Cornelius a Lapide

Isaias VI


Index


Synopsis Capitis

Isaias videt Deum in throno magnifico, et Seraphim ei acclamantes: Sanctus, sanctus, sanctus. Secundo, vers. 6, a Seraphim calculo ignito tactus, purgatus et accensus mittitur ut prophetet Judæis. Tertio, vers. 9, jubetur prophetare Judæorum excæcationem et desolationem; ita tamen, ut semen sanctum in eis remaneat. Possisset totum hoc caput tribus verbis comprehendere dicendo: Futurum est ut Judæi a Deo reprobentur; sed quia hæc prophetia gravis erat et odiosa, hinc Deus eam sua tum magnifica apparitione præmunivit et confirmavit. Scripsit in hanc Isaiæ visionem S. Bernardus sermones morales quinque.


Textus Vulgatae: Isaias 6:1-13

1. In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum: et ea quæ sub ipso erant, replebant templum. 2. Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri: duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. 3. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. 4. Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. 5. Et dixi: Væ mihi! quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. 6. Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. 7. Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. 8. Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. 9. Et dixit: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere: et videte visionem, et nolite cognoscere. 10. Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava; et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum. 11. Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. 12. Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ. 13. Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus, quæ expandit ramos suos: semen sanctum erit id, quod steterit in ea.


Versus 1: In the Year That King Uzziah Died

1. In anno, quo mortuus est rex Ozias, — puta anno 52 regni Oziæ vel Azariæ: hic enim fuit ultimus tam regni quam vitæ ejus. Chaldæus per mortem accipit separationem, qua Ozias percussus lepra, eo quod vellet adolere thymiama, vixit in domo separata, et ejus loco Joatham filius regnavit: hæc enim separatio civilis quædam est mors. Verum alii passim hæc de naturali ejus morte accipiunt. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Origenes, hom. 4 in cap. II Judic.; Chrysostomus in hæc verba Isaiæ, tom. I, causamque reddunt, cur mortuo Ozia prophetare cœperit, aut potius intermissam prophetiam resumpserit Isaias; quod scilicet Deus spiritum prophetiæ subtraxerit Isaiæ et Prophetis, eo quod Judæi leprosum regem non exturbassent urbe, sed permisissent eum vivere in domo separata: aut esto dederit eis oracula, noluerit tamen, ut ea Judæi regis sui sacrilegio contaminatis manifestarent: mortuo vero rege, quasi remora sublata, rursum eis communicasse sua oracula. Verum incertum est an mortuo Ozia, an ante ejus mortem hæc visio obtigerit Isaiæ: nam Sanchez et alii censent obtigisse ante mortem; idque magis insinuant verba: «In anno quo mortuus est rex Ozias.» Rursum parum aut nihil videntur peccasse Judæi, quod permiserint Oziam leprosum habitare in domo separata: nam ut tacceam incertum esse, an hæc domus fuerit infra urbem, an extra; certum est domum hanc ita fuisse separatam, ut urbem et cives lepra inficere non posset. Unde Scriptura, cum factum hoc narrat, II Paralip. XXVI, 21, nullo modo illud carpit: præsertim quia regiæ dignitati aliquid tribuendum erat, et lex communis in eo mitius erat interpretanda; scilicet sufficere ut rex leprosus seorsim habitaret, ne quem inficeret, nec esse necesse ut more plebeiorum urbe pelleretur: alioqui enim sacerdotes qui regem leprosum ejecerant templo, etiam urbe ejecissent. Idem enim ad utrumque animus sufficiebat.

Quare si verum est cessasse prophetiam ob peccatum aliquod, verius est illud fuisse ipsummet Oziæ peccatum, quo voluit invadere jura et munia sacerdotum, atque adolere thymiama: quod peccatum regis, quasi capitis, punivit Deus in toto corpore, puta in toto populo Judæorum; præsertim quia aliqui, maxime primores et aulici, de more regi in hoc ausu et conatu favisse videntur; ob hanc enim causam visioni huic signanter præmittit Isaias, dicitque: «In anno quo mortuus est rex Ozias.» Unde colligas quam peccata principum perniciosa sint populo. Sic enim ob peccata filiorum Heli cæsus est populus, I Reg. IV et V; et ob peccatum Davidis totus populus magna clade a Deo percussus est, II Reg. XXIV, 15.

Tropologice S. Gregorius homil. 14 in Ezech.: «Quando Ozias rex superbus et præsumptor moritur, Dominus videtur; quia cum mundi hujus elatio a desiderio mentis occiditur, tunc ipsa mens Dei gloriam contemplatur.»

VIDI DOMINUM SEDENTEM. — Isaias vidit hic Deum sedentem in augusto solio, idque in templo, ut patet ex eo quod sequitur: «Et ea quæ sub ipso erant, replebant templum.» Ubi nota: Deus apparet ea forma et habitu, quem res ipsa exposcit: sic Mosi visus est in ardenti rubo, ut ostenderet se quasi pungi et uri ærumnis populi sui ab Ægyptiis oppressi: sic Stephano decertanti apparuit stans, quasi simul cum eo certaturus: sic Magdalenæ apparuit quasi hortulanus; discipulis euntibus in Emmaus, quasi peregrinus; quia in horto, et peregre peregrinis apparebat, et quia hortulanus et peregrinus erat in mente et opinione eorum qui de ejus resurrectione dubitabant, et ejus passione ac cruce obnubilati, in fide Christi vacillabant. Sic Isaiæ hic apparet quasi rex et judex magnificus sedens in illustri et regali solio, quia majestatis suæ speciem Isaiæ, et per eum populo incredulo exhibere volebat, ut Deo credere eumque revereri addiscerent, ac judicem et vindicem expavescerent.

Quæres primo, cur hæc visio Isaiæ sit objecta? Respondeo, primo, ut per eam, vers. 7, quasi consecraretur Propheta et Apostolus. Ita Nazianzenus, orat. 2 De Theolog. Secundo, ut a cœlestibus spiritibus disceret, quomodo divina tractanda sint, ait S. Dionysius cap. XVII Cælest. Hierarch. Tertio, ut animaretur a Deo ad libere, vers. 9, arguendam cæcitatem Judæorum. Quarto, Isaias hic mysterium SS. Trinitatis, et incarnationis Verbi (sedens enim Deus in throno habuit faciem et pedes, quasi futurus homo) cognovit, et nobis adumbravit, uti patebit ex sequentibus.

Quæres secundo, quomodo viderit Deum? Respondeo non vidisse divinam essentiam: si enim «Deum nemo vidit unquam,» Joan. I, ergo nec Isaias. Ita Theophylactus, Euthymius et alii ibidem. Vidit ergo Deum per speciem aliquam et imaginem corpoream, uti et vidit Abraham, Jacob et Moses: hæc autem species fuit quasi hominis, puta regis. Unde sedisse visa est, vers. 1 et 2; ejus pedes et facies describuntur: et sic passim Deus in veteri Testamento specie humana apparuit, quia futurus erat homo. Rursum hæc species gloriose adornata fuit ingenti lumine et majestate. Unde Joann. XII, 41, vocat eam gloriam Christi.

Quæres tertio, an oculis corporeis hæc viderit Isaias? Nonnulli probabiliter affirmant ex vers. 5: «Vidi, inquit, oculis meis.» Sic enim oculis corporeis gloriam Domini vidit Moses, uti dixi Exodi XXXIII, 22, et S. Pachomius, ut patet ex ejus Vita. Sed contrarium verius est, scilicet hanc speciem fuisse imaginationi, ut vult S. Augustinus libro Contra Adimantum, cap. XXVIII, aut potius menti Isaiæ objectam. Primo, quia fuit sublimissima; secundo, quia non est verisimile eum audivisse auribus corporeis vocem Dei et Angelorum clamorem, nec vidisse in cœlo templum, alas, prunas, iisque revera adustum fuisse os Isaiæ; tertio, quia sicut Isaias Seraphim, sic Ezechiel, cap. I, vidit Cherubim: illa autem visio fuit partim imaginaria, partim intellectualis: ergo et hic talis fuit; quarto, id magis patebit ex Quæst. IV. Vide dicta in Proœmio, Quæst. II.

Quæres quarto, an viderit Deum tantum, an vero etiam tres in eo personas? Alcazar in Apocal. IV, 2, notat. 3, censet quod Isaias solum Deum Patrem viderit, non Filium, non Spiritum Sanctum, et citat pro hac sententia S. Athanasium, Irenæum et Origenem. Ex adverso Procopius, Arias et Sanchez censent solum Filium hic apparuisse. Idem censent omnes illi Patres et Doctores, qui putant in omnibus apparitionibus Dei factis in veteri Testamento apparuisse Filium, idque ad hoc, ut patribus daret specimen suæ incarnationis futuræ. Ita sentiunt Theodoretus, Justinus, Tertullianus, Hilarius, Ambrosius, Cyrillus et alii quos citavi, Genes. XXXII, 24, imo Concilium Sirmiense, can. 14. Ubi nota hosce Patres non negare quin, una persona SS. Trinitatis apparente, aliæ quoque concomitanter adfuerint; imo idipsum confitentur, tum quia omnes conjunctæ sunt in divina essentia, quam unam eamdemque habent: tum quia una persona est in alia per περιχώρησιν, sive circuminsessionem; tum quia opera Dei ad extra, quale est apparitio, communia sunt toti SS. Trinitati. Ita diserte docet S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. XXIII; imo cæteri omnes fatentur Seraphinos hic ter clamasse «Sanctus,» quia illud acclamabant SS. Trinitati. Unde Procopius: «Seraphim, inquit, qui Dominum sabaoth dicunt, in una divinitatis natura Trinitatem ponunt.» Vide Damascenum De Trisagio.

Verum dico Isaiæ hic apparuisse tres personas SS. Trinitatis, non per concomitantiam, sed per se directe et expresse; ac proinde dico cum Toleto in Joan. XII, et Maldonato ibidem, hanc imaginem non tantum unitatem essentiæ, sed et tres personas repræsentasse divino quodam et ineffabili modo: sicuti si quis videret verbum mentis Beatorum, abstractive in eo videret Deum unum et trinum; ac proinde excellentior fuit Isaiæ visio quam Abrahæ, qui oculis suis tres vidit, sed mente unum adoravit. Probatur id primo, nam Filium hic apparuisse clare dicitur Joan. XII, 41.

Moses, nec Paulus, nec Isaias. Ita Theophylactus, Euthymius et alii ibidem. Vidit ergo Deum per speciem aliquam et imaginem corpoream... Alcazar in Apocal. IV, 2, notat. 3, censet quod Isaias solum Deum Patrem viderit, non Filium, non Spiritum Sanctum, et citat pro hac sententia S. Athanasium, Irenæum et Origenem. Ex adverso Procopius, Arias et Sanchez censent solum Filium hic apparuisse. Idem censent omnes illi Patres et Doctores, qui putant in omnibus apparitionibus Dei factis in veteri Testamento apparuisse Filium, idque ad hoc, ut patribus daret specimen suæ incarnationis futuræ. Ita sentiunt Theodoretus, Justinus, Tertullianus, Hilarius, Ambrosius, Cyrillus et alii quos citavi, Genes. XXXII, 24, imo Concilium Sirmiense, can. 14.

Idem de Spiritu Sancto patet Actor. XXVIII, 25 conjuncto cum hoc loco Isaiæ: ait enim ibi S. Lucas Spiritum Sanctum dixisse hæc verba quæ hic habentur, vers. 9 et 10, per Isaiam: atqui, ut hic dicitur, vers. 1, Isaias vidit eum, qui dicebat hæc verba, sedentem in solio: ergo vidit Spiritum Sanctum. De Patre docent omnes Patres, quos vide apud Damascenum, tract. De Trisagio: nec dubium esse potest.

Secundo, quia, sicuti ob unitatem essentiæ, Seraphim semel tantum clamarunt: «Dominus Deus sabaoth,» ita ob tres personas eidem sedenti in throno ter acclamarunt: «Sanctus,» ut docet Alexander I, Epistol. 1 Decretal., et Benedictus I, Epistol. 1 Decretal., S. Dionysius, cap. VII Cælest. Hierarchiæ, et alii mox citandi; estque communis Patrum et Ecclesiæ sensus, teste Leone Castrio. Hinc ergo patet vera divinitas Filii Dei et Spiritus Sancti, contra Arianos et Macedonianos. Hoc enim argumento Cardinalis Bellarminus convicit Palæologum Arianum: «Ille quem vidit Isaias fuit verus Deus, ut patet, et admittunt Ariani; atqui Isaias vidit Filium Dei, ut patet Joannis, cap. XII, vers. 41; ergo Filius est verus Deus.»

Tertio, quia graves Theologi docent Deum posse creare et infundere alicui speciem, quæ repræsentet essentiam divinam, et tres personas: quam speciem si quis perfecte intelligendo comprehenderet, is divinam essentiam quidditative, et per proprium conceptum, non intuitive, sed abstractive cognosceret. Si enim datur species Dei expressa, puta verbum mentis Beatorum; cur non possit dari species Dei impressa et indita a Deo? Ergo Isaiæ talis species vel imago dari potuit, et datam esse, ea quæ jam dicta sunt concludunt.

Afferunt aliqui simile, scilicet Isaiam vidisse Deum in tribus personis, sicut Poetæ fingunt Geryonem tricorporem fuisse. Sed hoc simile in eo dissimile est, quod deitas non sit in tribus personis, sicut anima Geryonis fingitur fuisse in tribus corporibus: hæc enim tria corpora singula suam habebant essentiam ab essentia alterius distinctam: personæ autem divinæ omnes unam eamdemque numero habent essentiam. Unde similior esset imago, si una ponatur anima in eodem corpore ter quasi replicato; visus enim hic est Deus quasi homo et rex sedens in solio: sicut in parecbasi

Lucas Spiritum Sanctum dixisse hæc verba quæ hic habentur, vers. 9 et 10, per Isaiam: atqui, ut hic dicitur, vers. 1, Isaias vidit eum, qui dicebat hæc verba, sedentem in solio: ergo vidit Spiritum Sanctum. De Patre docent omnes Patres, quos vide apud Damascenum, tract. De Trisagio: nec dubium esse potest.

Secundo, quia, sicuti ob unitatem essentiæ, Seraphim semel tantum clamarunt: «Dominus Deus sabaoth,» ita ob tres personas eidem sedenti in throno ter acclamarunt: «Sanctus,» ut docet Alexander I, Epistol. 1 Decretal., et Benedictus I, Epistol. 1 Decretal., S. Dionysius, cap. VII Cælest. Hierarchiæ, et alii mox citandi; estque communis Patrum et Ecclesiæ sensus, teste Leone Castrio. Hinc ergo patet vera divinitas Filii Dei et Spiritus Sancti, contra Arianos et Macedonianos. Hoc enim argumento Cardinalis Bellarminus convicit Palæologum Arianum: «Ille quem vidit Isaias fuit verus Deus, ut patet, et admittunt Ariani; atqui Isaias vidit Filium Dei, ut patet Joannis, cap. XII, vers. 41; ergo Filius est verus Deus.»

et occidente sole, tam hæc Isaiæ, vel potius Seraphim, verba, quam illa Mosis, Deut. VI, 4, juxta Hebraicum textum: «Audi, Israel, Deus, Deus, noster, Deus unus est,» a quolibet Judæo quotidie recitentur, quod apud eos ad sua usque tempora perseverasse asserit: nimirum ita personarum trinitatem cum divinæ essentiæ unitate profiterentur. Nam nomen Deus in Deut. ter repetitum, æque ut sanctus apud Isaiam, significat tres personas. Secundo vero loco additum «noster» significat Verbum assumpsisse carnem nostram, nobisque datum et nobis natum esse Emmanuelem; qua ratione etiam David dixit, Psalm. LXVI, 7: «Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus.» Citat et Genebrardus in fine lib. I Chronol., veterem Rabbinum R. Ibba, qui dicit hos tres קדוש kadosh, id est sanctus, alibi vocari tria specula, tria luminaria, tres supremos patres principio et fine carentes; alibi vocari coronam, sapientiam et intelligentiam, alibi tria iodin designantia tres Jehova, id est tres personas divinas.

Super solium excelsum et elevatum. — Solium hoc simile erat propitiatorio templi, sustentato a duobus Cherubinis, Exodi XXV. Erat enim in templo, ut jam dicam. Dicitur solium hoc «excelsum,» respectu terræ in qua stabat Isaias: solium enim hoc videbat ipse in cœlo excelso: dicitur «elevatum,» quia in ipso cœlo altum, et e pavimento elevatum apparebat. Solium hoc est Dei judicis, ideoque significat definitam esse Dei contra Judæos sententiam de eorum excæcatione et reprobatione. Symbolice aliqui per solium excelsum accipiunt solium Ecclesiæ et Pontificis Romani, in quo sedet et præsidet Deus. Hinc pro excelsum hebraice est רמ: unde Roma, id est celsitudo, teste S. Hieronymo, lib. II Contra Jovin.

ET EA QUÆ SUB IPSO ERANT (Symmachus et Theodoretus vertunt, quæ sub pedibus ejus erant), REPLEBANT TEMPLUM. — Hinc patet Isaiam non tantum vidisse Deum, sed et templum, puta Deum in templo magnifico et glorioso residentem. Putant aliqui, ut noster Prado in prima visione de Ezechielis, sect. VI, hoc templum fuisse templum Salomonis, quasi in eo sedentem Deum viderit Isaias, sicut Pontifex ingrediens Sancta sanctorum audiebat vocem Dei sedentis in propitiatorio. Verum, quia hæc sublimis et divina fuit visio, et quia

Nota: Pro ea quæ sub ipso erant, hebraice est שולי sculai, id est fimbriæ, vel oræ vestium; q. d. Poderes et vestis regalis, sive paludamentum Dei, ita longum erat, latum et sinuosum, ut fimbriæ et oræ ejus replerent templum, quomodo reges et reginæ, æque ac Cardinales, longissima habent syrmata quæ a pedissequis elevantur et sustinentur. Septuaginta et Chaldæus has fimbrias vocant gloriam: quia augustæ erant et gloriosæ. Unde vertunt, et plena erat domus gloria ejus: quod in nonnulla exemplaria versionis Latinæ irrepsit. Unde et Ecclesia utramque versionem conjunxit in responsorio I Dominicæ novembris, dicens: «Plena erat omnis terra majestate ejus: et ea quæ sub ipso erant, replebant templum.»

R. David putat fimbrias has non fuisse vestium Dei, sed stragulorum, quibus regium ejus solium sternebatur; sed sculai significat fimbrias vestium potius quam solii.

Ad litteram hæ fimbriæ erant symbola, et significabant immensam potentiam, majestatem et gloriam (uti vertunt Septuaginta et Chaldæa) divinitatis in se, sed nobis absconditam et velatam, revelatam tamen per fidem in ænigmate, obscure et tenuiter ab hominibus etiam Isaia et Prophetis cognosci.

Mystice, hæ fimbriæ et vestes significant humanitatem Christi, quæ quasi est fimbria divinitatis, id est vestis extima et infima Verbi, sive Filii Dei, cujus doctrinæ, Evangelii, miraculorum, Sacramentorum, gratiæ et charismatum gloria totum templum, id est tota Ecclesia, impletur. Ita Rupertus qui hæc refert ad gloriam Christi, quam habuit post ascensum in cœlum, cum Seraphim, id est Apostoli, recepto Spiritu Sancto ignei, Christi fidem et gloriam toto mundo proclamarunt et propagarunt.

TEMPLUM. — Hebraice est היכל hechal, id est templum prius, puta Sanctum, in quo erant candelabrum, mensa panum propositionis, et altare thymiamatis; nam posterior pars templi, puta Sanctum sanctorum, dicebatur דביר debir, id est oraculum; in quo erat arca cum propitiatorio, et Cherubim. Verum hechal hic, ut et alibi, cum solum ponitur, nec distinguitur a debir, significat totum templum, tamque Sanctum sanctorum quam Sanctum complectitur. Jam sensus est: fimbriæ hæ tam longæ et latæ erant, ut non tantum implerent Sanctum sanctorum, in quo sedebat Deus in suo solio augusto, quasi in propitiatorio inter Cherubim; sed etiam diffunderent se per hechal, sive per Sanctum, illudque pariter implerent, q. d. Gloria hæc et majestas Dei ac Christi implebat Ecclesiam, tam cœlestem et triumphantem (hanc enim repræsentabat Sanctum sanctorum), quam terrestrem et militantem (hanc enim repræsentabat Sanctum); puta implebat cœlum et terram. Hinc ex hoc loco canit Ecclesia: «Plena erat omnis terra majestate ejus.» Significant ergo hæ fimbriæ minimum divinæ majestatis majus esse tota hominum gloria, totoque orbe.


Versus 2: The Seraphim Stood Upon It

2. SERAPHIM STABANT SUPER ILLUD. — «Seraphim» est vox Hebræa a radice שרף saraph, id est accendit, ussit. Inde «Seraphim» dicuntur quasi ardentes et incendentes, ob substantiam eorum, primo, purissimam, et maculæ omnis expertem; secundo, pervigilem; tertio, mire excitatam; quarto, agillimam; quinto, vi et efficacia singulari præditam; sexto, splendentem instar ignis; septimo, et maxime, ob charitatis ardorem, quæ est summum bonum, et beatitudo hominis in hac vita; ac hominum enim usu, sensu et æstimatione in hac vita, Angelis nomina sunt imposita. Atque licet omnia jam dicta cæteris Angelis sint communia; unde de eis dicitur, Psalmi CIII, 4: «Qui facis Angelos tuos, spiritus; et ministros tuos, flammam ignis;» tamen in Seraphinis, qui Deo proximi lucis et ignis divini illustrationem et ardorem immediate et proxime excipiunt, peculiari et perfectiori quodam modo reperiuntur, uti docet S. Dionysius, De Cælesti Hierarchia, quem S. Chrysostomus, hom. 64 ad Populum, et cæteri Patres sequuntur.

Pulchre S. Bernardus, serm. 3 in hanc Isaiæ visionem: «Ut quid, ait, tu qui mane oriebaris, Lucifer, in veritate non stetisti, nisi quia Seraphim non fuisti? Seraphim quippe ardens vel incendens interpretatur. Tu vero hausisti miser lucem, sed ardorem non habuisti. Bonum erat tibi si ignifer magis esses quam lucifer, nec tam immoderato appetitu lucendi, ut eras frigidus ipse, frigidam quoque eligeres regionem. Dixisti enim: Ascendam super altitudinem nubium, sedebo in lateribus Aquilonis.»

enim: Ascendam super altitudinem nubium, sedebo in lateribus Aquilonis.»

Moraliter, «Seraphim» significant eos, qui Isaiæ similes, id est Prophetæ et præcones Dei, esse volunt, debere ardere charitate. Sic Seraphinorum uti nomine, ita reipsa imitatrix et æmula fuit S. Serapia virgo et martyr, quæ Christi amore accensa, utrumque ignem carnalem, nimirum venereum et vulcanium superavit; eo denique plures alios, ac imprimis S. Sabinam accendit, atque ad eamdem martyrii lauream incitavit, cujus diem natalem recolit Ecclesia die 4 septembris, ut merito de ea canat Poeta Christianus: Ardentes illæsa tolit Serapia tædas, Quæ tulerat Cyprias inviolata faces.

Talis præco fuit Elias, de quo Eccli. XLVIII, 1: «Surrexit Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat;» unde curru igneo raptus est in cœlum. Talis præco fuit S. Basilius, quem S. Ephrem absens vidit instar columnæ igneæ, et præsens vidit linguam igneam loquentem per os ejusdem, teste S. Amphilochio in Vita S. Basilii. Talis præco fuit S. Franciscus, de quo S. Bonaventura, cap. XII Vitæ ejus: «Erat, inquit, verbum ejus velut ignis ardens, penetrans intima cordis, omniumque mentes admiratione replebat; cum non humanæ inventionis ornatum, sed divinæ revelationis afflatum redoleret.» Deinde narrat exemplum, quod, cum coram Pontifice et Cardinalibus concionaturus concionem composuisset, totius oblitus sit; quare conferens se ad orationem, «tam efficacibus subito cœpit verbis affluere, tamque potenti virtute illorum virorum sublimium mentes ad compunctionem inflectere, ut aperte claresceret, quod non ipse, sed spiritus Domini loquebatur; veritatem enim fidentissime prædicabat; nesciebat aliquorum culpas palpare, sed pungere; nec vitam fovere peccantium, sed aspera increpatione ferire. Eadem mentis constantia magnis loquebatur, et parvis, eademque spiritus jucunditate paucis loquebatur, et multis» (notent concionatores qui minuunt animos et studium, cum minuitur auditorium); «omnis ætas, omnisque sexus properabat virum novum, mundo cœlitus datum, et cernere et audire; ipse vero per diversas regiones progrediens evangelizabat confidenter, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.» Talis non tantum concionator, sed et Doctor fuit ipse S. Bonaventura, qui in suis libris, etiam scholasticis, auditorem æque ad pietatem inflammat, ac sapientia illustrat: quare merito vocatur Doctor Seraphicus. Hunc imitentur Doctores scholastici, præsertim Religiosi, ut se æque religiosos esse ac doctos ostendant.

Similiter Ezechiel, cap. I, IV et VII, vidit Cherubinos stantes in igne scintillantes et fulgurantes: «Et scintillæ, inquit, quasi aspectus æris candentis.» Quod explicans mystice S. Gregorius, hom. 3 in Ezech.: «Vis, inquit, prædicantium et sonat et ardet: ardet desiderio, sonat verbo. Æs ergo candens est prædicatio accensa; sed de candenti ære scintillæ procedunt; quia de eorum exhortationibus verba flammantia ad aures audientium procedunt, quæ quos in corde tetigerint, incendunt.»

Quocirca noster Alcazar ad litteram per duos Seraphim intelligit Petrum et Paulum, virosque Apostolicos, de quo vers. 6.

STABANT SUPER ILLUD, — scilicet solium; «stabant,» inquam, «super» (hebraice al, id est juxta vel circa solium), puta super pedem aut pavimentum solii; decebat enim eos esse humiliori gradu, quam erat ipsa sedes et solium Dei. Sic enim videmus reges alto throno considere, et inferne assistere ei principes.

Nota: Hi Seraphim stipant solium instar Cherubim stipantium propitiatorium, Exodi XXV. Imo noster Prado loco jam citato putat hos Seraphim Isaiæ eosdem esse cum Cherubim Mosis et Ezechielis; verum verius est esse diversos. Hinc enim Ecclesia inter novem choros Angelorum, ordinem Seraphim distinguit, et præponit ordini Cherubim quasi summum. Nec enim ordo Seraphim alibi in Scriptura nominatur quam hic. Porro cum Moses et Ezechiel viderint Cherubim, Isaias vero Seraphim, ratio est, quia currus Cherubim, quem vidit Moses et Ezechiel, symbolum erat tum sapientiæ et providentiæ divinæ, qua ipse regit mundum, et maxime Ecclesiam ac Synagogam; tum pugnæ et victoriæ divinæ, quæ Pharaonem aliosque hostes populi sui debellavit et protrivit; Isaias vero vidit Seraphim, quia ab eo ignito purgandus erat a phlegmate et timiditate, atque igne divino accendendus et inflammandus, ut patet vers. 7.

Pulchre S. Bernardus, serm. 3 in hanc visionem, notat, Dei esse sedere, Angelorum stare, ac Luciferum cecidisse, quia dixit: «Sedebo in lateribus Aquilonis.» «Stant, inquit, plane Seraphim, quia charitas nunquam excidit. Stant attoniti, et suspensi in contemplatione sedentis in throno; stant in æterna incommutabilitate, et æternitate incommutabili. Tu (Lucifer), sedere tentasti, o impie! propterea tui moti sunt pedes, et effusi sunt gressus tui. Filius est qui sedet in throno, Dominus Sabaoth, cum tranquillitate judicans omnia. Sola sedet Trinitas, quæ sola habet immutabilitatem; Seraphim vero stant.»

SEX ALÆ UNI, ET SEX ALÆ ALTERI. — Hinc patet hanc visionem non fuisse realem, sed imaginariam et symbolicam; nam Seraphim non habent alas, quibus vere et realiter volent; unde et volatus unius Seraphim ad Isaiam, contactusque labiorum ejus non fuit realis, sed imaginarius.

Nota primo, symbolice Seraphim cum alis fingi et pingi, ut significetur eos esse cœlestis naturæ evolantis ad Deum, et velocissime quocumque commeantis.

Secundo, quisque eorum non duodecim, ut quidam volunt, sed sex tantum alas habebat, ut patet ex seq.: duabus enim volabant. Nam quod hebraice est, sex alæ, et sex alæ uni, non significat unum bis sex, id est duodecim, habuisse alas; sed est hebraismus, significans quemque sex habuisse alas, ut vertunt Noster et Chaldæus.

Tertio, sex alæ significant eos, primo, agillimos et maxima vi motiva præditos esse, ut ad sex differentias positionum, scilicet sursum, deorsum, ante, retro, dextrorsum, sinistrorsum, celerrime moveri ac volare possint; ita ut celeritate superent ventos, fulmina, solem cœlosque omnes. Ita Pererius in Apocal. IV, disput. 24. Secundo, eos perfectissima cognitione et amore in Deum tendere. Ita S. Dionysius, Cælest. Hierarch. cap. IV et XIII: «Sex alarum, inquit, sacratissima fictio absolutissimam summamque in Deum intentionem in primis, mediis et ultimis intelligentiis signat.» Causa est, quod ternarius teste Aristotele perfectionis sit symbolum; geminatio ergo ternarii, id est senarius, magnum cumulum addit perfectioni, duplamque perfectionem significat. Est enim senarius primus numerus perfectus, qui ex primis sui partibus componitur; nam unum, duo, tria, quæ sunt primæ partes senarii, conjuncta et addita faciunt sex.

Rursum sex differentiæ positionum, quibus respondent sex alæ, ut dixi, oriuntur ex ternario, sive ex trina dimensione quantitatis et corporis, puta ex longitudine, latitudine et crassitie; horum enim sunt termini. Nam ante et retro sunt termini longitudinis; dextrum et sinistrum latitudinis; sursum et deorsum crassitiei sive profunditatis. Porro hæ trinæ dimensiones oriuntur ex tribus lineis perpendiculariter ad angulos rectos se intersecantibus, puta ex trina cruce, uti dixi Ephes. III, 18. Proprie vero Seraphinis congruebant sex alæ; quia binæ ad velandam faciem, binæ ad velandos pedes, binæ ad volandum requirebantur.

Tropologice, S. Bonaventura, in fine tom. II, scripsit librum de sex alis Seraphim, quas habere debet tum quivis fidelis, tum Superior et Prælatus. Fidelis ergo fide et charitate Dei præditi, prima ala, inquit, est confessio; secunda, satisfactio; tertia, carnis munditia; quarta, puritas mentis; quinta, dilectio proximi; sexta, dilectio Dei. Superior vero alam, primo, habeat zelum justitiæ; secundo, pietatem, et paternam compassionem; tertio, patientiam et constantem longanimitatem; quarto, ut sit exemplar omnis virtutis; quinto, discretionem et prudentiam; sexto, familiaritatem et unionem cum Deo: hisce alis se et suos ad perfectionem et ad Deum evolare faciet.

DUABUS VELABANT FACIEM EJUS, ET DUABUS VELABANT PEDES. — Hebræum פניו panav, tam facies suas quam facies ejus, scilicet Dei, significat; sic et רגליו raglav tam pedes suos quam pedes ejus significat. Est hic ergo duplex versio, prior: duabus velabant facies suas, et duabus velabant pedes suos. Ita vertunt Chaldæus, Forerius, Vatablus, Sanchez et Chrysostomus, hom. 4 in hanc visionem, itaque legitur in Præfatione Liturgiæ S. Jacobi et Æthiopum. Posterior est: duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus. Ita noster Interpres, S. Cyrillus, Hugo, Petrus Damiani, epist. 6, S. Hieronymus, epist. 142 ad Damasum.

Utraque hæc lectio vera est, unaque alteri connexa est. Nam Seraphini hi alas superne conjungebant, itaque iis velabant faciem suam, ac consequenter iisdem sibi quoque velabant faciem Dei. Alæ enim interpositæ inter faciem Seraphinorum et inter faciem Dei, eis tam faciem Dei quam suam propriam velabant, nec poterant aliter alis suis velare faciem Dei, quam iis velando faciem suam; et e contrario non poterant iis velare faciem suam, nisi iisdem velarent faciem Dei, id est faciei Dei conspectum sibi adimerent. Eadem est ratio de alis pedum; conjungendo enim alas, quæ erant inferne, iis pedes suos velabant, illisque velatis consequenter sibi velabant pedes Dei, præsertim cum facies jam esset obvelata.

Primo, ergo velabant facies suas præ intima reverentia, quod tantum divinitatis jubar irretorto oculo aspicere non possent; pedes vero velabant præ verecundia, ne quis aspiceret imperfectum eorum amorem et affectum, cujus symbolum sunt pedes. Ita S. Chrysostomus, serm. 4 de hac visione. Discamus igitur et nos, quo metu, quo pudore, et qua reverentia accedere debeamus ad Deum in orationibus nostris, qua modestia ac religione assistere in laudibus ejus. Hac de causa veteres orabant obtecto capite, et facie; unde amictus usus, quo sacerdos sacrificaturus caput velat et tegit, dimanavit.

Rursum, pedes sunt symbolum actionis et exsecutionis. Velant ergo pedes, ut significent se pro suo ardenti ad explendam Dei voluntatem studio, esse tardo atque impedito gradu, tametsi senis alis instructos; sicut etiamsi perspicacissimis sint oculis, tamen adversus tantum splendorem, qui a divino emicat vultu, velata facie atque oculis se cæcos fatentur, ait Sanchez.

Qui et addit, per pedes non tam tibias (nam stabant parati et expediti ad Dei obsequium, et ad volandum; ergo pedes habebant liberos, non velatos), quam femora, ac præsertim partes obscenas accipi (sic enim Hebræis aqua pedum vel femorum vocatur urina). Has ergo velabant Seraphini, ut docerent quam sibi gratus sit casti animi habitus, quem populus ille jam magna ex parte perdiderat. Nam illis annis, maxime sub Achaz, inhonesta plurima fiebant tam in templo quam in urbe.

Seraphim ergo erant hic schema religiosæ et perfectæ obedientiæ; hæc enim, quasi velatis oculis cæca, præceptum non discutit: rursum velat femora, id est casta est; neque tam suis affectibus aut voluntati servit, quam paret alienæ, eique manus et pedes offert et accommodat. Significatur ergo hic, verum obedientem debere esse totum alatum, ut Superioris mandata alata aure, alatis humeris, alatis pedibus, quin et alato judicio suscipiat et exsequatur.

Secundo, Seraphim quoque velabant faciem et pedes Dei, eo modo quo dixi, ut significent primo, divinitatem, ejusque faciem, id est principium et æternitatem; ac pedes, id est finem et abyssum, esse incomprehensibiles. Ita S. Cyrillus. Secundo, ut significent neminem posse scire faciem Dei, id est quid ante mundum Deus fecerit; nec pedes, id est quid post mundum futurum sit, quidve facturus sit Deus; media enim quæ inter hæc jacent tantum cognoscimus, inquit S. Hieronymus. Tertio et optime, Rupertus: «Facies, inquit, est divinitas Christi, pedes sunt ejus humanitas, et humanitatis mysteria, uti sunt nativitas, passio, crux, resurrectio, ascensio,» etc., q. d. Tam Trinitatis, quam Incarnationis, et totius œconomiæ Verbi incarnati mysterium, ipsis etiam Seraphinis est impenetrabile, neque illud propter celsitudinem et splendorem, neque hoc propter humilitatem et abjectionem satis mirari et suscipere possunt. Unde admirabundi aiunt, cap. LXIII: «Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra?» etc.; nam, ut Christus de se ait, Psalm. XXI: «Ego sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis.»

Timantes, excellens pictor, cum tristissimam immolationem et cædem Iphigeniæ pingeret, lacrymas et mœrorem cæterorum expressit, vultum autem Agamemnonis patris ejus velo cooperuit; quia vidit se nulla re melius posse exprimere summum patris dolorem et tristitiam, quam eum non exprimendo et velando. Simili de causa Deum hic velant Seraphini. Ita S. Ephrem, tract. De Passione Domini, loquens de Caipha damnante Christum, ejusque ministro alapa illum cædente: «Contremuerunt, inquit, cœli, fundamenta orbis concussa sunt, expaverunt Angeli omnes atque Archangeli, Gabriel et Michael facies suas alis contexerunt, Cherubim trementia sub rotis se abdiderunt, Seraphim illa hora alas ad invicem collisisse visa sunt, cum daret minister iniquitatis alapam Domino majestatis. Quomodo igitur non protulerunt fundamenta terræ motum atque tremorem, cum hora illa contumeliis affici Creatorem suum cernerent?»

ET DUABUS VOLABANT, — non circumvelando Dei solium. Hoc enim leviculum et indecens fuisset; sed extentis alis, quasi volaturi in eodem loco consistentes. Unde stetisse dicuntur, vers. 2. Hic enim habitus primo, designat eos esse paratos et agiles ad omne Dei imperium; secundo, volitant, ut significent ingens desiderium quo rapiuntur ad videndum Deum, utque in eum se totos immergant; tertio, Sanchez, librant alas, inquit, ut incendium amoris quo vicini Deo quasi uruntur, alis quasi flabello refrigerent; hac ergo alarum agitatione significatur vis amoris ardentissimi et violentissimi.

Moraliter, alæ duæ, quibus ad Deum et cœlum evolamus, sunt intellectus et voluntas, meditatio et dilectio, contemplatio et actio. Sed quomodo Seraphim stant simul, et volant? Respondet Eucherius (vel quisquis est auctor) Quæst. veteris Testamenti, cap. in Isaia, Deo adstare idem esse, quod volare. Festinas ad Deum? sede in quiete et silentio orationis, elevaberis, et in Deum deorum in Sion evolabis. Ad litteram stabant Seraphini, id est erant erecti, non sedebant, sed stabant alis expansis quasi volaturi, ut dixi.

Mystice S. Bernardus, serm. 5 in hæc Isaiæ verba, per duas alas accipit naturam et gratiam: «Vivaci siquidem, inquit, per naturam intellectu et ferventi nihilominus affectu per gratiam, in eum qui supra ipsos est extenti jugiter et intenti, stare quidem per ministerium, sed volare per studium perhibentur. Licet enim velent caput Domini, velent etiam pedes, sed sibi ista non velant; magis autem sedule volant, et volitant, inter ista, et alta potentiæ ejus, et profunda sapientiæ vestigantes;» et mox: «Superbus ille Lucifer lucem præferens, non ignem habens, alteri tantum innixus alæ, casum facere potuit, non volatum. Exsultavit enim lucidus esse, non fervidus, non incensus, quod Seraphim sonat. Sustulit eum naturæ vivacitas, sed in suam plane perniciem, quippe quem defectus gratiæ mox dejecit.»

bus aut voluntati servit, quam paret alienæ, eique manus et pedes offert et accommodat. Significatur ergo hic, verum obedientem debere esse totum alatum, ut Superioris mandata alata aure, alatis humeris, alatis pedibus, quin et alato judicio suscipiat et exsequatur.


Versus 3: And They Cried One to Another

3. ET CLAMABANT ALTER AD ALTERUM. — Scilicet Seraphim: Filius ad Spiritum Sanctum, ait Origenes, hom. IV, sed perperam. Constat enim ex præcedentibus Seraphinos hic intelligi. Putant P. Prado supra, et Pererius in Apocal. IV, disp. 7, quatuor Seraphinos visos esse ab Isaia; unde viginti quatuor (quater enim sex faciunt 24), alas significasse viginti quatuor seniores, de quibus Apocal. IV, 10. Ubi etiam vers. 8, quatuor animalia, puta quatuor Cherubim, clamant: «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus;» idque videtur insinuare S. Dionysius, cap. XIII Cælestis Hierarch., qui tamen alibi contrarium significat; secundo, Forerius et Arias putant ab Isaia visos esse plurimos Seraphinos: sunt enim innumeri; utitur enim Isaias numero plurali, non duali; tertio, alii, et verius putant, duos tantum Seraphim visos esse ab Isaia. Idque primo, quia hoc proprie significant hæc verba: «Clamabant alter ad alterum;» secundo, quia Seraphim hi fuerunt instar Cherubim propitiatorii; illi autem erant duo, Exodi XXV; tertio, quia Ecclesia in octavo responsorio Dominicæ post Pentecosten canit: «Duo Seraphim clamabant alter ad alterum.» Ita S. Dionysius, Eccles. Hierarch. cap. IV, part. III, bis faciens mentionem duodecim alarum, et Origenes, lib. I Periarchon, cap. III, S. Hieronymus hic, Philastrius, hæres. 101, S. Bernardus, tract. De Verbis Isaiæ, serm. 3. Quod intellige, duos tantum illustriores et quasi principes Seraphim apparuisse Isaiæ, cæteros autem a tergo suos stipasse principes; est enim Deus Dominus sabaoth, id est exercituum. Et sic hanc sententiam concilia cum secunda.

Hac de causa versio Arabica habet disagion, non trisagion: «Clamabant, inquit, Sanctus, sanctus,» ut significet eos alternis cantasse per modum chori, non quod neget trisagion. Nam hæc verba alter ad alterum, significant eos ἀντιφώνως, id est alternis vocibus cantasse, uti fit in choro psallentium. Ita communiter Patres; unde Damascenus, tract. De Trisagio, docet ab his Seraphinis Ecclesiam didicisse chorum, id est modum alternis canendi et psallendi. Sic et S. Ignatius Martyr, teste Socrate, lib. VI Hist. cap. VIII, id est, Nicephoro, lib. XIII, cap. VIII, Cassiodoro, Amalario et aliis, vidit Angelos alternis psallentes, indeque alternam psalmodiam in Ecclesiam induxit. Eosdem septies per diem elevata voce audivit S. Magdalena, pœnitens in sua Bauma. Psalmodia ergo est opus cœleste et angelicum, ut merito dicat Psaltes, Psalm. CXXXVII, 1: «In conspectu Angelorum psallam tibi,» q. d. Sumam officium Angelorum coram Angelis, et cum Angelis psallam tibi.

Unde notat Cyrillus, Seraphinos alternis cecinisse «Sanctus,» non quod canendo defatigarentur, sed quia sibi ipsis mutuum honorem tribuunt; omnia enim cœlestia ordinata sunt et concinna; maxime vero id fecerunt, ut homines docerent in choro alternis psallere, itaque continuo et concinne laudare Deum, ac se mutuo omnesque homines ad Dei laudem excitare. Pari modo Angelus, psallens duodecim psalmos cum orationum interjectione, docuit eumdem psallendi modum Ægyptios monachos, teste Cassiano, lib. II Institut. V.

SANCTUS, SANCTUS, SANCTUS. — Ter repetunt «Sanctus.» Primo, ut significent SS. Trinitatem in unitate essentiæ. Ita docent S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. XXIII, Nazianzenus, orat. De Pascha, Damascenus fuse in Trisagio, S. Hieronymus et Cyrillus, Procopius, Origenes, hom. 4, hic, et alii passim. Audi Damascenum: «Deitas, ait, trine sanctificatur gloriaque afficitur, cum dicitur ter, Sanctus, sanctus, sanctus; ac rursum tres hypostases una tantum gloria afficiuntur, cum dicitur: Dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus. Sanctus ergo Pater, sanctus Filius, sanctus Spiritus Sanctus. Ter sanctam ergo dicimus deitatem et Trinitatem, non vero unicam ejus personam.» Additque: «Non propter numerum Trinitati divinitas inest; sed quia divinitas in Trinitate est, idcirco ternarius numerus perfectus est.» Idem docent S. Augustinus, lib. De Fide ad Petrum, cap. I, tom. III et V Synodus generalis, quæ fuit Constantinopolitana II, totaque Ecclesia.

Quocirca perperam hic Calvinus idipsum negat, asseritque contra Arianos apertioribus locis utendum esse, ne eis ridiculi simus: «Et certe, inquit, hac repetitione potius indefessa assiduitas notatur, ac si dixisset Propheta, nullum angelicæ melodiæ finem esse in canendis Dei laudibus: sicut inexhaustam earum materiam nobis suppeditant ejus sanctitas.» Ita thraso ille applaudit Arianis, et Patres omnes eis ridiculos facit. Annon merito Hunnius Calvinomastigem scripsit hoc titulo: Calvinus arianizans.

Docte ergo hunc locum, uti et totum Isaiam, heroico carmine ita reddidit Carpenteius Belga: O sanctum, sanctum, o Dominum, ter denique sanctum! O regem armorum Dominum, bellique potentem! Sanctus enim Pater ille ingens totius origo Fonsque boni, magnum qui complet numine mundum. Sanctus et ille Patris supremi Filius, ante Luciferum genitus, melioris conditor ævi, Vox summi sensusque Dei, quem fudit ab alta Mente Pater, magnique dedit consortia regni. Sanctus et ille ignis, divini fomes amoris, A Genitore fluens per Natum Numine eodem, Amborum communis amor.

Secundo, ut significent Deum esse abyssum sanctitatis, ex qua tam Angeli quam homines et Christus omnem suam sanctitatem participant: sicut radii a sole hauriunt suum lumen. Tria enim sunt omnia, inquit Aristoteles. Unde hoc canticum dicitur τρισάγιον, id est ter sanctum, hoc est sanctissimum; sicut Mercurius dictus est τρισμέγιστος, id est ter maximus: quia simul fuit rex, sacerdos et doctor, sive theologus. Quocirca Chaldæus vertit: Sanctus in cælis excelsis, domo majestatis ejus; sanctus super terram, quæ est opus potentiæ ejus; sanctus in sæculum, et in sæcula sæculorum, Dominus exercituum. Hac de causa ingeminant, nec aliud canunt quam «Sanctus,» quasi totum et assiduum sit hoc eorum officium et negotium, scilicet laudare Dei sanctitatem: sic et nos assidue verbo et vita Deum laudare debemus.

Audi Procopium: «Seraphini, ait, sanctas laudes non semel tantum, sed sæpe, imo etiam infinitis vicibus iterant,» puta iterant trisagion.

Tertio, ut significent eum, qui ad Deum in cœlum ire velit, sanctum esse debere; nec Deum aliquid pollutum, vel immundum in suo orbe inultum, aut in suo conspectu impune permissurum, ac præsertim Judæorum impietatem et scelera, quæ hoc cap. et præcedenti Isaias redarguit, acriter puniturum, maxime per excæcationem et obdurationem eorum.

Ex hoc ergo Seraphinorum hymno, trisagium quasi angelicum, imo Seraphicum, usurpat Ecclesia in Præfatione Missæ, idque jam inde a tempore Apostolorum, toto scilicet populo, vel Clero et choro pro populo occinente: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth,» uti testatur Clemens, lib. VIII Constitut. cap. XVI. Porro Græci, et ex eis Latini in Parasceve, trisagio addiderunt epitheta dicentes: Ἅγιος ο Θεός, ἅγιος ἰσχυρός, ἅγιος ἀθάνατος, ἐλέησον ἡμᾶς, «Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis.» Qui hymnus, aut potius Litania, sub Theodosio Juniore Imperatore anno Christi 446, tempore terræ motus Constantinopoli, revelata est a Deo ad exstirpandam hæresin Eutychetis (qui docebat unam tantum in Christo esse naturam, uti est una persona; cumque ea videatur esse divina potius quam humana, inde sequebatur Deum in se esse mortalem, et deitatem in Christo esse passam ac crucifixam: quod est hæreticum), tunc grassantem puero cuidam in aera rapto, qui eamdem ab Angelis acceptam Proclo Archiepiscopo aliisque enarravit, ut eamdem canendo implorarent Dei opem et misericordiam. Ita fecerunt, et mox terræ motus cessavit, uti id refert Damascenus, tract. De Trisagio, et Nicephorus, lib. XIV, cap. XLVI. Vide et Felicem Papam et Acacium Constantinopolitanum, in epist. ad Petrum Gnapheum, sive Fullonem, Eutychetis asseclam; quibus eum damnant, eo quod addidisset trisagio, «qui crucifixus est pro nobis,» quasi tota Trinitas sit crucifixa; aut trisagium soli competat Filio, sitque SS. Trinitas una tantum persona, scilicet Filius, ut volebat Sabellius. Vide Concilium Constantinopolitanum II contra eum celebratum, et Baronium anno Christi 483.

Porro Mercurius Trismegistus, et ex eo Rhodiginus, lib. XII, cap. IV, hanc de Deo dictis coronidem imponit: «Sanctus Deus Pater omnium. Sanctus Deus, cujus voluntas a propriis impletur potestatibus. Sanctus Deus, qui tuis familiaribus innotescis. Sanctus es, quem nunquam creavit natura. Sanctus es omni potestate validior. Sanctus es omni excellentia major. Sanctus es omni laude melior. Excipe verborum sacrificia sancta, ab anima et tibi dedito corde manantia, ineffabilis, solo silentio prædicande.»

Vide hic quodnam Seraphinorum sit opus, scilicet jugiter celebrare abyssum sanctitatis Dei. Dicamus ergo et nos: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth. Sanctus in creatione, sanctus in redemptione, sanctus in sanctificatione nostra. Sanctus in cœlo, sanctus in terra, sanctus in gehenna. Sanctus in gloria, sanctus in gratia, sanctus in justitia. Sanctus glorificans Angelos, sanctus justificans homines, sanctus puniens dæmones. Sanctus ante sæcula, sanctus in sæculis, sanctus in æternum et ultra. Sanctus in Seraphim, sanctus in Cherubim, sanctus in Thronis. Sanctus in utero, sanctus in præsepio, sanctus in patibulo. Sanctus in miraculis, sanctus in doctrinis, sanctus in exemplis. Sanctus in labore, sanctus in cruce, sanctus in resurrectione. Sanctus in Christianis, sanctus in Judæis, sanctus in Gentibus. Sanctus in fidelibus, sanctus in infidelibus, sanctus in electis et reprobis. Sanctus in consolatione, sanctus in desolatione, sanctus in jubilatione. Sanctus in potentia, sanctus in sapientia, sanctus in providentia. Sanctus in charitate, sanctus in misericordia, sanctus in vindicta. Sanctus in generatione, sanctus in filiatione, sanctus in spiratione. Sanctus Pater,

sanctus Filius, sanctus Spiritus Sanctus: Amen, Amen, Amen.

Moraliter, quid sit sanctitas Dei, quamque omnes ipse velit esse sanctos, vide dicta, Exodi XXVIII, 36; Levit. XX, 26, et cap. XXII, in fine, et cap. XXVII, 28. Porro quam horreat dæmon hunc hymnum et doxologiam SS. Trinitatis, liquet ex eo quod narrat Sophronius in Prato spirituali, cap. CXIX: «Dicebat, inquit, nobis Abbas Eusebius, quod dæmon in habitu monachi profectus fuit ad cellam senis; et cum pulsasset januam aperuit senex, et dixit illi: Ora. Dæmon autem ait: Et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum, Amen. Senex autem rursum dixit: Ora, et dæmon similiter ait: Nunc et semper, et in sæcula sæculorum, Amen. Tunc senex: Et dic: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, etiam nunc, et semper, et in sæcula sæculorum, Amen. Hoc autem cum dixisset, dæmon quasi vim passus ab igne, evanuit.»

Mirum vero est, quod ex Nicolao Aragonensi, Sigonio, et aliis refert Baronius, anno Domini 1055, scilicet, cum simonia in orbe grassaretur, Victorem II Pontificem misisse Hildebrandum Archidiaconum, ut ad eam exstirpandam Concilium Lugduni celebraret: in quo Archiepiscopus de simonia accusatus, cum crimen negaret, dixit ei Archidiaconus: «Dic: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.» Tunc ille: «Gloria Patri, et Filio» expedite dixit, sed Spiritum Sanctum proferre non potuit: quod cum sæpius tentaret, nec proficeret; videns se per divinum judicium confusum, procedit ad pedes Archidiaconi, et confessus est se esse simoniacum: postquam vero a sacerdotali et episcopali officio est depositus, «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,» libera et clara voce decantavit: quod factum adeo simoniacos perterruit, ut præter alios Prælatos, Episcopi quadraginta quinque simoniacos se esse confessi sint, et suis honoribus absque ulla accusatione renuntiarint.

Qualem Seraphim hic Isaiæ, talem S. Gregorio Thaumaturgo S. Joannes Apostolus SS. Trinitatis confessionem et laudem tradidit in Symbolo, quod exstat apud Gregorium Nyssenum, in Vita Thaumaturgi.

Denique miraculum, quo id comprobatum est, narrant Gregorius Turonensis, lib. I De Miracul. cap. XIII, et Sigebertus anno Domini 438, scilicet, urbe Vasatensi ab Hunnis obsessa, cum sacerdos Missam celebraret pro liberatione populi, vidit ex alto cadere tres guttas, æquales magnitudine, claritate et candore crystallum vincentes; quæ dum per altare vago cursu rotantur, defluentes in ipsam patenam, statim in se conjunctæ, quasi unam gemmam pulcherrimam effecerunt: itaque patuit evidenti signo contra Arianam hæresim tunc suppullulantem, tres personas æquales SS. Trinitatis in unam naturam convenire. Gemmam hanc cruci ex auro factæ incluserunt, per quam Deus multa fecit miracula: nec mora, fugatis Hunnis, civitas liberata est.

PLENA EST OMNIS TERRA GLORIA EJUS. — Primo, plena est quia omnis terra per sui creationem, gubernationem, ac nominatim per continuam productionem herbarum, florum, arborum, animalium et hominum, assiduam et copiosam suppeditat materiam divinæ potentiæ, bonitatis et majestatis collaudandæ.

Secundo, magis divine ac prophetice cum S. Cyrillo, Hieronymo et Haymone, per gloriam accipe Christi vitam et miracula, ac prædicationem per Apostolos eorumque successores, per quos mysterium SS. Trinitatis et Incarnationis toto mundo celebratur, q. d. Fastidit jam Dominus templi et Hierosolymæ angustias; laxiores ædes suæ destinat habitationi; universa terra erit deinceps templum, cultorumque ejus et gloriæ ejus sanctuarium; ubique concinent: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth.»

Notent hic orantes, psallentes et meditantes optimam esse compositionem loci, qua mentes, cum Deo collectam teneant, elevent, et acuant, si cogitent se cum Isaia, et Daniele, cap. VII, vers. 9 et 10, assistere ante Deum in solio divino residentem, et millia millium ministrantium et assistentium ei, clamantiumque: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth.»

Rursum hoc angelico hymno monentur non tantum Ecclesiastici, sed et fideles omnes, ut assidue noctes et dies tam voce quam actione, bonisque operibus Deum laudent ut vita eorum pia et sancta sit assidua laus Dei, qua alios homines, Angelos et creaturas omnes invitent pariter ad Deum laudandum; de qua re plura dixi Exodi XIII, vers. 2 et 11, et Deuteron. X, 21. Ideo enim vocantur «Seraphim,» id est accendentes, quod omnes Angelos, et consequenter omnes homines ad Dei laudem accendant. Ita S. Dionysius, cap. VII Cœlest. Hierarch.

Hinc tropologice: «Anima sancta, inquit Origenes hic, homil. 4 (quem vide), plena est gloria Dei, cum omnia, quæ agit et patitur, refert ad laudem et gloriam Dei;» dumque cum Psalte, Psal. CXLVIII, canit: «Laudate Dominum de cœlis; laudate eum, omnes Angeli; laudate eum, sol et luna; laudate eum, ignis, grando, nix, glacies, reges terræ, juvenes et virgines,» etc. Et cum tribus pueris, Daniel III: «Benedicite, cœli et Angeli, Domino: benedicite, rores, pruina, montes, colles, fontes, Domino; benedicite, sancti, et humiles corde, Domino.» Rursum cum Psalte, Psalm. CII: «Benedic, anima mea, Domino: et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino; et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus: qui replet in bonis desiderium tuum.» Duplici enim titulo Deus

incendii tota terra impleta est gloria et splendore gratiæ templi et doctrinæ Christi: tunc sola domus et templum Judæorum obtenebratum est; idque ex fumo, id est ex ira Dei, qui parans se ulcisci quasi naribus efflabat fumum et ignem, jamque illud ipsum fumo et igni destinabat; et sic primus sensus de incendio templi, quem paulo ante adduxi, hic locum habere potest. Hinc symbolice, Pintus per fumum sive caliginem accipit excæcationem Judæorum, cum gloria Dei et splendor Evangelii gentibus illuxit.


Versus 5

5. ET DIXI: VÆ MIHI, QUIA TACUI! — Septuaginta, quia compunctus sum. Unde primo, Prado in Ezech. II, 1, sic explicat: Heu me! perii, occidi, defeci ex consternatione tantæ visionis, ut per metalepsin tacere significet consternari, pavere, percelli, ita ut loqui non possis, sed tacere debeas. «Tacui» ergo, id est consternatus obmutui. Sic I Machab. cap. I, dicitur terra siluisse in conspectu Alexandri, id est ita pavore concussa, ut mutire, eique resistere non sit ausa. Idem dicitur de Moab infra, cap. XV, et de Ascalone, Jerem. XLVII. Idem videtur hic contigisse Isaiæ: si enim Seraphim coram Deo velant facies et ora; quidni cadat Isaias, mortalis homo, videns Deum cum Seraphinis? Addit Sanchez Isaiam, licet facundum, in conspectu Domini, et audita ea suavitate, et ardore, quo a Seraphinis laudatur Deus, mutum se putasse et elinguem, q. d. Væ mihi, quia tacui, neque laudavi majestatem tantam, quam ab Angelis nunc tanto spiritu laudari cerno! tacui, inquam, cum loqui poteram: nunc autem ex quo Deum et Seraphim vidi, cogor tacere, etiamsi loqui cupiam: ipsorum enim conspectus et majestas me elinguem fecit, sed jure hæc patior; quia, quando poteram loqui, nolui, et succumbens timori tacui; nunc cum maxime volo loqui, non possum. Sic videmus viros etiam eloquentissimos, coram regibus, quasi regia majestatis intuitu attonitos et repercussos, obmutescere.

Secundo, aptius et plenius, S. Hieronymus notat Isaiam cum videret Seraphinos tanta reverentia, tremore et clamore laudare Dei majestatem, optasse illis se in hoc cantu et hymnodia jungere; sed ob peccati conscientiam id facere non ausum. Dicit ergo: «Væ mihi!» quia mihi tacendum judicavi, eo quod pollutus sim labiis, et peccator similis populo polluto cum quo habito, q. d. Miserum me, qui nihilo sum civibus meis hac in re sanctior; cum ipsi mere profani et polluti sint: ideoque in hoc Angelorum concentu tacere cogor, et mutire non audeo; non enim est speciosa laus Dei in ore peccatoris.

Nota: Pro væ hebraice est אוי oi, quod clarius Prado et alii vertunt heu, et Septuaginta, o miser ego! Est enim vox Isaiæ non minantis, sed dolentis.

Porro hoc Isaiæ peccatum fuisse locutionis censet Origenes hic, hom. 5, ex eo quod subdit Isaias: «Quia vir pollutus labiis ego sum.» Facillime enim, ut ait S. Jacobus, cap. III, vers. 2, lingua peccamus: ergo aliquid timide, vel imprudenter dixisse videtur Isaias, cujus culpam hic agnoscit etsi non exprimat quid illud fuerit, aut quod vana et otiosa locutus sit; hoc enim vix ullus hominum evadit, maxime qui inter vanos et loquaces degit, inquiunt Origenes et Gregorius, lib. III Dialog. cap. V; aut quod, cum alios redargueret, seipsum non reprehenderet, inquit Nazianzenus in Apolog. ad Patrem: quod intellige de levibus et venialibus culpis.

Secundo et potius, S. Hieronymus, Cyrillus et Haymo (esto id improbet Chrysostomus) censent hoc peccatum Isaiæ fuisse linguæ, at non tam locutionis quam taciturnitatis; scilicet quod peccata populi ac procerum, vel tædio vel metu victus, insectari destiterit, ac nominatim quod Oziam regem, cum sacerdos non esset, volentem adolere incensum, et sacerdotium invadentem, labiis audacibus ipse, utpote Propheta et e regio sanguine oriundus, non corripuerit.

Porro hoc Isaiæ peccatum non mortale fuisse, sed veniale, colligitur ex eo quod Deus eum quasi amicum suum tam sublimi visione sui et Seraphinorum dignatus sit: qua sane peccatorem et hostem suum non decorasset.

Addit Sanchez peccasse Isaiam, quod metu regis tacuerit, et permiserit eum jam leprosum in urbe habitare; nec curaverit cum juxta legem, Levit. XIII, 46, urbe expelli. Unde apposite subdit: «Et in medio populi polluta labia habentis ego habito,» q. d. Ego factus sum quasi unus e plebe, quæ in tam gravi casu mutire non est ausa, cum tamen aliis tacentibus ego, utpote præco Dei, loqui, eumque intrepide increpare debuerim: sicuti Elias et Eliseus increparunt Achab, Joram, aliosque reges Israel. Verum exiguum, vel nullum fuisse hoc peccatum ostendi, vers. 1. Impie Œcolampadius censet Isaiæ labia fuisse polluta: «Quia, inquit, homo ex se nil nisi sordidum et fætoris plenum proferre potest.»

Moraliter, disce hic Dei cognitionem in nobis humilitatem gignere: qui enim videt Deum, videt seipsum; videt, quantum distet a Deo, quam parum, imo quam nihil sit; et quo clarius videt Deum ac seipsum, eo magis Deum admiratur et reveretur, seipsum vero deprimit et despicit. Hoc ergo signum est boni spiritus, sicut e contrario signum mali spiritus est, si quis ex eo intumescat, se suaque magni faciat, putet se doctum, sanctum, perfectum, etc. Ita Abraham coram Domino: «Loquar, inquit, ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis,» Genes. XVIII, 27. Ita Moses, audiens Deum ex rubo, «abscondit faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum,» Exod. III, 6. Ita Tobias cum suis, agnito angelo Raphaele, «prostrati per tres horas in faciem, benedixerunt Deum,» Tob. XII, 22. Ita Jeremias audiens a Deo: «Priusquam te formarem in utero, novi te,» etc., dixit: «A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum,» cap. I, vers. 6.

Ita Daniel videns Antiquum dierum in throno, et millia millium assistentium ei: «Horruit, inquit, spiritus meus, territus sum, et visiones capitis mei conturbaverunt me,» cap. VII, vers. 15. Et cap. X, vers. 8, viso angelo: «Non remansit, ait, in me fortitudo, emarcui, nec habui quidquam virium. Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.» Et Ezechiel, viso Deo in curru Cherubim, cecidit in faciem, et quasi in deliquium mentis, cap. II, 1. Ita viginti quatuor seniores coram throno Dei «procidebant ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem,» Apoc. IV, 10. Ita S. Franciscus spiritu elevatus dicebat: «Quis es tu, Domine, quis ego? tu abyssus essentiæ, veritatis et gloriæ; ego abyssus nihili, vanitatis et miseriæ.»

ET IN MEDIO POPULI POLLUTA LABIA HABENTIS EGO HABITO. — «Polluta,» id est primo, contaminata, tum locutione, tum silentio, ut dixi; secundo, «polluta,» id est profana et communia, q. d. Labia mea sunt Deo consecrata: deberem ergo loqui sacra et divina, uti decet Prophetam; at nunc cum populo versans, ab eo didici loqui, ut ipse, sæcularia, vulgaria et communia. Unde notant hic S. Hieronymus et Cyrillus, quam noxia sit etiam sanctis et Prophetis sæcularium, præsertim improborum, societas, quæ tantum Prophetam inclinavit. Vere dixit Sapiens: «Hæc tria non possunt non inquinare: figulus, rota plaustri in profundo cœno, versantes cum malis.» Et Eccli. cap. XIII: «Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.» Et S. Paulus, I Cor. XV: «Corrumpunt mores bonos colloquia prava.» Ita S. Petrus, agens inter ministros pontificum, negavit Christum; et Deus Abrahamum e Chaldæa eduxit, ne infidelium societate contaminaretur.

Rursum S. Bernardus: «Nugæ, ait, in ore sacerdotis (et Prophetæ) sunt blasphemiæ. Labia enim sacerdotis custodient (custodire debent) scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est.»

ET REGEM DOMINUM EXERCITUUM VIDI OCULIS MEIS, — q. d. Antea parvi feci peccatum meum; nunc videns Dei puritatem et sanctimoniam, ac Seraphim clamantes: «Sanctus, sanctus,» etc., video quam impurum et horridum sit hoc meum, et omne aliud peccatum: perinde ac si simul videas tenebras et lucem, solem et cloacam, regem et scarram, magis perspicis quantum unum ab alio distet: quia «imperfectum meum viderunt oculi» mei pariter et Dei «in lumine tuo.»


Versus 6: And One of the Seraphim Flew to Me

6. ET VOLAVIT AD ME UNUS DE SERAPHIM. — Quæres an hic Angelus vere fuerit ex ordine Seraphim? S. Dionysius, cap. XIII Cælest. Hierarch., ex doctrina sui magistri Hierothei, distinguit choros Angelorum ex Daniel, cap. VII, vers. 10, in Assistentes, qui semper Deo assistunt; et in Ministrantes, qui foras mittuntur. Assistentes docet esse quatuor summos Angelorum choros, eosque sua multitudine longe superare inferiores quinque qui Ministrantes sunt: hunc ergo Angelum, quia missus est, non vere fuisse ex ordine Seraphim, sed ex aliquo ordine Ministrantium: vocari tamen «Seraphim,» vel quia illuminatus et missus fuit ab aliquo Seraphino, vel ab officio, quia missus est ad urendum labia Isaiæ. Contrarium tamen est verius, scilicet eum vere fuisse ex choro Seraphim. Hinc enim doctores et Ecclesia probant nonum ordinem Angelorum esse Seraphim: nec enim aliunde ex Scripturis probari potest. Ita docent S. Ambrosius, libro I De Spiritu Sancto, cap. X, et multi Scholastici, favetque Apostolus, Hebr. cap. I, 14, ubi ait omnes esse administratorios spiritus in ministerium missos. Vide ibi dicta.

ET IN MANU EJUS CALCULUS, QUEM FORCIPE TULERAT DE ALTARI. — Pro calculus hebraice est רצפה ritspa, græce ἄνθραξ, id est carbo, vel pruna ignita, quæ calculo candenti, id est carbunculo, seu pyropo, est similis: prunam enim fuisse patet, tum quia forcipe, tum quia de altari accepta est, ut ureret labia Prophetæ. Et sic Apoc. VIII, 5: «Accepit Angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris.» Idem fecit Cherubim, Ezech. cap. X, 2. Ita ritspa vertunt carbonem accensum Syriaca, Arabica, Forerius, Vatablus, Pagninus et passim recentiores, et ita legit Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XIV; ritspa enim vel רצף retseph, per metathesin alludit ad צרף tsaraph, vel שרף saraph, id est urere, accendere, conflare. Unde apposite ad hunc locum S. Hieronymus, epist. 143 ad Damasum, per calculum accipit sermonem divinum, ejusque puritatem et veritatis rigorem; per carbunculum vero lucens doctrina manifeste ostenditur, juxta illud Psalm. XVIII: «Præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.» Unde a retseph deducitur רצוף ratsuph, et מרצפת martsephet, quod significat stratum lapide, sive pavimentum lapideum, libro IV Reg. XVI, 17, et Cant. III, 10, ubi pro charitate constravit, hebraice est rutsaph, quod Septuaginta vertunt λιθόστρωτον, id est stratum lapide, et quinta Editio vertit, medium ejus calculis (id est carbunculis, inquiunt S. Ambrosius, Theodoretus et Nyssenus) composuit. Quare noster Alcazar, in Apoc. II, 17, notat. 5, omnino contendit hunc Isaiæ calculum fuisse carbunculum, huncque dat sensum: Vidit, inquit, Isaias thronum, quem Deus habet in Ecclesia Christiana; quare Seraphim sunt Apostoli et viri Apostolici, qui Evangelium erant prædicaturi, quod quia erat summæ difficultatis, et quasi ignem complecti; hinc timide forcipe acceperunt carbonem ex altari, id est timide accesserunt ad labores et persecutiones Evangelii; sed ubi eum acceperunt, et inspexerunt, viderunt eum non esse carbonem, sed carbunculum, quia labores hi et cruces pro Christo per charitatem qua accensi erant, et perunctionem Spiritus Sancti eis dulcissimi æque ac pretiosissimi evaserunt. Hic sensus pius et moralis est, non tamen litteralis est, nec genuinus, ut volunt Alcazar et Rupertus.

Dico ergo utrumque esse verum, scilicet, et calculum hunc fuisse prunam accensam, et fuisse calculum sive carbunculum; nam in cœlesti templo, et altari, ubi hæc vidit Isaias, omnia pretiosa sunt, æterna et cælestia: ergo carbones ejus non lignei, sed lapidei, ut semper durent; imo gemmei, quia tales decent Deum. Ignis ergo ille cœlestis nutritur pyropis et carbunculis; carbunculus enim præ omnibus gemmis pretiosissimus est. Nam carbunculus qui ponderat unam drachmam, sexaginta millibus aureorum æstimatur, id est pluris quam adamantes quatuor ejusdem ponderis. Et licet noster carbunculus ignem nostrum terrestrem respuat, ita ut eum ignis calefacere non possit, ut docent Plinius et Aristoteles, lib. IV Meteor. cap. XLVIII, tamen cœlestis ille carbunculus cœlestem illum Dei ignem facile suscipit. Huic sententiæ favet Ecclesia, quæ orat in Sacro: «Deus qui labia Isaiæ calculo mundasti ignito.» Fuit ergo calculus, sed ignitus.

Quæres, cur Seraphim hoc calculo tetigit labia Isaiæ? Respondeo, ut peccatum labiorum ejus puniret et expiaret, hinc ea calculo hoc adussit: præsertim quia peccarat Isaias non reprehendendo Oziam, qui prunas et thymiama altaris invaserat; prunis ergo punitur, hoc est enim quod ait Seraphim: «Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.»

Secundo tamen, S. Hieronymus ritspa vertit, calculum, id est lapillum, sive gemmam, cui versioni cæteri Interpretes, scilicet Aquila, Symmachus et Theodotion, consentiunt, inquit S. Hieronymus. Septuaginta vertunt digaza, quod carbunculum et carbonem significat. S. Hieronymus, epist. 143 ad Damasum, interpretatur carbunculum, quæ gemma est flammeo et igneo colore; additque: «sive calculum vertamus, sive carbunculum, in calculo divini sermonis veritas et rigor, in carbunculo ejusdem lucens doctrina manifeste ostenditur, juxta illud Psalm. XVIII: Præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.» Unde a retseph deducitur רצוף ratsuph, et מרצפת martsephet, quod significat stratum lapide, sive pavimentum lapideum, libro IV Reg. XVI, 17, et Cant. III, 10, ubi pro charitate constravit, hebraice est rutsaph, quod Septuaginta vertunt λιθόστρωτον, id est stratum lapide, et quinta Editio vertit, medium ejus calculis (id est carbunculis, inquiunt S. Ambrosius, Theodoretus et Nyssenus) composuit. Quare noster Alcazar, in Apoc. II, 17, notat. 5, omnino contendit hunc Isaiæ calculum fuisse carbunculum, huncque dat sensum: Vidit, inquit, Isaias thronum, quem Deus habet in Ecclesia Christiana; quare Seraphim sunt Apostoli et viri Apostolici, qui Evangelium erant prædicaturi, quod quia erat summæ difficultatis, et quasi ignem complecti; hinc timide forcipe acceperunt carbonem ex altari, id est timide accesserunt ad labores et persecutiones Evangelii; sed ubi eum acceperunt, et inspexerunt, viderunt eum non esse carbonem, sed carbunculum, quia labores hi et cruces pro Christo per charitatem qua accensi erant, et perunctionem Spiritus Sancti eis dulcissimi æque ac pretiosissimi evaserunt. Hic sensus pius et moralis est, non tamen litteralis est, nec genuinus, ut volunt Alcazar et Rupertus.

Calculus ergo hic primo, symbolum est pænitentiæ et contritionis. Notat eum Alcazar in Apoc. II, 17. Viegas in Apoc. VIII, Comment. I, sect. IV, in fine, carbonem hunc fuisse carbunculum, uti dixi. Si quis objiciat: Quomodo ignis altaris nutriri potuit carbunculis? Respondetur, in ignem immissos fuisse carbones, sed vi ignis conversos fuisse in carbunculos, ut significaretur vis nostri altaris holocausti, pænitentiæ scilicet, per quam peccatores qui erant instar carbonum frigidi et nigri, in carbunculos gemmasque evadunt, puta fiunt vel carbunculi per charitatis ardorem, vel smaragdi per castitatem, vel adamantes per patientiam et fortitudinem; hinc dicitur Psalm. XVII: «Carbones succensi sunt ab eo,» nec tantum succensi, sed et in gemmas divinitus conversi. Hæc speculatio pientior est et acutior quam solidior: nec enim carbunculi ex carbonibus gignuntur, nec ignis potest carbones in carbunculos commutare. Sed responderi posset hanc visionem (ejusque visa), utpote symbolicam, non naturalem, sed miraculosam et divinam fuisse. Ita legimus S. Vincentium Fererium duos reos, cum ad supplicium ducerentur, sua exhortatione ad tantum dolorem accendisse, ut facies eorum in carbones quasi versæ fuerint, itaque exspirarint. Dolor ergo et amor fuit quasi eorum carnifex, imo opifex novorum hominum.

Secundo, calculus hic ignitus symbolum erat gratiæ Spiritus Sancti, quæ a peccatis Isaiæ et cujusvis pænitentis animam purificat et sanctificat. Ita S. Ambrosius, lib. I De Spiritu Sancto, cap. IX.

Tertio, calculus hic symbolum erat gratiæ gratis datæ, scilicet prophetiæ, q. d. Ecce hoc signo, scilicet imaginario (fuit enim hæc visio: unde omnia per visionem, non realiter sunt gesta; non ergo realiter combusta sunt labia Isaiæ: sic enim blæsus et ineptus ad prædicandum factus esset) contactu labiorum per prunas, significat Deus se, et tibi peccata remittere, et te implere spiritu prophetico, ac simul fiducia et magnanimitate, ut superato metu magnatum intrepide deinceps prophetes, et populi ac procerum cæcitatem arguas: unde S. Hieronymus, Haymo, et Philastrius, lib. De Hæres., in fine, per calculum accipiunt verbum Dei, quod petitur ab altari, id est e sacra Scriptura. Sic Jeremias consecratus fuit Propheta tactu divino, cap. XIX. Unde S. Hieronymus, Dionysus Carthusianus, Sanchez et alii censent hanc fuisse primam visionem et prophetiam Isaiæ, illasque, quæ quinque capitibus jam enarratæ sunt, fuisse hac posteriores, adeoque Isaiam animatum hac visione intonasse: «Audite verbum Domini, principes Sodomorum,» uti dictum est cap. I.

Hæc sententia est probabilis; sed contraria videtur verior: nam ante hæc prophetasse Isaiam colligitur non tantum ex capitibus præcedent., sed et ex eo quod ait hic Isaias: «Væ mihi, quia tacui!» q. d. Væ mihi, qui cum sim Propheta, tacere non debui! ut passim exponunt Patres et Interpretes. Secundo, quia Eusebius in Chronico tradit Isaiam cœpisse prophetare anno 17 Oziæ; et Isaias, cap. I, ait se prophetasse sub Ozia rege, regnante videlicet; ergo prophetavit ante ejus mortem, imo antequam percuteretur lepra, et separaretur; tunc enim regere desiit. Tertio, quia non est verisimile eum suam prophetiam inchoasse sic: «Excæca cor populi hujus,» ut ipse hic incipit, vers. 10. Prius enim solet Deus per Prophetas populum monere et arguere, uti fecit per Isaiam quinque cap. præced., antequam ei excæcationem et obdurationem intentet.

Quarto, Isaias optans se jungere Seraphinis in laude Dei, calculo hoc charitatis et ardoris eorum inflammari debuit, simulque per eum quasi consecrari non tantum Propheta, sed et Evangelista et Apostolus (mittitur enim ad Judæos, vers. 9), perinde ac Apostoli consecrati sunt per linguas igneas, quas acceperunt in Pentecoste: hoc ergo calculo os igneum, et linguam igneam, accepit Isaias, æque ac Apostoli, ut Judæos igne divino inflammaret, juxta illud Jeremiæ XXIII: «Numquid non verba mea quasi ignis?» et Psalm. CXVIII: «Ignitum eloquium tuum vehementer.» Hic ergo candens calculus consignat Isaiam Evangelio, ut nihil ab ore ejus sonet nisi purum, nisi evangelicum, nisi divinum; nihil labia ejus aspirent nisi igneum ab illo cœlesti igne, quem Christus venit mittere in terram. Ita S. Franciscus per Seraphim calculo amoris Dei accensus fuit; nam, ut ait S. Bonaventura, cap. XII Vitæ ejus: «Cum Seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum, circa festum Exaltationis sanctæ Crucis, dum oraret, vidit Seraphim unum sex alas habentem ignitas et splendidas de cœlo descendere, atque inter alas apparuit effigies hominis crucifixi: duæ alæ super caput ipsius elevabantur, duæ ad volandum extendebantur, duæ vero totum velabant corpus. Hoc videns obstupuit cum gaudio: intellexit tandem ex hoc, Domino revelante, se non per martyrium carnis, sed per incendium mentis totum in Christi crucifixi similitudinem transformandum. Hæc enim visio mirabilem in corde ipsius reliquit ardorem, et in manibus ejus ac pedibus impressit signa clavorum, quemadmodum in effigie illa crucifixi conspexerat.»

Allegorice, calculus hic nos accendens est Christus; ita S. Basilius et Cyrillus: sicut enim ignis unitur carboni, et carbo igni; sic humanitas unita est Verbo, ut Verbum incarnatum sit quasi carbo ignitus.

Rursum hic carbo est S. Eucharistia, quæ ab omni peccato nos purgat, roborat et inflammat: «Ut tanquam leones ignem spirantes ab illa mensa recedamus facti diabolo terribiles,» ait S. Chrysostomus, hom. 61 ad Popul. Ita calculum hunc exponit S. Justinus in Respons. ad Quæst. XLIV, a Gentibus propositam, et Damascenus mox citandus.

Unde moraliter hic monetur sacerdos, qui purus et fervens debet esse ut Seraphim, ut corpus Christi in Eucharistia ab altari capiat forcipe, quæ biceps est, id est fide et charitate; vel gemina legis perfectione, puta dilectione Dei et proximi, illudque tradat Isaiæ, id est peccatori confesso, plangenti et venerabundo. Copiose hoc explicat S. Cyrillus, lib. De Incarnat. Unigenit. cap. VIII.

Audi et S. Damascenum, lib. IV De Fide, cap. XIV: «Accedamus, ait, desiderio ardenti, manus in crucis modum formantes, crucifixi corpus suscipiamus, et apponentes oculos et labia et frontem divinum carbonem concipiamus, ut ignis in nobis insiti desiderii assumpta ea, quæ ex carbone oritur inflammatione, comburat peccata nostra, et illuminet corda nostra, et participatione divini ignis inardescamus, et deificemur. Carbonem vidit Isaias; carbo autem non simplex lignum est, sed unitum igni: sic panis communionis non panis simplex est, sed unitus divinitati.» Hæc experta est S. Monica, quæ in S. Communione præ dulcore se continere non poterat, quin exsultaret cum suspirans ad Christum in aerem a terra raperetur ac diceret: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.»

Denique Rupertus hoc accommodat ad claves et potestatem clavium datam B. Petro ejusque vicariis. Seraphim enim est sacerdos, qui calculo suæ sententiæ Isaiam, id est pænitentem, a peccatis absolvit.

Tropologice S. Cyrillus, per calculum hunc ori Isaiæ admotum accipit confessionem, qua fidem ore profitemur, æque ac peccata nostra: hæc enim in ore nostro assidua et constans sit oportet, ut a peccatis emundemur, et Spiritus Sancti fervore accendamur. Insulse ergo Calvinus hic ait, «in Papatu meram esse corruptelam, ubi Sacramenta in actionem histrionicam vertuntur.» Inde enim a pari sequitur Angelum hunc forcipe accipientem calculum de altari, eoque tangentem et efficaciter purgantem labia Isaiæ, fuisse histrionem. Respondeat Calvinus Angelum suæ actioni addidisse verbum, in quo præcipua ratio Sacramentorum consistit. Verum hoc pariter verbo utuntur Catholici in suis Sacramentis. Nosti, Calvine, illud Augustini tract. 80 in Joan.: «Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum.» Nosti Catholicos rationem formæ dare verbis in Sacramentis: forma autem potior est materia, et dat esse rei, puta Sacramento. Sed scio tuum ulcus, verbum vis concionatorium, non consecratorium: nimirum vis abolere sacramenta, eaque in conciones convertere. Hæc mens tua, hic scopus.

QUEM TULERAT DE ALTARI. — Altare hoc simile erat Mosaico, et illi quod vidit Joannes, Apocal. VI, 9, eratque vel altare holocaustorum, vel potius thymiamatis, de quo Apoc. VIII, 3; inde enim ascendebat fumus incensi, quo replebatur templum. Altaris meminit, quia vidit Deum in templo, cujus monile est altare: altare enim repræsentat sacrum arcanum Majestatis divinæ, æque ac cultus, religionis et sacrificiorum illi debitorum: hisce enim colendus est in altari; et quia carbones in templo ex altari accipi solebant. Quid significet symbolice altare utrumque, dixi Exodi cap. XXVII, 1, et cap. XXX, 1 et sequent.


Versus 7

7. ET PECCATUM TUUM MUNDABITUR, — id est emundabitur, auferetur et everretur, sicut everri solent sordes e domo. Hinc videtur quod Isaias, in hac visione intellectuali illuminatus et compunctus a Deo, elicuerit libere actus contritionis et amoris Dei, per quos fuit dispositus ad purgationem peccati, et infusionem novæ et heroicæ gratiæ ac virtutis. Accepit enim hic a Deo libertatem et audaciam, zelumque intrepide prophetandi et prædicandi; unde vers. 8, ait Deo: «Mitte me;» et mox ex eo libere edicit, vers. 10: «Excæca cor populi hujus.»


Versus 8

8. QUEM MITTAM, ET QUIS IBIT NOBIS. — Rursum hic innuitur mysterium Trinitatis in voce nobis, et unitatis essentiæ in voce mittam.

Moraliter, nota humanitatem Dei principibus, Prælatis, et cuivis Superiori bene regere volenti imitandam. Poterat Deus imperare Isaiæ: Ecce jam te consecravi Prophetam, adsum et adero tibi: quare mitto te ad Judæos, vade. Sed noluit eum ad rem tam arduam suo præcepto cogere: unde eum invitat proponens tantum ei suum desiderium, quod proinde Isaias, ut decet, statim amplectitur, seque ultro offert. Secundo, tè nobis stimulus est Isaiæ et Apostolis, ut sincero et magno animo missiones Dei suscipiant, cogitantes, primo, se in hac re Seraphinorum esse socios, atque se ire ad opus divinum, non ex se, sed a Deo vocatos et electos; secundo, se Deo hac re peculiare et gratissimum obsequium præstare; tertio, se in hoc munere, non suam, sed Dei gloriam spectare et curare debere, inquiunt S. Thomas et Hugo.

Pulchre S. Bernardus, in serm. De SS. Petro et Paulo: «Hi sunt, ait, viri misericordiæ, sive quia misericordiam consecuti, sive quia misericordia pleni, sive quia misericorditer a Deo donati sunt nobis: scimus quod viri isti nec sibi vixere, nec sibi sunt mortui; sed ei qui pro ipsis mortuus est, magis autem nobis omnibus. Facit eorum vita, eorum doctrina, et etiam mors ipsa in conversatione eminentiam, in prædicatione sapientiam, in passione sua patientiam: hæc nobis beati Apostoli contulerunt, quæ etiam usque hodie conferre non cessant, misericordia pleni, et sanctarum orationum fructibus.»

ET DIXI: ECCE EGO, MITTE ME. — Video enim te ad hoc me designare, ex eo quod sentiam labia mea calculo mundata, linguam solutam, et animo meo novam libertatem, et desiderium prophetandi a te inseri; præsertim cum simul me stimulet gloria Majestatis tuæ quam conspicio, et Seraphim quos volantes et paratos ad omne tuum obsequium intueor. Hæ rationes addebant animos Isaiæ, ut ex liberali et alacri magnanimitate Deo ad rem tam arduam se offerret, etiamsi sciret se propterea dissecandum, inquit Origenes in illud Rom. cap. X: «Isaias autem audet.» E contrario Moyses ex humilitate, imo ex pusillanimitate quadam, Dei missionem tertio et quarto detrectavit, uti dixi Exodi cap. IV, et docet S. Hieronymus, epist. 142.

Ait igitur: «Ecce ego;» quæ locutio promptum animum ad parendum significat. Sic Abraham a Deo vocatus respondit: «Adsum,» Genes. cap. XXII, vers. 1; seu, ut est in Hebræo et Græco: Ecce ego. Sic Ananias, similiter vocatus a Deo, ait: «Ecce ego, Domine,» Act. IX, 10.

Sic et Isaias audiens a Deo: «Quem mittam, et quis ibit nobis?» promptus occurrit: «Ecce ego, mitte me,» Isaiæ VI, 8. Qua promptitudine nihil Deo gratius esse solet. Unde D. Ambrosius, serm. 14 ad illa verba: «Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine,» Psalm. CXVIII, 108, quærit cur Deus ad illam legationem non miserit Isaiam, antequam ille sua sponte ad eam se offerret? apteque respondet: «Utique, inquit, servulo suo poterat imperare, quem dignum qui mitteretur invenerat, sed maluit eum spontaneæ oblationis non fraudare mercede, qui ut ipse se offerret præstolatus est; et quamvis ejus sciret affectum, exspectavit tamen vocem, ut cumularet gratiam.»

Isaias ergo dat hic schema et exemplum perfectæ obedientiæ, qua Deo non jubenti, sed insinuanti tantum suam voluntatem, sponte prompteque se offert in omne discrimen. Hoc imitentur fideles, præsertim Religiosi, cogitantes se a Deo invitari ac vocari, ac consequenter Deum iis affore, ut ardua omnia generose et facile superent. Hæc enim est obedientiæ tam liberalis vis et merces. Vere dixit Religiosus ille: «Non timeo vocem obedientiæ, ad quidlibet, quantumvis arduum, me vocantis: ad eam me offero, præsto sum:» certus enim sum Deum, qui per Superiorem jubet, mihi affore. «Qui enim instat præcepto, prævenit auxilio,» ait S. Leo. Hinc perfecte obediens, instar Isaiæ, «prævenit præcipientem,» ut docet S. Bernardus, serm. De Obedientia. Nam «acceptus est regi minister intelligens,» Prov. XIV, 35.

Hinc Regula nostra præscribit, ut non exspectemus Superioris præceptum, sed mox ut dat signum voluntatis suæ, prompte statimque illam exsequamur, et innuenti tantum pareamus, ac ad omnem ejus nutum quoquoversum procurramus. Hæc enim melior, Deoque, æque ac Superiori gratior est obedientia, quam illa quæ præceptum exspectat, uti docet D. Thomas, II II, Quæst. CIV, art. 2. Et Albertus Magnus in Paradiso animæ, cap. III: «Verus, ait, obediens nunquam præceptum exspectat, sed solum voluntatem Prælati sciens, vel credens, ferventer exsequitur pro præcepto.» Denique S. Bernardus loco citato: «Fidelis obediens, inquit, nescit moras, fugit crastinum, ignorat tarditatem, præripit præcipientem, parat oculos visui, aures auditui, linguam voci, manus operi, itineri pedes; totum se colligit, ut imperantis colligat voluntatem.» Ita fecit hic tam Isaias, quam Seraphini expansis alis sistentes se Deo, ad omnem ejus nutum quolibet volaturi.

Nota Isaiam et Apostolos mitti debere a Deo: hæretici qui sponte se prædicationi ingerunt, nec a Christo, Apostolis et Episcopis sunt missi, Apostoli sunt non Christi, sed diaboli. Unde Christus vocat eos fures et latrones, Joan. X, inquit Chrysostomus, hom. 5 De Joanne Baptista.


Versus 9

9. AUDITE AUDIENTES, ET NOLITE INTELLIGERE: ET VIDETE VISIONEM, ET NOLITE COGNOSCERE. — Hoc est, audietis et videbitis, sed non intelligetis, vel non voletis intelligere et cognoscere, uti explicant Septuaginta, et ex iis S. Paulus, Actor. ultimo, vers. 26. Est hebraismus, et enallage modorum; ponitur enim imperativus pro futuro: nam certum est Deum non imperasse Judæis peccatum; quinimo evidens est eum voluisse et mandasse ut Judæi intelligerent, cognoscerent et exsequerentur sua oracula: ideo enim Prophetis jussit ut ea illis proponerent et edicerent.

Nota: Isaias prophetat hic de excæcatione Judæorum, tum sui temporis cæcorum et surdorum ad minas Isaiæ et Prophetarum, tum maxime tempore Messiæ; ac consequenter de eorum rejectione et reprobatione: sicut enim idem est fluvius, etiamsi alia et alia affluat et succedat aqua; ita idem fuit semper Judæorum populus, etiamsi alii et alii homines in eo invicem sibi successerint, inquit S. Basilius, q. d. Scio, o Judæi! vos avide Messiam promissum exspectaturos; sed cum venerit, vos eum rejicietis: conciones ejus et miracula audietis et videbitis, sed non voletis cognoscere, nec credere ea esse opera Messiæ: quinimo dicetis eum in Beelzebub ejicere dæmonia. Ita S. Basilius, Chrysostomus, Cyrillus et Hieronymus.

Et S. Chrysostomus, in homiliis De Laudibus S. Pauli, tom. III: «Paulus cœli civis, Ecclesiarum columna, angelus terrestris, cœlestis homo. Sicut enim missum in igne ferrum totum profecto ignis efficitur, sic Paulus charitate succensus totus effectus est charitas.» Paulus ergo fuit Seraphim, et Seraphicus Apostolus. Et rursum: «Misit, inquit, Christus Apostolos quasi sol radios suos; quasi rosa suavitates odoris sui; quasi ignis scintillas suas dispersit: ut sicut sol in radiis apparet; sicut rosa in odoribus suis sentitur; sicut ignis in scintillis suis aspicitur: sic in illorum virtutibus Christi potentia agnoscatur. Quis enim videns discipulos bene instructos, non scientiam magistri collaudet?» S. Augustinus, in serm. De Apostol.: «Dedit Dominus Apostolis potestatem super naturam, ut eam curarent; super dæmones, ut eos everterent; super elementa, ut ipsa immutarent; super mortem, ut eam contemnerent; super Angelos, ut corpus Domini consecrarent. Hæc etiam potestas data est eorum successoribus, secundum illud Apoc. XI, 6: Hi habent potestatem claudendi cœlum, et aquas convertendi in sanguinem.»

«Mitte me,» Isaiæ VI, 8. Qua promptitudine nihil Deo gratius esse solet. Unde D. Ambrosius, serm. 14 ad illa verba: «Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine,» Psalm. CXVIII, 108, quærit cur Deus ad illam legationem non miserit Isaiam, antequam ille sua sponte ad eam se offerret? apteque respondet: «Utique, inquit, servulo suo poterat imperare, quem dignum qui mitteretur invenerat, sed maluit eum spontaneæ oblationis non fraudare mercede, qui ut ipse se offerret præstolatus est; et quamvis ejus sciret affectum, exspectavit tamen vocem, ut cumularet gratiam.»

Isaias ergo dat hic schema et exemplum perfectæ obedientiæ, qua Deo non jubenti, sed insinuanti tantum suam voluntatem, sponte prompteque se offert in omne discrimen. Hoc imitentur fideles, præsertim Religiosi, cogitantes se a Deo invitari ac vocari, ac consequenter Deum iis affore, ut ardua omnia generose et facile superent. Hæc enim est obedientiæ tam liberalis vis et merces. Vere dixit Religiosus ille: «Non timeo vocem obedientiæ, ad quidlibet, quantumvis arduum, me vocantis: ad eam me offero, præsto sum:» certus enim sum Deum, qui per Superiorem jubet, mihi affore. «Qui enim instat præcepto, prævenit auxilio,» ait S. Leo. Hinc perfecte obediens, instar Isaiæ, «prævenit præcipientem,» ut docet S. Bernardus, serm. De Obedientia. Nam «acceptus est regi minister intelligens,» Prov. XIV, 35. Hinc Regula nostra præscribit, ut non exspectemus Superioris præceptum, sed mox ut dat signum voluntatis suæ, prompte statimque illam exsequamur, et innuenti tantum pareamus, ac ad omnem ejus nutum quoquoversum procurramus. Hæc enim melior, Deoque, æque ac Superiori gratior est obedientia, quam illa quæ præceptum exspectat, uti docet D. Thomas, II II, Quæst. CIV, art. 2. Et Albertus Magnus in Paradiso animæ, cap. III: «Verus, ait, obediens nunquam præceptum exspectat, sed solum voluntatem Prælati sciens, vel credens, ferventer exsequitur pro præcepto.» Denique S. Bernardus loco citato: «Fidelis obediens, inquit, nescit moras, fugit crastinum, ignorat tarditatem, præripit præcipientem, parat oculos visui, aures auditui, linguam voci, manus operi, itineri pedes; totum se colligit, ut imperantis colligat voluntatem.» Ita fecit hic tam Isaias, quam Seraphini expansis alis sistentes se Deo, ad omnem ejus nutum quolibet volaturi.

Tertio, ad excæcationem duo requiruntur: primo, pravus affectus, quo quis non vult recipere lumen, vel etiam impedimenta objicit (ut qui claudit fenestram, radios solis a se excludit) illuminationi divinæ, qua Deus per se, vel per Prophetas aut Apostolos, res ad salutem necessarias sufficienter proponit, explicat et confirmat. Secundo, inde sequitur carentia, sive privatio luminis divini, indeque moralis impotentia ad videndam veritatem. Sic Judæi videntes Christum tot facere signa, ut per ea credere possent et tenerentur ipsum esse Messiam, lucem hanc repudiarunt, et sic excæcati fuerunt, idque propter suam avaritiam, ambitionem, invidiam, etc., quam a Christo taxari videbant. Sic et obduratio, primo, est improbitas, sive malitia volentis peccare, et nolentis facere officium debitum; secundo, est pertinacia et firma adhæsio ad illam, puta ad aliquam voluptatem, vel bonum illicitum, ita ut nec monitis, nec consiliis, nec minis, nec promissis, nec præmiis, nec flagellis, nec ordinariis Dei inspirationibus et gratiis inde avelli se sinat. Audi miram excæcati et obdurati duritiem. Irenæ piæ Imperatricis successit Nicephorus Iconoclastarum et Manichæorum patronus: hic dum Ecclesiam gravibus premeret exactionibus, omnium ordinum suscitavit querimonias et lamenta. Monitus hac de re a Theodosio Salibara patricio respondit: «Si Deus obduravit cor meum ut Pharaonis, quid boni erit his qui sub manu mea sunt a Nicephoro? Theodosi, noli exspectare præter ea quæ vidisti.» Hic ergo omnes fere Imperatores ambitionibus, luxuriis et barbaricis crudelitatibus superavit. Quocirca Deum vindicem sensit; nam Sclavinorum princeps Crumus ejus recisum caput, per dies complures e sublimi ligno suspendit, posteaque ipsum cute nudans, et argento forinsecus vestiens, bibere ex eo Sclavinorum principes exemplo suo docuit gloriabundus. Ita Zonaras, tom. III, et alibi.

Quarto, S. Hieronymus, S. Thomas, Hugo, Haymo et Glossa putant hæc esse verba Isaiæ, quasi ipse oret, dicatque: Excæca, Domine, Judæos, ut sic Apostoli eant ad Gentes, easque illuminent. Verum S. Cyrillus, Lyranus, Forerius, Adamus et passim recentiores verius censent hæc esse verba Dei ad Isaiam: hoc enim exigit filum et connexio orationis. Cœpit enim Deus loqui, et pergit, ac tandem concludit: «Ne forte convertatur, et sanem eum.» Quæ sine dubio sunt verba Dei.

Dices: Ergone Deus præcipit Isaiæ ut decipiat et excæcet Judæos? Respondeo, nequaquam. Sed duplex est sensus. Prior, «excæca,» id est ita obscure per ænigmata et parabolas tua Judæis propone, ut ipsi non intelligant, sed obnubilentur et excæcentur; sic enim fecisse Christum docet S. Joannes, cap. XII, vers. 40, ubi citat hunc Isaiæ locum. Posterior et verior sensus est, «excæca,» id est prædic eos excæcandos: sæpe enim verba realia per mentalia exponenda sunt, uti ostendi Canon. XXIX, q. d. Omnino Judæi per peccata sua excæcati a me deserentur, magis excæcabuntur et obdurabuntur: et ita fiet, ut frustra eis concioneris tam tu, o Isaia! quam tu, o Christe! nec enim ipsi suos inveteratos mores mutabunt, nec justitiam et salutem assequentur; ita tamen, o Isaia! prædic eos excæcandos, ut sciant hæc a me prævisa et prædicta, ut Christus hoc eis objicere possit; unde Septuaginta vertunt: Incrassatum est cor eorum: S. Joannes vero, cap. XII, vertit, et legit: «Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum.» Id factum est, quia eidem verbo Hebræo alia et alia substituerunt puncta. Si enim punctes השמן hasmen, erit impingua, excæca; si השמן husman, erit excæcatum est; si השמין hismin, erit excæcavit: quæ omnia sensu idem sunt.


Versus 10: BLIND THE HEART OF THIS PEOPLE, AND MAKE HEAVY THEIR EARS.

Pro excæca hebraice est השמן hasmen, id est impingua, incrassa, hoc est, excæca et obdura. Cor enim crassum et pingue, scilicet luxui et ventri serviens, ineptum est ad capiendum cœlestia, ac proinde hebes et cæcum. Excæcatio enim non est aliud, quam mentis quædam obesitas et hebetudo ad videndum et gustandum divina, atque obstructio impediens cœlestis doctrinæ admissionem, influxum et intellectum, ut indicant verba sequentia. Cor enim et aures non corporis, sed mentis intelligendæ sunt: mens enim ipsa est cor, est auris, est oculus, scilicet spiritalis; mens enim per se videt ut oculus, audit ut auris, sapit ut cor: eminenter enim in se continet cor, oculos, aures, nares omnesque sensus corporis.

Secundo, excæcatio proprie ad intellectum pertinet; aggravatio sive obduratio ad voluntatem; utraque et peccatum est, et pæna peccati, et causa peccati. «Cæcitas, inquit S. Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. III, quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et pæna peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur; et causa peccati, cum aliquid mali, cæci cordis errore committitur. Ita concupiscentia carnis et peccatum est, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis; et pæna peccati, quia reddita est meritis inobedientis; et causa peccati est, defectione consentientis, vel contagione nascentis.» Sic Judæi ex cæci cordis errore et duritie Christum vexarunt et occiderunt.

Quinto, hominem proprie obdurare et excæcare seipsum, hoc enim est, quod ait Sapiens cap. II, 21: «Excæcavit enim illos malitia eorum;» positiva ergo causa excæcationis, est propria excæcati malitia. Deus vero indirecte excæcat et obdurat, quia impiis lumen veritatis et gratiæ sensum subtrahit, atque errorum et excæcationis occasiones eis objici sinit, ad punienda eorum peccata, ut fusius dixi Canon. XXVII, q. d. Prædic, o Isaia! quod Judæi ob pravos suos affectus directe se excæcabunt et obdurabunt, ne audiant tuas æque ac Christi prædicationes, ego vero indirecte eosdem ob peccata excæcabo, eo modo quo dixi.

Ergo Judæi excæcati sunt primo, a se; secundo, a Deo; tertio, ab Isaia: a se directe et positive, a Deo indirecte et permissive; Isaias vero excæcavit eos, id est prædixit eorum excæcationem. Quare exsecranda est blasphemia Calvini dicentis, Deum proprie et directe Judæos, Pharaonem aliosque impios excæcasse et obdurasse, contra quam egi Roman. IX, 17, et Exodi VII, 1. Quocirca cavendus est hic Vatabli commentarius, ab hæreticis depravatus, qui tò aures ejus aggrava, sic explicat: Velut mole aliqua obtura, sordibus aut alia re imple, ne possint exaudire; et aliorum qui vertunt, inunge, oblini, obtura unguento pingui; item, obstina cor populi hujus. Hæc enim nimis dure dicuntur, Deumque active, directe et positive impios obdurare significant.

Denique S. Clemens, lib. III Constit. Apost. cap. VI, hæc Isaiæ verba recte adaptat iis qui negligenter et dormitanter audiunt verbum Dei, ejusque doctores et præcones.

NE FORTE VIDEAT OCULIS SUIS. — Rursum hæc prophetice per futurum exponenda sunt, q. d. Ex hac Judæorum excæcatione omnino fiet, ut non videant, non intelligant, ac consequenter ut non convertantur ac sanentur. Nam, ut pulchre ait vetus doctor: «Deus non hic sanitatem volentibus denegat: qui enim sic intelligit, absolvit hominem, damnat auctorem (Deum); sed contradicentes se sanare nolle pronuntiat: frustra enim ad conferendum remedium promissa est bonitas medici, si intemperantia contradicat infirmi;» si videlicet infirmus nolit sequi consilia, et diætam a medico præscriptam, uti Judæi noluerunt sequi fidem et legem Christi.


Versus 11

11. Et dixi: Usquequo, Domine? — q. d. Quamdiu hæc pæna excæcationis Judæi mei populares punientur? Secundo, et aptius, q. d. Quo evadet hæc Judæorum cæcitas et durities, æque ac tua, o Domine! derelictio et furor in eos? huic enim interrogatione apte congruit sequens responsio Domini: DONEC DESOLENTUR CIVITATES ABSQUE HABITATORE, — Pro donec hebraice est עד ad, id est usque ad desolationem civitatum totius Judææ, q. d. Eorum cæcitas et durities quæ meam iram inflammat, huc evadet, ut gens tota desoletur, nec ante cessabit donec omnes eorum urbes vastentur a Tito et Vespasiano, a quibus Judæi vel occidentur, vel fuga aut captivitate in totum orbem dispergentur, ita tamen ut toto orbe terrarum non intereant, sed per propagationem sobolescant et multiplicentur, ut sequitur. Ita S. Hieronymus, Basilius, Cyrillus, Haymo et Rupertus, qui docent Isaiam loqui de excidio Judæorum per Romanos, non per Assyrios, ut vult S. Chrysostomus, nec per Chaldæos, ut vult Vatablus.


Versus 12

12. ET LONGE FACIET DOMINUS HOMINES. — Loquitur de se in tertia persona, q. d. Ego Dominus ablegabo Judæos a sua patria, faciamque eos extorres, ut toto orbe vagentur.

ET MULTIPLICABITUR. — Gens Judaica, licet pene excisa, tamen quia natura sua fœcunda est, et quia multas habet uxores, rursum multiplicabit se. Septuaginta vertunt, et multiplicabuntur derelicti super terram; Chaldæus et Vatablus aliter vertunt sic, eritque desolatio multa in terra.


Versus 13

13. Et adhuc in ea decimatio, — scilicet facienda vel tollenda est, q. d. Gens Judaica ita multiplicans se post excidium Titi, rursum post 50 annos ab Adriano Imperatore ita vastabitur, ut quasi e decem vix unus relinquatur; hoc enim est hic decimare: non enim capitur proprie, ut sit idem quod unum e decem tollere; nam Adrianus Judæos iterum rebellantes majore clade quam Titus affecit, et pene delevit, adeo ut edicto prohibuerit fugitivos ad terram suam regredi, eausque aspicere: unde sic dispersi Judæi miserrimi, ludentui et derisui fuerunt, sunt et erunt, uti prædicit hic Isaias. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Rupertus, Haymo et alii.

Nota: Pro decimatio hebraice est עשוריה usuria, quod denarium, decimam vel decadem significat. Unde varie a variis explicatur.

Primo, sic, «decimatio,» id est decem tribuum abductio in Assyriam, fiet in Israel.

Secundo, Vatablus sic, q. d. Adhuc in Juda erit decas, id est decem reges (tot enim fuerunt a Joatham filio Oziæ usque ad Sedeciam); et decimo (Sedecia) regnante iterum ejicientur Judæi, et destruentur.

Tertio, Adamus, q. d. Novem Judæorum partes vastabuntur a Romanis, decima pars Deo debita ei dabitur, eritque semen sanctum (ex frugibus enim decimæ erant sacræ Deo), hoc est, decima Judæorum pars convertetur ad Christum. Ita et S. Basilius, Arias, Osorius, Pintus et Alcazar in Apoc. cap. XI, v. 13, notat. 11.

Quarto, Sanchez, q. d. Novem Judæorum partes perdentur ab hostibus, puta Chaldæis vel Romanis; decima pars reliqua a Deo racemabitur et perdetur, eritque quasi gens furori ejus addicta et devota, non aliter quam victima altari et cultro.

Quinto, idem: Decimare, inquit, est decies vastare, et «decimatio» est decies repetita vastitas, q. d. Sæpius et multoties vastabitur Juda: denarius enim est symbolum multitudinis; unde aliqui decem Judæorum vastationes post tempora Isaiæ enumerant hoc modo: prima facta est a Salmanasare, qui decem tribus abduxit; secunda, a Sennacherib; tertia, ab Asarhaddon, qui Manassem regem vinctum abduxit; quarta, a Pharaone Nechao, qui Josiam occidit; quinta, a Nabuchodonosore; sexta, a Nabuzardan; septima, ab Antiocho Epiphane; octava, a Pompeio; nona, a Tito; decima, ab Adriano.

Sexto, aptissime Chaldæus: Judæi, inquit, decimabuntur, id est unus ex decem relinquetur; decima Judæorum pars tantum remanebit, sicut post vindemiam vinea racematur, id est racemi reliqui colliguntur, ut ex decem vix unus remaneat. Decimare ergo hic idem est quod racemare. Ita enim racemavit Judæos Adrianus, ut dixi.

ET CONVERTETUR, ET ERIT IN OSTENSIONEM. — Nota enallagen Hebraicam, qua verba convertor, revertor, addo, adjicio, ponuntur pro adverbiis rursum, iterum, ultra: «convertetur» ergo, «et erit in ostensionem,» id est iterum erit in ostensionem. Sic dicitur Psalm. LXXXIV, 7: «Tu conversus vivificabis nos,» id est tu iterum vivificabis nos; et Psalm. cap. LXXVII, vers. 41: «Conversi sunt, et tentaverunt Deum,» id est iterum tentaverunt Deum: eadem phrasis crebra est in Psalmis. Ita Forerius.

In ostensionem. — Primo, ut omnibus gentibus Judæa vastata ostendatur in exemplum justæ vindictæ Dei, quo percellantur aliæ gentes, ne sua impietate Deum irritent.

Secundo et melius, «in ostensionem,» ut scilicet Juda sit ostentui et risui Gentibus, ut ab illis digito ostendatur quasi stultus et stolidus (Hebraice enim בער baar, stultum significat), vel quasi infamis ob tanta crimina, æque ac supplicia sua, juxta id quod comminatus est eis Moses, Deuter. cap. XXIX: «Et dicent omnes Gentes: Quare sic fecit Dominus terræ huic? Quæ est hæc ira furoris ejus immensa? Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini.»

Tertio, Hebraice לבער lebaer verti potest, erit in depastionem, id est, ut Septuaginta vertunt, in depræeationem; male enim aliqui codices legunt, in deprecationem.

Quarto, verti potest cum Chaldæo, erit in combustionem.

SICUT TEREBINTHUS, ET SICUT QUERCUS, QUÆ EXPANDIT RAMOS SUOS, — scilicet aridos et demortuos, ideoque deformes: pro expandit enim Hebraice est בשלכת bescallechet, id est defluit, emittit, dejicit folia, ut solos nudosque ramos aridos, eosque paucos et curtos expandat et ostendat, qui idcirco hebraice vocantur מצבת mattsebet, id est subsistentia (בם bam, id est in eis, scilicet terebintho et quercu), ex qua rursum in vere germen novum revirescat, et semen sanctum quod sequitur suppullulet. Unde Chaldæus vertit, erunt sicut terebinthus, et sicut quercus, quæ cum defluunt folia ejus, videntur quasi arida, et adhuc retinent humorem, ut ex eis sustentetur semen; et sic dixit cap. I, vers. 30: «Cum fueritis velut quercus defluentibus foliis.»

Secundo, Septuaginta mattsebet vertunt, thecam; habent enim, erunt sicut glans quæ excidit de theca sua. Sicut enim hæc est pabulum porcorum, sic Juda erit præda hostium. Alii vertunt, erunt sicut castanea quæ excidit e theca sua, q. d. Sicut castanea quamdiu spinosa theca includitur, tuta est; sed ubi ea se aperit, præda est porcis: ita Israel quamdiu Dei vallabatur præsidio, tutus erat ab hostibus; nunc eo nudatus, eis erit in direptionem. Ita Sanchez.

Tertio, Vatablus vertit, sicut ulmus et quercus cum fulcrum eis submittitur, sic semen sanctum erit fulcrum ejus, sicque explicat: Sicut in ulmo et quercu abjectis foliis est vis quædam generatrix, cujus ope vere novo rursus folia et frondes emittunt: sic se habebunt incolæ Judææ, qui cum mortui esse putabuntur in Babylone, tum reduces reflorescent, producentque semen sanctum, id est filios sanctos, ita ut ex eis nascatur Sanctus sanctorum Christus Dominus.

SEMEN SANCTUM ERIT ID QUOD STETERIT IN EA. — Theodotion vertit, semen sanctum erit columna fundationis ejus. Hebræum enim mattsebet, significat statuam, columnam, fulcrum, statumen. Aquila vertit, semen sanctum erit germen ejus, q. d. Licet arbor hæc (terebinthus vel quercus) id est Judæorum populus videatur in clade Titi et Adriani esse emortuus, tamen servabitur in ea aliquod germen et semen sanctum, scilicet Christus Dominus, qui columna est et basis totius sanctitatis: cujus mox rami totum orbem implebunt, per quem reliquiæ Judæorum salvabuntur, et cui quasi olivæ fructiferæ Gentes quasi oleastri inserentur, Rom. XI, 25. Ita fere S. Hieronymus, Chaldæus et alii.

Solet enim Propheta a tristibus ad læta, a terrenis ad spiritualia avolare, Judæisque afflictis promittere Christum Salvatorem. Unde secundo, «semen sanctum,» hoc est propagatio sancta, sunt Judæi in Christum credentes. Idem enim hic dicitur cum eo quod dixit, cap. IV, vers. 3: «Et erit omnis qui relictus fuerit in Sion, etc., sanctus vocabitur.» «Semen ergo sanctum» sunt Apostoli, aliique primi Christiani, ex quibus sanctorum genus toto orbe propagatum est.

Nota: זרע zera, id est semen, Hebræi vocant non tantum grana seminis, sed et ipsas stirpes, surculos ac germina, ex quibus quasi ex semine progenerantur folia, frondes et fructus. Non ergo ipse truncus arboris, sed rami sive stirpes in trunco vocantur hic semen: truncus enim est ipsa arbor in qua stat hoc semen, id est stirpes et rami, quos proinde vocat hebraice mattsebet, quasi statumen futuræ germinationis et propagationis, uti vertit noster Interpres.

In ostensionem. — Primo, ut omnibus gentibus Judæa vastata ostendatur in exemplum justæ vindictæ Dei, quo percellantur aliæ gentes, ne sua impietate Deum irritent. Secundo et melius, «in ostensionem,» ut scilicet Juda sit ostentui et risui Gentibus, ut ab illis digito ostendatur quasi stultus et stolidus (Hebraice enim בער baar, stultum significat), vel quasi infamis ob tanta crimina, æque ac supplicia sua, juxta id quod comminatus est eis Moses, Deuter. cap. XXIX: «Et dicent omnes Gentes: Quare sic fecit Dominus terræ huic? Quæ est hæc ira furoris ejus immensa? Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini.»

Secundo, Vatablus sic, q. d. Adhuc in Juda erit decas, id est decem reges (tot enim fuerunt a Joatham filio Oziæ usque ad Sedeciam); et decimo (Sedecia) regnante iterum ejicientur Judæi, et destruentur.

Tertio, Adamus, q. d. Novem Judæorum partes vastabuntur a Romanis, decima pars Deo debita ei dabitur, eritque semen sanctum (ex frugibus enim decimæ erant sacræ Deo), hoc est, decima Judæorum pars convertetur ad Christum. Ita et S. Basilius, Arias, Osorius, Pintus et Alcazar in Apoc. cap. XI, v. 13, notat. 11.

Quarto, Sanchez, q. d. Novem Judæorum partes perdentur ab hostibus, puta Chaldæis vel Romanis; decima pars reliqua a Deo racemabitur et perdetur, eritque quasi gens furori ejus addicta et devota, non aliter quam victima altari et cultro.

Quinto, idem: Decimare, inquit, est decies vastare, et «decimatio» est decies repetita vastitas, q. d. Sæpius et multoties vastabitur Juda: denarius enim est symbolum multitudinis; unde aliqui decem Judæorum vastationes post tempora Isaiæ enumerant hoc modo: prima facta est a Salmanasare, qui decem tribus abduxit; secunda, a Sennacherib; tertia, ab Asarhaddon, qui Manassem regem vinctum abduxit; quarta, a Pharaone Nechao, qui Josiam occidit; quinta, a Nabuchodonosore; sexta, a Nabuzardan; septima, ab Antiocho Epiphane; octava, a Pompeio; nona, a Tito; decima, ab Adriano.

Sexto, aptissime Chaldæus: Judæi, inquit, decimabuntur, id est unus ex decem relinquetur; decima Judæorum pars tantum remanebit, sicut post vindemiam vinea racematur, id est racemi reliqui colliguntur, ut ex decem vix unus remaneat. Decimare ergo hic idem est quod racemare. Ita enim racemavit Judæos Adrianus, ut dixi.

ET CONVERTETUR, ET ERIT IN OSTENSIONEM. — Nota enallagen Hebraicam, qua verba convertor, revertor, addo, adjicio, ponuntur pro adverbiis rursum, iterum, ultra: «convertetur» ergo, «et erit in ostensionem,» id est iterum erit in ostensionem. Sic dicitur Psalm. LXXXIV, 7: «Tu conversus vivificabis nos,» id est tu iterum vivificabis nos; et Psalm. cap. LXXVII, vers. 41: «Conversi sunt, et tentaverunt Deum,» id est iterum tentaverunt Deum: eadem phrasis crebra est in Psalmis. Ita Forerius.

SEMEN SANCTUM ERIT ID QUOD STETERIT IN EA. — Theodotion vertit, semen sanctum erit columna fundationis ejus. Hebræum enim mattsebet, significat statuam, columnam, fulcrum, statumen. Aquila vertit, semen sanctum erit germen ejus, q. d. Licet arbor hæc (terebinthus vel quercus) id est Judæorum populus videatur in clade Titi et Adriani esse emortuus, tamen servabitur in ea aliquod germen et semen sanctum, scilicet Christus Dominus, qui columna est et basis totius sanctitatis: cujus mox rami totum orbem implebunt, per quem reliquiæ Judæorum salvabuntur, et cui quasi olivæ fructiferæ Gentes quasi oleastri inserentur, Rom. XI, 25. Ita fere S. Hieronymus, Chaldæus et alii. Solet enim Propheta a tristibus ad læta, a terrenis ad spiritualia avolare, Judæisque afflictis promittere Christum Salvatorem. Unde secundo, «semen sanctum,» hoc est propagatio sancta, sunt Judæi in Christum credentes. Idem enim hic dicitur cum eo quod dixit, cap. IV, vers. 3: «Et erit omnis qui relictus fuerit in Sion, etc., sanctus vocabitur.» «Semen ergo sanctum» sunt Apostoli, aliique primi Christiani, ex quibus sanctorum genus toto orbe propagatum est.

Nota: זרע zera, id est semen, Hebræi vocant non tantum grana seminis, sed et ipsas stirpes, surculos ac germina, ex quibus quasi ex semine progenerantur folia, frondes et fructus. Non ergo ipse truncus arboris, sed rami sive stirpes in trunco vocantur hic semen: truncus enim est ipsa arbor in qua stat hoc semen, id est stirpes et rami, quos proinde vocat hebraice mattsebet, quasi statumen futuræ germinationis et propagationis, uti vertit noster Interpres.