Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prophetat excidium Judæorum per Titum et Vespasianum ob occisum ab eis Christum, ita tamen ut pleraque quæ hic dicit, adaptare sibi possint Judæi qui erant tempore Isaiæ, hæcque ab eo audiebant. Secundo, vers. 8, causam excidii assignat, scilicet peccata populi, et principum stuporem ac fraudem. Tertio, vers. 16, aliam dat excidii causam, scilicet procacem et superbum ornatum feminarum, quas proinde decalvandas, ac funibus et ciliciis vestiendas prædixit.
Textus Vulgatae: Isaias 3:1-26
1. Ecce enim Dominator Dominus exercituum auferet a Jerusalem, et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ; 2. fortem et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem; 3. Principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici. 4. Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. 5. Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. 6. Apprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster; ruina autem hæc sub manu tua. 7. Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. 8. Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit; quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. 9. Agnitio vultus eorum respondit eis: et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt: væ animæ eorum! quoniam reddita sunt eis mala. 10. Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. 11. Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei. 12. Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. 13. Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. 14. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus: vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. 15. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum? 16. Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant. 17. Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. 18. In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, 19. et torques, et monilia, et armillas, et mitras, 20. et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, 21. et annulos, et gemmas in fronte pendentes, 22. et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus; 23. et specula, et sindones, et vittas, et theristra. 24. Et erit pro suavi odore fætor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. 25. Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio. 26. Et mærebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.
Versus 1: For behold
1. Ecce enim. — Vox «enim» significat, hæc pendere et connecti præcedentibus, q. d. Monui ut quiescatis a Christo, eumque non vexetis, nec occidatis: sed scio vos contrarium facturos, Christumque occisuros; quare prædico vobis quod Titus et Vespasianus in ultionem sanguinis Christi evertent et succendent Jerusalem. Ita S. Basilius, Hieronymus, Cyrillus, Rupertus, et passim veteres. Non ergo loquitur Isaias de excidio Judæorum per Babylonios, uti vult Haymo, sed per Romanos, idque usque ad cap. vi, ut patet ex toto Isaiæ discursu et connexione: quæ enim cap. seq. ait de germine Domini magnifico, de libro vitæ, de ablutione peccatorum in spiritu judicii et ardoris: et cap. v, de cantico dilecti et patruelis, manifestum est ex communi interpretum sententia ad Christum, Christique et Ecclesiæ tempora pertinere. Prædicit itaque hoc caput quod Deus a Judæis ob cædem Christi auferet, primo, omne robur, omnesque validos milites; secundo, omnem annonam, ut fame tabescant; tertio, prophetiam et Prophetas; quarto, senes et principes; quinto, consiliarios; sexto, architectos; septimo, viros pios et spirituales; denique omne lumen S. Scripturæ, omnem religionis cultum, omnem gratiam et favorem Dei. Ex quibus fiet ut Dei ope destituti, Judæi cæci et miseri inopesque consilii in suum exitium ruant, utque diro bello, fame et peste vexentur, cædantur et in servitutem abripiantur. Ita Patres jam citati.
(1) In hoc capite idem argumentum ac in præcedenti, Propheta prosequitur, scilicet depingit imminentem a Deo vindice: Primo, populi diminutionem ex rerum ad vitam pertinentium penuria, vers. 1; secundo, imperii decrementum, ex administratorum defectu, et imperantium ineptitudine, 2-4; tertio, reipublicæ perturbationem ex belli civili et anarchia futuris, 5-7; quarto, Hierosolymæ ruinam, ex insolenti contra Deum, et impudenti contra honestum oppositione merito secuturam, 8-9; quinto, justorum ab impiis discretionem ac faustam illis, infaustam his eventuram, non solum propter populi peccata, sed propter principes et prælatos avaros, rapaces, imbelles et incurios, qui populo oppressionis, dedecoris simul et deceptionis causa erunt, 10-12; sexto, judicialem actionem qua Deus exprobrat potentioribus oppressionem infirmorum, 14-15. Decernit feminis pœnas earum superbiam, vanitatem et luxum oppositis malis castigaturas, 16-24, et prædicit virorum plurimorum cædem, et hinc nascituram tum habitatorum pro urbibus, tum maritorum pro conjugiis paucitatem, 25-26; nec non et vers. 1 cap. seq.
DOMINUS EXERCITUUM AUFERET, etc., VALIDUM ET FORTEM. — Hebraice, validum et validam, aut sustentatorem et sustentatricem: vox ergo «fortem» est femininum, q. d. Deus auferet a Juda validos duces, quales olim fuerunt Moses, Josue, Gedeon; et validas ducissas, quales fuerunt Debbora, Jahel, Judith. Ita S. Basilius. Secundo, solet Scriptura per utrumque genus, scilicet masculinum et femininum, significare universitatem rei, ut Eccle. II: «Cantores et cantatrices,» id est, omne musicorum genus; Jerem. VII: «Vox sponsi et sponsæ,» id est omnis nuptialis plausus; sic hic «validum et validam,» id est, omne præsidium, omne firmamentum. Ita Sanchez. Per «fortem,» animosum æque ac robustum et potentem intellige. Recte enim dixit Lampridius: «Nemo provocare audet, aut facere injuriam ei regno aut populo, quem intelligit expeditum ac promptum ad vindicandum.»
AUFERET, etc., OMNE ROBUR PANIS, ET OMNE ROBUR AQUÆ, — q. d. Deus auferet a vobis omnem commeatum, ut fame et siti pereatis; auferet a vobis quidquid alimento aut munimento esse poterat: inducet sterilitatem et famem. Quam id verum fuerit, patet ex Josepho et Hegesippo, qui docent in obsidione Hierosolymæ per Titum matres præ fame devorasse suos filios.
Nota hebraismum. Hebræi enim «robur,» et, ut hebraice est, משען misan, id est fulcrum, baculum, scipionem vocant panem, cibum, et omne id quod hominem in vita sustentat et fulcit; hinc panis vocatur virga vel baculus, Levit. XXVI, 26; Ezech. IV, 16, et cap. V, 16, et cap. XIV, 13. Sicut enim baculus senile corpus incurvum et pendulum, ita panis vitam nutantem et deficientem sustentat. Alii Patres hæc aliter explicant, q. d. Auferam robur panis, id est, faciam ut panis vester careat robore, succo, vi alendi, sit inevanidus et exsuccus, nec famem expleat: sic et faciam ut aqua sitim non restinguat. Sic enim Deus etiamnum evanida facit poma et fructus nascentes in Sodoma. Et sic segetes sæpe immissa aurugine facit intus aridas et evanidas.
Allegorice, in eadem obsidione et deinceps usque nunc abstulit Deus a Judæis panem spiritualem, id est primo, veram intelligentiam S. Scripturæ. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo. Unde Philo Carpathius in Cant. cap. IV: «Notandum, inquit, quod robur panis prius dicitur, et postea robur aquæ auferetur; quia dum gravia dicta S. Scripturæ non perquiruntur, nec fiunt ut mandentur, paulatim a scientia decidet mens, ut aliquando vel levia non intelligat.» Secundo, panem Eucharisticum et aquam baptismi. Ita Cyrillus et Basilius quem vide: pulchre enim docet quomodo Deus in pœnam peccatorum auferat usum sacramentorum. Tertio, omnia charismata spiritualia. Ita Chrysostomus, oratione 3 Contra Judæos. Sic jam eadem magna ex parte abstulit a Græcis, Afris, Syris, etc., olim sanctitate et doctrina florentissimis, quos ob peccata posterorum permisit in manus Turcarum et Saracenorum tradi.
Versus 2: The Prophet
2. PROPHETAM. — In excidio enim Hierosolymæ per Chaldæos, inquit Sanchez, pauci fuerunt prophetæ, scilicet solus Jeremias. Unde Azarias ait: «Non est in tempore hoc princeps, et dux, et Propheta,» Daniel III, 38. Addit Sanchez, dici quod defuerunt Prophetæ, quia, licet futuri essent, tamen populus eos non erat auditurus aut curaturus, perinde ac si non fuissent. Dicitur enim non fuisse, quod frustra fuit, quod inutile fuit. Si enim medicina non sanet, dicimus nullam medicinam fuisse; si nullum consilium utile fuit, consiliarium defuisse; si rex sit puer aut stultus, regem non esse. Verum dico Isaiam loqui de excidio Judæorum, non per Babylonios, sed per Romanos: tunc enim nullos habuerunt Prophetas; neque enim Jesus ille clamans continuo: «Væ Hierosolymis!» teste Josepho, lib. VII Belli, cap. XII. Propheta fuit, sed omen potius et portentum.
ET ARIOLUM. — Hebræum קסם cosem, tam in bonam partem capi potest, ut significet conjectorem, sagacem et prognosticum, qui ex observatione præterita causarum, effectuum et signorum de futuris vel arcanis conjectat, ita accipiunt Septuaginta vertentes σοφιστήν, Vatablus et alii recentiores, quam in malam, ut significet ariolum vel divinam, ita S. Hieronymus et alii veteres, q. d. Deus auferet a Judæis omnem prophetiam, tam veram quam falsam, omnesque prophetas tam veros quam mendaces.
Versus 3: The captain of fifty,
3. PRINCIPEM SUPER QUINQUAGINTA, — qui quinquaginta militibus præest. Habebant enim Judæi pentacontarchos, sicut nos habemus hecatontarchos sive centuriones, qui centum militibus præsunt, q. d. Auferet Deus a Judæis duces et capitaneos, ut non sit inter eos qui possit ducere bellum, et aciem instruere. Hinc Epaminondas, teste Plutarcho, dux Thebanorum et Bœotorum, moriens suis suasit quavis conditione cum hostibus pacem componere: videbat enim inter Bœotos nullum esse, qui quasi dux sapienter bello præesse posset; cum eo ergo cœpit et desiit imperium Thebanorum. Verum est illud: «Formidabilior est exercitus cervorum duce leone, quam leonum duce cervo,» uti inquiebat Chabrias, et ex eo Philippus rex, apud Plutarchum.
ET HONORABILEM VULTU, — qui sua maturitate, gravitate et auctoritate aliis præsit, eosque dirigat, q. d. Non erit qui possit labenti patriæ succurrere ullo modo, scilicet nec oraculo divino, ut Propheta; nec sua auctoritate, ut vir honoratus; nec humano consilio, ut senex; nec bellico stratagemate, ut quinquagenarius; nec machina mathematica, ut solent architecti; nec sua eloquentia, ut prudens eloquii mystici: licet enim Judæi a Romanis obsessi contra eorum machinas et consilia eruptiones crebras, vix tamen machinas moliti sunt, teste Josepho. Rursum machinæ inutiles eis fuerunt, nec excidium avertere potuerunt, quin urbe et arce Sion munitissima potiti sint Romani. Unde non ait, «architectum,» sed «sapientem de architectis» auferam.
ET PRUDENTEM ELOQUII MYSTICI. — «Prudens eloquii mystici,» ut Hieronymus Prado, est vir pius et pollens dono orationis, qui suis labiis quasi incantationibus divinum furorem sopire et mansuefacere possit. Secundo, et aptius, est is, qui pollet facundia, gratia et efficacia persuadendi, verbi gratia, discordes conciliandi, iratos leniendi, refractarios flectendi, improbos emendandi: tales enim in republica sunt necessarii, ut tumultus et seditiones plebis imminente hoste dissipent et sedent. Unde S. Hieronymus: «Prudens, inquit, eloquii mystici, sive, ut Theodotion vertit, prudens incantator; et, ut Aquila, prudens susurrator, est vir eruditus et exercitatus tam in lege et Prophetis quam in Evangelio et Apostolis: qui possit singulas animi perturbationes sua sanare doctrina, et ad integrum mentis statum reducere, dum et scortator recipit castitatem, et ganeo frugalitatem, et quondam avarus dat eleemosynam.» Hoc eloquium vocatur «mysticum,» tum ex modo, quia mystice, id est arcane et latenter, in animam irrepit, eamque flectit: tum ex fine et fructu, quia mysticum, id est spiritualem, motum et conversionem, ac mystica dona et virtutes in anima operatur. Septuaginta vertunt, prudentem auditorem, id est prudentem censorem, qui scilicet auditis consiliariis aut Prophetis, possit inter bonos et malos, inter veros et falsos discernere. Sic enim Propheta uno dicente, alii audiebant et censebant, I Cor. XIV, 29; et hic etiam censor posset intelligi per prudentem eloquii mystici, id est prophetiæ, qui scilicet habet donum discretionis spirituum, ut quasi expertus et peritus prophetiæ, possit genuinam a spuria internoscere.
Nota hic modum quo ruunt respublicæ puniente Deo, scilicet deficientibus sensim Præfectis civilibus et Ecclesiasticis, atque viris probis et sapientibus, qui alios verbo et exemplo dirigant. Sagaciter dixit auctor Politicus: «Quinque declarant rempublicam bene aut male habere, primo, ædes precum; secundo, curia; tertio, schola; quarto, forum; quinto, horologium, prout hæc bene aut male habent et reguntur, ita et respublica.» Sic Carolus V Imperator, dum urbes lustraret, solebat respicere ad horologium, num illud bene dirigeretur, ad templum, et ad plateas, an mundæ essent et compositæ. Idem tria P quærere solebat: Ecquis in urbe esset Prætor, Pastor, et Præceptor.
Porro viros sapientes et prudentes esse aurigas reipublicæ, atque prudentiam esse columen vitæ humanæ censuerunt etiam Gentiles. Plato dixit «beatas fore respublicas, si aut philosophi eas regerent, aut reges philosopharentur.» Philosophiam intellexit non speculativam et aridam, sed practicam, puta politicam, et œconomicam et ethicam. Euripides aiebat «unum consilium rectum magnam militum manum vincere.» Antisthenes: «Prudentia, ait, est murus tutissimus, qui nec collabitur, nec proditur.» Architas: «Sicut, inquit, exercitum ducit imperator, gubernator navigia, mundum Deus, animam ipsa mens: sic ipsam felicitatem præsentis vitæ temperat regitque prudentia.» Nam, ut docet Isocrates: «Prudentis est præteritorum meminisse, caute agere præsentia, futura prospicere et cavere.» Hæc enim sunt tria munia prudentiæ, quibus servatis, felix erit tam respublica quam vita humana.
Quod ergo oculus est in corpore, hoc est prudentia et vir prudens in republica. Quocirca «rex vel princeps carens prudentia est quasi cyclops exoculatus,» qui nihil ex judicio, sed omnia facit ex phantasia et libito cum tumultu, ideoque infelicitatem reipublicæ et sibi conciliat. Ita Plutarchus. Vere dixit Politicus: «Plura in summa fortuna auspiciis et consiliis, quam telis et manibus geruntur.» Ex adverso: «Omnia, inquit Tacitus, inconsulti impetus cœpta initiis valida spatio languescunt; et: Consilia callida et audacia prima specie læta, tractatu dura, eventu tristia sunt.»
Versus 4: And I will give boys as their princes,
4. ET DABO PUEROS PRINCIPES, — q. d. Non tantum auferam senes, Prophetas, et prudentes principes, sed pro eis dabo principes pueros, non tam ætate, quam imprudentia, stultitia et moribus, puta temerarios, fatuos, imbelles, lascivos, dissolutos. Hæc enim ingens reipublicæ est pœna, ut patet Eccles. X, 16. Romæ in porticu tabernæ meritoriæ (ex qua sub nativitatem Christi miraculose oleum fluxit), in qua olim veterani et emeriti milites alebantur, hæc carmina litteris aureis inscripta erant:
Roma vetus, veteres dum te rexere Quirites,
Nec bonus immunis, nec malus ullus erat:
Defunctis patribus successit prava juventus,
Cujus consilio præcipitata ruis.
De talibus ait Lucanus, lib. VIII:
Ætas Niliaci nobis suspecta tyranni est:
Ardua quippe fides robustos exigit annos.
Nicomachus Vopiscus apud Vopiscum, in Tacito Imperatore: «Dii, ait, avertant principes pueros et patres patriæ dici impuberes, quos ad consulatus dandos dulcia, et circuli, et quæcumque voluptas puerilis invitet.» Fingunt Poetæ Phaëtontem puerum a patre Sole petiisse currus ejus aurigationem. Cui pater: «Magna petis, Phaëton, et quæ non viribus istis conveniunt.» Extorsit tamen; at quantum orbi dedit imperitus incendium! Verissime Eccles. cap. X, vers. 16: «Væ tibi, terra, cujus rex puer est!» nimirum «fleorum filii noxæ.» Tales pueri fuerunt insipientes et indocti Scribæ et principes sacerdotum ac populi: rursum factiosi illi Zelotæ, qui suis temerariis seditionibus et cædibus magis urbem et cives suos perdiderunt, quam Romani, teste Josepho, lib. V et VI Belli. Idque Judæis contigit justo Dei judicio, eo quod ipsi Barabbam seditiosum Christo regi gloriæ prætulissent, ut ait S. Athanasius, serm. De Passione et Cruce. Sic hoc sæculo Angli schismatici, quia Pontifici subesse noluerunt, justo Dei judicio caput non tantum reipublicæ, sed et Ecclesiæ habuerunt, primo, hominem laicum Henricum VIII; secundo, non virum, sed puerum Eduardum; tertio, non marem, sed feminam Elizabetham. Annon hæc monstra sunt quæ mirabitur posteritas? annon propudia ævi nostri?
Secundo, per «pueros» hos accipi possunt Titus et Romani pæderastæ, ut mox dicam: his enim Deus dedit, id est puniendos tradidit, Judæos, sicut rei dantur carnifici; licet Sanchez exponat «dabo,» id est prædico dandos esse.
ET EFFEMINATI DOMINABUNTUR EIS. — Notat libidinem et pæderastiam principum tam Judæorum quam Romanorum, puta Titi Judæorum domitoris, quem Suetonius inter exoletorum greges ponit, et Adriani Imperatoris qui scortum masculum (ut vertit hic Aquila) fuit Trajano; uti eidem Adriano fuit Antinous, ut patet ex Dione et Xiphilino in Vita Adriani. Rursum Romanos eo tempore fuisse effeminatissimos, patet ex Juvenali, satyr. I et II:
Turpi fregerunt sæcula luxu
Divitiæ molles, etc.
Hinc consequenter et animo fuerunt non virili, sed effeminato, id est muliebri, timido, infirmo et pusillanimi.
Secundo, Septuaginta et Theodotion pro «pueros» vertunt, ἐμπαῖκται, id est illusores: Hebraice enim תעלל olel, venit ab עלל alal, id est illudere, deturpare. Judæi enim capti a Romanis fuerunt illusi, sicut ipsi Christum illuserant. Ita ex S. Athanasio et Procopio Leo Castrius. Denique «effeminati» sunt quoque acceptatores, id est feminarum imperio subditi, qui ab iis et a filiis reguntur. Celebre est illud de puero Biophanto dictum: «Biophantus Græciæ imperat;» quia ejus pater Græciæ imperabat, mater patri, filius matri.
Versus 5: And the people shall rush upon one another, man against man,
5. ET IRRUET POPULUS, VIR AD VIRUM, — q. d. Ex eo quod pueros et effeminatos habeant principes, sequetur quod nec ætatis, nec gradus ullus servabitur ordo, sed sine respectu puer contra senem, plebeius contra nobilem, quisque contra proximum suum consurget. Ita factum est sub Tito; nam, ut docet Josephus, urbs Jerusalem a factiosis illis Zelotis, de quibus vers. 4, in tres partes fuit divisa: quidam enim arcem et templum; secundi inferiorem, tertii superiorem urbis partem occuparent. Ita S. Hieronymus. Hæc discordia est certa ruina imperii; sicut e contrario unio ejusdem est conservatio: «Nulla enim vel minima natio potest ab adversariis perdeleri, nisi propriis simultatibus se ipsa consumpserit,» ait Vegetius.
Versus 6 and 7: You have a garment: be our ruler, as if to say: Each man will say to any rich...
6 et 7. VESTIMENTUM TIBI EST: PRINCEPS ESTO NOSTER, q. d. Singuli dicent ad singulos ditiores, vel honestius vestitos: Tu vestimentum habes pulchrum, et splendidam togam: ergo opes et annonam habes: sis itaque princeps noster. RUINA AUTEM HÆC SUB MANU TUA.
(1) Pallium apud Hebræos habebatur sicut apud Orientales, ut vestimentum honoris quo homo liber a servo et a vili plebecula secernebatur.
RUINA AUTEM HÆC SUB MANU TUA. (Est hypallage, q. d. Manus tua sit sub hac ruina, id est fulci manu rempublicam nostram labantem ac desperatam, ne corruat; at ille dicet): Non sum medicus (non possum mederi tanto malo; morbus hic et infirmitas reipublicæ meam artem, ruina hæc meas vires et opes superat, non possum eam fulcire aut restituere. Ita fere Cyrillus. Hoc est quod prudenter monuit Adrianus Imperator. «In caducum parietem ne inclina»), et in domo mea non est panis, — quem in populum famelicum distribuam, ut ejus fami succurram, eumque sustentem. Pro medicus, hebraice est, חובש chobes, id est chirurgus, qui vulnus obligat. Alludit ad illud cap. I: «Plaga tumens non est circumligata,» q. d. Civitas hæc non tam est respublica quam nosodochium; magis ergo indiget chirurgo (qualis ego non sum) quam principe et gubernatore: nolite ergo me eligere principem. Ita Sanchez. Pro «non sum medicus,» Septuaginta vertunt, non ero princeps; Pagninus, non ero dominus; alius, non ero curator; Pintus, non ero ligans, sumpta translatione a chirurgis; Chaldæus, non sum dignus ut sim caput aut princeps. Hinc collige principem sive Præsulem esse caput et medicum, et chirurgum; ac debere non solum subditos justis præceptis ligare, sed etiam eorum vulneribus et animi languoribus mederi. Quocirca rex a Græcis vocatur ἀκήν ab ἄκος, id est medela, pharmacum et sanitas, uti notant Plutarchus et Eustathius, et ex his Lexicon. Alciatus, emblema 143, depingit principem subditorum incolumitati studentem, specie anchoræ circumvoluto delphino, qui teste Plinio, lib. XVIII, tempestatem præsagit, et mari a ventis agitato, ac navi anchoram humano quasi instinctu dirigit, ut tutius figatur. Sic enim studere debet princeps, ne turbetur respublica tempestate bellica.
Monet hic S. Hieronymus vulgus fere ditiores in pastores et principes deligere, non sapientiores, nec aptiores; ac proinde ab eo electos non debere acquiescere ejus judicio, nisi se pares oneri cognoscant.
Versus 8: For Jerusalem has fallen (These are words not of one excusing himself from le...
8. RUIT ENIM JERUSALEM (Verba sunt non excusantis se a principatu, sed Prophetæ, q. d. Ideo nemo volet suscipere regimen Judæ et Jerusalem, quia ipsa ruet et exscindetur. Causam excidii subdit): QUIA LINGUA EORUM ET ADINVENTIONES EORUM CONTRA DOMINUM, — q. d. Quia suis verbis maledictis et blasphemis, suisque pravis machinationibus et operibus Deum irritarunt. Nam Christum vocarunt dæmoniacum, vini potorem, Samaritanum, eumque æque ac Apostolos ejus persecuti sunt, et occiderunt.
Versus 9: The recognition of their countenance has answered them,
9. Agnitio vultus eorum respondit eis, — q. d. apertio et intuitus vultus contestantur ipsos hanc ruinam, hoc excidium meritos esse. Quæruntur ipsi rogantque: Quomodo tantum supplicium obvenit nobis? cur tantis malis obruimur? quodnam tantum peccatum nostrum cladem hanc meruit? Respondet Propheta: Non longe eant, intuentur tantum invicem vultus suos, ibi agnoscent scriptamque legent causam et culpam suam: perfricta enim explicata impudensque frons respondebit, dabitque luculentum procacitatis et nequitiæ eorum testimonium; nam vultus loquitur scelera, aliis licet omnibus tacentibus: in vultu enim eorum videtur lascivia, arrogantia, fastus, etc.; facies eorum clamat eos turgere superbia, ira, odio, libidine. Unde explicans subdit: «Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt.» Idem ait, Jerem. cap. III: «Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.» Id de feminis clare explicat, vers. 16, dicens: «Elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant,» q. d. Explicata frons illis dat procacitatis testimonium. Viros similes fuisse feminis hic significat, nec est dubium: scelera ergo in facie lucentia significant eos hanc cladem esse promeritos. Unde S. Hieronymus non tam phrasim quam sensum reddens, explicat dicens: «Ipsi sua receperunt peccata.» Simili modo ait Jerem. cap. XIV: «Peccata nostra responderunt nobis.» Et Osee, cap. V: «Respondebit arrogantia Israel in faciem ejus.»
Hebræum הכרת haccarat verti potest primo, «agnitio, apertio, denudatio,» uti vertit Noster, a radice נכר nachar, id est agnovit, cognovit. Secundo, alienatio, q. d. Alienatio et exterminatio vultus, sive facies eorum pallida et lurida, significat fraudes et scelera eorum. Unde Septuaginta vertunt, confusio vultus eorum restitit eis. Tertio, simulatio, fictio, fucatio vultus eorum respondit eis: nachar enim in hitpael, scilicet hitnacker, significat alium se fingere; ignotum se simulare, alienum se gerere: tam enim viri quam feminæ, vers. 16, fucant facies suas, et quasi larvam faciei inducunt: nam se bonos, amicos, justos, castos esse simulant, cum sint toti alii, scilicet mali, inimici, fraudulenti, incesti; hæ ergo scelerum larvæ testantur eorum reatum, vocantque eos ad merita supplicia. Quarto, valde apte haccarat verti potest, durities, asperitas, impudentia; hanc enim vultu præferebant. Unde R. Jona ait arabice haccar, significare duritiem, a radice Hebræa הכר hachar, id est ostendit se asperum; durum, impudentem; vultu fuit effronte, et quasi stupente. Ita recentiores aliqui.
Nota hebraismum, quo abstracta ponuntur pro concretis: «agnitio vultus,» id est peccata agnita in vultu, quæ Septuaginta vocant confusionem; quia pudorem, præsentem et æternum pariunt: sic timor vocatur res timenda; laus, res laudanda; custodia vocatur præceptum custodiendum; auditio, res audita; visio, res visa.
Tropologice, disce vultum esse simulacrum mentis, idque non tantum naturale, sed et supernaturale. Ita sanctus ille Episcopus in Vitis Patrum, lib. III, num. 166, in sacra Communione per facies singulorum accedentium videbat et eorum animos: facies enim peccatorum videbat esse nigras ut carbones, et sanguine repletas; facies vero justorum videbat candidas et claras. Idem vidit B. Paulus Simplex ibidem, num. 167. Sequor editionem ultimam nostri P. Heriberti. Vere dixit Sapiens, Eccles. VIII, 1: «Sapientia hominis lucet in vultu ejus.» Ratio est, quia mens et sensus vigent in capite et vultu.
Vere Ovidius:
Heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!
Et Claudianus:
Frons exspirantis præportat pectoris ignes.
Et Seneca:
Vultusque ipsi scelera truculenti ferunt.
Et idem:
Vultus loquitur quodcumque negas.
Versus 10: Say to the just man that it shall be well
10. DICITE JUSTO QUONIAM BENE. — Ab injustis eorumque pœna, per antithesin convertit se ad justos, eorumque præmium; sicut enim illi malorum operum, ita hi ex bonorum operum semine metunt fructus gaudii, gloriæ et exsultationis, tum in hac vita, tum maxime in futura. Unde pro «quoniam bene» hebræum est כי טוב ki tob, quod verti potest, quoniam bonum, id est jucundum et suavissimum fructum adinventionum suarum comedet. Adinventiones in Scriptura vocantur studia, machinationes et opera tam piorum quam impiorum. Sicut enim pii student adinveniendis novis modis bene agendi, recte vivendi, et placendi Deo: ita impii student adinveniendis novis voluptatibus, novisque modis se ditandi, se extollendi et placendi mundo.
Septuaginta pro אמרו imru, id est dicite, legerunt אסרו isru, id est ligate; unde vertunt, alligemus justum, quoniam inutilis nobis est, quasi sint verba Judæorum volentium Christum capere, ligare et occidere.
Pro «comedet» hebraice est «comedent»; unde S. Hieronymus sic exponit, q. d. Vos qui lecturi estis hanc prophetiam, dicite justo, scilicet Christo, hoc est, laudate Christum, quod bene Judæos everterit, feceritque eos comedere fructum suarum iniquitatum. Verum hic sensus arctior et alienior est. Primus ergo sensus genuinus est, et Hebræum «comedent,» per syllepsin Hebræis usitatam distributive exponendum est, q. d. Singuli comedent, quisque eorum comedet. Ita Vatablus.
VÆ IMPIO IN MALUM! — id est in malitiam omnem effuso; unde hebraice est, væ impio malo, vel maligno! Ita Vatablus. «Væ» in Scriptura interitum significat tum præsentem, tum æternum, q. d. Et præsens et æterna damnatio manet omnes impios. Secundo, Adamus sic exponit: «Væ impio in malum,» scilicet destinato! quia nimirum a Deo destinatur ad gravia tormenta; ut idem sit cum eo quod præcessit: «Væ animæ eorum! quoniam reddita sunt eis mala.»
RETRIBUTIO ENIM MANUUM (id est operum quæ fiunt manibus), FIET EI. — Est metonymia.
Versus 12: My people
12. POPULUM MEUM EXACTORES SUI SPOLIAVERUNT. — Dedit internam ruinæ reipublicæ causam, scilicet peccata populi; nunc dat externam, quam meruerunt eadem peccata populi, scilicet principes et Prælatos avaros, rapaces, imbelles et incurios. Per «exactores» ergo intelligit principes et magistratus, qui non tam prætores erant quam prædatores populi; item Prælatos et doctores, puta Scribas et Pharisæos; hi enim avari exigebant plurima a populo, adeo ut juberent filiis negare alimoniam parentibus, dicereque corban, id est munus hoc dedicatum est Deo, dandum est Scribis et sacerdotibus, Marci VII, 11.
Pro «spoliaverunt» hebraice est מעולל meolel, id est racemarunt, id est usque ad ultimum pene obolum spoliarunt: racematur enim vinea, cum, peracta vindemia, pauculæ uvæ, quæ hinc inde remanserunt, studiose rursum perquiruntur et colliguntur: sic enim hi populi opes compilabant et deglubebant.
MULIERES (id est mulierosi Scribæ, et effeminati Romani) DOMINATÆ SUNT EIS. — Vide dicta vers. 4. Sic ait Poeta, «Αναΐδες, ὡς τ' Ἀναῖοι,» Achivæ estis, non Achivi; et Virgilius, lib. IX Æneid.: «O vere Phrygiæ, neque enim Phryges,» q. d. Ex viris degenerastis in feminas. Secundo, proprie «mulieres,» id est uxores Scribarum et Pharisæorum dominatæ sunt eis, puta Scribis, maritis suis, utpote mulierosis, et consequenter Judæis cæteris. Sic Cato dixit: «Mulieres regunt nos, nos senatum, senatus Romam, Roma orbem.» Est hæc ingens plaga. Mulier enim in suo dominatu est impotens, insipiens, avara, exactionesque magnas imperat ad sui et familiæ ornatum: suaque agit non tam ex ratione ac judicio, quam ex affectu et libidine, vel ex impetu et præcipitatione. Ita Adamus.
POPULE MEUS, QUI TE BEATUM DICUNT, IPSI TE DECIPIUNT. — Monet populum ex sinceræ compassionis affectu, ut agnoscat se decipi a suis Scribis, q. d. Sacerdotes et Scribæ, ob dona et oblationes templo sibique factas, dicunt te beatum et benedictum a Deo: sed fallunt, teque a lege, a virtute, a Deo, a benedictione et salute avertunt et abducunt: non enim student tuis, sed suis commodis et avaritiæ; utque suas bursas impleant, docent te vana et impia, tuisque peccatis adulantur, omniaque per tua dona et sacrificia se expiaturos pollicentur; sed falso. Deo enim hæc dona et cæremoniæ non placent, neque eum placant; sed id facit contritio et charitas ex corde puro, ac fides, quæ per dilectionem operatur.
Moraliter, nota hic quantum malum sit adulatio. Vere dixit Sapiens, Prov. XXVII, 6: «Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis.» Plato in Phædro «adulatorem vocat bestiam humano generi pestilentem,» et in Menexeno eum ait esse «similem præstigiatori,» quippe qui quocumque latrone deterior, a nobis rationem et judicium abripiat, imo ipsa Circe crudelior sit et perniciosior: ea enim exteriora hominum in bruta transformabat; at adulator suis lenociniis interna transmutat. Secundo, ut umbra quidquid facis imitatur: si stas, stat; si curris, currit: sic adulator quocumque te vertas sequitur; si taces, laudat tuum silentium; si loqueris, celebrat et admiratur tuam orationem; si gaudes, fingit se gaudere; si doles, se dolere. Rursum sicut accrescente umbra, aut decrescente, corpus ipsum nec augetur, nec minuitur: sic nec laudibus meliores sumus, nec detractione deteriores. Hinc Antisthenes, teste Laertio, cuidam dicenti: «Multi te laudant;» respondit: «Quid mali feci?» Censebat philosophus ille turpe esse a turpibus laudari, atque a cæca et temeraria multitudine celebrari. Tertio, Plutarchus, opusc. De discret. adulat. et amici, «adulatorem vocat patriæ et virtutis inimicum.» Diogenes: «adulationem vocat mellitum laqueum;» Epictetus in Enchirid., adulatores comparat corvis. Nam «ut illi mortuorum oculos, sic adulatores vivorum animos ac mentes perdunt et excæcant.» Quarto, adulatores similes sunt heliotropio herbæ; cujus est tantus amor solis, ut cum ipso circumagatur, et quocumque se verterit sol, eodem flectat cacumen; noctu etiam, tanquam desiderio solis, contrahat florem: sic gnathones se regibus et populo per omnia accommodant, eorumque vitiis applaudunt. Quare Agesilaus rex Lacedæmoniorum dicebat eos insectandos esse, non secus quam propriæ vitæ insidiatores.
Et viam gressuum tuorum (vitæ tuæ rationem, statum, salutem, et felicitatem tum privatam, tum publicam) DISSIPANT. — Omnem enim metum mali, hostis et excidii tibi adimunt, ut securius obdormias in peccatis, et obruaris ab hoste imminente; dicunt enim, ait Jerem. cap. VI: «Pax, pax; et non erat pax.» Hæc enim est causa, cur Judæi traditi sint Chaldæis, scilicet quia, ut dicitur Thren. cap. II: «Prophetæ tui viderunt tibi falsa, et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent.» Sic moraliter peccator, qui omnem metum seponit, qui misericordem tantum Deum agnoscit, et non timet eumdem malorum vindicem, nec se suppliciis æternis obnoxium cogitat; hic plane dissipat gressus suos, et pronus in omnia mala tam pœnæ quam culpæ ruit; qui enim Deum timet, in via salutis pedes ponit, juxta illud Psalm. CXXVIII: «Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. Qui sine timore est, non poterit justificari,» Eccli. cap. I, vers. 28. Unde, ut tam proceres quam populum ad timorem excitet, dat stimulum dicens:
Versus 13 and 14: The Lord stands to judge (he speaks properly of judgment, not the last and un...
13 et 14. STAT AD JUDICANDUM DOMINUS (loquitur proprie de judicio, non extremo et universali, sed Judæorum proprio, quod exercuit in excidio per Romanos, etiam) cum senibus populi, — id est contra senes sive senatores populi, quos ante vocavit «exactores,» eos scilicet juste puniendo, et occidendo, vel captivando, eo quod injuste oppresserint populum, eumque deceperint. Ita S. Hieronymus.
Nota: Senatores vocantur «senes,» quia senes esse debent maturitate, sapientia et probitate; ideoque senes ætate solebant et solent deligi in senatores: senes enim juvenibus sunt maturiores et sapientiores.
Alii exponunt, q. d. «Cum senibus,» id est cum Patriarchis, Prophetis et Apostolis veniet Dominus ad judicandum populos.
«Vos enim depasti estis vineam meam.» — Vos, o Scribæ et Pharisæi, qui debebatis esse custodes vineæ, id est Synagogæ, sive populi mei, eam depasti estis, spoliando eam bonis suis. Septuaginta vertunt, combussistis: utrumque enim significat Hebræum בער biar, q. d. Vos causa fuistis, cur Jerusalem exscinderetur et combureretur a Romanis.
Versus 15: "Why do you crush (gradually consume) my people, and grind the faces of the p...
15. «Quare atteritis (sensim absumitis) populum meum, et facies pauperum commolitis?» — id est macie et inedia attenuatis et deficere facitis, ut ait Amos, cap. VIII, vers. 4. Secundo, pro «commolitis,» Vatablus vertit, colaphis cæditis; alii, contunditis; Septuaginta, confunditis, q. d. Ignominia, verbis asperis, quin et pugnis afficitis et affligitis pauperes. Pauperes hic tum quosvis accipe, tum maxime pauperes Christi, puta Christi discipulos et Apostolos; de his enim cæsis a concilio ait Lucas, Actor. V, 41: «Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.»
Hæc sibi etiamnum dicta putent principes et Prælati; quin et Ecclesiastici, qui bona Ecclesiæ in suos luxus aut veneres absumunt.
Versus 16: Because the daughters of Zion are haughty
16. PRO EO QUOD ELEVATÆ SUNT FILIÆ SION. — A viris et principibus transit ad uxores et filias, quæ, ut pretiose se ornarent, viros fecerunt exactores compilatoresque pauperum, quorum ipsæ sudore ac sanguine ad lasciviam comptæ luxuriabantur et splendebant. Taxat tria mulierum, maxime puellarum, vitia: primum, est superbia; secundum, procacia; tertium, libido. Superbiam significat: «elevatæ,» q. d. Ut viris eminerent et ab omnibus spectarentur, subjiciebant sibi cothurnos; ut iis proceræ incederent, et quasi reginæ aut deæ quædam esse viderentur.
ET AMBULAVERUNT EXTENTO COLLO. — Superbissime cervicem extenderunt, instar gruum, vel cycnorum: habitus hic est insolentis et procacis.
ET NUTIBUS OCULORUM IBANT, — obliquando oculos, oblique scilicet oculum jaciendo in juvenes et amasios, et petulanter eis adnictando quod illicis et meretricis certissimum est signum, ait S. Chrysostomus: «Tactus, joci, nutus, sibili morituræ virginitatis sunt principia,» inquit S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis. Recte S. Basilius hasce feminas comparat basilisco; quia uterque suo aspectu viros inficit et necat. Vide S. Chrysostomum, hom. 27 in illud Matth.: «Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, etc.» Chaldæus vertit, stibio linitis oculis ibant, et crinibus circumvolutis, et pedibus suis provocantes, quod Noster vertit, «et plaudebant.»
ET PLAUDEBANT. — Id est vestibus sericis inter se, et ad pavimentum allisis sonitum edebant; ut significarent se sericis vestiri. Hebræum enim טפף taphaph videtur significare concussum et strepitum vestium, qualis esse solet ab eo textu serico, quem inde vulgo taffetas vocant.
Secundo, alii Hebræum taphaph vertunt, tympanizabant, ibant pulsando tympanum; uti faciunt pueri in dedicatione et nuptiis. Hebræum enim תוף toph significat tympanum. Ita Vatablus.
Tertio, et proprie, «plaudebant,» id est incedebant molli motu, fracto incessu, et supplosione, quasi tripudiantium; ut in choris fieri solet. Unde Virgilius: «Pars pedibus plaudunt choreas.» Item puerorum, quorum proinde gressus hebraice vocatur טף taph, Ezech. IX, 6.
Quarto, «plaudebant,» id est excitabant sonitum crepitaculorum, inquit Vatablus; sic enim compti juvenes et puellæ novis et crepitantibus calceis et crepidis incedentes sese ostentant: et forte hæ calceis addebant crepitacula et cymbala; hæc enim mollem Gabinium calceis suis addidisse testatur Cicero in Pisonem.
Quinto, «plaudebant,» inquit Sanchez, id est margaritarum in calceis collisione, sonitum edebant; nam id fieri solitum docet Plinius, lib. IX, cap. XXXV: «Tunc, inquit, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant, et collisu ipso margaritarum, affectantque jam et pauperes, lictorem feminæ in publico unionem esse dictitantes.» Ubi dicit sonantes has margaritas feminis esse pro lictoribus; quia sicut lictores præcedentes submovent turbam, significantes adesse consulem: sic margaritarum sonus significabat adventare nobilem heroinam: ut ipsi ab omnibus de via decederetur.
ET COMPOSITO GRADU INCEDEBANT, — pompatice ad majestatem et elegantiam concinnato gressu incedebant: forte etiam ad calceorum seu cothurnorum soleas gerebant clavos capitatos interpunctos eo ordine, ut terræ cum sonitu impressi signa quædam amatoria relinquerent. Ita ex Clemente Alexandrino, lib. II Pædag. cap. XI. Sanchez.
Versus 17: The Lord will make bald the crown of the daughters of Zion,
17. DECALVABIT DOMINUS VERTICEM FILIARUM SION, — q. d. Hanc superbam Sioniarum libidinem puniet Deus maxima earum ignominia; ut scilicet præcipuum earum ornamentum, puta capillitium, tollat et decalvet; idque primo et potissimum, per hostes Chaldæos; hostes enim solent captivos decalvare. Unde Septuaginta pro נשף sippuel per שין sin, id est «decalvabit,» legentes שפח schippach per שין schin, «ancillas faciet,» vertunt, «humiliabit dominatrices.» Rasura enim et decalvatio erat habitus debellatorum, indeque servorum et servarum, etiam apud Gentiles. Ita de Scipionibus dictum:
Sub quorum titulis Africa tonsa jacet.
Secundo, a Deo, qui caput hoc gloriosum superbarum percutiet justa pœna, scilicet alopecia, tinea et lepra, quæ non modo capillis, sed et carnibus caput nudabit: hoc est enim sippach, per sin.
Addunt alii tertio, eas decalvandas ab onere et pondere, quod assidue in capite gestabunt captivæ: sic enim milites Nabuchodonosor, comportantes onera ad expugnationem Tyri, habuerunt caput decalvatum, et humeros depilatos, ut ait Ezech. cap. XXIX. Quantum feminæ ornamentum (in quo proinde ita sibi placent) sit capillitium, et quanta deformitas calvitium, docet Apuleius, lib. II Metamorph., et ex eo S. Ambrosius, libro VI Hexam. cap. IX: «Si, inquit Apuleius, cujuslibet eximiæ et pulcherrimæ feminæ caput capillo spoliaveris; licet illa cœlo dejecta, licet omni gratiarum choro stipata, et toto cupidinum populo comitata, et balteo suo cincta, cinnama fragrans, et balsama rorans, calva processerit, placere non poterit.» Huc spectat Ovidii:
Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus
Et sine fronde frutex, et sine crine caput.
ET DOMINUS CRINEM EARUM NUDABIT. — Pro crinem hebraice est פת pat, id est angulum, puta comam; quæ ad angulos frontis est, et artificiose crispatur, in qua maxime superbiunt juvenes et puellæ. Alii pat vertunt nates, q. d. Quæ longis vestibus incedebant, suoque syrmate verrebant humum, jam quasi ancillæ et servæ curtis incedent vestibus, ut partes verendas vix contegant. Sic ait Isaias, cap. XX, vers. 4: «Minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, etc., discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Ægypti.» Sic filii Ammon servis David vestes usque ad nates præciderunt.
Tertio, alii pat vertunt partes pudendas. Unde Septuaginta vertunt, ἀποκαλύψει τὸ αἰσχύνωμα αὐτῶν, revelabit ignominiam earum, q. d. Deus filias Sion per Chaldæos nudabit, nudasque exponet eis ad ludibrium irridendas et violandas; hoc est enim quod lamentatur Jeremias, Threnor. V: «Mulieres in Sion humiliaverunt.» Aut, ut alii, q. d. Faciet Deus, ut filiæ hæ patiantur menstrua, et sanguinis profluvium, ut obscoena illa sanguinis illuvie fœdent calceorum ornamenta.
Versus 18: The ornament of shoes
18. Ornamentum calceamentorum. — Septuaginta ex Hebræo addunt καὶ τοὺς κοσύμβους, quod alii fimbriatas vestes, alii reticulos et cincinnos vertunt. Cum Sanchez sequor S. Basilium, qui, «resigner,» ait, sunt ea ornamenta, quæ assuta sunt extremæ oræ vestium, aut ex ea pendent, qualia sunt tintinnabula, et mala punica, quæ ex tunica Pontificis pendebant; eaque forte hæ superbæ feminæ sacrilege in sua veste imitari voluerunt.
Lunulas. — Erant monilia corniculata instar lunæ; hæc vel in capite, quasi diademata, vel in collo, vel in veste gestabant.
Versus 19: Necklaces
19. Monilia. — Monile ornamentum gutturis est, quod ex collo pendet; ita dictum, quod admoneat virtutis: olim enim ob aliquod insigne facinus donabantur monili.
ARMILLAS. — Sunt brachialia, sive circuli et catenulæ ornantes brachia: dicuntur armillæ ab armis; quia olim humeri cum brachiis vocabantur armi.
MITRAS. — Sunt vela, vel fasciæ byssinæ capitis, gemmis et bracteolis aureis tremulisque collucentes. Hebræum רעלות realot significat quoque venena, idque apposite: nam, ut ait S. Hieronymus, «si vir aut mulier se ornaverit, et vultus hominum ad se provocaverit; et si nullum inde sequatur damnum, judicium tamen patietur æternum; quia venenum attulit, si fuisset qui biberet.»
Versus 20: Hair-pins
20. DISCRIMINALIA. — Sunt instrumenta ad discernendos et segregandos capillos, itemque ad eos torquendos et crispandos, puta calamistra; aut, ut Lyranus, pectines. Secundo, Sanchez, discriminalia, ait, sunt vittæ, fasciæ et tæniæ; quæ capillos in cirros et plocamos discriminant, et ita discriminatos conservant, sustentant et illuminant, quæ vulgo crinalia vocantur: quod genus excolendi cæsariem Juvenalis appellat «ædificare caput,» et Nazianzenus πυργοῦν κεφαλήν, id est turrificare caput, seu in turris similitudinem attollere. Tertio, S. Hieronymus, Ezech. XXIV, 17, Hebræum פארים pearim vertit coronas: illis nobiles et divites a plebeiis discriminabantur.
Periscelidas. — Sunt armillæ tibiarum sive pedum, inquit Chaldæus. Dicuntur Periscelides a περί et σκέλος, q. d. Circa tibiam.
MURENULAS. — Murenulæ sunt torques sive catenæ flexuosæ ex auro; cum scilicet ex eo in virgulas lentescente, quædam ordinis flexuosi catena contexitur, inquit S. Hieronymus ad Marcellam. Hebraice vocantur קשורים kiscurim, id est colligationes. Vocantur murenulæ a murena pisce, quia ejus adinstar ex auro et argento virgatæ et variegatæ orbiculantur, et cingunt collum; vel potius imum brachium, sive carcum. Ita S. Basilius et Pollux interpretantur Græcum ψέλλια, quod habent Septuaginta. Vide et de iis Clementem Alexandrinum, lib. II Pædag. cap. XII.
OLFACTORIOLA. — Sunt myrothecia, sive pyxides perforatæ et ocellatæ, quæ odores suos, et suaves halitus per foramina sua exspirant. Unde hebraice vocantur «domus animæ,» id est halitus. Sanchez per «domus animæ,» intelligit vasa, in quibus feminæ domi servabant unguenta, quibus mensam, lectum aut vestes aspergebant; quale fuit alabastrum S. Magdalenæ, quæ eo fracto effudit unguentum super caput Christi; quale et habuit meretrix illa dicens Proverb. VII, 17: «Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo.»
INAURES. — Sunt circuli aurei, vel argentei, qui cum gemma ex aure dependent. Inaures primo adhibitæ sunt, ut essent amuleta aurium contra incantationes; inde enim hebraice vocantur לחשים lachasim, a mussitando: sed exinde in ornatum et delicias abierunt. Sic et annuli, qui primum a Prometheo ignominiæ, ut est in fabulis, nunc honoris causa gestantur. Ita Hyginius in Prometheo, et ex eo noster Sanchez.
Versus 21: Jewels hanging on the forehead
21. GEMMAS IN FRONTE PENDENTES. — «Usque hodie, inquit S. Hieronymus in Ezech. XVI, inter cætera ornamenta mulierum solent aurei circuli in os ex fronte pendere, et imminere naribus.» Unde Theodoretus vertit ἐπιρρίνιον, id est ornamentum nasi: et hoc significat hebraice: nezem. Alii proprie intelligunt gemmam, vel annulum nasum perforantem, et ex eo pendentem, qualem gestant nonnulli Indi. Sed hoc barbarum est et invenustum.
Versus 22: Changes of apparel
22. MUTATORIA. — Nobiles et divites sæpe vestes mutant, unde varias habent vestes mutatorias: estque hoc opulentiæ et lautitiæ signum. Adde, «mutatoria» esse vestes pretiosiores, quæ raro ad pompam induuntur, ut foris se ostentent, ac statim ut domum quis redit, exuuntur. Sic enim Romanorum vestis domi erat synthesis, foris toga. Unde Septuaginta has vestes mutatorias vocant περιπόρφυρα, id est prætexta purpura, quæ Romanis laticlaviæ vocabantur.
Palliola. — Palliolis hisce etiamnum nobiles matronæ utuntur, præsertim in itineribus: hæc Judæarum erant pretiosa et superba.
LINTEAMINA. — Erant vela candida et pellucida, quibus pectus, vel femur, vel totum corpus lascive ostentabant in conviviis et tripudiis. Unde Septuaginta vertunt: Laconica pellucida. Laconicæ enim virgines dictæ sunt φαινομηρίδες, quod nudum femur in incedendo ostenderent. Ita S. Basilius.
Acus, — scilicet crinales aureæ et argenteæ, quæ ad speciem gestabantur in capite, quibus capilli dividebantur, et ne rursum diffluerent fibulabantur. Audi Martialem:
Tænia ne madidos violent bombycina crines,
Figat acus madidas sustineatque comas.
Acus ergo hæ non erant calamistra, quibus crispabantur capilli, sed longæ et crassæ erant acus, quibus crines et caput ornabantur. Ita S. Hieronymus et Isidorus, lib. XIX, cap. XXXI.
Versus 23: Fine linens
23. SINDONES. — Hebraice est סדינים sedinim, unde Latinum «sindones,» inquit Forerius. Ita vocat lintea velamina, vel pepla extima delicatissima et subtilissima, qualia apud nos gerunt viduæ nobiles ex tela Cameracensi. Septuaginta significant has sindones fuisse tinctas purpureo, violaceo et coccineo colore. Causam reddit S. Basilius, quod scilicet hæ feminæ superbæ sicut in aliis, sic in hoc quoque habitum sacerdotalem sacrilege imitari vellent. Pontifex enim pro toto universo oraturus induebat tunicam ex purpura, hyacintho, bysso et cocco contextam, ut hisce coloribus quatuor elementa mundi, pro quo orabat, repræsentaret, ut dixi Exod. XXVIII, 5. Fuit etiam hyacinthinus iste color, uti et coccineus, famosarum fere mulierum, puta impudicarum: uti jam est conjugatarum, et amoris conjugalis symbolum.
VITTAS. — Hebraice צניפות tseniphot, id est cidares et tiaras. Ita Forerius et Hebræi: Cidaris, seu tiara erat pileolum capitis rotundum, non acuminatum, quo sacerdotes et pontifices utebantur. Vide hic rursum simias ornatus pontificii.
THERISTRA. — Vestes æstivæ, ita dictæ, quod θέρει, id est in æstate, ab æstu et caumate protegebant corpora feminarum. S. Hieronymus ait fuisse palliola, quale habuit Rebecca, et nunc habent feminæ in Arabia; palliola, inquam, sine villis levia et subtilia, quæ non gravant, nec calefaciunt, uti sunt nostra bombycina. Forerius tamen putat theristra fuisse vela capitis: hæc enim hebraice vocantur רדידים reddidim, quam vocem S. Paulus, I Cor. XI, 10, vertit, ἐξουσίαν, id est potestatem; quia velamen in capite feminæ signum est eam subesse potestati et dominio viri. Unde per theristra possunt quoque accipi galeri quibus mulieres contra solem utebantur, uti nunc peregrinæ et itinerantes galeris latioribus ex stipula utuntur.
Versus 24: And instead of a sweet fragrance (from musk and other aromatics) there shall ...
24. Et erit pro suavi odore (ex musco et aliis aromatibus) fœtor, — ex illuvie et sordibus captivitatis et carceris. Rursum Judæis post Christi mortem naturalis et peculiaris inest fœtor; unde Ammianus Marcellinus, lib. II, vocat fœtentes Judæos, additque eos idcirco Marco Imperatore gravi fuisse fastidio; et Martialis, lib. IV, epigram. ad Bassam: «Oles, inquit, o Bassa! quod jejunia sabbatariorum,» id est Judæorum: dicit «jejunia,» quia jejunus stomachus gravem emittit anhelitum. Hunc hæreditarium Judæorum fœtorem baptismo elui asseruit Fortunatus, lib. V:
Abluitur Judæus odor baptismate divo.
Ita Sanchez. Unde et Saraceni olim suos infantes curabant baptizari, ut per baptismum fœtorem ab eis depellerent; uti patet ex VI Synodo in Trullo, Can. LXXXV, et Baronto, tom. XII, anno Christi 1148.
Et pro zona (aurea et gemmea erit) funiculus, — quo quasi jumenta captivæ trahentur in Babylonem.
ET PRO CRISPANTI CRINE CALVITIUM, — quod vel ipsæ in signum luctus, vel hostes, vel Deus per morbum eis inducet. Vide dicta vers. 17.
ET PRO FASCIA PECTORALI (qua constringuntur mamillæ ne turpitudinem ingerant sua magnitudine, erit) CILICIUM. — Hebraice cingulum sacci, sive ex sacco. Hebræa jam addunt hic כי תחת יפי ki tachat iophi, id est quia pro pulchritudine, in qua lasciviebant, hæc scilicet deformitas reddita est eis, ut sit epiphonema.
Forerius vero vertit, adustio pro pulchritudine. Ki enim vertit adustionem, a radice כוה kavah, id est adussit, q. d. Facies earum, et corpora olim ita pulchra, nunc exesa, consumpta et quasi combusta sunt. Sic enim dicitur Thren. V, vers. 10: «Pellis nostra quasi clibanus exusta est;» et Isaia cap. XIII, vers. 8: «Facies combustæ vultus eorum.» Unde Chaldæus hic clare vertit: Hæc vindicta sumetur ex eis, quia fornicatæ sunt in pulchritudine sua.
Versus 26: And her gates shall mourn and lament
26. Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus. — «Ejus,» scilicet Hierosolymæ, de qua mihi dilectissima est omnis hic sermo meus, æque ac cogitatio et sollicitudo mea. Sic sponsa ait Cantici cap. I: «Osculetur me osculo oris sui,» quis? sponsus, quem amo, et mente revolvo. In verbo «mœrebunt» et «lugebunt,» est catachresis: sicut enim prata florida dicuntur ridere; ita portæ combustæ, vel desolatæ, et civibus vacuæ, ipsaque urbs mœrere et lugere dicitur.
Desolata in terra sedebit. — Est prosopopœia: loquitur enim de Jerusalem, quasi de matrona afflicta: hæc enim in terra mœrens, et dolore oppressa sedet. Hinc Thren. I, 1, de ea dicitur: «Quomodo sedet sola civitas?» Sic et Vespasiani nummus exstat, in quo Judæa quasi mulier sedens ad palmæ radices pingitur, cum hac epigraphe: «Judæa capta.»
Morale contra ornatum muliebrem et luxum vestium
Est hic locus illustris contra ornatum muliebrem et luxum vestium: si enim in Judæis olim ille ita Deo displicuit, punitusque fuit totius gentis excidio; quomodo jam displicebit et punietur in Christianis?
Primo, audi et disce ad ipsum primo ex S. Cypriani lib. De Habitu virginum, id ipsum docentis ex hoc Isaiæ loco: «Virgines, inquit, comptæ turpitudinem fœditatemque meruerunt; sericum et purpuram indutæ, Christum induere non possunt; auro, margaritis et monilibus adornatæ, ornamenta cordis et pectoris perdiderunt.»
Secundo, S. Basilius, serm. in Divites avaros, qui opes non in pauperes, sed in luxum uxorum impendunt, sic ait: Primo, «dum nugas mulier superba et delicias ardet, voluptatis illecebras marito augebit; circa margaritas, smaragdos, hyacinthos, aurum, ejus cura noctes atque dies versatur. Secundo, mille assentatores adsunt adducentes fullones, aurifices, unguentarios, textores, discriminatores, qui ex illius imperiis nullo tempore virum respirare sinunt. Tertio, nullus muliebri concupiscentiæ sufficiens thesaurus, non si e fluminibus fluxerit: gemmæ aliæ cervici, aliæ collo, aliæ zonæ, aliæ manibus et pedibus ornandis adaptantur. Quarto, vir ergo muliebrem sequens appetitum, quando animæ curam gerat? sicut enim procellæ dispergunt debiles naves; ita pravi uxorum affectus virorum debiles animas corrumpunt.»
Tertio, S. Nazianzenus, adversus mulieres ambitiosius se ornantes: «Nobilibus, ait, feminis non aurum, non purpura, non pigmenta ornamentum afferunt; sed earum ornatus est morum probitas et elegantia, domi ut plurimum manere, colloqui cum divinis oraculis, fuso ac lanæ operam dare, ancillis opera mandare, etc.»
Quarto, S. Ambrosius, Exhort. ad Virg. citat hunc Isaiæ locum, additque: «Unde et S. Petrus dixit, non in plicatu capillorum, neque in tortis crinibus, aut auro et argento vel veste pretiosa: sed magis interioris hominis ornamenta feminis esse requirenda, quoniam absconditus ille cordis homo qui est pauper sæculo, ipse est locuples Deo; et in I ad Timoth. cap. II: «Quanto femina hominibus splendidior videtur, tanto magis despicitur a Deo.»
Quinto, S. Hieronymus, epist. De Vitando contubernio, nimis ornantes se et ostentantes comparat lupanaribus: «Caliga (calceus), inquit, ambulantis nigella, ac nitens stridore ad se juvenes vocat; papillæ fasciolis comprimuntur; et crispanti cingulo angustius pectus arctatur; capilli vel in frontem, vel in aures defluunt; palliolum interdum cadit, ut candidos nudet humeros; et quasi videri noluerit, celare festinat quod volens detexerat. Et quando in publico, quasi per verecundiam operit faciem, lupanarium arte id solum ostendit, quod aperte ostensum magis placere potest.»
Sexto, S. Augustinus serm. 18 De Verbis Apostoli, sic ait: «Exterioris hominis ornamenta ex quanto magis appetuntur, tanto sunt interioris majora detrimenta: quanto autem minus appetuntur, tanto magis moribus pulchris homo adornatur.»
Septimo, S. Chrysostomus, homil. 30 in epist. ad Rom.: «Deposito, inquit, vilis fœni onere (hoc enim est vestium sumptus), ornatum accipe cœlestem virtutum. Hic est Ecclesiæ ornatus, ille theatrorum: hic cœlis dignus, ille equis et mulis; ille et mortuorum corporibus circumdatur, hic in sola splendet anima, in qua habitat Christus.» Idem, homil. 18 in I ad Cor.: «An non censes, ait, cum avaris et aliis, quos Paulus enumerat, I Corinth. VI, diabolum simul accumbere? mulieres autem ornatas ad libidinem non censes cum eo coire? Si quis contradicat, exuat animam mulierum, quæ se adeo indecore gerunt, et videbit plane sceleratum illum dæmonem vehementer cum eis conjungi et commisceri.» Idem, lib. De Virgin. cap. LXII: «Mulier si formosa est, nimius ornatus ejus venustatem obscurat; si deformis, eo turpiorem reddit ornatus; deformitas enim semper emicat et apparet, ut spectatores mulierem rideant, et ornatum mirentur.»
Octavo, S. Petrus eremita ad matrem Theodoreti comptam ait: «Si pictor egregius pinxisset imaginem, et alius plebeius ei alios colores injiceret, pictor sane excandesceret: ita et Deus naturæ nostræ opifex et pictor jure irascitur, quod ejus naturam et sapientiam accusetis inscitiæ, ipsumque Creatorem damnetis imbecillitatis. Nolite ergo Dei corrumpere imaginem neque tentetis ea addere, quæ sapienter non dedit; neque hanc adulterinam excogitare pulchritudinem, quæ vel pudicis affert excidium, vel videntibus insidias.» Ita refert Theodoretus in Vitis SS. Patrum, Vita IX.
Nono, acerrime hunc vestium luxum insectatur Tertullianus, lib. De Habitu mulierum, ex quo pauca illustriora decerpam: «Tu, ait, es diaboli janua, tu es arboris illius resignatrix, tu es divinæ legis prima desertrix, tu hominem elisisti: propter tuum meritum, id est mortem, etiam Filius Dei mori habuit, et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas?»
Secundo: «Duplex est cultus feminæ, scilicet mundus muliebris in auro, gemmis et vestibus; et ornatus, quem immundum muliebrem convenit dici: in cura capilli, cutis, et earum partium corporis, quæ oculos trahunt, illi crimen ambitionis intendimus, huic prostitutionis.»
Tertio: «Lapides et gemmæ sunt terræ minutalia, qui non domos, non tecta, sed solum hunc mulierum stuporem ædificare noverunt.»
Quarto: «Aiunt de frontibus draconum gemmas erui. Hoc quoque deerit Christianæ, ut de serpente cultior fiat: sic calcabit diaboli caput, dum de capite ejus suis cervicibus ornamenta struit.»
Quinto: «Semper abundantia contumeliosa in seipsa est.»
Sexto: «Quis est vestium honor justus de adulterio colorum injustorum? non placet Deo, quod non ipse produxit, nisi si non potuit purpureas et hyacinthinas oves nasci jubere.»
Idem Tertullianus, lib. De Cultu feminarum.
Primo, hunc ornatum ait esse Ethnicorum.
Secundo: «Non de integra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus.»
Tertio: «Perit simul vir in tua forma, o mulier! et facta es tu gladius illi.»
Quarto: «Vos solis maritis vestris placere debetis: in tantum autem placebitis eis, in quantum alteris placere non curaveritis.»
Quinto: «Indignum est Christiano faciem fictam gestare, cui simplicitas indicitur; effigiem mentiri, cui linguam non licet; appetere quod datum non sit, cui studium pudicitiæ est: quomodo præcepta Dei custodietis, lineamenta Dei non custodientes?»
Sexto: «Utinam miserrimus ego in illo die Christianæ exsultationis, vel inter calcanea vestra caput elevans videam; an cum cerussa et purpurisso, et croco, et in illo ambitu capitis resurgatis: an taliter expictas Angeli in nubila sublevent obviam Christo?»
Septimo: «Ubi Deus, ibi pudicitia, ibi gravitas adjutrix et socia ejus: quo pacto ergo pudicitiam sine instrumento ejus, id est, sine gravitate et severitate vestitus, tractabimus?»
Octavo: «Tempus hoc breve est, ait Apostolus, quid ergo illud das vanitati?»
Nono: «Jubet Apostolus ut magnificetur Deus in corpore nostro; magnificatur autem per pudicitiam, et per pudicitiæ ornatum competentem.»
Decimo: «Liceat videri pudicam, certe impudicam non licet.»
Undecimo: «Pudicitiæ Christianæ satis non est esse, verum et videri; ut emanet ab animo in habitum, et eructet a conscientia in superficiem.»
Duodecimo: «Projiciamus ornamenta terrena spei nostræ retinacula, si cœlestia optamus.»
Decimo tertio: «Tempora Christianorum semper, et nunc vel maxime, non auro, sed ferro transiguntur, stolæ Martyrum præparantur, Angeli bajuli sustinentur. Prodite jam vos mulieres ornamentis instructæ, postolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictæ oculos verecundia, et spiritus taciturnitate, inserentes in aures sermonem Dei, annectentes cervicibus jugum Christi: caput maritis subjicite, et satis ornatæ eritis: manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro placebitis: vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiæ; taliter pigmentatæ Deum habebitis amatorem.»
Decimo, Tertullianum sequitur S. Cyprianus, qui nervose et eleganter idem agit, lib. De Disciplina et habitu virginum.
Primo: «Continentia, inquit, et pudicitia non in sola carnis integritate consistit, sed etiam in cultus et ornatus honore pariter ac pudore.»
Secundo: «Nefas est virginem ad speciem formæ suæ comi, aut de carne, et de ejus pulchritudine gloriari, cum nulla sit illis magis quam adversus carnem colluctatio, et vincendi corporis ac domandi obstinata certatio.»
Tertio: «Dicit Paulus: Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt; et quæ se concupiscentiis carnis et vitiis renuntiasse profitetur, quomodo in iisdem quibus renuntiaverat invenitur?»
Quarto: «Neminem Christianum decet, et maxime virginem non decet, claritatem ullam computare carnis, et honorem; sed solum appetere sermonem Dei, bona in æternum mansura complecti. Aut si in carne sit gloriandum, tunc plane quando in nominis confessione gloriatur, quando fortior femina viris torquentibus invenitur, quando ignes, aut cruces, aut ferrum vel bestias patitur, ut coronetur: illa sunt carnis pretiosa monilia, illa corporis ornamenta meliora.»
Quinto: «Ornamentorum ac vestium insignia, et lenocinia formarum non nisi prostitutis et impudicis feminis congruunt; et nullarum fere pretiosior cultus est, quam quarum pudor vilis est. In Apocalypsi, cap. XVII, describitur meretrix illa perdita, cum qua fornicati sunt reges terræ, amicta pallio purpureo et coccineo, adornata auro, et lapidibus pretiosis, tenens poculum aureum in manu sua.»
Sexto: «An vulnera inferri auribus Deus voluit, quibus innocens adhuc infantia, et mali sæcularis ignara, crucietur, ut postea de aurium cicatricibus et cavernis pretiosa grana dependeant, gravia etsi non suo pondere, mercium quantitate?»
Septimo: «Angeli apostatæ oculos circumducere, nigrere fucare, et genas mendacio ruboris inficere, et mutare adulterinis coloribus crinem, et expugnare omnem oris et capitis veritatem, corruptelæ suæ impugnatione docuerunt.»
Octavo: «Feminæ manus Deo inferunt, quando id quod ille formavit reformare et transfigurare contendunt, nescientes quia opus Dei est omne quod nascitur, diaboli quodcumque mutatur.»
Nono: «Dominus tuus dicit: Non potes facere capillum unum album, aut nigrum; et tu ad vincendam Domini tui vocem, vis te esse potiorem? Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis,» etc.
Decimo: «Non metuis, oro, quæ talis es, ne, cum resurrectionis dies venerit, artifex tuus te non recognoscat, et ad sua præmia et promissa venientem removeat et excludat? increpans vigore censoris et judicis dicat: Opus hoc meum non est, nec imago hæc nostra est; cutem falso medicamine polluisti, crinem adultero colore mutasti; expugnata est mendacio facies; figura corrupta est; vultus alienus est; Deum videre non poteris; quando oculi tui non sunt, quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit.»
Undecimo: «Vince vestem, quæ virgo es, quæ Deo servis: vince aurum, quæ carnem vincis et sæculum: nec monilium aut vestium quære ornamenta, sed morum.»
Merito ergo B. Nonnus Episcopus, videns Pelagiam tanto vestium luxu et pompa totius urbis oculos ad se rapientem et illicientem, ubertim flevit: rogatus causam dixit: «Duæ res sunt quæ me movent: una quidem hujus mulieris perditio; altera, quod ego qui nomen Christianum profiteor, non tantum studeo placere Deo vitæ innocentia, quantum hæc mulier turpibus placere cupit hominibus.» Verum orans pro ea, et concionans ita pupugit cor ejus, ut ex ea alteram Magdalenam effecerit, videlicet Pelagiam pœnitentem, cujus vitam et actus mirabiles conscripsit magna fide oculatus testis Jacobus Diaconus ejusdem Nonni: exstat apud Surium, 8 octobris.
Et S. Bernardus sororem splendidius ornatam ad se venientem videre noluit: unde ipsa compuncta ex ejus præscripto luxum omnem vestium deposuit, quin et consentiente marito monasterium ingressa est, ut habet auctor Vitæ S. Bernardi, lib. I, cap. VI.
Sed audi exemplum horribile Prætextatæ, quod refert S. Hieronymus, epist. ad Lætam: «Prætextata quondam nobilissima femina, jubente viro Hymettio, qui patruus Eustochii virginis fuit, habitum ejus cultumque mutavit, et neglectum crinem mundano more pexuit, vincere cupiens et virginis propositum, et matris desiderium. Et ecce tibi, eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili voce minitantem pœnas, et hæc verba frangentem: Tune ausa es viri imperium præferre Christo? tu caput virginis Dei tuis sacrilegis attrectare manibus? quæ jam nunc arescent, ut sentiant excruciatæ quid feceris: et finito mense quinto ad inferna duceris: sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt, et seram miseræ pœnitentiam significavit interitus.»
Audi et Gentiles. Lycurgus fucandi artificium Sparta ejecit, idque primo, eo quod malis artibus urbem corrumperet: unde tanta tunc Spartæ fuit mulierum pudicitia, ut adulterium pro incredibili haberetur. Secundo, ut quivis in mores puellæ intuens, virtutem in delectu sequeretur, cum uxorem quæreret; non vero fuco illiceretur. Eadem de causa voluit eas accipi sine dote: item exerceri cursu, lucta, disci et jaculi jactu, ut validæ fierent, validasque gignerent proles. Unde Gorgo Leonidæ uxor cuidam objicienti: «Vos solæ Spartanæ maritis imperatis;» respondit: «Solæ enim viros parimus.» Testis est Plutarchus in Lycurgo.
Diogenes ad juvenem quemdam se nimis ornantem: «Si quidem, inquit, ob viros, infelix es, sin ob mulieres, injurius.»
Theophrastus: «Mulier, inquit, nec alios videre, nec ipsa videri debet, præsertim quæ eleganter ornata fuerit: utrumque enim ad res inhonestas incitamentum est.»
Hyperides: «Domi, inquit, coram viro liceat uxori ornare se, ut lubet: ornamenta autem quæ sumet egressura domum, non ad maritum, sed ad alios spectant.»
Crates: «Ornat, inquit, mulierem quod honestiorem facit; talem vero præstat non aurum, non smaragdus, non coccus; sed quæcumque gravitatis, moderationis et pudoris specimen habent.»
Democritus: «Sermo, inquit, parcus ornat mulierem, et ipsius ornamenti parcitas ei decora est.» Testis est Stobæus, serm. 32.
Audi et poetas. Terentius:
Nosti mores mulierum;
Dum moliuntur, dum comuntur, annus est.
Ovidius:
Auferimur cultu, gemmis auroque teguntur
Omnia; pars minima est ipsa puella sui.
Propertius:
Quid juvat ornato procedere vita capillo,
Teque peregrinis vendere muneribus,
Naturæque decus mercato perdere vultu?
Nudus amor formæ non amat artificem.
Plautus:
Nequaquam exornata est bene, si morata est male, etc.
Magis meretricem pudorem, quam aurum gerere condecet.
Pulchrum ornatum turpes mores pejus cœno collinunt.
Audi reges et Imperatores. Aurelianus Imperator petenti uxori, ut se unico pallio serico uti sineret, respondit: «Absit, ut auro fila pensentur;» libra enim auri tunc libra serici fuit.
Alfonsus, rex Aragonum, vestiebatur ut populares: monitus ut regio ornatu incederet, respondit: «Malo moribus et auctoritate meos excellere, quam diademate et purpura.»
Aristoteles, Præfat. ad Alexandrum Magnum, ita eum docet: «Multo pulchrius magisque regium animum præferre cultum et compositum, quam corporis vestem.»
Alexander Severus ait: «Imperatoriam majestatem constare virtute, non corporis cultu.» Idem censuit regias matronas contentas esse debere unico pallio auro sparso, et cyclade quæ plus sex unciis auri non haberet, teste Lampridio. Hic cultus hodie vix sufficit uxoribus negotiatorum.
Augustus Cæsar, teste Suetonio, dicebat: «Vestitus insignis ac mollis superbiæ vexillum est, nidusque luxuriæ.» Idem pro concione videns multos palliatos, indignans: «En, inquit, Romanos rerum dominos gentemque togatam.» Adeo studebat priscos renovare mores et vestitum.
Dionysius, Siciliæ tyrannus, filiabus Archidami vestes splendidas dono misit. Recusavit eas accipere Archidamus, dicens: «Vereor ne hoc amictu puellæ mihi turpes videantur.»
Denique vere dixit Cæsar Augustus: «Conviviorum et vestium luxus ægrotantis ac tabentis reipublicæ signa et prænuntia sunt.» Testis sit Belgium, quod luxum hunc luit bello et cladibus assiduis per quinquaginta pene annos; et quod antea erat paradisus terrestris deliciarum, nunc est vallis miseriarum.
E contrario prisca simplicitas et modestia vestitus elucet in Germanis, quæ eorum respublicas in pace et flore conservat. Vidi Norimbergæ matronas nobiles et prædivites simplici pallio et ocreis indutas, quasi viragines et masculas priscorum ducum uxores, incedere. Vidi Herbipoli matronas omnes, etiam nobilissimas, pallia sive heucas habere non sericas aut laneas, sed ligneas. Omnes enim pro heuca gestant hottam (qualem Leodii gestant carbonariæ) magis vel minus pulchram pro conditione personæ; adeo ut quæ hottam non gestat, non censeatur honesta. Hottas has ingressuræ templum ante illud deponunt, egredientes recipiunt et dorso adaptant. Credo in vitifera regione olim omnes uvas hottis exportasse, uti etiamnum faciunt, ideoque hottarum usum conservasse.