Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Avolat ad Christum, prædicitque Ecclesiam quasi montem a Christo erigendam, quodque ad eam confluent omnes gentes, quæ bella in pacem, gladios in ligones convertent. Secundo, vers. 6, redit ad sua tempora, suorumque scelera arguit. Tertio, vers. 10, prædicit cladem et vastationem Judæis a Chaldæis inferendam. Denique, vers. ultimo, avolat ad Christum, monetque ne eum, utpote Deum, lacessant et exacerbent.
Textus Vulgatae: Isaias 2:1-22
1. Verbum, quod vidit Isaias filius Amos, super Juda et Jerusalem. 2. Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. 3. Et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. 4. Et judicabit Gentes, et arguet populos multos: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. 5. Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. 6. Projecisti enim populum tuum, domum Jacob: quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut Philistiim, et pueris alienis adhæserunt. 7. Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum ejus: 8. et repleta est terra ejus equis: et innumerabiles quadrigæ ejus; et repleta est terra ejus idolis, opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. 9. Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne ergo dimittas eis. 10. Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. 11. Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa. 12. Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem: et humiliabitur. 13. Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan. 14. Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. 15. Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, 16. et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est. 17. Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa: 18. et idola penitus conterentur: 19. et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. 20. In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. 21. Et ingredietur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. 22. Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.
Versus 1: The word which Isaiah the son of Amos saw concerning Judah and Jerusalem
1. Verbum, quod vidit Isaias filius Amos, super Juda et Jerusalem — eventurum non jam, sed tempore Messiæ, quando scilicet ex Juda nascetur Christus, Apostoli, et Ecclesia nova. De ea enim hic agi patet ex vers. seq., cum ait: «Et erit in novissimis diebus,» etc., et de eadem egit in fine capitis præced., vers. 26 et 27; eo ergo hæc pertinent. Unde Septuaginta pro «et erit,» vertunt, quia erit, quasi causam dantes dictorum in fine cap. præced. Nota «verbum,» id est visio, puta visum, sive res visa. Vide Can. I.
Rursum symbolice S. Hieronymus: «Hic, inquit, potius verbum dicitur quam visio, eo quod priori capite Isaias videat visionem, hic vero Verbum quod erat in principio apud Deum (non in se, sed ut caro factum nos docuit in Ecclesia), et in illa Judæis comminans ad Gentium veniat salutem: in ista a Gentium salute incipiens, punito Israele, ex utraque vocatione credentes in Christi Ecclesiam congreget.»
2. Et erit. — To «et» per hebraismum redundat, estque prophetiæ exordium; solent enim Hebræi librum vel orationem ordiri per ו ve, id est et.
In novissimis diebus, — in novissimo tempore, puta Messiæ. Est synecdoche. Dies enim et, ut S. Joannes vocat, «hora novissima,» ponitur pro tempore ultimo legis Christi satis prolixo. Ita S. Augustinus, epist. 80 ad Hesychium.
Nota: Christi tempus dicitur «novissimum,» id est posterius aut sequens (hoc enim tantum significat Hebræum אחרית acharit), etiamsi proprie non sit ultimum et novissimum. Sic Jacob moriens filiis ait, Gen. xlix, 1: «Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis,» id est temporibus sequentibus, puta post meam mortem. Secundo, proprie tempus Christi vocatur «novissimum,» tum quia Christus est finis legis et Prophetarum, tum quia est novissimum respectu originis et durationis mundi,
Præparatus mons domus Domini. — Hebræum מכון nachon significat non tantum præparatus, erectus, directus, sed etiam fundatus, munitus, instructus, firmatus et stabilitus; ut nullæ vires, imo nec portæ inferi ei possint prævalere. Sic et alibi sæpe præparare capitur pro firmare, ut Proverb. viii. 27: «Quando præparabat, id est fundabat, cœlos, aderam.» Psalm. xxiii, vers. 2: «Super flumina præparavit, id est firmavit, eum,» scilicet terram.
Quæres: Quisnam est iste mons? Respondent quidam imo Judæi esse Sion, qui sub Messia, inquiunt, imponetur monti Carmelo et Thabori, atque per tres leucas sursum attolletur. Sed hæ eorum solitæ sunt næniæ. Vide Galatinum, lib. V, cap. III.
Secundo, aliqui Catholici per montem accipiunt Sionis gloriam, quam scilicet ipse accepit, quando Christus in templo est præsentatus, docuit anno duodecimo, multa fecit miracula, et tandem Spiritum Sanctum in Apostolos e cœlo misit. Verum hic sensus symbolicus est.
Tertio, S. Cyprianus, vel quisquis est auctor libri De Sina et Sion, montem hunc aiunt esse crucem Christi. Rursum S. Gregorius, lib. I in I Regum, ait montem hunc esse beatam Virginem: ejus enim sanctitas super omnes Sanctos et Angelos effulsit, et instar montis eminuit. Ipsa enim «meritorum verticem supra omnes Angelorum choros usque ad solium deitatis erexit,» inquit S. Gregorius in lib. I Regum, cap. 1, sub initium. Verum etiam hæc symbolica et mystica sunt.
Quarto, S. Hieronymus, Basilius, Rupertus, et multi alii veterum censent montem hunc esse Christum. Hic enim est mons in vertice montium, id est Apostolorum et Prophetarum, quos sua doctrina et gratia superat et excellit. Hic sensus cum sequenti cohæret: Christus enim est Ecclesiæ caput; unde Christus et Ecclesia unum quid censentur, juxta regulas Ticonii apud S. Augustinum. Quidquid ergo de Ecclesia dicitur, dicitur etiam de Christo: et e converso.
Quinto, et aptissime, Cyrillus hic, et Eusebius, lib. II Demonstr. cap. xxxii, Athanasius, initio epist. ad Epictetum, per montem intelligunt Ecclesiam; hæc enim est domus Domini altissima, et maxime conspicua, perinde ac si in monte esset sita. Est
Avolat ad Christum, praedicitque Ecclesiam quasi montem a Christo erigendam, quodque ad eam confluent omnes gentes, quae bella in pacem, gladios in ligones convertent. Secundo, vers. 6, redit ad sua tempora, suorumque scelera arguit. Tertio, vers. 10, praedicit cladem et vastationem Judaeis a Chaldaeis inferendam. Denique, vers. ultimo, avolat ad Christum, monetque ne eum, utpote Deum, lacessant et exacerbent.
1. Verbum, quod vidit Isaias filius Amos, super Juda et Jerusalem. 2. Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. 3. Et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus: quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. 4. Et judicabit Gentes, et arguet populos multos: et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. 5. Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. 6. Projecisti enim populum tuum, domum Jacob: quia repleti sunt ut olim, et augures habuerunt ut Philistiim, et pueris alienis adhaeserunt. 7. Repleta est terra argento et auro: et non est finis thesaurorum ejus: 8. et repleta est terra ejus equis: et innumerabiles quadrigae ejus; et repleta est terra ejus idolis, opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. 9. Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne ergo dimittas eis. 10. Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. 11. Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa. 12. Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem: et humiliabitur. 13. Et super omnes cedros Libani sublimes, et erectas, et super omnes quercus Basan. 14. Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. 15. Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum, 16. et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est. 17. Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa: 18. et idola penitus conterentur: 19. et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. 20. In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. 21. Et ingredietur scissuras petrarum, et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. 22. Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.
1. VERBUM, QUOD VIDIT ISAIAS FILIUS AMOS, SUPER JUDA ET JERUSALEM, — eventurum non jam, sed tempore Messiae, quando scilicet ex Juda nascetur Christus, Apostoli, et Ecclesia nova. De ea enim hic agi patet ex vers. seq., cum ait: "Et erit in novissimis diebus," etc., et de eadem egit in fine capitis praeced., vers. 26 et 27; eo ergo haec pertinent. Unde Septuaginta pro "et erit," vertunt, quia erit, quasi causam dantes dictorum in fine cap. praeced. Nota "verbum," id est visio, puta visum, sive res visa. Vide Can. I.
Rursum symbolice S. Hieronymus: "Hic, inquit, potius verbum dicitur quam visio, eo quod priori capite Isaias videat visionem, hic vero Verbum quod erat in principio apud Deum (non in se, sed ut caro factum nos docuit in Ecclesia), et in illa Judaeis comminans ad Gentium veniat salutem: in ista a Gentium salute incipiens, punito Israele, ex utraque vocatione credentes in Christi Ecclesiam congreget."
2. Et erit. — To "et" per hebraismum redundat, estque prophetiae exordium; solent enim Hebraei librum vel orationem ordiri per ve, id est et. In novissimis diebus, — in novissimo tempore, puta Messiae. Est synecdoche. Dies enim et, ut S. Joannes vocat, "hora novissima," ponitur pro tempore ultimo legis Christi satis prolixo. Ita S. Augustinus, epist. 80 ad Hesychium.
Versus 2: And it shall be
Nota: Christi tempus dicitur "novissimum," id est posterius aut sequens (hoc enim tantum significat Hebraeum אחרית acharit), etiamsi proprie non sit ultimum et novissimum. Sic Jacob moriens filiis ait, Gen. XLIX, 1: "Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis," id est temporibus sequentibus, puta post meam mortem. Secundo, proprie tempus Christi vocatur "novissimum," tum quia Christus est finis legis et Prophetarum, tum quia est novissimum respectu originis et durationis mundi, ac praecedentium aetatum et statuum: puta si tempus omne ab origine mundi dividas in primum, medium, et novissimum; sive in legem naturae, Moysis, et gratiae: tum enim lex gratiae est ultima, nec alia lex aut status ei succedet. Frustra ergo argutantur Judaei: Necdum est tempus novissimum, ergo Messias necdum venit.
PRAEPARATUS MONS DOMUS DOMINI. — Hebraeum מכון nachon significat non tantum praeparatus, erectus, directus, sed etiam fundatus, munitus, instructus, firmatus et stabilitus; ut nullae vires, imo nec portae inferi ei possint praevalere. Sic et alibi saepe praeparare capitur pro firmare, ut Proverb. VIII, 27: "Quando praeparabat, id est fundabat, coelos, aderam." Psalm. XXIII, vers. 2: "Super flumina praeparavit, id est firmavit, eum," scilicet terram.
Quaeres: Quisnam est iste mons? Respondent quidam, imo Judaei esse Sion, qui sub Messia, inquiunt, imponetur monti Carmelo et Thabori, atque per tres leucas sursum attolletur. Sed hae eorum solitae sunt naeniae. Vide Galatinum, lib. V, cap. III.
Secundo, aliqui Catholici per montem accipiunt Sionis gloriam, quam scilicet ipse accepit, quando Christus in templo est praesentatus, docuit anno duodecimo, multa fecit miracula, et tandem Spiritum Sanctum in Apostolos e coelo misit. Verum hic sensus symbolicus est.
Tertio, S. Cyprianus, vel quisquis est auctor libri De Sina et Sion, montem hunc aiunt esse crucem Christi. Rursum S. Gregorius, lib. I in I Regum, ait montem hunc esse beatam Virginem: ejus enim sanctitas super omnes Sanctos et Angelos effulsit, et instar montis eminuit. Ipsa enim "meritorum verticem supra omnes Angelorum choros usque ad solium deitatis erexit," inquit S. Gregorius in lib. I Regum, cap. 1, sub initium. Verum etiam haec symbolica et mystica sunt.
Quarto, S. Hieronymus, Basilius, Rupertus, et multi alii veterum censent montem hunc esse Christum. Hic enim est mons in vertice montium, id est Apostolorum et Prophetarum, quos sua doctrina et gratia superat et excellit. Hic sensus cum sequenti cohaeret: Christus enim est Ecclesiae caput; unde Christus et Ecclesia unum quid censentur, juxta regulas Ticonii apud S. Augustinum. Quidquid ergo de Ecclesia dicitur, dicitur etiam de Christo: et e converso.
Quinto, et aptissime, Cyrillus hic, et Eusebius, lib. II Demonstr. cap. XXXII, Athanasius, initio epist. ad Epictetum, per montem intelligunt Ecclesiam; haec enim est domus Domini altissima, et maxime conspicua, perinde ac si in monte esset sita. Est catachresis. Vide Can. VI. Unde Septuaginta pro "praeparatus" vertunt inquais, id est manifestus.
(1) Haec est igitur prima omnium visio seu prophetia quae durat usque ad cap. VI, et continet vaticinia sub Oziae regnum edita, de Christo Domino omnium prophetarum fine, de religionis quam ipse instituit, et Ecclesiae ipsius dignitate, de vastatione Israelis ob ingentia eorum crimina, et de sanctis reliquiis quae salvatae sunt, ut replerent totum orbem fide ac cognitione veritatis. In prima parte hujus capitis, Isaias Gentilibus auspicata praedicit, scilicet: primo, Ecclesiam Christi visibilem et palam propositam olim libere accessuris, 2; secundo, tanquam veritatis magistram illam avide audituros, 3; tertio, sub hoc magisterio pacem et amicitiam constanter culturos, 4; quarto, Judaeos ad eamdem Ecclesiam frequentandam invitaturos, vers. 5. In secunda parte, Judaeis funesta vaticinatur, nam, ne quis miretur Gentes quae ignorabant Deum, divina luce prae Judaeis perfundi, primo dat causam illorum reprobationis ob damnatas artes, scelera nefanda, 6, terrena studia, 7, et idololatriam, 8, 9; secundo, denuntiat judicis divini vindictam, nec fuga declinandam, 10; nec reorum magnitudine, amplitudine aut pulchritudine retinendam, 11-17; nec idolorum potentia cohibendam, 18-20; nec humano praesidio tolerandam, 22.
Alludit tum ad veterum templa et altaria, quae in montibus erigebantur, ibi enim sacrificabant, indeque vocabantur Excelsa; tum ad montes Sion et Moria, ut mox dicam, q. d. Excelsum sive altare Domini, puta Ecclesia, longe se attollet supra altorum excelsorum cacumina. Hinc patet Ecclesiam Christi esse visibilem, illumque Novantium quae lucem fugit, aitque se esse invisibilem, non Christi, sed Antichristi esse Ecclesiam.
Anagogice, mons hic est regnum coelorum, puta Ecclesia triumphans, inquit S. Bernardus, serm. in illud: "Quis ascendet in montem Domini? Erit enim, ait, ibi mons pacis, mons gaudii, mons vitae, mons gloriae. Et hi omnes montes unus mons consummatae felicitatis."
Haec est IN VERTICE MONTIUM. — Ecclesia est in vertice montium: Primo, quia sua altitudine, dignitate et gloria superat Judaeorum montes, scilicet Sion, in quo erat arx Davidis, et Moria, in quo erectum erat templum; adeoque Sion et Moria subsunt Ecclesiae, quasi vertici et capiti suo, et a se adumbrato: sicut in ichnographia exemplar domus subest fabricae et domui quam delineat, adumbrat et repraesentat. Sic enim umbra subest suo corpori, et imago subest suo exemplari. Ita Sanchez.
Secundo, quia iisdem superat omnia templa, et sacra Judaeorum et Gentium. Tertio, quia ejus doctrina, vita et mores omni philosophia et sapientia, omni ingenio, omni veterum religione et coetu, omnibus etiam locis et montibus cultu aliquo sacris longe eminet et excellit; utpote e coelo projecta, supernaturalis et divina. Ita Cyrillus, Hieronymus, Basilius et alii. Quarto, ex S. Augustino et Procopio, Leo Castrius: Montes, inquit, vocantur Patriarchae, Prophetae, Apostoli et alii Sancti illustres; quia licet corpore degant in terra, mente tamen, conversatione et virtutibus transcendunt sidera: super hos montes aedificata est Ecclesia, quasi mons altissimus: colles sunt minores Sancti.
ET FLUENT AD EUM OMNES GENTES. — Nota miraculum: flumina enim deorsum fluunt, hic vero fluent sursum in altissimum montem ascendendo. Hoc facit gratia Christi, quae sursum corda rapit. Rursum per "fluent" significatur affluentia et ad morem fluminis rapidus cursus gentium omnium ad Ecclesiam. Tertio, "fluent" significat cursum hunc fore spontaneum, q. d. Ad Ecclesiam quasi montem sapientiae et virtutum, contra naturam sursum, vi gratiae coelestis, ex omnibus orbis nationibus plurimi aggregabunt se, ea animi propensione, contentione ac impetu, quo solent flumina in imas valles e montibus defluere. Hoc est quod Christus ait, Joan. IV, se daturum aquam salientem sursum, puta in vitam aeternam; et Joan. XII: "Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum." Quin et Euripides in Medea: "Sursum, inquit, sacrorum fluviorum feruntur fontes omnes." Jam "fluent," non simul, sed successive: primo enim ad Christum accesserunt Judaei, deinde Samaritae, mox Syri, inde Graeci, Latini; nunc Indi, Japones et Sinenses.
3. ET DICENT: VENITE, ET ASCENDAMUS AD MONTEM DOMINI (ad Christum et Ecclesiam), ET AD DOMUM DEI JACOB. — Est mimesis. Alludit ad Bethel, ubi Jacob vidit Deum scalae innixum, Genes. XXVIII, 17, dixitque: "Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli," indeque locum vocavit Bethel. Hinc Ecclesia vocatur "coelum," et a Christo "regnum coelorum;" in coelo enim quasi in domo sua habitat Deus. Nam, ut ait S. Bernardus, serm. 27 in Cant.: "Ecclesia in sua universitate est ingens quoddam coelum, extentum a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum," Psalm. LXXI. In hoc coelo luna est fides, hesperus est spes, sol est charitas, astra sunt singulae virtutes, singulique Sancti. Bethel enim significat domum Dei, puta Ecclesiam. Sensus ergo est, q. d. Apostoli Christi praedicant nobis non ignotum aliquem Deum, sed illum ipsum quem coluit pater noster Jacob. Rursum invitant nos ad eam Ecclesiam, in qua vixit Jacob, quamque sua Bethel praefiguravit. Ergo cum Deus jam figuram hanc impleverit, Christumque in carne revelarit, accurramus ad eum ejusque Ecclesiam; quod uti olim in typo fecit Jacob, ita jam reipsa faceret si viveret. Domus ergo Dei Jacob jam est Ecclesia, v. g. templum S. Petri, et S. Pauli, S. Joannis, etc. Ita cum Galatino, lib. V, cap. V, respondendum Judaeis objicientibus, Christianos non dicere: Ascendamus ad domum Dei Jacob; sed, ad Ecclesiam S. Petri, S. Pauli, etc., nimirum haec ipsa jam unum idemque esse.
Versus 3: AND THEY SHALL SAY: COME, AND LET US GO UP TO THE MOUNTAIN OF THE LORD (to Ch...
ET DOCEBIT (Deus Jacob) NOS VIAS SUAS. — Est vox Gentium confluentium ad Christum et Ecclesiam, q. d. Docuit nos Plato, docuit nos Socrates, docuit nos Aristoteles, Diogenes, Pythagoras et alii, promiserunt nobis veram sapientiam et viam ad virtutem et salutem, sed falso; nam, ut ait Psaltes, Psalm. CXVIII, 85: "Narraverunt mihi iniqui fabulationes: sed non ut lex tua." Et Baruch cap. III, vers. 22: Sapientia vera "non est audita in terra Chanaan, nec visa est in Theman." Rursum docuit nos Abraham, docuit Jacob, docuit Moyses; sed nos perficere, Christianam et plenam sapientiam docere, coelum aperire, gratiam et robur ad ea quae docebant opere praestanda conferre non potuerunt: "Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est," Joan. I. Hi ergo quasi indices et duces nos ad Christum transmiserunt. Eia ergo, agite, sine haesitatione, sine mora venite, laeti et alacres ascendamus cum Jacob patre nostro ad Bethel, ad montem Domini, ad domum Dei, ascendamus ad Messiam nostrum, ad Christum, verum orbis doctorem: ille nos in Ecclesia docebit vias Dei, vias in coelum, scientiam Sanctorum; ille gratiam simul conferet, ut facile hanc viam ineamus, imo
curramus, non passibus corporis, sed mentis, puta credendo, sperando, poenitendo, amando, obediendo, et pie casteque vivendo, utque alios ad eadem praestanda invitemus: hoc enim est to "venite, ascendamus." Christiani enim est non tantum suam, sed et aliorum salutem curare; et ad hoc nos praevenit et incitat gratia Christi.
Moraliter, Christiani est semper ascendere ad majora et meliora. Unde S. Augustinus in Psalm. XLV, ad illa verba: "Venite et videte opera Domini: Quid est, inquit, Venite, ascendamus? venite, id est credite, ascendamus, id est proficiamus, et ad perfectionem enitamur."
QUIA DE SION EXIBIT LEX (non Judaica, sed Christiana; puta lex gratiae, lex vivificans, data tam Gentibus quam Judaeis), ET VERBUM DOMINI (Evangelium et Evangelii praedicatio) DE JERUSALEM: — quando nimirum Apostoli, recepto Spiritu Sancto in Pentecoste, ex Jerusalem et Judaea exibunt, seque divident et dispergent per omnes orbis regiones, ut impleant praeceptum Christi, Matth. XXVIII: "Euntes ergo docete omnes gentes," q. d. Venite, ascendamus ad Sion, id est ad Ecclesiam natam in Sion, quia inde prodibit lex gratiae et salutis. Frivolum ergo est cavillum Musculi: non dici, de Tarpeia rupe, non, de Capitolio et Roma, sed, de Sion exibit lex. Nam certum est primos Evangelii praecones, puta Apostolos de Sion exisse in totum orbem, non de Roma: sed ubi relicta Sion caput Ecclesiae statuerunt Romae, deinceps de Roma exierunt praedicatores, missi a Romano Pontifice in omnes gentes, uti D. Baronius, omnesque omnium gentium Annales docent. Sion enim Christiana est Roma.
4. ET JUDICABIT GENTES, — scilicet Deus Jacob (de quo vers. 3) per Christum ejusque Apostolos et eorum successores.
Versus 4: AND HE SHALL JUDGE THE NATIONS
Vox "judicabit" quadrupliciter hic accipi potest. Primo, q. d. Christus justam sententiam proferet pro Gentibus contra calumniatorem diabolum, et eas absolvet justo suo judicio. Ita Sasbout. Hoc enim subinde significat judicare, non tantum cum jungitur dativo, sed etiam cum accusativo, ut Psal. XLIII, 1: "Judica me (id est, justam sententiam pro me profer), et discerne causam meam de gente non sancta;" et Psalm. LXXI, 4: "Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum." Ubi obiter nota, in psalmis quasi in rhythmis saepe posterius hemistichium explicare prius, imo idem vel quasi idem dicere quod dixit prius, sed aliis verbis, ut: "Deus, in adjutorium meum intende," idem est cum eo quod sequitur: "Domine, ad adjuvandum me festina. Cor mundum crea in me, Deus," idem est cum eo quod sequitur, "et spiritum rectum innova in visceribus meis. Redde mihi laetitiam salutaris tui," pene idem est cum eo quod sequitur, "et spiritu principali confirma me." Spiritus enim laetus confirmat Sanctos, et animat ad constantiam, omneque bonum, sicut ex adverso spiritus tristis animum dejicit, ut in opere perdurare nequeat.
Secundo, "judicabit," id est, vindicabit Gentes a tyrannide diaboli. Sic enim Gedeon, Samson, Jephte et alii vocantur judices, id est vindices Israelis. Sic dicitur Psalm. XXXIV, 1: "Judica (id est vindica), Domine, nocentes me, expugna impugnantes me."
Tertio, et simplicius, "judicabit," id est reget et dominabitur; sic rursum Gedeon, Jephte, Samson, et alii vocantur judices, id est principes et rectores Israel. Per judicare ergo hic significatur plenum imperium Christi in omnes gentes, uti et Psal. LXXI, 1: "Deus, judicium tuum regi da, etc., judicare populum tuum in justitia."
Unde sequitur: "Et arguet populos multos," scilicet Scribas, Pharisaeos, aliosque quosvis infideles et inobedientes sibi, etiam philosophos et sapientes. Hos enim arguet Christus tum hic per se et Apostolos, aliosque praecones, vel ut convertantur, vel ut confundantur; hoc est enim quod ait Christus de Spiritu Sancto a se mittendo: "Cum venerit ille, arguet mundum de peccato," Joan. XVI, 8; tum in judicio generali, cum eos condemnabit. Ita S. Basilius et alii.
Quarto, et sublimius, "judicabit Gentes," id est, lites et odia Gentium justo judicio dirimet et componet, eosque qui lites et bella movent "arguet" et compescet. Unde Septuaginta vertunt, judicabit inter Gentes. Ita Tertullianus, libro III Contra Marcionem, XXI, et Athanasius, libro I De Incarnatione Verbi, q. d. Christus per legem Evangelicam charitatis, modestiae, justitiae, mansuetudinis et patientiae, omnes Gentium rixas et dissidia componet, odia et antipathias evellet, rixosos et feroces compescet, facietque ut in eadem Ecclesia amice versentur quasi fratres, Romani et Graeci, Judaei et Gentiles, Hispani et Franci, Germani et Galli, Angli et Scoti, etc., quia pro spiritu irae, superbiae, aversionis et vindictae, indet eis Deus spiritum lenitatis, humilitatis, amoris et concordiae: quo fiet id quod ait Isaias, cap. XI, vers. 6: "Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur: simul requiescent catuli eorum: et leo quasi bos comedet paleas." Rursum hoc spiritu fiet id quod sequitur:
ET CONFLABUNT GLADIOS SUOS IN VOMERES, ET LANCEAS SUAS IN FALCES. — Cessantibus discordiis et bellis, ex militibus fient agricolae, armaque sua convertent in ligones, in vomeres et falces: quia omnes studebunt concordiae et paci, atque in pace terram agrosque colent. "Unde enim bella et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?" ait S. Jacobus, cap. IV. Sic de ense conflato in falcem tempore pacis canit Martialis, lib. XIV, Epigr. 34:
Pax me certa ducis placidos conflavit in usus:
Agricolae nunc sum; militis ante fui.
E contrario de falce conflata in ensem tempore belli canit Virgilius, lib. I, Georg.:
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Et Ovidius, I Fastor.:
Sarcula cessabant; versique in pila ligones,
Factaque de rastri pondere cassis erat.
Et Joel, cap. III: "Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas." Hujus pacis Christianae praeambula et quasi inchoatio fuit pax totius orbis, quae fuit in nativitate Christi: "Revolvamus, inquit S. Hieronymus, veterum historias, et inveniemus usque ad vigesimum octavum annum Augusti Caesaris, cujus quadragesimo primo anno natus est Christus in Judaea, in toto orbe terrarum fuisse discordiam, et singulas nationes contra vicinas gentes arsisse studio praeliandi, ita ut caederent et caederentur. Orto autem Domino Salvatore, quando sub praeside Syriae Cyrino prima est in orbe terrarum facta descriptio, et Evangelicae doctrinae pax Romani imperii praeparata, tunc omnia bella cessaverunt, et nequaquam per oppida et vicos ad praelia, sed ad agrorum cultus exercebantur." Hinc de tempore Augusti canit Virgilius, libr. I Aeneid.:
Aspera tunc positis mitescent saecula bellis:
Claudentur belli portae, etc.
Non diu post Augustum Romae a Vespasiano Imperatore instauratum fuit templum pacis, cujus magnificentiam hodiernae ruinae testantur. De eo ita scribit S. Hieronymus in Joelem: "Vespasianus et Titus, Romae templo pacis aedificato, vasa templi Hierosolymitani, et universa donaria in delubro illius constituerunt, quae Graeca et Romana narrat historia."
Porro id inter alios fecisse Paulum docet Tertullianus, Contra Gnosticos, cap. XIII: "Paulus, ait, Apostolus de persecutore, qui prius Ecclesiae sanguinem fudit, postea gladium stylo mutans, et convertens machaeram in aratrum, lupus rapax Benjamin deinde afferens ipse etiam escam."
Symbolice haec Pintus: Apostolus, ait, Rom. VI, asserit membra hominis flagitiosi esse gladios et arma iniquitatis, quibus animam suam sauciat et vulnerat, cum deberent esse arma justitiae, quibus adversus vitia pugnaret, et in quibus Deum portaret, juxta illud I Cor. VI, 20: "Glorificate et portate Deum in corpore vestro." Nihil igitur aliud est gladios in vomeres converti, et hastas in falces, quam sensus et membra omnia quae erant arma diaboli, effici vomeres agrum Domini operibus charitatis scindentes et arantes, vertique in falces fructus pietatis Deo gratissimos metentes.
NEC EXERCEBUNTUR ULTRA AD PRAELIUM. — Quaeres: Quomodo id est verum? nam post Christum non tantum inter Christianos et infideles, sed etiam inter ipsos Christianos fuerunt et sunt bella.
Respondent primo, Anabaptistae, Erasmus, Agrippa, et olim Manichaei, bellum in se esse malum; unde Judaeis quidem, utpote imperfectis, fuisse permissum, sed a Christo et Apostolis esse vetitum et sublatum. Stolidior et impudentior, vel potius impientior, fuit Lutherus, qui non tantum bellum offensivum, sed et defensivum sustulit. Ejus enim hoc est paradoxum: "Turcae Christianos invadenti resistere non licet." Ratio est: "Quia Turca est flagellum Dei; qui ergo ei resistit, Deo resistit." Sed pari ratione conclusisset, nec diabolo, nec scelerato ulli esse resistendum, quos tamen Deus jubet compesci, imo occidi. Deus ergo sicut vult permittere ut Turcae nos bello lacessant, ut daemon et impii nos tentent et vexent: sic ex adverso vult nos iis resistere, nisi contrarium expresse revelet, uti revelavit Judaeis velle se ut dederent Jerusalem Nabuchodonosori. Sic Deus reliquit Chananaeos aliquos in Judaea, ut in iis erudiret et exerceret Israelem, cumque cogeret ad sui cultum, aeque ac ad legitimam militiam, Judic. III, vers. 1. Hic ergo est error et haeresis, quae satis refellitur ex bellis Machabaeorum, Josue, Constantini, et aliorum, Dei non tantum permissu, sed etiam jussu susceptis.
Unde secundo, magis catholice et vere respondet Cyrillus, post Christum in lege nova bella non esse tot, nec tanta, nec in ipsis visceribus orbis, uti erant ante Christum. Sic IV Reg. VI, 23, dicuntur Syri non ultra venisse in fines Israel, quia rarius venerunt quam ante: nam venisse aliquando constat. Verum, ut hoc sit verum, non tamen satisfacit, nec exhaurit vim et fundum sententiae propheticae.
Tertio, S. Hieronymus et Eusebius, lib. I De Praeparat., I, respondent haec accipi de ortu Christi, quando Jano tertium clauso diu in orbe altissima fuit pax. Sed nec haec explicatio verba Isaiae adaequat: iis enim videtur non diuturna, sed absoluta et aeterna pax promitti. Hoc enim significat to "nec ultra." Adde, quod haec pax hic insinuetur non praecessura Christum, sed invehenda per redargutionem et increpationem, id est praedicationem Christi jam nati; ait enim: "Et judicabit (Christus) Gentes, et arguet populos multos, qui ab eo redarguti et conversi conflabunt gladios suos in vomeres, etc., nec exercebuntur ultra ad praelium."
Dico ergo ex Can. VI, cum Deus aliquid Synagogae vel Ecclesiae promittit, quantumvis amplis et universalibus verbis, id tamen de bonis et probis tantum, qui foedus et amicitiam cum Deo promittente et paciscente servant, intelligendum esse. Haec ergo pax hic promissa, et ab Angelo in Christi ortu decantata, universalis et perpetua viget inter veros Christi fideles, qui Christi regis et doctoris sui institutionem, doctrinam et leges (hae enim ubique pacem, concordiam et charitatem inculcant) sequentur, de quibus hactenus hic egit Isaias. Hi enim ex Christi sancta disciplina, superbiae, avaritiae, aliisque pravis animi motibus et cupiditatibus edomitis, et secum, et cum Deo, et
cum aliis hominibus perpetuam agunt pacem, et, si ex necessitate alicui injusto se vel sua invadenti litem, vel bellum justum moveant, odio abstinent, non alium laedere, sed suum recipere cupiunt: itaque non bellum in se, sed per bellum pacem et justitiam quaerunt. Ita Tertullianus et Athanasius supra, et Irenaeus, lib. IV, cap. LXVII, et Origenes, lib. V Contra Celsum.
Non ergo bella vera et justa, qualia gesserunt etiam piissimi Imperatores, sed ambitiosa, injusta et tyrannica, quibus ex libidine dominandi invadebantur innocentes, hic per Christum Christique legem elidenda et abolenda praedicit Isaias, qualia ante Christum gesserunt Nemrod, Nabuchodonosor, Alexander, Caesar, aliique Assyrii, Chaldaei, Persae, Graeci et Romani: quorum bella non tam bella quam latrocinia fuere, uti docet S. Augustinus, lib. III De Civit. cap. XIII et sequent. Christiani ergo, qui ex libidine dominandi vel ditescendi, aut ex invidia, ne scilicet princeps vicinus nimis magnus et potens fiat, ei bellum iniquum movent, non tam Christiani sunt quam Pagani.
Moraliter, disce hic quantum bonum sit pax et concordia, utpote ob quam Christus in hunc mundum venit. Hoc est quod Angeli Christo nato cecinerunt: "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis." Ubi to "bonae voluntatis," S. Ambrosius et alii nonnulli referunt ad to "hominibus," hoc sensu, quasi dicat: Pax sit hominibus, non omnibus, sed iis qui sunt bonae voluntatis; vel, ut S. Leo (serm. De Nativit. Domini), pax sit hominibus, quae scilicet eos faciat esse bonae voluntatis. Verum quia Graecum εὐδοκίας et Hebraeum רצון ratson in S. Scriptura fere non hominibus, sed Deo tribuitur, et significat Dei gratiam, benevolentiam, beneplacitum erga homines; hinc melius Theophylactus, Euthymius, Nyssenus et alii hunc dant sensum: "Pax sit hominibus," hominibus, inquam, quos Deus hac gratia, et bona voluntate ac benevolentia sine eorum merito prosequitur, ut det eis Salvatorem talem et reconciliatorem, qui pacem inter homines, Deum et Angelos, inter coelum et terram componat. Sic homines bonae voluntatis alibi vocantur filii dilectionis, id est filii voliti et dilecti a Deo. Vide dicta Ephes. I, 9. Hac de causa rursum Christus, abiens e mundo, pacem nobis testamento reliquit, nosque in ea sibi suorumque bonorum omnium haeredes instituit, dicens: "Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis." Hoc est quod ait Apostolus: "Pax Christi exsultet in cordibus vestris," Coloss. III, 15. Vide ibi dicta.
Ita noster Maffeius, Historiae Indicae lib. VII. Alfonsus Aragonum rex dicebat: "Pacem ego dare, non vendere sum solitus:" nolebat scilicet pro pace pecuniam magnam, quam poterat extorquere, a Venetis accipere; sed eam gratis dare. Fredericus III, Saxoniae Dux, pacis amans, nullas arces aut munitiones condidit, imo conditas ab aliis solo aequavit; nec pecunias congregabat, sed in usus utiles et pios expendebat. Rogatus cur id faceret, respondit: "Ne ego leviter offensus aliquando, arcibus et pecuniis meis confisus, nimis facile vicinos me inferiores bello lacessam, et pacem cum eis violem." Quod utique facturus non erat arcibus et pecunia, qui belli est nervus, destitutus: sciebat nimirum, quod
Pax optima rerum
Quas homini novisse datum est; pax una triumphis
Innumeris potior: pax custodire salutem,
Et cives aequare potens.
Jovianus Imperator: "Odi, inquit, omne contentionum genus, concordiam autem unice amplector et amo." Ita Socrates, lib. III, cap. XXI; nimirum:
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
Ita B. Nazianzenus ob aemulos pacis causa cessit Archiepiscopatu Constantinopolitano: "Si, inquit, propter me orta haec est tempestas, projicite me in mare;" et ad Theodosium Imperatorem: "Non pecunias, ait, non dignitates ambio, sed ut liberer Episcopatu obsecro; cesset invidia, pacem colant Episcopi; tu maxime in eam rem annitere: sacerdotum bellum comprime, qui barbarorum audaciam compescuisti, maxima imperii tui trophaea una re exorna, nimirum Episcoporum concordia; hoc ego donum a te peto, hoc beneficium ultimum porrige." Ita Gregorius presbyter in ejus Vita.
Marcus et Marcellianus fratres stipitibus infixi psalmum illum alternis decantarunt: "Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!" Cumque irriderent tormenta, erubuit Diocletianus, et ambos lanceis confodi jussit. Dicant idem Christiani, hacque concordia et pace Turcas, haereticos, omnesque hostes superabunt.
Vis etiam Gentiles? Probus Imperator dicebat: "Brevi milites necessarios non habebimus." Sperabat tantam pacem, ut nihil opus esset exercitu. Hanc mentem utinam Deus immittat omnibus nostri saeculi principibus! Ita Vopiscus.
Croesus, a Cyro captus, hoc argumento bello pacem praetulit, quod "pacis tempore filii sepelirent patres, in bello contra patres sepelirent filios." Philo: "Pax, ait, vel cum magno damno conjuncta, melior est bello. Pax maximum bonum est et divinum, quod nullus mortalium praestare potest." Antoninus Pius acclamabat illam Scipionis sententiam: "Malo servare unum civem, quam mille hostes occidere;" pacem videlicet bello praeferens, et in ipso bello sentiens hanc primam oportere esse ducis curam, ut quam minima civium jactura comparetur victoria. Ita Julius Capitolinus.
Ita Barnagasius Praefectus exercitus regis Abyssinorum, cum Praetore Lusitano foedus initurus, apprehensa cruce nixus genibus: "Quam, inquit, pacem Jesus Christus generis humani redemptor discipulis reliquit, eadem esto inter nos, qui ejusdem profitemur cultum et fidem." Ita noster Maffeius, Historiae Indicae lib. VII.
Otho Imperator cum videret aut deponendum imperium, aut magna civium strage tuendum, statuerat sponte mori, ab amicis et militibus hortantibus ne tam cito de belli eventu desperaret, negavit sibi vitam suam esse tanti, ut hac de causa bellum civile nasceretur. Quis non miretur hunc animum in Ethnico principe, eoque triginta tres annos nato? Cicero, lib. VII ad Attic., epist. 14: "Pax vel injusta, inquit, utilior est justissimo bello." Livius, lib. XXX: "Melior, ait, tutiorque est certa pax, quam sperata victoria. Illa in tua; haec in deorum manu est." Quocirca "non ita aliena appetes, ut de tuis dimices." Nam, ut ait Homerus, Iliad. VI: "Mars communis interimit quoque jam perimentem."
Antisthenes "fratrum inter se concordiam dixit quovis muro firmius esse munimentum."
Musonius dicebat nullas nuptias sine concordia esse honestas, nec ullam societatem utilem. Improbos vero concordiam inter se alere non posse: sicut lignum rectum cum curvo, aut duo ligna curva inter se convenire nequeunt.
Isaus, cum Spartani de civitate moenibus cingenda cogitarent, illud Homeri recitavit: "Sentum haesit sculo; galeae galea, atque viro vir." Et adjecit: "Sic mihi state, Lacedaemonii, et muris cincti sumus." Ita Philostratus in Sophist.
Scilurus, octoginta habens filios masculos, moriturus fasciculum jaculorum singulis porrexit, jussitque rumpere. Id cum singuli quasi impossibile recusassent, ipse singula jacula exemit, atque facile confregit omnia, filios admonens his verbis: "Si concordes eritis, validi invictique manebitis; contra si dissidiis et seditione distrahamini, imbecilles eritis et expugnatu faciles." Ita Plutarchus in Apophthegm.
Micipsa rex, moriturus, filios ad concordiam hortatus est hac aurea sententia: "Concordia res parvae crescunt, discordia autem maximae dilabuntur." Ita Sallustius in Jugurtha.
Severus Imperator moriturus vocavit filios M. Antoninum et Getam aitque: "Facite ut conveniat inter vos, locupletate milites, caeteros omnes contemnite." Recte monuit: nam alter alterum postea interemit, ipsumque et se cum familia perdidit. Ita Dionysius et Xiphilinus in Vita Severi.
5. DOMUS JACOB, VENITE, ET AMBULEMUS IN LUMINE DOMINI. — Est vox Gentium conversarum et Christianarum ad Judaeos: illa enim coepit, vers. 3, et hic finitur, ut vult Rupertus, aut potius est vox ipsius Prophetae Isaiae, posteros suos Judaeos futuros tempore Christi invitantis ad lumen fidei Christianae, q. d. O Jacobaei! o posteri fideles et sancti Patriarchae Jacob, recipite lumen, id est Evangelium Christi: nolite in eo cedere Gentibus barbaris et idololatris: quin potius cum eis et pro eis Messiam vestrum adite, ut ab eo lumine fidei, gratiae et salutis, aeque ac illi, illuminemini.
Versus 5: O HOUSE OF JACOB, COME, AND LET US WALK IN THE LIGHT OF THE LORD
6. PROJECISTI ENIM POPULUM TUUM, DOMUM JACOB. — Vatablus vertit, projecisti autem; sed Hebraeum כי significat enim, non autem. Quaeres, cujus rei causam det to "enim?" Respondent aliqui: succensionis et eversionis Hierosolymae, de qua egit in fine cap. praecedentis; eo enim haec pertinere. Verum hoc nimis remotum et durum est: sequitur enim, cap. II, vers. 1: "Verbum Domini, etc."
Versus 6: FOR THOU HAST CAST OFF THY PEOPLE, THE HOUSE OF JACOB
Dico ergo, sensus est, q. d. Nemo miretur quod ego Isaias, aut Gentes, quae antea Deum ignorabant, Judaeos quibus solus notus erat Deus ad agnitionem veri luminis, puta Christi, adhortentur dicentes: "Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini," quia tu, Domine, eos, licet populum tuum, projecisti, id est jam projicere coepisti, et plane projicies tempore captivitatis Babylonicae, et omnino tempore Christi: redit enim hic Isaias ad sua tempora, et suo populo de more concionatur. Causam subdit, scilicet multitudinem peccatorum, puta augurium, obscaenitatem, avaritiam, superbiam, idololatriam. Ita Forerius. Unde sequitur,
QUIA REPLETI SUNT UT OLIM, — q. d. Uti Judaeorum majores et parentes, ita et hi eorum posteri repleti sunt opibus, et consequenter peccatis quae opes consequi solent, puta idolis, ut vertit Chaldaeus (haec enim sunt olitana et antiqua Judaeorum peccata, ut patet ex vitulo aureo, quem adorarunt in Sina), et auguriis, ut vertunt Septuaginta, aliisque quae sequuntur. Ita S. Hieronymus et alii, et patet ex sequentibus. Pro "ut olim" hebraice est מקדם mickedem, id est ab Oriente, inquiunt Lyranus et Vatablus, q. d. Repleti sunt magis, divinis et auguribus: augurio enim Orientales erant dediti. Unde Balaam ariolus dicitur habitasse in partibus Orientis, Numer. XXIV. Verum nostro Interpreti consentiunt Septuaginta et Chaldaeus, qui mickedem vertunt, sicut ab initio. Kedem enim significat prius, initium; et quia initium est Oriens, hinc quoque Orientem significat.
Scipionis sententiam: "Malo servare unum civem, quam mille hostes occidere;" pacem videlicet bello praeferens, et in ipso bello sentiens hanc primam oportere esse ducis curam, ut quam minima civium jactura comparetur victoria. Ita Julius Capitolinus.
Otho Imperator cum videret aut deponendum imperium, aut magna civium strage tuendum, statuerat sponte mori, ab amicis et militibus hortantibus ne tam cito de belli eventu desperaret, negavit sibi vitam suam esse tanti, ut hac de causa bellum civile nasceretur. Quis non miretur hunc animum in Ethnico principe, eoque triginta tres annos nato? Cicero, lib. VII ad Attic., epist. 14: "Pax vel injusta, inquit, utilior est justissimo bello." Livius, lib. XXX: "Melior, ait, tutiorque est certa pax, quam sperata victoria. Illa in tua; haec in deorum manu est." Quocirca "non ita aliena appetes, ut de tuis dimices." Nam, ut ait Homerus, Iliad. VI: "Mars communis interimit quoque jam perimentem."
Antisthenes "fratrum inter se concordiam dixit quovis muro firmius esse munimentum."
Musonius dicebat nullas nuptias sine concordia esse honestas, nec ullam societatem utilem. Improbos vero concordiam inter se alere non posse: sicut lignum rectum cum curvo, aut duo ligna curva inter se convenire nequeunt.
Isaus, cum Spartani de civitate moenibus cingenda cogitarent, illud Homeri recitavit: "Scutum haesit sculo; galeae galea, atque viro vir." Et adjecit: "Sic mihi state, Lacedaemonii, et muris cincti sumus." Ita Philostratus in Sophist.
Scilurus, octoginta habens filios masculos, moriturus fasciculum jaculorum singulis porrexit, jussitque rumpere. Id cum singuli quasi impossibile recusassent, ipse singula jacula exemit, atque facile confregit omnia, filios admonens his verbis: "Si concordes eritis, validi invictique manebitis; contra si dissidiis et seditione distrahamini, imbecilles eritis et expugnatu faciles." Ita Plutarchus in Apophthegm.
Micipsa rex, moriturus, filios ad concordiam hortatus est hac aurea sententia: "Concordia res parvae crescunt, discordia autem maximae dilabuntur." Ita Sallustius in Jugurtha.
Severus Imperator moriturus vocavit filios M. Antoninum et Getam aitque: "Facite ut conveniat inter vos, locupletate milites, caeteros omnes contemnite." Recte monuit: nam alter alterum postea interemit, ipsumque et se cum familia perdidit. Ita Dionysius et Xiphilinus in Vita Severi.
Versus 7: THEIR LAND IS FILLED WITH SILVER AND GOLD
Evangelium Christi: nolite in eo cedere Gentibus barbaris et idololatris: quin potius cum eis et pro eis Messiam vestrum adite, ut ab eo lumine fidei, gratiae et salutis, aeque ac illi, illuminemini.
6. PROJECISTI ENIM POPULUM TUUM, DOMUM JACOB. — Vatablus vertit, projecisti autem; sed Hebraeum כי significat enim, non autem. Quaeres, cujus rei causam det to "enim?" Respondent aliqui: succensionis et eversionis Hierosolymae, de qua egit in fine cap. praecedentis; eo enim haec pertinere. Verum hoc nimis remotum et durum est: sequitur enim, cap. II, vers. 1: "Verbum Domini, etc."
Dico ergo, sensus est, q. d. Nemo miretur quod ego Isaias, aut Gentes, quae antea Deum ignorabant, Judaeos quibus solus notus erat Deus ad agnitionem veri luminis, puta Christi, adhortentur dicentes: "Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini," quia tu, Domine, eos, licet populum tuum, projecisti, id est jam projicere coepisti, et plane projicies tempore captivitatis Babylonicae, et omnino tempore Christi: redit enim hic Isaias ad sua tempora, et suo populo de more concionatur. Causam subdit, scilicet multitudinem peccatorum, puta augurium, obscaenitatem, avaritiam, superbiam, idololatriam. Ita Forerius. Unde sequitur,
Versus 8: AND THEIR LAND IS FILLED WITH HORSES: AND THEIR CHARIOTS ARE INNUMERABLE (tha...
QUIA REPLETI SUNT UT OLIM, — q. d. Uti Judaeorum majores et parentes, ita et hi eorum posteri repleti sunt opibus, et consequenter peccatis quae opes consequi solent, puta idolis, ut vertit Chaldaeus (haec enim sunt olitana et antiqua Judaeorum peccata, ut patet ex vitulo aureo, quem adorarunt in Sina), et auguriis, ut vertunt Septuaginta, aliisque quae sequuntur. Ita S. Hieronymus et alii, et patet ex sequentibus. Pro "ut olim" hebraice est מקדם mickedem, id est ab Oriente, inquiunt Lyranus et Vatablus, q. d. Repleti sunt magis, divinis et auguribus: augurio enim Orientales erant dediti. Unde Balaam ariolus dicitur habitasse in partibus Orientis, Numer. XXIV. Verum nostro Interpreti consentiunt Septuaginta et Chaldaeus, qui mickedem vertunt, sicut ab initio. Kedem enim significat prius, initium; et quia initium est Oriens, hinc quoque Orientem significat.
ET AUGURES HABUERUNT UT PHILISTIIM. — AUGURIUM est divinatio, quae fit ex garritu aut gestu avium; dicitur enim augurium quasi avigerium: inde augurium extensum est ut significet quamlibet magiam et divinationem, imo et conjectationem; unde ait Cicero, Philipp. IV: "O mea semper frustra, verissima rerum futurarum auguria," id est conjectationes.
Versus 9: AND MAN HATH BOWED HIMSELF DOWN (to idols) (the commoner), AND MAN IS DEBASED
PUERIS ALIENIS ADHAESERUNT. — Primo, q. d. Gentibus alienigenis se conjunxerunt in cultu idolorum: ita aliqui. Verum hoc obscurius et alienius est, praesertim cum mox clare eorum idololatriam arguat, vers. 8.
Secundo ergo et melius, Cyrillus cum Septuaginta haec accipit de matrimoniis, quae Judaei cum alienigenis contra legem Exodi XXXIV, 16, contraxerant, indeque pueros semijudaeos et semigentiles procrearant: hi enim pueri erant alieni; id est alienigenae, quia ex matre alienigena, quibus quasi prolibus suis adhaerebant Judaei.
Versus 10: ENTER INTO THE ROCK, AND HIDE THYSELF
Tertio, proprie et genuine S. Hieronymus, Rupertus, Haymo, et S. Thomas, vel potius Thomas Anglicus, putant Judaeos hic reprehendi de nefaria paederastia, sive sodomia cum pueris: quod peccatum Judaei a vicinis Gentibus didicerunt, illudque apud eos ita invaluit, ut ad hoc mancipia peregrina coemerent, inquit Haymo, idque significat vox "alienis." Sic Augustus Caesar, Adrianus, Trajanus, aliique fuerunt paederastae. Audi S. Hieronymum hic: "In tantum, inquit, Graeci et Romani hoc quondam vitio laboraverunt, ut et clarissimi Philosophorum Graeciae haberent publice concubinos; et Adrianus Philosophiae artibus eruditus, Antinoum consecraverit in deum (uti Jupiter suum Ganymedem), templumque ei ac victimas et sacerdotes instituerit, et ex eo Aegypti civitas (Antinopolis) et religio nomen acceperit. Inter scorta quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterunt publicae libidini expositi: donec sub Constantino Imperatore, Christi Evangelio coruscante, et infidelitas universarum gentium et turpitudo deleta est."
Haec expositio probatur primo, quia saepe in Scriptura legimus de epheborum apud Judaeos prostitutione; deque effeminatis, quibus aediculae non tantum in urbe, sed et juxta templum aedificatae sunt a Menelao impio pontifice, ita ut templum quasi in lupanar verterint, ut patet II Mach. cap. IV, vers. 9 et 12. Secundo, quia hac de causa, cap. I, 10, vocavit eos principes Sodomorum, et populum Gomorrhae. Tertio, quia hebraice est, conglutinati sunt; et Symmachus vertit, applauserunt pueris alienis.
7. REPLETA EST TERRA ARGENTO ET AURO. — Primum Judaeorum peccatum, ob quod a Deo projecti sunt, fuit augurium; secundum, paederastia; tertium est hoc, scilicet avaritia et habendi cupido insatiabilis, quae nusquam opum finem et terminum figit, sed quo plus habet, eo plus habere et accumulare studet.
Moraliter nota: Non dicit, Repletum est cor, sed terra, auro; fieri enim potest ut terra impleatur auro, sed cor avari eo repleri nequit. Non sine causa Plato et Archytas Tarentinus animum hominis cupidi, vasi perforato compararunt, ob insatiabilem et infinitam voraginem appetendi. Totus mundus cor hominis non implet: hujus rei symbolo mundus figuram habet rotundam, cor pyramidalem; figura autem sphaerica pyramidali quadrare nequit. Tunc satiabimur, cum Deo fruemur in gloria. "Satiabor, ait vates, Psalm. XVI, cum apparuerit gloria tua." Cum igitur exiles et caducae divitiae animum non expleant, sed potius irritent et accendant, cur eas tantopere concupiscis? cur quaeris thesauros in terra, cum sortem habeas in coelo? pereunt Christi pauperes fame et nuditate, et tu pecuniam, qua illi poterant vivere, in arca recondis. Nonne intelligis te in arca habere inclusam vitam pauperum? Quid dico inclusam, imo sepultam. Quid est arca avari nisi sepulcrum, ubi sepelitur vita pauperum? Cur sepelis eorum vitam, imo tuam et teipsum? Gazophylacium tuum tumulus est tui ipsius. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Non hoc ego dico, sed Christus, Matth. VI, 21. Ita Hector Pintus.
Vere dixit Apostolus, quod avaritia sit idolorum servitus, et cupiditas omnium malorum radix.
8. ET REPLETA EST TERRA EJUS EQUIS: ET INNUMERABILES (id est plurimae, est hyperbole) QUADRIGAE EJUS. — Quartum est hoc peccatum fastus. Vetuerat enim Deus Judaeorum regibus et magis populo, Deut. XVII, vers. 16 et 18, ne sibi equos et quadrigas multiplicarent, tum ne iis superbirent ad pompam, tum ne in iis, sed in Deo victoriae spem tempore belli reponerent. Ita S. Hieronymus, Basilius et alii. Vide dicta Deuteron. XVII, et Exodi XIII, 13. Aliter haec exponunt Forerius et Sanchez, q. d. Ego Deus dedi Judaeis copiam auri, argenti, equorum; cur ergo confugiunt ad idola, eaque ab eis expetunt, imo ea in eorum usum convertunt, ex auro quod eis dedi, idola conflant?
ET REPLETA EST TERRA EJUS IDOLIS. — Quintum est hoc peccatum Judaeorum, scilicet idololatria.
Versus 11: THE LOFTY EYES OF MAN ARE HUMBLED
9. ET INCURVAVIT SE (idolis) HOMO (plebeius), ET HUMILIATUS EST VIR, — scilicet primarius et princeps, q. d. Tam proceres quam plebs colunt idola humiliando se coram illis. Haec spectant tempora non Christi, sed Isaiae. Jam enim ab uno ad aliud avolat, jam utrumque miscet Propheta, juxta Can. IV. Notat enim S. Hieronymus Judaeos post reditum ex Babylone nunquam, ac consequenter nec tempore Christi, sponte et communi consensu idola coluisse, idque praedixit Tobias, cap. ult., vers. 8; itaque reipsa evenisse testantur Talmud Hierosolymitanum apud Galatinum, lib. IV, XXIII, et R. Samuel Marochianus ex Judaeo Christianus, lib. De Adventu Messiae, cap. I, qui inde concludit, non idololatriam, uti olim, sed caedem Christi causam esse ruinae et desolationis, quam Judaei in hanc usque diem ubique patiuntur. Calvinus haec torquet contra cultum SS. imaginum. Censet enim hic damnari omne reverentiae signum, quod operibus manuum, id est statuis et imaginibus, defertur. Sed errat et fallit impostor. Nam idola hic tantum damnantur, non imagines: quia non hae, sed illa sunt Gentium dii manibus eorum facti. Ait enim: "Repleta est terra idolis." Idola enim sunt opera manuum hominum, non tantum materialiter, sed et formaliter; quia non tantum sculpturam vel picturam materiae, sed et formam, scilicet Dei nomen et numen, ab hominibus acceperunt, cum ex se et in rei veritate nihil sint, ut ait Apostolus, I Cor. capite VIII, vers. 4. Ilisce ergo incurvari, id est ea adorare latria, nefas est.
NE ERGO DIMITTAS EIS. — Ex zelo hoc ait Isaias, q. d. Perde, Domine, tam scelestos, exscinde idololatras. Rursum to "dimittas," pro "dimittes" prophetice accipi potest. Unde Septuaginta personam commutant, itaque vertunt: Non ergo dimittam eis. Quasi Deus hic loquatur, et minetur, ac praedicat futuram ultionem, eamque irrevocabilem.
10. INGREDERE IN PETRAM, ET ABSCONDERE. — Est sarcasmus, q. d. Ob haec scelera tua, et quia nec monita contemnis, nec poenitere vis, certa et terribilis te, o Israel, manet Dei vindicta, certum excidium: hoc enim in te vibrabit et fulminabit Deus, ut tuum fastum sternat, ut duram cervicem tuam frangat; quod ut evadas, fugies in cavernas, speluncas et fossas, ibique latitabis, sed non effugies: ibi enim hostes te scrutabuntur, teque trucidabunt, ut si salus ipsa (quod vulgo dicitur) te servare velit, non possit.
Versus 13: AND UPON ALL THE CEDARS OF LEBANON
Nota: Loquitur de excidio Chaldaico, et captivitate Babylonica, ejusque terrorem, et in ea pavorem Judaeorum, graphica hypotyposi hoc versu et sequentibus usque ad 21 describit. Ulterius quoque, scilicet ad excidium Romanorum, et ad excidium futurum in die judicii, quorum illud Chaldaicum fuit typus (qua de causa haec excidia saepe permiscent Prophetae) acies Prophetae pervasit. Vide Can. IV. Tunc enim diu latuisse Simonem et alios in fossa humo, testis est Josephus, lib. VII Belli, cap. XVI, qui et lib. I, cap. XII, docet Judaeam, utpote confragosam, abundasse speluncis, ad easque Judaeos in extrema fortuna confugere solitos, utpote quae vix ab hoste adiri aut expugnari possent; ubi et earum formam situmque describit: unde et ipse Josephus, capta Jotapata, in puteum et speluncam se abdidit, ex qua ad Vespasianum evocatus et adductus est, ut ipse refert, lib. III Belli, cap. XIV. Sic vidua Hectoris, filium abdens in latebras monumenti, ait ei:
Fata si miseros juvant,
Habes salutem: fata si vitam negant,
Habes sepulcrum.
A FACIE TIMORIS (id est a facie terroris, hoc est terribili) DOMINI (quae formidinem vobis et toti orbi incutiet): ET A GLORIA MAJESTATIS EJUS, — quae scilicet gloriosam suam justitiam ostendet in Judaeos, cum eos persequetur et occidet per Chaldaeos tam fortes, pugnaces et gloriosos milites. Chaldaei ergo hic vocantur "timor" sive terror, et "gloria Domini," metonymice; quia a Deo missi terrorem incutient Judaeis, in eosque gloriosam Dei vindictam exercebunt.
Versus 15: AND UPON EVERY HIGH TOWER
Posset, secundo, "timor" hic proprie accipi, q. d. Fugite a facie timoris, id est ob timorem et pavorem conceptum ex gloria plena majestatis, quam facies Dei, id est Deus praesens et persequens vos, ostendet in punitione vestri per Chaldaeos. Nam "pessimus in dubiis augur timor," ait Plautus in Mostellaria. Unde et Ovidius, lib. II De Amore:
Versus 16: AND UPON ALL THE SHIPS OF TARSHISH
Multa miser timeo, quia feci multa proterve.
Exemplique metu torqueor ipse mei.
Sed prior sensus aptior est, magisque convenit cum to "a facie."
Versus 18: AND IDOLS SHALL BE UTTERLY DESTROYED
11. OCULI SUBLIMES HOMINIS HUMILIATI SUNT, — id est humiliabuntur: prophetice enim praeteritum ponitur pro futuro ob futuri certitudinem: patet ex seq. Sensus est, q. d. Chaldaei humiliabunt, dejicient, calcabunt omnes Judaeos tam plebeios quam nobiles et proceres (hi enim vocantur viri, sicut plebeii vocantur homines): excidium hoc et calamitas omnes tam parvos quam magnos et elatos comprehendet, tumque solus Deus, hanc vindictam exercens, apparebit potens, terribilis et gloriosus, ipsique antea tumidi et cervicosi Deum ultorem agnoscent, et ante illum supplices incurvabuntur. Unde Septuaginta vertunt: "Nam oculi Domini sublimes, et homo humilis." Verum vox Domini uti non est in Latino, ita nec in Hebraeo aut Chaldaeo.
Causam subdit:
12. QUIA DIES DOMINI. — "Dies Domini" vocatur dies judicii et vindictae, quam Deus exercebit per Chaldaeos: et allegorice dies extremi judicii; tum Deus per Christum severissime et acerrime vindicabit haec scelera Judaeorum, aliorumque impiorum, omnesque superbos prosternet et proteret.
Versus 20: WHICH HE HAD MADE FOR HIMSELF TO ADORE, MOLES AND BATS
13. ET SUPER OMNES CEDROS LIBANI. — Lyranus plane haec ad litteram accipit de armis aliisque machinis Judaeorum factis ex cedris Libani, et ex quercubus Basan, quae per Chaldaeos disjectae et confractae sunt. Verum melius alii cedros, quercus, montes et colles figurate et symbolice accipiunt, ut significent regem, proceres et principes, qui honoribus et opibus caeteris eminebant: sic enim haec accipiuntur Ezech. XVII, 3, et alibi. Unde
Nota cum Cyrillo, Chaldaeo et Eusebio, lib. VIII Demonstr. IV, per Libanum accipi urbem Hierosolymam, non autem templum, ut vult S. Hieronymus in Zachar. XI; idque primo, quia Hierosolyma in vertice montis Sion et Moria, qui est instar Libani, erat posita. Secundo, quia in ea multae erant domus magnificae, factae ex cedris Libani. Tertio, quia urbs ipsa candido structa lapide, murorum et aedificiorum albicatione nivosi montis Libani speciem a longe spectantibus praebebat. Jam rex et principes in ea quasi in Libano vocantur cedri et montes, eo quod gloria et dignitate, aeque ac superbia et fastu caeteris eminebant, perinde ac montes vallibus, et cedri aliis arboribus eminent.
ET SUPER OMNES QUERCUS BASAN. — "Basan" fuit regnum Og gigantis, quo occiso Moyses illud dedit Gaditis, Rubenitis, et dimidiae tribui Manasse, Josue XII, 4; continebat autem partem Galaaditis, Trachonitidem et Gaulanitidem, fuitque uberrima et laetissima pascuis. Hinc Hebraei Basan et Carmelum proverbialiter usurpant, pro ubere et divite terra: unde arietes, tauri, vaccae Basan, vocantur arietes, tauri, vaccae bene saginatae et pingues, uti vertunt S. Hieronymus et Symmachus. Per "quercus Basan" ergo intellige homines in Judaea, primo, fortes, militares et superbos. Ita S. Basilius. Secundo, divites et opibus ac deliciis abundantes. Tertio, luxui et libidini ignominiose deditos. Unde Basan hebraice significat ignominiam: ex opibus enim et deliciis itur in gulam et venerem pudendam. Vide Can. XIX. Hosce ergo omnes Deus per Chaldaeos dejiciet et conteret.
15. ET SUPER OMNEM TURRIM EXCELSAM. — Chaldaei enim turres et muros urbis dejecerunt.
16. ET SUPER OMNES NAVES THARSIS. — "Tharsis," id est maris. Ita Septuaginta, S. Hieronymus et Chaldaeus. Nam a Tharsis nepote Japheth, Genes. IV, orti sunt Cilices, indeque eorum metropolis dicta est Tharsus. Ita S. Hieronymus in Quaest. Hebraic. in Genesi, et Josephus, lib. I Antiq. cap. VII. Inde quia Tharsenses et Cilices potentes erant in navibus, et maris domini, hinc et Tyrus, Isaiae XXIII, in Hebraeo vocatur filia Tharsis, quod Noster vertit, "filia maris." Late enim olim dominatos fuisse Tharsenses patet ex eo, quod de Holoferne dicitur, Judith cap. II: "Praedavitque omnes filios Tharsis;" et Solinus, cap. XLI: "Cilicia, inquit, antea ad Pelusium Aegypti pertingebat." Ulterius a parte totum ipsum mare Mediterraneum, tandemque Oceanus et vastum quodvis mare dictum est Tharsis. Sic Jonas fugit in Tharsis, id est ad mare. Sic dicuntur naves et reges Tharsis, id est maris et insularum. Sic classes Salomonis dicuntur navigasse in Tharsis, id est in mare Indicum. Denique hinc chrysolithus lapis hebraice dicitur Tharsis, quia est coloris marini, puta caerulei. Significat ergo hic Isaias classes Aegyptiorum et Tyriorum, aliorumque Judaeis obsessis opitulari volentium, a Chaldaeis fundendas et evertendas fore. Ita Cyrillus.
Versus 21: AND HE SHALL ENTER INTO THE CLEFTS OF THE ROCKS
Notat Sanchez naves Tharsis vocari naves magnas, robustas et validas, quae mare vastum ventisque frementibus obnoxium sulcare possunt. Dicit enim "Tharsis," ut distinguantur a phaselis papyri, quibus abundant Nilus et Aegyptus, et a navibus piscatoriis, quae erant in Judaea et Genezareth. Hinc enim dicitur Psalm. XLVIII: "In spiritu vehementi conteres naves Tharsis," q. d. Naves, quantumvis fortes et firmae, non sustinebunt ultricem et infensam manum Dei. Addit Sanchez per naves Tharsis significari naves magnas regum Judaeorum, quae, ut olim tempore Salomonis, magnam auri vim in eorum aerarium comportarint. Verum cum haec spectent tempora Sedeciae et Hierosolymae obsessae, quando Judaei fuerunt pauperrimi, ut non videantur habuisse classes tantas: hinc potius ad classes vicinorum Tyriorum et Phoenicum haec referenda videntur, ut dixi.
Versus 22: CEASE THEREFORE FROM MAN, WHOSE BREATH IS IN HIS NOSTRILS
18. ET IDOLA PENITUS CONTERENTUR. — Hoc factum est primo, et proprie post vastationem Chaldaeorum, et captivitatem Babylonicam, ut dixi vers. 9.
Secundo, id factum est post Christum sub Theodosio seniore Imperatore, qui edicto publico non tantum Judaeis, de quibus hic proprie agitur, sed et Gentibus per totum orbem idololatriam sustulit, ut patet lib. X, XI et XII De Paganis, Codicis Theodosiani.
Tertio, et plenissime, id fiet in die judicii; tunc enim impii fugient in speluncas et cavernas a facie irae Dei, ut sequitur, dicentque "montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos."
20. QUAE FECERAT SIBI UT ADORARET TALPAS ET VESPERTILIONES. — Ita Aegyptii aliique stolidi homines olim crocodilos, simias, feles, scarabaeos, talpas, mures, id est eorum imagines et idola, pro diis coluerunt, ut fuse docet S. Augustinus, De Civitate Dei, lib. IV, cap. VIII et XI. Aliter S. Hieronymus. Idola, inquit, metaphorice, et per sarcasmum vocantur talpae et vespertiliones; quia aeque ut talpae et vespertiliones oculis et sensu ac mente carent. Forerius quoque per talpas et vespertiliones, qui sunt quasi alati talpae, ideoque lucifugi et tenebrarum amantes, significari putat diabolum, qui est princeps tenebrarum, ut sagittet in obscuro rectos corde.
Moraliter, talpae sunt homines in terrena et in ventre abjecti, quales saepe erant idololatrae idola sua imitantes. Scriptum est enim: "Similes illis fiant qui faciunt ea." Vidi in Collegio Lovaniensi hortulanum secularem, qui vocabatur talpa horti nostri, eo quod perpetuo terrae prono pectore et corpore incumberet, eam fodiendo, serendo, sarriendo, vellendo, rigando, etc. Pari modo qui bonis terrenis semper inhiant, talpae sunt.
Vespertiliones sunt qui amant tenebras, quique sunt amphibii, id est aliquid a spiritualibus, aliquid a carnalibus participant. Sic Varro: "Factus sum, inquit, vespertilio; neque in muribus plane, neque in volucribus sum." Vespertilio enim dicitur quod vespere evolet: unde alas habet et volat, quod ei cum muribus non convenit; sed animalia parit, non ova, in qua re non cum volucrum, sed cum murium natura congruit. Secundo, vespertilio foetus admotos uberibus lacte nutrit, cum volucres cibum in os pullorum inserant. Tertio, habet dentes, quibus carent volucres. Quarto, caput habet simile muri, atque alas non ex plumis, sed ex membranis: est ergo mus alatus.
Haec adapta hic similibus vagis et variis, qui nec piscis sunt nec caro, nec coelestes nec terreni, sed participium ex utroque.
Quocirca pulchre S. Basilius hic daemonem ejusque amiculas comparat vespertilioni. Nam hic lucem, inquit, fugit, et daemon est lucifuga. Secundo, hic pro alis membranulam habet carneam, et daemon incorporeus quidem est, sed nullo Dei accensus desiderio alis provolat: verum materialium rerum affixus desiderio et intabescens, carnis instar concretioris obduruit. Tertio, hic est volatile et quadrupes; infirmus pedibus et volatu: sic et daemon neque angelus est, neque homo, qui vires mentis, et animi peccando debilitavit. Quarto, hic habet dentes, quibus carent aves: et daemon appetens est vindictae, qua carent Angeli. Quinto, hic foetum parit, non ova; et daemon ocissime malignae suae operationi finem imponit. Qui igitur venerabundi procidunt daemonibus, allegorice dici possunt vespertiliones. Hucusque S. Basilius.
21. ET INGREDIETUR SCISSURAS PETRARUM. — Repetit et inculcat id quod dixit vers. 10, quia terribile est, ut percellat auditores. Ita saepe vindictam Dei, et memoriam novissimorum concionatores inculcent populo.
22. QUIESCITE ERGO AB HOMINE, CUJUS SPIRITUS IN NARIBUS EJUS EST. — Pro spiritus hebraice est נשמה nescama, id est halitus. Est conclusio et epiphonema totius capitis, estque prophetia de Christo, inquiunt Origenes et Hieronymus, et veteres Rabbini. Ad Christum enim quasi ad scopum avolat et revolat Propheta, juxta Can. IV, q. d. Cum hoc capite vaticinatus sim Christum erecturum Ecclesiam, quasi montem et domum Domini; quodque ipse subvertet omnem Judaeorum statum et Synagogam: hac de causa serio vos moneo et praecipio, ut quiescatis a vexando et occidendo Christo, qui secundum carnem quidem est homo fragilis, ait S. Hieronymus, animamque humanam et halitum habet, quae naribus respirat (ut habent Septuaginta), aeque ac alii homines (hinc Threnor. IV, 20, Christus vocatur "spiritus," id est halitus "oris nostri"), sed secundum divinam naturam et majestatem excelsus, vel, ut hebraice est, ipsa
(1) Antiqui populi, cum aliqua calamitate pressi fugam capessere cogebantur, Deorum suorum statuas secum asportare solebant.
celsitudo est et sublimitas (de quo mox). Christus enim maxime est is qui, ut dicitur vers. 19, surget "percutere terram," scilicet in die judicii: ipse etiam, qua Deus omnem illam vastitatem quam praedixi a vers. 10 ad 22, per Chaldaeos Judaeis inducet. Hunc sensum indicat versio Arabica Alexandrina, quae sic habet, a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit ut arguat terram de homine (id est pro homine, propter hominem) qui olfacit ventum (odorem, aerem; flatum) naribus suis; quia cum quo (vel in quo) mensuratur?
Nota: To cujus spiritus in naribus ejus est, non tantum significat Christi humanitatem, itemque longanimitatem et patientiam, sed etiam magnanimitatem, iram, indignationem et vindictam. Hebraeum enim אף aph, id est nasus et furor, id saepe significat: furor enim naso flammante saepe se prodit. Hinc dicitur II Reg. XXII: "Ascendet fumus de naribus ejus;" et Martialis:
Fumantem nasum vivi tentaveris ursi: