Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Queritur de Synagoga quasi de vinea, quae rite exculta pro uvis dedit labruscas, scilicet avaritiam, crapulam, injustitiam aliaque vitia, quae a vers. 8 usque ad 24, enumerat. Unde, vers. 24, ei minatur excidium per Romanos, quorum vires et robur describit. Porro utitur hic saepe carmine et rhythmo lugubri, tum ut concinnius Deum laudet, tum ut suavius influat in animum populi, eumque efficacius moveat, et ingratitudinis erga Deum coarguat.
Textus Vulgatae: Isaias 5:1-30
1. Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. 2. Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea: et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. 3. Nunc ergo, habitatores Jerusalem, et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. 4. Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? 5. Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam sepem ejus, et erit in direptionem: diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. 6. Et ponam eam desertam: non putabitur, et non fodietur: et ascendent vepres et spinae: et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. 7. Vinea enim Domini exercituum, domus Israel est: et vir Juda, germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor. 8. Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: numquid habitabitis vos soli in medio terrae? 9. In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum: Nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore. 10. Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. 11. Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. 12. Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. 13. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. 14. Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. 15. Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. 16. Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio, et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. 17. Et pascentur
Versus 1: I Will Sing to My Beloved
1. CANTABO (hebraice אשירה ascira, id est praecinam, praeibo quasi praeceptor et praecentor; ita Forerius) DILECTO MEO CANTICUM PATRUELIS MEI VINEAE SUAE. — Per patruelem, vel, ut Vatablus vertit, patruum, Forerius intelligit avunculum Isaiae, puta Amasiam regem, aut ejus fratrem, qui hoc dicterium saepe in ore habebat, ut, cum vellet significare aliquem in re quapiam oleum et operam perdidisse, diceret: Amicus meus habuit vineam in loco uberi, etc., exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas, q. d. Isaias: Ego canam dilecto meo hoc canticum de vinea ipsius, quod patruus meus solet canere de amici sui vinea, quodque jam abiit in proverbium.
Verum hic sensus frigidior videtur et Judaicus: unde S. Hieronymus et alii passim per patruelem accipiunt Christum. Pro quo nota primo: Hebraice est dod. Idem est «patruelis et dilectus.» Unde Vatablus vertit, canam dilecto meo cantilenam patruo meo vineae ejus; pro dilectus enim hebraice est ידיד jedid; unde Salomon a Deo vocatus fuit Jedidia, id est dilectus Domini, vel amabilis Domino, II Reg. XII, 25. Pro patruelis, vel, ut Vatablus vertit, patruus, est דוד dod. Idem ergo quasi est utrumque hoc nomen, et ab eadem radice descendit. Unde ait Isaias, cap. XL, 6: «Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.» Hinc et Euripides apud Plutarchum ait, eam unum tantum diem durare, et statim exstingui.
Nota secundo: More Hebraeo ponitur hic antecedens loco relativi. Christum enim, quem dilectum vocavit, mox vocat patruelem; dicit ergo: «Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei;» pro eo quod nos diceremus: Cantabo dilecto meo canticum ejusdem, scilicet dilecti mei, qui est et patruelis meus. Sensus ergo est, q. d. Lubet canere, imo praecinere meo dilecto, et patrueli, sive cognato, quem unice diligo, puta Christo, carmen ipsiusmet Christi, quod scilicet ipsa cantabit vineae suae, id est populo Judaico, dicens, Matth. XXI: «Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei.»
VINEA FACTA EST DILECTO MEO IN CORNU FILIO OLEI. — Nota: Synagoga et Judaea vocatur cornu: primo, quia cornu symbolum est potentiae et roboris, ac consequenter regiae potestatis et magnificentiae, quam Deus dederat Davidi, Salomoni et Judaeis; secundo, quia Judaea in cornu, id est in alto loco, est sita: unde Pagninus pro «in cornu,» vertit, in colle: cornu enim est locus excelsus et montosus; quia cornu acutum est, et altissimam partem animalis, puta caput, obtinet. Ita Vatablus, Arias et Sanchez. Vineae enim plantari debent in monte conversae ad Austrum, clausae vero ad Aquilonem; nam «Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora silvae,» etc.; tertio, quia Judaea situs speciem habet cornu, inquit Forerius, sicut Belgii situs speciem habet leonis: unde vocatur leo Belgicus. Unde Syriaca versio habet, vinea fuit dilecto meo in angulo loci, vel regionis; vel ut Arabica, in extremitate terrae.
Allegorice, vinea, id est Ecclesia, facta est Christo in cornu filio olei, id est in haereditatem et regnum potens, et fertile aeque ac misericors; utriusque enim symbolum est oleum. Christus enim, qui nobis fuit filius olei, id est summe misericors, voluit et Ecclesiam esse filium, vel potius filiam olei, ut scilicet regimen Ecclesiae esset benignum, olei instar lene et gratiosum, cum Synagogae regnum fuit minax et terribile. Hac de causa paulo ante Christi nativitatem Romae in Transtiberina regione, ex taberna meritoria fontem olei (qui erat instar cornu filii olei) voluit scaturire, qui integrum diem sine intermissione manavit: ut portenderet Christum mox nasciturum, ubi primum in terris pedem posuisset, simul dexterum misericordiae pedem mox ostentaturum, eoque suae clementiae et misericordiae fontem aperturum, ex quo omnia beneficiorum genera in Ecclesiam continenter dimanarent. Hujus fontis testes sunt Eusebius in Chron., Orosius, lib. VI, cap. XIX, et alii. Locus nunc in ecclesiam B. Virginis conversus est, in qua ipsissimus fontis olei locus mihi ostensus est, cui introrsum haec inscripta sunt prisca carmina: Hinc oleum fluxit, cum Christus Virgine luxit; Hic et donatur veniae quodcumque rogatur. Fuit enim olim in eo loco sedes Poenitentiariae.
Note fifth: In Hebrew fashion, the song is placed here before the subject matter being sung about, saying: I will sing to my beloved a song, or a song about his vineyard, that is, a song about the vineyard of my beloved and my cousin. The sense is, as if to say: I will sing a song, that is, a parable, for my beloved, namely Christ, about His vineyard, namely the Synagogue and the Jews; in which, that is, in this parabolic song, I will set forth the benefits that Christ as vinedresser bestowed upon His vineyard, and how it, instead of grapes, produced wild grapes.
Hence the Chaldean, imitating Symmachus, translates thus: I will now tell my beloved what my dearest one has done for his vineyard. My beloved had a vineyard on a hill, in a fertile place.
Notat S. Basilius traditionem esse antiquissimam, quod Adam exclusus paradiso amoenissimo, ut dolorem leniret, occuparit Judaeam omnium terrarum fertilissimam; unde Pentapolis, quae fuit pars ejus, vocatur «Paradisus Dei,» Genes. cap. XIII, vers. 10. Hinc et communis Patrum traditio est, cranium Adae sepultum esse in monte Calvariae ubi Christus crucifixus est, indeque nomen Calvariae accepisse.
Allegorice S. Basilius: Judaea, inquit, habet cornu, id est contra inimicos arma tutelaria, puta crucem Christi; hinc ait Habacuc, cap. III, 4: «Cornua in manibus ejus.»
Nota secundo: Hoc cornu vocatur filius olei, id est oleatum, olei ferax, oleo abundans et plenum: sic dicitur filius iniquitatis, id est iniquitate plenus, iniquissimus. Vel potius filius olei, id est pinguis, hoc est, fertilis ac si natus esset ex oleo. Unde Septuaginta et Chaldaeus vertunt, in cornu in loco pingui, q. d. Vinea haec plantata est in loco sublimi, in monte non sterili, sed fertili, cujus gleba felix est et uber, ac copiosum dans proventum. Rursum cornu significat robur: oleum, abundantiam, q. d. Ego Deus Israelem et Judaeam evexi ad potens et forte regnum, simul et pingue: fluit enim melle et lacte; ut videatur esse Amaltheae cornu. Ita S. Hieronymus. Unde Symmachus vertit, in cornu in medio olivarum; Arabica et Syriaca, vinea culta et pinguis.
Aliqui ergo putant Judaeam vocari filium olei, ob olivarum copiam, ut dixi. R. Joseph putat eam ita vocari ob regem et sacerdotem, qui erant in ea, et oleo ungebantur. Unde Zach. IV, dicitur: «Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae,» ubi per filios olei intelligitur princeps et sacerdos, hoc est Zorobabel, et Jesus filius Josedec. Rursum H. Pintus censet Jerusalem vocari montem pinguem et oleatum, quia ibi Christus docuit, et inde exivit Evangelium, quo impinguatus est mundus, qui antea aridus et macilentus erat. Secundo, Sanchez: Oleum, inquit, quia mollit, lenit, fovet, et titillat sensus, capitur pro deliciis, indulgentia et blandimentis, Psalm. CXL, 5; Proverb. V, 3, q. d. Populus Judaicus Deo, et per Deum fuit fortis instar cornu, simulque fuit ei filius olei, id est filius dilectionis et deliciarum, cui scilicet Deus prolixam liberalitatem suam ostendit, nec solum necessaria ad victum et vitam, sed oblectamenta ac delicias effudit.
Mystice, H. Pintus: Judaea, ait, vocatur filius olei; quia sicut oleum in lampade est materia ignis et splendoris, sic Hebraei multis gentibus clarum notitiae Dei lumen praebuerunt.
St. Basil notes that there is an ancient tradition that Adam, expelled from the most pleasant paradise, in order to alleviate his sorrow, occupied Judea, the most fertile of all lands; whence Pentapolis, which was a part of it, is called the "Paradise of God," Genesis chapter 13, verse 10. Hence also the common tradition of the Fathers is that the skull of Adam was buried on Mount Calvary where Christ was crucified, and from this received the name of Calvary.
Allegorically, the vineyard, that is, the Church, was made for Christ on a horn, a son of oil, that is, as a powerful inheritance and kingdom, both fertile and merciful; for oil is the symbol of both. For Christ, who was for us a son of oil, that is, supremely merciful, willed that the Church also should be a son, or rather a daughter of oil, so that the governance of the Church might be benign, gentle and gracious like oil, whereas the rule of the Synagogue was threatening and terrible. For this reason, a little before the birth of Christ, in the Transtiberine region of Rome, from a tavern called the meritoria, He willed that a fountain of oil (which was like the horn of the son of oil) should burst forth, which flowed for an entire day without interruption: to portend that Christ was about to be born, and that as soon as He had set foot on earth, He would at the same time display the right foot of mercy, and thereby open the fountain of His clemency and mercy, from which all kinds of benefits would continually flow into the Church. Witnesses of this fountain are Eusebius in his Chronicle, Orosius, Book 6, chapter 19, and others. The place has now been converted into a church of the Blessed Virgin, in which the very spot of the oil fountain was shown to me, on which inside these ancient verses are inscribed: Hence oil flowed, when Christ shone forth from the Virgin; Here also whatever is asked of pardon is granted. For formerly in that place was the seat of the Penitentiary.
Versus 2: And He Fenced It In
2. SEPIVIT EAM, ET LAPIDES ELEGIT EX ILLA, etc. — Solent enim ex solo lapidoso lapides colligi et auferri, ut in eo vites serantur. Hac parabola pene ad verbum usus est Christus, Matth. XXI, uti praedixit Isaias, vers. 1. Tam Isaias, uti ipse explicat, vers. 7, quam Christus per vineam intelligunt Ecclesiam, sive Synagogam, uti et Psaltes, Psalm. LXXIX, 9: «Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti; ejecisti Gentes» ex Chananaea, ibique «plantasti eam.» Sepes, torcular, turris, elapidatio, etc., significant in genere, Deum Ecclesiam per omnia excoluisse, eique de omnibus necessariis providisse. Particulatim tamen et distincte sepes primo, fuit murus Hierosolymae, ait S. Hieronymus; secundo, et aptius, sepes fuit lex et praecepta, quae quasi seps data sunt populo, ut eum munirent, et in officio ac pietate continerent. Ita Auctor Imperfecti, Theophylactus et Euthymius in Matth. XXI, et Irenaeus, lib. IV, cap. LXX. Rursum tertio, sepes fuit custodia Dei et Angelorum, aiunt S. Ambrosius, Hieronymus et Origenes, qui homil. 19 in Joan, sic ait: «Custodia Dei fuit sepes vineae, turris templum, torcular locus libationum.» Hoc est quod ait Zachar. cap. II: «Absque muro habitatur Jerusalem,» id est Synagoga et Ecclesia; nam «ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu.» Sic dicitur Isaia XXVI, 1: «Urbs fortitudinis nostrae Sion, salvator ponetur in ea murus et antemurale.» Rursum Psal. XXXIII, 8: «Immittet (hebraice חנה chone, id est castrametabitur) Angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos.» Denique Zach. IX: «Circumdabo, ait, domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes:» ubi hebraice est חניתי chaniti, id est «castrametabor domui meae ex milite transcunte,» scilicet per Angelos. Quarto, H. Pintus per sepem accipit viros sanctos, qui populo pro muro sunt apud Deum, quibus ablatis conculcatur populus, uti exceunte Lot, Sodoma conflagravit; Hebraeis excuntibus Aegyptus periit.
Second, he sings this song about the Church of Christ, which, like a vineyard planted by Christ in a fertile and lofty place, was fenced in with a wall and enclosure of faith and the Christian law, freed from stones, that is, from the unbelief and vices of the pagans, and from stones were made sons of Abraham, that is, the faithful of Christ: it was planted with the most noble vines, namely the Apostles and holy men, having in its midst a tower, namely the chair and teaching of the faith, and a winepress, namely the passion of Christ, through which is pressed out the wine of His blood for our salvation; and He expected the grapes of good works, and many brought forth the wild grapes of vices.
«Torcular» autem est altare, quo victimarum sanguis exprimebatur, inquiunt Origenes, S. Hieronymus, Beda, Euthymius, Theophylactus in Matth. XXI. Mystice, torcular est crux Christi, cujus prelo premuntur martyres, virgines, omnesque Christi sequaces: indeque vinum gaudii exprimitur.
Quocirca tertio, aptius per turrim accipias doctores et pastores speculatoresque populi, aut templum Hierosolymitanum, Deique cultum et religionem, uti explicant Chaldaeus hic, Origenes, S. Hieronymus, Beda, Euthymius, Theophylactus supra: ex templo enim quasi turri et arce Deus auxilio erat et perfugio laboranti populo.
«Lapides» quos abstulit ex vinea sunt idola, peccata: omniaque divini cultus ac religionis impedimenta.
«Turris,» primo, accipi potest regia dignitas; secundo, sacra Scriptura, ait H. Pintus: ad eam enim quasi ad turrim et arcem in nostris tentationibus et periculis confugere debemus, et sicut ex turri conspicimus longinqua, ita ex lege et Prophetis prospiciebant Christum post tot saecula venturum. Nota: In vinetis solent erigi turres, tum ut ad eas se recipiant vinitores, tum ut uvae et vinearum instrumenta ibi tuto asserventur, tum maxime ad excubias, ut scilicet in iis quasi speculis excubent custodes, et circumquaque prospiciant ne qui fures vel bestiae vineam invadant et populentur. Tales turres vidi in locis vitiferis, ut juxta Romam et in Germania, praesertim juxta Herbipolim: ibi enim vineta abundant; adeo ut viri graves, imo principes, ibidem mihi asseverarint, in urbe Herbipolensi plus esse vini quam aquae. Unde ibidem spectavi ingentia vini dolia, quorum quodque plusquam centum vini vasa, sive amas continebat, habebatque ostia, per quae vinitores in dolia (perinde ut Diogenes in suum) ingrediebantur ad ea concinnanda et expurganda.
Wherefore third, more fittingly you may understand by the tower the teachers and pastors and watchmen of the people, or the temple of Jerusalem, and the worship and religion of God, as the Chaldean explains here, Origen, St. Jerome, Bede, Euthymius, Theophylact above: for from the temple as from a tower and citadel, God was a help and refuge to the struggling people.
ET PLANTAVIT EAM ELECTAM. — Pro electam hebraice est שורק sorec: quod Hebraei dicunt esse genus vitis optimae, quae nullos, id est paucos et exiguos, habet acinos: forte dicta est sorec, a Sorec regione, generosis vitibus abundante; ubi Samson vidit et adamavit Dalilam, Judic. XVI, 4. Ita Sanchez.
Talis optima Dei vinea fuit Synagoga tempore Patriarcharum, Abrahae, Isaac, Jacob, qui sanctissimi fuerunt, uvasque et fructus sanctorum operum Deo reddiderunt.
FECIT LABRUSCAS. — Nota labrusca hic ponitur pro fructu labruscae; est enim labrusca vitis agrestis, cujus flos, teste Dioscoro, lib. V, cap. V, oenanthe, q. d. vini vel vitis flos vocatur: est ergo labrusca uva immatura, acerba et vilis. Unde Septuaginta pro labruscas vertunt, spinas; Symmachus, ἀτελῆ, id est imperfectas, id est immaturas. Est enim, ait Plinius, lib. XVI, cap. XXVII, agrestis vitis, quam ipse insanam vocat, quae trifero proventu, sed evanido luxuriat: nam in ea eodem tempore alia maturescunt, alia turgent, alia florent; sed nihil maturum est et utile: ostentant enim fructum potius quam porrigunt. Hebraice est באושים beuscim, id est foetentes: unde Aquila vertit, σαπρίας, id est putres; nam, ut ex Varrone tradit Casius Dionysius: «Sunt quaedam vites, quae fructum recens productum putrefaciunt, priusquam racemi connutriantur et maturescant.»
Jam sensus est, q. d. Dilectus meus, puta Deus Pater, ejusque Filius et haeres Jesus Christus, exspectavit ex vinea ita a se culta uvas suaves et stomacho suo gratas et jucundas; sed ecce invenit insuaves et amaras, quae molestiam ei movet et nauseam: nimirum a populo Judaico exspectabat laetum et dulce vinum virtutum, fidei et bonorum operum: at ille omphacium et acetum infidelitatis, injustitiae (uti ait vers. 7), superbiae, libidinis, etc., reddidit ei, ipsumque acetum pro vino vere in cruce Christo Domino propinavit: eo enim sigillatim respicere aciem Prophetae docet S. Chrysostomus, homil. 2 De Cruce et latrone; et passim Patres haec referunt ad Passionem Christi.
Tropologice, foetentes uvas parit qui a fide et pietate, quam praestare Deo debuit, ad insanias falsas et stultas cogitationes animum et studium convertit, ait Sanchez, de quo Eccles. XI, 32: «Sicut eructant praecordia foetentium, etc., sic et cor superborum.»
Rursum luxuriantes, sed imperfectae et immaturae uvae sunt Religiosi, aliique qui magno fervore viam virtutis inchoant; sed mox interescunt, nec coepta perficiunt. Item qui ex levitate et inconstantia nunc hoc vitae, virtutis et studii genus, nunc illud amplectuntur, dumque omnia tentant ab omnibus excidunt, et, ut ait Sanchez, in illo non tam labore, quam multiplici ludo nihil maturum proferunt, quod Dominus carpat et capiat: nihil enim ita progressum in via spirituali impedit, atque haec inconstantia; et crebra mutatio consiliorum et studiorum.
Versus 3: Now Therefore, O You Inhabitants of Jerusalem
3. Nunc ergo, etc., viri Juda, judicate. — Deus hic ex humanitate permittit se judicio populi, ut ipse Deum in causa tam evidenti justificare, et seipsum suo testimonio et gladio jugulare cogatur.
4. QUID EST QUOD DEBUI ULTRA FACERE, etc., AN QUOD EXSPECTAVI? — Est gravis exprobratio, q. d. Ecquod vinitoris officium omisi? quid in vinea colenda neglexi? quid ei facere debui quod non feci? Anne in hoc peccavi quod exspectavi uvas? haeccine est culpa, hoc peccatum meum, scilicet longa exspectatio fructuum, et nimia mea longanimitas? haeccine ex uvis fecit labruscas? longa mora et tempus maturat uvas: meane ergo sola mora fecit immaturas? Ita Deus. E contrario homo vere dicere potest, et debet: «Quid debui facere Domino meo quod fecerim? quis ego, qualis ego, quid non mali ego?» ait S. Augustinus; homo enim sanctus se servum Deo inutilem reputare debet. Simili modo queritur Deus per Jeremiam, cap. II, vers. 21: «Ego plantavi te vineam electam, omne semen verum: quomodo ergo conversa es in pravum, vinea aliena?»
Nota: In Hebraeo est elegans paronomasia: exspectavi משפט mispat, id est judicium; et ecce משפח mispach, id est iniquitas: exspectavi צדקה tsedaka, id est justitiam, et ecce צעקה tseaka, id est clamor, q. d. Exspectavi aequitatem, et ecce iniquitas; justitiam, et ecce injustitia: exspectavi justitiae dispensationem, et ecce dissipatio.
Morally: St. Bernard, in his sermon On St. Andrew, applies these words to Christians, saying: "What ought I to have done that I have not done? Therefore He will judge us, not only on account of our ingratitude and injustice, but on account of His own goodness, because He left nothing undone that He could do for us."
Note: The Synagogue and the Church are called a vineyard because, just as the vineyard is the noblest of all plants, so the Synagogue and the Church is the most noble and most holy society of all, which yields the most noble fruit, namely the good Christian, that is, a man consecrated and sanctified to God.
Versus 4: What Is There That I Ought to Do More
8. VAE QUI CONJUNGITIS DOMUM AD DOMUM, etc., USQUE AD TERMINUM LOCI! — usque ad finem loci, puta agri vel urbis, q. d. Vae avaris vobis, qui omnia per fas et nefas vultis occupare, qui agros agris, domos domibus copulatis, donec totum possideatis urbis aut regionis spatium, quod vestrae cupiditati vel ambitioni praefinistis! Hic particulatim explicat acerbitatem harum labruscarum, scilicet iniquitatis et clamoris; unde hoc versu Judaeorum, maxime opulentorum et potentiorum, taxat fastum et avaritiam; versu vero 11, eorumdem ebrietatem; vers. 18, eorum obstinationem perstringit.
Versus 5: I Will Take Away Its Hedge
5. Auferam sepem ejus, — q. d. Nudabo populum Judaicum lege aeque ac protectione mea, et Angelorum custodia, ut vastetur a Romanis, eaque transferam ad Gentes. Unde Josephus, lib. VII Belli, cap. XII, ait paulo ante excidium Hierosolymae, portam templi gravissimam sponte reseratam fuisse, et vocem auditam (Angelorum) in templo: «Migremus hinc.» Tale est et illud Angelorum aut militum, Jerem. LI, 9: «Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam.»
Versus 6: It Shall Not Be Pruned, and It Shall Not Be Dug
6. NON PUTABITUR, ET NON FODIETUR. — Solet enim vinea luxurians putari et secari, item fodi, sive ablaqueari, hoc est, effodi terra quae ad radices ejus erat, ut illae aerem, coelestemque humorem sugant; quod ad fertilitatem vitium et arborum necessarium esse docent omnes rei rusticae periti. Unde S. Ambrosius, lib. III Hexam. cap. XII: «Circumfodit, ait, vineam, quando eam exoneravit terrenarum mole curarum.» Rursum solet fodi terra viti vicina, sicut foditur ager, ut semen ex terra effossa et subruta majorem et meliorem succum trahat. Unde Forerius vertit, non sarculabitur, vel non coacervabitur: nam עדר adar in passiva conjugatione est congeri, cogi et congregari in unum, verbi gratia, cumulum, ut fit circa vites, ad quas terra sarculo contrahitur; sicut etiam fit arando in sulcis agrorum. Perpetuam enim eamque variam et continuam culturam requirit vinea: unde merito dicunt Itali: «Vinea est timea.»
Sensus est, q. d. Deus deseret hanc suam vineam, non resecabit, nec compescet luxuriantem populi sui malitiam: rursum cor eorum non suffodiet, non tanget, non compunget, non excolet; sed sinet illud vepribus et spinis peccatorum oppleri, abscondi et suffocari. Ingens haec est poena, cum peccator a Deo derelinquitur, et impune sinitur sequi suas libidines ac volutari in concupiscentiis. Nam, ut ait S. Gregorius, hom. 12 in Ezech.: «Qui a Deo avertitur, et prosperatur, tanto perditioni fit proximus, quanto a zelo disciplinae invenitur alienus.»
Tropologice, anima putanda et excolenda est tam praeceptis Dei, quam adversitatibus, ait S. Basilius hic.
NUBIBUS MANDABO NE PLUANT. — Pluvia, quae vineae a Deo rejectae, id est Synagogae, negatur, est coelestis doctrina: unde ab eadem radice apud Hebraeos utraque vox deducitur. Nam ab אנה, id est emisit, demisit, profecit, deducitur מורה more, id est doctor suam emittens doctrinam; et יורה iore, id est pluvia coelo demissa; et תורה thora, id est lex, sive doctrina in aures et animum discipuli a doctore immissa. Unde Apostoli virique Apostolici vocantur nubes: quia per hos Deus coelestem hunc imbrem in Ecclesiam depluit, Isaiae LX, 8: «Qui sunt isti, qui ut nubes volant?» et Joel. II, 23: «Quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem, matutinum et serotinum.» Ita S. Hieronymus. Sensus ergo est, q. d. Ego Deus vetabo Apostolis eorumque asseclis, ne Judaeos rigent imbre sanctae doctrinae et Evangelii, sed eo Gentes perfundant. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et ipse Basilius.
Versus 7: The Vineyard of the Lord of Hosts Is the House of Israel
7. VINEA DOMINI EXERCITUUM DOMUS ISRAEL EST. — Hic explicat canticum et parabolam vineae, q. d. Vinea haec est populus Israel.
ET VIR JUDA, GERMEN EJUS DELECTABILE. — Septuaginta, germen ejus dilectum; Chaldaeus, plantatio laetitiae ejus; alii, germen ejus deliciosum, q. d. Tribus Juda (sub qua et Benjamin, quae Judae adhaesit in schismate Jeroboam, intellige), in hac totius Israelis vinea est germen, sive vitis, quae Deo unice placuit, eique fuit in deliciis. To enim ejus refert, non vineam, sed Dominum exercituum, qui praecessit. Causa fuit, quia Juda retinuit Dei fidem, cultum et templum; et quia ex Juda nasciturus erat Christus, qui est desiderium collium aeternorum.
EXSPECTAVI UT FACERET JUDICIUM, ET ECCE INIQUITAS; ET JUSTITIAM, ET ECCE CLAMOR. — q. d. Ex hac vinea ita a me elaborata exspectavi uvas, scilicet judicium et justitiam; sed illa dedit labruscas, scilicet iniquitatem et clamorem. Judicium vocat justitiam, sive id quod justum est: noster tamen Prado haec distinguit: Judicium, inquit, significat potestatem judiciariam, quatenus reos punit: justitia significat eamdem, quatenus insontes absolvit et vindicat, q. d. Exspectabam a Judaeis judicium; «et ecce iniquitas,» quia absolvunt reos: et justitiam, «et ecce clamor,» quia damnant innoxios, qui proinde clamant et ejulant propter hanc injuriam.
Verum per clamorem, utpote justitiae oppositum, aptius intelligas clamorem ipsorum injustorum, iratorum et violentorum, qualis solet esse latronum, dum vi et clamosis minis ac vocibus viatores percellunt, ut spolient, vel obtruncent. Rursum hac voce respicit proprie Isaias ad clamorem Judaeorum contra Christum: «Crucifige, crucifige.» Ita S. Hieronymus et Cyrillus. Simili modo ait Jeremias, cap. XII, vers. 8: «Facta est mihi haereditas mea, quasi leo in sylva: dedit contra me vocem (clamorem), ideo odivi eam.»
Aliter Sanchez: Clamor, inquit, est omne peccatum, quod clamat in auribus Dei, eumque excitat, ut evigilet ad vindictam; ac praesertim quatuor illa enormia, quae proinde vocantur peccata in coelum clamantia, scilicet primo, oppressio pauperum, viduarum et pupillorum; secundo, homicidium et parricidium voluntarium; tertio, merces operariorum defraudata; quarto, peccatum Sodomiticum.
Note: In the Hebrew there is an elegant paronomasia: I expected mishpat, that is, judgment; and behold mispach, that is, iniquity: I expected tsedaqah, that is, justice, and behold tse'aqah, that is, a cry, as if to say: I expected equity, and behold iniquity; justice, and behold injustice.
Versus 8: Woe to You Who Join House to House
8. WOE TO YOU WHO JOIN HOUSE TO HOUSE, etc., EVEN TO THE END OF THE PLACE! — even to the limit of the place, namely of the field or the city, as if to say: Woe to you greedy ones, who wish to seize everything by fair means and foul, who join fields to fields, houses to houses, until you possess the entire space of a city or region, which you have marked out for your greed or ambition! Here he explains in detail the bitterness of these wild grapes, namely of iniquity and outcry; whence in this verse he censures the pride and avarice of the Jews, especially the wealthy and powerful; in verse 11, their drunkenness; in verse 18, he upbraids their obstinacy.
Hic ergo ambitionem et cupiditatem redarguit, quasi injuriae et violentiae principium, quae ut supra alios emineat, alios expoliat, et ex aliorum praeda suam pompam et statum sustentat: uti fecit Nero, qui totam Romam suis deliciis aut ambitioni servire fecit, inquit Martialis. Cupiditas enim insatiabilis est, ideoque omnium malorum mater est et origo, teste Apostolo: ac proinde tam Christus, quam Isaias vae aeternae damnationis divitibus et cupidis intentat: haec ergo prima est labrusca.
NUMQUID HABITABITIS VOS SOLI IN MEDIO TERRAE? — q. d. Tanta vestra est cupiditas, ut videamini velle soli occupare, imo habitare totam terram, esseque reges mundi universi. To enim in medio terrae, idem est quod in tota terra, ut tota terra sit quasi una domus vestra, in cujus medio vos resideatis, sicut rex residet in medio regni, circumquaque imperans et dominans.
Ita Nero Romae tam vastum aedificavit palatium (adhuc hodie ejus muros et macerias ingentes videmus), ut magnam urbis partem occuparet; unde in eum et eam luserunt hoc carmine: Roma domus fiet: Veios migrate, Quirites, Si non et Veios occupet ista domus. Quid facis, o infelix avare? Nonne tres cubiti terrae solum te exspectant? nonne parvus lapis ad tuum miserum corpus tegendum satis est? cur ergo tot fundos et opes tam ardenter quaeris, et impedimenta aeternae beatitudinis concupiscis et accumulas? Vere dixit Poeta: «Unus Pellaeo juveni (Alexandro Magno) non sufficit orbis: sarcophago contentus erit.» Nimirum «heri totus mundus non capiebat Alexandrum: hodie defunctum terra sex pedum capiet et sepeliet.» S. Bernardus, epist. 51 ad Henricum, Senonensem Archiepiscopum, hanc Isaiae sententiam intorquet in avaros Ecclesiasticos, qui beneficia et dignitates accumulant: «O, inquit, infinita semper ambitio, et insatiabilis avaritia! Cum factus quis fuerit in quacumque Ecclesia Decanus, Praepositus, Archidiaconus, etc., non contentus uno in una, plures sibi, imo quotquot valet, conquirere honores satagit tam in una quam in pluribus. Sed numquid sic satiabitur? Factus Episcopus, Archiepiscopus esse desiderat. Quo forte adepto, rursum nescio quid altius somnians, laboriosis itineribus et sumptuosis familiaritatibus Romanum statuit frequentare palatium. Vae qui conjungitis domum ad domum!» etc.
Praeclare S. Ambrosius, lib. De Naboth et Achab, cap. I, tom. I: «Quousque, ait, divites, extenditis insanas cupiditates vestras? Numquid soli habitabitis super terram? Cur ejicitis consortem naturae, et vindicatis possessionem? In commune omnibus divitibus atque pauperibus terra fundata est, cur vobis jus proprium soli, divites, arrogatis? Nescit natura divites, quae omnes pauperes generat. Nudos fudit in lucem, egentes cibo, amictu, poculo: nudos recipit terra quos edidit, nescit fines possessionum sepulcro includere. Cespes angustus aeque pauperi abundat et diviti; et terra quae viventis non cepit affectum, totum jam divitem capit.» Et cap. III: «Avis avibus se associat, pecus pecori adjungitur, piscis piscibus: nec damnum ducunt, sed commercium vivendi, cum plurimum comitatum capessunt, et quoddam munimentum solatio frequentioris societatis affectant. Solus tu, homo, consortem excludis: includis feras, struis habitacula bestiarum, destruis hominum.» Et cap. VI: «Ditem dicunt Gentiles inferorum praesulam, arbitrum mortis. Ditem appellant et divitem, quod nisi mortem dives inferre non noverit, cui regnum de mortuis, cui sedes inferi sunt. Quid est enim dives, nisi quidam inexplebilis gurges divitiarum? inexplebilis auri fames? quo plus hauserit, plus inardescit.» Et cap. XII: «Pauperiorem enim se judicat omnis abundans, quia sibi deesse arbitratur quidquid ab aliis possidetur. Toto mundo eget, cujus non capit mundus cupiditates; ejus autem qui fidelis est, totus mundus divitiarum est.»
Quin et Gentilis Seneca, epist. 90: Olim, inquit, juxta Virgilium, I Georgic.: Nulli subigebant arva coloni, Nec signare quidem, aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius, nullo poscente, ferebat. At nunc, ait, «irrupit in res optime positas avaritia; et dum seducere aliquid cupit, atque in suum vertere, omnia fecit aliena; et in angustum res redacta, paupertatem intulit, et multa concupiscendo omnia amisit. Licet agros agris adjicias, nulla nos finium propagatio eo reducet, unde discessimus: multum habebimus, universum habebamus.»
Versus 9: These Things Are in My Ears
9. In auribus meis sunt haec, — q. d. Audio clamosas vestras lites, fraudes, rapinas, oppressiones pauperum, eorumque vicissim lamenta et clamores; nec surdas, sed patulas eis aures praebeo; ut vindictam meam excitent, eaque in vos furibunda prosiliat.
NISI DOMUS MULTAE DESERTAE FUERINT. — «NISI» apud Hebraeos est vox juramenti exsecratorii, in quo per aposiopesin subaudire oportet: «Alias non habear Deus aut verax;» sicut Latini dicunt: «Dispeream nisi hoc fecero;» sed Hebraei ad euphemismum, quasi boni ominis causa, subticent illam imprecationem, quae tanta est tamque horrenda, ut ne jurans quidem ex reverentia divinae Majestatis eam exprimere audeat, q. d. Juro per deitatem et veracitatem meam, quod domos et agros vestros, quos tam cupide et avare sine mensura et termino accumulastis, exscindam, redigamque in solitudinem et sterilitatem, ita ut ex decem vinearum jugeribus tam paucas colligatis uvas, ut ex iis unam tantum vini lagenam exprimere possitis, et ex copiosa triginta modiorum semente vix tres modios, id est decimam sementis partem, in messe colligatis: haec est congrua avaritiae merces, scilicet sterilitas et paupertas, quam Judaeis obvenisse non est dubium, praesertim in bellis, obsidione et excidio per Romanos.
Moraliter, disce hic quam vanae et perniciosae sint divitiae et possessiones, si quis avare eas coacervet, in iisque spem et cor suum defigat. Id ipsum veteres docent. Primo, David, Psalm. XLVIII, a vers. 7 usque ad ultimum: «Ne timueris, inquit, cum dives factus fuerit homo; quoniam cum interierit, non sumet omnia: neque descendet cum eo gloria ejus;» et Psalm. LXI, 10 et 11: «Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere.»
Secundo, Salomon Eccli. V, 9, 10, 14: «Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis. Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo;» et Sapient. V: «Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra,» etc.
Tertio, Christus, Matth. cap. VI, vers. 19 et seq.: «Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur; et ubi fures effodiunt, et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, etc. Non potestis Deo servire et mammonae.» Idem, Matth. XIX, 24: «Facilius, ait, est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum.» Vide et historiam de divite epulone, Luca XVI.
Quarto, S. Paulus, I Timoth. VI, 6 et seq.: «Est quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, etc. Radix enim omnium malorum est cupiditas;» et vers. 17: «Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo,» etc.
Quinto, S. Jacobus, cap. I, vers. 9: «Glorietur, ait, frater humilis in exaltatione sua; dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit,» etc.; et cap. V, vers. 1: «Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus,» etc.
Sexto, S. Cyprianus, De Disciplina et habitu virginum: «Sciant, inquit, primo, divitem esse, quae Deo dives est. Terrena, et in saeculo accepta, et hic cum saeculo remansura tam contemni debent, quam mundus ipse contemnitur, cujus pompis et deliciis jam tunc renuntiavimus, cum meliore transgressu ad Deum venimus.» Et infra: «Divitem te sentiant pauperes, patrimonium tuum Deo foenera, Christum ciba, possessiones tibi coelestes compara. Tentatio est patrimonium grande, nisi ad bonos usus impendatur: quo enim quisque est locupletior, magis redimere debet quam augere delicta.» Idem alibi: «Cur, inquit, de crastino cogitamus, et quaerimus in saeculo diu vivere, qui petimus regnum Dei velociter advenire?»
Septimo, S. Basilius, serm. De Divitiis: «Fluxa, ait, divitiarum natura, torrente celerius possidentes praetermeat; et alias alium praeterlabi solet: dispensator tantum earum es.»
Octavo, S. Nazianzenus, orat. 16, divitias impiorum vocat calamitatis arrhabonem, vitiorum magistras, idola, perditionis instrumenta: harum cupiditatem vocat rem foedissimam et exitialem. Idem: «Utinam, ait, pereant divitiae, nisi pauperibus subveniant! quid enim opus est multa reponere latronibus, et furibus, et mutationibus temporum, quae ea in alios transferant?»
Nono, S. Chrysostomus apud Antonium in Melissa, serm. 131 De Divitibus: «Pauper, ait, non tam necessaria desiderat, quam dives superflua: nec rursum tantam vim aut facultatem habet pauper ad exercendam improbitatem, quantum dives; periculosa divitum vita est, et intractabilis mutatio: nihil ex iis habent nisi juges curas, sollicitudines, iras, perturbationes; neque enim dives multos implet ventres, pauper vero unum solum; sed unum hic et ille: verum hic sine metu et anxietate; ille tremens, et timens adversitates.»
Scripsit S. Chrysostomus homilias de avaritia, beneficentia, charitate, dilectione, divitiis, eleemosyna, misericordia; ex quibus haec collige axiomata: «Divitiae non sunt peccatum, sed peccatum est eas non distribuere pauperibus, et eis male uti. Non sunt monumentum gloriae, sed avaritiae; sunt gravia vincula, et saevi tyranni male utentibus; immanes item belluae, corruptionis adjutrices, hostes continentiae, inimicae temperantiae, occultae praedatrices virtutum, similes feris et servis fugitivis; bonos mores nunquam fecerunt; reconditae sunt belluis reclusis similes; occultant viperas et scorpios; multos habent fluctus et perturbationes; sunt abundantibus opprobrium; non sunt cum eo qui habet illas; suffocant mentem; suis dominis sunt periculosae et lethales; dum includuntur, acrius rugiunt quam leones, ac omnia perturbant; reddunt homines insanos, conjiciunt in tentationes, contumelias verborum in Deum pariunt; sunt omnis absurditatis parentes, sunt instabiles, fugaces, fallaces, homicidae, probrosae. Divitiae non sunt bonum, sed voluntas nostra; sunt ferae; si contineamur, fugiunt; si spargantur, manent: sparge igitur, ut maneant; ne occultes et defodias, ne fugiant. Tum demum nostrae sunt, cum dantur pauperibus. Eae sunt bonae, cui peccatum non est conjunctum. Divitias qui male expendent, avaris sunt pejores. Divitiae maximae sunt non egere divitiis. Cupiditas divitiarum est omnium vitiorum arx et metropolis; opera bona facere non sinit; est tyrannus per totum terrarum orbem diffusus; est soboles Satanae; qui eas congregat, cum peccato spem suam ponit in terra; inflant, et nocendi virtutem praestant. Divitiae inferorum tormenta suscipiunt; non sunt filiis relinquendae, ut relinquant ipsi virtutem; in divitiis defuncti sunt deflendi, quia nullam ex divitiis sibi comparaverunt consolationem.»
Decimo, S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Domini: «Quales, ait, sunt divitiae, propter quas times servum tuum ne te occidat, auferat, et fugiat? si verae divitiae essent, securitatem tibi praestarent; illae ergo verae divitiae sunt quas cum habemus, perdere non possumus.» Et serm. 33: «Amor, inquit, temporalium est viscus spiritualium poenarum.» Idem, lib. I De Civit. cap. X: «Paulinus, inquit, Nolae Episcopus ex opulentissimo divite voluntate pauperrimus, cum a Barbaris teneretur, precabatur: Domine, non excrucier propter aurum et argentum; ubi enim sunt omnia mea tu scis.»
Undecimo, S. Ambrosius, lib. VIII in Lucam: «Divitiae, inquit, uti impedimenta sunt improbis, ita bonis sunt adjumenta virtutum.» Idem, tract. De Nabuchodonosore: «Nescit natura divites, quae omnes pauperes generat, et nudos fundit in lucem... nudosque recipit sepulcro.» Idem in Hexam.: «Nulla, ait, est distinctio inter cadavera mortuorum, nisi quia gravius foetent corpora divitum distenta luxuria.»
Duodecimo, S. Hieronymus, epist. 69: «Omnis, ait, dives aut iniquus est, aut iniqui haeres.» Idem in Matth. VI: «Qui divitiarum servus est, eas custodit ut servus; qui autem servitutis jugum discusserit, distribuit eas ut dominus.» Idem ad Paulinum: «Crates, inquit, Thebanus ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abjecit, neque putavit se posse et virtutem et divitias simul possidere: nos reffarcinati auro Christum pauperem sequimur,» etc. Sic et Diogenes. «Nobilitas, ait, gloria, divitiae, malitiae sunt velamenta.»
Decimo tertio, S. Gregorius, homil. 15 in Luc. cap. VIII: «Solae, ait, divitiae verae sunt, quae nos divites virtutibus efficiunt. Si ergo, fratres, divites esse cupitis, veras divitias amate: si culmen veri honoris quaeritis, ad coeleste regnum tendite: si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna Angelorum curia adscribi festinate.» Idem, lib. XVIII Moral. cap. IX: «Dives, ait, cum dormierit, nihil secum auferet; res suas, cum moritur, secum effert, qui eas petenti contulit; nam terrena omnia, quae servando amittimus, largiendo servamus; patrimoniumque nostrum retentum perditur, manet erogatum; diu enim cum rebus nostris durare non possumus: quia nos aut illas deserimus, aut illae nos viventes quasi deserunt pereundo. Agendum est ergo nobis, ut res absolute perituras in non pereuntem cogamus transire mercedem.» Vide sequentia, ubi divitias somno comparat, post quem divites superbi a diabolo impellentur in incendia tormentorum.
Decimo quarto, S. Bernardus, De Convers. ad Clericos, cap. XII: «Divitiarum, inquit, amor insatiabilis longiore amplius desiderio torquet animum, quam refrigerat usu suo, utpote quarum acquisitio laboris, possessio vero timoris, amissio plena doloris invenitur.» Quid ergo concupiscitis ea, quae amata inquinant, possessa onerant, amissa cruciant? Et cap. XIV: «Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te; et quae parasti, cujus erunt?» Idem, serm. 4 De Adventu: «Filii Adam, genus avarum, quid vobis cum terrenis divitiis, quae nec verae, nec vestrae sunt? aurum et argentum vere est terra rubea et alba, quam solus error hominum facit, aut magis reputat pretiosam. Denique si vestra sunt, tollite ea vobiscum.» Et lib. De Consideratione: «Aurum, argentum, etc., nec bona sunt, nec mala: usus horum bonus, abusus malus, sollicitudo pejor, quaestus turpior.»
Denique sapientissimus mortalium rex Salomon hoc Deo votum nuncupat: «Mendicitatem et divitias ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria.» Causamque subdit: «Ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei,» Proverb. XXX, 8.
Fuerant Sigismundo Caesari ex Hungaria allata quadraginta millia aureorum, quae ubi nocte adventante in quos converteret usus, sollicite cogitaret, per cubicularios ocius consiliarios omnes ac militum duces ad se vocat: «Ecce, ait, crudelissimi hi hostes ac carnifices (nummos ostendens) somnum mihi eripuerunt; accipite et inter vos dividite, ut mihi tranquille dormire liceat.» Distributa itaque pecunia inter eos, cum exirent viri a consiliis, dixit: «Recedit jam a me tortor ille, qui me flagellavit; securius jam quiescam.» Refert hoc Aeneas Sylvius, lib. IV Comment. in Alfonsum.
Poeta Anacreon cum a rege quinque auri talenta accepisset, noctu dormire non potuit, anceps enim cogitatio et cura eum discruciabant, qua in re illa impenderet, et ne fures illa surriperent: quare orto mane redit ad regem, aurumque reddit, dicens, «malle se esse pauperem cum quiete, quam opulentum cum inquietudine.»
Versus 11: Woe to You Who Rise Up Early to Follow Drunkenness
11. VAE QUI CONSURGITIS MANE AD EBRIETATEM SECTANDAM. — Secunda est haec vineae, id est Judaeorum, labrusca, scilicet ebrietas, eaque intempestiva, puta matutina. Nam, ut ait Apostolus, I Thessal. V: «Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.»
UT VINO AESTUETIS. — Septuaginta vertunt, vinum enim succendet vel comburet eos, scilicet tum spirituum et vaporum, tum affectuum flammis et incendio. Nam uti hunc locum explicat S. Basilius, homil. De Ebrietate: «Vini fervor corpori infusus, incendium fit ignitorum inimici vinculorum; rationem enim ac mentem deprimit, voluptates et caeteros animi affectus malos, velut apum examen excitat. Quis currus equorum indomitorum ita praeceps fertur dominum suum excutiens? Quod navigium ita gubernatore destitutum, ita fluctibus exagitatum et concussum, quod non sit securius ebrio?» Et inferius: «Ebrietas est daemon voluntarius, ex voluptate animabus inductus, malitiæ mater, virtutis inimica.» De ebrietate plura dicam Daniel. cap. V, 2. Insuper vide de ea S. Chrysostomum, hom. 71 ad Popul., et S. Ambrosium, lib. De Elia et Jejunio, cap. XV.
Hinc Graeci Poetae vinum vocarunt «Bacchum ignigenam,» tum quia juxta Vesuvium et Aetnam montes incendiis notissimos, praestans et ardens, quasique ignitum nascitur vinum; tum quia ignes rixarum, libidinum et scelerum omnium suscitat, ut quasi ignitum et ex igne natum videatur. Alexander Magnus vinositate omnes suas virtutes obscuravit: ea enim accensus amicos occidit. Quod si Androciden sapientem audisset, regum fuisset maximus. Scribebat enim ipse ad Alexandrum: «Vinum potature, rex, memento te bibere sanguinem terrae. Cicuta homini venenum est, cicutae vinum.»
Secundo, succendet, quia vinum, quod immoderate hauserunt, fax erit et naphtha incendii gehennae, quo aliquando conflagrabunt. Vere dixit Pythagoras, «primum luxum civitates ingredi, deinde saturitatem, postea contumeliam, postremo exitium.» Quocirca Bacchus ipse tres crateres convivio praefinivit, quorum tertium dixit esse Jovis Servatoris. Audi eum apud Eubulum ita loquentem: Tres tantum ego sanis crateras misceo; Unum valetudinis, secundum amoris, saporis tertium; Quo qui sapere solent eunt hausto domum. Nam quartus haud est amplius crater meus, Sed contumeliae. Velut huic proximus, Clamoris. Hunc sequitur comessandi furor. Ita septimus habet vulnera, octavus forum, Nonusque stomachum. At decimus est insaniae.
Versus 12: The Harp
12. CITHARA. — Nota: Tam Hebraei et Gentiles quam Christiani olim in conviviis adhibebant musicam ad exhilarandum convivas, ut dixi Ephes. V, 19.
ET OPUS DOMINI NON RESPICITIS. — «Opus Domini» est duplex. Primum creationis, q. d. Vos ebrietatibus dediti non respicitis coelum, terram, et quae in eis creata sunt, ut ex illis Deum creatorem agnoscatis et laudetis. Ideo enim Deus homini vultum excelsum prae pecoribus, quae terram prona spectant, dedit, ut coelum coelique Praesidem intueretur, amaret et coleret, q. d. Vos excelsum illum animum ad pastum et ebrietatem abjicitis, ut bestiarum more, quae mane ad pascua egrediuntur, totoque die vorant, a mane in vesperam potetis, nec habeatis tempus quod operibus Dei contemplandis impendatis. Recte Claudianus, lib. III De Raptu: Quid mentem traxisse polo, quid profuit altum Erexisse caput, pecudum si more pererrant Avia? Opera ergo Dei sunt creaturae, quae ad Creatorem nos ducunt, sicut rivuli ad fontem. Unde Trismegistus dixit, «saeculum esse speculum rerum invisibilium.» Et Anaxagoras dixit «se natum esse ut videret solem,» et ex astro tam admirabili mirabilem ejus Opificem contemplaretur. «Coeli enim enarrant gloriam Dei.» Et «Invisibilia (Dei) a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas,» Rom. I.
Maxime autem «opus Domini» vocat providam et beneficam Dei gubernationem, qua tum animalia, tum homines, praesertim Judaeos in Chanaan, annua messe et frugibus, quasi novo opere creationis quotannis pascebat; quae proinde in mensa recoli volebat, ut ex iis datorem Deum agnoscerent, eique gratias agerent: «Cum comederis, inquit, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi,» Deut. VIII, 10. At Judaei hic in escam et ventrem projecti, Deique obliti, ejus creaturis ad suam gulam et crapulam contra Dei voluntatem abutebantur. Unde inculcans et explicans subdit: «Et opera manuum ejus non consideratis.»
Secundum «opus Dei» est opus redemptionis per Christum, de quo Habacuc III, 2, juxta Septuaginta: «Consideravi opera tua, et expavi,» q. d. Vos, o Judaei! o bibones! non consideratis mysterium redemptionis Christi, sanguinem pro vobis effusum, Christum in cruce patientem, sitientem, aceto et felle potatum. Prior sensus magis est genuinus.
Tertio, non male Forerius et Sanchez «opus hoc Dei,» non praeteritum, nec praesens, sed futurum intelligunt, scilicet vindictam Dei eis imminentem. Sic enim accipitur «opus,» vers. 19, q. d. Indulgetis citharae, tympano ac vino; nec consideratis quantum vobis ab irato Deo impendeat exitium.
Versus 13: Therefore Is My People Led Away Captive
13. PROPTEREA CAPTIVUS DUCTUS EST POPULUS MEUS. — Nota, hic et in sequent. praeterita pro futuris accipi ob certitudinem prophetiae; nam ita certo futura sunt quae praedicit, ac si jam facta essent: «ductus est» ergo, id est, ducetur; «interierunt,» id est interibunt; «exaruit,» id est exarescet; «dilatavit,» id est dilatabit; «aperuit,» id est aperiet. Vide Can. XIII.
QUIA NON HABUIT SCIENTIAM. — Quia abdomini suo serviens, non respexit opus Domini, de quo vers. 12, quasi nesciret se ad coeleste et aeternum, non ad carnale et periturum pabulum creatum esse. Unde Septuaginta vertunt, quia non cognoverunt ipsi Dominum se pascentem et alentem, sed projecti in escam mancipaverunt se suae gulae; nec Deum creatorem suum, et largitorem tam munificum agnoverunt.
ET NOBILES EJUS INTERIERUNT FAME. — Tanta fuit fames Hierosolymae obsessae a Tito, ut matres coxerint et comederint filios, teste Josepho. Hebraice habent, et gloria ejus viri famis, hoc est, viri gloriae ejus, id est gloriosi, viri famis, q. d. Quos olim celebrabat gloria, nunc celebres facit fames.
Versus 14: Therefore Hell Has Enlarged Its Soul
14. PROPTEREA DILATAVIT INFERNUS ANIMAM SUAM, — id est sinum et capacitatem suam; vel «animam suam,» id est seipsum (vide Can. XIX), q. d. Hac de causa infernus dilatavit se in immensum, ut innumeros absorberet. Est hyperbole et prosopopoeia, qua inferno datur anima, os, aviditas et inglavies ad vorandum: sicut homo famelicus et gulosus assidens opiparae mensae, dilatat gulam et rictum oris sui: sic a Poetis orcus vocatur rapax et vorax, et trifauci Cerbero dantur ora hiantia, et Salomon, Proverb. XXX, 16, infernum vocat insaturabilem, nam Inferus insatiabiliter cava guttura pandit.
Secundo, Sanchez: «Dilatavit infernus animam,» id est os suum: dilatatur enim anima, id est spiritus sive anhelitus, cum maxime aperitur os, ut posterius hemistichium sit explicatio prioris more Hebraeo, q. d. Avari, potentes et rapaces inhiant opibus pauperum sine fine et termino, eosque devorant, ac si essent infernus, et «pauperum sepulcra,» inquit S. Ambrosius. Avari merito ergo et congrue paratur eis infernus alius, qui pariter aperto semper ore hiet, et in immensum se dilatet, ipsosque avidissime devoret. Volunt esse inexplebiles bestiae: ergo aperiam illis insatiabilis inferni (quasi voracissimae bestiae) ventrem et gulam, ac tradam eos illi in cibum.
Tertio, idem Sanchez per infernum accipit sepulcrum commune Judaeorum, quod erat in valle Cedron, in ea parte, quae Gehenna seu Topheth appellatur, ut patet IV Reg. cap. XXIII, 6, q. d. Tanta erit Judaeorum nobilium aeque ac plebeiorum strages, tanta cadaverum multitudo, ut commune illud Judaeorum sepulcrum, puta Gehenna, eam capere non possit, sed sese latissime dilatare debeat: sic et Jeremias, cap. VII, vers. 31, praedicit Judaeos sepeliendos in Topheth, quia ibi infantes suos immolaverunt idolo Moloch. Verum duo priores sensus magis sunt genuini.
Tropologice, haec facile est adaptare cum S. Hieronymo peccatoribus, qui scientiam Dei non habent, quasi abdomini suo nati essent, non Deo: hi insipientes sunt, quia funibus peccatorum suorum constricti, ad infernum hiantem vincti rapiuntur, quorum cum ingens sit numerus, infernus ad eos absorbendos dilatat os et animam suam sine termino.
Versus 15: And Man Shall Be Bowed Down
15. ET INCURVABITUR HOMO, ET HUMILIABITUR VIR. — Notat Haymo, cum jungitur homo cum viro, per hominem plebeios, per virum, nobiles et primarios significari, quasi dicat: Omnes tam nobiles quam ignobiles sine discrimine punientur et humiliabuntur, descendentque in infernum: sicque Deus justus vindex ab omnibus laudabitur, «et exaltabitur in hoc suo judicio» justaque vindicta; et «sanctificabitur,» id est sanctus esse declarabitur, et ut sanctus ab omnibus celebrabitur, «in hac sua justitia.»
Versus 17: And the Lambs Shall Feed According to Their Order
17. ET PASCENTUR AGNI JUXTA ORDINEM SUUM, ET DESERTA IN UBERTATEM VERSA ADVENAE COMEDENT, — q. d. «Agni,» id est pauperes et mansueti ante a potentioribus oppressi, nunc iis caesis vel captis, spatiose pascentur. Nabuzardan enim reliquit de pauperibus terrae vinitores et agricolas, IV Reg. XXV: et possessiones desertae a suis heris, jam uberam ferentes messem, venient in manus advenarum, puta Chaldaeorum, vel Romanorum. Ita Sanchez.
Secundo, S. Thomas sic exponit: «Agni pascentur,» id est comedentur ab hostibus vestris, «juxta ordinem suum,» quia meliores prius comedentur. Verum pascentur hic idem est quod comedent, non comedentur, ut patet ex Hebraeo רעה raa.
Verum tertio nota: Pro juxta ordinem suum, hebraice est כדברם kedaberam, quod S. Hieronymus, Mich. cap. II, vers. 12, vertit, in medio caularum; Pagninus et Vatablus, juxta morem suum. Jam per agnos et advenas, intelligit justos et innocentes e Gentibus, in Christo per baptismum renatos, quos S. Petrus vocat «modo genitos infantes;» deserta vero vocat pascua Ecclesiae, puta pascua fidei, Evangelii, Sacramentorum, et coelestium charismatum promissa Abrahamo ejusque posteris Judaeis, quae cuncta ipsi Judaei deseruerunt, et Gentes occuparunt, q. d. Cum Judaei non habentes scientiam Dei et Christi, occisi a Tito descendent in infernum, tunc Gentiles Christiani quasi advenae, et quasi novelli agni, pascentur uberrimis Hierosolymae et Sionis spiritualis, id est Ecclesiae, pascuis, et fruentur magnificis illis promissis Abrahae, Isaaco et Jacobo factis, a quibus Judaei ob suam impietatem exciderunt.
Aliter vertunt Septuaginta scilicet, Pascentur direpti quasi tauri, et deserta eorum qui capti sunt, agni comedent. Quod Sanchez sic explicat, quasi dicat: Potentes illi pauperum praedatores, qui direpti, id est diripiendi sunt ab hostibus, quasi tauri et caedi destinati, pascentur, eruntque tanquam in sagina, dum alienis opibus pinguescant, ut pingues effecti mactentur: sicut pecudes destinatae macello quo magis incrassantur, eo jugulationi propiores sunt. Et «agni,» id est pauperes, per vim et contumeliam ab illis vexati, eorum, imo suis, possessionibus utentur, quasi postliminio in illas restituti. Aliter Septuaginta explicat H. Pintus: «Christiani, inquit, qui innocentia sunt agni, animi fortitudine sunt tauri, praesertim Martyres, qui quasi tauri in circis et theatris a tyrannis exagitabantur usque ad martyrium; uti hic Romae in amphitheatro S. Ignatius et plurima Martyrum millia a feris agitata et occisa sunt.»
Aliter quoque ex Hebraeo vertit Forerius, sic: pascentur agni juxta ordinem suum, et siccitates vel gladii ruminantia medullata devorabunt, q. d. Pauperes a potentibus expilati ditescent; potentes vero saginati et crassi a gladio et fame vorabuntur; tuncque apparebit tam in pauperibus, quam in eorum oppressoribus, justum Dei judicium, quos his justam poenam, illis justum praemium retribuet.
Versus 18: Woe to You Who Draw Iniquity with Cords of Vanity
18. VAE QUI TRAHITIS INIQUITATEM IN FUNICULIS VANITATIS! — Haec est tertia labrusca pertinaciae, vel impoenitentiae, q. d. Vae vobis quibus penitus insedit ambitio, cupiditas, ebrietas, libido, etc., quique illis quasi funibus astricti estis, et callum obduxistis, ut ex ea per longam moram et consuetudinem roborata vos extricare non possitis! Sicut boves loris assueti plaustrum trahunt assidue, sic ambitiosi, cupidi, ebriosi, etc., assidue trahunt longum funem, et plaustrum peccatorum; ut enim obtineant id quod suae ambitioni aut cupidini praefixerunt, alia ex aliis peccata accumulant, eaque ob res inanes et vanissimas, uti pulchre ostendit S. Basilius.
Ubi nota: Peccatum vocat vanitatem, «quia facientibus peccatum facile texitur, et adeo inane in se est ac futile, uti aranearum tela; sed cum inde exire voluerimus, solidissimis vinculis nectimur,» inquit S. Hieronymus. Sicut ergo aranea e suis visceribus longa ducit fila, et inutilem orditur telam, qua postea densata quasi fune et reti seipsam implicat: ita peccator sese eviscerat vanis laboribus et curis, in iisque vires, spiritus, succum et sanguinem suum impendit et exhaurit, ut suae voluptati satisfaciat; iisque tandem ita se implicat, ut quasi laqueo et funibus constrictus videatur, ut ait Sapiens, Prov. V, 22.
Peccata ergo sunt funes, primo, quia fiunt ex filis, id est ex rebus et voluptatibus vanissimis et levissimis; secundo, quia distorta sunt, ut funes; tertio, quia fortia sunt, ut funes; quarto, quia invicem connexa et implicata sunt, ut funes. Hoc repraesentavit Samson, qui cedens suae Dalilae, eique revelans secretum, scilicet robur suum esse in crinibus, ab ea tonsus indeque enervis et imbellis a Philistinis funibus vinctus et excaecatus est. Quid enim est Dalila, nisi concupiscentia? quid sunt Philistiim, nisi impetus animae? Cum ergo homo se concupiscentiae tradit, mox diabolus, mundus et caro animi ejus oculos eruunt, et peccatorum vinculis astringunt. Si peccator ab his vinculis voluerit absolvi, conteratur et confiteatur, audiatque sacerdotem dicentem: «Ego te absolvo ab omnibus peccatis tuis,» uti praecipit Christus, Joan. XX, 23.
Secundo, S. Cyrillus et Sanchez per «iniquitatem» et peccatum metonymice accipiunt peccati poenam et supplicium, q. d. Vae peccatoribus, quia post se trahunt peccatorum suorum supplicium, quasi plaustralia vincula, quibus instar boum alligati sunt, ut ea abrumpere nequeant! Sic dicitur Thren. I, 14: «Vigilavit jugum iniquitatum mearum; in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo.» Hic sensus appositus, et priori connexus est; poena enim individuus est comes culpae: unde peccatores quibus funibus culpae, iisdem et poenae obstricti sunt.
ET QUASI VINCULUM PLAUSTRI PECCATUM. — Sicut plaustrum a bobus trahitur vinculo vel loro, non aliter vos trahitis peccatum, quod quasi plaustrum onustum et gravissimum animam mergit in infernum. Simile est, Psalm. XXVII, 5, et Zachar. V, vers. 7, ubi pulchrum est emblema et hieroglyphicum iniquitatis, quae quasi mulier amphorae inclusa proponitur, et exire nequit, quia talento plumbeo os amphorae occlusum est: captiva ergo in Babylonem trahitur.
Hinc Chaldaeus hic vertit, vae qui incipiunt paulatim peccata, augentque ut crescant, et fortia fiant ut vinculum plaustri! Syriaca, vae qui protrahunt peccata sua tanquam funem oblongum, et quasi vinculum currus peccatum suum! Arabica Antiochena, vae qui multiplicant peccata sua, et ea prolongant (vel continuant et in longum protendunt), sicut funis longus, et circulo revolvunt peccata sua, sicut circumit rota! Arabica Alexandrina, vae quos sequuntur peccata sua velut funis longus, et iniquitates sicut incessus curruum.
Tropologice, hic tria hominum genera reprehenduntur: primo, qui peccatum prius, altero alterius speciei nituntur obtegere: verbi gratia, est aliquis malus Religiosus, peccavit; negat peccatum esse, additur mendacium; respuit correctionem, accedit contumacia; quaeritur ad carcerem, aufugit, ecce apostasiam; excommunicatur, fit Minister Calvinianorum; ecce haeresis. Ita S. Augustinus, tract. 10 in Joan.
Secundo, qui ad unum magnum perficiendum, quod sibi praestiterunt, alia plurima praemittunt quasi media; ut qui proposuit ditari mentitur, calumniatur, foenus exercet, furatur: qui cogitat virginem corrumpere, se ornat superflue, adhibet musicam, convivia, tripudia, mittit litterulas, lenas et conciliatrices, saepe etiam ad magica dilabitur. Ita S. Basilius.
Tertio, qui, ut ait S. Gregorius, lib. XXXIII Moralium, cap. XII, per augmentum culpam protelant, id est eam augent continuatione et extensione ejusdem peccati, puta ebrietatis, luxuriae, usurae, etc.; nam consuetudine paratur habitus, et quasi vertitur in naturam. Sicut enim virgula facile potest revelli; sed si sinatur crescere, fit arbor vasta et robusta, quae securi vix exscindi potest: sic et peccatum ejusque concupiscentia initio est instar fili; sed si ei indulgeatur, crassescit instar lori aut rudentis. Ita Basilius. Recte ergo Poeta: Principiis obsta: sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras. Ita Delrio, adagio 693. Quam valida fuerint haec vincula malae consuetudinis, puta concubinatus, in S. Augustino ante conversionem, docet ipse, lib. VIII Confess. cap. V: «Suspirabam, ait, ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, ac constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa facta est libido, et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus quasi ansulis quibusdam sibimet innexis (unde catenam appellavi) tenebat me obstrictum dura servitus.» Vide dicta Jerem. cap. XIII, 22.
Sicut ergo bos vel equus, dum primum currui adhibetur alligaturque, salit, recalcitrat, jugumque conatur excutere, et manere liber: at ubi jugum subiit, eique assuetus est, sponte illud subit, imo ex habitu eum adit, mox ut e praesaepio solvitur, esto in illo ipsi sudandum et gemendum sit: ita homo initio peccati onus aversatur; at ubi ei assuevit, sponte illud subit, et quasi in dolore et gemitu suo ridens, ad illud ex consuetudine procurrit.
Audi eumdem S. Augustinum, in Psalm. CXXX: «Optime, inquit, dicitur restis peccatorum; ut enim torqueatur restis additur, et non adduntur recta fila, sed torta: pravitas sibi connexa ducitur in longum, et non cogitat praecidere quod male texuit; sed addere, producere in longum, protendere, ut habeat in fine unde illi ligentur manus et pedes, et projiciatur in tenebras exteriores.» Idem in Psalm. LI, citans hunc Isaiae locum: «Vae, inquit, his qui trahunt peccatum suum sicut restem longam! quid est aliud quam, vae his quorum manus connectunt iniquitatem? sed non vis modo dirumpi vincula tua, quia non sentis vincula tua; etiam delectant te, et voluptati sunt; senties in fine cum dicetur: Ligate illi manus et pedes,» etc. Idem rursum alibi: «In modum, ait, funis, qui ex pluribus minimis (filis) crescit in multum (in magnum), peccata semper, tanquam longo fune trahuntur, ut scilicet convalescant in crassum rudentem plaustri:» quo scilicet ad poenarum et suppliciorum plaustrum firmiter ligentur peccatores, ut curru in praeceps perpetuae damnationis ruente, haud secus quam jumenta alligata pertrahantur.
Plerumque enim in ulciscendis vitiis crudelitas agitur, et justitia putatur; atque immoderata justi zeli ira, meritum creditur; similiter effusio misericordiae; tenacitas, parcitas; pertinacia, constantia reputatur. Tales sunt, ait B. Maximus, serm. De malis, adulatores, qui scurram vocant, gratiosum; obscaena loquentem, civilem; iracundum, strenuum; parcum, providum; prodigum, liberalem. Tales laudatores illis quidem ore bene precantur, sed corde exsecrantur: nam hanc laude omnem exsecrationem in illorum vitam inducunt; imo eos aeternae damnationi obnoxios faciunt, ipsa vitia approbantes.
Versus 19: Who Say: Let Him Make Haste
19. Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus. — Est vox Judaeorum irridentium verba Prophetae; dicunt enim: Veniat ira, poena, et captivitas Dei, quam tu, o Isaia, vosque Prophetae, comminamini, et assidue nobis intonatis, quasi inevitabilem, et aeterno Dei decreto sancitam, nostrisque cervicibus impositam, q. d. Frustra haec jactatis, inanes sunt minae vestrae, iis non movemur; satis contra eas, contraque hostes omnes sumus instructi et armati; veniat Titus, experietur nostras vires, videbit quam Jerusalem sit munita et inexpugnabilis. Ita impii, imo athei censent Deum otiosum esse, nec curare res humanas: sicut Epicurus summam Dei felicitatem statuebat, quod omni negotio vacaret. Hinc aiunt: «Festinet, et cito veniat;» quia ex tarditate colligunt vanas esse Dei minas, quas non statim exsequitur. Sic S. Petrus, II Epist. III, 4, impios loquentes inducit, ex quo creatus est mundus, omnia eodem tenore et cursu fluere, ideoque frustra post tot saecula exspectari diem judicii divini.
Versus 20: Woe to You Who Call Evil Good
20. VAE QUI DICITIS MALUM BONUM, ET BONUM MALUM! — Aquila vertit: Vae qui dicunt malo: Bonus es; et bono: Malus es! Ecce huc evadit funis peccatorum, de quo vers. 18, ut scilicet tandem dicant malum esse bonum, suaque scelera excusent, dicantque esse virtutes; idque didicerunt a patre suo diabolo, de quo S. Gregorius, hom. 8 super illud Psalm. C: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae: «Hostis, ait, noster distincta se arte palliat, ut culpas nostras virtutes fingat; ut inde quisque quasi exspectet praemia, unde dignus est aeterna subire tormenta.»
Versus 21: Woe to You Who Are Wise in Your Own Eyes
21. VAE QUI SAPIENTES ESTIS IN OCULIS VESTRIS, — qui humano et politico vestro consilio vos regitis, non lege et voluntate Dei, non prudentia et consilio divino; qui vestro judicio plus tribuitis quam Prophetis, dum bonum, malum, et malum, bonum dicitis! Vide S. Basilium, Interrogat. 207.
Versus 22: Woe to You Who Are Mighty to Drink Wine
22. VAE QUI POTENTES ESTIS AD BIBENDUM VINUM (Vae helluones, qui ad omnia invalidi, infirmi, inepti et insulsi estis! solum valetis et sapitis in vino), ET VIRI FORTES AD MISCENDAM EBRIETATEM. — Hebraice, ad miscendum, id est infundendum, siceram, id est vinum, cervisiam, et quidquid inebriare potest. Unde apte veteres Graeci siceram, ad verbum vertunt μέθισμα, aeque ac Latini inebriamentum. Solent enim veteres sobrii vinum aqua miscere; inde miscere, significat propinare, vel infundere. Sic Sapientia miscuit vinum, Proverb. IX, 2, q. d. Fortes estis et strenui non contra hostes, sed ad exhauriendos calices: gigantes estis non ad bellandum, sed ad potandum.
Secundo et proprie, fortes estis ad miscendum siceram, id est varios liquores et potus inebriantes: verbi gratia, miscetis varia vina fortia, quae per se et propter commixtionem hanc magis cerebrum feriunt, turbant et inebriant. Simile est Psalm. LXXIV, 9; Isaiae XXIX, 14. Et hoc proprie est Hebraeum מסך mesech, unde Latinum misceo.
Versus 24: Therefore as the Tongue of Fire Devours the Stubble
24. PROPTER HOC, SICUT DEVORAT STIPULAM LINGUA IGNIS, — id est flamma ignis, quae linguae habet speciem: nam rubet, et in acutiem tendit; unde dicitur lambere lingua, q. d. Romani hanc vineam vitiis luxuriantem et sylvescentem, quasi stipulam aridam ita comburent, ut vix ejus vestigium remaneat. Videre id est hodie in urbe veteri Hierosolymitana, cujus ruinae vix exstant: nam Jerusalem quae nunc visitur, nova est urbs.
SIC RADIX EORUM QUASI FAVILLA ERIT, ET GERMEN EORUM UT PULVIS ASCENDET, — q. d. Sic tota planta, vel arbor cum radice, et germine ac surculis, id est totus Judaeorum populus cum suis familiis et stirpibus internecione peribit, evanescet et in fumum ibit. Est hyperbole.
Versus 25: The Mountains Were Troubled
25. CONTURBATI SUNT MONTES. — Tam horridum erit excidium Judaeorum per Titum, ut etiam montes turbari et admirari videantur; et, si sensu praediti essent, reipsa turbarentur et contremiscerent. Est hyperbole. Vide Can. XXXII. Arias Montanus per «montes» accipit duces et principes.
ET FACTA SUNT MORTICINA EORUM, QUASI STERCUS, — q. d. Cadavera eorum putruerunt et foeturunt ut stercus. Sic tropologice frater S. Bernardi comptam mulierem vocavit «stercus involutum,» ut habetur lib. I Vitae ejus cap. VI. Quid enim est corpus pulchrum, nisi saccus stercorum, sepulcrum dealbatum, theca et esca vermium?
ADHUC MANUS EJUS EXTENTA, — quia in dies Deus adhuc punit Judaeos exsilio et caecitate; et, ut ait Daniel, cap. IX, vers. 27: «Usque ad finem perseverabit desolatio.»
Versus 26: And He Will Lift Up an Ensign
26. Et elevabit signum, — q. d. Deus quasi dux belli ipse tuba clanget, ipse praeibit, ipse faciet erigi signum militare in nationibus procul, ut Gallos, Hispanos, et alias gentes evocet ad Romanorum exercitum, ut is festinus veniat contra Judaeos: faciet, inquam, haec ea ratione et modo, quo dixi Can. LVI. Judaei, Lyranus et Sanchez haec omnia accipiunt de excidio per Chaldaeos: verum ex dictis patet agi de Tito et Romanis.
ET SIBILABIT (q. d. minimo signo, quasi sibilo evocabit) AD EUM, — scilicet exercitum Romanorum, et Titum contra Judaeos. Alludit, ait Cyrillus, ad sibilum apiariorum, qui apes educunt ad flores et pastum, ac reducunt sibilo. Unde cap. VII, vers. 18: «Sibilabit, inquit, api, quae est in terra Assur.» Rursum alludit ad navarchos: ad horum enim sibilum praesto sunt nautae jussa facturi; ut videre est in triremibus. Denique alludit ad pastores, qui verno tempore solent ex caulis sibilo greges educere in pascua: quam vocem pastoris illi audiunt, eique obediunt et sequuntur, Joan. X.
Versus 27: There Is None Failing nor Weary Among Them
27. NON EST DEFICIENS, NEQUE LABORANS IN EO. — Est hypotyposis, qua graphice depingit vires, celeritatem, aviditatem, fortitudinem et feritatem exercitus Romanorum contra Judaeos.
Versus 28: The Hoofs of His Horses Are Like Flint
28. Ungulae equorum ejus ut silex, — quia Judaea petrosa est, neque ideo apta equestri excursioni; hinc equorum Romanorum ungulis duritiem instar silicis attribuit.
Versus 30: And They Shall Make a Noise
30. Et sonabit, — magno sonitu et impetu irruet Titus cum Romanis super eum, scilicet populum Judaeorum.
ET LUX OBTENEBRATA EST. — Est hyperbole, q. d. On account of the magnitude of the devastation and tribulation, even the light itself will seem dark and a night to the wretched and stunned Jews. Vide Can. XXXII.