «aristas» enim segetes, per segetes aestates, per aestates annos intelligit. Sic: «Speluncis abdidit atris,» id est, profundis; profunda enim umbrosa sunt, umbrosa atra videntur.
Similiter, tam Prophetae quam poetae saepe utuntur catachresi, sive usurpatione nominis alieni, v. g. cum parricida vocatur is qui fratrem occidit, piscina quae pisces non habet. Sic Virgilius, VII Aeneid. ait: «Aut acres tendunt arcus.» Ubi Servius, «acres,» id est, fortes per catachresin; nam acrimonia proprie mentis est. Ita Prophetae «apertum» vocant, quod transeunti nullam adfert remoram, etiamsi sit clausum. Sic Stephanus vidit caelos sibi apertos, Act. VII, 55. Sic Christus solus dicitur aperuisse uterum matris, id est, per eum clausum penetrasse, et in lucem ac orbem exsiliisse ac si apertus fuisset. Ita loquuntur S. Hieronymus, S. Ambrosius, S. Chrysostomus, Origenes et Theophylactus, quos citavi Exod. XIII, 1, sicque ipsi de Christo explicant illud Lucae II, vers. 23: «Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur.»
Oracula Prophetarum singulis saepe capitibus sunt alia et alia, ac novo et diverso tempore edita: unde et subinde diversos habent titulos, ut patet Isaiae XIV, 28, etc.; XXI, vers. 11 et 13. Quocirca capita (imo partes ejusdem capitis subinde) saepe non habent inter se connexionem et continuationem, nec servant seriem temporum: sed singula capita singulae sunt prophetiae, et quasi singuli libri diverso tempore dictati et scripti, qui postea fuerunt in unum volumen collecti. Hac de causa crebra hic est hysterologia.
Vocula «si» Hebraeis est nota jurandi, estque aposiopesis ad euphemismum boni ominis causa, verbi gratia: «Vivit Dominus si veniat hostis,» id est, juro quod non veniat hostis, adeoque si veniat, non habear Deus aut verax. Potest secundo, sine aposiopesi «si» pro «non» accipi. Ubi nota, cum post verba jurandi sequitur dictio «si,» tunc «si» orationem affirmantem vertit in negantem, orationem vero negantem vertit in affirmantem, ut Psalm. XCIV, 11: «Ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam,» id est, quod non introibunt. Vice versa Isaiae XIV, 24: «Juravit Dominus: Si non, ut putavi, ita erit,» id est, juravit quod uti ipse putavit, ita erit. Ita Maldonatus in Ezech. cap. XVIII, vers. 3.
Hebraei cum in genere aliquo significare volunt omnia, genus femininum jungunt masculino, ut Isaiae III, 1: «Aufert a Jerusalem validum et fortem;» Hebraice est, sustentantem et sustentatricem; Septuaginta, validum et validam; id est omnes fortes tam viros quam feminas, qui urbem tueri et sustentare poterant. Sic Eccle. II, 8: «Feci mihi cantores, et cantatrices,» id est omne musicorum genus. Jerem. VII, 34: «Quiescere faciam vocem sponsi et vocem sponsae,» id est omnis nuptialis plausus. Simile est Isaiae XXII, 16 et cap. XXXVIII, 16, et alibi in Hebraeo.
CANON LV.
Relativum aliquando refertur non ad id quod expressum est, sed ad id quod quis tacite secum cogitat. Ut Cantic. I, 1: «Osculetur me osculo oris sui;» ubi illud «sui,» refert ad «sponsum,» qui prius non expressus, sed cordi sponsae alte erat infixus. Psal. LXXXVI, 1: «Fundamenta ejus in montibus sanctis;» ubi «ejus,» refert ad «Jerusalem:» quam licet non nominasset Propheta, animo tamen volvebat. Psalm. CXIII, 2: «Facta est Judaea sanctificatio ejus,» nempe «Dei,» cujus opera secum admirabatur David. Threnor. III, 1: «Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus,» scilicet «Dei:» illius enim indignationem animo pertractabat. Joan. XX, 15, ait Magdalena Christo quem non agnoscebat, putans esse hortulanum: «Domine, si tu sustulisti eum,» nempe «Christum,» in quo erat tota, et de quo credebat hortulanum cogitare.
CANON LVI.
Ludunt subinde Prophetae in eadem voce contrarie accepta, ut Isaiae XXIX, 1: «Vae Ariel, Ariel;» et vers. 2: «Erit mihi quasi Ariel,» q. d. Jerusalem, quae erat ariel, id est leo Dei, praedando alias gentes, erit mihi praedae quasi ariel, id est quasi ariel maledictionis. Sic Apostolus ludit in voce peccatum: «Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum (id est hostiam pro peccato) fecit,» II Corinth. V, 21.
Sic «benedicere» capiunt pro maledicere per euphemismum, ut «Naboth benedixit,» id est, maledixit, «Deum,» III Reg. XXI, 13. Sic «sanctificare» capiunt pro polluere, ut Deuter. XXII, 9. Sic קדש kades, id est sanctus, vocatur cinaedus, et hedesca scortum, quasi dicas minime sanctum.
Sic «sacer» Latinis capitur pro exsecrando, ut apud Horat. Ode VII: «Sacer nepotibus cruor,» et Virgilium, III Aeneid.: «Auri sacra, (id est exsecranda), fames.» Sic «anathema» vocatur donum Deo oblatum, item res exsecranda, morti et diris devota.
Rursum ludunt eleganter in eadem voce per antiphrasin, ut videantur aenigma proponere. Sic ludit Isaias, cap. XXVI, 11: «Domine, exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundantur.» Et Osee I, 10: «Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.» Et cap. II, 24: «Dicam non populo meo: Populus meus es tu,» sive, ut Apostolus citat Rom. IX, 26: «Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.» Sic Gentiles et saeculares per antiphrasin elegantia formant aenigmata, quale est illud Platonis, lib. V De Legib. et apud Athenaeum, lib. X Dipnosophist.: «Vir non vir, videns non videns, lapide non lapide, percussit avem non avem, sedentem super arborem non arborem,» hoc est, eunuchus luscus pumice percussit vespertilionem sedentem super sambucum.
Tale antiphrasticum aenigma est Bononiense apud Franciscum Schotti, cent. 2, aenigm.
Aelia Laelia Crispis, nec vir, nec mulier, Nec androgyna, nec puella, nec juvenis, Nec anus, nec meretrix, nec pudica, Sed omnia: Sublata neque fame, nec ferro, nec veneno, Sed omnibus: Nec caelo, nec aquis, nec terris, Sed ubique jacet. Lucius Agatho Priscius, nec maritus, Nec amator, nec necessarius, neque Moerens, neque gaudens, neque flens, Hanc neque molem, nec pyramidem, Nec sepulcrum, Sed omnia, Scit et nescit cui posuerit. Hoc est sepulcrum intus cadaver non habens, Hoc est cadaver sepulcrum extra non habens; Sed cadaver idem est et sepulcrum sibi.
Quod multi de anima hominis, alii de cupidine, alii de aqua nubium, alii (et forte verius) de Niobe filia Tantali, quae vi oppressa ex dolore in saxum a poetis dicitur versa, interpretantur.
Tale est et illud Alexidis Poetae in Ὕπνῳ: «Non mortalis, neque immortalis, sed habens quoddam utriusque temperamentum, ut neque hominis parte vivat, neque Dei, sed nascatur semper.» Hic est Somnus.
Est apud Hebraeos ὑποκαλυσμός: honestis enim verbis rem inhonestam declarant. Sic «cognoscere uxorem» apud eos significat actum conjugii: sic «aquam pedum» vocant urinam quae ad pedes solet defluere. Sic Ezech. cap. VII, 17, ait: «Omnia genua fluent aquis,» id est urina, q. d. Prae metu commingent se. Sic «mingentem ad parietem» vocant canem. Canis enim nomen Hebraeis vile est et inhonestum, ac pessime sonat, ut I Reg. XXV, 34, ait David ad Abigail: «Nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal, etc., mingens ad parietem,» q. d. Ex domo Nabal omnes occidissem, et ne vel canem superstitem reliquissem nisi tu mihi occurrisses, meque tua blandiloquentia et humilitate placasses. Sic «magnas carnes» Ezech. XVI, 26, et «carnes asinorum» Ezech. XXIII, 20, vocant magna genitalia. Sic ibidem et saepe alibi dicunt Prophetae, «divisit pedes suos,» id est, prostituit se.
CANON LVII.
Gaudent Prophetae, praesertim Ezechiel et Daniel, aenigmatibus, emblematibus, proverbiis. Ita Daniel, per aenigma arboris cap. IV, describit imperium Nabuchodonosoris. Et cap. II, per aenigma statuae quadrifidae repraesentat quatuor monarchias, easdem repraesentat per quatuor bestias cap. VII. Cap. V, per mane, tekel, phares, portendit excidium regis et regni Babylonici. Cap. VIII, per emblema hirci pugnantis et debellantis arietem, praedicit pugnam et victoriam Alexandri Magni contra Darium. Ezechiel, cap. I, per quatuor animalia et currum Cherubim depingit Dei magnificentiam, potentiam et vindictam. Cap. V, per aenigma novaculae radentis pilos et barbam, Chaldaeos occidentes tum plebem, tum principes Judaeorum. Cap. IX, per signum thau repraesentat crucem, et patientiam Christi et Sanctorum. Cap. XVI, per fornicationem sponsae redarguit idololatriam Jerusalem. Cap. XVII, per pugnam duarum aquilarum, oculis subjicit pugnam Nabuchodonosoris et Pharaonis. Cap. XIX, per leones et leunculos, depingit regnum et tyrannidem Joachaz, Joakim et Sedeciae. Cap. XXIII, per meretricium Oollae et Oolibae, describit idololatriam Samariae et Jerusalem, etc. Sic cap. XVIII, 2, dicunt Judaei: «Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt;» hoc est, patres peccaverunt, filii puniuntur. Sic Jeremias cap. VI, 29, de pertinacibus Judaeis ait: «Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitiae enim eorum non sunt consumptae.» Tale est et Thren. IV, 7: «Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.» Talibus et gaudet Isaias, ut cap. I, 22: «Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mixtum est aqua.» Et cap. V, 18: «Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis.» Et cap. XIV, 29: «De radice colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.» Et cap. XVI, 1: «Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de Petra deserti ad montem filiae Sion.» Et cap. XVIII, 1: «Vae terrae cymbalo alarum, etc. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam.» Et cap. XXIX, 1: «Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David: addabo Ariel, et erit mihi quasi Ariel.»
Causae sunt duae: prior, quia prophetia cum sit arcana et obscura, gaudet stylo arcano et obscuro; posterior, quia prisci sapientes suam sapientiam tradebant per aenigmata, ut ejus desiderium et studium in discipulis acuerent. Ita Aegyptii sua dogmata celabant, et tradebant per figuras hieroglyphicas. Ita Sophista regis Aegyptii Nectenabo hoc aenigma Aesopo proposuit: «Est, inquit, templum magnum, et in ipso columna duodecim habens urbes, quarum quaelibet triginta trabibus sustinetur, has vero trabes duae circumeunt mulieres.» Cui Aesopus: «Templum, ait, est mundus, columna annus, urbes menses, trabes dies, at mulieres ipsae duae dies et nox.» Porro Aesopus ipse per fabulas, id est emblemata, ingeniose et facete suam mythologiam, id est Philosophiam moralem, conscripsit. Cratetis Thebani dogma fuit, teste Plutarcho: «Pro lente olla non est augenda, ne in seditionem conjiciamur,» hoc est, cibis non est opplendum aut gravandum corpus, ne in perturbationem profluviumque deducatur.
Amphion apud Pacuvium hoc de testudine aenigma proposuit: «Quadrupes, domiporta, tardigrada, agrestis, humilis, aspera, capite brevi, cervice anguina, aspectu truci, eviscerata, inanima cum animali sono.» Tale est illud medici aegro imperantis, ut sumeret «terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam,» id est cochleam. Tale fuit oraculum datum Philippo: «Omnia tu vinces, fuerint si argentea tela.» Docuit enim eum lanceis argenteis, id est pecuniis, expugnandas esse urbes, praesidiariis argento corruptis.
Tale fuit illud Virgilii in Bucolic., ecloga 3, quo se crucem Grammaticis fixisse asserebat:
Dic quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores.
Quod de flore hyacintho passim interpretantur: de quo duplex narratur fabula, Hyacinthi scilicet Chalcii adolescentis ab Apolline amati, et Ajacis Telamonii, qui ambo in eumdem florem conversi feruntur: in quo quidem flore flebilis illa Graecorum vox αἴ, αἴ a natura efformata et inscripta invenitur. Noster tamen Joannes Cerda hoc aenigma exponit de Augusto Caesare, cujus effigies et nomen in nummis cudebatur inter flores; atque inde videri ortum nomen Florinorum in re nummaria.
Tale est hoc ejusdem:
Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, Tres pateat caeli spatium non amplius ulnas.