Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prosequitur partum virginis prophetissæ, et ortum Emmanuelis. Unde in libro jubetur scribere ejus nomen: Velociter spolia detrahe, Festina prædari. Secundo, vers. 6, incredulis minatur Assyrios, quos tamen paulo post perituros denuntiat. Tertio, vers. 11, monet ne timeant conjurationem Rasin et Phacee, sed Deum exercituum. Quarto, vers. 19, illis qui non Deo, sed pythonibus credunt, eosque consulunt, exitium comminatur.
Textus Vulgatae: Isaias 8:1-22
1. Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. 2. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiæ: 3. et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus, Accelera spolia detrahere: Festina prædari. 4. Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum. 5. Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: 6. Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ: 7. propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus: et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, 8. et ibit per Judam, inundans et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel! 9. Congregamini, populi, et vincimini, et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini, accingite vos et vincimini: 10. Inite concilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. 11. Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: 12. Non dicatis, conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. 13. Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester, 14. Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis: et in petram scandali, duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. 15. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. 16. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. 17. Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum. 18. Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. 19. Et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis? 20. Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. 21. Et transibit per eam, corruet et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suspiciet sursum. 22. Et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustiæ, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
Versus 1: Take Yourself a Large Tablet
1. SUME TIBI LIBRUM GRANDEM. — Jubet Deus Isaiæ, ut grandi membrana in cylindrum convolvibili (tales enim erant veterum libri: unde alibi vocantur volumen) scribat magnis litteris hæc quinque verba: « Velociter spolia detrahe, cito prædare, » idque,
STYLO HOMINIS, — id est calamo, seu graphio, ac consequenter charactere et litteris apud homines usitatis, hoc est aperte et clare, ita ut ab omnibus legi et intelligi possint. Unde Chaldæus vertit, scripturam claram; idque primo, ut hæc scriptura sit publicum testimonium prophetiæ et promissionis hujus, quo illa, si falsa deprehendatur, mendacii convinci possit; sin vera inveniatur, uti certo invenietur, quo illa apud omnes auctoritatem, celebritatem et venerationem obtineat. Secundo, ut illa futuris sæculis, imo æternitati transcribatur. Hæc omnia non reipsa, sed per visionem facta sunt, uti mox patebit: quæ tamen visio publice omnibus proponenda, et posteritati per Isaiam in hoc libro et capite consignanda erat: et hoc symbolice significabat stylus hominis et testes adhibiti, etc.
VELOCITER SPOLIA DETRAHE, CITO PRÆDARE. — Hujus scriptionis causam et mysterium Isaias explicari sibi audiet vers. 3 et 4; nam vers. 3 vidit hoc fore nomen pueri nascituri, idque ob causam quam audiemus vers. 4.
Versus 2: And I Took for Myself Witnesses
2. ET ADHIBUI MIHI TESTES, — scilicet scripturæ, vel potius accessus ad prophetissam, de quo sequitur, idque ut per testes authentice hæc omnia conscriberem, et consignarem futuris sæculis. Testes hi quoque non revera, sed per visionem ab Isaia adhibiti sunt, uti ostendam vers. 3.
URIAM SACERDOTEM, ET ZACHARIAM FILIUM BARACHIÆ. — Fuerunt hi testes viri graves et omni exceptione majores, imo videntur fuisse Prophetæ, quibus idem revelatum sit quod hic Isaiæ revelatur, quique idem prophetarunt de Christo. Unde per visionem ostensi hic sunt Isaiæ, uti et sequentia: sicut in transfiguratione Christi testes fuerunt Moses et Elias, ut significaretur legem et Prophetas attestari Christo, in eoque terminari. Ita S. Cyrillus et Basilius. Urias enim, utpote sacerdos, erat legis doctor instar Mosis; Zacharias erat Propheta instar Eliæ. Quisnam fuerit hic Urias, uti et Zacharias, incertum est. Aliqui volunt hunc Zachariam esse eum, qui est ultimus inter Prophetas minores: uterque enim fuit filius Barachiæ, et ille, æque ut hic, Messiæ ortum et redemptionem hominum, licet diu post Isaiam (scilicet post ducentos annos, prophetavit enim post solutam captivitatem Babylonicam), exsultanter prædixit, de quo mox plura. S. Hieronymus vero putat hunc Zachariam esse sacerdotem illum, qui cum aliis sub Ezechia domum Dei ab Achaz pollutam expiavit, II Paral. xxix, 13. Fuit tertius Zacharias filius Joiadæ, sed hic a centum annis erat mortuus, occisus a Joas rege, qui fuit avus Oziæ. Denique potuit esse alius nobis incognitus, cognitus tamen et famosus tempore Isaiæ, qui patrem habuerit nomine Barachiam, æque ut ille ultimus Prophetarum.
Porro Urias hic nonnullis fuisse videtur Sacerdos summus, tum quidem vir fidelis, qui tamen post hanc prophetiam, puta post expugnatam ab Assyriis Damascum, metu Achaz regis, ejus jussu erexit aram idolis ritu Damascenorum et Gentilium, IV Reg. xvi. Verum quomodo Deus talem, tamque levem, timidum et inconstantem vocasset et adhibuisset ad res tantas, ut testem fidelem, qui tam infidus fuit Deo, tamque facile a fide Dei ad idola deflexit? Alii forte verisimilius censent hunc Uriam esse Prophetam illum, qui diu post Isaiam vixit tempore Jeremiæ, et prædixit multa mala eventura duabus tribubus, ideoque occisus est a Joakim rege, uti testatur Jeremias, cap. xxvi, vers. 20. Iidem putant Zachariam filium Barachiæ, alterum Isaiæ testem, esse Zachariam qui est ultimus inter minores Prophetas, de quo paulo ante dixi. Cum enim hi testes per visionem sint exhibiti Isaiæ, non mirum si necdum nati, sed nascituri citentur: Deo enim præsentia sunt quæcumque futura sunt. Idque fecit Deus primo, ut Isaias hoc vaticinio prophetiam futuram Uriæ et Zachariæ, et hi vicissim suis oraculis Isaiæ prophetiam jam præteritam confirmarent. Secundo, quia hæc prophetia Isaiæ duo præcipue complectitur, scilicet calamitates imminentes Judæis, quas copiose Urias prædixit, et futuram liberationem per adventum et nativitatem Messiæ, quem lætanter cecinit Zacharias, cap. II, vers. 10: « Lauda et lætare, filia Sion, » et cap. ix, vers. 9: « Exsulta satis, filia Sion. » Hæc est sententia S. Chrysostomi, Procopii, Chaldæi, R. Akibæ apud Galatinum, lib. VII, cap. xvi.
eum vocat Grandiloquum. Quinto, quia de Christo et Christianis ita prophetat, ut non videatur de futuris vaticinari, sed de praeteritis historiam texere, ait S. Hieronymus, ut qui Isaiam legerit, versari se putet in Evangelio. Quare in Evangeliis totoque novo Testamento unus Isaias saepius citatur et auditur, quam omnes reliqui prophetae simul juncti. Isaiae enim testimoniis quasi stellis ita interpunctum et irradiatum est Evangelium, ut qui illud exponere voluerit, simul Isaiam; et qui hunc, simul Evangelium interpretari debeat. Hic enim virginem parientem, Christum conceptum, natum, quaesitum et adoratum a Magis, fugientem in Aegyptum, docentem, concionantem, miracula patrantem, patientem, morientem, resurgentem, venientem ad judicium, judicantem et triumphantem, non tam in Scriptura descriptum legimus, quam in viva imagine expressum intuemur; ut merito haec prophetia prae reliquis vocetur et inscribatur Visio. Certe parvulum Emmanuelem nobis natum, ejusque dolores cruciatus et tormenta tam graphice et pathetice depingit Isaias, ut tam passio Jesu Christi secundum Isaiam, quam secundum Matthaeum aut Marcum legi et indigitari possit. Quapropter Isaias plenus est spiritu, non tantum prophetico, sed et Christiano atque Apostolico, ejusque prophetia non tantum prophetia est, sed et Evangelium. Sexto, quia non tantum praevidit et praedixit ea quae paulo post, nec tantum ea quae ultimis saeculis Christi, sed etiam quae tempore Antichristi in fine mundi eventura sunt; hoc est enim quod ait, Eccli. xlviii, 27: « Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. » Septimo, quia fuit thaumaturgus, et oracula sua miraculis confirmavit: nam per suas preces evocavit angelum, qui cecidit in exercitu Sennacherib una nocte 185 millia Assyriorum. Rursum reduxit solem, ejusque umbram in horologio Achaz, eoque signo Ezechiae regi sanitatem restituit, et quindecim annos vitae addidit, Isaiae xxxvi et seq. Octavo, quia plurimis annis prophetavit, videlicet sub Ozia, qui 52 annis regnavit; sub Joatham, qui 16; sub Achaz, qui 16; sub Ezechia, qui 29; pervenitque ad regnum Manassis filii Ezechiae. Jam pone illum coepisse prophetare anno 17 Oziae, uti tradit Eusebius in Chronico, restabunt ex regno Oziae anni 36. His adde 16 Joatham, 16 Achaz, et 29 Ezechiae, colliges annos 96, quibus prophetavit Isaias. Quare, si dicamus eum instar Christi et Joannis Baptistae, ex more Hebraeorum non coepisse prophetare ante annum aetatis trigesimum; hinc sequetur eum ad decrepitam aetatem vixisse, usque ad annum aetatis 126, et ulterius: occidit enim eum Manasses, idque non statim initio regni (coepit ipse regnare puer anno 12 aetatis); sed cum jam grandior et nequior esset effectus. Nono, quia Isaias non tantum Propheta fuit et Evangelista, sed et Apostolus, inquiunt Cyrillus et Chrysosto-
3. ET ACCESSI AD PROPHETISSAM, ET CONCEPIT. — Rabbini, quos sequuntur Richardus Victorinus, lib. I De Emmanuele, cap. viii, S. Thomas, S. Chrysostomus, Sixtus Senensis, Vatablus, Isidorus Clarius, Forerius et Montanus, prophetissam hanc intelligunt uxorem Isaiæ, ad quam accesserit Isaias eam cognoscendo, quæ inde concepit et peperit filium, cui Isaias pater nomen imposuit: « Accelera spolia detrahere, festina prædari; » ut hic filius suo nomine Judæis portenderet, brevi spoliandam et prædæ Assyriorum exponendam esse Syriam ac Samariam, uti prædixit Isaias, cap. præced., vers. 16. Unde de eo subdit: « Quia antequam sciat puer vocare patrem, auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ, » q. d. Antequam puer hic sit trium vel quatuor annorum ut possit fari, et vocare patrem ac matrem, Assyrii spoliabunt Syriam et Samariam. Id ita accidisse probant, quod hæc prophetia edita videatur in principio regni Achaz, qui regnare cœpit anno 17 Phacee regis Israel: Phacee autem tantum 20 annos regnavit, et in fine regni Phacee Theglathphalasar rex Assyriorum multas urbes Samariæ vastavit, earumque incolas transtulit in Assyriam, IV Reg. xv, 29. Ergo vastari cœpit Samaria, cum hic Isaiæ filius necdum explesset triennium. Achaz enim cum Phacee tantum triennium regnavit. Porro hunc Isaiæ filium asserunt fuisse typum Christi Emmanuelis nostri, qui cito spoliavit regnum diaboli: ideoque matrem hujus filii vocari Prophetissam, tum quia erat uxor Prophetæ Isaiæ, sicut olim uxor episcopi, vocabatur episcopa; presbyteri, presbytera; diaconi, diaconissa, quæ scilicet ejus ante ordinationem fuerat uxor: nam post ordinationem episcopi, presbyteri et diaconi uxore abstinere, et cælibes juxta Canones vivere debebant; tum quia uxor hæc erat pia et orationi addicta, et forte assumpta ex cœtu virginum quæ Deo serviebant in templo, sicut ex eodem Joseph accepit conjugem B. Mariam; tum quia forte vere habuit spiritum propheticum; tum denique quia typus fuit B. Virginis, quæ vere fuit prophetissa. Huic expositioni favet illud quod ait Isaias, vers. 18: « Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel: » tam enim Sear Jasub, quam hic alius Isaiæ filius suo nomine « Accelera, spolia detrahere, » fuit portentum, et prophetavit excidium Israelis.
Refert S. Gregorius, lib. II Dialog. cap. xxxv, de S. Benedicto, quod ipse in oratione ita mente in Deum elevatus fuerit, ut sub eo viderit mundum totum quasi parvum globum in radiis solis collectum. Quæranti quomodo id fieri potuerit, respondet, causamque et modum assignat, dicens: «Quia videnti Deum angusta est omnis creatura,» et mens S. Benedicti in Deo dilatata sub eo mundum quasi globulum vidit. Simili modo nostri Prophetæ ita spiritu elevabantur in Deum, ut res etiam remotas quasi coram se positas cernerent, ideoque eorum prophetia vocatur Visio, ipsique vocantur Videntes, ut liber Addo Videntis, id est Prophetæ; et Saul ad Samuelem: «Ubi est domus Videntis?» cui Samuel: «Ego sum videns,» id est Propheta, I Reg. ix, 18. Hanc prævisionem Deus Prophetis, sed maxime Isaiæ, communicavit. Isaias enim ea quæ prædicit, ita distincte et dilucide proponit, ut qui ea legit, cernere se potius putet præsentia, quam sperare futura. Ita Thales rogatus, «quantum a mendacio distaret veritas?» respondit: «Quantum oculi ab auribus.» Sensit vir sapiens, ea demum esse indubitatæ fidei quæ hominum oculis cernuntur, non quæ auribus audiuntur. Tertio, Prophetæ sæpe pro eodem accipiunt hæc tria, scilicet, «visio, verbum, onus,» nimirum pro prophetia, de quo cap. xiii, 1. Vide Can. I. Quarto, dicit «visio,» non mea, sed Isaiæ: non tam modestiæ quam historiæ causa, scilicet ut sequentibus seculis sciatur hunc esse librum Isaiæ, non alterius: hac enim de causa scriptores libris quos edunt suum nomen præfigunt. Filii Amos. — Alius est hic Amos ab Amos qui est tertius inter minores Prophetas, ut dixi in Proœmio. Utrumque Prophetam fuisse censent Hebræi; tradunt enim ipsi hanc regulam: quoties in titulo Prophetarum nominatur pater Prophetæ, vel avus, vel abavus, significatur singulos eorum fuisse Prophetas; sed hæc regula dubia et eruditis falsa videtur, de qua re alibi agam. Quam vidit (id est audivit a Deo) super Judam et Jerusalem. — Septuaginta, quam vidit contra Judam et Jerusalem. Hebræum enim אל al et super et contra significat: hic melius vertas, «super.» Isaias enim non tantum adversa, sed et læta Judæ prænuntiat. Sub «Juda» accipe et Tribum Benjamin: hæc enim in schismate decem Tribuum sub Jeroboam cum Juda adhæsit Roboam, et domui Davidis, q. d. Hic liber Isaiæ continet tam prospera quam adversa, quæ ipse in spiritu prævidit in diebus Oziæ, Joatham, Achaz et Ezechiæ, posteris Judæ et Benjamin, ac maxime Hierosolymitis obventura, partim sub illis ipsis regibus, partim post eos. To enim «in diebus Oziæ» referendum est ad «vidit,» ut patet: nam licet Isaias, cap. xiii et seq., prophetet etiam contra Babylonios, Medos, Syros, Ægyptios, etc., tamen præcipue et communissime prophetat Judæis. Unde eis suam prophetiam inscribit.
Versus 3: And I Went to the Prophetess
Verum S. Hieronymus, Cyrillus, Basilius et Chaldæus hic, R. Haccados apud Galatinum, lib. VII, cap. xviii; Procopius, Rupertus, S. Augustinus, lib. XVII De Civit. cap. ult.; Epiphanius, hæres. 78; Eusebius, lib. VII Demonstr. cap. II, Ambrosius in cap. I Lucæ, ad vers. 41 et 44, et passim alii veteres ac recentiores hunc sensum ut crassum et Judaicum, imo spureum et obscænum, æque ac Calvinianum rejiciunt, atque hunc locum explicant de conceptione Virginis et partu Emmanuelis. Primo, quia de Virgine et Emmanuele uti cœpit cap. præced., ita agere pergit hoc cap. et seq. Secundo, quia vers. 8, hunc puerum vocat Emmanuel: ait enim: « Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel! » Quæ verba filio Isaiæ competere nequeunt. Tertio, hic puer idem est cum puero cap. præced., vers. 13 et 16; nam quod ibi ait: « Quia, antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra, quam tu detestaris a facie duorum regum; » hic de eodem iisdem pene verbis ait, vers. 4: « Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum. » Ille autem puer de quo, cap. præced., non potest intelligi filius Isaiæ (qui tunc necdum natus erat, imo Isaias necdum ejus ullam mentionem fecerat; nam hoc cap. dicitur concipiendus), sed Emmanuel sive Christus, ut patet ex eo quod immediate præcedit: « Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel; » ergo et hoc capite non alius puer intelligi potest quam Emmanuel. Quarto, quia Septuaginta, vers. 4, dicunt quod hic puer spoliabit Samariam. Pro eo enim quod nos habemus, « auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ; » ipsi vertunt, accipiet fortitudinem Damasci et spolia Samariæ; quod proprie soli Christo, filio Isaiæ non nisi improprie, convenire potest, hoc modo, accipiet, id est accipienda portendet. Quinto, quia præcedens explicatio non satis cohæret cum verbis Prophetæ, et cum historia. Nam regnum Samariæ eversum est anno 6 Ezechiæ, cum puer hic Isaiæ jampridem sciret vocare patrem et matrem: erat enim tum facile 16 annorum: cujus contrarium hic asserit Isaias. Respondent aliqui, tunc quidem eversum esse regnum Samariæ, sed longe ante cœpisse Assyrios eam deprædari, quod hic tantum prædicit Isaias. Sed contra, Isaias non tantum deprædationem, sed et interitum regni prædicit; nam cap. vii, vers. 8, expresse ait: « Adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus. »
Objicit secundo Calvinus (qui negat penetrationem corporum (ita ut duo sint in eodem loco) Deo esse possibilem; ac proinde negat Virginem manentem virginem peperisse, sicuti negat Christum post resurrectionem clausis januis ad discipulos introiisse) non convinci B. Virginem manentem virginem concepisse et peperisse Christum, quia haec verba: «Ecce virgo concipiet,» possunt accipi in sensu diviso, non composito, q. d. Quae antea fuerat virgo, illa jam post copulam, non virgo, sed corrupta concepit. Verum hoc commentum clare refellit S. Matthaeus, cap. 1, vers. 20 et 23, ubi, ut omne dubium tollat, dicit: «Quod in ea natum est (non de viro Joseph, sed) de Spiritu Sancto est.» Ergo Virgo manens virgo concepit ex Spiritu Sancto. Deinde subdit: «Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium; et vocabitur nomen ejus Emmanuel.» Idem refellunt Patres omnes, totaque Ecclesia, quae ita haec verba Isaiae et Matthaei accipit in sensu composito, ideoque firmiter credit quod B. Virgo fuerit virgo tam in partu et post partum, quam ante partum. Citat Pater noster Canisius, lib. II Marial., cap. XIV et XV. Et quale, quaeso, esset hoc signum, quod vir-
Præparatus mons domus Domini. — Hebræum מכון nachon significat non tantum præparatus, erectus, directus, sed etiam fundatus, munitus, instructus, firmatus et stabilitus; ut nullæ vires, imo nec portæ inferi ei possint prævalere. Sic et alibi sæpe præparare capitur pro firmare, ut Proverb. viii. 27: «Quando præparabat, id est fundabat, cœlos, aderam.» Psalm. xxiii, vers. 2: «Super flumina præparavit, id est firmavit, eum,» scilicet terram. Quæres: Quisnam est iste mons? Respondent quidam imo Judæi esse Sion, qui sub Messia, inquiunt, imponetur monti Carmelo et Thabori, atque per tres leucas sursum attolletur. Sed hæ eorum solitæ sunt næniæ. Vide Galatinum, lib. V, cap. III. Secundo, aliqui Catholici per montem accipiunt Sionis gloriam, quam scilicet ipse accepit, quando Christus in templo est præsentatus, docuit anno duodecimo, multa fecit miracula, et tandem Spiritum Sanctum in Apostolos e cœlo misit. Verum hic sensus symbolicus est. Tertio, S. Cyprianus, vel quisquis est auctor libri De Sina et Sion, montem hunc aiunt esse crucem Christi. Rursum S. Gregorius, lib. I in I Regum, ait montem hunc esse beatam Virginem: ejus enim sanctitas super omnes Sanctos et Angelos effulsit, et instar montis eminuit. Ipsa enim «meritorum verticem supra omnes Angelorum choros usque ad solium deitatis erexit,» inquit S. Gregorius in lib. I Regum, cap. 1, sub initium. Verum etiam hæc symbolica et mystica sunt. Quarto, S. Hieronymus, Basilius, Rupertus, et multi alii veterum censent montem hunc esse Christum. Hic enim est mons in vertice montium, id est Apostolorum et Prophetarum, quos sua doctrina et gratia superat et excellit. Hic sensus cum sequenti cohæret: Christus enim est Ecclesiæ caput; unde Christus et Ecclesia unum quid censentur, juxta regulas Ticonii apud S. Augustinum. Quidquid ergo de Ecclesia dicitur, dicitur etiam de Christo: et e converso. Quinto, et aptissime, Cyrillus hic, et Eusebius, lib. II Demonstr. cap. xxxii, Athanasius, initio epist. ad Epictetum, per montem intelligunt Ecclesiam; hæc enim est domus Domini altissima, et maxime conspicua, perinde ac si in monte esset sita. Est
27. Sion in judicio redimetur. — q. d. Israel per Cyrum liberabitur e Babylone post justam satisfactionem, scilicet pœnam 70 annorum captivitatis toleratam: illa enim hic vocatur judicium, quia justo Dei judicio eis fuit inflicta. Hinc Septuaginta vertunt: Cum judicio salvabitur captivitas ejus. Unde tunc Esdras, Nehemias aliique justi judices et principes «reducent,» regentque «eam in justitia,» uti explicui vers. præcedenti. Aliter Sanchez, «in judicio,» inquit, id est non temere, sed cum delectu; quia scilicet illi reducentur qui erunt timentes Deum, ut ait Tobias, cap. ult., vers. 7, et quorum spiritum Deus suscitavit, ut dicitur I Esdræ 1, 1. Secundo, plenius et verius hoc factum est per Christum (ad quem de more hic avolat Propheta, juxta Can. vi et xii) qui «in judicio,» id est ex rigida justitia, redemit Sion, id est Ecclesiam Judæorum et Gentium, quæ cœpit in Sion et Jerusalem. Ubi nota: Hæc Christi redemptio, licet fuerit opus summæ clementiæ et misericordiæ, hic tamen vocatur «judicium et justitia.» Primo, quia Christus ex justitia soluto lytro, puta pretio sanguinis sui, nos redemit. Secundo, quia dæmon, utpote tyrannus, injuste captivos tenebat Judæos, aliosque homines, licet peccatores, agens eos pro suo libitu ad omne scelus; unde juste hac tyrannide a Christo privatus est. Tertio, quia licet dæmon a Deo potestatem tortoris in peccatores acceperit, ut eos occideret morte præsenti et æterna, tamen non accepit potestatem in Christum justum et Dei Filium. Unde quia ipse hac potestate sua abusus est, dum eum per Judæos curavit occidi, hinc juste meruit eadem in totum privari: Christus etiam morte sua tam iniqua et indigna hoc ipsum meruit; et hoc est quod ait Christus Joan. cap. xii, vers. 31: «Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Ita S. Hieronymus et Rupertus. Quarto, quia Christus Ecclesiæ et peccatoribus dat et infundit justitiam, dum eos a peccato redimit et justificat. Anagogice Christus perfectissime redimet Sionem, id est Ecclesiam, ab omni malo tam culpæ quam pœnæ in resurrectione novissima, idque ob meritum pœnitentiæ et patientiæ Sionis in hac vita.
1. Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare. 2. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae: 3. et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus, Accelera spolia detrahere: Festina praedari. 4. Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum. 5. Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens: 6. Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: 7. propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus: et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus, 8. et ibit per Judam, inundans et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus, implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel! 9. Congregamini, populi, et vincimini, et audite, universae procul terrae: confortamini, et vincimini, accingite vos et vincimini: 10. Inite concilium, et dissipabitur: loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. 11. Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens: 12. Non dicatis, conjuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. 13. Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et ipse terror vester, 14. Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis: et in petram scandali, duabus domibus Israel; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. 15. Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. 16. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. 17. Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum. 18. Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. 19. Et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis? 20. Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. 21. Et transibit per eam, corruet et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum. 22. Et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustiae, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.
(2) Vates liberatus ab indignitatis suæ conscientia paratissimum se jam sentiebat ad serviendum tanto regi cum ministris cæteris Seraphis. Cum igitur audiret quærentem Dominum, quem ad magnam aliquam provinciam habiturus esset ministrum, jam audacior factus, ultro se offert. «Quis ibit nobis,» id est pro nobis, ad nostra mandata exsequenda, ut Kimchi explicat, qui præterea observat usurpari pluralem, nobis, quod Deus cum Seraphis locutus, et consilium cum eis iniens, de hac re inducatur. Indignum id Deo Michaelis censet. Sed cum hoc viso Deus sistatur ut rex, omnesque illius imagines desumptæ sint ab aula regia, Jova haud incommode describi possit instar regis, e solio consiliarios suos interrogantis de eo quem missurus esset ad Judæos, ut mandata ad eos ferret. Malo tamen nobis pro simplici plurali majestati cohærere, quo Deus de se loquens utitur. Conf. Gesenii Lehrgeb., pag. 663, 799. Hieronymus: «Pro eo quod et nos et alii omnes interpretes transtulerunt nobis, quod hebraice dicitur lanu, nescio quid volentes Septuaginta posuerunt, ad populum istum, quod penitus in Hebræo non habetur (videtur Græcus Interpres oculo aberrasse in versum sequentem, ubi legitur populo huic). Quando autem ex Dei persona dicitur nobis, illo sensu accipiendum est, quo et in Genesi legitur (I, 26): Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut sacramentum indicet Trinitatis. Quando enim in Evangelio (Joan. X, 30) legimus dicentem Dominum: Ego et Pater unum sumus, et unum ad naturam referimus, sumus ad personarum diversitatem. Sic Domino jubente Trinitas imperat. Propterea autem non dicit Dominus, quem ire præcipiat, sed proponit audientibus optionem, ut voluntas præmium consequatur. Et Propheta non temeritate et arrogantia propriæ conscientiæ se ire promittit, sed fiducia, quoniam purgata sunt labia ejus, et ablata iniquitas, mundatumque peccatum.» Chaldæus: Et quis ibit ad docendum? Nec Syrus nobis expressit. Cum essent qui ex hoc versu colligerent, hoc carmen esse omnium quæ Isaias edidit, primum, hanc sententiam Kimchi in Præfatione ad suum Commentarium in nostrum Prophetam refutare studet hac observatione: «Ex illo cap. VI, 8, Quem mittam? constat exstitisse Isaiæ et alios, præter ipsum, prophetas; et revera vixit tunc Amosus, Zacharias, intelligens visionem Dei, et Oseas, Beeri filius. Ait: Quem mittam? nimirum qui reprehendere sciat populum hunc: misi enim ad eum prophetas, et nihil profecerunt; respondit Isaias: Ecce ego, mitte me! quasi dicat: En! ego adhuc existo; quod si adhuc nihil profeci, forsan proficiam in posterum.» Qui sensus verus, mero ex lubitu infertur. (Rosenmüllerus.)
17. EXSPECTABO DOMINUM, — q. d. Licet Dominus videatur oblitus populi sui, atque ab eo abscondisse et avertisse faciem suam; tamen ego non abjiciam spem, sed exspectabo eum, etiamsi moram fecerit: quia Dominus populi sui miserebitur, ideoque jam nonnulli, sed tempore Christi multo plures, ex eo convertentur; nam illi populo ego et pueri mei dati sumus in signum et portentum, ut sequitur. ET PRÆSTOLABOR EUM. — Septuaginta et ex iis S. Paulus, Hebr. II, 13, vertunt, et ego fidens in eum, q. d. Ego confido quod Deus nunc populum suum liberabit ab hostibus; et magis quod tempore Christi per Christum convertet aliquos ex Judæis, puta Apostolos, qui deinde reliquias Judæorum omnesque gentes convertant, itaque prædentur et spolient totum regnum Syriæ et Samariæ, id est infidelitatis æque ac diaboli. Primo, noster Sanchez sic explicat, q. d. Exspectabo et sperabo in Deum; nam sperare me jubent filii mei, qui nomine suo portendunt salutem: sicuti nomine suo salutem Gentium, et derelictionem Judæorum portendunt dum proles, Osee cap. I; sicque fuerunt portentum Israelis: nam unus filius meus, scilicet Sear Jasub, nomine suo significat reliquias populi convertendas; alter, cui nomen est « Velociter spolia detrahe, » significat brevi liberandam esse Judæam a duobus regibus Rasin et Phacee. Allegorice vero sperat Isaias, id est Christus, mundi fidem et salutem, cujus pueri, id est Apostoli, facti sunt in portentum mundo. Duo enim ejus filii primarii sunt, scilicet Simon, quem vocavit Petrus ob robur et firmitatem fidei; ac Jacobus et Joannes fratres, quos vocavit Boanerges, id est filios tonitrui, quia sua prædicatione percellent et convertent Judæos et Gentes. Verum de hoc sensu dixi vers. 3.
Pluribus id refutat Leo Castrius. Multo minus potest hic locus accipi de Osee ultimo rege Israel: quia is jam erat occisus, et regnum Israel eversum, non a Moabitis, sed ab Assyriis. Tertio, Hebraei aliqui et Forerius pro « agnum » vertunt, arietem, et per arietem accipiunt vel machinas bellicas, quae ob similitudinem arietum arietes vocantur, vel duces et milites fortes instar arietum, quasi per ironiam et irrisionem dicat Propheta: O Moabitae! instruite arietes, duces et milites ad oppugnandum Sion, qui dominentur terrae sanctae, eamque sibi subjiciant; sed frustra id facietis, quinimo arrogantiae vestrae poenas dabitis. Verum dico cum S. Hieronymo, Hugone, Lyrano, Adamo, Vatablo et aliis, per « agnum » hic accipi Christum, qui ex Ruth Moabitide prognatus est. Cum enim Isaias vaticinaretur de excidio Moab, videretque gentem pene interituram, indoluit. Unde altera ex parte videns ex Ruth Moabitide nasciturum esse Christum, ad eum more suo obiter (unde Biblia Plantina hunc versum parenthesi includunt) advolat, ejusque nativitate consolatur tam se quam Moabitas, indeque statim redit ad institutam narrationem, et ad onera Moab: Vide Can. IV, q. d. Mitte, o Domine! vel, ut hebraice est, שלחו scilchu, id est mittite, et rorate, scilicet, o coeli! vel vos, o Pater! o Fili! o Spiritus Sancte! non agnos illos mutos et vectigales Moabitarum, sed agnum dominatorem terrae, id est Christum, qui quasi agnus Dei tollat peccata mundi, totique Ecclesiae et orbi dominetur: mittite, inquam, eum de Petra urbe deserti, quae est in Moab, puta de Ruth Moabitide, quae in hac urbe nata, jam olim ex ea migravit ad Judaeos. Quare quod Vatablus sic exponit: O Domine! ne perdas Moabitas, ut tandem nascatur Messias, sic accipi debet, scilicet ut nascatur Messias, qui salvet suos cognatos, videlicet Moabitas. Nam ipse nascetur ex Ruth, quae olim ex Moab hoc Dei consilio ad Judaeos transiit, ut scilicet ex ea descenderet Christus, qui Moabitis salutem afferret. Nam alioqui etiamsi omnes Moabitae fuissent deleti, adhuc Christus descendisset ex Davide et Ruth; utpote quae diu ante hanc cladem, Judaeorum genti fuerat inserta. Booz enim ex Ruth genuit Obed, Obed genuit Jesse, Jesse genuit David, ex quo prognatus est Christus.
gines Deo consecratas; sed et proprie, quia futura prædixit, uti in suo hymno Magnificat prædixit illud: « Beatam me dicent omnes generationes: » quod etiam hodie ubique impleri et verificari cernimus. Secundo, fuit prophetissa, quia genuit summum orbis Prophetam, scilicet Christum. Tertio, quia in ea peractum est magnum illud pietatis sacramentum, scilicet ut virgo conciperet et pareret nobis Emmanuelem, ut dixi cap. præced.; eo enim alludit. Prophetare enim in Scriptura subinde significat miracula facere, uti dixi in Proœmio. Maximum autem miraculum et portentum fuit Verbum in Virgine caro factum. Prophetavit ergo B. Virgo, dum concepit et peperit nobis Deum, eumque sua carne induit et corporavit. Sensus ergo est: In visione ostensa est mihi prophetissa augusta Virgo Maria, indicatumque est mihi ut ad eam accederem; illam enim explicaturam mihi quid esset illud quod audieram vers. 1: « Scribe, Velociter spolia detrahe, cito prædare. » Venerabundus ergo eam adii, salutavi, et vidi illam per obumbrationem Spiritus Sancti concipere et parere Emmanuelem, cui jussus sum dare nomen illud quod audieram vers. 1: « Velociter spolia detrahe, cito prædare; » in eoque completam et explicatam meam visionem vidi et intellexi.
Ut hæc omnia melius connectantur et intelligantur, nota omnia hæc non realiter contigisse, sed per imaginationem et visionem objecta fuisse Isaiæ. Itaque sicut cap. vi, Isaias per mentalem visionem vidit Deum in throno, et Seraphim ei acclamantes « Sanctus, » unumque ex eis calculo urentem labia sua: ita et hic vidit non corporaliter, sed mentaliter librum grandem, in quo visus est sibi scribere stylo hominis, « Velociter spolia detrahe, » atque mentaliter testes suæ scriptionis adhibuit Uriam et Zachariam: cumque quid hæc scriptura sibi vellet non intelligeret Isaias, innuit ei Deus ut adiret venerandam quamdam matronam ac prophetissam, quam ejus imaginationi objecit. Visus ergo est sibi Isaias eam adire, ac videre quod illa conciperet et pareret filium, cui ipse jubetur imponere illud nomen quod in libro jussus erat scribere, scilicet: « Accelera spolia detrahere: Festina prædari. » Mox causam et mysterium in hoc nomine latens discit, dum audit: « Quia antequam sciat puer, » etc.
Symbolice, S. Hieronymus et Origenes per prophetissam accipiunt Spiritum Sanctum; רוח ruach enim, id est spiritus, hebraice est feminini generis. De Spiritu Sancto enim conceptus et natus est Christus. Dicitur Prophetissa, quia ex eo Prophetæ hauserunt et conceperunt suas prophetias, juxta illud: « Accedite ad eum, et illuminamini. » Hic sensus est duriusculus; nec enim Spiritus Sanctus concepit et peperit Christum, quod hic de prophetissa asserit Isaias. Planius Eusebius, lib. VII Demonstr. Evangel., cap. II, censet hæc verba attribui posse Spiritui Sancto, q. d. Ego Spiritus Sanctus accedam ad virginem, illamque obumbrabo et fecundabo, ut pariat Messiam. Accedit huc Epiphanius, hæresi 30, quæ est Ebionæorum, qui hæc accipit de accessu et ingressu Archangeli Gabrielis ad Virginem, ut ei annuntiaret conceptum et partum Messiæ ex Spiritu Sancto.
Versus 4: Call His Name, Hasten to Strip the Spoils
VOCA NOMEN EJUS, ACCELERA SPOLIA DETRAHERE. — « Voca, » id est prædic talem fore hunc puerum, ut jure sic vocari possit; neque enim de facto Christo hoc nomen, sed aliud, scilicet Jesus, impositum est. Vide Can. XXXVII et XXIX. Nota: Isaias jubetur vocare Christum duobus nominibus quæ idem significant, scilicet primo: « Accelera spolia detrahere; » secundo: « Festina prædari, » ut certa et magna celeritas hujus prædationis significetur, q. d. Tu puer, o Christe! eris celerrimus prædator, tu citissime nos, qui eramus spolia diaboli, ab eo tibi detrahes, orbemque convertes et pervades quasi fulgur, uti Apelles pinxit Alexandrum Magnum fulgur manu tenentem, quia ipse celerrime, scilicet sex annis, orbem subjugavit, factusque est monarcha, q. d. Christus celeriter spoliabit et prædabitur regnum diaboli, dum ascendens in altum captivam ducet captivitatem, item regnum Damasci et Samariæ, uti sequitur. Hoc est quod de Christo ait Paulus: « Exspolians principatus, et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso, » Coloss. II, 15. Talis prædo et spoliator diaboli fuit Paulus, de quo Jacob, Genes. xlix, 27: « Benjamin lupus rapax, mane comedet prædam, et vespere dividet spolia. » Secundo, hæc duo nomina innuunt quod Christus duos reges, scilicet Rasin et Phacee, rursum Herodem ac Obodam, sit vita et regno spoliaturus; denique quod idem sit bis facturus, primumque velut in signum et præludium posterioris; strages enim Rasin et Phacee fuit signum stragis Herodis et Obodæ.
9. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. — Hebraice est, nisi Dominus צבאות sabaoth, id est exercituum: sabaoth enim nomen, vel potius epithetum est Dei, significans Dei potentiam instructam copiis maximis, promptissimis et invictissimis exercituum cœlestium et terrestrium, puta Angelorum, stellarum, fulminum, grandinum, tonitruorum, ursorum, leonum, vesparum, omniumque creaturarum, quibus nemo resistere potest, q. d. Cur ergo vos, o Judæi! audetis resistere Deo sabaoth? Primam Deum sabaoth nominasse et invocasse legitur Anna mater Samuelis, I Reg. i. Vide de decem Dei nominibus dicta Exodi vi, 3. Nota: Pro semen hebraice est שריד sarid, id est reliquum, paucæ reliquiæ, q. d. Nisi Deus ex illa communi et universali vastitate hostili paucos aliquos, quasi reliquias et semen gentis (uti Noe fuit semen generis humani) conservasset fecissetque superstites; nos omnes Judæi fuissemus omnino ut Sodoma deleti: tanta enim fuit impietas Hierosolymæ æque ac Sodomæ, ut Josephus, lib. VI Belli, cap. xvi, dicat: «Puto, si Romani contra noxios venire tardassent, aut hiatu terræ devorandam fuisse civitatem, aut diluvio perituram, aut fulminum ac Sodomæ incendia passuram: multo enim magis impiam progeniem tulit, quam illa protulerat.» Ad litteram loquitur Isaias tum de paucis illis Judæis, qui superfuerunt captivitati Babylonicæ, et cum Zorobabel ac Jesu filio Josedec reversi sunt Hierosolymam; tum de paucioribus, qui superfuerunt cladi Romanæ per Titum. Judæi ergo, quia æque, imo magis peccarunt, quam Sodomitæ, hinc et magis quam illi puniti sunt: hoc enim est quod ait Jeremias Thren. iv, 6: «Major effecta est iniquitas (id est pœna iniquitatis) filiæ populi mei peccato (id est pœna peccati) Sodomorum.» Hic sensus respondet Hebræo sarid, estque planissimus et simplicissimus, ideoque genuinus. Paulo aliter explicat Sanchez, q. d. Propter paucos justos, ut Oseam, Amos, Joel, Jonam, Michæam, qui fuerunt verum Dei semen, id est viri sancti, Deus non funditus delevit urbem et gentem Judæorum: sicut non delevisset Sodomam, si in ea inventi fuissent decem justi. Allegorice Apostolus, Rom. ix, 29, hæc transfert ad Christum, q. d. Nisi Deus ex Judæis parum reliquiarum, videlicet B. Virginem, Apostolos, et paucos alios in Christum credentes selegisset et reservasset, reprobatus fuisset totus Israel ob infidelitatem, et periisset ut Sodoma et Gomorrha. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Rupertus et Haymo. Huc accedunt Origenes et Œcumenius in Rom. ix, qui per «semen» accipiunt Christum, vel doctrinam Christi. Sic et S. Basilius et Hugo exponunt, q. d. Nisi Deus ex Judæis suum semen, id est Christum nasciturum, decrevisset, ideoque aliquos Judæos, ex quibus nasceretur, in hoc excidio servasset, omnes fuissent deleti. Christo ergo debent Judæi quod non plane fuerint excisi. Sic de Fabio Maximo dixit Ovidius lib. I De Ponto, elegia 2: Qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti, Non omnes Fabios abstulit una dies. q. d. In tanta clade Fabiorum per Annibalem facta, Deus servavit unum, ex quo nasceretur Fabius Maximus Reipublicæ columen.
Notant exacti Chronologi hæc de Virgine paritura Emmanuelem ab Isaia prædicta esse anno 3 Achaz, aut sub initium anni quarti: quæ autem hoc cap. viii prædicit, ad annum 4 regni Achaz præcipue pertinere, eoque compleri cœpisse. Nam ex IV Regum xvi, et II Paralip. xxviii, constat hoc anno 4 Theglathphalasar regem Assur Nephtalitas, magnamque Samariæ partem transtulisse in Assyrios: Phacee quoque occisus est ab Osee, qui regnum invasit, ultimusque fuit Samariæ rex, eversus cum regno a Salmanasare anno 9 regni sui, qui fuit sextus Ezechiæ. Similiter Theglathphalasar tunc cepit Damascum occiso Rasin, ejusque incolas transtulit Cyrenen. Hæc enim contigerunt anno 20 Joatham, ut dicitur IV Regum xv, 30, hoc est, ex quo regnare cœpit Joatham anno 20, qui fuit Achaz annus 4; Joatham enim 16 annis tantum regnavit, eique statim successit Achaz. Ita Hebræi in Seder-Olam. Rursum Phacee occisum esse anno 4 Achaz patet ex IV Reg. xv, 27, ubi dicitur Phacee cœpisse regnare anno 52 Oziæ, et 20 annis regnasse. Oziæ autem anno 52, successit Joatham, qui 16 annos regnavit: ei deinde successit Achaz, cujus annus 4 fuit vigesimus et ultimus Phacee.
Quare turpiter errat Calvinus, dum hic ad vers. 16, affirmat, Phacee interiisse anno 12 Achaz, tuncque ei successisse Osee: nam ex dictis constat hæc ante octennium, scilicet anno 4 Achaz, contigisse. Vide hic quam celeriter impleta sit hæc Isaiæ prophetia, scilicet eodem anno, ut merito nomen Emmanuelis qui hæc patravit, ab eo vocatum sit: « Accelera spolia detrahere, » etc. Rursum hæc prophetia impleta est in Herode, et Oboda rege Damasci, ut dixi cap. vii, vers. 16; hos enim Emmanuel jam natus regno et vita dejecit. Fortitudo ergo Damasci et Syriæ sunt Herodes et Herodiani, ac Judæi et Gentes cum Herode eumdem funem trahentes, ac Christum et Christianos persequentes. Hos enim omnes aut evertit aut subegit, suæque fidei subjecit Emmanuel, itaque Judæos, id est veros fideles Deum confitentes, eorum servitute et tyrannide liberavit. Quinque ergo prædationes hic prædicit Isaias.
Primo, quod hujus Judææ a Rasin et Phacee liberationis, ac Samariæ Syriæque prædationis antitypo, Emmanuel recens natus Judæam et Ecclesiam a tyrannide Herodis et Obodæ liberabit; ac prædari incipiet, cum tres Magos antea infideles duce stella ex Damasco, id est ex Oriente, cum suis opibus et gazis, de spoliis Samariæ, id est idololatriæ, cui in primis dedita erat Samaria, ad suas cunas et præsepe vocabit, ut illi quasi regi ac Domino suo offerant aurum, thus et myrrham, quæ prius idolis ac diabolo offerebant. Secundo, Damasco et Samariæ, id est regno diaboli, adimet parvulos innocentes, ab Herode in odium parvuli regis nati occidendos, quos ipse parvulus rex in cunis martyrii corona laureabit. Ita Irenæus, lib. III, cap. xlviii. Tertio, parvulus hic adhuc in ulnis matris existens, Herodem fugiens, et Ægyptum ingressus, ibi idola confringet: uti eum de facto fecisse habet traditio, de qua infra cap. xix, vers. 1. Itaque ex tunc idololatriam ex ea et ex orbe fugare et dispellere incipiet. Quarto, quod parvulus hic fidei lumen afferet pastoribus, quos per Angelum ad præsepe vocabit, item Simeoni, Annæ et aliis electis, dum præsentabitur in templo. Denique, antequam nascatur, infidelitatem, peccatum et dæmonem ex multorum cordibus fugabit; per gratiam et fidem sui, quasi unius et solius mediatoris, atque Sanctos omnes tam in lege naturæ, quam Mosaica, diabolum vincere faciet per merita sua prævisa, quæ Deus in sua præscientia jam acceptavit, et remuneratus est, dando propterea gratiam justis omnibus qui Christum præcesserunt. Ita S. Athanasius, lib. De Incarnat. Verbi, cap. I. Vides ergo ut parvulus hic ab utero, imo ante uterum, spoliare et prædari cœperit.
Id est a duobus regibus suis, vel propter scelera duorum regum suorum derelinquetur eorum terra. Secundo Vatablus refert haec ad detestaris, q. d. « A facie, » id est propter duos reges qui te obsidere et exscindere cogitant, tu, o Achaz! eorum terram et regnum detestaris. Loquitur de strage Rasin et Phacee. Rasin enim ab Assyriis, Phacee ab Osee praefecto et successore occisus est, ut patebit cap. VIII. Secundo nove (sed proprie ad Christi tempus) R. P. Joannes Deckerius insignis Chronologus aeque ac Theologus, et meus olim Lovanii collega, per regem Samariae intelligit Herodem; per regem Syriae, Obodam: sub his enim regibus natus est Christus, eosque adhuc infans regno et vita spoliavit. Herodes enim misere mortuus est, et vix quindecim mensibus vixit post natum Christum; Oboda obiit paucis mensibus ante Herodem, teste Josepho, libro XVI, cap. XIX, et Strabone, libro XVI Geographiae. Unde signanter ait: « Derelinquetur terra a facie regum, » non istorum, scilicet Rasin et Phacee, sed « suorum » (vel, ut Symmachus, Aquila, Theodotion et Chaldaeus vertunt, ipsius), scilicet Herodis et Obodae, quorum typus et antecessores fuerunt Phacee et Rasin. Hi enim reges, ac praesertim Herodes, fuerunt hostes Judaeorum, conatique sunt regiam stirpem Davidis et Achaz exstinguere. Quocirca Herodes, licet Judaeae et Hierosolyma quoque rex esset, vocatur tamen rex Samariae tum ab Isaia, tum ab Appiano Alexandrino, lib. V Bellor. civil., eo quod esset alienigena et Judaeorum tyrannus et hostis, uti patuit tum in infanticidio SS. Innocentium, tum in crudeli illo decreto quo moriens jussit primores Judaeorum in circo conclusos occidi, ne Judaei in morte ejus gauderent, sed cogerentur vel inviti plorare ob suorum stragem. Sensus ergo est, q. d. Hi reges, ac praesertim Herodes sataget Judaeae regnum a tua, o Achaz! stirpe ad se transferre, tuosque posteros evertere; sed ecce Emmanuel ex te nasciturus, adhuc infans celeriter eum evertet, et podiculari morbo interimet, itaque regnum Judaeae ad se tuamque stirpem revocabit, augebit et illustrabit. Alludit ergo Isaias ad Herodis infanticidium, asseritque quod Emmanuel infans infanticidam Herodem, a quo quaerebatur ad necem, superabit et occidet. Hunc sensum quoque esse litteralem patebit, cap. VIII, vers. 4.
2. SEPIVIT EAM, ET LAPIDES ELEGIT EX ILLA, etc. — Solent enim ex solo lapidoso lapides colligi et auferri, ut in eo vites serantur. Hac parabola pene ad verbum usus est Christus, Matth. XXI, uti praedixit Isaias, vers. 1. Tam Isaias, uti ipse explicat, vers. 7, quam Christus per vineam intelligunt Ecclesiam, sive Synagogam, uti et Psaltes, Psalm. LXXIX, 9: «Vineam, inquit, de Aegypto transtulisti; ejecisti Gentes» ex Chananaea, ibique «plantasti eam.» Sepes, torcular, turris, elapidatio, etc., significant in genere, Deum Ecclesiam per omnia excoluisse, eique de omnibus necessariis providisse. Particulatim tamen et distincte sepes primo, fuit murus Hierosolymae, ait S. Hieronymus; secundo, et aptius, sepes fuit lex et praecepta, quae quasi seps data sunt populo, ut eum munirent, et in officio ac pietate continerent. Ita Auctor Imperfecti, Theophylactus et Euthymius in Matth. XXI, et Irenaeus, lib. IV, cap. LXX. Rursum tertio, sepes fuit custodia Dei et Angelorum, aiunt S. Ambrosius, Hieronymus et Origenes, qui homil. 19 in Joan, sic ait: «Custodia Dei fuit sepes vineae, turris templum, torcular locus libationum.» Hoc est quod ait Zachar. cap. II: «Absque muro habitatur Jerusalem,» id est Synagoga et Ecclesia; nam «ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu.» Sic dicitur Isaia XXVI, 1: «Urbs fortitudinis nostrae Sion, salvator ponetur in ea murus et antemurale.» Rursum Psal. XXXIII, 8: «Immittet (hebraice חנה chone, id est castrametabitur) Angelus Domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos.» Denique Zach. IX: «Circumdabo, ait, domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes:» ubi hebraice est חניתי chaniti, id est «castrametabor domui meae ex milite transcunte,» scilicet per Angelos. Quarto, H. Pintus per sepem accipit viros sanctos, qui populo pro muro sunt apud Deum, quibus ablatis conculcatur populus, uti exceunte Lot, Sodoma conflagravit; Hebraeis excuntibus Aegyptus periit.
Quaeres secundo, quanta sit prophetae Isaiae dignitas, excellentia et obscuritas prae aliis Prophetis? Respondeo: Pulchre ea hic describit S. Hieronymus, eaque patent ex multis. Primo, quia sicut S. Paulus raptus fuit in tertium coelum, ibique doctor et Apostolus creatus missus est ad Gentes: ita Isaias vidit Deum, ab eoque creatus est Propheta, ut dicetur cap. vi; unde Eccli. xlviii, vers. 25, Isaias vocatur « Propheta magnus, sanctus et fidelis; » quia quae Deus illi revelarat, alacriter, libere, constanter et fideliter nuntiavit: alacritatis testimonium est cap. vi, vers. 8, ubi Deo quasi haerenti quem mitteret ad duros Judaeos, fidens ipse et laetus se offert. Secundo, quia a Seraphim accensus calculo ignito consecratus est Propheta, factusque quasi Seraphinus et ordinis Seraphici, cap. vi, vers. 6. Destinabatur enim a Deo ad hoc, ut frigida et gelida hominum corda ardenti sua concione, vita et charitate, Dei cognitione et amore inflammaret. Tertio, quia in Hebraeo est eloquentissimus, teste S. Hieronymo. Unde et S. Thomas (vel quisquis est Auctor) Prologo in Isaiam: Isaias, inquit, tripliciter excellit alios Prophetas, scilicet pulcherrimis similitudinibus, expressione sententiae, venustate verborum: quia nobilis erat et eloquens. Solet enim Spiritus Sanctus organis suis se attemperare, ut in urbanis urbanus, in rusticis rusticanus, in eloquentibus videatur eloquens; perinde ac tibicen in tibiis subtiliter subtilibus modulatur, in crassioribus crassius, inquit noster Antonius Fernandius, Prologo in visiones Isaiae. Quarto, quia amplissimum, sublimissimum et clarissimum habuit lumen propheticum. Nihil enim fere est quod ad Hebraeorum aliarumque Gentium statum pertineat, atque ab aliis Prophetis praedictum sit, quod non multo luculentius et gravius in Isaia reperias. « Isaias, ait Nazianzenus, Orat. 3, in princip., vocis sublimitate Prophetas omnes antecellens; » unde alibi
Tropologice, Christus infans in ipso suo ortu cœpit debellare Damascum et Samariam, id est mundi fortitudinem, sapientiam et gloriam, domuitque in præsepio æque ac in cruce orbem, non ferro, sed ligno; non feriendo, sed patiendo. Quid enim aliud fuit novi regis nostri nativitas et in mundum adventus sine armis, sine copiis, sine famulis, omnique bellico et regali apparatu, quam inanis mundi fortitudinis et ostentationis, quæ in hisce gloriatur, eversio? Vicit ergo tunc hæc mundi robora eorum contemptu, docuitque verum et Christianum robur ac victoriam non in iis consistere, sed in pura Dei religione et obedientia, in forti patientia, in animi humana cuncta transcendentis celsitudine et constantia: hæc enim insuperabilis est omniaque subjugat. Quid aliud fuit Christum nasci inter paleas et fœnum, ac reclinari a B. Virgine in præsepio, quia non erat ei locus in diversorio, quam humanæ pompæ, vanitatis ac sapientiæ mundanæ clarissima damnatio? Quid aliud fuit nasci peregre in itinere et in stabulo, nisi docere vitam hanc viam esse et diversorium, non permanens domicilium? Quid aliud fuit illa profunda humiliatio Filii Dei, quam mundi superbiæ et jactantiæ evidens confutatio? Quid aliud fuit illa summa ejus paupertas, quam auri et argenti quæ mundus ita admiratur et ambit, quam opum fluxarum, inconstantium et in casu sitarum risus, et animi celsi in cœlo commorantis ludibrium? In illa abjectione et inopia voluit delitescere summus ille rerum opifex, cœlorum moderator, et totius universi invictissimus imperator, qui naturam universam immensa virtute coercet, continet, regit et gubernat; ut re ipsa ostenderet fundamentum Christianæ philosophiæ, veræque religionis, æque ac invictæ fortitudinis situm esse in rerum humanarum despicientia, ut cœlestis patriæ desiderio ab hisce vanis et caducis bonis ad solida et semper mansura transcamus; ut quasi conscripti in cœlo cives et æternitati candidati, temporalia omnia tam læta quam tristia, velut exilia et momentanea superemus et pedibus premamus, vivamusque non tempori huic modico et exili, sed æternitati. Hoc est quod ait S. Paulus, I Corinth. cap. 1, vers. 20: « Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi; » et vers. 27: « Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret. » Tunc ergo Christus sua paupertate prostravit mundi opes et pompas, sua humilitate mundi fastum, sua austeritate mundi mollitiem et delicias, suis latebris et tenebris inanem mundi gloriam, sua infantia mundi jactantiam, sua patientia omnem mundi potentiam evertit et destruxit: effecitque ut hoc ducis sui exemplo tot millia Martyrum, Virginum, Religiosorum et Sanctorum iisdem armis easdem mundi pompas, opes et vires fortissime superarent et supplantarent: quinimo omnes mundi reges et principes per Apostolos et eorum successores, ad hasce suas cunas, ad hanc suam infantiam et paupertatem venerandam et adorandam induxit et compulit. Sicut ergo regnavit a ligno Deus, sic et regnavit a cunis parvulus Emmanuel.
Nota: Apposite regnum Damasci et Samariæ repræsentat et significat regnum peccati et diaboli. Primo, quia regna hæc erant impia et infidelia, plenaque sceleribus. Secundo, quia hæc regna erant hostilia regno Judæ et Davidis, sive populo et templo Dei. Tertio, quia colebant idola, ac consequenter diabolum. Lic ergo erat eorum rex, imo Deus. Quarto, quia Damascus, vel, ut hebraice dicitur, דמשק Dammesec, idem est quod דם סם dam sac, id est sanguinis saccus, uti dixi Genes. cap. xv, vers. 2; tale autem est regnum diaboli, qui sanguinarius est et homicida ab initio, atque ut leo rugiens circuit quærens quem devoret.
VOCARE PATREM. — Christus enim Josephum vocabat patrem, non tantum quia vulgus putabat eum esse patrem Christi, sed etiam quia vere erat pater Christi hoc sensu, quod Christus ei in matrimonio cum matre Deipara existenti legitime, licet per miraculum, divino quodam modo natus, et a Deo donatus esset filius. Sic ergo Christus vere erat filius Joseph, et Joseph vere erat pater Christi. Sicut enim fructus in agro meo nati, etiamsi a me non sint seminati, mei tamen sunt: sic et Christus Josepho in conjuge sua legitime natus, ejus est filius, estque quasi fructus agri, id est conjugis suæ, uti dicam Lucæ II, 48. CORAM REGE ASSYRIORUM, — id est ad præsentiam, et ad vim regis Assyriorum, hoc est a rege, vel viribus et copiis regis Assyriorum. Simili hebraismo dicitur: Domus est combusta a facie ignis, vi et activitate ignis. Ad litteram enim Theglathphalasar spoliavit Syriam et Samariam.
Tropologice, Christus infans in ipso suo ortu cœpit debellare Damascum et Samariam, id est mundi fortitudinem, sapientiam et gloriam, domuitque in præsepio æque ac in cruce orbem, non ferro, sed ligno; non feriendo, sed patiendo. Quid enim aliud fuit novi regis nostri nativitas et in mundum adventus sine armis, sine copiis, sine famulis, omnique bellico et regali apparatu, quam inanis mundi fortitudinis et ostentationis, quæ in hisce gloriatur, eversio? Vicit ergo tunc hæc mundi robora eorum contemptu, docuitque verum et Christianum robur ac victoriam non in iis consistere, sed in pura Dei religione et obedientia, in forti patientia, in animi humana cuncta transcendentis celsitudine et constantia: hæc enim insuperabilis est omniaque subjugat. Quid aliud fuit Christum nasci inter paleas et fœnum, ac reclinari a B. Virgine in præsepio, quia non erat ei locus in diversorio, quam humanæ pompæ, vanitatis ac sapientiæ mundanæ clarissima damnatio? Quid aliud fuit nasci peregre in itinere et in stabulo, nisi docere vitam hanc viam esse et diversorium, non permanens domicilium? Quid aliud fuit illa profunda humiliatio Filii Dei, quam mundi superbiæ et jactantiæ evidens confutatio? Quid aliud fuit illa summa ejus paupertas, quam auri et argenti quæ mundus ita admiratur et ambit, quam opum fluxarum, inconstantium et in casu sitarum risus, et animi celsi in cœlo commorantis ludibrium? In illa abjectione et inopia voluit delitescere summus ille rerum opifex, cœlorum moderator, et totius universi invictissimus imperator, qui naturam universam immensa virtute coercet, continet, regit et gubernat; ut re ipsa ostenderet fundamentum Christianæ philosophiæ, veræque religionis, æque ac invictæ fortitudinis situm esse in rerum humanarum despicientia, ut cœlestis patriæ desiderio ab hisce vanis et caducis bonis ad solida et semper mansura transcamus; ut quasi conscripti in cœlo cives et æternitati candidati, temporalia omnia tam læta quam tristia, velut exilia et momentanea superemus et pedibus premamus, vivamusque non tempori huic modico et exili, sed æternitati. Hoc est quod ait S. Paulus, I Corinth. cap. 1, vers. 20: « Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi; » et vers. 27: « Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret. » Tunc ergo Christus sua paupertate prostravit mundi opes et pompas, sua humilitate mundi fastum, sua austeritate mundi mollitiem et delicias, suis latebris et tenebris inanem mundi gloriam, sua infantia mundi jactantiam, sua patientia omnem mundi potentiam evertit et destruxit: effecitque ut hoc ducis sui exemplo tot millia Martyrum, Virginum, Religiosorum et Sanctorum iisdem armis easdem mundi pompas, opes et vires fortissime superarent et supplantarent: quinimo omnes mundi reges et principes per Apostolos et eorum successores, ad hasce suas cunas, ad hanc suam infantiam et paupertatem venerandam et adorandam induxit et compulit. Sicut ergo regnavit a ligno Deus, sic et regnavit a cunis parvulus Emmanuel.
Versus 5: And the Lord Spoke Further
5. ET ADJECIT DOMINUS LOQUI AD ME ADHUC, DICENS. — Hæc omnia ad eamdem prophetiam pertinent, et eodem tempore prædicta sunt; imo et ea quæ sequentibus aliquot capitibus enarrantur.
Versus 6: Because This People Has Rejected the Waters of Shiloah
6. PRO EO QUOD ABJECIT POPULUS ISTE AQUAS SILOE, QUÆQUE VADUNT CUM SILENTIO. — Nota primo: Siloe is fons est ad radices montis Sion, qui non jugiter, sed incertis horis diebusque, inquit S. Hieronymus, ebullit cum sonitu; inde silet, id est abscondit se sub terra, et per canales in piscinam Siloe defertur, unde per tubos cum silentio et suaviter derivatur in hortos regios, eosque rigat: quocirca Siloe dicitur hebraice quasi Missus, Joan. ix. Rursum Siloe dicitur quoque Geon, quo nomine etiam Nilus hebraice vocatur, a radice גיח goach, id est pectori quasi incumbere, influere et effluere; eo quod, sicut Nilus effluendo et stagnando Ægypto quasi incumbit, eumque oblimat et fecundat: sic et Siloe vel Geon hortis et agris Hierosolymæ incumbat, eosque fecundet. Juxta aquas Siloe vel Geon unctus est Salomon in regem, III Reg. 1, 45. Hinc aquæ Siloe significant hic regiam stirpem et sceptrum Davidis et Salomonis. Solent enim Prophetæ per fluvios significare provincias adjacentes, ut per Nilum significant Ægyptum, per Euphratem Babylonem, per Tigrim Mesopotamiam, per Araxem Armeniam.
Quæres, quis est iste populus qui contempsit aquas Siloe? Respondent S. Hieronymus, S. Thomas et alii, esse decem tribus quæ se separarunt a Siloe et Juda. Melius S. Cyrillus, Procopius, Forerius et alii censent esse duas tribus, quæ cum viderent se tot cladibus affectas a Rasin et Phacee, multi ex iis videntes suorum paucitatem, et desperantes de ope Dei promissa ab Isaia, meditabantur defectionem ab Achaz, et a sceptro familiæ Davidis, quod aquis Siloe modicis et lenifluis simile erat, atque cogitabant se subdere Rasin et Phacee, regemque recipere filium Tabeel, quem eis destinabant Rasin et Phacee.
Hisce ergo minatur Isaias regem Assyriorum Sennacherib, quem comparat primo, flumini Euphrati exundanti; sic enim ipse copia militum obruit Judæam; secundo, aquilæ magnæ quæ extensione alarum suarum multum terræ obumbrat: sic enim ipse alis et aciebus suis militaribus multas regiones occupavit, sibique subjecit.
Allegorice et præcipue, Siloe est Christus lenis, mansuetus, et quasi agnus ductus ad mortem: ipse enim missus et emissus est a Patre, a quo arcano silentio procedit qua Deus in cœlis, et qua homo per Virginem in terris. Rursum Christus est Siloe, id est fons aquæ salientis in vitam æternam. Hunc contempserunt Judæi, et invocarunt Rasin, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem; ideo Assur, id est Titus et Romani perdent eos. Ita S. Cyrillus, Basilius, et Eusebius, lib. VII Demonstr., cap. II.
et in ejus ope a me promissa secure conquiescere noluistis, imitando fontis vestri Siloe silentium; idcirco immittet vobis Deus aquas non lenes et silentes Siloe, sed Euphratis validas et sonantes, id est Assyrios, qui vestram regionem inundabunt et perdent. Nota hic quietem et silentium Christi, qui ut ad silentium tam oris quam cordis nos induceret, siluit usque ad annum 30, item tempore passionis. Cum enim reus capitis accusaretur: « Jesus autem tacebat, » ut impleret illud: « Quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. » Unde Climachus: « Jesu, ait, silentium admirationi et reverentiæ Pilato fuit; » et S. Bernardus, serm. 1 De Epiphan.: « O, inquit, humilitas virtus Christi, quantum confundis superbiam nostræ vanitatis! parum aliquid scio, vel magis scire mihi videor, et jam silere non possum: impudenter me et imprudenter ingerens et ostentans, promptulus ad loquendum, velox ad docendum, tardus ad audiendum. Et Christus cum tanto tempore silebat, cum seipsum abscondebat, numquid inquam gloriam metuebat? non sane, sed ut nos doceret silere, et silendo ostentationem fugere. » Fluvii qui placide et silenter fluunt, sunt profundissimi: ita corda silentium profundæ sunt sapientiæ. « Altissima quæque flumina minimo sono labuntur, » ait Q. Curtius. Similiter: « Viri fortes, in opere sunt acres, ante id placidi, » ait Aristoteles, lib. III Ethic. Et: « Fortissimus in ipso discrimine est exercitus, qui ante discrimen modestissimus, » ait Tacitus lib. I Histor. Nam, ut ait Livius, lib. VII: « Pectus animorum iræque tacitæ plenum, omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis differt. » Ita videbis « viros natos militiæ, factis magnos, ad verborum linguæque certamina rudes esse, » ait idem lib. X. E contrario, « ignavissimi quique, et in periculis minimum ausuri, nimii sunt verbis, et lingua feroces, » ait Tacitus lib. I; sicut timidi canes vehementer latrant, sed vix mordent. Quocirca recte senex ille apud Joannem Moschum in Prato spirit., cap. clvi, Philosophis petentibus verbum ædificationis dixit: « Sit philosophiæ vestræ opus semper meditari mortem, silentioque et quieti vos assuefacite. » Hinc et Arsenius audivit ab Angelo: « Arseni, vis esse salvus? fuge, tace, quiesce. » Et Abbas Pastor, lib. V, in Vitis, tit. xi, num. 26: « Clavis, inquit, silentii sit interrogatio, » ut non aperias os tuum nisi rogatus. Alius, lib. VII, cap. xxxii, n. 3, interrogans senem: « Usquequo servandum est silentium, Pater? » audivit: « Usquequo interrogeris. In omni enim loco si taciturnus fueris, requiem possidebis. » De fructu silentii plura dicam cap. xxx, vers. 15.
ergo cor et caput, quia sicut corpus naturale a capite animales, a corde vitales spiritus accipit: sic corpus politicum, puta respublica a regio et sacerdotali ordine suum vigorem viresque accipit, eoque languente languet et emoritur. Suspicatur non male Sanchez Isaiam, cum ait: «Omne caput languidum,» notare et perstringere Oziam regem qui arrogans sibi jus sacerdotii in adolendo incenso, in capite et fronte percussus fuit lepra, idque forte sub idem tempus quo hæc dixit Isaias. Denique ait, «omne» vel totum, hoc est multi, major pars, non omnes vel totum omnino. Nam semper mansit Ecclesia sancta, id est cœtus aliquis fidelium, piorum et sanctorum, licet exiguus, et ut Christus ait, pusillus grex. Ita S. Augustinus, lib. De unitate Ecclesiæ, cap. IV. Similia Gentilium adagia citat Delrio, adagio 133. Vulnus, et livor, et plaga tumens, — ob saniem scilicet et pus: unde pro tumens hebraice est טריה teria, id est plaga saniosa, purulenta et putrida. Ita Pagninus, q. d. Totum corpus hujus populi vitiis ita infectum est et morbidum, ut non videatur esse aliud quam unum continuum vulnus, ulcus, livor et plaga peccati. Alii speciatim hæc adaptant, ut «vulnus» sit intimum peccatum cordis, «livor» sit peccatum externum oris, «plaga» sit peccatum publicum operis. Alii per «vulnus» intelligunt apertam malitiam, per «livorem» latentem invidiam, per «plagam tumentem» animi tumorem et superbiam, inquit Sasbout. Huc accedit noster Sanchez: «In vulnere, inquit, quod est divisio continui, et quod quasi aperto ore hiat et clamat, intelligitur peccatum publicum; per livorem, qui est humor putris intra cutem collectus, peccatum occultum; per plagam tumentem, peccatum diuturnum,» quod jam putet et fætet. Non est circumligata (plaga jam dicta), nec curata medicamine, neque fota oleo. — q. d. Nemo fuit qui hanc plagam peccati vestri curaret. Secundo et genuine, q. d. Vos obstinati in morbo peccatorum vestrorum noluistis ullam medici manum et curationem admittere; unde Septuaginta vertunt: Non est malagma imponere, q. d. Defectus curationis provenit ex obstinatione vestra, qua medicinam omnem respuitis: non autem ex defectu medici; quia Prophetæ, qui quasi medici animæ vos ad pœnitentiam adhortantur, vobis non desunt: sed vos eorum monita contemnitis. Longe verius hoc dicetur jam Christianis, qui tot habent Sacramenta, gratias, aliaque salutis media; et tamen ea negligunt vel respuunt.
Versus 7: The Strong Waters of the River
7. AQUAS FLUMINIS FORTES (aquas Euphratis, id est copias Assyriorum. Unde explicans subdit): REGEM ASSYRIORUM, — quia Achaz oppressus a Rasin et Phacee, neglecta Dei ope et Isaiæ vaticiniis, cogitabat implorare opem Assyriorum; hinc Deus eumdem ipsi fore flagellum et vastatorem comminatur, imo certo prædicit. ET ASCENDET (flumen Euphrates jam dictum) SUPER OMNES RIVOS EJUS, — suos, q. d. Euphratis aquæ, id est copiæ Assyriorum, inundabunt et occupabunt non tantum Babyloniam, Mesopotamiam, Assyriam, aliasque regiones Euphrati, ejusque rivis (quos varios habet teste Herodoto) adjacentes, sed inde eluvione quasi egressæ inundabunt et obruent Judæam. Factum hoc est per Sennacherib, qui tempore Ezechiæ filii Achaz magnam Judææ partem vastavit: nam de Nabuchodonosore, qui longe fuit posterior, postea fuse aget Propheta.
Sexto, quia Aethiopibus competit vae cymbali alarum, id est apes et muscae suis alis, id est copiis, cymbalizantes, id est strepitum instar cymbali excitantes. Sicut ergo Assyrios comparavit apibus et muscis, cap. VII, vers. 18: ita et hic iisdem comparat Aethiopes: primo, ob eorum nigrorem; secundo, ob eorum frequentiam, qua etiamnum est innumera; tertio, ob eorum turbam et strepitum; item ob eorum in suis copiis et armis inanem gloriationem; bombizabant enim instar apum et muscarum, quae praeter bombos et strepitum alarum sonitum, nihil habent virium; unde quinto, significatur hic, quod in armis sint imbelles et invalidi. Septimo, quia eadem congruitate aptari possunt Aethiopibus, qua Aegyptiis, imo nonnulla majori, ut illud: « Post quem non est alius. » Ita de Aethiopibus haec exponunt Pineda in Salomone praevio lib. IV, cap. XIV, vers. 3, Sanchez et Forerius. Porro, Aethiopia post Aegyptum, cui adjacet, vastata est primo a Sennacherib, ut ostendam cap. XX, 1. Deinde a Nabuchodonosore, ut docet Sophonias, cap. II, 12, cum ait: « Et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis; » et Megasthenes apud Josephum, lib. I Contra Apionem. Hic magis agi de prima vastatione, patebit cap. XX. Denique id clare docet versio Arabica Alexandrina quae sic habet: Vae terrae, cujus fines umbrosae sunt extremitates, quibus includitur, in qua incessus prolongatus est, videlicet terra Aethiopia, de qua opinati sunt filii Israel, quod ea protegerentur!
Versus 8: It Shall Reach Even to the Neck
8. USQUE AD COLLUM VENIET. — Caput Judææ erat Hierosolyma, collum erant urbes illi vicinæ, quas omnes occuparunt Assyrii et Sennacherib; sola Jerusalem, obsessa licet, Deo tamen tutante evasit, et ab eo capta non fuit, ut patet infra, cap. xxx, et IV Reg. xviii. Secundo, et simplicius: « Usque ad collum veniet, » est proverbium significans Judæam fore in summo periculo capitis et vitæ, id est regni et excidii: nisi enim Deus per Angelum cecidisset 185 millia Assyriorum, eversa ab eis fuisset Jerusalem et Judæa. Est metaphora ab aquis inundantibus et intumescentibus, ita ut ad collum hominum excrescant: si enim paululum ultra extollant se, capita obruent, hominesque submergent: sic si paululum increvisset obsidio et impetus Assyriorum, capta ab eis et obruta fuisset Jerusalem. Ita Sanchez.
1. Visio Isaiæ filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem in diebus Oziæ, Joathan, Achaz et Ezechiæ, regum Juda. 2. Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. 3. Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. 4. Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. 5. Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. 6. A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. 7. Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili. 8. Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quæ vastatur. 9. Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. 10. Audite verbum Domini, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ. 11. Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum; holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum, nolui. 12. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? 13. Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt cœtus vestri: 14. calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. 15. Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. 16. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, 17. discite benefacere: quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam. 18. Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. 19. Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comedetis. 20. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est. 21. Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ. 22. Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mixtum est aqua. 23. Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant: et causa viduæ non ingreditur ad illos. 24. Propter hoc ait Dominus Deus exercituum fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. 25. Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. 26. Et restituam judices
ET ERIT EXTENSIO ALARUM EJUS, IMPLENS LATITUDINEM TERRÆ TUÆ, O EMMANUEL! — Sennacherib vocatur aquila, alæ ejus sunt copiæ militares: hæ implerent terram Emmanuelis, id est Judæam, in qua natus Emmanuel regnavit, regnatque in domo Jacob et David in æternum. Nota: Cum ait, « o Emmanuel! » est apostrophe admiratoria ad puerum ex prophetissa et virgine nasciturum, q. d. Cum tu, o Emmanuel! sis noster dux et custos, sisque fortissimus et potentissimus, qui fit ut tantam vastitatem ab Assyriis nobis, imo terræ tuæ, inferri patiaris?
Versus 9: Assemble Yourselves, O Peoples, and Be Defeated
9. CONGREGAMINI, POPULI, ET VINCIMINI. — Isaias, qui e speculo prævidens robur et multitudinem hostium Assyriorum, jam quasi expaverat, ad nomen Emmanuelis spiritum et animum resumit, atque per sarcasmum hostibus insultat; hostibus, inquam, tum præsentibus, Rasin et Phacee, tum paulo post futuris sub Ezechia, scilicet Sennacherib et Assyriis, de quibus egit vers. 7 et 8, q. d. Agite, Syri, Samaritæ, Assyrii, pugnate contra Jerusalem, arma et machinas instruite, facite quidquid potestis: nihil proficietis, sed vincemini et cædemini ab Angelo, quia Emmanuel (ita est in Hebræo), id est quia nobiscum est Deus; Emmanuel est noster dux et protector, est tota spes et causa victoriæ nostræ. Idem cogitandum et dicendum fidelibus, cum belli rumores et tribulationes ingruunt.
Versus 11-13: As with a Strong Hand He Instructed Me
11. SICUT IN MANU FORTI ERUDIVIT ME, NE IREM IN VIA POPULI HUJUS, — q. d. Deus admirabili æque ac terribili sua inspiratione ac prophetia, qua nobis opem promittit, Assyriis cladem intentat; quasi manu forti erudivit, id est corripuit, et quasi manu injecta cohibuit ac coegit me Isaiam, ne sequerer viam et consilium populi desperabundi, quo vult a suo rege Achaz ad hostes Rasin et Phacee deficere; imo erudivit et jussit ut idem aliis persuaderem, diceremque eis: « Non dicatis, Conjuratio, » id est nolite cum hoste contra regem vestrum conjurare. Idem faciendum est et dicendum viris fortibus, cum imminet timor belli vel seditionis, aut conjuratio privata in aliquo collegio vel congregatione. Aut: « Ne dicatis, Conjuratio, » id est ne assidue loquamini, ut soletis, de conjuratione Rasin et Phacee contra Jerusalem: hic enim tunc erat omnis eorum sermo: Conjuratio est contra nos, conjurarunt Syri et Samaritæ contra Judæam. Ita Sanchez.
12. TIMOREM EJUS (scilicet hostilis exercitus Syrorum, sive Rasin, de quo vers. 6) NE TIMEATIS, — sed: 13. DOMINUM EXERCITUUM IPSUM SANCTIFICATE. — Id est colite et glorificate ut pium, fidelem et sanctum, qui promissis stet, suisque opituletur: id facietis sperando in ipsum, ipsi vos vestraque committendo, ipsi per opera bona placendo, ipsum timendo, reverendo, ipsius legi et voluntati per omnia obediendo: ipse enim est Dominus exercituum, ipsi militant Angeli, militat æther, militant venti, militant omnes creaturæ, quibus Syros omnesque hostes vestros facillime quasi pulices occidet. Taxat regem Achaz; qui secutus reges Israel, relicto Deo, ad idola et Assyrios confugiebat. Moraliter, disce hic Deum sanctificari per spem: honoratur enim ejus bonitas, potentia et fidelitas, si illi nos nostraque credamus, qui unus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Huc alludit S. Petrus, epist. I, cap. iii, cum ait: « Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini: Dominum autem Christum sanctificate. » Vere Seneca: « Optimus animus (qualis est sperantis in Deum) est pulcherrimus Dei cultus. »
26. Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. — Priores Hebræorum boni judices fuerunt Moses, Josue, Gedeon, et alii in libris Judicum; ac post eos David, Salomon, Josaphat, etc. Restituit vero Deus tales post captivitatem Babylonicam, cum dedit eis Esdram, Nehemiam, Jesum filium Josedech, Machabæos, etc. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, Haymo, Hugo, Sanchez. Rursum et magis, post captivitatem Romanam cujus illa Babylonica præambulum fuit et typus, tempore Christi restituit Deus Judæis pro Scribis et Pharisæis impiis pios et sanctos Apostolos, aliosque Ecclesiæ Principes, qui primos illos judices tum sapientia, tum diligentia, tum docendi regendique facilitate et felicitate superarunt. De Apostolis enim hæc accipiunt S. Hieronymus, Cyrillus, Hugo, Haymo, Dionysius, et Forerius, unde sequitur: Post hæc vocaberis civitas justi. — Septuaginta et Hebræus: civitas justitiæ, ut scilicet justi principes, Esdras, Nehemias et alii habitent in Jerusalem, eamque juste regant et judicent, utque justitia et justus Deus in ea dominentur: illi enim principes regent populum juxta justas Dei leges ab eo præscriptas et sancitas. Alludit ad priscum regem Solymorum, qui a probitate dictus est Melchisedech, id est rex justitiæ. Secundo, et magis vere, «vocaberis civitas justi,» scilicet Christi, cum is nascetur, teque docebit et sanctificabit; maxime cum in Pentecoste in te mittet Spiritum Sanctum. Ita S. Hieronymus. Christus enim antonomastice in Scriptura vocatur Justus et Sanctus Sanctorum, adeoque omnes justificans et sanctificans: unde effecit ut Apostoli et eorum successores regerent Ecclesiam, non ad sua commoda vel gloriam, sed unam justissimam et sanctissimam Christi Domini voluntatem et gloriam in ea gubernanda intuendo. Urbs fidelis, — scilicet Deo, in ejus unius fide, cultu et obedientia persistens: hoc ergo spectat custodiam primæ tabulæ Decalogi: sicut civitas justitiæ spectat secundam, ut dixi vers. 21. Ecclesia enim fuit Deo fidelis, quia fidem conjugalem Deo datam constanter servavit, cum Synagoga eam sæpe violarit, et quasi adultera iterum iterumque ad idola deflexerit.
vel eum ejusque clitellas portando. Pro «bos,» hebraice est שור schor, Chaldæi תור tor, (Chaldæi enim schin mutant in tau): unde Latinum taurus. Hinc Franciscus Forerius per schor, accipit taurum admissarium, qui armenta præit velut dux, ferusque est et jugi impatiens, q. d. Taurus hic licet ferus dominum suum agnoscit, et gregem vaccarum, quem præit, in caulas domini sui reducit. At Israel me Dominum suum non cognoscit, imo meos greges, puta populum meum, a me ad idola abducit, verum Hebræum schor non tantum taurum, sed et bovem quemlibet domitum et mansuetum significat, et de eo magis videtur loqui Isaias. Vis exemplum rarum feræ agnoscentis et rependentis beneficium homini? Accipe quod ex Appione oculato teste narrat Gellius, lib. V, xiv, suis verbis, quæ ego ut vitarem prolixitatem, abbreviavi. Romæ in circo dabatur pugna hominum cum bestiis: erat leo inter alios vastus et terribilis: «Introductus erat inter complures exteros ad pugnam bestiarum Dacus, servus viri consularis. Ei servo Androdus (vel potius Androcles, uti scribit Ælianus) nomen fuit. Hunc ille leo ubi vidit procul, repente, inquit, quasi admirans stetit: ac deinde sensim atque placide, tanquam noscitabundus, ad hominem accedit. Tum caudam, more, atque ritu adulantium canum, clementer et blande movet; hominisque sese corpori adjungit, cruraque ejus et manus prope jam exanimati metu, lingua leniter demulcet. Androdus inter illa tam atrocis feræ blandimenta amissum animum recuperat; paulatimque oculos ad contuendum leonem refert. Tum quasi mutua recognitione facta, lætos, inquit, et gratulabundos videres hominem et leonem. Ea re prorsus tam admirabili, maximos populi clamores excitatos dicit; accersitumque a Cæsare Androdum, quæsitamque causam, cur ille atrocissimus leonum uni pepercisset, Androdus rem narravit admirandam: Fugi, inquit, herum sævum, venique in speluncam, ubi leonem offendi pedem ostendentem, et opem petentem: ibi ego spinam ingentem ex pede ejus revulsi, saniem expressi, vulnus siccavi: ille levatus pede in manibus meis recubuit et requievit. Atque ex eo die triennium totum ego et leo in eodem specu eodemque victu viximus. Nam quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi suggerebat, quæ ego, ignis copiam non habens, sole meridiano torrens edebam. Sed ubi me, inquit, vitæ illius ferinæ jam pertæsum est, leone in venatum profecto, reliqui specum, et viam ferme tridui permensus a militibus visus apprehensusque sum, et ad dominum ex Africa Romam deductus. Is me statim rei capitalis damnandum, dandumque ad bestias curavit. Intelligo autem, inquit, hunc quoque leonem me tunc separato captum, gratiam nunc mihi beneficii et medicinæ referre.» Hæc Appion dixisse Androdum tradit; eaque omnia scripta circumlataque tabella populo declarat: atque ideo cunctis petentibus dimissum Androdum, et pœna solutum: leonemque ei suffragiis populi donatum. Postea, inquit, videbamus Androdum et leonem loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari ære Androdum, floribus spargi leonem, omnesque fere ubique obvios dicere: «Hic est leo hospes hominis; hic est homo medicus leonis.» Leo brutus et ferus agnoscit beneficium, ei parcit, blanditur et servit: et homo rationalis non agnoscit Creatorem suum, ei non obedit, non servit, cui animam debet? Non minus rarum et mirabile est quod scribit Democritus, et ex eo Lilius Giraldus, lib. De Ingratis, draconem servasse Thoantem in Arcadia: Thoas, inquit, draconem puer nutriverat, qui cum adolevisset, veritus draconis naturam magnitudinemque in solitudinem detulit: digressus inde, cum in latronum insidias incidisset, exclamavit; cujus vocem audiens draco, eamque educatoris sui Thoas esse cognoscens, accurrit illico, et eum e latronum manibus eripuit. Simile ibidem narrat ex Demetrio physico de panthera, quæ ferocissimum est animal: cum enim ejus catuli in foveam incidissent, nec eos inde educere per se sola sufficeret, tamdiu ibi moram traxit, quandiu hominem prætereuntem conspiciens, eum leniter unguibus per vestem trahens, nutuque et gestibus lapsum catulorum innuens, ejusque opem postulans, eo adjuvante catulos e fovea exemit. Quare panthera gestiens, et gratiam referens, hominem eousque per sylvarum et nemorum devia cum catulis comitata est, quousque eum in viam tutumque reduxit. Verum omnia superat, quod ex Philarcho memorat de aspide. Aspis, ait, ab Ægyptio homine educata, eum in hospitis ædibus peperisset, accidit, ut ex catulis unus hospitis filium venenato morsu peremerit. Aspis tum domo forte aberat: reversa, iniquum rata hospitis filium a catulo necatum; præsente hospite, ne ingrata videretur, imo ut ingratum puniret, proprium catulum homicidam interemit.
IPSE (sit) PAVOR VESTER. — Id est objectum pavoris vestri, scilicet quem paveatis, id est revereamini et religiose colatis. « Exigit Deus timeri ut dominus, honorari ut pater, ut sponsus amari, » ait S. Bernardus, serm. 83 in Cantic. Sic Jacob « juravit per timorem patris sui Isaac, » id est per Deum quem timebat et colebat Isaac, Genes. xxxi, 53. Hinc aliqui Θεός, id est Deus, a δέος, id est timor, deducunt; nam Primus in orbe Deos fecit timor. ET IPSE (sit) TERROR VESTER, — tum passive, quem scilicet ut terribilem vindicem metuatis; tum active, qui scilicet faciat vos hostibus terribiles. Unde Chaldæus vertit, ipse sit fortitudo vestra, et hoc significat Hebræum מעריץ maarits.
Versus 14: And He Shall Be to You a Sanctification
14. ET ERIT VOBIS IN SANCTIFICATIONEM, — q. d. Deus vos credentes et sperantes in se sanctificabit et segregabit sibi, atque ut sanctos, sibique fideles et segregatos proteget ab omni hostium incursu, eritque vobis quasi sanctuarium et asylum, uti ex Hebræo verti potest, vertitque Vatablus. IN LAPIDEM AUTEM OFFENSIONIS, ET IN PETRAM SCANDALI (erit) DUABUS DOMIBUS ISRAEL. — Duas domos sive familias vocat duo regna Israel, unum duarum, alterum decem tribuum, puta Juda et Samariæ. Convertit hic se Propheta ad impios et incredulos, quales plerique erant in Juda et Samaria, q. d. Sicut Deus piis in Juda afferet sanctificationem, tutelam et salutem, uti jam promisi: ita vice versa impiis et ad idola conversis Judæis, maxime Hierosolymitis, afferet offensionem, ruinam et cladem. Rursum erit eis quasi petra scandali et offensionis; videntes enim se capi et vastari scandalizabuntur, dicentque: Deus noster non est tam fortis uti putabamus; ipse enim non potuit nos liberare ab hostibus. Allegorice, hæc de Christo, qui Judæis fuit lapis offensionis et petra scandali, explicat S. Paulus, Rom. ix, 32. Vide ibi dicta.
28. Et conteret (scilicet Deus, vide Can. xvii) scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur. — Hic a tempore Christi revolat Propheta ad suum suorumque supplicia; hæc ergo connecte cum vers. 24: «Vindicabor de inimicis meis.» Secundo, tamen possunt hæc quoque ad tempus Christi referri, q. d. Deus redimet Sion, id est fideles et pios Sionis, qui Christo credent et obedient; alios vero Sionis filios secundum carnem, puta Judæos, qui Christo credere et obedire nolent, «conteret» tanquam scelestos vel peccatores (plus enim est esse scelestum quam peccatorem), ideoque non tam filios quam spurios, imo hostes Sionis. Vide Can. vii. Conteret, inquam, illos partim in hac vita per Titum et Vespasianum, partim in judicio tum particulari, tum universali, eos ad gehennam condemnando: tunc enim omnes «qui dereliquerunt Dominum,» id est Deum et Christum, «consumentur.» Et qui dereliquerunt Dominum, consumentur — paupertate et ærumnis captivitatis in Babylone: sicut enim ex tot Hebræorum millibus qui ex Ægypto sunt egressi, ob eorum murmur pauci scilicet Josue et Caleb, ingressi sunt terram promissam, ita et pauci e Babylone in Judæam redibunt. Ita Sanchez. 29. Confundentur enim ab idolis. — Perfide Castalion vertit, «a divis,» ut insimulet invocationem Sanctorum. «Confundentur ergo ab idolis,» id est propter idola (sic sumitur a vel ab pro propter, Jerem. xxii, 22; Osee vii, 16.); quia scilicet videbunt idola sua, quæ coluerunt, et in quibus speraverunt, non posse se nec illos ab hac Dei clade liberare. Hæc verba proprie pertinent ad tempus captivitatis Babylonicæ, non Romanæ tempore Christi, quia tunc Judæi non coluerunt idola; sed in fine mundi sub Antichristo rursum ea colent. Unde tunc rursum in iis confundentur, quando eorum dux Antichristus cum suis cædetur, et detrudetur ad tartara. Et erubescetis super hortis quos elegeratis, — in quibus lascive et impudice colebatis idola, maxime obscænum, Beelphegor sive Priapum. Vide II Paralip. xv, 16. Sub «hortis» intellige et nemora idolis consecrata. Est enallage personæ: transit enim a tertia ad secundam, significans hanc cladem non esse remotam, sed imminere, et præsentibus quibus loquitur obventuram. Vide Can. xvi. 30. Cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, — quæ quondam florens jam in hieme aut senio defrondescens marcescit, arescit, emoritur: ita fiet et vobis: in hortis peccastis, ut horti marcescetis et puniemini. Et velut hortus absque aqua, — qui sine humore aret et squallet, nullumque virens producit, ita et vos fame et ærumnis in corpore tabescetis: in anima vero aqua gratiæ destituti absque fructu bonorum operum vitam agetis, non angelicam, non humanam, sed brutalem, sed diabolicam, sed infernalem.
Judæi vastati sunt ab Ægyptiis, Ammonitis, Moabitis, Palæstinis, Madianitis et Syris tempore Amasiæ, et ab Assyriis tempore Achaz et Ezechiæ. Verum quia hæc prima (uti hic ponitur) videtur fuisse prophetia Isaiæ, facta sub Ozia rege, quando florebant res Judæorum, et quia sequuntur futura «desolabitur, derelinquetur,» etc. hinc melius dicemus in Hebræo non esse præterita, sed participia; quæ tam per futurum quam per præteritum aut præsens exponi possunt; quod ergo Noster ait: «Terra vestra deserta,» supple erit; «civitates vestræ succensæ,» supple erunt; «regionem vestram alieni devorant,» hebraice, devorantes, supple erunt, id est devorabunt: aut Interpres posuit participia (quæ in Hebræo sunt præsentia) pro futuris: «deserta,» id est certo deseretur: «succensæ,» id est certo succendentur: «devorant,» id est certo devorabunt, scilicet Babylonii sub Nabuchodonosore, inquit Basilius, et multo magis Romani sub Tito et Vespasiano: hi enim in Jerusalem non reliquerunt lapidem super lapidem. Ita Cyrillus, Hieronymus, Haymo et alii, idque magis patebit vers. 9. Ubi nota: Isaias et Prophetæ licet præsentibus loquantur Judæis sui sæculi, tamen spiritu prophetico extendunt se et loquuntur etiam futuris, qui parentum suorum scelera, ac consequenter et pœnam eorum erant participaturi, maxime tempore Christi. Unde veteres passim (videre est eos apud Leonem Castrium) hæc omnia ab Isaia dicta populo sui ævi, accipiunt etiam quasi dicta Judæis tempore Christi: hic enim fuit Sanctus Israel, quem ipsi blasphemaverunt, ideoque a Tito excisi et desolati sunt.
Versus 16: Bind Up the Testimony
id est edictum, q. d. Ego Deus jussi tibi, o Isaia! vers. 1, volumen hoc explicari, populoque clare mysteria proponi (uti Isaias huc usque fecit): nunc jubeo illud ligari, id est complicari et signari, id est claudi, quia video imperitam multitudinem illud non intellecturam, ut servetur discipulis meis, qui illud explicabunt, legent et intelligent. Prophetia enim dicitur claudi et signari cum obscura est, et post multa tempora explicanda, cum reipsa eveniet tarde et sero. Secundo, Adamus censet « testimonium » et « legem » vocari hanc prophetiam, qua Deus per Isaiam Judæis revelavit et testatus est voluntatem suam, atque esse metaphoram in voce liga, petitam ab iis qui timentes oblivisci rei alicujus, ligant quippiam in manu vel digitis, quo rei admoneantur, eamque in memoriam revocent, q. d. Etsi vulgus hasce tuas prophetias negligat, tu tamen consigna eas, conscribe et colliga, quia saltem pueri mei, id est discipuli qui in me credunt, præsertim Apostoli tempore Christi, eas intelligent et observabunt; Christus enim tradet et resignabit eis clavem S. Scripturæ. Hic sensus valde planus et appositus est: nam תב in discipulis, hebraismo idem est quod in, vel ad discipulos, aut pro discipulis. Unde et Vatablus sic exponit, q. d. « Liga, » id est tege involucris hanc prophetiam de Christo venturo, ubi eam discipulorum meorum, eorumque quos per te et alios docuero, oculis subjeceris, illisque exposueris, et ita eam tege, ut ab aliis non possit intelligi. Est metaphora a mercatoribus, qui consarcinant merces suas, quas postea tela colligant et contegunt. Tertio, Ribera in Hebr. II, sic explicat, q. d. Judæis claudetur et obsignabitur lex Evangelica in discipulis, id est per discipulos meos, qui a Judæis illam ad Gentes transferent. Unde Septuaginta vertunt, tunc manifesti erunt sigillantes legem, id est quibus sigillata et clausa est lex, ne discant.
9. ET INCURVAVIT SE (idolis) HOMO (plebeius), ET HUMILIATUS EST VIR, — scilicet primarius et princeps, q. d. Tam proceres quam plebs colunt idola humiliando se coram illis. Haec spectant tempora non Christi, sed Isaiae. Jam enim ab uno ad aliud avolat, jam utrumque miscet Propheta, juxta Can. IV. Notat enim S. Hieronymus Judaeos post reditum ex Babylone nunquam, ac consequenter nec tempore Christi, sponte et communi consensu idola coluisse, idque praedixit Tobias, cap. ult., vers. 8; itaque reipsa evenisse testantur Talmud Hierosolymitanum apud Galatinum, lib. IV, XXIII, et R. Samuel Marochianus ex Judaeo Christianus, lib. De Adventu Messiae, cap. I, qui inde concludit, non idololatriam, uti olim, sed caedem Christi causam esse ruinae et desolationis, quam Judaei in hanc usque diem ubique patiuntur. Calvinus haec torquet contra cultum SS. imaginum. Censet enim hic damnari omne reverentiae signum, quod operibus manuum, id est statuis et imaginibus, defertur. Sed errat et fallit impostor. Nam idola hic tantum damnantur, non imagines: quia non hae, sed illa sunt Gentium dii manibus eorum facti. Ait enim: "Repleta est terra idolis." Idola enim sunt opera manuum hominum, non tantum materialiter, sed et formaliter; quia non tantum sculpturam vel picturam materiae, sed et formam, scilicet Dei nomen et numen, ab hominibus acceperunt, cum ex se et in rei veritate nihil sint, ut ait Apostolus, I Cor. capite VIII, vers. 4. Ilisce ergo incurvari, id est ea adorare latria, nefas est.
Versus 17: I Will Wait for the Lord
1. Væ qui condunt leges iniquas: et scribentes, injustitiam scripserunt: 2. ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei: ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. 3. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, 4. ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. 5. Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea. 6. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. 7. Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. 8. Dicet enim: 9. Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano; et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? 10. Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem, et de Samaria. 11. Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem, et simulacris ejus? 12. Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. 13. Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. 14. Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: et sicut colliguntur ova, quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. 15. Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. 16. Propter hoc mittet dominator Dominus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem: et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. 17. Et erit lumen Israel in igne, et Sanctus ejus in flamma: et succendetur, et devorabitur spina ejus, et vepres in die una. 18. Et gloria saltus ejus, et Carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur, et erit terrore profugus. 19. Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. 20. Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos: sed innitetur super Dominum sanctum Israel in veritate. 21. Reliquiæ convertentur, reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem. 22. Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo: consummatio abbreviata inundabit justitiam. 23. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. 24. Propter hoc hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Ægypti. 25. Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. 26. Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in Petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. 27. Et erit in die illa: Auferetur onus ejus de humero tuo, et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei. 28. Veniet in Aiath, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua. 29. Transierunt cursim, Gaba sedes nostra: obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit. 30. Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth. 31. Migravit Medemena: habitatores Gabim, confortamini. 32. Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem. 33. Ecce dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. 34. Et subvertentur condensa saltus ferro: et Libanus cum excelsis cadet.
CORRUET, ET ESURIET, IRASCETUR, ET MALEDICET REGI SUO, ET DEO SUO (scilicet non lux, ut patet, sed ea, scilicet Judæa; sic enim Hebræi sæpe mutant suppositum, illudque ex circumstantiis lectori mutandum et intelligendum relinquunt: et rursum), SUSPICIET SURSUM. 22. ET AD TERRAM, etc., — q. d. Sive in cœlum sursum, sive in terram deorsum aspiciat, non nisi tribulationem, tenebras, tristitiam, et miseriam, dissolutionem virium corporis et animi, atque undique augustias se persequentes, quas evadere non poterit, inveniet et intuebitur: sursum enim cœlum clausum Deumque iratum et sævientem, deorsum terram undique ab hostibus insessam aspiciet. Ita Sanchez. Aliter Forerius, « et transibit, » scilicet, inquit, quisque Judæorum impiorum, « per eam, » scilicet legem Dei, eam non curando et prævaricando: unde corruet, esuriet, etc. Sed prior sensus magis planus et connexus est. Loquitur Propheta de vastatione Judææ per Sennacherib et per Nabuchodonosorem: tunc enim plenissime hæc mala Judæis obvenerunt. Moraliter, nota hic pœnam eorum qui divinos consulunt. Deus enim vult se consuli, non diabolum; legem et S. Scripturam, non oracula magorum. Ita Meroveus Chilperici regis Francorum filius, ambiens regnum de patre et noverca multa crimina loquebatur: quadam die invitavit ad convivium Gregorium Episcopum Turonensem, petens aliquam animæ instructionem. Gregorius aperiens librum Proverb., incidit in illud cap. xxx, vers. 17: « Oculum, qui subsannat patrem, etc., effodiant eum corvi de torrentibus. » Consuluit deinde Meroveus pythonissam anno Christi 580, quæ respondit Chilpericum eo anno moriturum, et Meroveum solum, exclusis fratribus, in omne ejus regnum successurum. Cumque hæc narraret ipse, corripuit eum Gregorius Episcopus Turonensis, dicens a Deo hæc poscenda esse; dæmonem enim esse mendacem. Meroveus ergo adiit sepulcrum S. Martini, in eoque posuit tres libros, scilicet Psalterii, Regum et Evangeliorum, et vigilans tota nocte petiit, ut S. Martinus ostenderet quid sibi circa regnum eveniret; post triduana jejunia, vigilias et orationes accedit ad tumulum, et revolvit librum qui erat Regum; versus autem primus paginæ quam reseravit, hic erat: « Pro eo quod reliquistis Dominum Deum vestrum, et ambulastis post deos alienos, nec fecistis rectum ante conspectum ejus, ideo tradidit vos Dominus Deus vester in manibus inimicorum vestrorum, » II Paral. vii; Psalterii autem versus hic est inventus: « Verumtamen propter dolos posuisti eis mala: dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt, perierunt propter iniquitates suas, » Psal. lxxii. In Evangeliis autem hoc est repertum: « Scitis quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. » In his responsionibus confusus ille et flens discessit. Merito, nam hæc ei obvenerunt; eodem enim anno Meroveus pressus ab hostibus, ne in eorum manus veniret, spontanea nece Fredegundis artibus interiit, narrat Gregorius Turonensis, lib. V Histor. Francor. cap. xiv et xviii.
Secundo ergo et verius, loquitur Isaias in persona Christi, quasi typus, os et vox Christi, q. d. Sicut ego Isaias et mei discipuli ac sequaces, puta alii Prophetæ, ut Ezechiel, cap. xxiv, 24, Zacharias, cap. III, 8, et alii, quia divitias et honores contemnimus, atque tam mira, et concupiscentræ ac moribus eorum repugnantia populo duro et carnali prædicamus, hinc quasi portenta habemur, et quasi stulti irridemur: ita et Christus, cujus ego sum præcursor et figura, cum suis pueris, id est Apostolis, ob novitatem suæ doctrinæ, vitæ et miraculorum, superbis Judæis et Philosophis videbitur esse portentum, spectaculum et ludibrium: per illa tamen multi cordati et pii Judæi compungentur et convertentur, cupientque et ipsi fieri pueri, id est discipuli, Christi: de Christo enim hæc explicat Paulus, Hebr. II, 13. Ita Origenes, Basilius, Cyrillus et passim veteres.
Moraliter Clemens Alexandrinus, lib. I Pædag. toto cap. v, pulchre ostendit quo modo Christiani omnes ad instar Christi pueri, de quo ait Isaias, cap. ix, vers. 6: « Parvulus natus est nobis, » debeant esse et vocari pueri, ob animi et morum, primo, innocentiam; secundo, simplicitatem et candorem; tertio, facilitatem et teneritudinem; quarto, humilitatem. Apposite Haymo in illud Matth. cap. XVIII: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc. « Sicut parvulus, inquit, mulierem non concupiscit, alienas divitias non appetit, læsus non lædit, non aliud cogitat, aliud loquitur, et iratus non perpetuas tenet discordias: ita et vos nisi talem innocentiam habueritis in mente,
Versus 18: As a Sign and a Wonder in Israel
IN SIGNUM, ET IN PORTENTUM ISRAEL. — A consuetis non fit passio, aiunt Philosophi, præsertim apud homines in inveterata sua peccandi consuetudine obduratos: fecit ergo Deus, ut Isaias et Prophetæ communi concionandi consuetudine recedentes, novum, insolitum et prodigiosum dicendi, agendi et vivendi modum induerent, fierentque portentum Israelis et orbis, ut hac ratione stupentes et duras hominum mentes excitarent, acriter ferirent, mollirent et flecterent. Ita fecit Deus cum fecit Isaiam portentum, cum ostendit ei suum solium, gloriam et Seraphim, misitque unum ex eis, qui calculo labia ejus adureret et purgaret, diceretque: « Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava; » et cum cap. vii, prædixit: « Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. » Secundo, « portentum » fuit Isaias, quando sacco quasi cilicio super nuda carne indutus instar Capuccini, habitu pœnitentiæ, ut populum ad compunctionem commoveret, assidue concionabatur. Rursum cum ipse vir nobilis et e regia stirpe
Jeremias in utero sanctificatus et consecratus Propheta: « Priusquam, inquit Deus, cap. I, te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te, etc., ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. Ego dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram. » An non portentum fuit, cum ait ei Dominus: « Quid tu vides, Jeremia? » et ille: « Virgam, inquit, vigilantem ego video, » scilicet Dei oculum, potentiam et vindictam excubantem, et dura verbera intentantem impiis Judæis. Et rursum: « Quid tu vides? Ollam, ait, succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis. Ab Aquilone pandetur malum, » etc. An non ipse portentum fuit continentiæ, virginitatis, zeli, misericordiæ, gemens ut turtur, et lamentans assidue peccata atque flagella populi? maxime vero portentum fuit patientiæ, dum per 44 annos prophetans et prædicans a proceribus et Judæis contemptus, irrisus, divexatus et cæsus, hæc omnia fortiter æque ac mansuete sustinuit, dum audiit: « Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium; » dum tertio in carcerem trusus, compedibus oneratus, victitans in pane doloris et aqua tristitiæ, ac tandem in Ægypto a Judæis suis, in præmium prophetiæ et charitatis suæ, lapidibus obrutus martyr occubuit.
Tale portentum abstinentiæ et sapientiæ ac gubernationis fuit Daniel, qui in aula regia inter pueros regios educatus, cibo et vino regio abstinuit.
stercore humano opertum, ac deprecans vix impetravit, ut pro eo stercore boum coopertum comederet. Verum portentum portentorum fuit Christus, cujus nomen Admirabilis, Deus, Fortis, Consiliarius, Princeps pacis, Pater futuri sæculi, magni consilii Angelus. An non ejus vita et doctrina mundo fuit portentum, cum dixit: « Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Beati, qui lugent. Beati, qui esuriunt et sitiunt. Beati, qui persecutionem patiuntur. » Mundus jubet odisse inimicos, persequi vindictam famæ et honoris; dicit: Si quis te percusserit, repercute: si quis det alapam, duas redde. Christus vero edicit: « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Vince in bono malum. » Nobilissima enim vindicta est, ut beneficiis hostem vincas, tibi subjuges, et ad redamandum cogas. Rursum: « Si quis, inquit, te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram. » Mundus jubet alta petere honoresque ambire. Christus vero: « Qui se, inquit, exaltat, humiliabitur: qui se humiliat, exaltabitur. » Nonne hoc est paradoxum? via ad exaltationem est, si in contrarium eas, si descendas, si te humilies: hæc tamen verissima philosophia certissima via est ad sublimitatem, quia sola humilitas exaltat. Filii Adam, magni esse, dii esse vultis? eritis, si velitis. Erratis in via: viam initis fastus, viam ambitus, viam ostentationis. Erratis ex diametro, via contraria est; descende, late, ama nesciri, submitte te: Nulli vel minimo quavis ratione repugnes, Cedere te potius quam superare juvet. Sic extolleris, sic scandes ad astra.
An non vita Christi fuit portentum humilitatis, portentum charitatis, portentum paupertatis, portentum crucis et austeritatis? Rex regum, Dominus dominantium, cujus sunt cœli et terra, natus est in stabulo, vixit semper in hospitio, mortuus est in patibulo: « Ego, ait, sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis. » Reclinatus est in præsepio, « quia non erat ei locus in diversorio. Vulpes, inquit, foveas habent, et volucres cœli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. » Vixit in fame et egestate, quadraginta dies et noctes sine cibo et potu jejunavit, vixit ex eleemosynis, et subinde mendicavit, dicens: « Ego autem mendicus sum et pauper. » An non portentum fuit crucis? in perpetuis laboribus, itineribus, persecutionibus versatus in vita; in morte excarnificatus, flagellatus, coronatus, distentus quasi latro occubuit. Et tamen orbem universum subegit non gladio, sed ligno; non lancea, sed cruce: « Ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. » Ad hoc vexillum vocatus es, o Christiane! sub cruce militas. Turpe est sub capite spinoso delicata vivere membra. Turpe, ubi imperator laborat, alget, famet, militem torpere, mollescere, deliciari. Clamat Christus: « Videte ne graventur corpora vestra crapula et ebrietate. » Ego abstinentissimam vitam duxi, imo pauperrimam per 34 annos: tu ne vino et deliciis afflues? Ego in cruce in extremo agone ardentissima siti, cum etiam latronibus vina dantur, felle et aceto potatus sum, ut tuam gulam expiarem, tollerem, abolerem: tu illi indulgebis? mero te infarcies? Inspice ducem tuum, inspice, fac secundum exemplar quod tibi in monte monstravit.
Portentum fuit amoris: me nascens dedi socium, convescens in edulium, me moriens in pretium, me regnans do in præmium. Tibi natus sum, tibi sudavi, tibi concionatus, tibi crucifixus. Ego me totum tibi tradidi, tu te totum mihi trade: dilata cor tuum; frigus torporis et amoris proprii expelle. Da, consecra mihi labores tuos, vitam tuam, studia tua, corpus, sudorem, sanguinem, vitam et animam. Huc usque ego te amavi; redde par pari: imo redde unum pro mille, punctum unum pro infinito. Quid enim es ad Christum, nisi quod punctum ad majestatem immensam et infinitam?
Ecce ego et pueri mei: Apostoli mei portentum fuerunt mundi. Audi Paulum: « Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Propter Christum omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. » Ergo, Paule, opes, dignitates, deliciæ, scientiæ stercora sunt? Omnia sine Christo, præ Christo stercora sunt? omnino sunt. Rursum, propter Christum, inquit, « ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum, quinquies quadragenas, una minus, accepi: nocte et die in profundo maris fui, in periculis, in persecutionibus, in jejuniis, in vigiliis multis, in labore et ærumna. » Propter Christum « castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. » Tune, Paule, damnari, reprobari times? Castigas corpus tot laboribus attritum; nos otiosi et inertes carnis desideria sequimur, et de salute securi erimus?
An non portentum Apostoli fuerunt? qui dicunt: « Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, » quasi errones et exsules incertis vagamur sedibus; « et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus: tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc, » ὡς περικαθάρματα, tanquam scobs, ramentum, sordes toti mundo verrendo collectæ, περιψήματα, tanquam piacula et lustramenta mundi facti sumus. « Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et
Portentum fuit S. Paula Romana; quæ e regio sanguine oriunda, Romanorum nobilissima, relictis parentibus, filiis, familia amplissima, opibus et provinciis, Hierosolymam navigavit, ut in Bethlehem ad præsepe Domini viveret vitam Christianam, imo Religiosam in humilitate, paupertate, devotione et amore Christi. Quinque ibidem monasteria ædificavit; viris præerat S. Hieronymus, ipsa virginibus. Prima erat in psalmis, prima in obsequiis, prima in humilitate, prima in jejuniis. Ita in pauperes et sanctos omnia distribuebat, ut, quod optarat, moriens non haberet linteum in quo sepeliretur, sed filia Eustochium illud emmendicare debuerit: suo ita se spoliarat, ut cum Christo sepeliretur in alieno. Ecce portentum, ecce novum et insolitum epitaphium: Gracchorum soboles, Agamemnonis inclyta proles, quæ Pauperiem Christi et Bethlemica rura secuta est.
Tale portentum fuit S. Paulus primus Eremita, qui ab anno 15 ætatis usque ad 113 in spelunca vixit, hominem non vidit, non est allocutus, sed Deum, sed Angelos. Aqua ei erat potus, cibus dimidium panis, quod quotidie ei corvus e cœlo afferebat. Venienti Antonio: « Sexaginta, ait, anni sunt ex quo quotidie dimidium panis a corvo accipio; nunc veniente te integram affert: militibus suis Dominus duplicavit annonam, vere pius, vere misericors. » Ac mox abiens Antonius vidit animam Pauli inter Sanctorum, et Prophetarum choros, in cœlum ab Angelis deferri. Tale orbis miraculum fuit S. Antonius, qui ad 105 ætatis annum solitarius in summa abstinentia et rigore vixit, et cum monstris et legionibus dæmonum assidue certavit, ac triumphavit. Tale fuit et S. Romualdus, qui ab anno ætatis 20 ad 120 in mira austeritate, lacrymis et sanctitate vitam egit angelicam. Tales fuerunt et Sancti illi, « qui circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: quibus dignus non erat mundus; in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terræ. » Quare? quia aspiciebant in remunerationem. Assidue cogitabant illud: « Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. »
Vis portenta nobilium et adolescentium? Alexius Romanorum nobilissimus celebratis nuptiis ex ipso convivio et consortio procerum, parentum, sponsæ se abripit: vestem mutat, quasi mendicus toto orbe peregrinatur. Edessæ in templo B. Virginis ad portam cum mendicis stipem petit, septemdecim annos ibi latet: proditur a B. Virgine quis esset: fugit, Romam redit, in conspectum se dat parentis, quasi mendicus admittitur: videt quotidie parentes, sponsam ejulantem: Ubi meus Alexius? ipsos septemdecim annos quasi canis sub gradibus jacet, ridetur, tunditur a famulis; moritur cum hac scheda in manibus: Ego sum Alexius filius vester, sponsus tuus. Quis nosset Alexium, nisi per heroicas has latebras, per fugam honorum et deliciarum? Alexius fuit, est, et erit gloriosior in suo antro, quam Augustus in imperiali solio.
Vis portenta stultitiæ, imo sapientiæ inauditæ! Simeon cognomento Salus, id est stultus, apud Leontium, ita stultitiæ nomen et opinionem affectavit, ut faceret se ludibrium mundi. Currebat per plateas quasi amens et fatuus: a pueris quasi insanus luto et sordibus petebatur: stultissima ad speciem hominum fecit et gessit. Quare? ut impleret illud: « Nos stulti propter Christum. Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. » Stulti hi damnant mundi sapientiam, damnant vanitatem, contemnunt opes, honores, fastum, ambitionem et quidquid mundus admiratur: cœlestia spectant, terrena et caduca « immoto rident cuncta supercilio. »
Tale portentum fuit S. Franciscus, qui quasi stultus cucullo et cappa indutus, stultam fecit sapientiam hujus mundi; tantus paupertatis amator, quantum alii divitiarum sunt. Tantus fuit contemptor sui, ut a suis sibi exprobrari juberet: Tu rustice, tu idiota, tu peccator, tu helluo, tu hypocrita; quibus ipse: « Benedicat, ait, o filii, vobis Deus, quia vera dicitis; talia filium Petri Bernardonis audire decet. » Quare? ut suos et mortales omnes doceret comprimere arrogantiam, exstirpare innatum laudis et gloriæ desiderium, inserere et imprimere animo intimam Christi humiliationem, et sui contemptum; quasi diceret: Si insanire libet, mecum sapienter insanite; si stultescere, en vexillum præfero; si bacchari, mecum pie bacchamini. Ne te excuses, ne pudeat, ne solus sis, en me et meos, tot millia stulte sapientium, qui te præeunt.
Atque ut concludam, accipe portentum sæculorum Simeonem Stylitem, qui, ut narrat Theodoretus oculatus testis, et Simeonis in spiritu filius (utpote quem Simeon matri filium precibus suis impetravit), pastor ovium existens templum ingressus audivit Evangelicam vocem, quæ beatos pronuntiat eos, qui flent, lugent, et mundo sunt corde; miseros, qui rident et saturantur. Illico rogat Deum, ut ad hanc viam perfectam pietatis et religionis se deducat, secedit inter ascetas et monachos: mox totam hebdomadam jejunus traducit: asperrimo fune lumbos succingit, ut tota illa corporis pars exulceraretur: in laboribus ac pœnitentiis ad stuporem constans et alacer. Quadragesimam totam sine cibo jejunat. Columnam conscendit, catena pedem illi colligat: pes ad talos putrescit: stat continuo noctes et dies; in hieme et æstate, in pluvia et gelu, in nive et grandine, in æstu et solis ardore. Tota nocte vigilat et orat, æque ac mane usque ad horam nonam. Inde toto orbe ad se confluentes excipit, sanat, docet, lites componit, ac sub vesperam redit ad orationem. Ita vixit ipsos octoginta annos, ac mortuus est cum centesimum ætatis superasset annum. Concurrere ad eum turmatim Persæ, Armeni, Galli, Æthiopes, Britanni, Duces, Principes et Reginæ, ut angelum terrestrem viderent, miracula impetrarent, charismata quælibet spiritualia poscerent.
Pingamus et nos æternitati, vivamus æternitati, ideoque faciamus nos portentum constantiæ et fortitudinis, ut quasi adamantes simus: nullis sociis, nullo pudore, nullis irrisionibus a timore et pietate Dei deflectamus; sed magna, rara et heroica virtutum facinora animo designemus, et reipsa efficiamus. Simus portentum humilitatis, pietatis, sobrietatis, ut quasi Angeli sobrie, juste et pie vivamus in hoc sæculo, ut in sanctitate et justitia coram Deo ambulantes, serviamus illi omnibus diebus vitæ nostræ. Simus portentum charitatis et zeli, igne cœlesti afflati (de quo ait Christus Lucæ XII, 49: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? ») ignem spiremus, habeamus mentem igneam, linguas igneas, ut spiritu Apostolico et socios, et urbes, et totum orbem accendamus amore divino. Sic erimus cum Christo et Sanctis omnibus portentum temporis, portentum æternitatis, portentum laborum et virtutum, portentum denique gloriæ et gaudiorum sempiternorum. Det nobis Deus multos Isaias, det Christos, det Apostolos, det doctores, det concionatores, qui sint portenta mundi, ut mundanos homines in cordibus raro vitæ exemplo, igneisque vocibus feriant, convertant, et ad cœlum traducant. Amen.
Versus 19: Inquire of Mediums and of Diviners
19. QUÆRITE A PYTHONIBUS, ET A DIVINIS, QUI STRIDENT, etc. — Pythones dicuntur spiritus divinatores, qui humanis corporibus se insinuantes edunt vaticinia: item et homines ipsi qui tales habent spiritus et dæmones familiares, vel ab iis correpti aut possessi sunt. Sic Pythia dicebatur femina sacerdos Apollinis apud Delphos, quæ consulentibus oracula reddebat; ita dicta ἀπὸ τοῦ πυνθάνεσθαι, hoc est a consulendi interrogandique consuetudine. Septuaginta vertunt, ἐγγαστριμύθους, id est ventriloquos, quia sæpe per pectus vel ventrem hominis loquebantur: unde hebraice vocantur אובות aboth, id est utres: quia per ventrem quasi per utrem obscuras, stridulas, hiulcas, confusas, ambiguas et perplexas sæpe dabant voces: modum quo id faciebat dæmon, explicat Aristophanis Scholiastes in Pluto. Hac de causa dicuntur stridere, vel, ut hebraice est, mussitare et submurmurare. Adde, hi enthusiastæ sæpe a dæmone quasi furiis acti, aut quasi phrenetici stridebant et spumabant. Rursum dæmon cum stridore et violentia coactam vocem per os vel ventrem eorum exprimebat. Denique ipsimet advocantes dæmonem, et petentes ab eo divinationem, carmen magicum recitabant mussitando et submurmurando. Secus fiebat in oraculis quæ dæmon per idola edebat: illa enim per
os, vel ad os idoli, claram efformando vocem, edebat, quasi ipse esset anima, vel insessor et habitator idoli. Quocirca et idoloplastæ idolo dabant patulum ingensque os, qualia multa hic in palatio Vaticano vidi, quæ ita hiant, ut integrum ovum in illud injicere liceret. Jam sensus est, q. d. Cum in his rerum angustiis, quibus, o Judæi! a Rasin et Phacee premimini, suadent vobis nonnulli politici et impii homines, ut a pythonibus, divinis et magis futurum hujus obsidionis eventum sciscitemini; libere et audacter est respondere quod ego hic doceo et suggero, scilicet: Numquid non est Deus in Israel, a quo populus exquirat visionem, id est oraculum de futuro eventu; numquid pro vivorum salute consulet mortua idola, vel damnatos dæmones, ab iisque petet prophetiam et prænotionem futurorum? Impie ergo hæc torquet Marloratus contra invocationem Sanctorum. Hi enim, licet mortui sint, Deo tamen vivunt et fruuntur.
Versus 20: To the Law Rather, and to the Testimony
20. AD LEGEM MAGIS, ET AD TESTIMONIUM, — q. d. Ad legem potius et ad arcam ac propitiatorium recurrendum est: ibi audiemus verum oraculum. Lex enim docebit nos quid agendum, quid cavendum sit, tum alias, tum tempore belli, scilicet consulendum esse, non dæmonem, sed Deum in propitiatorio residentem. Nota: Arca vocatur testimonium, quia continebat legem sive tabulas Decalogi, quæ erant testimonium voluntatis divinæ: testabantur enim Judæis quid ab eis fieri vellet Deus. Secundo, divini consulebant mortuos. Primo, quia sæpe evocabant manes et umbras mortuorum, et ab eis sciscitabantur futura, uti fecit pythonissa Saulis, I Reg. xxviii. Unde hæc magia vocatur necromantia, id est divinatio ex mortuis. Secundo, quia consulebant dæmones, qui mortui sunt morte æterna, id est damnati sunt, atque assidue dolores et agoniam extremam, qualem hic subeunt morientes, patiuntur: unde omnes tam dæmones quam homines damnati, dicuntur versari in regione umbræ mortis. Tertio, quia subinde consulebant idola, quæ mortua, id est inania, sunt.
conqueritur, dicens: Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Dicet aliquis: Ego quidem nihil quæro, sed si quid gratis offertur, accipere non recuso. Ecce hic non notantur ii qui munera quærunt, sed qui tantummodo diligunt. Qui etiam socii furum (italice enim fur vocatur furbo quasi furo) non immerito dicuntur: quia dum furtiva dona suscipiunt, etiam a comministris suis et sodalibus deprehendi velut in furti crimine perhorrescunt. Et notandum quod dicitur, Sequuntur retributiones; quia quamvis munificis suis auxilium, quod postulantur, impendunt, reatus tamen maculas non evadunt; quia dum beneficii sui talionem recipiunt, fructus æternæ mercedis amittunt. De quibus et paulo post dicit: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.» Causam subdit: «Acceptis quippe muneribus, si contra datorem quid agere volumus, mox in ore nostro verba mollescunt; locutionis acumen obtunditur, lingua quadam pudoris erubescentia præpeditur. Mens quippe percepti muneris conscia, debilitat judicialis censuræ vigorem, reprimit eloquentiæ libertatem. Nam etsi judicii rectitudo funditus non adimitur, judicandi tamen auctoritas enervatur. Juxta Prophetam ergo (Isaiam cap. xxxiii), excutiamus manus nostras ab omni munere, et nocendi, sive juvandi servemus nobis ingenuam libertatem; ut non litigemus sub servitute pecuniæ, sed serviamus in libertate justitiæ.» Nota: Pro «infideles» hebraice est סוררים sorerim, a radice סור, id est declinavit, recessit, perversus et rebellis fuit. Unde Aquila vertit, recedentes; Pagninus, declinantes; Pintus, perversi; Septuaginta et S. Hieronymus, in Comment., inobedientes: obedientia enim non tantum est subditorum, sed et boni principis. Ut enim populus principi, sic ille Dei legibus parere debet. Populo præest princeps, principi lex. Hinc, Deuter. xvii, 18, præcipit Deus ut rex habeat legem secum, eamque legat cunctis diebus vitæ suæ. Unde IV Reg. xi, 12, de Joiada pontifice dicitur: «Produxitque filium regis (Joas puerum) et posuit super eum diadema et testimonium; feceruntque eum regem.» Per «testimonium» lex intelligitur, quæ regi simul cum regia corona dabatur, ut juxta eam gubernaret. Idem senserunt Gentiles. Bias rogatus «quisnam esset vere princeps?» Respondit: «Ille qui primus se legi subjicit.» Pindarus ait: «Lex est omnium mortalium regina.» Ratio est, quia, cum justitia sit finis legis, contempta lege fieri non potest quin princeps justitiam contemnat; quo facto sequitur seditiosus ac turbulentus reipublicæ status, indeque ejus pernicies et interitus. Recte ergo dixit Justinianus: «Principe digna vox est legibus se subditum profiteri.» Perperam vero adulator ille Alexandro Magno ingemiscenti quod temulentus Clitum amicum occidisset, dixit, justitiam pingi
QUOD SI NON DIXERINT JUXTA VERBUM HOC (si Judæi aliter responderint quam ego hic doceo et jubeo, putarintque a divinis et magis, non a Deo petendum esse oraculum de futuro belli Syriaci eventu), NON ERIT (orietur) EIS MATUTINA LUX, — id est veritas, sed in tenebris errorum et falsorum oraculorum degent. Secundo, « lux, » id est lætitia et prosperitas, q. d. Nihil habebunt lucidum, id est felix, jucundum et prosperum, sed omnia infausta, tristia et adversa. 21. ET TRANSIBIT (scilicet hæc matutina lux) PER EAM, — scilicet domum Jacob, de qua vers. 17, id est Judæam, q. d. Si credatis divinis, lux veritatis et felicitatis transibit et recedet a Judæa, tum tempore Sennacherib, tum tempore Christi: tunc enim lux Evangelii a Judæis ad Gentes transibit, inquiunt S. Hieronymus et S. Thomas. Sic ergo Judæam occupabit caligo ignorantiæ, infidelitatis et peccatorum; unde subdit cap. seq., vers. 2: « Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. » Quid autem Judæa passa sit dum pythones Deo, tenebras luci, magos Isaiæ prætulit, subdit dicens:
Versus 21-22: He Shall Fall and Be Hungry
Pro replebit hebraice est הריחו haricho; quod primo, Vatablus vertit, odorari faciet illum spiritus timoris Domini, id est spiritus Domini dabit Christo sagacitatem et acre judicium, ut statim possit percipere an homines timeant Deum, necne, perinde ac si id, non visu, nec auditu, sed solo olfactu perciperet. Unde sequitur: « Non secundum visionem oculorum judicabit. » Sic S. Hilarion, S. Maria Oigniacensis, et alii Sancti ex solo odore cognoscebant an quis esset in gratia Dei, necne; nam accedentibus peccatoribus mirum sentiebant faetorem. Secundo, alii vertunt, odoriferum faciet illum spiritus timoris Domini, juxta illud in Canticis: « In odorem unguentorum tuorum curremus; » et illud Isaaci de Jacob, Gen. XXVII: « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. » Tertio, Sanchez vertit, spiritus olere faciet Christum timorem Domini, id est faciet spiritus, ut Christus in omni opere et loco ex se emittat odorem timoris Domini. Quarto, Forerius vertit, respirare ejus erit in timore Domini, q. d. Spiritus Domini faciet ut respiratio, id est omnis vita et actio, Christi sit in timore Domini: timor Domini erit spiraculum, halitus, vita et anima Christi. Quinto, optime vertas, Spiritus Domini spirare faciet eum [Christum] timorem Domini; quia faciet ut Christus nihil nisi Dei timorem, religionem et pietatem corde, ore, oculis, manibus totoque corpore exhalet et spiret: sicut rosae et lilia undique odorum fragrantiam emittunt et exspirant. Sic ait Apostolus: « Christi bonus odor sumus. »
astantem Jovi, eo quod justum sit quidquid Jupiter sive rex præcipit. Denique hæc congrue adaptat S. Bernardus, serm. 1 De Adventu, protoplastis nostris: «Principes, ait, tui infideles, vel, ut alia translatio habet, inobedientes, socii furum. Revera enim principes nostri Adam et Eva, principia propaginis nostræ, inobedientes et socii furum: qui quod filii Dei est, serpentis, imo diaboli per serpentem, consilio surripere tentant. Nec dissimulat injuriam filii pater, sed continuo in ipsum hominem vindictam retribuit, et aggravat super nos manum suam. Omnes enim in Adam peccavimus, et in eo sententiam damnationis accepimus.» Causa viduæ non ingreditur ad illos. — Quia a viduis pauperculis non sperant munera aut favores, hinc earum causas non suscipiunt defendendas aut judicandas, sed eas semper ditioribus postponunt; aut, si cogantur judicare causam, non eis, sed parti adversæ, quia dives est vel amica, adjudicant. Nota hic et vers. 17, quam Deus curam habeat viduarum et pupillorum, jubeatque eis jus suum reddi, easque opprimentes puniat. Illustris hac in parte fuit Theophilus Imperator; nam, ut narrant Cedrenus et Zonaras, tom. III, in ejus Vita: Dux quidam militem equo insigni spoliaverat, hic miles in prælio occubuit, dux equum hunc Theophilo Imperatori donavit: uxor militis occisi Theophilum Imperatorem ad templum Blachernense equitantem de more conspicata mariti sui equo vehi, concitato cursu aggressa, frenum equi apprehendit, suum hunc esse vociferans, et non alium; sed ipsum Imperatorem cædis mariti sui causam præbuisse. Perterritus Imperator manere eam jubet, dum in palatium ipse rediret, ac reversus statim eam ad se vocat, ac de re tota accuratius inquirit. Quam cum ea a principio ad finem usque recitaret, illico etiam dux iste sistitur, et muliere jussu Imperatoris occultata, de equo acriter interrogatur. Quem cum asseveraret suum fuisse, neque raptu paratum, producitur extra velum mulier, reum de vi peractura. Qua is conspecta diriguit, et aliquandiu mutus adstitit, tandemque ad se reversus, supplex pedibus Imperatoris sese advolvit lacrymans, ac peccatum confitens. Ergo Imperator ejus facultates viduæ ejusque liberis jure hæreditario addicit; ipsumque dignitate spoliatum exilio perpetuo damnat. Ibidem de eodem narrat Zonaras: mulierem adiisse Theophilum, et accusasse Petronam Augustæ fratrem, quod in vicinia sua ædes ita alte exstrueret, ut suis luminibus officeret. Petronas ab imperatore accersitus, et quid mulier diceret, interrogatus, nugas eam agere dixit. Tum imperator: «Cave, inquit, ne denuo eadem de re me appellet, quod tibi bono non est futurum;» ac mulierem ad Petronam abire jussit, et, nisi ei damnum resarciretur, ad se redire. Quod cum illa fecisset, neque a Petrona quidquam impetrasset, re desperata rursus Imperatorem interpellavit: is statim quibusdam senatoribus mandavit, ut viderent num damnum mulieri daretur. Abiere illi statim, damnumque cognitum Imperatori renuntiarunt: qui in forum progressus, atque ibi certo loco stans, Petronam vestibus direptis, et in tergo et in pectore verberari jussit, et quæ in fraudem mulieris struxerat, destrui, materiamque et solum ipsum mulieri attribui.
Cum S. Martinum populus optaret Episcopum, reclamavit quidam nomine Defensor cum suis, dicens eum esse simplicem et parvæ scientiæ; sed « Verumtamen propter dolos posuisti eis : dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt, perierunt propter iniquitates suas, » Psal. LXXII. In Evangeliis autem hoc est repertum : « Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. » In his responsionibus confusus ille et flens discessit. Merito, nam hæc ei obvenerunt; eodem enim anno Meroveus pressus ab hostibus, ne in eorum manus veniret, spontanea nece Fredegundis artibus interiit, narrat Gregorius Turonensis, lib. V Histor. Francor. cap. XIV et XVIII.
Ita S. Antonius, S. Franciscus et alii vitæ statum, ut scilicet religiose Deo servirent in paupertate et Christi sequela, captarunt ex lectione vel inspectione S. Scripturæ. Denique Gregorius Turonensis, lib. II Histor. Franc. cap. xxxvii, narrat Clodoveum, moventem castra contra Alaricum, misisse suos ad ecclesiam S. Martini, ut inde victoriæ vel cladis auspicium peterent. Illis ingredientibus ecclesiam, primicerius incepit: « Præcinxisti me (Domine) virtute ad bellum; supplantasti insurgentes in me subtus me. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti, » Psalm. xvii. Quare animose cerva duce Pictavos perrexit, ibique vicit Alaricum ope S. Hilarii: « Pharus enim ignea, de basilica S. Hilarii egressa, visa est ei tanquam super se advenire. »