Cornelius a Lapide

Prooemium in Prophetas


Index


IN PROPHETAS MAJORES COMMENTARIUS.


IN PROPHETAS PROOEMIUM.

Post Pentateuchum, aggredior Prophetas, qui totius veteris Testamenti pars sunt nobilissima et utilissima, æque ac difficillima et obscurissima. Hebræi, et ex iis S. Hieronymus, vetus Testamentum faciunt tripartitum: Thora, sive legem aut Pentateuchum; Nebiim, id est Prophetas; Ketubim, id est hagiographa. Prophetæ ergo proxime legi associantur; uti et Christus et Apostoli ea associarunt, Matth. VII, 12: «Hæc est enim lex, et Prophetæ;» et cap. XI, vers. 13: «Omnes enim Prophetæ et lex, usque ad Joannem, prophetaverunt,» et cap. XXII, vers. 40: «In his duobus mandatis universa lex pendet, et Prophetæ;» et Lucæ XXIV, 44: «Necesse est impleri omnia, quæ scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me,» et alibi.

Itaque quæ Christus conjunxit, ego non divellam. Post Pentateuchum ergo Prophetas do, atque hos illi associo; præsertim, cum valetudo a triginta annis infirma et dubia, viresque debiles sensim mihi atterantur et imminuantur; ut, si cæteros S. Scripturæ libros, qui faciliores sunt et a multis explicati, commentando pertexere non valeam, Prophetas saltem, quasi tertium opus, tertio loco et ordine SS. Trinitati, eorum auctori, offeram et consignem; imo reddam ei, cujus in solidum est, utpote a quo totum quantum, quantum est accepi; ut, sicut obtuli nuper aurum Paulinum, et thus Leviticum, ita nunc cum tribus Magis offeram myrrham Propheticam, quæ vere myrrha, per minas et onera lacrymas ciet, omnesque ad pœnitentiam provocat.

Equidem hic mihi dicere liceat, id quod in hac eadem causa æque ac argumento olim sensit et dixit S. Hieronymus proœmio in lib. XIV commentarii in Isaiam: «Dominus qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant; qui loquitur in Deuteron. Ego occidam, et ego vivificabo; percutiam, et ego sanabo: frequentibus morbis meam quoque terram fecit contremiscere, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis: et oblitum conditionis humanæ crebro admonet, ut hominem, et senem etiam, jamque moriturum esse me noverim. De quo scribitur: Quid gloriatur terra et cinis? Unde qui me subito languore percusserat, incredibili velocitate sanavit, ut terreret potius quam affligeret, et emendaret magis quam verberaret. Itaque sciens, cujus sit omne quod vivo, et quod idcirco forsan dormitio mea differatur, ut cœptum in Prophetas opus expleam; totum me huic trado studio, et quasi in quadam specula constitutus, mundi hujus turbines atque naufragia, non absque gemitu et dolore contemplor; nequaquam præsentia cogitans, sed futura; nec hominum famam atque rumusculos, sed Dei judicium pertremiscens.»

Prophetas ergo pertractabo, non meis, sed Dei viribus, qui infirma mundi eligit, ut divina ejus virtus in nostra infirmitate perficiatur: Prophetas dico majores, Isaiam, Jeremiam, Ezechielem et Danielem, quatuor Synagogæ Evangelistas, currum et quadrigam Cherubim, cui Dei majestatem insidentem, eumque aurigantem vidit Ezechiel. Hi veteres Ecclesiæ principes et doctores orbem illuminarunt, Christo et Ecclesiæ facem prætulerant: hæc organa Spiritus Sancti mirabili harmonia Dei sapientiam, et fidei mysteria nobis præcinuerunt. Hoc est quod Symbolo perenniter profitemur: «Credo in Spiritum Sanctum, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas.» In his studuit S. Paulus edoctus ad pedes Gamalielis, ab his omnem suam sapientiam et spiritum hausit. Idem Timotheum discipulum suum, pastorem, Episcopum et Apostolum commendat, quod ab infantia Sacras Litteras didicisset, veteris utique Testamenti, quod solum tunc exstabat; et maxime Prophetas, qui omnibus veteris Testamenti libris longe sublimitate, varietate, profunditate sapientiæ, æque ac patho et efficacia dicendi movendique, antecellunt, suntque quasi pala et smaragdus in annulo aureo: atque eum ut in cœpto pergat hortatur. «Dum venio, ait, I Timoth. IV, 13 et 16, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui

te audiunt;» et, II Tim. II, 15: «Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis,» scilicet verba Sancti Spiritus, verba Prophetarum.

Quocirca jampridem damnata, et oblivione sepulta est blasphemia et hæresis Ebionis, qui teste Epiphanio, Hæresi 30, post Abraham, Isaac, Jacob et Mosen, nullos alios admittebat Prophetas, nisi solum Christum. Hunc enim solum fuisse Prophetam veritatis; Isaiam vero, Jeremiam, Danielem et Ezechielem fuisse «Prophetas intelligentiæ, non veritatis.»

Prophetæ ergo fuerunt magistri orthodoxæ fidei, doctores veritatis, qui arcana Dei consilia hominibus enuntiarent, quique Ecclesiam Dei a synagoga Satanæ secernerent, et dono prophetiæ, quasi certissimo veræ Ecclesiæ indicio et signo, interstinguerent, totique mundo ostenderent. Hoc est quod ait Gentium doctor et propheta: «Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, etc.» Ephes. IV, 11.

Quinimo ipse Deus cum idolis et idololatrarum synagoga de divinitate veraque religione contendens, hoc quasi indubitato invictoque argumento eam illis adimit, sibi vero astruit. «Annuntiate, inquit, quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos,» Isaiæ XLI, 23. «Testimonium enim divinitatis est veritas divinationis,» ait Tertullianus Apolog. cap. XX. et cap. XVIII. «Voces, ait, eorum (Prophetarum) et virtutes, quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent.» Hac de causa omni sæculo Deus Ecclesiam suam Prophetis illustravit, per eosque illam manifestavit, obsignavit et confirmavit, ut nemo inter tot errorum et hæresum caligines et labyrinthos, de veritate, veraque Ecclesia dubitare posset.

In lege naturæ vera Dei Ecclesia habuit Prophetas: Primo, Adamum, qui Genes. II, 21 et 23, in exstasi præcognovit connubium Christi cum Ecclesia, illudque suo cum Eva conjugio præsignavit. Ergo cum Ecclesia, imo cum mundo cœpit prophetia. Secundo, Abel, cujus sanguis et martyrium etiamnum clamat et prophetat, Heb. XI, 4. Tertio, Henoch, qui cum Deo ambulavit, et raptus est in paradisum, ut det Gentibus pœnitentiam. «Prophetavit autem,» inquit Judas in sua epistola vers. 14, «et de his septimus ab Adam Henoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium, etc.» Quarto, Noe, qui prædixit diluvium, ideoque arcam fabricavit, qua illud evasit. Quinto, Abraham, qui multas a Deo prophetias de Isaac et Christo ex se nascituris, de stirpis suæ multiplicatione, de possessione Chananææ, et Gentibus per Christum benedicendis, etc. accepit, Gen. XII et seq. Abraham secuti sunt Isaac et Jacob, quorum prophetiæ enarrantur Gen. XXVI, 4, et cap. XXVII, 27, et cap. XLIX, toto.

In lege Mosaica Prophetæ fuerunt Moses, Aaron, Josue, Samuel, David, Elias, Eliseus, et nostri hi canonici scriptores. Quin et voluit Deus in veteri Ecclesia et templo perenne exstare oraculum. Pontifex enim Urim et Thummim, id est, pontificalibus indutus, consulensque Deum de quacumque re, audiebat vocem ejus respondentis, et loquentis ex propitiatorio, Exodi XXV, 22. Quocirca Sanctum sanctorum, in quo erat propitiatorium, hebraice vocabatur דביר debir, quod Aquila et Symmachus vertunt, χρηματιστήριον, id est, oraculum, uti vertit Noster et alii.

In novo Testamento Prophetæ fuerunt Christus, Apostoli, eorumque sequaces. Testis est Sanctus Justinus Martyr, dial. Contra Tryphonem, usque ad sua tempora, continua quasi successione exstitisse Prophetas in Dei Ecclesia. Idem de suo sæculo astruit S. Augustinus, lib. V De Civit. cap. XXVI, ubi inter alia, oracula S. Joannis Anachoretæ recenset, qui illustrem illam contra Eugenium tyrannum victoriam, qua tela hostium a Deo in ipsosmet hostes retorta et repulsa sunt, prædixit, quam Claudianus, Gentilis licet, admirans ita celebrat in Panegyr. ad Honorium Imper.

Te propter gelidis Aquilo de monte procellis Obruit adversas acies, revolutaque tela Vertit in auctores, et turbine reppulit hastas.

Idem de aliis sæculis demonstrat Thomas Bozius lib. De Notis Ecclesiæ, signo XIX. Nostro hoc sæculo prophetiæ spiritu claruisse S. Carolum Borromæum, S. Franciscum de Paula, B. Ludovicum Bertrandum, S. Ignatium, S. Xaverium, Gasparem Belgam, Aloysium Gonzagam, Teresiam, pluresque alios, ex vita eorum a viris fide dignis conscripta liquet.

Hoc viderunt, et inviderunt hæresiarchæ, ideoque ut sibi suæque hæresi fidem arrogarent, prophetiæ donum ambierunt. Verum uti Magi Pharaonis, Mosis miraculorum æmuli, cum eo concertantes ab eo victi et confusi sunt: ita et hi a veris Ecclesiæ Prophetis mendacii convicti, nil nisi pseudoprophetæ nomen et famam retulerunt: itaque suo se gladio jugulantes, sua vaticinandi falsitate et probro, magis Ecclesiæ fidem et gloriam illustrarunt et corroborarunt.

Ita Montanus hæresiarcha sub annum Domini 182, Prophetam, imo Paracletum a Patre missum se esse jactavit: quin et Priscam et Maximillam, nobiles duas meretrices, eodem fanatico spiritu imbuit, ac prophetare docuit. Prædixit inter alia, sub Commodo Imperatore (quod ex moribus ejus præsagiebat) fore bella, seditiones et immanem in Christianos persecutionem: sed eventus eum mendacii coarguit: sub Commodo enim pax fuit Imperio, pax Ecclesiæ et Christianis, adeoque Commodus ipse quasi ultor sanguinis Christiani, sævit in eos qui

Christianos afflixerant; eo quod Martia ipsius concubina Christianorum esset studiosissima, inquit Dio in Commodo. Sed quis ejus cum suis fuit exitus? ipse Montanus eodem vesano spiritu impulsus laqueo sibi mortem conscivit: idem fecerunt ejus prophetissæ. Testis est Eusebius, lib. V Histor. cap. XV.

Curbicus, qui se Manichæum, quasi mannæ effusorem et datorem, vere autem Manem, hoc est insanum, appellabat, Paracletum se esse, ac futura scire mentitus est. Prædixit et promisit, se per orationem curaturum filium regis Persarum ægrotantem: sed cum pro vivo eum mortuum exhiberet, a rege vivus excoriatus est. Testis est Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 6.

Sub annum Domini 700, Hebræus quidam maleficus Ezidi Arabum regi Mahumetano prædixit et promisit triginta annos vitæ et regni, si in suo imperio juberet imagines Christi et Sanctorum ex Christianorum ecclesiis auferri et comburi. Jussit ille; sed, cum Christiani non parerent, immisit Arabes et Hebræos in ecclesias, qui id impigre perfecerunt. Atque hic primus fuit Iconomachus, sed Sarracenus, quem mox secutus est Leo Isaurus Christianus Imperator, qui pariter a Judæis seductus, imagines e templis tolli et aboleri jussit. Unde Iconomachi cognomen accepit. Sed quid? verane fuit Hebræi prophetia? minime gentium. Nam rex Ezides anno sequenti mortuus est, ejusque filius et successor Hebræum pseudoprophetam turpissima morte mulctavit, uti narratur in Synodo VII, atque a Cedreno, Zonara, et Niceta in Vita Leonis Isauri.

Fredericus II, Imperator, Ecclesiæ hostis et flagellum, circa annum Domini 1240, quasi Propheta prædixit et intentavit Ecclesiæ Romanæ, ipsique Gregorio IX, ac post eum Innocentio IV, aliisque Pontificibus, a quibus exauctoratus fuerat, excidium, scribens ei hoc carmine.

Fata volunt, stellæque docent, aviumque volatus, Quod Fredericus ego malleus orbis ero.

Rescripsit ei totidem antistrophis Pontifex:

Fata volunt, Scriptura docet, peccata loquuntur, Quod tibi vita brevis, pœna perennis erit.

Uter fuit Propheta? Utique Pontifex: stetit enim ipse, stat stabitque Ecclesia Romana et orthodoxa: Fredericus vero anno Domini 1250, a proprio filio Manfredo strangulatus fuit: ita ex Alberico refert Cuspinianus, Pontificum licet hostis, atque, ex iis Bozius Signo XIX, et alii.

Hoc sæculo Germaniæ fax Martinus Lutherus, quintus, si diis placet, Propheta, quintus novi Evangelii, hoc est cacangelii, non Dei, sed cacodæmonis Evangelista, Cerbero fastu prædixit interitum Papæ, seque Papatum eversurum: sic enim fatidicus ipse cecinit:

Pestis eram vivens, moriens tua mors ero, Papa.

At mortuus est pseudopropheta, descenditque ad inferos: vivit, et vivet Papa et Papatus, firma consistet petra, super quam Christus ædificavit Ecclesiam, adeoque nec portæ inferi prævalebunt adversus eam.

Michael Stifelius, Lutheri discipulus, et verbi ejus minister, dignum patella operculum, ex sua credo Algebra, suis parochianis ex cathedra asseveranter et constanter prædixit, anno 1533, certo die, quem ipse nominabat, fore finem mundi, et sæculi consummationem. Credidere suo Parocho miselli; alii gemere, rustici nolle laborare, nec agros colere; alii potare, et sua, quasi eis deinceps opus non foret, largiter consumere; alii Eucharistia quasi morituri se communire; pavide exspectare omnes. Venit dies, et quid tandem? parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Fanaticum vatem explosit populus, eumque accusavit apud Lutherum, ursitque ut eum quasi impostorem puniret, ac ministerio abdicaret. Lutherus cum Stifelio, quasi augur cum augure, colludens, errore dissimulato, populum increpavit, jussitque ut suum reciperent Ministrum, illique parerent, ab eo verbum Dei audirent. Vere poeta:

Plures triobolos, paucos est cernere vates.

Hic competit vetus dictum: «Multi qui boves stimulant, sed pauci aratores.»

Anno Domini 1535, Joannes Leidanus sartor, fanatica audacia cum suis Anabaptistis Monasterium urbem Westphaliæ invasit et occupavit: regem se, imo Messiam novi templi in Sion indigitavit: instar Christi duodecim Apostolos et Prophetas ad vicinas urbes quaquaversum legavit, qui cunctos ad novum hunc Messiam, quasi solem a Deo datum, audiendum colendumque invitarent, imo Dei nomine citarent, eum recipientibus aurea sæcula promittentes, respuentibus Dei iras et diras omnes intentantes. Ibant illi enthusiastæ furore, imo dæmone pleni, fundebant oracula, minas, diras. Ac ne deesset altera Judith Holofernun obtruncans, Hilla, mulier Frisia, auro gemmisque gravis, urbe ab Episcopo urbis domino obsessa, egressa, Episcopum in sui amorem illicere, ac veneno necare destinabat: sed prodita temeritatis scelerisque pœnas capite luit. Accessit et novus Samson, Joannes Mathisson Harlemius, qui ipso Paschatis festo, a cœlesti Patre sibi nuntiatum dixit, si exiret in obsidentis Episcopi castra, futurum ut ipse solus hostes omnes funderet cæderetque. Approbarunt Prophetæ omnes: et ille bipenni instructus egreditur, statimque hasta transverberatus corruit. At quis hujus prophetiæ, et enthusiasmi exitus? Episcopus armata manu urbem in potestatem redegit, hæreticos subjugavit, novos Prophetas trucidavit, regem et Messiam Leidanum, vivum ex alta turri, crati vimineæ alligatum, suspendit, eumque soli torrendum, muscis et avibus laniandum exposuit, vorandumque in prædam dedit. Historia toti orbi nota a Surio aliisque præcedentis sæculi chronologis tragice enarratur, uti et a P. Serario præfatione in Judith.

Calvinus, teste Hieronymo Bolseco, ejus discipulo, in Calvini Vita, prædixit et spopondit se in suæ hæreseos sectæque confirmationem defunctum a morte suscitaturum. Quid agit? audi strophas. Bruleum quemdam tenuis fortunæ hominem magnis promissis inducit, ut se mortuum simulet, ac a morte publice evocatus a Calvino; ab ea resurgere fingat. Dictum, factum. Evocat eum Calvinus, jubetque si vera sit fides quam prædicat, Dei nomine ab inferis ad vitam redeat. Sed quid? non erat in Bruleo vox, non sensus, non vita. O efficacem Calvini vocem et fidem, quæ ex vivo mortuum effecit novo et a sæculis inaudito miraculo! Hic scilicet est alter Elias, alter Eliseus.

Quis neget Æneæ magni de stirpe Neronem? Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.

Talia oracula, talia miracula, tales decet Prophetas: scilicet hi sunt qui purum putum verbum Dei, qui primas veritates docent, hi nugivenduli quibus orbis animas suas credit, quorum dicta sunt irrefragabilia, quibus applauditur αὐτὸς ἔφα. Hi impostores, qui pro vita mortem, pro cœlo tartarum, pro salute gehennam suis accersunt: qui hæc audent, quid non audebunt?

Certum ergo clarumque est, prophetiam fidei, veræque religionis esse notam et tesseram indubitatam illi a Deo datam, uti pseudoprophetia nota est hæreseos et synagogæ Satanæ, qui pater est mendacii. Idipsum diserte asserit Deus, Deuter. XVIII, 21 et 22: «Si, inquit, responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? hoc habebis signum: Quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui Propheta confinxit.»

Quocirca hosce quatuor Prophetas per quatuor Ezechielis Cherubinos, stipatores primæ Veritatis et Sapientiæ increatæ repræsentari mystice (nam ad litteram alios intelligi suo loco docebo) facile est ostendere. Leo enim congruit Isaiæ, bos Jeremiæ, homo Ezechieli, aquila Danieli.

Leonem esse Isaiam liquet ex ejus cap. XXI, vers. 6, ubi audit a Domino: «Hæc, inquit, dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annuntiet.» Et mox vers. 8: «Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.» Leo enim quia vigilans, symbolum est vigilis et speculatoris. Hac de causa Isaias rugit, tonat et fulminat, ut leo. «Audite, inquit cap. I, vers. 1, cœli, et auribus percipe, terra. Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.» Et vers. 10: «Audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.» Et vers. 21: «Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.»

Jeremiam esse bovem, patet ex assiduis ejus laboribus, quibus agrum Domini excoluit, et ex jugibus ejus afflictionibus, quibus eum Judæi exagitarunt, ac tandem quasi victimam Deo mactarunt, et lapidibus obrutum Martyrem auctorarunt. Audi eum cap. XI, vers. 19: «Et ego quasi agnus mansuetus (hebraice alluph, id est, bos, ut vertit Vatablus, Pagninus et alii, q. d. «Ego quasi agnus, et quasi bos), qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium.»

Ezechielem per hominem denotari, docet ipse Deus, qui ei revelans oracula jugiter vocat eum filium hominis. Ita cap. II, vers. 1: «Et dixit, inquit, ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.» Et vers. 3: «Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices.» Et cap. III, vers. 1: «Fili hominis, quodcumque inveneris comede.» Et cap. IV, vers. 1: «Fili hominis, sume tibi laterem.»

Danielem per aquilam repræsentari liquet ex eo, quod Daniel omnium mortalium isto sæculo fuerit sapientissimus: quocirca Deus regem Tyri, qui sibi sapientissimus videbatur, per ironiam irridens: «Ecce, inquit, sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te,» Ezech. XXVIII, 3. Daniel enim vir abstemius et vir desideriorum, in cœlum quasi aquila se librans, et cum Deo jugiter colloquens, ex alta illa æternitatis specula, quasi aquilinis oculis clare conspexit sæculorum omnium seriem, iisdemque ipsa mundi novissima penetravit: nimirum ipse unus quatuor monarchiarum decursum, revolutionem, successionem: ipse gesta Darii et Alexandri: ipse bella Antiochi cum Scipione et Romanis: ipse prælia inter Seleucidas et Ptolemæos, inter Antiochos et Judæos: ipse Christi ortum et necem in fine septuaginta hebdomadum: ipse Antichristi vitam, mores, persecutionem, interitum: ipse resurrectionem, Beatorum gloriam, regnumque Christi felix et æternum ita ad vivum depingit, ut cominus illud spectare, aliisque spectandum exhibere videatur. Ac tandem hac aurea sententia concludit: «Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.»

Porro Prophetis optime congruit, quod de his animalibus ait Ezechiel, ea fuisse oculis plena. Prophetæ enim fuerunt oculi Synagogæ; æque ac Ecclesiæ. Et illud: «Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur;» et: «Animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.»

Verum ne longius excurram, ad rem propositam, puta ad prophetiam et Prophetas, accedo; sed antequam eos loquentes et ratiocinantes audiamus, quinque de iis quæstiones præmittendæ sunt. Prima, quid sit prophetia. Secunda, quotuplex. Tertia, quæ Prophetarum causa, materia, modus dicendi, argumentum, quæ munia et officia. Quarta, quando, quo ordine, de qua re singuli Prophetæ vaticinati sint. Quinta, de eorum obscuritate et difficultate, ac qua via et ratione ea superanda sit.


I. QUAERITUR ergo primo: Quid est prophetia? Quae ejus natura et essentia?

Cassiodorus præfat. in Psalmos: «Prophetia, inquit, est divina inspiratio, rerum a nobis procul distantium eventus immobili veritate, et maxima cum certitudine præsciens atque prænuntians.» Ex hac definitione docet S. Gregorius hom. 1 in Ezech. Prophetam amplecti trinum et omne tempus, scilicet præteritum, præsens et futurum: horum enim omnium eventa procul distantia esse possunt; ideoque triplicem esse prophetiam.

«Prophetia, inquit, de futuro est: Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Prophetia de præterito: In principio creavit Deus cœlum et terram; de illo enim tempore dixit homo, quo non erat homo.» Sic et Daniel ex prophetiæ spiritu regi somnium, quod oblitus erat, enarravit, illudque deinde interpretatus est, Daniel. cap. II. «Prophetia de præsenti est, quando Paulus Apostolus dicit I Cor. XIV: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus: occulta» enim «cordis ejus manifesta fiunt. Ergo recte prophetia dicitur, non quia prædicit futura, sed quia prodit occulta. Sic Giezi longe a Propheta recesserat, cum Naaman Syri munera percipiebat; cui tamen Propheta dicit: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui?» IV Reg. V. Sic Joannes Baptista Propheta fuit, quia Christum incognitum mundo ostendit, dicens: «Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi,» Joan. I. Sic Ahias cæcus prophetavit, cum uxorem Jeroboam aliam se esse simulantem ex Dei inspiratione agnovit dixitque: «Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius,» III Reg. XIV, 6. Sic Elisabeth per prophetiæ spiritum, Verbum in beatæ Mariæ utero incarnatum agnovit, dum ei dixit: «Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me?» Lucæ I. Equalis enim difficultatis et potentiæ ac sapientiæ est, revelare occulta, v. g. arcanas hominum cogitationes, ac prædicere futura: ad utrumque enim lumen supernaturale et divinum, puta revelatio Dei, requiritur, uti docet S. Thomas, II II, Quæst. CLXXI, art. 3.

Idem docet S. Chrysostomus, proœmio in Psalmos, tom. I: «Universum, ait, prophetiæ genus tripliciter dividitur, in futurum, præsens et præteritum. Quoniam prophetia est, ejus quod est occultum, inventio: ut a Petro factum est, qui furtum Ananiæ et Sapphiræ detexit,» Actor. V.

Dico «occulta,» quæ scilicet occulta: fieri enim potest, ut quæ uni sunt aperta, visa aut scita, alteri sint occulta: tunc enim huic prophetice revelari possunt ea, quæ alii sciunt per sensum vel demonstrationem; uti uxorem Jeroboam alii ex forma cognoscebant; Ahias vero cæcus non nisi ex prophetia eam agnovit. Ita D. Thomas.

Verum recte ibidem admonet S. Gregorius dicens: «In duobus temporibus prophetia etymologiam perdit; quia cum ideo prophetia dicta sit, quod futura prædicat, quando de præterito aut præsenti loquitur, rationem sui nominis amittit.» Et Tertullianus, Apolog. XVIII: «Prophetia, inquit, de officio præfandi vocatur.» Ergo prophetia propria tantum est de futuris: «Omnis prophetia imago est futurorum. Domus ergo Dei futura in imagine prophetiæ prædicata est,» ait S. Augustinus in Psal. CXXXI.

Quocirca cum D. Thoma et Scholasticis, II II, Quæst. CLXXI, art. 3, proprie prophetiam definiemus: «Prophetia est divina inspiratio vel revelatio, futurorum contingentium eventus certa et immobili veritate prævidens et prænuntians.»

Hinc prophetia hebraice vocatur subinde חזון chason, id est, visio; prophetæ חוזים chasim, id est, videntes, id est, prospectores et prævisores. Erant enim ipsi quasi os Domini, et oculi Ecclesiæ: quia visiones a Deo ostensas videbant communicandas toti Ecclesiæ. Unde S. Basilius præfat. in Isaiam: «Prophetæ, ait, dicti sunt Videntes, quia futura tanquam præsentia conspiciunt.»

Dico in definitione «Divina:» quia solus Deus futura contingentia certo præscire et præsignificare potest. Soli enim Deo, quia æternus est, omniscius et immensæ virtutis, tam futura quam præterita et præsentia omnia jugiter objiciuntur, et objective ab oculos versantur, etiam cum non existunt in rerum natura. Infinita enim mentis ejus acies, visque cognoscendi superat rerum existentiam, atque pervadit et penetrat omnia tempora, æque ac loca, et adæquat, imo transcendit omne verum. Omne enim verum, sive existens sive non existens; sive præsens, sive præteritum, sive futurum; sive absolutum, sive conditionatum, sive possibile, ab infinita illa mente, Deique oculo attingitur et pervidetur. Quocirca recte nonnulli dixerunt: «Prophetas æternitatis a Deo participes fieri.» Prophetia ergo non est aliud, quam revelatio et locutio divina, menti Prophetæ a Deo objecta, et immissa eo modo et lumine, ut illam non aliunde quam a Deo sibi immitti certo sciret.

Deus enim sive per se, sive per Angelos loquatur, menti potest dare sui signa certissima, licet ea inexpertis sint incognita, ut

anima sciat hæc Deum in se loqui, non dæmonem, non naturam.

Hoc est quod ait S. Gregorius, lib. IV Dialog. cap. XLVIII: «Sancti viri inter illusiones atque revelationes, ipsas visionum voces aut imagines quodam intimo sapore discernunt, ut sciant vel quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusore patiantur.» Sic de matre sua prodidit S. Augustinus in Confessionibus eam certo quodam spirituali gustu solitam dignoscere et distinguere inspirationes et revelationes Dei ab aliis naturæ, vel dæmonum suggestionibus. Hac de causa Prophetæ fide divina tenebantur credere sua oracula, sive quæcumque audiebant a Deo, utpote a prima Veritate revelata. Hæc enim sunt proprium et adæquatum fidei objectum materiale, cujus formale est ipsa revelatio divina, sive prima Veritas revelans: Deus enim Prophetis ita certo demonstrabat, tam ipsa vaticinia a se revelata, quam se esse qui ea revelaret, ut ipsi fide divina utrumque crederent: alioqui enim ipsi et se et Deum falsitatis et ludibrii periculo exposuissent; quod, præter infamiam, ingens fuisset sacrilegii crimen.

Quando vero Prophetæ tantum per instinctum aliquem (quem ut ait S. Augustinus aliquando etiam nescientes mentes humanæ patiuntur) locuti sunt, non fuerunt plane certi eum esse a Deo: unde tunc eum, quasi Dei oraculum populo proponere non sunt ausi. Cæterum jam per Ecclesiæ declarationem certum est, nostros hos Prophetas omnia quæ hisce libris conscribunt, ex Deo locutos esse. Hæ enim eorum prophetiæ et libri sunt canonicæ Scripturæ.

Quocirca solerter annotat S. Gregorius hom. 1 in Ezech. «Sciendum, inquit, est quod aliquando Prophetæ sancti dum consuluntur, ex magno usu prophetandi, quædam ex suo spiritu proferunt, et se hæc ex prophetia dicere suspicantur: sed quia sancti sunt, per Spiritum Sanctum citius correcti, ab eo quæ vera sunt audiunt, et semetipsos quia falsa dixerint reprehendunt.» Sic Nathan probavit consilium Davidis de ædificando templo; sed mox a Deo contrarium edoctus, dictum suum retractavit, II Reg. VII, 5. Atque in hoc Prophetæ veri distant a falsis: «Falsi» enim, inquit S. Gregorius «et falsa denuntiant, et alieni a Sancto Spiritu in sua falsitate perdurant.» Si ergo solerter advertant Prophetæ, facile sentiunt an Deus in se loquatur, an dæmon, vel ratio, aut cupiditas propria: Deus enim certis signis se manifestat, certosque eos facit quod hæc audiant a Deo. Hoc est quod ait S. Petrus epist. II, cap. I, vers. ult.: «Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.» Vide D. Thomas, II II, Quæst. CLXXI, art. 5. Hac de causa Prophetæ initio sermonis nomen Dei præferebant: «Ne quid viderentur suopte ingenio loqui; sed quia, quæ a se dicerentur, divina essent quædam oracula, ac litteræ» e cœlis «delatæ,» ait S. Chrysostomus in capite I Isaiæ, vers. 1.

Atque hac ratione prophetia secernitur ab augurio et necromantia, v. g. qua pythonissa suscitavit Sauli Samuelem, I Reg. XXVIII, omnique alia divinatione quæ ope dæmonum, vel etiam Angelorum naturali sagacitate depromitur. Multa enim naturaliter præscire posse dæmonem et prædicere, quæ homo non potest, docet S. Augustinus, lib. De Divinat. dæmonum, ubi quinque modos, quibus dæmones naturaliter futura prædicunt, recenset.

Eadem ratione secernitur prophetia a sortibus consultoriis, etiam licitis: «Sortes, inquit Sapiens, Prov. XVI, 33, mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur:» temperantur, inquam, sive ordinaria Dei gubernatione et providentia, uti res aliæ; sive extraordinario Dei se miscentis concursu et dispositione, uti per sortes Deus designavit Matthiam Apostolum, Actor. I.

Eadem ratione distinguitur prophetia a conjectatione, quæ fit solertia naturali ex signis sive physiognomicis, sive aliis naturalibus, quorum etiam exempla videre est in sacris Litteris: imo de chiromantia, non magica, sed naturali multi et bene exponunt illud Jobi XXXVII, 7: «Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua,» ut ibidem ostendi. Addunt et nonnulli Astrologicam divinationem, ex Judicum V, 20, ubi dicitur: «De cœlo dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.» Sed hoc superstitionem olet et Rabbinorum commentum. Nam locus ille Judicum V, longe aliam habet intelligentiam, uti ibidem demonstravi. Ita S. Chrysostomus in cap. III Isaiæ, tom. I: «Propheta, ait, distinguitur a conjectore, sicut Eliseus a Salomone: ille revelatione, hic ratiocinationis discursu ex signis et ex experientia arcanas res detegit et pervidet. Sic enim Salomon litigium duarum meretricum de prole diremit, tentans utramque, utra prolem plus diligeret. Eliseus vero Giezi avaritiam et auri acceptionem nullo signo, nullo discursu, sed sola Dei revelatione cognovit.»

Dixi secundo, in definitione prophetiæ, eam esse «Futurorum contingentium,» id est actuum liberorum, vel ab iis dependentium, quæ scilicet a libera hominis vel angeli voluntate futura, vel immediate vel mediate dependent, ut libere ab ea emanent, ac suo tempore in actum exeant. Hæc enim sola proprie sunt contingentia. Alia enim naturalia quæ Physici contingentia vocant, uti futuræ pluviæ, æstus, frigora, tempestates, etc. cum pendeant a causis naturalibus, vapore scilicet, cœlo, ventis, etc. quæ determinatæ sunt; hinc et ipsa determinata sunt et necessaria, ac determinate ab Angelis et dæmonibus, qui causarum naturalium, Physices et Astronomiæ sunt peritissimi, præsciri et prævideri possunt, nisi libera alicujus voluntas se misceat, causarumque secundarum combinationem et cursum in-

vertat et immutet. Soli ergo actus liberi futuri sunt contingentes, quia indeterminati, donec liberum arbitrium libere se in hanc illamve partem determinet, prout libere se determinabit in tempore futuro, cum existet et operabitur: eos ergo nec angelus, nec dæmon præscire potest; sed solus Deus, qui infinita sua intelligendi vi penetrat et comprehendit libertatem omnium creaturarum, videtque ex immensitate suæ intelligentiæ clare et distincte, quid ipsa quolibet tempore, loco et circumstantiis libere sit determinatura, factura vel non factura.

Dixi tertio: «Certa et immobili veritate:» quod aliqui arctant ad prophetiam præscientiæ sive absolutam, ut excludant prophetiam comminationis, vel promissionis, sive conditionatam: hanc enim censent non esse immobilis veritatis; quia non semper adimpletur. Ubi nota: D. Thomas II II, Quæst. CLXXIV, art. 1, triplicem ponit prophetiam: primam prædestinationis, qua Deus præscit et prænuntiat quæ ipse facere decrevit et prædestinavit, ideoque certissimo evenient. Secundam præscientiæ, qua præscit actus bonos et malos futuros tam ab homine quam ab angelo. Tertiam comminationis, qua comminatur, v. g. Ninivitis per Jonam excidium. Duæ priores sunt certæ, immobilis et absolutæ veritatis; tertia non item: patet enim Ninivitas per pœnitentiam evasisse excidium sibi comminatum; ac proinde hanc prophetiam et comminationem non fuisse reipsa completam.

Verum rectius dicitur, duas priores prophetiæ species esse absolutas, ac proinde habere veritatem absolutam: tertiam vero, cum sit conditionata, habere quoque suam veritatem, sed conditionatam sibi commensuratam: nec enim absolutam habere potest, cum ipsa in se non sit absoluta, sed conditionata. Comminatio enim Ninivitis facta a Jona hæc erat: Nisi pænitentiam egeritis, subvertemini. Hæc propositio conditionata erat, et vera conditionate; sed quia Ninivitæ pænitendo hanc conditionem sustulerunt, hinc et sustulerunt ei annexum excidium, feceruntque ut absolute non esset futurum, quod Deus eis comminabatur; quia præstiterunt quod Deus per hanc comminationem intendebat, nimirum pænitentiam et morum mutationem, ut per eam evaderent intentatam ab eo cladem, uti pænitendo eam re ipsa evaserunt.

Dixi quarto: «Prævidens et prænuntians.» Nam, ut ait S. Athanasius, De passione Domini: «Sicut nos conspicientes ea quæ sunt sub oculis nostris, videndo non fallimur, nec aliter videmus quam sunt, sed sicut fiunt ita videmus: sic et Prophetæ futura tanquam præsentia videbant, et quæ videbant fieri erat necesse. Namque quæ fiebant (in futuro, id est quæ futura erant) omnino videbant: verum quæ prævidebant, aliter fieri non poterant: si enim aliter facta fuissent, non fuissent Prophetæ: quia non vidissent futura, sed ea quæ non erant futura, ideoque in sua visione falsi et decepti fuissent.»

Addidi «Prænuntians.» Propheta enim proprie est, non qui futura cognoscit, sed qui ea prænuntiat. Inde enim græce προφήτης, latine Propheta dicitur, a προφημι, id est præfor, præloquor, prædico. Hebraice vero vocatur נביא nabi, q. d. præfator, vel potius præfactor, a radice בוא bo (huc enim potius alludit etymon nabi, ut patet ex littera א utrique addita, quam ad radicem נוב nub, id est locutus est, vel בין ban, id est intellexit), id est venit. Inde enim dicitur נבא naba, id est venire fecit, venturum prædixit: quia Prophetæ suo verbo et oraculo, utpote certo et indubitato, ex phrasi Hebræorum, et ex more loquendi hominum, quasi venire faciebant ea quæ nondum erant, eaque sua prædictione quasi advocabant ut venirent, ac ut certo evenirent quasi efficiebant. Sic Prophetæ dicebantur adducere pluviam, siccitatem, pestem, gladium, mortificare, vivificare, etc. quia ea certo et infallibiliter eventura prædicebant.

Hæc ergo propria est prophetiæ ratio, significatio et essentia. Verum quia Isaias, Jeremias, aliique Prophetæ non tantum futura prædicebant, sed et docebant, concionabantur, orabant, psallebant, faciebant miracula, hinc prophetare et Propheta per catachresin varia significat.

Primo, prophetare idem est quod ex afflatu Spiritus Sancti docere, et exhortari ad pietatem. Sic sumit «prophetare» S. Paulus I Corinth. XIV, ubi doctores et hortatores vocat Prophetas; asseritque melius esse prophetare quam loqui linguis.

Secundo, prophetare idem est quod ex instinctu Spiritus Sancti divinas laudes insolentius canere. Sic Saul inter Prophetas psallentes correptus spiritu Dei, dicitur fuisse Propheta, et prophetasse, id est cum psallentibus psalmos Deique laudes, quasi enthusiasmo actus cecinisse, I Reg. XIX, 24.

Hinc tertio, prophetare simpliciter est canere et psallere. Sic omnes cantores vocantur Prophetæ, I Paralip. XXV, 1: «David, inquit, et magistratus segregaverunt filios Asaph, et Heman, et Idithun: qui prophetarent (id est psallerent et pulsarent instrumenta) in citharis, et psalteriis, et cymbalis.»

Quarto, prophetare per antiphrasin sumitur pro delirare, et ex afflatu maligni spiritus delira et insana proloqui. Sic rursum Saul correptus a spiritu malo et melancholico dicitur prophetasse, id est aliena a ratione et delira prolocutus, I Reg. XVIII, 10.

Quinto, prophetare significat miracula facere, iisque sua oracula confirmare. Sic Eccli. XLVIII, 14, dicitur Elisei corpus mortuum prophetasse, id est suscitasse cadaver mortui in suum sepulcrum injecti. IV Reg. XIII, 21. Hisce de causis «omnes Prophetæ ante faciem Christi transmissi sunt, et Angeli sunt vocati, sicut scriptum est: Qui accepistis legem in præceptis Angelorum, et non custodistis,» ait S. Chrysostomus in cap. XI Matth. homil. 27.


II. QUAERITUR SECUNDO: Quotuplex est prophetia?

D. Thomas, II II, Quæst. CLXXIV, art. 2 et 3, et ex eo Franciscus Suarez, III part. Quæst. XXX, art. 4, disp. IX, sect. 2, respondet esse duplicem, intellectualem, et sensilem sive imaginariam. Intellectualis est, quæ non ducit originem a sensu vel imaginatione, sed oritur immediate per lumen infusum intellectui, et per species intellectuales de novo inditas, vel præexistentes, sed divina virtute ad supernaturalem aliquam apprehensionem vel conceptionem faciendam applicatas.

Porro id dupliciter contingit: Primo, quando intellectus sic illustratur et elevatur, ut sine operatione phantasiæ rem cognoscat, quod rarum est: videtur tamen id concessum sancto Paulo, quando raptus est in tertium cœlum: tunc enim audivit arcana verba quæ non licet homini loqui, II Cor. XII, 2. Hunc etiam modum concessum fuisse B. Virgini post Verbi in ea incarnationem, ut mysterium hoc clare per intellectum cognoverit et viderit, censet noster Suarez loco citato in fine.

Secundus modus est, quando phantasia intellectui cooperatur, non quidem intellectu primum a phantasia moto, sed ipsa phantasia mota et applicata ab intellectu, ut secum operatur et concurrat ad intellectionem et visionem propheticam. Talis videtur fuisse visio Isaiæ cap. VI, ut docet ibidem S. Hieronymus. Ibi enim vidit tres personas divinas in una essentia, ut ibi ostendam; et si quæ aliæ fuerant ei similes et æque sublimes.

Porro uterque hic modus fieri nequit ab Angelo, sed a solo Deo. Solus enim Deus illabi potest menti et intellectui, eique immediate lumen et species infundere, atque intellectionem et visionem in ea operari. Quocirca hæc Dei revelatio et locutio est actus vitalis intellectus, in illo a Deo elicitus.

Sensilis vero, sive imaginaria prophetia dicitur, non quod ad intellectum non pertingat, sed quia fit primo et primario per sensibilem, vel imaginariam aliquam repræsentationem, ex qua oritur mentis conceptio, illique quodammodo commensuratur. Prior intellectualis hac sensili perfectior est, quia est abstractior et spiritualior, unde a solo Deo fit: sensilis vero ab angelo fieri potest, et solet.

Porro Prophetarum visiones et revelationes communiter fuerunt sensiles, tum quia viderunt objecta quædam sensibilia, uti Jeremias vidit ollam succensam, virgam vigilantem, canistrum ficuum: Daniel vidit arborem, somnium regis, quatuor bestias, etc. Ezechiel vidit currum, rotas, animalia, etc. Tum quia per Angelos eas communiter esse factas, censent S. Dionysius, De Cœlesti Hierarchia, cap. IV, et S. Augustinus, lib. III De Trinitate, cap. ult., et Damascenus, lib. II De Fide, cap. III.

Porro angelus Prophetis communiter non in sua, sed in Dei persona loquebatur, eamque repræsentabat. Unde passim dicunt Prophetæ: «Hæc dicit Dominus,» non angelus. Hic enim est ordo suavis et congruus divinæ providentiæ, ut per Angelos illuminet Prophetas aliosque homines. Unde et Moses, qui fuit primus et princeps Prophetarum, legem a Deo accepit in Sina per Angelum, teste Apostolo Galat. III, 19.

Ideoque communiter censent Patres, omnes apparitiones Dei exhibitas patribus in veteri testamento, factas esse per Angelos, uti dixi can. XVII, in Pentateuch. Fateor tamen, angelo in phantasia Prophetæ loquente, suaque visa vel verba ei proponente, Deum subinde in intellectu Prophetæ lumen divinum et supernaturale solito clarius et sublimius infudisse, cum rei sublimitas id poscebat, ut eam digne, hoc est solito plenius et altius, conciperet et intelligeret; sicut ad concionem externam hominis, solet Deus interius in mente audientis idipsum clarius loqui et repræsentare, per gratiam quæ intellectum illuminat, et affectum commovet, sine qua frustranea esset omnis concio exterior.

Ut plurimum ergo Deus revelabat prophetiam et voluntatem suam angelo, angelus deinde eamdem revelabat, et loquebatur in imaginatione Prophetæ, idque variis modis. Varii enim sunt gradus visionum harum propheticarum, quorum alii aliis sunt perfectiores.

Primus et infimus est, ait D. Thomas, art. 3, loco citato, cum aliquis, ex interiori arcano instinctu et impulsu, sine expressa revelatione, movetur ad aliqua exterius facienda, sicut de Samsone dicitur Judicum XV, quod irruit spiritus in eum, cum vincula sua dissolvit. Hoc modo multi Eremitæ et Sancti præsagierunt, et etiamnum præsagiunt et præsentiunt futura.

Secundus est, cum prophetantes prophetias diserte concipiebant et enuntiabant, sed ignorabant se prophetare, quomodo prophetavit asina Balaam, et Caiphas pontifex prædixit mortem et redemptionem Christi, quam tamen non cognovit: quia ad suam malitiam et sævitiam in Christum eam detorsit, Joan. XI, 51.

Tertio, alii solo visu prophetias excipiebant, ita ut uni tantum fieret apparitio symbolorum vel imaginum, alteri vero revelaretur eorumdem significatio. Tales fuere imagines spicarum et vaccarum visæ Pharaoni, Gen. XLI, 1, et arboris proceræ visa Nabuchodonosori, Daniel. II, quarum significatio aliis, scilicet Josepho et Danieli a Deo est revelata. Rursum alii dormiendo, alii vigilando videbant visionem: posterius priore erat clarius et sublimius.

Quarto, alii prophetiam hauriebant solo externo auditu vocis loquentis, uti Samuel dicens: «Loquere, Domine, quia audit servus tuus,» I Reg. III, 10.

Quinto, alii viderunt per imaginationem visa quædam portendentia futura, alii vero audiebant vocem interius loquentem, et futura enuntiantem. Hoc posterius frequentius accidit Prophetis, fuitque perfectius. Auditus enim sermo distinctius et clarius enuntiat rem, quam symbolum aut signum ejus visum.

Perfectissimus vero modus fuit, cum simul viderent visionem, et audirent vocem illam explicantem, sicuti, cap. I, Jeremias vidit ollam succensam, et mox audivit, quod illa portenderet incendium et excidium Hierosolymæ, et aliarum gentium per Nabuchodonosorem.

Sexto, alii audierunt res naturales, ut eventa et successus bellorum, regum, monarchiarum: alii res supernaturales, ut vocationem Gentium, reprobationem Judæorum, mysteria Trinitatis, incarnationis, passionis Christi: hoc illo fuit perfectius.

Septimo, aliquando jussi sunt a Deo non tantum verbis, sed et factis prophetare et portendere futura, ut cum Isaias nudus incessit cap. XX, portendit spoliationem et nuditatem Ægypti et Æthiopiæ: cum Jeremias cap. XXVII, vers. 2, vincula et compedes collo gestavit, portendit captivitatem Babylonicam: cum Ezechiel trecentis nonaginta diebus in uno latere cubavit, ac fimum boum comedit, portendit obsidionem et famem Hierosolymæ, Ezech. IV, vers. 4 et 12.

Octavo, non tantum rem videbant, et verba audiebant, sed et subinde videbant personam loquentem et res demonstrantem, idque erat perfectissimum; quia per hoc ostendebatur, quod mens Prophetæ magis appropinquabat ad causam revelantem. Rursum perfectius erat, si persona loquens videretur in specie angeli, quomodo visa est passim a S. Joanne in Apocalypsi; quam si videretur in specie hominis, quomodo Jeremias et Onias apparuerunt Judæ Machabæo, II Machab. XV, 15, dicente Jeremia: «Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel.» Denique utroque perfectius erat, si persona loquens videretur in specie Dei, quomodo vidit Isaias cap. VI, Deum sedentem in solio, indeque secum colloquentem. Ita D. Thomas, art. 3 citato.

Huic divisioni similis et subalterna est divisio Isidori lib. VII Etymol. cap. VIII, et ex eo D. Thomas, II II, Quæst. CLXXIV, art. 1, ad 3: «Prophetiæ, inquit, genera sunt septem. Primum est exstasis, quod est mentis excessus, sicut vidit Petrus vas submissum de cœlo cum variis animalibus. Secundum est visio, sicut apud Isaiam dicitur: Vidi Dominum sedentem. Tertium est somnium, sicut Jacob scalam dormiens vidit, Genes. XXVIII, 12. Quartum genus est per nubem, sicut ad Moysen loquebatur Dominus. Quintum est vox de cœlis, sicut ad Abraham sonuit Deus dicens: Ne mittas manum in puerum, Genes. XXII, 12. Sextum est accepta parabola, uti contigit Balaam, Num. XXIII, 7. Septimum est repletio Spiritus Sancti, sicut pene apud omnes Prophetas.»

Hæc divisio sumitur ex varietate tum modorum, tum objectorum et formarum imaginabilium vel sensibilium prophetiæ. Tria enim prima, puta exstasis, visio et somnium, sunt tres modi prophetandi; tria vero sequentia sunt objecta et signa sensibilia, quæ perceperunt Prophetæ. Inter quæ primum est, res quædam corporea exterius apparens visui, quam ponit quarto loco. Secundum est, vox formata, exterius ad auditum hominis delata, quam ponit quinto loco. Tertium est, vox per hominem formata cum similitudine alicujus rei, quod pertinet ad parabolam, quam ponit sexto loco.

Rursum quoad modos prophetandi, Isidorus ibidem et S. Augustinus, lib. XII De Genesi ad litter. cap. VII et seq. ponunt tria genera visionum: primum secundum oculos corporis, alterum secundum spiritum imaginarium, tertium per intuitum mentis. Hæc divisio petitur a potentiis cognoscitivis in homine, quæ sunt tres, sensus, imaginatio et intellectio, uti explicat D. Thom. II II, Quæst. CLXXIV, art. 1, ad 3.

Denique S. Augustinus, lib. XIX Contra Faust., cap. II, triplices distinguit Prophetas: primos Gentilium, uti Balaam et Sibyllæ; secundos Judæorum, uti fuerunt hi nostri vates; tertios Christianorum, sive novi Testamenti, uti est S. Joannes in Apocalypsi, Paulus, Apostoli, et post eos alii multi.

Ubi nota discrimen Sibyllarum, et aliorum Gentilium Prophetarum a fidelibus, sive nostris hisce: illi enim mente abalienati quasi coacti, et subinde inviti, utpote quasi enthusiasmo abrepti, aut furiis perciti prophetabant, quod idem contigit Montani prophetissis, et dæmoniacis aliis. Hinc Cicero libro I De Divinat.: «Negat, inquit, Democritus sine furore poetam magnum esse posse;» et rursum: «Inest igitur animis præsagitio extrinsecus injecta, atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius furor appellatur, cum a corpore animus abstractus, divino instinctu concitatur.»

Horum vero mens sibi constabat; sciebant quid dicerent, sponte loquebantur, non exstasi, ne illa quidem quæ prius in exstasi acceperant, uti docet S. Hieronymus præfatione in Isaiam, et S. Paulus: «Spiritus, ait, Prophetarum Prophetis subjecti sunt,» I Cor. XIV, 32.

Porro Sibyllæ, non dæmonis, sed Dei fuerunt prophetissæ, quæ merito virginitatis, uti asserit S. Hieronymus lib. I Contra Jovinianum, donum prophetiæ adeptæ, de futuris, ac præsertim de Christo, tanta prænotionis certitudine ac claritate vaticinatur, ut præterita magis scribere videantur quam futura. Fuerunt illæ decem, quarum cognomina et patriæ sunt hæc: Cumæa, Cumana, Persica, Hellespontica, Libya, Samia, Delphica, Phrygia, Tiburtina, Erythræa. Hinc nonnulli Sibyllam dictam volunt quasi σιοῦ βουλῆς, id est, Dei consilium, quod nimirum illud ipsa hominibus enuntiarent. Æolice enim Deus vocatur σιός pro θεός.

Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinian. post tertiam libri partem: «Quid, inquit, referam Sibyllas, etc., quarum insigne virginitas est, et virginitatis præmium divinatio? Quod si Æolici sermonis genere Sibylla θεοβούλη appellatur, recte consilium Dei sola scribitur nosse virginitas.»

Sic et Epiphanius, Hæresi 78: «Philippo, ait, Evangelistæ quatuor fuerunt filiæ prophetantes, Actor. XXI, 8, prophetabant autem propter virginitatem, quam habere dignæ factæ erant.» Hinc et Virgilius, lib. VI Æneid. Sibyllam Cumæam, quam fata, putat casus ei obventuros, vaticinantem ita depingit:

Magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.

Et inferius:

Ventum erat ad limen, cum virgo: Poscere fata Tempus, ait, Deus, ecce, Deus. Cui talia fanti Ante fores, subito non vultus, non color unus, Non comptæ mansere comæ; sed pectus anhelum, Et rabie fera corda tument, majorque videri; Nec mortale sonans, afflata est numine quando Jam propiore Dei.

Et inferius:

Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse Deum: tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans fingitque premendo.

Vide de Sibyllis earumque oraculis, tum carmina earum apud S. Augustinum, Eusebium et alios, tum Suidam verbo Sibylla, et Sixtum Senensem lib. II Biblioth. verbo Sibylla.

Rogabis, an Prophetæ prophetias suas omnes intellexerint, hoc est, an semper oraculorum, tum auditorum, tum potius visorum, hoc est symbolorum suorum significationem et explicationem a Deo acceperint? Respondeo. Id incertum est; certum est illos eam accepisse cum eam scribunt et enarrant: cum autem eam non scribunt, nec enarrant, an eam acceperint ignoramus. Credibile est subinde accepisse, subinde non. Voluit enim Deus eos, utpote Prophetas, secretorum suorum conscios facere præ aliis hominibus, ac plura scire quam scribere; ex alia tamen parte voluit et quædam secreta sibi servare, nec ipsis communicare. Perinde ac rex quædam secreta sibi servat, quæ nulli consiliario patefacit, sic et Christus parabolarum quarumdam, et aliarum rerum secreta sibi servavit, quæ nec Apostolis, nec ulli alteri reseravit.

Ita Ezech. cap. I, cum vidit Ezechiel currum Dei, Cherubim, rotas, firmamentum, ignem, ventum, sedentem in solio specie electri, etc., credibile est eum intellexisse omnia significare currum bellicum Dei, Deumque cum Cherubinis, et copiis Angelorum properare ad excidium Hierosolymæ: hoc enim ipse in sequentibus clare prædicit. Verum non est necesse dicere, eum in particulari intellexisse, quid singula illa jam dicta (cum ipse ea non explicet) portenderent aut repræsentarent.

Pari modo, cap. XL et octo sequentibus, describit fabricam templi et urbis, minutim per singularum ejus partium descriptionem et dimensionem: credibile est, eum non intellexisse, quid hæc omnia symbolice significarent; vix enim quidquam horum explicat.

Sic Daniel, cap. VII, vidit visionem quatuor bestiarum, sed eam non intellexit. Unde vers. 16, ab angelo petiit ejus explicationem, et accepit. Idem ei contigit cap. VIII, in visione arietis et hirci: nam quærens ejus intelligentiam vers. 15, eam accepit a Gabriele vers. 17. Idem accidit ei cap. X, ubi jejunans et orans vers. 2, visionis explicationem accepit ab angelo vers. 11 et 19. Rursum cap. XII, diserte ait Daniel vers. 8: «Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc? Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt, signatique sermones, usque ad præfinitum tempus.» Unde liquet Danieli quoque fuisse clausos, nec eum illorum explicationem accepisse.

Sic Zacharias, cap. IV, vidit candelabrum cum septem lucernis, et duas olivas; nec tamen intellexit, quid hæc significarent. Unde dixit angelo vers. 5: «Quid sunt hæc, Domine mi?» Cui respondens angelus eadem explicuit. Sic cap. VI, videns quatuor quadrigas variorum colorum dixit angelo vers. 5: «Quid sunt hæc, Domine mi?» Et ab eo audivit: «Isti sunt quatuor venti.» Porro qui et quales sint hi venti, an litterales, an potius parabolici et mystici, non audivit.

Sic cap. IX, vers. 11, quasi ex abrupto ait: «Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.» Et vers. 17: «Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?» An intellexerit ipse hæc dici de Christo et Eucharistia incertum est: nec enim ea explicat. Similia sunt cap. XIV.

Talia quoque sunt Jerem. XXXI, vers. 15: «Vox in excelso audita est lamentationis, fletus, et ululatus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari, quia non sunt.» Et vers. 22: «Creavit Dominus novum super terram: mulier circumdabit virum.» Et vers. 33, ad finem describit terminos civitatis novæ ædificandæ. An hæc intellexerit dici de Innocentibus martyribus, de conceptu Deiparæ, de fabrica Ecclesiæ, ejusque partibus et mensuris in particulari, non constat. Nihil enim horum ipse reserat aut enarrat.

Similiter S. Joannes in Apocalypsi, licet majores et clariores aliis Prophetis acceperit revelationes, utpote existens Propheta novi Testamenti, isque ultimus inter scriptores hagiographos, atque discipulus ille quem diligebat Jesus; tamen an omnia symbola quæ vidit intellexerit dubium est; v. g. an intellexerit cap. IV, præcise et clare, quid significarent viginti quatuor seniores, et quatuor animalia, quorum primum simile erat leoni, secundum vitulo, tertium homini, quartum aquilæ. Rursum cap. VI, quatuor equos et equites, scilicet album, rufum, nigrum et pallidum. Adhæc cap. VIII, plagas septem Angelorum. Et cap. IX, quid significent locustæ habentes in capite coronas aureas, facies hominum, capillos mulierum, dentes leonum, loricas ferreas, caudas scorpionum. Et cap. X, septem tonitrua. Et cap. XI, quid

significet divisio templi, altaris, etc. Cap. XII, mulier amicta sole, habens lunam sub pedibus et duodecim stellas in capite, pariens masculum; ac prælium Michaelis cum dracone, etc. Cap. XIII, bestia habens capita septem, cornua decem, et numerus ejus 666. Cap. XV, mare vitreum mixtum igne. Cap. XVI, quid significent septem phialæ, et plagæ septem Angelorum. Cap. XVII et XVIII, mysterium Babylonis. An hæc, inquam, aliaque his similia plane intellexerit S. Joannes, non constat. Nihil enim horum explicat, quæ causa est, cur tam obscura sit Apocalypsis, adeoque interpretes in ejus explicatione et conjectent et varient.

Quocirca S. Hieronymus in Prologo Galeato, de Apocalypsi scribit, eam «tot habere sacramenta, quot verba,» quæ sane omnia non intellexisse Joannem, nec quemquam mortalium credibile est.

Denique Prophetas non intellexisse omnia sua oracula, docent S. Ambrosius, libro I De Abraham, cap. VIII, Cyrillus (vel potius Clichtovæus, Doctor Parisiensis: hic enim octo medios S. Cyrilli libros in Joan. deperditos supplevit) lib. VIII in Joan., cap. III, et S. Augustinus, lib. VII De Civit. cap. XXXIII. «Prophetæ, ait, quædam intelligebant, quædam non intelligebant.» Et D. Thomas, II II, Quæst. CLXXIII, art. 4.

Porro cum Prophetæ sua visa viderunt, nec intellexerunt, non fuerunt perfecti et proprie dicti prophetæ, sed imperfecti, dimidiati et inchoati, uti fuit Caiphas, dum nescius mortem Christi prædixit, Joan. XI, 51. Et Pharao ac Nabuchodonosor videntes somnia, nec intelligentes, Genes. XLI, Dan. II, 1. Ita S. Augustinus, lib. XII De Genesi ad litt. cap. IX: «Non est, inquit, Propheta, qui signa videt, nisi ea intelligat: ideo Videntes Prophetæ appellati, quia magis spiritui quam corpori visio congruit.» Idem docet lib. Contra Adimantum, cap. XXVIII. Et S. Gregorius, lib. XI Mor. cap. XII: «Cum aliquid, inquit, vel ostenditur vel auditur, si intellectui non tribuitur, Propheta non est.»

Idem sentiunt S. Basilius, in proœmio Isaiæ, Origenes, III Periarch. cap. III, S. Chrysostomus, homil. 19 in I ad Corinth. Ubi contra Montanistas docent, Prophetas non fuisse enthusiasmo actos, nec extra se raptos (uti sunt arreptitiis et Prophetæ Gentilium), sed sui mentisque compotes, intellexisse ea quæ vaticinabantur, juxta illud I Corinth. XIV: «Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.»


III. QUAERITUR TERTIO: Quaenam fuerit causa, argumentum et munia Prophetarum?

Respondeo. Causa mittendi Isaiam aliosque Prophetas fuit varia et multiplex, sed maxime illa quam sæpe tangunt Prophetæ, præsertim Osee, ac diserte enarrat lib. III Reg. cap. XII: scilicet Jeroboam cum Dei nutu, et justa Salomonis et Roboami punitione et vindicta, decem tribus a duabus et a stirpe regia Davidis immani scelere dissecuisset, veritus ne, si populus de more verum Dei templum Hierosolymis adiret, paulatim ad pristinam unitatem gentis, regni et regiæ stirpis rediret, Apin Ægyptium idolum conflavit, quod tum in Ægypto, tum in deserto coluerant Hebræi: duos, inquam, vitulos aureos, quorum unum in Dan, alterum in Bethel, duobus regni sui limitibus collocavit. Hic auctor et choragus idololatriæ, ex qua velut lerna omnia deinceps vitiorum genera promanarunt, quæ omnia cum sua matrice decem tribus in duas vicinas sibi gentiles pari impietate proseminarunt.

Subinde resecta hæc matrix, velut hydra in alia et alia capita prorupit. His Deus suos hos Prophetas quasi antagonistas immittit, ut idololatriam tollant, plebem ad avitam religionem revocent: ni pareant, Assyriacam, et magis Babylonicam, captivitatem denuntient, atque Babyloniis contra Judæos classicum canant. Atque hoc est quod ait S. Chrysostomus, in cap. VIII Isaiæ: «Prophetia est medicamentum a Dei clementia confectum, delinquentes erudiens ex præscientia pœnarum, ut earum experientiam pænitendo evaderent.»

Ubi adverte, Prophetas hosce omnes raro decem tribubus, sæpe et passim duabus, puta Judæ et Benjamin, prophetari et concionari. Causa fuit, quod decem tribus per impios reges vitulis aureis addictæ, et quasi mancipatæ, incorrigibiles essent: unde et paulo post, puta anno 6 Ezechiæ Salmanasar capta Samaria, eas abduxit in Assyriam, IV Reg. XVIII, 12.

Atque hinc patet Prophetarum argumentum multiplex, et dicendi methodus modusque varius. Nam primo, arguunt peccata, tum idololatriæ, tum superbiæ, avaritiæ, gulæ, injustitiæ, etc., ac Judæos ad pœnitentiam vocant, pœnas intentant, pulsant Judæorum obstinationem, eisque Dei repudium et reprobationem comminantur, tandemque certo prædicunt. Secundo, comminationes leniunt, atque afflictos spe veniæ et promissionis boni futuri, Messiæ dico, consolantur. Tertio, simpliciter futura prænuntiant, tum Judæis, tum aliis gentibus: id passim et sæpe faciunt. Quarto, pro populo precantur, Deoque preces nuncupant. Quinto, quid faciendum omittendumve sit docendo, præcipiendo, vetando, tum ore et verbis, tum opere et factis docent.

Hinc rursum sequitur, tria maxime fuisse munia et officia Prophetarum. Primum, docere populum, tum credenda, tum agenda; tum res fidei, tum viam virtutis et salutis: fuerunt enim Prophetæ Theologi doctissimi, non ab homine, sed a Deo instructi, ideoque θεοδίδακτοι. Quocirca S. Chrysostomus, hom. 10 in cap. VII Matthæi: «Sicut, inquit, nubes bajulant pluviam, ita et Prophetæ et Apostoli verba accipiunt a Deo, et effundunt super rationalem terram.» Idem proœmio in Psal. I, hom. 1: «Prophetæ, inquit, pictores quidam sunt virtutis et malitiæ: describunt illi peccatorem, justum, pœnitentem, stantem, surgentem, titubantem.»

Hac de causa Ecclesiasticus cap. XXXIX, vers. 1, sapientem et theologum pingens, indefessum ejus in prophetis studium cum pia prece deposcit: «Sapientiam, inquit, omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis (græce ἐν προφητείαις, in prophetiis) vacabit. Narrationem (græce διήγησιν, enarrationem, explicationem), virorum nominatorum conservabit, et in versutias,» in acumina abdita et intorta, «parabolarum simul introibit. Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum: et ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ, et in lege testamenti Domini gloriabitur.»

Hoc est quod tribus verbis complexus, Theologo suasit et sanxit S. Basilius: «Orationi succedat lectio, et lectioni oratio;» et S. Cyprianus, lib. II, epist. 2 ad Donatum sub finem: «Sit tibi oratio assidua vel lectio; nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum:» in oratione enim loquimur Deo, in lectione Deus loquitur nobis: lectio docet, oratio impetrat lectionis intelligentiam, saporem et fructum.

Ut alios hic præteream, instar omnium sit S. Hieronymus qui præfat. in Isaiam ista de se scribit: «Quidquid sanctarum est Scripturarum, quidquid Logica, Physica, Ethica, quidquid humana potest lingua proferre, et mortalium sensus accipere, isto volumine continetur.»

Vidit hoc cardinalis Hosius Concilii Tridentini Præses, et hæreticorum terror, magni illius Hosii Cordubensis in Concilio Nicæno contra Arianos dimicantis assecla, qui quotidie creber erat in Prophetis et Scriptura, etsi in publicis Ecclesiæ et Concilii Tridentini negotiis esset occupatissimus, adeo ut Hieronymi Osorii paraphrasin in Isaiam, quæ tunc prodierat, plus triginta vicibus perdiligenter volverit; maxime quod istum Prophetam Augustino ut legeret, commendatum ab Ambrosio commeminisset. Ita ipse suam Theologiam, et cœlestem sapientiam gestiebat haurire a Prophetis: ita pectus suum bibliothecam Christi efficere satagebat. Auctor est Protonotarius Reschius αὐτόπτης, et illius συνεργός in ejus Vita.

Porro non solum Theologum aut Præsulem, sed et quemvis fidelem ac Christianum docent Prophetæ. Quid enim sunt aliud S. Litteræ, ac præsertim prophetiæ, nisi oracula fidei, oracula sanæ doctrinæ, oracula orthodoxæ veritatis, quam Prophetæ, Christus, Apostoli toto mundo tum voce tum scripto prædicarunt? Quid sunt Prophetæ, nisi Philosophi divini, secretarii Altissimi, cœlestes fistulæ, organa Spiritus Sancti? quæ ipsa arcana SS. Trinitatis ad nos derivant, quæ ipsum et verbum Dei nobis enuntiant, quo prima illa et increata Veritas fideles omnes erudit quid credere, quid sperare, quid timere, quid colere et amare debeant.

«Multifariam, ait Paulus, Hebr. I, 1, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis: novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula.» Prophetæ ergo sunt liber ipsius Dei, liber Spiritus Sancti, liber SS. Trinitatis, liber, inquam, a Patre et Filio et Spiritu Sancto compositus et dictatus, quo se suaque attributa, mysteria Trinitatis, incarnationis Verbi, prædestinationis, providentiæ, gratiæ, vocationis Gentium, sua Sacramenta, suas leges æternas, suam voluntatem, suam beatitudinem et bona immensa, quæ diligentibus sibique obedientibus præparavit; viam, inquam, rectam in cœlum ad beatam æternitatem, quasi in viva imagine descripsit et depinxit; ut quod Sapiens de tota sancta Scriptura dixit, Eccli. XXIV, 32, quod sit «liber mandatorum Dei, et liber vitæ,» hoc imprimis Prophetis competat.

Refert S. Justinus Philosophus et Martyr, initio Dialog. Contra Tryphonem, de seipso, suaque ad Christi fidem et cultum conversione, quod Gentilis existens, Philosophiæ veræque illius sapientiæ quæ ad Deum ducit, avidus, mirabili circo sectas quasque Philosophorum illustriores, velut Odyssæam errorum pervagatus frustra, in Prophetis tandem, et in Christiana S. Litterarum philosophia, tanquam sola solida conquieverit. «Primum, inquit, Stoico cuidam me discipulum addixi, a quo cum nil de Deo audirem, Peripateticum delegi magistrum; quem mercede sapientiam nundinantem despiciens, in Pythagoricum sum devolutus; sed quod neque Musicus, neque Astronomus, neque Geometra essem, quas ille artes uti ad beatam vitam præambulas exigebat, ab hoc in Platonicum sum delapsus, subventanea et inani ab omnibus sapientiæ spe delusus; donec inopinato in divinum quemdam Philosophum, sive homo, sive angelus is fuerit, incidi: qui protinus suasit abdicata omni illa circulari disciplina, SS. Prophetarum legerem libros, utpote quorum auctoritas omni demonstratione major, et sapientia foret saluberrima, in his omne meum sciendi desiderium acuerem. Atque abiit ille, neque amplius Justino est visus; sed tanta tamque incensa studii hujus, lectionisque sacræ injecta ei cupiditate, ut protinus omni aliorum doctrina valere jussa, unam hanc ambiret avidissime, et constantissime retineret, ubere adeo fructu, ut ipsa nobis Justinum et Christianum, et Philosophum, et Martyrem pepererit.»

Vere ergo dixit S. Gregorius, libro IV, epist. 84: «Quid est sacra Scriptura, nisi quædam epistola omnipotentis Dei ad suam creaturam?» Qua scilicet Deus ei sua placita, quidque ab ea credi et agi velit, præscripsit. Epistola enim hæc sensa Spiritus Sancti, sapientiamque æterni Verbi enuntiat et explicat. «Deum nemo vidit unquam: Unigenitus, qui est in sinu Patris, enarravit nobis,» arcana utique et abscondita a constitutione mundi. Cum ergo Prophetas legis, audis, non Aristotelem, non Platonem, non regem, non pontificem, non angelum, non Seraphim; sed Deum ipsum omnibus hominibus, tibique et tuæ conscientiæ sigillatim loquentem, docentem, monentem, exhortantem, bona æterna pollicentem, terrentem, et, ni ejus legi pareas, pœnas æternas minitantem audis.

Secundum munus Prophetarum, ad quod a Deo missi et destinati sunt, fuit concionari: hinc eorum scripta videntur esse perennes et perpetuæ conciones, eæque ardentes et efficaces quasi mallei conterentes petras: agebant enim cum petris, hoc est, cum duris, rebellibus et obstinatis Judæorum cordibus; ad quæ frangendum et emolliendum quanta putas dicendi vi, quo animo, quo spiritu fuit opus? Jure ergo dixeris Prophetas non tantum Theologos doctissimos, sed et præcones esse facundissimos æque ac efficacissimos, imo igneos; utpote qui non suo, sed Dei spiritu et afflatu, non suas, sed Dei ipsius conciones promant et enuntient, imo per quos quasi per ora sua Deus ipse concionetur.

Quamobrem S. Carolus Borromæus, priscæ doctrinæ et sanctitatis exemplar, alter Ambrosius, Mediolanensis Archiepiscopus et Cardinalis, tum in omni sacra Scriptura (quam cum divo Thoma præmissa oratione quotidie, et sex annos ante mortem nunquam nisi genuflexus legere consueverat), tum maxime in Prophetis, quos quasi cœlestes oratores habebat, multum ac diu versabatur, ex iisque locos difficiliores et pulchriores pro concione pertractabat, eo fructu quem etiamnum Mediolani in Cleri et civium prisca patrum pietate et religione quasi postliminio revocata conspicimus et suspicimus. Prophetæ ergo Borromæum antea Jurisperitum, Theologum et Concionatorem effecerunt. Testis est ejus familiaris Augustinus Valerius Veronensis Episcopus in ejus Vita.

Franciscus Forerius e S. Dominici familia illustris regum Lusitaniæ Ecclesiastes, proœmio Comment. in Isaiam, Tridenti in Concilio Tridentino conscripto, palam profitetur se omnem illam suam concionandi vim et gratiam, quam tota Lusitania celebrabat, Prophetis et sacris litteris, ac Hebræis fontibus acceptam referre.

Edmundus Augerius e nostra Societate, ob concionandi efficaciam vulgo Tuba Franciæ appellatus, adeo ut populi frequentiam templa non caperent, sed in campos et agros ei verba facturo egrediendum esset; populus enim ab ejus ore, perinde ac infans a matre pendebat, quem proinde ipse sua mira dicendi persuadendique vi et energia quocumque volebat impellebat; hic, inquam, non alios terebat, quam Isaiam et S. Paulum, singulisque concionibus unum Isaiæ, alterum Pauli locum pertractabat fuse et nervose: qua re ita suis placuit, ut omnes primum in sui admirationem, deinde in sententiam suam traheret, imo raperet. Ferunt Franci ipsum ad quadraginta hominum millia ad frugem et sanctimoniam convertisse.

Hoc ipsum vidit et sensit S. Augustinus, libro XVIII De Civit. cap. XXX, cum ait: «Ipsi (Prophetæ) eis (Israelitis) erant philosophi, hoc est amatores sapientiæ, ipsi sapientes, ipsi theologi, ipsi Prophetæ, ipsi doctores probitatis ac pietatis. Quicumque secundum illos sapuit et vixit, non secundum hominem, sed secundum Deum, qui per eos locutus est sapuit et vixit. Ibi si prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si dictum est: Honora patrem tuum et matrem tuam, Deus jussit. Si dictum est: Non mœchaberis, non homicidium facies, non furaveris, etc., non hæc ora humana, sed oracula divina fuderunt.»

Prophetæ ergo vitia carpendo dedocent, virtutes exhortando docent et inserunt. Hæc ipsorum sparta, hoc opus est, ut pietatem, verum Dei cultum, humilitatem, patientiam, charitatem, zelum, omnemque sanctimoniam animis legentium et audientium instillent et afflent; non enim nuda præcepta, nudas exhortationes, aut verba tantum sonantia auribus, sed et energiam, spiritum, et impulsum mirificum mentibus suggerunt, quo eas pulsant, et pene cogunt ad vitam justam et sanctam. Deus enim, qui potentissimus et perfectissimus est concionator, per illorum voces animæ illabitur, atque quo ipsi suadent exterius, ipse interius in anima loquitur et persuadet, cœlestes illuminationes intellectui, piasque affectiones voluntati immittendo, ut quod foris percipit, intus capiat, sapiat, amet, amplectatur, et opere exsequatur.

Hinc orat Psaltes: «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua;» et Paulus, Hebr. IV, 12: «Vivus, ait, est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem medullarum.»

Atque hæc est causa, cur S. Scripturam et Prophetarum oracula non tantum Theologis, sed et fidelibus omnibus assidue prædicari velit Deus. Omnis enim prædicatio et concio humana, nisi divina, puta verbo Dei ac Prophetis (qui fuerunt præcones Dei) nitatur, illaque populo proponat et exponat, frigida est, theatralis et evanida, uti demonstrat S. Gregorius, lib. XVIII Moral. cap. XIV. Viderunt hoc Patres omnes, prisci Ecclesiæ doctores ac præcones: S. Augustinus, S. Ambrosius, Hieronymus, Cyprianus, Athanasius, Chrysostomus et cæteri, qui Prophetis et sacræ Scripturæ omne pene tempus, omnem operam impenderunt, indeque fervidas et efficaces ad populum homilias, tractatus, conciones habuerunt, quibus vitia sustulerunt, mores christianos et sanctos inseruerunt.

Certe S. Thomas, Scholasticæ Theologiæ auctor et princeps, impense cum ea S. Scripturæ et Prophetis incubuit, indeque insignis æque concionator ac doctor evasit, atque eruditos in Prophetas commentarios posteritati reliquit.

Porro Prophetæ primo ipsum concionatorem docent et movent, ut ipse deinde iisdem populum doceat et moveat, quæ sane est efficax et optima concionandi ratio. Quis enim alteri det quod

in se non habet? quis frigidus alios frigentes accendat? quis cor habens durum aut terrenum alios ad compunctionem et lacrymas moveat? «Si vis me flere, flendum est primum ipsi tibi,» ait Poeta.

Hac de causa veteres Sancti Prophetas semper coluerunt, non tam ut alios, quam ut seipsos sapientia, virtute et spiritu divino imbuerent. Legite Vitas Patrum: invenietis Antonios, Hilariones, Paulos, Bernardos, Dominicos, Franciscos, et quotquot ad insignem sanctimoniam pervenerunt, non aliud fere quam sacram Scripturam, et præsertim Prophetas lectitasse, ex iisque mores suos ad eorum normam, ac Dei legem et voluntatem iis expressam, composuisse, itaque ad perfectionis apicem conscendisse. «Omnis enim Scriptura, inquit Apostolus, et per Apostolum Spiritus Sanctus, I Timoth. III, 16, divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.»

Nimirum Deus in hisce suis Libris docet terrena contemnere, amare cœlestia, honores et mundi pompas uti fumos statim evanescentes fastidire, opes, divitias, et quidquid sub sole blanditur, vanum æstimare. «Vanitas vanitatum, inquit Dei Ecclesiastes, et omnia vanitas,» præter amare Deum et illi soli servire. Nil enim magnum, altum, sublime in orbe, nisi Deus, et in Deo defixa mens. «Sustollam te, ait Isaias, cap. LVIII, vers. 14, super altitudines terræ, ut in cœlo habitans nil terrenum metuas, nil concupiscas; et cibabo te hæreditate Jacob patris tui,» ut cœlestia sapiens et gustans, despicias hoc terræ punctum, quod inter mortales ferro et igne dividitur; ut æternorum bonorum spe, animo excelso et prospera et adversa superes, ac Dei amore nullum laborem, nullam disciplinam, nullum periculum, nullam mortem aut martyrium defugias, sed ambias; ut Angelorum societati adscriptus, quasi civis Sanctorum et domesticus Dei, velut Angelus inter homines vivas, et in terra cœlestem Angelorum vitam æmuleris; quin et alios ad tantorum bonorum participationem incites et impellas; atque animas, præsertim pauperum et rudium, Christi sanguine redemptas docere, curare, et ad salutem ac beatitudinem æternam perducere satagas; pauperes enim evangelizantur, ait Christus.

Denique ut brevitatis vitæ, novissimorum et æternitatis memoriam tibi aliisque semper ob oculos ponas, vivasque non tempori huic modico et exili, sed Æternitati, dicasque cum Paulo: «Momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis;» ut vita tua non sit aliud quam continuus amor, continua laus Dei, ut instar Seraphim jugiter sancta vita, sanctisque eloquiis laudes et celebres Deum, aliosque omnes ad Dei cultum, amorem et laudem incites et impellas. Hoc est enim omnis homo.

«Virtus, ait S. Chrysostomus, hom. 72 ad Populum, est omnia humana despicere, et per omnes horas futura cogitare, nulli inhiare præsentium, sed scire quod omnia humana umbra sunt et somnium. Virtus quasi mortuum ad hujus vitæ res efficit; ad spiritualia vero sola vivere et operari, sicut et Paulus dicebat: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.»

Atque seria hac cogitatione, quasi acri stimulo, non ad vulgaria et communia, sed ad ardua, rara et heroica virtutum excelsarum opera, ac præsertim ad plenam tui tuarumque passionum et rerum omnium victoriam, ad omnimodam animi in Deum Deique voluntatem, resignationem, ad ardens divinæ gloriæ promovendæ studium quotidie te excites et exstimules, ideoque in tuis actibus non hominum, sed Dei jugiter te intuentis oculos semper aspicias; non pompam, non speciem externam, non vanam rerum tuarum ostentationem, non instabilis vulgi plausum; sed Dei et Angelorum gratiam, æque ac honorem, in omni tuo opere veneris et ambias.

Spectaculum enim facti sumus Deo, Angelis et hominibus. Uni ergo Deo in omnibus placere satagas, illique pura conscientia servias in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus vitæ tuæ: ille efficiet, ut et Angelis et hominibus placeas. Quid enim? præterit figura hujus mundi, et sine Christo vanum omne quod vivimus. Ipsam rerum omnium vicissitudinem, ipsam fugacitatem, ipsam mortem quotidie ante oculos nostros aspicimus; dum nunc hunc, nunc illum a latere nostro abripi et emori videmus; imo vero mortem in visceribus nostris habitantem quotidie sentimus, et manu tangimus. Quid enim sunt continua pituitæ rheumata, et tot humorum sordiumque defluxus, nisi initium corruptionis, nisi inchoatio mortis? quæ jugiter muta voce nobis inclamant: Vive Deo, vive Æternitati.

Hæc causa impulit olim viros sapientes et religiosos, et etiamnum impellit ad frequentem, diligentem et assiduam S. Scripturæ et Prophetarum lectionem et commentationem. Videmus enim in Clero, in monasteriis, in societatibus, in collegiis, ubicumque ea viguit et viget, ibi pariter viguisse et vigere divinam sapientiam, hunc spiritum, hosce animos; ubi ea languit, languisse pariter cœlestem sapientiam et spiritum, hominesque in humanis suis studiis et conceptionibus evanuisse, quin et in mundanis variisque desideriis, ambitionibus, vexationibus, murmurationibus, humi repentes, vitam inquietam, molestam, abjectam et miseram, quin et irreligiosam ac periculosam, transegisse ac transigere.

Quapropter S. Hieronymus mire celebrat Pammachium generum S. Paulæ, quod, mortua uxore, monachum professus, suas opes in pauperes erogarit, domum suam in ecclesiam converterit (quæ etiamnum exstat, estque Ecclesia S. Joannis et Pauli, juxta ædes et templum S. Gregorii; ibi enim in Tribuna S. Pammachium habitu mo-

nastico pictum cernere est), eumque totum S. Scripturæ et Prophetarum studio tradidisse scribit, uti patet ex ejus epistola ad Pammachium, quæ est in ordine 97. «Pammachius, inquit S. Hieronymus, totam Prophetarum scientiam amplexus, implevitque quod scriptum est: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; majores tuos, et dicent tibi.»

nachi depictum cernimus cum hac inscriptione: «S. Pammachius hujus Ecclesiae conditor,» totumque se Deo consecraverit: atque hortatur eum ad lectionem et studium Prophetarum, ut hac ratione culmen perfectionis christianae conscendat. Nobis, ait, post dormitionem somnumque Paulinae (fuerat haec filia S. Paulae, uxor Pammachii) Pammachium monachum Ecclesia peperit posthumum, et patris et conjugis nobilitate patricium, eleemosynis divitem, humilitate sublimem. Nostris temporibus Roma possidet, quod mundus ante nescivit. Tunc rari sapientes, potentes, nobiles, christiani: nunc multi monachi sapientes, potentes, nobiles quibus cunctis Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior, magnus in magnis, primus in primis, ἀρχιστράτηγος monachorum, munerarius pauperum, et egentium candidatus, sic festinat ad coelum.» Et inferius: «Prophetarum quotidie medullas bibas, Christi mystes, patriarcharum symmystes.» Fructum mox subjungit: «Sive legas, sive scribas, sive vigiles, sive dormias, amor tibi semper buccina in auribus sonet; hic lituus excitet animam tuam; hoc amore furibundus, quaere in lectulo tuo quem desiderat anima tua, et loquere confidenter: Ego dormio, et cor meum vigilat: cumque inveneris eum, et tenueris, ne dimittas.»

Tertium munus Prophetarum eisque proprium fuit vaticinari et praedicere futura, tum Judaeis, tum Gentibus, praesertim Ecclesiae et Christianis. Christus enim est finis legis et Prophetarum, et in Christum quasi in scopum collimant lex et Prophetae. Vere Theodoretus De Curand. Graec. affect.: «Sicut, inquit, in regiam viam reliqui calles a pagis agrisque conveniunt: ita Prophetae (qui etiam viae sunt ad coelum et salutem) hunc Christum viam esse credentibus ostenderunt.» Christus enim est via, veritas et vita. Manichaeus olim et Marcion impugnabant legem et Prophetas, hoc est Vetus Testamentum, quasi imperfectum et Evangelio contrarium, ideoque ab alio et contrario Deo traditum. Deum enim bonum Novi Testamenti, Deum malum Veteris esse auctorem; ac proinde Prophetas esse rejiciendos, Apostolos amplectendos, fanatici homines somniabant, imo blasphemabant. Verum hosce fuse et exacte refellit Augustinus, lib. XXXIII, quos contra Faustam Manichaeorum principem elaboravit, et libris duobus quos contra adversarium legis et Prophetarum erudite conscripsit, quibus clare demonstrat Vetus Testamentum cum Novo per omnia consentire et cohaerere, tanquam umbram cum corpore; Vetus Novo praelusisse, illique fidem conciliasse, Novum vicissim Veteris typos et oracula explicuisse et implevisse; itaque ejus fidem sanxisse et confirmasse. «Vetus enim Testamentum in Novo relatum, et Novum in Vetere relatum vides,» ait S. Augustinus in Psal. CV. Rursum, «in Veteri Testamento est occultatio Novi, in Novo Testamento est manifestatio Veteris,»

Prophetia est Evangelium signatum: Evangelium est prophetia resignata et completa per Christum.

Consonantia Prophetarum arguit eos manu veritatis locutos.

ait idem Augustinus, lib. De Catechizandis rudibus, cap. IV. Quocirca nihil aliud est prophetia, quam Evangelium signatum: nihil vicissim aliud est Evangelium nisi prophetia resignata et completa per Christum. Prophetae ergo Christi incarnationem, nativitatem, vitam, passionem, mortem, crucem, redemptionem, totamque ejus oeconomiam, ac praesertim Synagogae Judaeorum reprobationem, ac Ecclesiae Christi successionem, et Gentium vocationem, alii sexcentis, alii septingentis, alii octingentis annis ante praedixerunt. Quae sane praedictio Judaeos omnesque Gentes convincit, ut, si oculos aperire velint, videre possint, et credere debeant Jesum esse Messiam a Deo per Prophetas tot seculis ante promissum. Ipsi enim Judaei hostes nostri, invicti nobis sunt testes apud Gentiles, haec oracula Prophetarum a Christianis non esse conficta, sed ante Christum ab ipsis edita, uti recte argumentatur S. Augustinus, tractatu XXXV in Joan. Rursum, non unus Isaias, aut Osee id praedixit, sed omnes simul et sigillatim, idque uno et consono ore, ut ne in hilo unus ab alio discrepet, quod sane evidens est argumentum, unum eumdemque Spiritum veritatis per singulorum ora esse locutum. Hoc est quod canit Zacharias pater S. Joannis Baptistae: «Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae, et erexit cornu salutis nobis (puta Jesum Christum) in domo David pueri sui: sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum ejus.» Deinde conversus ad filium Joannem quasi coronidem Prophetarum (fuit enim S. Joannes horizon Novi et Veteris Testamenti, atque Veteris terminus, Novi initium), subjungit: «Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis,» Lucae I.

Rursum voluit Deus eminus per tot saecula Christum mundo ostendere, et per figuras et oracula adumbrare, ut homines ejus magnitudinem, dignitatem, utilitatem et necessitatem animo conciperent, atque ad eum, ejusque salutem anhelando congrue se compararent. «Habemus, inquit S. Petrus, epist. II, cap. 1, vers. 19, firmiorem ipsa gloria et majestate Christi, quam vidimus in ejus transfiguratione, propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.» Nam, ut ait S. Augustinus in serm. 26 De Tempore: «Praebentes ei (Christo) obsequium et testimonium tanquam lucernae venturae diei, omnes Prophetae praenuntiantes, et ante ipsum nascendo venerunt, post credendo adhaeserunt. Oportebat enim ut praenuntiaretur venturus, facturus miracula: quibus miraculis bene intelligentibus appareret homo parvus ad parvos, sed humilis ad superbos, parvitatem suam docens hominem, ut se agnosceret parvum.» Idem in Psal. CXLII: «Ipse (Christus) se in Prophetis praedicabat, quoniam ipse est verbum Dei: nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni verbo Dei. Annuntiabant ergo Christum pleni Christo, et illi eum venturum praecedebant, quos praecedentes non deserebat.»

«Constituit Marcion, inquit Tertullianus, lib. IV contra eum, cap. VI, alium esse Christum qui Tiberianis temporibus a Deo quodam ignoto revelatus sit in salutem omnium gentium: alium qui a Deo creatore in restitutionem Judaici status sit destinatus, quandoque venturus. Inter hos magnum et omnem differentiam scindit, quantam inter justum et bonum, quantam inter legem et Evangelium, quantam inter judaismum et christianismum.»


IV. QUAERITUR QUARTO: Quando, quo ordine, et de qua re singuli Prophetae prophetarunt?

Quocirca Prophetae omnes quasi typi et figurae praeluserunt Christo, eumque in se suisque dictis et factis quasi in imagine describentes, repraesentarunt, ac vicissim Christus in iis operabatur, Christus in iis patiebatur, Christus in iis se per umbram priscis patribus videndum et spectandum exhibebat. «Quis enim alius in Isaac lignum sibi portabat ad victimam, nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portabat? Quis alius aries immolandus in vepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucem patibulo pro nobis offerendus affigebatur? Quis alius in angelo cum Jacob luctatus, etc., nisi qui praevalere adversus se passus populum Israel, quosdam qui crediderunt benedixit in eis? Latitudo autem femoris Jacob in multitudine carnalis populi claudicavit,» inquit S. Augustinus, lib. XII Contra Faustum, cap. XXVI. Et cap. XXXI: «Videat, inquit, Jesum introducentem populum in terram promissionis. Videat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. Videat in Jericho tanquam in hoc mortali seculo, meretricem per fenestram domus suae, tanquam per os corporis sui coccum mittentem; quod est utique sanguinis signum propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem.» Et cap. XXXII: «Videat tempora, primo Judicum, postea Regum, sicut erit primo judicium, deinde postea regnum: inque ipsis temporibus Judicum et Regum multis et variis modis Christum et Ecclesiam figurari. Quis erat in Samson obvium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet, nisi qui Ecclesiam vocaturus ex Gentibus dixit: Gaudete, ego vici mundum? Quid sibi vult in ore ipsius leonis occisi favus extrusus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae adversus Christum ante fremuerant, nunc perempta feritate, dulcedini Evangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? Quae est illa mulier plena fidei, hostis tempora ligno transfigens, nisi fides Ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens? Quid vellus complutum in area sicca, et postea compluta area sicco vellere, nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium Dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis vacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa vacuata est.»

Et paulo inferius: «Mittitur Elias pascendus ad alienigenam viduam, quae volebat duo ligna colligere priusquam moreretur: non hic solo lignorum nomine, sed etiam lignorum numero signum crucis exprimitur. Benedicitur farina ejus et oleum, fructus et hilaritas charitatis, quae cum impenditur, non deficit. Hilarem enim datorem diligit Deus.» Et cap. XXXV: «Eliseo pueros insultantes et clamantes: Calve, calve, bestiae comedunt: puerili stultitia deridentes Christum in loco Calvariae crucifixum invasi a daemonibus pereunt. Mittit Eliseus per servum baculum super mortuum, et non reviviscit: venit ipse, conjungit et coaptat se morti ejus, et reviviscit: misit Sermo Dei legem per servum suum, nec profuit in peccatis mortuo generi humano: venit ipse, conformavit se nobis, factus particeps mortis nostrae, et vivificati sumus.» Haec et plura S. Augustinus. Quocirca «satores fuerunt Prophetae, messores Apostoli,» ait Chrysostomus, hom. 34, in Joan. IV, imo Christus ipse, Joan. IV, 38. Testatur Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom., S. Petrum in suis concionibus professum esse, se prophetias perlustrasse, ex iisque didicisse Christi ortum, necem, crucem, resurrectionem, ascensionem; atque per ea Deo et Christo credidisse: ideoque se nil sine Scriptura docere et praedicare. Hinc rursum S. Petrus, epist. I, cap. 1, vers. 10, ait, de hac salute exquisivisse atque scrutatos esse Prophetas. Et S. Joan., Apocal. XIX, 10: «Testimonium, inquit, Jesu, est spiritus prophetiae.» Quocirca testimonia haec prophetarum de Christo congesserunt S. Cyprianus ad Quirinum, Prosper, lib. De praedic. et promiss., Galatinus, Finus, Josephus Acosta, lib. De Christo revelato, ex iisque convincunt Judaeos. Praeclare Lactantius, lib. IV Instit.: «Non idcirco, ait, a nobis Deus creditur Christus, quia mirabilia fecit, sed quia in eo vidimus facta esse omnia, quae nobis annuntiata sunt vaticinio Prophetarum, etc. Agnoscamus itaque fructum prophetiae, et tantam partem Christianae professionis ne negligamus.» Et S. Ignatius, epistola ad Philadelphios, scribit, se Evangelio non crediturum, nisi id praedictum videret in antiquis. Denique de Christo ait S. Petrus, Actor. X, 43: «Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum.»

S. Augustinus, lib. XVIII De Civitate, cap. XXXVII, docet Prophetas hosce antiquiores esse Pythagora (hic enim, ait, floruit sub Cyro, qui solvit captivitatem Judaeorum Babylonicam); et multo magis Socrate ac Platone, quin et Thalete (qui sub Romulo floruit), Anaximandro, Anaximene, Anaxagora, et aliis, qui Pythagoram praecesserunt: posteriores vero eos fuisse Orpheo, Lino et Musaeo; sed his omnibus priorem et antiquiorem esse Mosen, et multo magis Abrahamum. Hucusque S. Augustinus.

Sapientia ergo fidelium prior fuit sapientia Gentilium; imo hi suam ab illis mutuati sunt. Hoc est quod Gentibus in faciem objicit Tertullianus in Apolog., cap. XIX: «Caeteri quoque Prophetae etsi Mosi posthumant, extremissimi tamen eorum non retrociores (id est posteriores) deprehenduntur primoribus vestris sapientibus, et legiferis et historicis.»

Sic et Eusebius, lib. X De Praepar. in fine, et Lactantius, lib. IV Divin. instit. cap. V, docent Prophetas nostros septem Graeciae sapientibus, et cunctis Philosophis, imo Olympiadibus, fuisse vetustiores, indeque docent canam et vetustam fuisse sapientiam apud Hebraeos, cum apud Graecos et Gentiles nasceretur, essetque infans. «Temporibus Achaz (aut potius sub finem Oziae, qui fuit avus Achaz) inquit Eusebius, Olympiades coeperunt, primusque Olympico stadio victor Argivus Coroebus fuit declaratus. Olympiade quinquagesima sub Cyro floruit Thales praeceptor Anaximandri, hic Anaximenis, hic Anaxagorae, hic Periclis: Anaxagorae vero temporibus Xenophanes et Pythagoras fuerunt.» Discrepat hic nonnihil Eusebius a S. Augustino: nam Thaletem ponit sub Cyro, quem Augustinus ponit sub Romulo. Licet enim Thales in multam aetatem vixerit, scilicet a 35 Olympiade usque ad 58, uti ait Eusebius in Chronico, tamen non potuit pertingere a Romulo ad Cyrum; inter utrumque enim interfluxerunt pene 200 anni, quot annis nemo ea aetate vixit.

Porro primus horum Prophetarum fuit Osee. Hoc est enim quod cap. ejus I, 2, dicitur: «Principium loquendi Domino in Osee.» Osee autem coepit prophetare sub Ozia vel Azaria rege Juda, puta sub initio regni Oziae: ultimus fuit Malachias, qui prophetavit post reditum e Babylone, et restauratum templum sub Dario Hystaspis rege Persarum. Unde sequitur, Prophetas omnes spatio trecentorum annorum vixisse et floruisse: tot enim anni effluxerunt ab Ozia ad Darii tempora.

Jam singulos suo ordine consignemus, singulorumque argumentum brevi quasi hypotyposi oculis subjiciamus, imo non tam periocham, quam mellilegium quoddam ex omnium horum vatum encyclopaedia libemus.

Tempus et ordo cujusque Prophetae petendus ex ipso prophetiae ejus initio; ibi enim indicare solent reges sub quibus prophetarunt. Sic primus Osee ait se prophetasse sub Ozia: mox sub eodem rege secutus est Joel, Amos et Isaias, qui ad tempora Manassis pervenit. Deinde sub Joatham filio Oziae prophetarunt Abdias, Jonas et Michaeas. Quocirca Osee, Isaias, Amos, Joel, Abdias et Michaeas σύγχρονοι, sive contemporanei fuerunt, ait S. Hieronymus in Osee cap. I. Consequenter sub Ezechia floruit Nahum, et sub Manasse Habacuc. Deinde sub Josia Sophonias, mox Jeremias, qui paulo ante captivitatem, et in ipsa captivitate, quae contigit sub Sedecia, prophetavit. Post eum in ipsa captivitate anno transmigrationis Joachin quinto, Ezechiel; deinde post Jerusalem a Chaldaeis eversam anno quinto, Baruch; anno octavo, Daniel. Demum post reditum e captivitate anno 18 prophetarunt Aggaeus, Zacharias et ultimus Malachias.

Omnes Prophetae intra 300 annos.

Primus ergo tempore et aetate fuit Osee. Hic fornicariam ducere, et ex ea fornicationis filios procreare jussus, magnae obedientiae specimen dans, suo hoc conjugio idololatras Judaeos religionis et fidei cum Deo initae violatae arguit: et in tribus trium ex ea prolium nominibus; primo, Jezrahel, id est semen Dei; secundo, Lorachama, id est absque misericordia; tertio, Lo ammi, id est non populus meus, Judaeorum et Synagogae repudium, ac Gentium surrogationem velut in quotidiana imagine Judaeis objicit, ut proles has compellantes, seipsos suo nomine compellent. Tractat ex Osee hoc praedestinationis et reprobationis argumentum Apostolus profunde, epist. ad Romanos, maxime cap. IX, 10, 11, quae epistola sine hoc Osee intelligi nequit.

Secundus Joel, ait S. Hieronymus in Prologo Galeato, describit terram duodecim tribuum eruca, erucae residuum brucho, bruchi residuum locusta, locustae residuum rubigine vastante consumptam; et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium nomina in coenaculo Sion in Pentecoste. Idem judicii extremi diem in valle Josaphat adeo graphice depingit, ut horridius illum quis mente concipere, aut verbis populo ob oculos ponere non possit.

Tertius, «Amos, pastor et rusticus (pergit S. Hieronymus), et ruborum mora distringens, sed a Spiritu Sancto Propheta factus, paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne explicet tria et quatuor scelera Damasci, et Gazae, et Tyri, et Idumaeae, et filiorum Ammon et Moab, et in septimo et octavo gradu Judae et Israel?» Hic loquitur ad vaccas pingues, quae sunt in Samariae monte, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustae, et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram; non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei.»

Quartus Isaias sacrorum vatum Homerus, et Talthybius ille coelestis, praeconio urbano et eleganti ac figuris illuminato adventantis sapientiae et veritatis sacramentum vociferans, sacrasque, ut ita dicam, leporibus et divinis salibus conditus et jucundus, a quo tandem satis explicari per totam vitam potest? Nec opus parerga rhapsodum asciscere. Fecit hoc Thomas Hasselbachius, Viennae S. Theologiae Professor anno Domini 1410, qui cum 21 annis necdum primum Isaiae caput absolvisset, demum reliquit in idem caput libros 24, inquit Sixtus Senensis, lib. IV Biblioth., littera T. Si doctrinam Isaiae et vaticinia spectes, non tam prophetiam videtur texere, ait S. Hieronymus, quam Evangelium: de Virginis partu, de Emmanuele, de puero qui natus est nobis parvulus, quam pie dissuaviatur! vocationem Gentium, Ecclesiae ortum, auroram, meridiem, victoriam, quam canoris tibiis occinit! quam hic gestit! quam spiritu exsultat! Videor mihi hic chorum Ecclesiae, et tripudium Sanctorum cernere Isaia praecentore. Denique admirabili sua providentia ad aeternum veritatis et Christi testimonium, voluit Deus Judaeis et omnibus Gentibus, quaecumque habent Evangelia, idque saepe verbo tenus, ab Isaia ipsos octingentos annos ante Christum praedici. Collegit Leo Castrius harmoniam singulorum capitum Evangeliorum quae Isaiae respondent, ut omnia Evangelia ex Isaia petita videantur. Atque haec est nova et hactenus inaudita dicendi et concionandi ratio, quam qui inire et tentare volent, admirationi erunt; ut videlicet dum Evangelium tractant, ostendant illud ipsum ab Isaia praedictum et pertractatum esse locis a Castrio annotatis. Si dictionis leporem et elegantiam, si concionis vim spectes, qui nervi, quod pondus? ex uno discite omnes; ita orditur:

«Audite, coeli, auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis; dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem? Audite verbum Domini, principes Sodomorum, populus Gomorrhae,» et quae sequuntur: quot hic verba, tot tonitrua, tot fulmina os animamque pervadunt.

Et cap. XIV, quam forti ardore superbo non angelo, sed Babylonio regi insultat! «Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui, suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum. Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.»

Econtrario quam pauperes, mites, poenitentes, humiles consolatur! Cap. XL: «Consolamini, consolamini, ait, popule meus. Loquimini ad cor Jerusalem. Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit.» Cap. LXI: «Spiritus Domini super me, etc., ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, annum placabilem Domino, ut consolarer omnes lugentes, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris.» Cap. LVIII, 12: «Aedificabuntur in te deserta saeculorum: fundamenta generationis et generationis suscitabis: tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob.» Cap. LX, 15: «Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem.»

Quintus Abdias, id est servus Dei: «Pertonat, inquit S. Hieronymus, contra Edom, sanguineum terrenumque hominem: fratris quoque Jacob semper aemulum percutit hasta spiritali.» Parvus ipse quam suaviter superbiam premit, ut recte de eo dicas: «Brevis in volatilibus apis, initium dulcoris habet fructus illius;» dulcoris, sed et aculei.

Sextus Jonas, «columba pulcherrima, naufragio suo passionem Domini praefigurans,» a cete absorptus, et tertio die e ventre ceti eductus Christum e sepulcro resurgentem adumbrans, mundum ad paenitentiam revocat, et sub nomine Ninive gentibus salutem nuntiat.

Septimus Michaeas de Morasthi, cohaeres Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam: quia maxillam percusserat Judicis Israel.» Idem Bethlehem de Christo filio gratulatur: «Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis.»

Octavus Nahum, consolator orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem.»

Nonus Habacuc, luctator fortis et rigidus, stat super custodiam suam, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: «Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus: ibi abscondita est fortitudo ejus, ante faciem ejus ibit mors.»

Decimus Sophonias, «speculator et arcanorum Dei cognitor,» magno clamore et ululatu rugit vastitatem Hierosolymae urbis, et orbis universi in fine mundi: «Quia conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt universi qui involuti erant argento.»

Undecimus Jeremias, sacerdos, in matris utero a Spiritu Sancto initiatus et consecratus Propheta, quasi alter Idaeus Trojae, Hierosolymorum captivitatem fatidico praeconio atque lamentabili municipibus suis praenuntians, videt virgam vigilantem, et ollam succensam, a facie Aquilonis, et parnide et desolatione concludit. Isaias ergo mente et stylo exsultat, Jeremias lamentatur, Ezechiel minatur, Daniel visionibus abripitur. Ita suus cuique Prophetae est genius, suus spiritus et stylus aspiratus a Deo, qui sua dona partitur et dividit cuique prout vult. Ecquid mirum? Ita suus cuique philosopho, oratori, doctori est, fuitque semper, et erit genius ac spiritus. Audi Sidonium Apollinarem, lib. IV, epist. 3, suum cuique solerter assignantem: «Nemo, ait, affirmat, ut Claudianus: sentit, ut Pythagoras: dividit, ut Socrates: explicat, ut Plato: implicat, ut Aristoteles: blanditur, ut Aeschines: irascitur, ut Demosthenes: vernat, ut Hortensius: moratur, ut Fabius: simulat, ut Crassus: dissimulat, ut Caesar: suadet, ut Cato: dissuadet, ut Appius: persuadet, ut Tullius. Jam si ad sacrosanctos Patres pro comparatione veniatur, nemo instruit, ut Hieronymus: destruit, ut Lactantius: astruit, ut Augustinus: attollitur, ut Hilarius: submittitur, ut Joannes: corrigit, ut Basilius: consolatur, ut Gregorius: affluit, ut Orosius: stringit, ut Ruffinus: ut Eusebius, narrat: ut Paulinus, provocat: ut Ambrosius, perseverat.» Idem, epist. 1 ad Probum, cuique in genere suum assignans stylum: «Si quid, inquit, Heroicus arduum, Comicus lepidum, Lyricus cantilenosum, Orator maturum, Historicus verum, Satyricus figuratum, Grammaticus regulare, Panegyrista plausibile, Sophista serium, Epigrammatista lascivum, Commentator lucidum, Jurisconsultus obscurum, multifariam condiderunt, id te omnifariam tradidisse quis nesciat?»

Hic loquitur ad vocem et verbum, et quadruplex diversis metris nectit alphabetum: exitii imminentis threnodus gemit passim. Exprimit Christum et voce et vita, carcere et mille opprobriis a Judaeis divexatus, quod Jerusalem vastandam ediceret: «Mittamus, ait, lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium. Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi.» Alias hortatur, minatur, orat, exsecratur:

Necnon Threicius longa cum veste sacerdos, Proloquitur numeris septem discrimina vocum.

In omnes sese partes verus Dei praeco versat, ut populum ad paenitentiam et meliorem vitam impellat: «Et dixit, inquit, cap. XIV, vers. 11, Dominus ad me: Noli orare pro populo isto. Et dixi: A, a, a, Domine Deus;» mox: «Deducant oculi mei lacrymam per noctem et diem, et non taceant: quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer;» et cap. XXII, vers. 29: «Terra, terra, terra, audi verbum Domini,» et cap. XV, vers. 2: «Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem.»

Duodecimus Baruch, a calamo et commentariis Jeremiae, captivos in Babyloniam abeuntes praemonet, ne gentium illarum idola et vitia sequantur. Veram sapientiam docet non a philosophis, non a terra, sed e coelo accersendam: «Disce, ait cap. III, vers. 14, Israel, ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus: ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax. Ubi sunt principes gentium, qui in avibus coeli ludunt, qui argentum thesaurizant, et aurum? ad inferos descenderunt: viam autem disciplinae ignoraverunt: non est audita in Chanaan, neque in universa terra. Hic est Deus noster, cui stellae luxerunt cum jucunditate, et vocatae dixerunt: Adsumus: hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.»

Decimus tertius Ezechiel, initio videt Deum curru Cherubim inequitantem; in fine architecturam templi: quare principia et finem, ait S. Hieronymus, tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebraeos istae partes cum exordio Geneseos a nemine ante annum trigesimum legantur: in caeteris Jeremiae et Isaiae similis est. Ezechielem in multis imitatur et sequitur S. Joannes in Apocalypsi.

Decimus quartus Daniel, temporum conscius, totius mundi polyhistor, monarchiarum ex ordine seriem, ortum et occasum; et denique Christi regnum, quasi lapidem praecisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone praenuntiat. Mox percurrens Machabaeorum tempora, regum Syriae, et maxime Antiochi impiissimi, gesta ejus antitypi Antichristi tyrannide concludit.


V. QUAERITUR QUINTO: De obscuritate Prophetarum, ac modo et methodo eam superandi.

Decimus quintus Aggaeus, festivus et laetus, destructum templum aedificat, Christi doctrina celebrandum: «Adhuc, inquit, cap. II, vers. 7, unum modicum, et ego commovebo coelum, et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis gentibus.»

Decimus sextus Zacharias, memor Domini sui, multiplex in prophetia, impietatem ore occluso in amphora inclusam, a duabus alatis mulieribus in terram Sennaar transferri videt: Jesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem; candelabrumque aureum cum totidem lucernis quot oculis cernit: ut post equos nigros, rufos, albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, pauperem regem vaticinetur, sedentem super pullum filium asinae subjugalis,» nobis frumentum electorum, et vinum germinans virgines propinantem.

Decimus septimus, et ultimus, Malachias, sacerdotum dignitatem et sacrificium Eucharistiae celebrat: «In omni, ait, cap. I, vers. 11, loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda.» Eliam Thesbiten, Christi Judicis praenuntium, ex paradiso redeuntem videt.

Sane eos obscuros et difficiles esse liquet, tum quia de rebus arcanis et abditis, praesertim futuris, vaticinatur, tum quia futura per symbola saepe hieroglyphica significant; unde et phrasin propriam habent, symbolicam saepe, parabolicam et aenigmaticam: quin et plura, pulchra aeque ac recondita, apud eos aenigmata vera invenies. Ut hisce difficultatibus occurram, Canones praemittam, qui quasi in tenebris facem praeferant, et praelucant.

Vere S. Hieronymus in Nahum cap. III, sub medium: «Et fateamur, inquit, ideo sanctam Scripturam hisce difficultatibus esse contextam, et maxime Prophetas qui aenigmatibus pleni sunt, ut difficultatem sensuum difficultas quoque sermonis involvat: ut non facile pateat sanctum canibus, et margaritae porcis, et profanis Sancta sanctorum.»

Narrat de se S. Augustinus, lib. IX Confessionum, cap. V, quod cum recens conversus, deserta Rhetoricae professione ad sacra studia totum animum transtulisset, consuluerit S. Ambrosium, quid potissimum sibi legendum esset: at ille suasit Isaiam. Verumtamen ego, ait, primam hujus lectionem non intelligens, totumque talem arbitrans, distuli repetendum, dum exercitatior forem in Dominico eloquio. Haec S. Augustinus, Augustinus inquam, illud acumen, qui per se Porphyrium legens, Aristotelis Praedicamenta, multaque talia, ea suopte ingenio intellexisse se confitetur; vir in omni humana litteratura et philosophia excultus: quid ergo nos pusiones prae illo Atlante, si desit magister, si desit qui lumen praeferat? «Divinatio enim in ore doctoris, in doctrina non errabit os ejus.»

Sic S. Thomas, cum in Isaiae locum quemdam difficilem incidisset, nec eum expedire posset, de more jejuniis per complures dies preces miscuit: tandem missi ad eum SS. Petrus et Paulus locum explicarunt, ut ille accito mox suo Reginaldo loci commentationem faciliter, quasi ex libro legens, dictaret. Idem Augustinus, epist. 2 ad Volusianum, tantam hic agnoscit altitudinem sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet: «Cum consummaverit homo, tunc incipiet.»

Gregorius Magnus, et Pontifex et doctor, in Ezechielem commentans, tot tamque abdita in his libris agnoscit mysteria, ut asseveret quaedam mortalibus necdum reserata, solis coelestibus patere spiritibus. Sane vix quemquam mortalium ultima Ezechielis capita plane intelligere arbitror: tentet qui volet. Credo, ubi omnes vires intenderit, solam referet mentis defatigationem. Ego de me illud possum dicere, quod Ezechiel de se, cap. XXVII, et post eum docti interpretes: «Torrentem non potui pertransire, quoniam intumuerunt aquae profundi torrentis, quae non possunt transvadari.»

Sed hac appendice omissa, quae rari forsitan est usus; age, Isaiae, aut Minorum Prophetarum caput quodlibet tractatum, vel librum quemlibet evolve; ni nebulas, ni labyrinthum, ni vel dubitationum Iliada, vel tenebrarum Odysseam reperis, animoque conceperis, faxo quod voles.

Quare S. Clemens, lib. I Constit. Apost. cap. IV, V et VI, ex Apostolorum doctrina ita sancit: «Scripturas sanctas assidua memoria meditare. Scriptum est enim: In lege ejus meditaberis die ac nocte, deambulans in agro, et domi sedens, cubans et experrectus, ut in omnibus sis intelligens;» et mox: «Lege legem, libros de Regibus, Prophetas: cane psalmos David: percurre diligenter Evangelium, in quo sunt haec consummata;» subdit: «Abstine ab omnibus libris Gentilium. Nam quid in lege Dei desideras, ut ad illa Gentilium scripta animum velis appellere? sive enim historias legere cupis, habes libros de Regibus; sive sophistica, id est quae argute ad sapientiam referuntur, et poetica, habes Prophetas, Job, Proverbia; in quibus plus acuminis, quam in omni poesi, et sapientia sophistarum reperies: quod is qui solus sapiens est, illa effatus est;» et libro II, cap. V, ita sancit de Episcopo: «Meditetur de libris Domini, et studeat eis. Sit multus in lectione, ut Scripturas accurate interpretetur: Evangelium, ut Prophetis et legi consonet; legem et Prophetas, ut Evangelio. Ait enim Dominus: Scrutamini Scripturas.»

Illud vero non parum difficultatem auget, quod in hosce libros non perinde ut in Evangelia, aliosque similes, commentatores exstent. Scripserunt, fateor, plurimi in aliquos, Origenes, Apollinaris, Didymus, Pierius, Eusebius; sed hi interciderunt; hisce tamen usus est S. Hieronymus: post hos, S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Gregorius, Basilius; sed horum fere aliqui mysticum sensum: alii nunc mysticum, nunc litteralem sine discrimine proferunt, ut nescias quaenam expositio litteralis sit, quaenam mystica. Scripsit et D. Thomas, de quo quid sentiam in Isaia dicam. Lyranus, Hugo, Dionysius. E recentioribus Leo Castrius, Adamus Sasbout, Guevara, Arias Montanus, Vatablus, Andreas, Capella, Franciscus Ribera in Minores Prophetas, Benedictus, Pererius, Hieronymus Prado et Joannes Baptista Villalpandus, qui in Ezechiele elucidando sumptu Regis Hispaniae sedecim annos strenue laborarunt, et tres ingentes tomos nuper Romae ediderunt. Ex haereticis Calvinus, Oecolampadius, Musculus, et alii. Verum ex hisce recentioribus singuli in unum alterumve tantum Prophetam commentantur: at qui breviter ac methodice ex Patribus et Graecis Hebraeisque fontibus, sensum duntaxat litteralem nostrae versionis Latinae pertractet, hactenus vidi neminem. Noster Emmanuel Sa brevis est; sed doctioribus, et qui ex verbo totam quasi ex ungue conjectent sententiam, fere servit: subinde quidem lucem perstringit, sed alias saepe incipientem in salebris deserit, et fere verborum sensum verbo reddit, non rerum aut quaestionum incidentium difficultatem persequitur. Consulat qui volet eum uno alterove capite in Prophetas Minores, maxime ubi latet difficultas; et statim

haerere se videbit. Unus hic nobis lucifer taedam evincat, bona Hieronymi pace dicam: «Amicus S. Hieronymus, magis amica veritas;» nam ipsi S. Hieronymo semper fuit, et nunc maxime, veritas ipsa magis amica est seipso suoque sensu.

S. Hieronymus, phoenix ille sui aevi, vir graece, hebraice, latine peritissimus, et Ecclesiae calculo in exponendis sacris Scripturis doctor maximus: quippe qui in hisce ad extremam canitiem consenuerit, et teste S. Augustino veteres omnes Graecos et Latinos commentatores legerit; qui sane nisi hic primus glaciem perfregisset, posteris omnibus Prophetarum invia fuisset via; sed Dei benefica providentia in hoc toto opere ita labor et doctrina Hieronymi constitit, ut haec laurea ejus doctoralis et scriptorum gemma prae omnibus emicet: opus dico operum ejus praestantissimum, in quo ipse seipsum vicit.

Verum ne quis in eo erret, unum alterumve advertat. Solet S. Hieronymus litteralem sensum primo paucis perstringere, uti ab Hebraeis eum accepit: in quibus si quid falsum putat, rejicere continuo solet; quod autem non rejicit, probat. Hunc sensum litteralem subinde Judaicum vocat, quod Judaei huic soli insistant. Deinde ad allegoriam et tropologiam transit, et fusius evagatur, ut et alii Patres, qui saepe litteralem omittunt, eo quod elegantior et pientior eis videatur allegoria aut tropologia, quoque Christum in omnibus quaerant, qui, ut superius ostendi, fructus et scopus est legis et Prophetarum.

Alterum est. Solet S. Hieronymus aliorum tantum sententias referre: unde singulorum Prophetarum proemiis Origenem, Apollinarem, Didymum, aliosve quos secuturus est, recenset. Hinc eorum etiam errores subinde adfert, nec rejicit, quasi relator, non judex, judicium lectori relinquens. Sic ipse se contra Ruffinum, errores Origenis, Apollinaris et aliorum ei objectantem, purgat. Videat ergo non oscitans lector, quos proemio quoque secuturum se spondeat Hieronymus; et si quid falsi deinde afferat, illis tribuat non S. Hieronymo.

Ego igitur, licet plurimos volverim, unum tamen maxime sequar S. Hieronymum, qui, ut dixi, aetatem vitamque suam longaevam in Sacra Scriptura contrivit, ultimamque Prophetis consignavit, atque iis immortuus est: unde in Jeremiam commentarium imperfectum morte praeventus reliquit. Audiemus hic ergo cycneam ejus vocem: de quo illud legimus, quod, licet varie morbis doloribusque tentaretur, tamen corporis incommoda solitus sit piis laboribus, et perpetua lectione aut scriptione superare. Eadem mihi causa, et valetudo cum ipso communis: quocirca et eodem cum ipso remedio ad eam leniendam et superandam utar. Ad eum, quasi ad oraculum, ex omnibus orbis terrae partibus S. Scripturae quaestiones explicandae referebantur: illum de talibus saepe Damasus Pontifex consuluit, saepe S. Augustinus, aliique Ecclesiae pastores et doctores: illum et ego assidue consulo et consulam, ita tamen, ut, si quis aliud quid melius afferat, aut Deus suggerat, aut ratio

Ter a viginti et pluribus annis, in Belgio Lovanii publice Prophetas explicui; Romae jam quarto eosdem docui et pertractavi, ultimamque manum et limam adjeci. Verum est illud Afranii de sapientia: «Usus me genuit, mater peperit memoria;» et Plinii, lib. XXVI: «Usus efficacissimus rerum omnium magister.» Porro usum adfert haec laurea ejus doctoralis et scriptorum gemma aetas, et, ut ait Ovidius, VI Metam., a seris venit usus ab annis. Hinc illud Solonis: «Assidue addiscens ad senium propero.» Multa ex interpretibus, aliisque auctoribus ab olim sensim collecta, exactius discussi et digessi: multa ex meipso, vel potius suggerente auctore luminum, ipsaque aeterna Sapientia, addidi. Ubi tamen alios semitam et interpretationem veram quae menti satisfaceret capessentes vidi, praeuntes sequi malui, quam novam, incertam, et de proprio sensu (cuique enim placent plus aequo propriae inventiones mentisque foetus, aeque ac matribus suae proles, quas licet deformes, putant esse formosissimas) suspectam viam inire. Veritas enim ubique eadem est, veraque interpretatio sanctae Scripturae apud omnes eadem esse debet. Quocirca sapienter monet Vincentius Lirinensis in aureo suo libello contra profanas haeresium novitates: «Nove dicas, non nova.» Nam veritas, cum sit publica, et Juris communis, perinde ac sol, cana est et prisca, eademque omnium seculorum, aeque ac doctorum hominum. Quapropter ingens testimonium est veritatis, veraeque fidei, expositionis et doctrinae, doctorum et interpretum in ea consensus, et verbis licet ac methodo discors, re tamen et sensu consona concordia. Atque quae talis est, in Ecclesia insignem, mireque gratam parit harmoniam, ad instar harmoniae tetraphonae Evangelistarum, qui quatuor vocibus dispariter pares, et pariter dispares, idem, sed alio modo et quasi tono dicentes, unam eamque divinam edunt Evangelii melodiam et concentum.

Mea methodus haec est, ut quoscumque illustriores nancisci possum interpretes, legam, ex eisque medullam exsugam, eorumque dicta in pauca contraham. Quare quae alii fuse, alii etiam confuse aut obscure dicunt, ego breviter, methodice et clare dicere conor; ut qui haec legerit, omnes sibi legisse videatur, ac rursus neminem. Praeter enim propriam methodum, multa in sensu et litterali et morali inveniet propria, quae apud neminem alium. Quocirca brevitatis causa discursibus prolixis abstineo, et multo magis iis qui ad speciem et pompam compositi sunt, aut anfractuosi, et per varias sermonis ambages et flexus more Rhetorum deducti et circumducti; atque illico ipsum rei punctum quasi acu tango; sapienti enim pauca. Insuper verbis quoad possum parco, ut quod uno dicere queo, non dicam duobus, sciens de omni verbo superfluo et otioso Deo reddendam esse rationem: ac secutus S. Augustinum, lib. I Retract., in prologo, qui citans hanc Christi de verbo otioso sententiam, et alteram Sapientis: «Illud etiam, inquit, quod scriptum est: Ex multiloquio non effugies peccatum, terret me plurimum: quia de tam multis disputationibus meis sine dubio multa colligi possunt, quae si non falsa, at certe videantur, sive etiam convincantur non necessaria.» Unde subdit se hac de causa scripsisse libros Retractationum, dicens: «Restat igitur ut me ipse judicem sub magistro uno, cujus de offensionibus meis judicium evadere cupio.» Et anterius: «Jamdiu istud facere cogito, quod nunc aggredior, ut opuscula mea judiciaria severitate recenseam, et quod me offendit, velut censorio stylo denotem: ut qui primas non potuit habere sapientiae, secundas habeat modestiae; ut qui non valuit omnia impaenitenda dicere, saltem paeniteat, quae cognoverit dicenda non fuisse.»

Usus pater sapientiae.

Methodus auctoris.

Accedit, quod alii et varii in varias Scripturae partes prolixe scripserint, quos consulat qui prolixitate gaudet. Meus enim scopus est, breviter potiorem vel totam, si Deus dedit, S. Scripturam pertractare, ejusque sensum litteralem et genuinum paucis assignare, ne, si prolixior sim, tomi et numero et mole ita excrescant, ut vix a quoquam omnes evolvi et perlegi possint: quin vero propositum meum est ea de causa studere brevitati, ut S. Scripturae avidi commentarios meos a capite ad calcem evolvere, totamque S. Scripturam penetrare et intelligere queant. Scio enim breve esse tempus vitae nostrae, illudque multis aliis tum studiis, tum negotiis distineri et distringi, ut pauci sint, qui vel otium vel animum habeant prolixos in S. Scripturam commentarios evolvendi. Horum ergo desiderio et studio, perinde ac occupationibus brevitate hac occurrere, et quantum licet satisfacere statui, aeque ac eorum, qui celeri et perspicaci ingenio praediti, praesertim Itali, non ferunt moras et flexus verborum, sed rem in ictu verbi et oculi sibi exhiberi cupiunt; alioqui mihi, uti et aliis passim, facilius esset conceptus meos per multa verba explicare et amplificare, quam eos, eorumque vim, succum et nervum in pauca quasi distillando, rejectis minus necessariis, contrahere, et, ut aiunt, purum cribratumque dare pollinem rejectis furfuribus. Hic enim facile addita aqua sermonis inflari, distendi et amplificari potest ab eo cui nec cerebrum, nec facundia deest. Denique malunt omnes arborem onustam fructibus, quam frondibus et floribus: ita pariter et malunt commentarium rebus sensibusque densum, quam verborum foliis floribusque luxuriantem.

Verum enim vero uti alii interpretes mihi non sunt obstaculo, nec incommodo, sed potius commodo et adjumento: ita velim ut haec mea brevitas nulli sit remorae, quin, si quos fusiores in Prophetas commentarios paratos habeat aut paret, illos in lucem det, et ad publicam Ecclesiae utilitatem edat. Sentio enim, dicoque ex animo illud Mosis ad Josue, cupientem vetari Eldad et Medad ne prophetarent: «Quid aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus Spiritum suum?» Numer. XI, 29. Quid enim aliud spectamus et quaerimus omnes nisi illustrare Dei gloriam, et Ecclesiae commodare, non tantum per nos ipsos, sed et per quosvis alios? Charitas enim non quaerit quae sua sunt, sed quae Dei, quae Ecclesiae: de qua canit Psaltes: «Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate;» nimirum Ecclesia ornata cyclade variegata varietate et diversitate tot statuum, ordinum, graduum, Sacramentorum, Sanctorum, virtutum, gratiarum (hic est ejus decor, haec species et pulchritudo), quidni et doctorum ac scriptorum? Prophetae enim non unum, sed centum merentur commentatores et commentarios: quin da quotquot voles, nunquam dabis qui eorum sensa fundumque exhaurient, sed posteris multa eruenda, commentanda, scribenda, relinquent. Profundum est hoc mare, profundi sermones Spiritus Sancti, qui exhauriri nequeunt.

Jam vero in hac commentatione, uti alibi feci, ita hic quam possum exactissime haesito sensui litterali rimando et vestigando tum ex Patribus, tum ex Hebraeo fonte, tum ex Septuaginta et aliis interpretibus, tum ex antecedentibus et sequentibus, tum ex usu sacrae Scripturae, et variorum ejus locorum mutua inter se collatione. Ad phrasis enim et vocis notionem genuine percipiendam, via et ratio optima est conferre loca sacrae Scripturae, in quibus illae aut similes voces aut phrases iterantur. In iis quae facilia sunt, non immoror, sed levi manu pertranseo. Sequor S. Augustinum lib. XVIII, De Civit., cap. XXVIII, ubi cum citasset sententiam claram et apertam Oseae, subdit: «Hoc si vel mus exponere adhuc, eloquii prophetici obtundetur sapor;» et S. Hieronymum in prooemio, lib. III Comment. in Epist. ad Galatas, dicentem: «Officii mei est obscura disserere, manifesta perstringere, et in dubiis immorari.»

Locos morales ipsi Prophetae copiosos et patheticos habent, ut, si eos ad litteram intelligas, aliisque proponas et urgeas, vix alios requiras: subjinde tamen eos interseram, breves tamen et nervosos ex Patrum aut veterum sententiis, exemplis, historiis, apophthegmatibus, sicuti feci in Pentateucho, ut iis et legentes animum suum pie et fructuose pascere, ac concionatores iisdem ad populum pascendum et promovendum uti possint. Qua in re duo monenda occurrunt: prius, me in S. Gregorio, epistolis S. Cypriani, et S. Ambrosii, aliisque nonnullis Patribus Romae ea editione Vaticana aut simili, aliam invenisse distinctionem epistolarum et capitum, quam viderim Lovanii. Quocirca nec Itali, nec Transalpini errorem in citatione admissum cogitent, si in suo codice alibi edito, aliterque distincto locum a me citatum non inveniant. Rursum, non mirentur dispariter juxta diversas editiones me loca Patrum citare. Nam partem operis hujus conscripsi Lovanii, partem Romae, ubi aliis et aliis editionibus uti me oportuit. Quanquam non diffiteor in numero facillime errari, sive a descriptore, sive a typographo, sive ab ipso auctore: cum enim cifrae sint variae minutaeque, ac multoties occurrant, totque oculos ac manus transire debeant, quam facile est aliquem aliis intentum in una alterave hallucinari! Condonandum hoc est humanae imbecillitati. Ita se excusat S. Hieronymus, Ad Lucinium epist. 28: «Si, inquit, paragrammata ita repereris, vel minus aliqua descripta sint, quae sensum legentis impediant; non mihi debes imputare, sed tuis, et imperitiae notariorum, librariorumque incuriae, qui scribunt non quod inveniunt, sed quod intelligunt; et dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos.»

Posterius, ut lector commentarium hunc non metiatur ex intuitu unius alteriusve loci, sed totum et perfectum opus (quale tantum a rudibus spectari merito volebat Apelles) perlustret et consideret, videatque quam ultima primis, media primis et ultimis respondeant, quam Daniel et Ezechiel cum Isaia et Jeremia consentiant. Ita enim quadrigam hanc, an aequo, pari et concinno passu incedat, dijudicare poterit. Haec forma operis nostri, ut inspecta magis placitura sit quam aspecta: «Quae enim cito placent, non diu placent.» Plato apud Stobaeum in Ethic. Eclog.: «Pleraque scriptorum cum Adonidis hortis comparabat, qui subito uno die nati celerrime pereunt.» Spero id non eventurum huic nostro, quod per multos annos elaboratum et satum, vires magis a tempore capiet, ac «crescet occulto velut arbor aevo,» ut futuris saeculis robustius, meliores et maturiores in legentium animis fructus edat. «Ingenii praeclara facinora, sicut anima, immortalia sunt,» ait Sallustius in Jugurtha. Idcirco bombyces imitatus sum, qui prius dies noctesque comessant, et comessando grandescunt et crassescunt; deinde sericum nere, glomumque conficere incipiunt, dum ex eodem ore et ventre assidue filando texendoque tantum educunt, evantum comederunt: nimirum quod per multos annos legendo, meditando, docendo collegi, et in mente recondidi, hic evolvo, et depromo, aliisque communico. Secutus quoque sum illud S. Bernardi serm. 18 in Cant.: «Si sapis, concham te exhibebis, non canalem. Implere prius, et sic curato effundere. Ipse fons vitae prius interna replevit, et sic exundans in multis miserationibus visitavit terram, et inebriavit eam.»

Porro duplex hic reperio interpretum genus invicem adversum. Unum Judaicum, eorum scilicet qui omnia quae a Prophetis de Juda, Jerusalem, Sione, Babylone, Chaldaeis, Moab, Edom et similibus dicuntur, plane et crasse uti sonant, de rebus terrenis et temporalibus accipiunt. Alterum allegoricum, eorum qui e contrario omnia ista de Ecclesia, de Christo, de Gentium vocatione, de lege nova, de bonis spiritualibus accipiunt. Tertii proinde sunt, qui tutius inter hos medii incedunt, atque nunc his, nunc illis se conjungunt. Primi generis auctores sunt Rabbini, judaismi propugnatores, et Christi ac christianismi hostes, quos incaute nimis sequuntur subinde Hugo, Lyranus, commentarius S. Thomae adscriptus, et aliqui alii orthodoxi. Hi enim clarissimas de Christo et Ecclesia prophetias, ad Cyrum et Judaeorum synagogam detorquent.

Exempli sit instar, quae Isaias, cap. VIII, de prophetissa concipiente et pariente filium, cui nomen: «Accelera, spolia detrahere, festina praedari,» scribit prophetatque de B. Virgine pariente Christum: ipsi ad uxorem vel Isaiae, vel Achaz regis Juda, ejusque filium referunt. Nonnulli alii eo usque progressi sunt, ut illud cap. VII: «Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, etc.,» pari modo litteraliter dictum velint de uxore Isaiae, cum tota Ecclesia et S. Matthaeus, cap. I, 23, diserte doceant, id non nisi de Virgine Deipara intelligendum esse. Illud Isaiae cap. LX, 1: «Surge, illuminare Jerusalem, etc. Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi, etc.,» ad litteram de Jerusalem terrena reflorescente, allegorice tantum de Ecclesia Christiana, interpretantur. Illud Zachar. cap. IX, 11: «Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua,» ad litteram de Judaeorum e Babylone liberatione, allegorice tantum de patrum e limbo, per Christi descensum, redemptione exponunt; multaque talia, quae passim in decursu operis occurrent.

Indignantur hisce non pauci interpretes et doctores, atque acriter eos perstringunt, nec immerito. Quid enim hoc est aliud, quam prophetias illustres et sublimes deprimere, abjicere et enervare? quam clara de Christo et christianismo oracula si non elidere, certe refringere et debilitare, aut etiam detorquere? quam Judaeorum caecitatem fovere, iisque arma suggerere quibus Christianos oppugnent? Esto enim fateantur ipsi, allegorice saltem haec vaticinia ad Christum et Ecclesiam pertinere: tamen litteram et litteralem sensum, qui S. Scripturae basis est et fundamentum, Christianis eripiunt; quo erepto quam facile allegoricum eludent Judaei? illum enim sensum esse sacrae Scripturae pernegabunt, dicentque eum humani cerebri esse commentum, et a Christianis confictum.