Cornelius a Lapide

Isaias VII


Index


Synopsis Capitis

Incipit hic secunda generalis Isaiae prophetia, quae protenditur usque ad cap. XIII, factaque est sub Achaz rege pessimo (prima enim est ea, quae a cap. 1 huc usque exposita est, factaque est sub Ozia et Joatham). Hac praecipue agit de Emmanuele ex virgine nascituro, ejusque salute, victoria, gratiis et triumphis. Hoc ergo capite Achaz et Judaeis timentibus excidium a Syris et Samaritis, promittit Isaias opem et liberationem, Syris vero et Samaritis excidium intentat. Secundo, vers. 10, hujus rei offert et dat signum Emmanuelis nascituri ex virgine. Tertio, vers. 17, Achaz et Judaeis incredulis cladem per Aegyptios, et excidium per Chaldaeos comminatur.

Nota: Sequentia capita VII, VIII, IX, X, esse connexa, et idem quod jam dixi repetere et inculcare; nam cap. VIII, docet Emmanuelem vocandum celerem praedatorem: quia per Assyrios regnum Syriae et Samariae, per se vero regnum diaboli vastabit. Cap. IX, sex alia nomina, potentiam et dotes Emmanuelis significantia, assignat, rursumque Syriae et Samariae vastitatem comminatur. Cap. X, Judaeorum et Ezechiae obsidionem et afflictionem per Assyrium Sennacherib, deinde fuse ipsius Sennacherib exilium et cladem et ab angelo illatam denuntiat.


Textus Vulgatae: Isaias 7:1-25

1. Et factum est in diebus Achaz filii Joatham, filii Oziae regis Juda, ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam: et non potuerunt debellare eam. 2. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim, et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna sylvarum a facie venti. 3. Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz tu, et qui derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via Agri Fullonis. 4. Et dices ad eum: Vide ut sileas: noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin regis Syriae, et filii Romeliae: 5. eo quod consilium inierit contra te Syria in malum Ephraim, et filius Romeliae dicentes: 6. Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. 7. Haec dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud: 8. sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin: et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus: 9. et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. 10. Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: 11. Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. 12. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. 13. Et dixit: Audite ergo, domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? 14. Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. 15. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. 16. Quia antequam sciat puer reprobare malum, et


Versus 1: And It Came to Pass in the Days of Ahaz

1. Et factum est in diebus Achaz. — Praecedens prophetia, cap. vi, contigit Isaiae anno quo mortuus est Ozias: ergo ab illa usque ad hanc fluxerunt sedecim anni, quibus regnavit Joatham pater Achaz. Sub Joatham prophetasse quaedam Isaiam, patet ex cap. 1, vers. 1; quaenam illa fuerint nonliquet: non enim in serie capitum servatur series temporum, ut patet in Jeremia: nonnulli censent visionem cap. praeced. contigisse mortuo Ozia, cum jam regnaret Joatham.

ASCENDIT RASIN. — Vide historiam, lib. IV Reg. cap. xv et xvi, et lib. II Paralip. cap. xxviii, ubi dicitur Judaeam ob peccata Achaz graviter et saepius Deo puniente fuisse vastatam a regibus Syriae et Samariae, ac tandem cum ab eis Achaz metueret obsidionem et excidium, implorasse opem Theglatphalasar regis Assyriorum.

ET NON POTUERUNT DEBELLARE EAM. — Est prolepsis: haec enim verba postponenda sunt; nam haec Isaiae prophetia praecessit, fuitque causa hujus liberationis: nam cum jam ingrueret rumor belli, et metus Rasin et Phacee Judaeae inhiantium, promisit Isaias Deum, qui antea immiserat Rasin et Phacee in Judaeam ut eam punirent, nunc eamdem tutaturum, irritosque eorum conatus redditurum, eo quod ipsi non missu et nutu Dei, ut ante, sed proprio motu et ambitione Judaeam jam plane perdere et evertere cogitarent. Ita S. Thomas.

2. Et nuntiaverunt domui David. — Id est duabus tribubus quae adhaeserunt stirpi Davidis, cum decem aliae facerent schisma, crearentque sibi regem Jeroboam. Secundo, et aptius, «domui,» id est familiae regiae Davidis, puta regi Achaz, ejusque fratribus et cognatis. Unde sequitur: «Et commotum est cor ejus,» scilicet regis. Vide Can. XVII.

Requievit Syria, — q. d. Syria et Rasin ejus rex junxit se, et, ut Septuaginta vertunt, conspiravit; et, ut Vatablus, societatem iniit cum Ephraim, id est cum decem tribubus, quarum caput erat Samaria sita in tribu Ephraim, puta cum Phacee rege Israel, contra Achaz et duas tribus Juda et Benjamin illi adhaerentes, illique subjectas. Sic 1 Reg. VII., dicitur: «Requievit Israel post Dominum,» id est iterum sociavit se Domino, coepit rursus Deo adhaerere, eumque colere.

Et commotum est cor ejus (expavit, perculsus est, contremuit) SICUT LIGNA A FACIE VENTI, — commoventur et impelluntur. Significatur summa Achaz et Judaeorum trepidatio. Qualis enim erat rex, talis erat et populus: similes habebant labra lactucas. Regis est esse cordatum in rebus tristibus, et pavida populi corda animare: verum rex impius et pavet ipse primus, et pavoris auctor est subditis. Semper enim pavet mala conscientia.

3. Egredere. — Achaz impius afflictus non confugit ad Deum in templo, sed urbe egreditur ut secum deliberet de modo bellum hoc evadendi;

unde ei licet indigno jubetur occurrere Isaias, et promittere victoriam.

QUI DERELICTUS EST JASUB FILIUS TUUS. — Hebraice est Sear Jasub filius tuus: filius ergo Isaiae dictus est Sear Jasub. Ita Vatablus, Pagninus, Osorius, Forerius. Noster Interpres cum Septuaginta decurtat nomen, solumque eum vocat Jasub, tum ut innuat mysterium latens in voce Sear, quod mox explicabo, tum quia sic saepe alibi fit, ut cum Idumaea vocatur Duma, Isaiae xxi, 11, Jerusalem vocatur Salem, Hierosolyma Solima, Ben Ammi vocatur Ammon, Gen. xix, 38, Bethlemites vocatur Lemites, I Paral. xx, 5, in Hebraeo. Sic Mardochaeus dicitur fuisse «de stirpe Jemini,» Esther cap. II, id est de Benjamin, sive Benjaminita, uti explicatur Esther XI.

Nota: Deus non tantum per res et symbola, sed etiam per nomina solet prophetare. Sic enim, Osee cap. 1, jussit proles suas nuncupare: «Non misericordiam consecuta, Non populus meus.» Sic Christo, cap. seq., imponit nomen: «Accelera spolio, detrahere, festina praedari.» Ita et hic Isaias Dei instinctu filio suo imposuit nomen Sear Jasub, id est derelictus redibit, vel reliquiae convertentur, ut significaret populum Judaicum, qui cladibus praecedentibus a Rasin, Phacee, et aliis illatis supererat, ab excidio quod eis hi duo reges jam intentabant, liberandum esse: hacque de causa jussit Deus, ut Isaias pater filium hunc suum duceret ad Achaz.

Fabulantur Judaei Isaiam duos habuisse filios, scilicet Rabsacem, qui transfugit ad Assyrios, et hortatus est Judaeos, ut se pariter Assyriis dederent, IV Reg. XVIII, et hunc, qui propterea dictus est Sear, id est derelictus, quod alio fugiente ad hostes hic apud patrem relictus sit.

Alii filium hic non carnis, sed disciplinae accipiunt, ut filius sit idem quod discipulus Isaiae, quomodo IV Reg. vi, vocantur filii Prophetarum eorum discipuli. Ita R. Salomon et R. David ex R. Jonatha. Unde Chaldaeus vertit, egredere nunc in occursum Achaz, tu et reliqui, qui non peccaverunt, et qui conversi sunt a peccato discipuli tui: quasi jubeatur hic Isaias cum discipulis suis egredi in occursum Achaz. Hoc secuti nonnulli Catholici, opinantur Isaiam non fuisse uxoratum, sed coelibem. Verum «qui derelictus est filius tuus Sear Jasub,» simpliciter et plane significat eum fuisse filium Isaiae naturalem et secundum carnem, non discipulum.

Tropologice, Sear Jasub significat justos et sanctos, qui sunt verum Dei semen ex Deo nati, ex omni suo periculo et angustiis tandem incolumes Deo duce evasuros.

Allegorice, Achaz sunt Judaei, Isaias est Christus, Jasub sunt Apostoli Christi, qui multos Judaeorum ab exitio aeterno liberarunt, et ad Christum ac salutem converterunt.

Anagogice, quomodo a terrenis ad coelestia quis convertatur, et perducatur, vide apud S. Basilium.

IN VIA AGRI FULLONIS, — ubi ob vicinum aquaeductum piscinae, id est lacunae superioris, plures erant officinae fulloniae, quae in urbe ob inopiam aquarum et loci esse non poterant: fullones enim ad pannos purificandos et tingendos copia aquarum indigent, atque loco aperto ad eos siccandos.

4. VIDE UT SILEAS. — Vide ut quiescas, ut quieto sis animo, et secure recumbas in mea hac promissione et protectione, ne timeas Syros et Samaritas, q. d. Tu, o Achaz! cum tuis percelleris et trepidas audito rumore hostium, pone hos metus, hos fluctus, sis animo tranquillo: ego tuebor te cum urbe. Ita Cyrillus, Procopius et Haymo. Unde sequitur: «Noli timere.» Secundo, «vide ut sileas,» q. d. Noli desperare, et desperabundus Deum blasphemare (erat enim Achaz impius): noli etiam trepidus cogitare de imploranda ope Assyriorum; sed quiesce fidenter in Deo, ejusque auxilio quod tibi promitto.

NOLI TIMERE A DUABUS CAUDIS TITIONUM FUMIGANTIUM. (Quae sint hae caudae titionum explicat subdens:) IN IRA (hebraice enim bet, id est in, saepe capitur pro מן min, id est a, ab) FURORIS RASIN ET FILII ROMELIAE. — Hos ergo duos reges Syriae et Israel assimilat duabus caudis, sive extremitatibus titionum, qui igne extracti fumigant, sed mox exstinguuntur: quia pari modo hi duo reges ira, superbia et animositate bellandi contra Judaeos accensi, solum fumum, id est molestiam, scilicet metum aliquem, Judaeis attulerunt; nam ignis, id est vis et potentia eorum, mox cum regno exstincta et deleta est a Theglatphalasar rege Assyriorum, IV Reg. xvi et xvii.

6. LET US GO UP AGAINST JUDAH (against the Jews), AND ROUSE IT — let us provoke it to war. AND LET US TEAR IT AWAY. — In Hebrew nabkienna, that is, let us split or cut it off, namely from Ahaz, and from the crown and stock of David, and draw it to ourselves. Secondly, let us split it into two parts, as if they said: Let us divide among ourselves the kingdom of the Jews, so that the Syrians occupy one part, the Samaritans the other.

7 et 8. Haec dicit Dominus: Non stabit, et non erit istud, (q. d. Ego Deus evertam hoc Rasin et Phacee consilium, faciamque ut) caput Syriae (scilicet solius, sit) Damascus, et caput (id est rex, solius) Damasci (puta Syriae, cujus metropolis est Damascus, sit) Rasin, — q. d. Non ergo Rasin quidquam Judaeae sibi subjiciet, aut adjunget regno Damasci, sed soli Syriae et Damasco, uti hactenus fecit, dominabitur. Ita S. Hieronymus, Basilius et Haymo.

Secundo, Sanchez ex his verbis colligit, quod Rasin et Phacee haeredem suum, aeque ac regem Judaeae, destinarint hunc filium Tabeel, ita ut ipse tam Judaeae quam Syriae et Samariae dominaretur, quodque voluerint metropolim, caput et arcem horum trium regnorum constituere Jerusalem: unde Deus hoc elidens ait: Non Jerusalem, sed Damascus erit caput Syriae.

Tertio et optime, Cyrillus per zeugma in omnibus hisce repetit verbum desinet quod sequitur, hoc modo: non stabit hoc eorum arrogans consilium: sed e converso caput Syriae Damascus desinet corruetque, et caput, id est rex, Damasci Rasin desinet, et desinet Ephraim esse populus; et caput, id est metropolis, Ephraim, puta Samaria desinet; et caput, id est rex, Samariae filius Romeliae desinet. Hic sensus maxime planus est et appositus. Duorum enim regum superbum supercilium, quo Judaeae excidium cogitabant, in ipsorum caput retorquet, ac ipsismet idem exitium et ruinam intentat, idque clare explicat cap. sequent., vers. 4, itaque reipsa contigisse patet: nam Theglatphalasar et Assyrii vastaverunt et subegerunt tam Syriam quam Samariam, IV Reg. cap. xvi, xvii et xviii.

8. ADHUC SEXAGINTA ET QUINQUE ANNI, ET DESINET EPHRAIM ESSE POPULUS. — Tradunt Hebraei in Seder Olam, cap. xix, et ex iis S. Hieronymus, Haymo, S. Thomas, Procopius, Hugo et Dionysius, hos 65 annos computandos esse non ab Achaz, sub quo haec vaticinatus est Isaias, sed a prophetia Amos, cap. v, vers. 27, et cap. VII, vers. 11, qui idem quod hic Isaias prophetavit anno 25 Oziae regis Juda, biennio ante terraemotum, qui contigit anno 27 Oziae. Nam si a 23 anno Oziae computes, restabunt ex annis Oziae (qui 52 annis regnavit) anni 27. His adde 16 annos Jonatham, et 16 Achaz, denique 6 Ezechiae (nam anno ejus 6 capta est Samaria), invenies annos 65, q. d. Ego Isaias repeto et confirmo prophetiam Amos, quae vulgo nota et trita est, scilicet quod ab ejus vaticinio inchoando, post 65 annos vastabitur Samaria.

ET PONAMUS REGEM IN MEDIO EJUS (in eo) FILIUM TABEEL. — Tabeel hebraice significat bonum et commodum Deum. Unde aliqui putant «Tabeel» esse nomen idoli, sive Dei Gentium, cujus epithetum est bonus, vel optimus et maximus, quasi dicant: Ponamus in templo Judaeorum deum nostrum Tabeel excluso Deo ipsorum, ut sic nobiscum coalescant in unum regnum, aeque ac fidem et religionem: hac enim de causa Jeroboam fecit idola, puta vitulos aureos, ut populum sibi devinctum detineret. Secundo, Chaldaeus vertit, ponamus in eo regem qui nobis bonus sit et commodus. Verum vox filium significat Tabeel hominem fuisse, non idolum: rursum non Tabeel, sed ejus filium designatum fuisse regno Judae. Tabeel, ergo fuit nomen proprium viri, qui vel sanguine, vel arcta amicitia et obligatione junctus fuit cum Rasin et Phacee regibus, cujus proinde filium virum strenuum, sibique obstrictum voluerint creare regem Judaeae, ita tamen ut eis maneret devinctus, verbi gratia subjectus aut feudatarius. Ita Cyrillus et alii.

Dices: Terraemotus ille, ante quem Amos prophetavit, contigit sub Ozia, ut patet Zachar. xiv, 5, et sub Jeroboam, ut patet Amos 1, 1. Atqui Ozias coepit regnare anno 27 Jeroboam, ut patet IV Reg. xv, 1. Porro Jeroboam regnavit 41 annis: ergo quatuordecim annis tantum regnavit Ozias cum Jeroboam, quibus consignanda est jam dicta prophetia Amos, quia sub utroque hoc rege contigit, ut dixi: ergo non 27, sed ut summum 14 anno Oziae prophetavit Amos, indeque hos 65 annos inchoari oportet.

Respondeo Oziam coepisse regnare anno 27 Jeroboam, scilicet regnantis cum patre, qui annus regni Jeroboam, solius post patrem regnantis, erat annus 14, ut colligitur ex IV Regum xiv, 23, collato cum II Paralipom. xxv, 1, ubi dicitur Amasias pater Oziae regnasse 29 annis, ejusque anno 15, coepisse regnare Jeroboam. Ergo cum Jeroboam regnavit Amasias 14 annos, tuncque mortuus est, et statim successit ei Ozias filius eodem anno 14, a quo usque ad 41 Jeroboam numerantur anni 27, quibus cum Jeroboam regnavit Ozias vel Azarias. Ita Cajetanus ibidem et alii.

Porro quod nonnulli addunt Oziam lepra percussum eo tempore quo factus est terraemotus (utraque enim haec poena punitum fuisse ejus sacrilegium), difficultatem habet: nam sic 25 annis fuisset leprosus, ideoque separatus a populo, ac consequenter totidem annis regnum pro eo administrasset filius Joatham; hoc autem falsum est: nam Joatham, moriente patre Ozia, tantum erat 25 annorum, ut patet II Paralip. XXVII, nisi dicas optimates pro Ozia et Joatham puero administrasse regnum, donec Joatham adolesceret in eam aetatem, qua per se posset illud administrare.

Secundo, paulo aliter hos annos computant Vatablus et Forerius, scilicet ab anno 17 Jeroboam filii Joas; illo enim anno prophetasse haec Amos; ergo ex Jeroboam (qui 41 annis regnavit) regno supersunt 24 anni: his adde decem Manahem, 2 Phaceiae, 20 Phacee, et 9 Osee (nono enim ejus anno capta est Samaria), habebis annos 65 quos quaerimus. Sed hic computus non consentit cum communi Hebraeorum computu, quem jam assignavi: nam Oziae annus 27, a quo Hebraei hos 65 annos inchoant, incidit non in 17, sed in 14 Jeroboam.

Tertio, Sanchez putat hos 65 annos non futurum, sed praeteritum spectare, sensumque esse, q. d. «Adhuc,» id est abhinc 65 annis praedicta est ab Amos vastitas Samariae, eaque illi revera, uti praedicta est, obtinget. Sed vox adhuc et desinet, futurum significare solet, non praeteritum; neque ab Amos ad Isaiam interfluere potuerunt 65 anni, ut patet ex dictis.

9. SI NON CREDIDERITIS (scilicet mea ope vos liberandos ab excidio, quod vobis intentant Rasin et Phacee, quodque ipsosmet et cum regnis suis puniam et evertam), non permanebitis — in regno vestro, sed aeque ut ipsi captivi abducemini cum decem tribubus fratribus vestris, sustinentes eorum poenam quorum secuti estis infidelitatem. Ita S. Hieronymus, Haymo, S. Thomas, Rupertus et alii.

In Hebraeo autem pulchra est paronomasia: אם לא תאמינו כי לא תאמנו im lo taaminu ki lo teamenu, q. d. «Qui non confidit, non confidet;» vox aman enim in cal significat credere, in niphal esse firmum, stabilem, consistere et permanere. Septuaginta vertunt, si non credideritis, non intelligetis, quod saepe citant S. Augustinus, Chrysostomus, Cyprianus et alii Patres.

11. Pete tibi signum. — Erat Achaz incredulus aeque ac impius, diffidebatque prophetiae Isaiae et Dei auxilio: offert ergo ei Deus per Prophetam probationem per signum et miraculum, q. d. Pete in confirmationem prophetiae meae, et veritatis quam praedixi, scilicet vos liberandos esse, et hostes vestros evertendos, signum quod lubet: visne ut scindatur terra, et grandi hiatu infernus pateat, an vero ut coeli aperiantur, aut sol stet uti fecit Josue, rursumque faciam filio tuo Ezechiae? dic, elige, praestabo et efficiam quod elegeris. Ita Chaldaeus et Abulensis in hunc locum Isaiae.

12. NON PETAM. — S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, serm. 8, vers. 4, et alii, putant Achaz ex modestia et humilitate noluisse petere signum, ne videretur tentare Deum: sed quia Propheta contra eum vers. sequenti excandescit, et quia Achaz erat idololatra, hinc verius videtur eum ex hypocrisi et impietate ita respondisse; quia a Deo aversus, eique diffidens fidebat demoniis, et idola sua statuerat consulere, atque opem Assyriorum implorare. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Basilius, Rupertus. Secundo, Forerius et Sanchez censent Achaz, confisum opibus suis et auxilio Assyriorum, noluisse rem hanc plane Deo committere, ne videretur Deum tentare per miraculum, cum humana posset adhibere media et subsidia, quibus se rem confecturum putabat. Verum regis impietas, et Isaiae increpatio quae sequitur, eum ulterius progressum ostendunt, praesertim quia Achaz facile videbat nullam hic esse tentationem Dei, si acceptaret signum quod Propheta ultro offerebat; ficte ergo dicit: «Non tentabo Dominum.»

13. AUDITE ERGO, DOMUS DAVID: NUMQUID PARUM VOBIS EST, MOLESTOS ESSE HOMINIBUS? — q. d. Vestra impietate, incredulitate et diffidentia, o Achaz! vosque ejus proceres et consiliarii, qua oracuris meis diffiditis, eaque quasi falsa aut vana contemnitis, ideoque signa quae offero despicitis et respuitis; non tantum mihi, sed et Deo, cujus ex ore loquor, haecque promitto, molesti, increduli et injurii estis, et, ut Septuaginta vertunt, agonem

redditis, quasi dicant: Videmini cum Deo velle colluctari, eumque fatigare et taedio afficere, dum assidue vestra impietate eum irritatis, et nunc maxime cum eum tam magna ultro promittentem contemnitis, quin et falsitatis vel impotentiae, quasi non possit vos a Rasin et Phacee liberare, tacite accusatis.

14. PROPTER HOC DABIT DOMINUS IPSE VOBIS SIGNUM. — q. d. Quia tu, o Achaz! cum tuis non facitis, quod debetis, ut occurratis Deo vestro, et non creditis Deum vos posse liberare a Rasin; hinc Deus faciet aliquid dignum se, non quod debet, sed quod misericorditer decernit, scilicet dabit longe mirabilius et potentius, quam sit haec liberatio vestra a me hic praedicta, signum potentiae, bonitatis et misericordiae suae; dabit, inquam, vobis non in persona vestra, quia vos increduli et indigni estis, sed in nepotibus vestris, juxta Can. XXXIV, ut, cum illi hoc signum viderint, scilicet per Christum se liberatos esse ab hostibus longe potentioribus, puta morte, peccato et diabolo, cujus typus est haec liberatio Hierosolymae ab invasione Syrorum et Samaritarum; tunc credant me vera prophetasse tam de typo hoc, quam de ejus antitypo, puta tam de liberatione hac a Rasin et Phacee, quam de redemptione generis humani a potestate diaboli per Christum. Avolat enim Propheta more suo a typo ad rem significatam, puta ad Christum, juxta Canon. IV. Simile signum non praevium et prognosticum, sed sequens et quasi posthumum, rememorativum videlicet, et confirmativum prophetiae praecedentis, scilicet liberationis Jerusalem ab obsidione Sennacherib, datur Ezechiae, IV Reg. xix, 29: «Tibi, inquit, hoc erit signum: Comede hoc anno quae repereris: in secundo autem anno, quae sponte nascuntur: porro in tertio anno seminate et metite.» Haec autem messis facta est, postquam Angelus cecidit 185 millia in exercitu Sennacherib. Simile signum datur Moysi educturo filios Israel ex Aegypto, Exodi III, 12: «Hoc, inquit, habebis signum, quod miserim te: Cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum.» Simile signum datum est Sauli, I Regum x, 1. Hic sensus planus est et obvius. Adde, cum rex Achaz signum sibi a Deo oblatum respueret, Propheta ipsum revocat ad fundamentum foederis, quod ne impii quidem palam rejicere auderent, puta ad Messiam, a quo pendebat omnis populi salus, idque Judaei credebant et sperabant. Sensus ergo est, q. d. Tu quidem, o rex impie! promissionem respuendo, decretum Dei evertere velles: sed frustra. Nam sancta et inviolabilis manebit ejus sanctio; nec absistent tua perfidia et ingratitudo, quo minus Deus populo suo perpetuus sit liberator. Tandem enim Messiam Judaeorum Gentiumque redemptorem et salvatorem ex Virgine suscitabit.

Secundo, Sanchez putat hoc signum dari, non quasi futura conceptio Virginis, et incarnatio Emmanuelis signum sint victoriae Judaeorum contra Rasin et Phacee; sed e converso, scilicet quod victoria Judaeorum contra Rasin et Phacee signum erit conceptionis Virginis et partus Emmanuelis, q. d. Nunc cum minus dignus apparet rex Achaz impius et incredulus, ut in illum Deus sit beneficus, magis efferet et ostendet se Dei misericordia: dabit enim vobis promissae opis contra Rasin et Phacee complementum, in signum alterius majoris beneficii, nempe spiritualis salutis, quam afferet aliquando de Virgine natus Emmanuel, qui ex te tuisque posteris, o Achaz! descendet, tuumque et Davidis regnum labans restituet, cap. xi, 1.

Tertio, plenissimus erit sensus, si utrumque jam dictum conjungas: vox enim signum hic indeterminate et ample sumitur, ut sit idem quod res nova, stupenda, ac portentum, tamque typo quam antitypo convenit; nam tam liberatio haec Hierosolymae a Syriis et Samaritis, signum erat futurae liberationis generis humani a peccato et diabolo per Emmanuelem Christum, quam e converso: unde utrumque hoc caput ita conjungit et innectit Isaias, quasi unum idemque sit, et utrumque alteri mire congruit et correspondet.

Nam primo, sicut mira fuit Dei benignitas, quod Judaeos liberarit a Rasin et Phacee: ita mira, imo major fuit, quod homines per Christum liberarit a tyrannide diaboli. Secundo, sicut Deus hic Judaeos, quia non crediderunt Dei promissis, permisit captivos duci in Babylonem: ita eorum posteros tempore Christi ob incredulitatem permisit capi et vastari a Romanis. Tertio, tam hic quam ibi fuit Emmanuel, id est nobiscum Deus. Hisce ergo de causis hoc signum virginis parientis Emmanuelem, potius quam aliud aliquod hic datur a Deo.

Adde signum, proprie hic posse capi novo sensu, q. d. Cum videritis virginem parientem, tunc ex eo quasi signo certo scitote, instare tempus redemptionis mundi, cujus typus erit haec redemptio et liberatio vestra de manu Rasin. Nam virgo pariens non alium pariet, quam redemptorem mundi, quem omnibus hisce capitibus vobis praenuntio, nunc clare et expresse, nunc obscure et implicite per umbram et figuram. Quia enim Achaz contemptor signorum Dei, iis est indignus, hinc non ei, sed posteris ejus fidelibus futuris, hoc nascituri Messiae do signum, scilicet partum virginis, ut cum eam cognoverint peperisse, sciant ex partu hoc natum esse Messiam. Nec enim decet Messiam nasci nisi ex virgine, nec vicissim virginem decet alium parere quam Messiam.

Denique noster Blasius Viegas in cap. XII Apocal., comm. 3, sect. 14 et 15, et Barradius, tom. IV, lib. VIII, cap. vi, ad illa verba: Ecce virgo: «Nec nos, inquit, affirmamus, partum Virginis fuisse signum liberationis Achaz. Pollicebatur quidem regi signum liberationis, si petere vellet. Cum nollet, a praesentibus ad futura, a typo ad veritatem Prophetae intellectum traduxit.» Subdit, «signum sumi non pro signo liberationis, sed pro miraculo hoc sensu: Dabit vobis Dominus signum, id est ingens miraculum virginei partus.»

Symbolice S. Gregorius, in Psalm. IV Poenitent.: «Signum, ait, fuit populis illa Christi sine virili commixtione nativitas, quod his qui credunt in nomine ejus, daturus erat potestatem filios Dei fieri: his videlicet qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Sicut namque B. Maria Christum peperit virgo, et post partum incorrupta permansit: ita et Mater Ecclesia filios Deo sine dolore generat, et virgo semper illibata perseverat. Qui in hoc quoque quod Deum toto corde diligunt, patrem se Deum habere evidenter ostendunt.»

Moraliter, nota «propter hoc»: hinc enim vide indolem Dei aliam esse quam hominum, qui cum incidunt in homines difficiles, aversos, inimicos et impios, contrahunt et retrahunt se, concipiunt odia et iras, optant vindictam, etc.; Deus vero qui magnifico et liberalissimo est animo, sua pietate certat cum impietate hominum, nec patitur se ab ea vinci: quocirca tunc maxime se beneficum ostendit, cum videt homines esse miserrimos et pessimos, uti hic Achaz ingrato et pessimo ultro promittit Verbi incarnationem. Pari modo cum Christus incarnatus est, mundus erat maxime corruptus, ideoque egebat maximo medico, scilicet Christo, quem Deus mira sua clementia tunc eis submisit, ut ubi abundavit iniquitas, ibi abundaret gratia, uti per Christum effectum est, qui per se et Apostolos homines bestiarum more viventes in homines, imo in Angelos, commutavit. Impiis ergo et inimicis benefacere divinum est. Hoc imitentur sancti Religiosi et Christiani omnes: ita vincent in bono malum, nec tantum Dei, sed et hominum gratiam sibi conciliabunt, atque sua bonitate et beneficentia expugnabunt aliorum malitiam et maledicentiam.

Hoc novum victoriae genus docet philosophia non Aristotelis, sed Dei et Christi. Ita dicebat Sancta illa rogata quomodo ad sanctitatem pervenisset: «Nunquam a quoquam laesa sum, quin ei peculiare beneficium rependerim.»

non modo a delicti offensa liberare, sed et inter familiares adoptare solitus, et ob id a Laurentio Hungariae Palatino reprehensus: «Tibi, inquiebat, utile videtur hostem occidere, quia mortui bella non excitant. At ego inimicum occido, dum parco; et amicum facio, dum extono.» Praeclare sentiebat pulchrius esse et gloriosius hostem benefaciendo quam pugnando vincere et amicum facere. Ita Aeneas Sylvius, lib. II De Gestis Alphonsi.

Alphonsus Aragonum rex, expugnato Stephano, centuriones ac milites qui sibi maledixerant, mira cum humanitate excepit; cum alii eos morte mulctandos censerent, ait: «Malim ex clementia et humanitate erga hostes quam ex victoria laudem pacisci.»

David, regno pulsus ab Absalomo filio, eo in acie caeso misit Sadoc et Abiathar sacerdotes ad seniores Juda, dicens: «Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem? Et Amasae (qui castris hostium praefuerat) dicite: Nonne os meum, et caro mea es? Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Joab.» Audi fructum et successum hujus clementiae et beneficentiae: «Et inclinavit cor omnium virorum Juda, quasi viri unius: miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu, et omnes servi tui.» Haec ergo munificentia Davidis omnium etiam rebellium animos inflexit, ut eum accerserent regnumque ei restituerent, II Regum xix, 12.

Theodosius Imperator interrogatus, cur neminem qui intulisset injuriam, morte mulctasset? respondit: «Utinam potius mihi potestas esset, eos qui mortui sunt ad vitam denuo revocandi! sic enim Deum imitarer, qui solus mortuos resuscitat.» Testis est Socrates, lib. VII, cap. XXII.

Leo Imperator solebat dicere: «Sicut sol quibus affulserit, iis calorem suum impertit: ita etiam Imperator eis clemens et beneficus sit quos aspexerit.» Testis est Zonaras, tom. III.

Spiridion Trimethuntis in Cypro Episcopus, a fastu alienus, pavit oves: media nocte fures stabula aggressi, dum surripere pecudes student, invisibili vi apud stabula vincti sunt; cumque diluxisset, accessit ad gregem, illosque videns vinctos solvit, fures multum hortatus ut justis laboribus, et non per injuriam victum quaererent, arieteque donatos dimisit, festive addens: «Ne frustra, inquit, vigilasse videamini.» Ita Socrates, lib. II, cap. VIII.

Adolescens quidam ab Arianis subornatus, S. Gregorium Nazianzenum interficere tentans, cum arcana Dei potentia ita fuisset repressus, ut tantum scelus detestaretur, et ad pedes Nazianzeni provolutus cum lacrymis veniam postularet, res-

Sigismundus Imperator hostes bello superatos,

pondit Nazianzenus: «Propitius tibi Christus sit, o charissime! tibique ipse ignoscat qui me quoque servavit: hoc solum ad facinoris purgationem a te peto, ut haeresim execreris, meusque fias, atque ad Deum accedas, ipsique sinceram et voluntariam servitutem offeras.» Idem ad suos cives volentes affligere haereticos, a quibus fuerant afflicti: «Hoc ego, ait, pro ultione habeo, ut ii a quibus injuria lacessiti fuimus, salutem consequantur, veraque et divina esse confiteantur ea, quae non ita pridie insectabantur.» Testis est Gregorius presbyter in Vita Nazianzeni.

Apollonius monachus et martyr, cum in carcere Philemon choraules omnibus eum opprobriis oneraret, suspirans: «Fili, inquit, misereatur tui Deus; et nihil horum quae in me modo obloquendo effudisti, reputet ad peccatum.» His dictis ille corde compunctus, et fidem quam persequebatur suscepit, et non recusavit martyrium.

Ecce virgo concipiet. — Perfide Symmachus Ebionaeus, Aquila et Theodotion, qui fuerunt Judaei proselyti, nostrique Judaei, et nuper Castalion et Oecolampadius verterunt, ecce juvencula concipiet. Quod Judaei sic explicant, q. d. Juvencula, scilicet uxor Achaz, antea sterilis, nunc concipiet et pariet filium, vel Ezechiam vel aliquem alium.

But the first interpretation is clearly false: for Hezekiah had already been born. For Ahaz reigned only sixteen years; but Hezekiah, succeeding to the kingdom, was 25 years old; therefore he was born before his father's reign. Secondly, neither Hezekiah nor any other son of Ahaz was called Emmanuel, that is, "God with us." Thirdly, foolishly and impiously they translate the Hebrew alma as "young woman." And what kind of sign, what is remarkable, what is new, if a young woman who bore Hezekiah should bear another son? And if she had already borne Hezekiah, how was she barren?

Dico ergo, de fide est sic vertendum esse, «ecce virgo concipiet;» et haec verba intelligenda esse de B. Virgine Deipara, integra et intacta virginitate Christum Dominum concipiente et pariente; ita ut qui hoc neget, sit haereticus, ut fuit Helvidius, contra quem scripsit S. Hieronymus. Id patet Matth. 1, 20 et 23.

Et probatur, quia Hebraeum alma, praesertim cum articulo he העלמה haalma, uti hic est, non juvenculam (hanc enim significat נערה naara, et potius בתולה betula; quod communiter virginem, cum adjuncto tamen conjugatam significat, ut patet Joel. 1, 8, ubi Septuaginta betula vertunt nuptam), sed virginem significat; ita enim verterunt Septuaginta, Chaldaeus, Noster et veteres Rabbini, apud Galatinum, lib. VII, cap. XIII. Radix enim עלם alam significat abscondere: inde alma dicitur virgo abscondita et incognita viro. Hinc in lingua Punica, quae Hebraeae affinis est, virgo vocatur alma, inquit S. Hieronymus.

Secondly, that this virgin of Isaiah would bear a child, and that Christ would be born of a virgin, was foretold by ten Sibyls, among whom the Phrygian sings thus: God Himself willed to send down from heaven into a virgin's body His offspring, when the Angel announced to the nourishing Mother, who relieved the wretched from the stain they had contracted.

And the Cumaean Sibyl in Virgil, Eclogue 4: Now the last age of the Cumaean song has come. The great order of ages is born anew. Now the Virgin returns, the Saturnian kingdoms return; Now a new offspring is sent down from high heaven. Illustrious child of God, great increase of Jupiter: He shall receive the life of the gods, and shall see Heroes mingled with the gods, and he himself shall be seen by them. Although Virgil, either ignorantly or by flattery, transferred these Sibylline verses to Saloninus, the son of Asinius Pollio, Roman Consul in the time of Augustus Caesar, nevertheless St. Augustine (City of God, book 10, chapter 27) and Eusebius (Life of Constantine, book 4) and others generally accept them as spoken of the Blessed Virgin and Christ, and this is clear from the very words and from the whole eclogue; for the predictions are so magnificent that they fit not Saloninus nor any other man, but Christ alone. For the oracles of the other Sibyls, see Canisius, Marian book 2, chapter 7.

Tertio, B. Virginem parituram Christum praedixit Jeremias, cap. XXXI, vers. 22: «Creavit Dominus novum super terram: Femina circumdabit virum.» Vide ibi dicta.

Objiciunt Judaei: Proverb. cap. xxx, 19, dicitur: «Quartum penitus ignoro, scilicet, viam viri in adolescentula.» Hebraice enim est בעלמה baalma; ergo alma significat adolescentulam viro cognitam, etiamsi eam esse cognitam, si id ipsa neget, difficile sit probare, cum vix ullum copulae praeteritae remaneat vestigium.

Respondet Sanchez sensum esse: Ignoro viam viri baalma, id est ad virginem absconditam, quae fugit oculos virorum et domi se abdit, q. d. Facilius invenies in aere viam aquilae, et in mari viam navis, quam vestigia virorum ad januam virginis illius, quae nunquam se viris videndam offert, imo eos aversatur et fugit, ideoque est alma, id est abscondita.

Secondly, Rabbi Haccados and the ancient Rabbis in Galatinus explain it so that there is the same prophecy as here about Christ to be born of a Virgin, meaning: It is most difficult to know the conception and birth of Christ (who was a man from the beginning of His conception, perfect in all the powers of the soul as well as in the members of the body) in the Virgin. Thirdly, most simply, "the way of a man with a young woman" cannot be known, because after intercourse and carnal union no trace of it remains. For what some think — that in union with a virgin a membrane is broken which is the sign of virginity — Francis Valesius and other physicians teach is false. Therefore alma here also signifies a virgin, not one who is now a virgin, but one who was a virgin before union, or rather one who in the very union was found by the man to be a virgin.

Quarto, et optime, legendum est cum Latinis et Septuaginta, viam viri in adolescentia, non «adolescentula:» corrupte ergo in Hebraeo legitur baalma pro בעלמות baalmut. Sensus ergo est, q. d. Difficillimum est cognoscere quid fecerit, quidve

agit adolescens, qui fervore sanguinis et spirituum in alia et alia studia, cogitationes, operaque ac loca statim abripitur.

Objicit secundo Calvinus (qui negat penetrationem corporum (ita ut duo sint in eodem loco) Deo esse possibilem; ac proinde negat Virginem manentem virginem peperisse, sicuti negat Christum post resurrectionem clausis januis ad discipulos introiisse) non convinci B. Virginem manentem virginem concepisse et peperisse Christum, quia haec verba: «Ecce virgo concipiet,» possunt accipi in sensu diviso, non composito, q. d. Quae antea fuerat virgo, illa jam post copulam, non virgo, sed corrupta concepit. Verum hoc commentum clare refellit S. Matthaeus, cap. 1, vers. 20 et 23, ubi, ut omne dubium tollat, dicit: «Quod in ea natum est (non de viro Joseph, sed) de Spiritu Sancto est.» Ergo Virgo manens virgo concepit ex Spiritu Sancto. Deinde subdit: «Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Idem refellunt Patres omnes, totaque Ecclesia, quae ita haec verba Isaiae et Matthaei accipit in sensu composito, ideoque firmiter credit quod B. Virgo fuerit virgo tam in partu et post partum, quam ante partum. Citat Pater noster Canisius, lib. II Marial., cap. XIV et XV. Et quale, quaeso, esset hoc signum, quod vir-

go jam corrupta conciperet? hoc enim quotidianum et naturale est: unde in Hebraeo hic significatur quod hoc signum erit insolitum et admirabile, cum dicitur: העלמה הרה hinne haalma hara, id est ecce illa virgo (admiranda) gravida erit et praegnans. Hinc ergo contra Calvinum patet, Virginem in sensu composito peperisse Christum, ac consequenter penetrationem corporum Deo esse possibilem. Rursum mysterium Eucharistiae esse possibile, quod pari blasphemia negat Calvinus. Si enim Deus potest facere ut duo corpora, v. g. corpus Virginis et corpus Christi, sint in eodem loco, cur non possit facere, ut unum idemque corpus Christi sit in pluribus locis et altaribus? Rursum cur non possit facere, ut totum corpus Christi sit in parva hostia? Si enim potest plura tota corpora ponere in eodem loco, cur non possit partes ejusdem corporis ponere in eodem loco, v. g. in parva hostia, imo in puncto? Haec enim tria plane paria sunt, scilicet aeque difficilia et naturae repugnantia, paremque virtutem et potentiam, ut fiant, requirant. Tam enim impossibile est unum locum adaequari pluribus corporibus, quam unum corpus adaequari pluribus locis.

Denique miraculo idipsum non semel confirmavit Deus. Illustre est quod refert S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. VIII, de Petronia clarissima femina, quae ex desperato morbo miraculose adiens memoriam S. Stephani sanata est. Cum enim pro remedio annulum superstitiosum a Judaeo prius accepisset, quem capillitio zona insereret, quo sub veste ad nuda corporis cingeretur; pergente illa ad S. Stephanum, annulus integer integra et illaesa zona ad pedes ejus exsiliit; quod miraculum ipsa futurae salutis pignus accepit: «Non credunt hoc, ait S. Augustinus, qui etiam Dominum Jesum per integra virginalia matris enixum, et ad discipulos suos ostiis clausis ingressum fuisse non credunt. Sed hoc certe quaerant: et si verum invenerint, illa credant. Clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagine habitat: ampla civitas, ampla persona, rem quaerentes latere non sinunt. Martyr certe ipse, quo impetrante illa sanata est, in filium permanentis virginis credidit, in eum qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est.» S. Stephanus credit, S. Augustinus credit; non credis, Calvine?

Ubi nota: Hebraice est העלמה haalma, Septuaginta ἡ παρθένος; id est illa virgo rara et unica, illa phoenix mundi, illa Virgo illustris, et toto orbe saeculisque omnibus celebranda, quae nimirum prima votum continentiae et virginitatis Deo nuncupavit, ejusque vexillum posteris omnibus erexit, ad quod post eam tot millia SS. virginum, feminarum aeque ac virorum, convolarunt. Praeclare S. Hieronymus ad Eustochium, De Custod. virg.: «Inveniebatur, ait, in veteri Testamento, in viris tantum hoc continentiae bonum (in Elia, Eliseo, Jeremia et filiis Prophetarum), et in doloribus jugiter Eva pariebat. Postquam vero Virgo conce-

ived in her womb, etc., the curse was loosed. Death through Eve, life through Mary. And therefore the gift of virginity flowed more richly into women, because it began with a woman. As soon as the Son of God entered upon earth, He established for Himself a new family, so that He who was adored by the Angels in heaven might have angels also on earth." Hear also the Poet in the Ecclesiastical hymn: Having the joys of a mother with the honor of virginity, She was seen to have neither a predecessor like her nor a successor. Again: Childbirth and integrity, long at odds, Have made a treaty of peace in the bosom of the Virgin.

Nam quod scribunt Gellius, libro IX, cap. IV, et Plinius, lib. VII, IV, P. Licinio Crasso et C. Cassio Consulibus (eratis annus ante Christi epocham 172) virginem peperisse, pro ficto, non pro facto habendum est, uti et illud quod aevo nostro sub Henrico II, Franciae rege scribit Genebrardus Ambianis in Francia factum, ut virgo pareret.

Hence St. Chrysostom, Basil, Jerome, Prudentius, Bernard, and from them Canisius, book 2, chapter 16, teach that the Blessed Virgin by her angelic virginity and purity of mind and body merited by a merit of fittingness to become the Mother of God. Wherefore Venantius Fortunatus sings: Happy virginity, worthy of the birth of the Thunderer, Which merited to bring forth its Lord.

Et Prudentius in Cathemerino: «Edere namque Deum meruit,» scilicet Virgo sua virginitate: «Omnia Virgo venena domat.» Plura vide apud Canisium, toto lib. II, et Suarez, III part., tom. II, Quaest. XXVII, disp. 5.

Denique Deus hoc mysterium virginitatis Deiparae miraculis confirmavit. Referunt historici Hispaniae, et ex iis Baronius anno Domini 657, S. Ildephonsum Toletanum Archiepiscopum contra Helvidianos renascentes propugnasse libro edito perpetuam virginitatem Deiparae. Quare cum ipse in festo Annuntiationis B. Virginis ad templum noctu pergeret, templum coepit coelesti fulgore micare. Caeteris dilapsis, apparuit ei B. Virgo dicens: «Cultae in tuo corpore virginitatis, cum moralis puritate fideique ardore conjunctae, nostraeque virginitatis defensae praemium erit ex coelesti theatro munus allatum.» Inter haec verba vestem suis manibus capiti inseruit: «Hac, inquiens, Filii mei meaque toto anno recurrunt festa celebrato.»

In Vita S. Aegidii, socii S. Francisci, 23 aprilis narratur quemdam Doctorem Ordinis S. Dominici, dubitantem de virginitate Deiparae, cogitavisse hac de re consulere S. Aegidium: cumque eum eminus videret S. Aegidius praevenit, terramque pulsans dixit: «Frater Praedicator, S. Deipara Maria virgo est ante partum;» statimque ut haec dixit, pulcherrimum illic exortum est lilium. Iterum percussa humo repetiit: «Frater Praedicator, S. Maria virgo est in partu;» et confestim secundum exortum est lilium. Tertio, baculo feriens terram: «Frater, inquit, Concionator, S. Maria virgo est post partum,» simulque tertium exstitit lilium candoris et formositatis admirandae. Ita omnem ei scrupulum exemit.

Porro causae cur ex Virgine nasci voluerit Deus, sunt: Prima, quia, ut ait S. Bernardus, Deum decebat nova, insolita, propria et sublimis generatio; talis autem est ex virgine. Secunda, quia, ut ait Theodorus Ancyrae Episcopus in Concilio Ephesino, orat. 2: «Incorruptionis largitor corruptionem non inducit, nihilque incorruptionis auctor corrumpit.» Tertia, quia Deus et SS. Trinitas est prima virgo, ut ait S. Nazianzenus in Carm. Hinc Pater virgo mente generat Verbum, id est Filium suum, et cum Filio similiter spirat Spiritum Sanctum, per actum amoris sive spirationis. Decuit ergo ut Christus quasi Melchisedech noster in terris esset ἀπάτωρ, id est sine patre; sicut in coelis secundum generationem divinam est ἀμήτωρ, id est sine matre, ut utrobique virgo ex virgine nasceretur. Quarta causa est, ut ex vi originis suae excluderet peccatum originale: hoc enim omnes seminaliter prognati ex Adamo contrahunt, non item nati ex virgine. Rursum ut concupiscentiae peccati victor sine concupiscentia et peccato conciperetur. Denique ut purissima esset ejus conceptio, qui omnes homines erat purificaturus, ex hominibus Angelos effecturus. Quinta, ut

ostenderet quanta quamque sibi et Deo chara sit virginitas.

Note: Just as in Hebrew, so also in Latin the Mother of God is called alma, as when we say: "Nurturing parent, nurturing Mother of God, Hail star of the sea, God's nurturing mother." And this, first, because alma in Latin sometimes means the same as "virgin." Thus "nurturing Ceres" is so called, and the Sibyl is called "alma" by Virgil (Aeneid 6) because she was a virgin. Secondly, because alma means the same as "holy" or "beautiful," says Festus. Hence goddesses, like the Muses, are called almae; thus by Lucretius (book 6) Pallas is called alma. But properly the mother of the gods was called alma. Hence Virgil, Aeneid 10: "Nurturing Idaean mother of the gods"; and Aeneid 1: "Nurturing Venus." Thirdly, because almus also means "most bright." Hence the sun is called "almus" by Horace in the Secular Hymn: Nurturing Sun, who with your shining chariot Bring forth and conceal the day. Hence also a happy and bright day is called alma. Now what is brighter, what happier than the Blessed Virgin? Fourthly, almus is derived from alere (to nourish), as if meaning "nourishing," says Festus; hence Lucretius, book 2: "The nourishing liquor of the waters." And light is called alma because it nourishes all things; for the natural philosophers teach that all things grow through light and day, says Servius, who also adds on Aeneid 2: "Alma properly applies to the earth, because it nourishes us; the epithet is also given abusively to other deities." And Columella, book 3, chapter 21: "For whom the nourishing earth, at its annual turn, as if in a kind of eternal childbirth, joyfully releases its swollen breasts of new wine to mortals." Such is the Mother of God, who nourished Christ, and continually nourishes and cherishes Christians. Now let us examine each word more closely.

Ecce, — q. d. Adeste, proceres; adeste, Judaei; audite, omnes gentes, videte et stupete, ecce rem miram et omni aevo inauditam, ecce ostentum saeculorum, ecce novum nunquam visum, quod creabit Dominus, Jerem. XXXI, 22. Ecce rem post multa saecula futuram, quam quasi certam et praesentem coram intueor. Ecce post 730 annos virgo concipiet et pariet. Hoc tu, o Achaz incredule! non mereris cernere, cernent posteri tui et fruentur, dicentque: Ecce hoc portentum praedixit Isaias a tot saeculis, nunc illud impletum conspicimus, nunc credimus, imo scimus, Virginem peperisse Salvatorem mundi.

Virgo, — Hebraice haalma, illa virgo, Angelis, etiam Seraphinis, suspicienda: «Quae simul est genitrix, filia, sponsa Dei:» quae Deum homini, coelum terrae, maternitatem virginitati, peccatores sanctitati conjunxit et copulavit: ac proinde non dulia, sed hyperdulia ab hominibus et Angelis colenda. Nam in hoc virginei conceptus et incarnationis Verbi opere tria prae caeteris sunt stupenda, quae ita describit S. Bernardus, serm. 3 in Vigilia Nativit.: «Tria, inquit, opera tres mixturas fecit omnipotens illa majestas in assumptione nostrae carnis, ita mirabiliter singu-

laria, et singulariter mirabilia, ut talia nec facta sint, nec facienda sint amplius super terram. Conjuncta quippe sunt ad invicem Deus et homo, mater et virgo, fides et cor humanum. Verbum enim, anima et caro in unam convenere personam, et haec tria unum, et hoc unum tria sunt, non in confusione substantiae, sed in unitate personae. Haec est prima et superexcellens mixtura. Secunda, est virgo et mater, utique et admirabilis et singularis. A saeculo non est auditum, quod virgo esset quae peperit, et mater esset quae virgo permansit. Tertia, est fides et cor humanum, et haec quidem inferior, sed non minus forsitan fortis: mirum enim quomodo cor humanum his duobus fidem accommodavit: quomodo credi potuit quod Deus homo esset, quod virgo manserit quae peperisset?»

Mirum quid refert Hegesippus, lib. De Supplemento Evangelicae veritatis, et ex eo Michael Caranza, lib. De Virginitate B. Mariae, cap. XIV, scilicet Simeonem, qui Lucae II, Christum in ulnas accepit, fuisse eximium inter sui saeculi Rabbinos, et hoc Isaiae oraculum de Virgine paritura in scholis aliquando exposuisse. Verum pro eo quod scriptum repererat haalma, quo certo Virgo paritura significabatur, primorem litteram expunxisse, ac legisse alma, quasi in sensu diviso pareret illa quae fuerat virgo, jam vero erat mulier corrupta: sed cum Scripturas denuo relegeret, haalma praefixo articulo, sicuti ante erat, reperisse: itaque secundo articulum dispunxisse, eumque iterum divinitus restitutum fuisse: hocque etiam tertio iterasse: unde vim numinis agnovisse, et intellexisse virginem vere parituram, ideoque supplicem Deum rogasse, ut tamdiu superstitem se conservaret, donec Emmanuelem ex ea natum videret et adoraret: ac responsum tum accepisse, se non visurum mortem, donec videret Christum Domini. Verum hujus historiae fides sit penes Hegesippum: nam olet Cabalam, id est fabulam alicujus Rabbini. Et quomodo S. Simeon e sacra Scriptura ausus fuisset litteram he dispungere? Quis credat hoc de Rabbino, eoque sancto, cum etiamnum Rabbinos alias perfidos, intendenda Scriptura Hebraica religiosos, imo superstitiosos videamus? Adde, quod alma aeque ac haalma proprie vereque virginem significet.

Verius S. Basilius, hom. De humana Christi generatione, censet diabolum ex hoc oraculo exspectasse virginem quae pareret, ut inde agnosceret Salvatorem mundi, eique insidias strueret, ideoque B. Virginem nupsisse Josepho, ut diabolus putaret eam ex Josepho concepisse: «Virgines namque, inquit, in primis observabat, quarum unam parituram e Propheta cognoverat, dicente: Ecce virgo concipiet et pariet filium: virginitatis igitur insidiator observatorque, sub matrimonii specie factus ignorans, a malignitate abstinuit. Sciebat enim suum imperium ob Dominicam carnis generationem perditum iri.» Et S. Hieronymus in cap. 1 Matth.: «Martyr Ignatius, ait, quartam addidit causam, cur a desponsata conceptus sit, ut partus ejus celaretur diabolo, dum eum putat non de Virgine, sed de uxore generatum. Licet enim naturaliter daemon scire posset B. Virginem intactam esse a Joseph, tamen a Deo impediebatur, ne quod inter B. Virginem et Joseph agebatur, cognosceret.

Denique hoc vaticinium de virgine paritura Christum Isaias edidit post initium regni Achaz, cum scilicet ipse cladibus a Rasin et Phacee acceptis afflictus, ab eisdem obsidionem et excidium metuens, cogitaret non Dei, sed Assyriorum opem implorare, puta anno 3 Achaz; nam anno Achaz 4 impleta sunt, quae Isaias praedicit de strage Rasin et Phacee, uti ostendam cap. VIII, vers. 4. Quocirca multum errant Beza et Vatablus, qui putant hanc prophetiam ab Isaia editam anno decimo Achaz. Aberrant et alii, qui 24 annos numerant a die hujus vaticinii usque ad sextum annum Ezechiae. Hinc enim sequitur illud editum esse ante regnum Achaz. Aberrat et Sixtus Senensis, lib. II Biblioth. littera G, dum hoc oraculum habuisse exitum quoad interitum Phacee et Rasin censet anno 6, 7 et 8 Achaz.

Moraliter, hic discat virgo qualis esse debeat. Primiceria virgo, et virgo virginum docebit eam, quod debeat esse «alma,» id est abscondita, fugiens oculos hominum, domi latens, secreti amans, publici fugax. «Alma» ergo non tantum custos, sed et prima pars est pudicitiae. Docet hoc, graphiceque demonstrat Tertullianus, lib. De Velandis virginibus: «Ipsa, ait, concupiscentia non latendi non est pudica: patitur aliquid, quod virginis non sit: studium placendi utique et viris, quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur. Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter jam placere desiderare.»

S. Cyprianus, lib. De Habitu et Disciplina Virginum: «Virgo, ait, non tantum esse, sed et intelligi debet et credi, ut nemo cum virginem viderit, dubitet an virgo sit. Parem se integritas in omnibus praestet, nec bonum corporis cultus infamet.»

S. Ambrosius, lib. II in Lucam, ad illud Luc. 1, Et ingressus Angelus ad eam: «Sola, ait, in penetralibus; quam nemo virorum videret, sola sine comite, sola sine teste, ne quo degenere depravaretur affatu, ab Angelo salutatur.» Nam, ut idem ait Exhort. ad Virgines: «Decet solitudo verecundiam, et gymnasium pudoris secretum est.»

S. Hieronymus ad Laetam, De Instit. filiae: «Imitetur, ait, Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo reperit, et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum quem non solebat aspexit. Emuletur eam, de qua dicitur Psal. XLIV, 14: «Omnis gloria ejus filiae regis ab intus.» Loqua-

Talis fuit B. Asella virgo Romana, quam ita laudat S. Hieronymus, epist. 45 ad Marcellam: «Unius cellulae clausa angustiis, latitudine paradisi fruebatur. Idem terrae et solum, orationis locus exstitit et quietis. Ita se semper moderate habuit, et intra cubiculi sui secreta custodivit, ut nunquam pedem efferret in publicum, nunquam viri nosset alloquium, et, quod magis sit admirandum, sororem virginem amaret potius quam videret. Ad Martyrum limina pene invisa properabat. Et cum gauderet proposito suo, in eo vehementius exsultabat, quod se nullus cognosceret; ut solitudinem putaret esse delicias, et in urbe turbida inveniret eremum monachorum. Sermo silens, et silentium loquens.» Vide quae de Dinae curiositate et violatione dixi, Genes. XXXIV, 1.

SHE SHALL CONCEIVE AND BEAR. — See here how virginity is not barren, but fruitful and fertile, which brought forth God the Creator of all things. "Such a birth," says St. Bernard in sermon 2 On Advent, "was fitting for a virgin, that she should bear none but God; and such a nativity was fitting for God, that He should be born of none but a virgin." Most excellently therefore St. Ambrose, in book 1 On Virginity, says: "The body of the Virgin is heaven," that is, the seat and throne, "of God." And the Poet: Nor among parents is any more fruitful than your Mother, Who alone gave so many blessings through her one birth. Thus spiritually St. Cecilia the virgin converted her husband Valerian, Tiburtius, and many others, and bore them for Christ, so that the Church justly sings of her: "Cecilia, your handmaid, O Lord, served You like an industrious bee." Read the Life of St. Julian and Basilissa, and you will marvel that they, spouses and at the same time virgins, bore so many thousands of people for God. This fruitfulness God promises to virgins, in Isaiah 56:3: "Let not the eunuch say: I am a dry tree," etc.; on which matter, see more in that place.

ET VOCABITUR, — id est erit, vide Can. XXIX. Hebraice est וקראת vekarath, feminini generis et secundae personae, id est et vocabis, ut vertunt Septuaginta, Pagninus et alii, scilicet tu, o virgo! Alias enim in veteri Testamento patres indebant nomina filiis, non matres. Sed quia hic Virgo concipit et parit sine patre, hinc ipsa quasi pater aeque ac mater, nomen Emmanuel filio suo imponit. Hoc est quod Gabriel eidem annuntians hunc partum praedixit, Lucae 1, 31: «Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.» Jesus enim idem est quod Emmanuel, uti mox patebit.

tur et ipsa electo charitatis jaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum.» Cant. 1, 4: Nunquam exeat foras, ne inveniant eam qui circumeunt civitatem, ne percutiant et vulnerent, et auferant theristrum pudicitiae, et nudum in sanguine derelinquant: quin potius, cum aliquis ostium ejus pulsaverit, dicat: Ego murus, et ubera mea turris: lavi pedes meos, non possum inquinare eos,» Cant. VIII, 10.

Perperam ergo Judaei negant hic agi de Christo, eo quod ipse vocatus sit Jesus, non Emmanuel: nam primo, vocari in Scriptura saepe significat esse talem, qualem nomen significat, ut jure eo vocari possit. Sic Christus, cap. IX, dicitur vocandus consiliarius, admirabilis, fortis, princeps pacis, pater futuri saeculi, non quod haec fuerint nomen proprium ipsius, sed quod talis fuerit, ut merito hisce nominibus et titulis insigniri possit. Secundo, nomen hic non significat nomen proprium, sed agnomen sive elogium, q. d. Jesu nomen, id est elogium, erit Emmanuel, id est nobiscum Deus. Sic epitheta et honorum tituli vocantur nomina, ut, cum Trajanus Imperator a devicta Dacia accepit nomen Dacicus, Scipio a devicta Asia Asiaticus. Tertio, nomen Emmanuel reipsa idem est quod nomen Jesus, id est salvator: salvare enim nos a peccato, morte et inferno nemo potuit, nisi Emmanuel, id est Deus homo, cujus nomen proprium est Jesus. Quarto, nomen proprium est duplex: unum, quod ab ortu a parentibus imponitur, ut eo ab omnibus vocetur, et tale Christi nomen est Jesus; alterum, significans propriam rei vel personae naturam et conditionem: tale est Emmanuel; significat enim hunc hominem non esse merum hominem, sed hominem Deum, ideoque Christo est proprium: nulli enim alteri competit. Et sic in festis natalitis, saepeque alias, fideles jubilando Christum natum vocant et invocant Emmanuel, ac per aphaerasin Noel.

EMMANUEL, — id est nobiscum Deus, q. d. Deus jam erit nobiscum spiritaliter, o Achaz! et Judaei, vos liberans a Rasin et Phacee; sed cum virgo concipiet et pariet, erit nobiscum et corporaliter Verbum caro factum, quasi dicas: Virgo pariet non Ezechiam, non Sear Jasub, puros homines, sed Emmanuelem, id est hominem Deum: hic tamen Emmanuel pariet Sear Jasub, id est reliquias Israel convertet, et renasci faciet Deo per baptismum. Hanc ob causam in hac prophetia jussit Deus Isaiae, ut filium suum Sear Jasub secum adhiberet.

Quid est ergo Emmanuel? Est nobiscum Deus. Ex « Emmanuel » Itali decurtarunt Manuel, Galli Noel, id est nobis Deus vel noster est Deus, quod in hymnis natalitiis jubilando ingeminant, indeque hoc festum vocant Noel, id est parvi Emmanuelis festum.

Quid est Emmanuel? Est filius prophetissae, cujus nomen « Accelera spolia detrahere, Festina praedari, » cap. VIII, vers. 3.

Quid est Emmanuel? « Est admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis, magni consilii angelus, » cap. IX, vers. 6.

Quid est Emmanuel? Est magnus Dominus et laudabilis nimis, qui factus est nobis puer parvulus, et amabilis nimis.

Quid est Emmanuel? Est « Deus noster qui praeparavit terram in aeterno tempore: qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore. Stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt: vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus: et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, etc. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, » Baruch III, 38.

Quid est Emmanuel? Est Jesus nostra redemptio, amor et desiderium, Deus creator omnium, homo in fine temporum.

Quid est Emmanuel? Est Verbum infans, puer sapiens, Deus lactens, ait S. Bernardus.

Quid est Emmanuel? Est parvulus de Bethlehem, uti cum jubilo aiebat S. Franciscus, regnans in coelo, et jacens in praesepio.

Quid est Emmanuel? Est verbum carne vestitum, est Deus φιλάνθρωπος, Tit. III, 4.

Quid est Emmanuel? Est verbum vitae, « quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt, ut societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo, » I Joan. cap. I, vers. 1.

Quid est Emmanuel? Est « magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria, » I Timoth. III, 16.

Quid est Emmanuel? Est Elohim habitans in nobis, frater, convictor, familiaris, amicus et socius noster. Ergo, o filii Adae! amate fratrem vestrum, osculamini Filium Deiparae, dissuaviamini cum Emmanuele vestro, specioso forma prae filiis hominum: sed et diligite ac colite matrem ejus benedictam inter mulieres, quae Deum vobis corporavit. Haec est scala coeli, Domina mundi, Angelorum regina, Mater Dei.

Porro Emmanuel fuit Θεάνδριτος, Deus vir; hinc actiones ejus a S. Dionysio, cap. II De Divin. Nom., vocantur theandricae, id est Dei-Viriles: in Christo enim triplices fuerunt actiones, scilicet primo divinae, ut creare et regere mundum, spirare Spiritum Sanctum, etc.; secundo, humanae, ut comedere, fabricare, laborare, etc., in his subditus fuit matri; tertio, theandricae, quae partim Dei, partim hominis erant, propriaeque Emmanuelis. Tales erant docere, facere miracula, creare Apostolos, omniaque opera Redemptoris. In his soli Deo Patri subditus fuit: erant enim altioris ordinis, et a solo Patre acceptae et directae: unde Christus eas vocat opera Patris, et parentibus eas petentibus quasi ex imperio, respondet, illas non ad parentum, sed ad Dei nutum esse faciendas. Joan. II, 4, Matth. XII, 48.

Denique nota: Non dicit: Vocabitur nomen ejus: « Nos cum Deo, » sed « Deus nobiscum. » Non enim nos Deum, sed ipse prior quaesivit nos. Sic etiam hodie ipse cupit esse nobiscum: nos saepe eum fugimus, et ruimus in nostram perniciem. Cur enim mundi opes et voluptates tam ardenter quaerimus, nisi quia, quamvis ipse venerit ut sit nobiscum, nos tamen sine eo esse volumus? Vide hic immensam Dei erga nos pietatem, et incredibilem nostram erga eum ingratitudinem.

Moraliter, Christus est Emmanuel, id est nobiscum Deus. Primo, realiter et corporaliter in venerabili Sacramento: ibi ergo reipsa idem mysterium peragitur, et quotidie renovatur, quo hic praedicit Isaias, quodque in incarnatione Verbi peractum est: per verba enim consecrationis vere et realiter uti transsubstantiatur panis, ita producitur et quasi generatur Christus in altari, adeo potenter et efficaciter, ut, si Christus necdum esset incarnatus, per haec verba: « Hoc est corpus meum, » incarnaretur, corpusque humanum assumeret, uti graves Theologi docent. Sacerdos ergo est quasi Virgo Deipara, praesepe est altare, parvulus Emmanuel quem parit, est Christus sub parva hostia productus per virtutem Altissimi, et per obumbrationem Spiritus Sancti. Cum ergo accedis ad altare, cogita illud vere aeque ac pie dictum Thomae a Kempis, lib. IV De Imit. Christi, cap. II: « Ita magnum, novum et jucundum tibi videri debet, cum celebras, aut Missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens, homo factus esset; aut in cruce pendens, pro salute hominum pateretur et moreretur. » Ideo enim Christus nasci voluit, vocarique Emmanuel, quia jugiter nobiscum esse, manere et versari volebat in Eucharistia. Deliciae enim ejus sunt, esse cum filiis hominum.

Secundo, per providentiam, custodiam et gubernationem; sicut enim rex in toto regno, quod eminus regit et administrat, ita Christus est in tota Ecclesia, quam e coelo regit et moderatur.

Tertio, per suos vicarios Episcopos et sacerdotes, quibus dixit ipse: « Pasce oves meas; » et: « Qui vos audit, me audit. »

Quarto, per S. Evangelia, aliosque similes libros, figuras et imagines, per quas ipse se assidue menti nostrae objicit, et in memoria nostra vivit, ut viva ejus vestigia et virtutum exempla sequamur.

Quinto, per suam opem, gratiam, illuminationem, consolationem, corroborationem et protectionem assiduam. Ipse enim tentatis et afflictis peculiariter adest, eosque consolatur et confortat, sicut promisit, dicens: « Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. » Ita affuit S. Stephano, qui proinde laete atque intrepide lapides excepit dicens: « Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei; » et: « Domine Jesu, suscipe spiritum meum. » Sic in naufragio et alias saepe affuit et apparuit S. Paulo et S. Petro e carcere fugienti dicens: « Vado iterum crucifigi; » itaque eum in carcerem reduxit, et ad crucem ac martyrium direxit. Exstat sacellum in loco ad rei memoriam erectum juxta Romam, quod saepius video et visito. Ita visibiliter S. Antonio et multis aliis affuit: invisibiliter omnibus Martyribus patientibus, laborantibus et certantibus pro sua gloria adest. Hoc certum est, hoc fixum nobis esse debet, nostramque spem et animos acuere, ut dicamus cum Paulo: (Deus est) « qui triumphat (triumphare facit) nos in Christo; » et: « Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus; » et cum Habacuc, capite III, vers. 18: « Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Deus Dominus fortitudo mea; et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem. » Si ergo aeris insurgat tentatio, si daemon, si melancholia, si ira, si cupiditas, si amici, si inimici ingruant, Emmanuelem cogita, eum invoca. Ipse est el, id est fortissimus, qui tuam infirmitatem roborabit, ut facile omnia adversa, omnia terricula, quin et tormenta superes: virtus enim ejus et gloria in nostra infirmitate perficitur. Si ergo Emmanuel, si Deus nobiscum, quis contra nos?


Versus 15: HE SHALL EAT BUTTER AND HONEY, THAT HE MAY KNOW TO REFUSE.

Primo, Abulensis, tract. in haec verba: « Ecce virgo concipiet: » Hisce verbis, inquit, significat Isaias quod Christus qua homo futurus sit valde prudens et intelligens, et ad hujus indicium additur esus mellis et butyri, quae solent homines facere valde acutos et intelligentes. Sed haec carnalium Rabbinorum est sententia, licet eam Joannes Huartus medicus in Examine ingeniorum, multis argumentis physicis conetur astruere.

Secundo et recte S. Hieronymus, Cyrillus, Rupertus, Bernardus, mox citandi, censent hisce verbis Isaiam tantum significare hunc divinum puerum non fore phantasticum, ut voluerunt Manichaei, sed fore verum hominem similem aliis infantibus, et infantilibus cibis nutriendum, q. d. Eo se demittet Deus natus ex virgine, ut instar infantis melle et butyro indigeat, iisque vescatur, idque ad hoc, « ut sapientia Dei infantia humanae lactescat; » ut ait quidam Doctor. Alludit ad cibos quibus alebantur infantes in Judaea, quae ita lacte et melle abundabat, ut dicatur saepe manare lacte et melle. Hic ergo puer butyrum et mel comedet, idque ut sciat reprobare malum, id est ita ut, quando esuriet cibos, gustu possit discernere, item sensim quasvis res alias per experientiam, bonasne sint an malae, q. d. Puer hic cibo congruo aletur, crescet et adolescet in robur et aetatem maturiorem, qua acquisita per scientiam experimentalem sciet discernere, non tantum cibos, sed et res quasvis bonas a malis. Ita S. Basilius, Hieronymus, Cyrillus, Chrysostomus hic, et S. Justinus, Dialog. Contra Tryphon., et Augustinus, lib. VIII De Genesi ad litt., cap. XIV, et alii.

Addunt Isidorus Clarus et Delrio, adagio 695, significari Christum ut puerum, electurum dulcia, et amara repudiaturum. Hebraei enim per mel omnia dulcia designant, ut saccharum, uvas, ficus, dactylos omnesque fructus dulces et mellitos, uti notant R. David et Genebrardus, in Psalm. LXXX, 47, et Prado in Ezech. XVI, 13. Sic Judaea dicitur terra fluens lacte et melle, id est fructibus dulcibus et sapidis instar mellis. Hinc de ea dicitur Deut. XXXII, 13: « Ut sugeret mel de petra. » Et Martialis, lib. VII, in malum poetam ait: « Infanti melimela dato, » id est, dulces fructus. Perperam ergo recentiores aliqui sic exponunt, q. d. Christus, ut caeteri pueri, morbis puerorum erit obnoxius. Solent enim pueri cum dentescere incipiunt, dolere et infirmari; cui malo adhibendum mel et butyrum suadent medici, ut Galenus, lib. X De Medic. simplic. cap. X, et Plinius, lib. XXVIII, cap. XIX. Perperam, inquam; nam Christus per omnem vitam nulli morbo fuit obnoxius, sed sano robustoque semper corpore, uti passim docent Theologi cum D. Thoma, III parte, Quaest. XIV, art. 4.

Porro mel non tantum cibum esse puerorum, sed et ad sanitatem tuendam, ac ad longaevitatem valere, docent physici et experientia. Ita senex ille validus rogatus, quo medio ad tantam tamque robustam senectutem pervenisset: « Melle, inquit, intra corpus, et extra oleo utendo. »

Hinc symbolice lac significat maternitatem et fecunditatem (hujus enim est effectus et signum) B. Virginis; mel virginitatem, mel enim prodit ex apibus quae sine conjunctione corporum generantur; hinc de B. Virgine dicitur Cant. IV, 11: « Mel et lac sub lingua tua. » Licet enim de generatione apum variae fuerint opiniones, et nonnulli eas ex maris et feminae congressu gigni censuerint, eaque de re dubitet Plinius, lib. XI, XVI; tamen communis pene sententia est apes esse virgines, eo quod nunquam congredi sint visae, uti fatetur Plinius; ac proinde eas sexu carere, nec alias esse feminas, alias mares: sed ex seipsis ponere ovum, vel semen, illudque fovere et excludere, ut ex illo primo nascatur vermiculus, deinde apicula, quae nympha dicitur. Ita censent Aristoteles, lib. De Generat. animal., cap. X; Virgilius in Georg.; S. Ambrosius, S. Gregorius, Prudentius, Albertus Magnus, Scaliger et alii, quos citat et sequitur Ulysses Aldrovandus, lib. I De Insectis, cap. De generatione apum.

Symbolice quoque Richardus de S. Victore, lib. I, part. I De Emmanuele, cap. XIV: « Si Dominus, inquit, Angelorum propter homines comedendo et bibendo factus est particeps jumentorum, cur e converso homo propter ipsum non multo magis fiat particeps Angelorum? Butyrum, inquit, et mel comedet; cur non potius panem et carnem dicit? quid sunt mel atque butyrum, nisi deliciae muscarum? et certe hoc immundarum, illud venenosarum. Nam apes aculeum portant, et venenum habent. Et vide quomodo pro melle laborant ac pugnant, ita ut saepe et animas in vulnere ponant. Et muscae lacti se ingerunt et immergunt, modo et vitam deponunt. Emmanuel itaque noster butyrum et mel comedit, et propter nos ad muscarum participationem descendit. Siccine Deo parum fuit propter homines participare cum jumentis, nisi participaret propter nos etiam cum muscis? »

Mystice, idem ibidem, part. I, lib. II, cap. XXX: « Mel, inquit, de coelo venit mediante rore, butyrum de carne mediante lacte: quid est enim butyrum, nisi quaedam pinguedo lactis? et quid est mel, nisi quaedam dulciflua crassitudo roris? In lacte intelligitur cordis dulcedo, in butyro cordis exsultatio: butyrum de lacte colligitur, et vera cordis exsultatio de vera cordis dulcedine generatur. Juxta abundantiam benignitatis erit et abundantia jucunditatis. Si cor Christi attendimus, nihil illo dulcius, nihil illo benignius, nullum cor corde illo uberius exsultavit. » Unde cap. XXIII et XXIV, docet quod a Patre et Spiritu Sancto dulcedo omnis gratiae, consolationis et gloriae instillata sit nostro Emmanueli, ab hora conceptionis ejus.

Tropologice, S. Ambrosius vel quisquis est auctor lib. posterioris De Fide resurrectionis, initio: « Replebitur, ait, puer Spiritu Sancto, cujus doctrina nobis melle et favo est dulcior; mel enim sapientiae est symbolum, Proverb. XXIV, 13; lac innocentiae. » Unde Homerus viros justos vocat γαλακτοφάγους, id est lacte vescentes, teste Clemente Alexandrino lib. I Paedag. VI. Et id mystice innuitur hic vers. 22, teste Chaldaeo, hoc est quod ait Christus, Matth. XI, 28 et seq.: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde. »

Pulchre S. Bernardus, serm. 2 De Adventu: « In hac, ait, ove, scilicet Christo, reperies naturam dulcem, naturam bonam, et bonam valde quasi butyrum, non autem coagulum aut caseum peccati. Sic et Christus est apis quae pascitur inter lilia, quae floriferam inhabitat patriam Angelorum; unde et ad Nazareth quae interpretatur flos, ad florem virginitatis Mariae advolavit, nobisque tantum mel misericordiae attulit, sed aculeum impiis in die judicii reservavit. »

Hac de causa olim recens baptizatis, et alba veste indutis dabatur lac et mel (idem etiamnum faciunt Aethiopes, ut patet ex eorum Rituali, tom. IV Biblioth. SS. Patrum), ut significaretur primo, eorum infantia in Christo; secundo, vitae Christianae suavitas; tertio, humilitas et mansuetudo infantilis. Unde et primo Sacro quod ipsi audiebant, scilicet sabbato Dominicae in albis, recitabatur illa epistola B. Petri: « Quasi modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite. » Ita Tertullianus, lib. I Contra Marc., cap. XIV: « Mellis, inquit, et lactis societate suos infantat » creator Deus; et lib. De Corona militari, cap. III: « Inde suscepti lactis et mellis concordiam praegustamus. » Ita et S. Hieronymus in cap. LV Isaiae. Hinc et S. Agnes dicebat: « Mel et lac suscepi ex ore ejus. »

Denique Origenes, hom. 2 in haec Isaiae verba: « Emmanuel, inquit, butyrum et mel manducat, et quaerit ab unoquoque nostrum butyrum manducare. Quomodo a singulis nostrum butyrum quaerit et mel, sermo edocebit. Opera nostra dulcia, sermones nostri suavissimi et utiles, mella sunt, quae manducat Emmanuel, quae manducat iste qui natus est de virgine. Si vero sermones nostri amaritudine pleni sint, ira, animositate, molestia, turpiloquio, vitiis, contentione, dedit in os meum fel, et non comedit ab his sermonibus Salvator. Comedet autem Salvator de sermonibus qui sunt apud homines, si fuerint sermones eorum mel. Approbemus hoc de Scripturis: Ecce sto ad ostium et pulso: si quis aperuerit mihi ostium, ingrediar ad eum, et coenabo cum illo, et ille mecum. Igitur ipse pollicetur se ex nostris conaturum nobiscum esse: certum est autem, quia et nos cum illo coenamus, si coenemus illum. Comedens quippe de nostris bonis sermonibus, operibus et intellectu, repascit nos suis escis spiritualibus, et divinis, et melioribus. Propterea, quia beatum est suscipere Salvatorem, apertis ostiis principalis cordis nostri, praeparemus ei mella et omnem coenam ejus, ut ipse nos ducat ad magnam coenam Patris in regno coelorum, quae est in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. »


THAT HE MAY KNOW TO REFUSE EVIL.

Calvinus hic ex hoc versu et sequenti contendit animam Christi a tempore infantiae caruisse usu rationis atque intelligentiae. « Et de hac, ait, Christi ignorantia testatur Lucas, dum ait: Et proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Oportuit ergo ipsum ad tempus similem esse pueris infantibus, ut quoad humanitatem intelligentia destitueretur. » Calvino consentiunt Bucerus et Wittakerus.

Verum hic error refutatur primo, ex Jeremiae cap. XXXI, vers. 22: « Femina, ait, circumdabit virum. » Fuit ergo Christus in utero vir non mole corporis, sed sapientia et gratia.

Secundo, ex Isaiae, cap. IX, vers. 6, ubi parvulus hic vocatur, « Admirabilis, Consiliarius; » et, ut Septuaginta vertunt, magni consilii Angelus. Et cap. XI, vers. 1: « Egredietur, ait, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, » etc. Flos ascendens ex virga est Christus nascens ex Virgine: super florem ergo, non tantum super fructum, hoc est super Christum infantem, non virum tantum, requievit spiritus sapientiae.

Tertio, ex S. Paulo, Hebr. X, 5: « Ingrediens, ait, mundum dicit, » utique Christus Jesus in die et hora qua Verbum caro factum est: « Hostiam et oblationem noluisti; corpus autem aptasti mihi: holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio. » Demum subjungit Apostolus: « In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. » Ergo Christus ab initio suae incarnationis habuit actum actionis et voluntatis, quo se suamque mortem obtulit Patri pro hominum redemptione. Rursum primo instanti conceptionis Christi, inhabitavit « in eo plenitudo divinitatis corporaliter, » ergo et tunc « omnes thesauri sapientiae et scientiae (in eo fuerunt) absconditi, » ut ait idem Apostolus, et S. Lucas, cap. II, vers. 40: « Puer, ait, crescebat, et confortabatur plenus sapientia. » Haec enim plenitudo sapientiae, aeque ac gratiae et gloriae debebatur ei ex vi unionis hypostaticae cum Verbo, ex ea que quasi naturaliter manabat.

Quarto, S. Joannes Baptista in utero sanctificatus pollebat usu rationis; unde et « exsultavit infans in utero » mox ut B. Virgo salutavit matrem Elisabeth; de quo canit Ecclesia: Ventris abstruso recubans cubili / Senseras regem thalamo manentem. / Hinc parens nati meritis uterque / Abdita pandit. Quod datum est Joanni, non datum est Christo?

Quinto, S. Hieronymus hic: « Adhuc, inquit, pannis involutus, et butyro pastus ac melle, habebit boni malique judicium, ut per haec verba noscamus, infantiam humani corporis divinae non praejudicasse sapientiae. » Ita et caeteri Patres, Interpretes, et Doctores Scholastici cum S. Thoma, qui praeter scientiam divinam, quam Christus habuit qua Deus, eidem qua homo fuit, in primo incarnationis instanti duplicem tribuunt scientiam: primo, beatificam, puta visionem Dei et rerum omnium in Deo; secundo, infusam, qua extra Deum per lumen infusum omnia cognoscebat: addunt tertiam, acquisitam, qua Christus per experientiam didicit expertusque est eadem, quae jam sciebat per scientiam infusam. Vide D. Thomam et Scholast. III parte, Quaest. X, XI, XII. Et de hac tertia loquuntur hic Isaias et S. Lucas. Sensus ergo est, « ut sciat reprobare malum, » etc., q. d. Quod ironice dictum est Adae post peccatum, Gen. III: « Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum, » id de Emmanuele vere dicitur.

Secundo, S. Hieronymus, Haymo et S. Thomas vocem ut accipiunt pro quamvis, q. d. Hic puer erit sapientior aliis pueris, scietque reprobare malum, et eligere bonum; et quamvis erit talis, tamen more aliorum butyrum et mel comedet. Huc accedunt Vatablus et Adamus, qui τὸ ut accipiunt comitanter, q. d. Hic puer ita comedet quasi infans mel, ut tamen simul sciat reprobare malum: erit enim Verbum infans, puer sapiens. Sed Hebraeum lamed significat ut, non quamvis.

Tertio, S. Thomas τὸ ut accipit causaliter et antecedenter, q. d. Hic puer comedet ut crescat ad adultam aetatem, in qua per experientiam discet et sciet reprobare malum, et eligere bonum, quod antea tantum sciebat per scientiam infusam. Unde Septuaginta pro ut vertunt, antequam sciat, etc.

Quarto, et planissime, Sanchez ut accipit pro usque dum; unde Chaldaeus vertit, donec: hoc enim significat Hebraeum ל lamed in לדעתו ledato, q. d. Emmanuel vescetur infantilibus cibis, melle et butyro, usque dum in illam aetatem crescat et adolescat, qua pueri solent separare et discernere inter bonum et malum, q. d. Non tantum nascetur Emmanuel, sed et nutrietur ac crescet ut alii pueri ad adultam aetatem.

Moraliter S. Bernardus, serm. 3 De Nativitate, hinc infert: Malum ergo est voluptas corporis, sic et laus, et honor; bonum vero est afflictio, contemptus et opprobria, quia haec elegit, illa reprobavit puer sapiens, Verbum infans. Aut enim Christus fallitur, aut mundus errat: sed divinam Sapientiam falli est impossibile; errat ergo mundus; errant ergo omnes mundani et vanitatis sectatores, juxta illud psalmi: « Dixi: Semper hi errant corde: » Christus vero, qui est via, veritas et vita, docet verbo et exemplo quid vere sit bonum, quid malum, quid fugiendum, quid amplectendum ut beatam vitam assequamur. Utinam hoc digne, uti par est, ponderent, cordi imprimant et moribus exprimant omnes Christiani! In hoc enim discursu ejusque praxi latet medulla sapientiae Christianae. Ratio est, quia voluptas concupiscentiam naturae corruptae accendit, crux exstinguit.


Versus 16: FOR BEFORE THE CHILD KNOWS TO REFUSE EVIL AND CHOOSE GOOD, THE LAND WHICH YOU DETEST SHALL BE FORSAKEN.

Τὸ quia, juxta secundum sensum datum, vers. 14, exponendum est per quod; secundum vero primum sensum exponendum est per sane, certe, verum enim vero: hoc enim saepe significat Hebraeum כי ki, q. d. Verum enim vero ut confirmem promissionem meam de liberanda Jerusalem a manu Rasin, insuper assero et promitto quod, antequam puer iste nascatur et adolescat, ipse, qua Deus est, liberabit Jerusalem et Judaeos a duobus regibus, quos tu, o Achaz! adeo perhorrescis, imo terram et regnum eorum per Assyrios omnino desolabit. Ita S. Hieronymus et Haymo: vide dicta vers. 14: redit enim Isaias a Christo puero ad sua tempora. Rursum quia innuit causam cur vocandus sit puer hic Emmanuel, id est nobiscum fortis, quia scilicet duos reges, et regna hostilia fortiter debellabit et desolabit.

Mystice, Richardus de S. Victore, part. I, lib. II De Emmanuele, cap. XVIII: Antequam, ait, puer per experientiam sciat non solum mala reprobare, verum etiam bona eligere, et inferioribus bonis sepositis optima apprehendere; antequam, inquam, ad coelos ascendat, « derelinquetur terra, » id est regnum diaboli et angelorum ejus in terra destruetur: hoc enim fecit Christus in passione, illud in ascensione.


FROM THE FACE OF ITS TWO KINGS.

Id est a duobus regibus suis, vel propter scelera duorum regum suorum derelinquetur eorum terra. Secundo Vatablus refert haec ad detestaris, q. d. « A facie, » id est propter duos reges qui te obsidere et exscindere cogitant, tu, o Achaz! eorum terram et regnum detestaris. Loquitur de strage Rasin et Phacee. Rasin enim ab Assyriis, Phacee ab Osee praefecto et successore occisus est, ut patebit cap. VIII. Secundo nove (sed proprie ad Christi tempus) R. P. Joannes Deckerius insignis Chronologus aeque ac Theologus, et meus olim Lovanii collega, per regem Samariae intelligit Herodem; per regem Syriae, Obodam: sub his enim regibus natus est Christus, eosque adhuc infans regno et vita spoliavit. Herodes enim misere mortuus est, et vix quindecim mensibus vixit post natum Christum; Oboda obiit paucis mensibus ante Herodem, teste Josepho, libro XVI, cap. XIX, et Strabone, libro XVI Geographiae. Unde signanter ait: « Derelinquetur terra a facie regum, » non istorum, scilicet Rasin et Phacee, sed « suorum » (vel, ut Symmachus, Aquila, Theodotion et Chaldaeus vertunt, ipsius), scilicet Herodis et Obodae, quorum typus et antecessores fuerunt Phacee et Rasin. Hi enim reges, ac praesertim Herodes, fuerunt hostes Judaeorum, conatique sunt regiam stirpem Davidis et Achaz exstinguere. Quocirca Herodes, licet Judaeae et Hierosolyma quoque rex esset, vocatur tamen rex Samariae tum ab Isaia, tum ab Appiano Alexandrino, lib. V Bellor. civil., eo quod esset alienigena et Judaeorum tyrannus et hostis, uti patuit tum in infanticidio SS. Innocentium, tum in crudeli illo decreto quo moriens jussit primores Judaeorum in circo conclusos occidi, ne Judaei in morte ejus gauderent, sed cogerentur vel inviti plorare ob suorum stragem. Sensus ergo est, q. d. Hi reges, ac praesertim Herodes sataget Judaeae regnum a tua, o Achaz! stirpe ad se transferre, tuosque posteros evertere; sed ecce Emmanuel ex te nasciturus, adhuc infans celeriter eum evertet, et podiculari morbo interimet, itaque regnum Judaeae ad se tuamque stirpem revocabit, augebit et illustrabit. Alludit ergo Isaias ad Herodis infanticidium, asseritque quod Emmanuel infans infanticidam Herodem, a quo quaerebatur ad necem, superabit et occidet. Hunc sensum quoque esse litteralem patebit, cap. VIII, vers. 4.

Ubi nota apte Phacee fuisse prodromum et typum Herodis: uterque enim fuit maleficus et injustus: armis uterque optimus, moribus pessimus: tyrannico ambo praediti ingenio; concussionibus et rapinis, suorumque civium viscerationibus assueti ambo; inflebili dominandi cupidine laborantes contra dominos suos insurrexerunt: Phacee contra Phaceia regem Israel eum occidendo; Herodes non tantum contra Christum, sed et contra Hyrcanum regem suum et pontificem, a quo dux Galilaeae fuerat creatus, et cujus neptem Mariamnem conjugem duxerat: per quam postea accessus illi fuit ad regnum Judaeae. Sed homo ingratissimus et crudelissimus hanc conjugem suam, ejusque matrem Alexandram, duosque filios a se ex ea susceptos, quos annuente Augusto Caesare, regni statuerat haeredes, Alexandrum et Aristobulum interemit. Alterum quoque Aristobulum Mariamnes fratrem aquis praefocavit. Rursum Antipatrum filium suum quinto ante mortem suam die interfecit. Taceo SS. Innocentes, et alios innumeros, quos vario supplicio, ferro, veneno, laqueo sustulit. Simili modo Phacee occidit de Juda 120 millia die uno, cepit ducenta millia mulierum et puerorum, ac infinitam praedam abduxit in Samaria, lib. II Paralip. cap. XXVIII, vers. 6.

Sic Rasin rex Damasci praedationibus assuetus, elatus victoriis, Hierosolymaeque inhians, typus fuit Obodae regis Damasci, qui Arabiam fecerat latronum receptaculum, qui effusi per agros Judaeam assidue infestabant. Quin et Aretas Obodae in regno successor Judaeis infestus fuit. Rursum sicut rex Assyriorum, caesis Rasin et Phacee, occupavit regnum Damasci et Samariae: ita mortuis Oboda et Herode, Augustus Caesar utriusque regnum quasi spolium occupavit, et ad se revocavit; unde et Samaria Sebaste in honorem Augusti est appellata: et licet Augustus regnum Herodis inter filios diviserit, regum tamen nomen et jus eis ademit. Sic in Syria diu noluit ut Obodae Aretas succederet: tandem tamen ei regnum hoc concessit. Hic est ille Aretas, cujus praefectus Damasci S. Paulum comprehendere voluit, cum ille per sportam e muro demissus manus ejus evasit, II Corinth. XI, 32.

Ex dictis liquet illud patriarchae Jacob vaticinium, Genes. XLIX, 9, litteraliter de Juda, allegorice de Christo editum: « Catulus leonis Juda: Ad praedam, fili mi, ascendisti; » non ad virilem tantum Christi spectare aetatem, sed etiam infantilem. Nam agnus ipse anniculus cornua producens et ungulas, leonem et ursum occidit, et exemplo patris sui David de ore illorum praedam extorsit. Sagittae parvuli factae sunt plagae illorum, quarum indignatio ebibit spiritum ipsorum. Denique completum est oraculum, Michae IV, 13: « Cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae. »

Secundo, liquet falso Calvinum haec Isaiae verba sic interpretari: « Priusquam pueri qui mox nascituri sunt adolescant, utrumque regnum Samariae et Damasci suis est privandum regibus. » Neque enim adolescentiam, quae late evagatur, suae praedictionis limitem figit Propheta, sed infantiam, et antequam Emmanuel verba sonare possit articulata.

Tertio, liquet falli Eusebium, qui putat hic praedici a Propheta, quod Damascus et Samaria paulo ante Christi ortum sublatis regibus relinquentur desertae et sine rege. Nam constat Christo nascente Herodem regnasse in Samaria, Obodam in Damasco, et post Obodam Aretam.


Versus 17: THE LORD WILL BRING UPON YOU.

Hic transit Propheta a Rasin et Phacee ad Achaz et Judaeos, eorum incredulitatem et scelera pari excidio plectit, juxta illud quod eis, vers. 9, comminatus est: « Si non credideritis, non permanebitis. » Sensus ergo est, q. d. Praedixi excidium Syriae et Samariae per Assyrios; nunc idem tibi, o Juda! praedico, scilicet quod adducet Dominus super te dies inauditae ultionis, quales non es experta in tot cladibus, quot passa es a tempore quo Ephraim, id est decem tribus sub Jeroboam se a te separarunt: « Adducet, inquam, cum rege, » id est per regem Assyriorum (est hyperbaton: nam cum rege Assyriorum, referendum est ad adducet), quem tu ipse tibi in flagellum adscivisti; cum enim pressus a Syris et Samaritis, non Dei, sed ejus opem implorasti, ipse videns fertilitatem tuae terrae, illa inescatus, eidem inhiare coepit, tandemque invasit et occupavit.

Per regem Assyriorum accipe Sennacherib, vel Nabuchodonosorem, qui eversa Ninive factus monarcha, Assyriis aeque ac Babyloniis dominabatur: et Babylonii vicini erant Assyriis, eisque permixti: unde a multis eadem ponitur monarchia Assyriorum et Babyloniorum, et utrique Judaeae opibus degustatis, illis inhiarunt. Ita S. Hieronymus.


Versus 18: THE LORD WILL WHISTLE.

Q. d. Sicut sibilo convocatae ab apiariis muscae et apes celeriter advolant, sic et hic ad imperium, id est nutum et instinctum, Dei volentis punire Judaeos, statim quasi lictores accurrent Aegyptii et Assyrii. Sibilus tantum Dei erit opus ut advolent in Judaeam.

Nota, primo, sibilum hunc Dei non fuisse revelationem aliquam peculiarem Assyriis et Aegyptiis factam, sed tantum internum stimulum et inspirationem Dei, excitantis scilicet eos ut bello peterent Judaeos, si juste id poterant, puta si justam belli habebant causam: sin autem, objicientis tantum eis paratis quosvis invadere (ad augendos suos fines et opes) Judaeos, quasi facile a se subjugandos, idque verisimilius est. Vide Can. XXXVI.

Nota, secundo, Aegyptios vocari muscas, primo, ob vocis absonae stridorem; secundo, ob impudentiam; tertio, quia instar muscarum foetidi erant et immundi; quarto, quia instar muscarum crescebant et multiplicabantur: Aegyptios enim naturaliter valde fecundos esse docet Aristoteles, libro VII Historiae animal., cap. IV; quinto, quia Aegyptus, utpote calidissima regio, in qua vix unquam pluit, scatet muscis et culicibus. Apes vero vocat Assyrios, primo, quia potentes erant sagittis, uti apes suis aculeis: ita S. Hieronymus; secundo, quia instar apum auratis armis et variegatis vestibus conspicui erant: ita Cyrillus; tertio, quod in bellis et actibus suis instar apum seduli essent, industrii, laboriosi et constantes.

Nota tertio: Loquitur hic Propheta tum de bello Pharaonis Nechao, quo in punitionem idololatriae Manassis regis casus est Juda, et Josias rex Manassis nepos, IV Reg. XXIII; tum de Sennacherib contra Judaeos expeditione.


Versus 19: AND THEY SHALL COME AND SHALL REST ALL OF THEM IN THE TORRENTS OF THE VALLEYS.

Persistit in metaphora muscarum et apum, quae ita obsident valles et torrentes, ut omnia corrodant et foedent: sic Aegyptii et Assyrii omnia in Judaea populati sunt.


Versus 20: IN THAT DAY THE LORD WILL SHAVE WITH A HIRED RAZOR, WITH THOSE.

Pergit idem dicere alia metaphora. Est appositio, q. d. In novacula mercede conducta, quae non est alia quam hi qui degunt trans flumen Euphratem, puta Assyrii cum rege suo.

Nota: Sennacherib cum Assyriis vocatur novacula mercede conducta, quia ipse spoliorum et regnorum, ad quae punienda et vastanda mittebatur a Deo quasi conductus, levissime quasi tonsor usque ad cutem abrasit omnia, quae Judaeis et aliis gentibus saluti et honori erant, quae pilorum nomine significantur; imo totum corpus politicum, puta « caput, » id est principes; et « barbam, » id est sacerdotes et consiliarios; ac « pedes, » id est artifices et vilem plebeculam Judaeae, abrasit et abstulit, ait Cyrillus. Ita Aegyptus Nabuchodonosori a Deo data est pro mercede Tyri ab eo expugnatae, ut patet Ezech. XXIX, 18 et 19.

Pro conducta Septuaginta vertunt μεμεθυσμένῃ, id est inebriata, scilicet pilis, hoc est spoliis hostium: legerunt enim שְׁכִירָה scechira per schin: Noster vero et alii legunt per sin, tumque significat mercede conductam, quae vox notat Dei clementiam, quod scilicet misericors Deus non alat domi istos lictores, sed aliunde conductos accersat, ut faciant opus suum; nam, ut ait Isaias, cap. XXVIII, vers. 21: « Alienum est hoc opus ejus ab eo. Deus enim mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim, ut essent omnia; et sanabiles (salutiferas) fecit nationes (creaturas) orbis terrarum; et non est illis medicamentum exterminii (venenum exterminans et mortiferum), nec inferorum regnum in terra, » Sapient. I, 13.

Nota secundo: Tonsio et rasio capillorum erat signum servorum et servitutis, in quam a Chaldaeis redigendi erant Judaei. Unde Aristophanes ait: « Servus cum sis, comam nutris? » Et Pomponius Laetus De triumpho Diocletiani: « Consuetudinis, ait, fuit liberatos e captivitate currum triumphantis sequi abraso capite, in argumentum praecedentis servitutis. » Sic T. Flaminii qui de Macedonia triumphavit, currum duo millia Romanorum captivorum quos libertate donaverat, capitibus rasis sequebantur. Sic et S. Petro Antiochiae praedicanti caput ab improbis abrasum fuit ad ludibrium, quasi homo esset vilis et servilis conditionis, teste Beda in Histor. Anglorum. Quod Ecclesia vertit in honorem et decus: jussit enim sacerdotes et Religiosos caput radere, et comam rasam gestare, quasi diadema regni divini et coelestis: hoc est enim « regale sacerdotium » Christi et Christianorum, ut ait S. Petrus, I Epist. cap. II, vers. 9.

Porro Rabbini hunc capite et barba rasum accipiunt ipsum Sennacherib, de quo hanc historiam vel potius fabulam narrant, quam refert S. Hieronymus, in Quaest. in lib. II Paralip. XXXII: « Tradunt, inquit, Hebraei illi (Sennacherib) caput et barbam rasam ab Angelo in ignominiam, et hoc fuisse quod per Isaiam dictum est: In illa die radet novacula acuta in rege Assyriorum caput et barbam, etc. Quem cum eadem ignominia pervenisse ad templum Dei sui Nesroch, quem dicunt in reliquiis arcae Noe culturam habuisse. Cum ergo quereretur deprecans, cur se non adjuvisset, qui etiam filios suos Adramelech et Sarasar sibi offerret, si hoc ille ratum duceret illi; hoc audientes post tot clades, ruinas et ignominias, timentes ab eo interfici, interfecerunt eum.


Versus 21: A MAN SHALL NOURISH A COW.

Post captionem et vastationem Babylonicam tanta erit hominum paucitas, ut divites olim jam vix unam vaccam et duas oves sint habituri: tanta quoque eorum erit paucitas, ut integrae familiae lac unius vaccae et duarum ovium, non tantum sufficiat ad potum, sed et ad butyrum ac cibum; praesertim quia agris desertis et incultis, omnia vertentur in germina et pabula pecorum, quibus pastae vaccae et turgidae copiosum dabunt lac indeque butyrum. Ita S. Hieronymus et Cyrillus.


Versus 22: FOR EVERYONE WHO IS LEFT SHALL EAT BUTTER AND HONEY.

Non triticum, non hordeum, etc., quae terra non profert nisi colatur et seratur, q. d. Terra tunc erit omnino deserta, nec proinde homines non tritico, sed lacte et melle victitabunt.


Versus 23: EVERY PLACE WHERE THERE WERE A THOUSAND VINES WORTH A THOUSAND PIECES OF SILVER SHALL BE TURNED TO BRIERS AND THORNS.

Q. d. Vineta, quia a vepribus et spinis occupabuntur, tam vili erunt pretio, ut vinea uno emenda sit argenteo, id est, ut Septuaginta, siclo et mille vineae mille argenteis. Ita Cyrillus.

Secundo et melius, q. d. Agri olim adeo feraces, ut singulae vites, id est vitium annui proventus, singulis aestimarentur argenteis, et mille vites mille argenteis, redigentur in spinas et vepres. Ita Forerius et Sanchez.


Versus 24: WITH ARROWS AND WITH BOWS.

Q. d. In hosce saltus desertos, in haec non jam vineta, sed vepriceta et senticeta, ob feras et praedones nemo ingredi audebit, nisi bene armatus.


Versus 25: AND ALL THE MOUNTAINS THAT SHALL BE DUG WITH A MATTOCK, ETC.

Q. d. Valles et agri uberes deserentur; fugientque homines metu hostium cum pecoribus ad munitos natura montes, eosque non aratro, ut olim agros, sed sarculo sarrient, id est a spinis et vepribus purgabunt, ut possint seminari et coli, aut sint in pascua: unde spinae non erunt illis terrori, etiamsi ab eis pungantur et laedantur; quia necessitas et fames cogent eos non curare has puncturas: et tamen post omnem hunc eorum laborem, illa boves depascentur, et conculcabunt pecora. Ita S. Hieronymus.

Secundo et aptius Sanchez, q. d. Montes olim vitiferi, qui non aratro, sed sarculo proscindebantur, quique sedulo a domino spinis circumcirca quasi sepe cingebantur et defendebantur, disjectis jam ab hoste spinis et sepe, nemini erunt terrori, quo minus eo libere quivis irrumpat: unde boves in illa quasi pascua irruent, ab eisque et aliis pecoribus conculcabuntur.

Nota hebraismum: « Et omnes montes, etc., non veniet illuc, » hoc est, non veniet ad omnes montes.