Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prædicit quod, sicut Assyrii prædati sunt Samariam et Galilæam, ita et Christus easdem prædabitur spiritualiter; unde mira eis lux affulgebit et gaudium: quia parvulus natus est nobis, cujus nomen est Deus, Fortis, etc. Secundo, vers. 9, redit ad sua tempora, atque Syriæ et Samariæ ob scelera cladem et exitium comminatur.
Textus Vulgatae: Isaias 9:1-21
1. Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephtali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ Gentium. 2. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. 3. Multiplicasti gentem, non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe, sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. 4. Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. 5. Quia omnis violenta prædatio cum tumultu, et vestimentum mixtum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis. 6. Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. 7. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum ejus sedebit: ut confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. 8. Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel. 9. Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes: 10. Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. 11. Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet: 12. Syriam ab Oriente, et Philisthiim ab Occidente: et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta: 13. Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. 14. Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una. 15. Longævus et honorabilis, ipse est caput: et propheta docens mendacium, ipse est cauda. 16. Et erunt, qui beatificant populum istum, seducentes: et qui beatificantur, præcipitati. 17. Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus: et pupillorum ejus, et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est, et nequam, et universum os locutum est stultitiam. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. 18. Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit: et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. 19. In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis; vir fratri suo non parcet. 20. Et declinabit ad dexteram, et esuriet: et comedet ad sinistram, et non saturabitur: unusquisque carnem brachii sui vorabit; Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Judam. 21. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Versus 1: In the Former Time the Land of Zebulun Was Lightly Afflicted
1. PRIMO TEMPORE ALLEVIATA EST TERRA ZABULON. — Prosequitur id quod dixit cap. præced., vers. 3, puerum nasciturum fore velocem prædatorem Samariæ, tum corporalem, tum spiritualem: perstringit enim duas Samariæ vastationes corporales per Assyrios, atque per eas repræsentat ejusdem deprædationes duas spirituales factas per Christum. Quocirca Syriaca versio et Arabica hæc connectunt cum fine capitis præcedentis. Sensus ergo est, q. d. Primum alleviata, id est leviter spoliata, levi plaga afflicta est Samariæ pars: puta tribus Zabulon et Nephtali (utpote extimæ, per quas Assyriis transeundum erat ad alias tribus) per Teglathphalasar regem Assyriorum expugnatæ sunt.
ET NOVISSIMO (id est posterius, deinde; hoc enim est Hebraice אחרון acharon) AGGRAVATA, — id est graviori clade affecta et vastata est a Salmanasare reliqua Samariæ pars, maxime Galilæa, quæ Gentium dicebatur. Salmanasar enim regnum Samariæ evertit, omnesque decem tribus in Assyriam captivas abduxit anno 6 Ezechiæ. Unde ex Hebræo sic clarius vertas cum Vatablo: Prius levigavit vel levem fecit, id est leviter spoliavit et afflixit, Emmanuel qua Deus, terram Zabulon, et terram Nephtali; postea vero aggravavit, id est gravius afflixit, etc., Galilæam Gentium. Ita S. Thomas, Hugo, Vatablus, Adamus, Jansenius in cap. xxv Concord. Evangel., et passim Hebræi.
Verum hic non sistit Propheta, ut multi ex eis volunt, sed hunc sensum quasi obiter innuens, alludens et perstringens, per eum alium longe sublimiorem et potiorem intelligit, q. d. Pari, imo longe potiori modo Christus jam natus homo, incipiens exercere nomen et officium prædatoris celeris, quod ei dedi cap. præced., vers. 3, primo alleviabit, id est leviter prædabitur rapietque e faucibus diaboli, idololatriæ et inferni terram Zabulon et Nephtali: ibi enim Christus primo prædicavit (uti conceptus est in Nazareth, quæ pertinebat ad tribum Zabulon), indeque collegit pene omnes Apostolos, uti docent S. Hieronymus, Cyrillus, Basilius, Procopius hic, et S. Chrysostomus in demonstratione quod Christus sit Deus: hinc Apostoli, Psal. lxvii, 28, vocantur « Principes Zabulon, » et « Principes Nephtali. » Hæc ergo præ-
Hunc esse sensum patet primo, ex sequentibus: « Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, » etc. Secundo, ex S. Matthæo, qui ita hunc locum explicat; nam cap. IV, vers. 13, de Christo incipiente prædicare ait: « Habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephtali, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam : Terra Zabulon, et terra Nephtali, via maris trans Jordanem, Galilæa Gentium populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. » Ubi clare hunc sensum exprimit, ideoque omittit to alleviata et aggravata est, quia hæc verba obscura sunt.
Versus 2: The People Who Walked in Darkness
VIA MARIS. — Zabulon et Nephtali dicuntur « via maris, » id est ora maritima maris, sive lacus Tiberiadis, inquit S. Hieronymus, huic enim multæ earum urbes adjacebant, uti Bethsaida, Corozain, Capharnaum, etc., erantque ibi multi piscatores, ex quibus vocati sunt Apostoli; unde Sanchez viam maris exponit institutum piscatorum, q. d. Ubi multi vacabant piscaturæ, ubi multi erant piscatores : sic enim vulgo Belgæ dicant t'is een zeeman est vir maris, id est nauta et mercator. Sed prior sensus est planior.
TRANS JORDANEM. — Erat hæc via vel ora maris citra Jordanem; dicitur tamen esse trans Jordanem respectu Jerusalem, scilicet quia erat ultra partem illam nobilissimam Jordanis, quam mare Tiberiadis vocamus, quod medium est inter Jerusalem et Galilæam Gentium, inquit Sanchez. Nam, uti dixi Canon. XXXIX, Scriptura consignat situs locorum respectu Hierosolymæ. Verum quia mare Tiberiadis non solet vocari Jordanis, et quia hoc mare ad latus est Galilææ Gentium, ita ut Galilæa hæc sit quidem ultra, non tamen trans hoc mare; hinc facilius dicemus hanc Galilæam dici trans Jordanem respectu Syriæ: ex Syria enim ultra Jordanem incipiebat via maris jam dicta, eaque pergebat trans Jordanem, per Galilæam Gentium ad urbem Ptolemaidem, et ad mare Mediterraneum, ut patet ex tabulis Adrichomii, et ex verbis ejus jam citatis.
GALILÆÆ GENTIUM, — ita Romana. Verti potest « Galilæa Gentium, » uti vertit Matth. IV, 15, idemque est sensus : ipsa enim Galilæa vocatur « via maris, » id est ora maritima : rursum hæc ora erat ora Galilææ Gentium; perinde ergo est sive vertas Galilææ, sive Galilæa : clarior tamen sensus erit si vertas, Galilæa.
2. POPULUS, QUI AMBULABAT IN TENEBRIS (populus Galilææ, populus Zabulon et Nephtali, versans in tenebris infidelitatis, id est Judaismi mixti cum Gentilismo) VIDIT LUCEM MAGNAM (Evangelicam veritatem, et Christum ipsum qui est lux mundi): HABITANTIBUS IN REGIONE UMBRÆ MORTIS (id est in densissima caligine ignorantiæ et peccatorum) LUX ORTA EST EIS. — Hoc est Christi fides, gratia et claritas affulsit. De umbra mortis plura dicam Jerem. cap. XIII, vers. 16.
Versus 3: You Have Multiplied the Nation
Secundo et genuine, alii hæc referunt ad tempus Christi; de eo enim dixit : « Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, » q. d. Tu, o Emmanuel! per te et Apostolos, multos e Galilæis æque ac Judæis et Gentibus convertes : sed tibi et Apostolis lætitiam non magnificabis; quia videbis tu, et videbunt ipsi multo majorem eorum partem manere incredulam; et consequenter videbunt cum dolore gentis suæ, puta tam Galilæorum quam Judæorum, pro quibus ipsi cum Paulo optabant esse anathema, excidium per Titum. Ita S. Hieronymus, Haymo et alii. Hinc dolens et gemens Christus aiebat : « Væ tibi, Corozain! væ tibi, Bethsaida! »
Nota: Septuaginta, Chaldæi et Recentiores pro לא lo per aleph, id est non, legunt לו lo per vau, id est ei. Unde contrarie vertunt hoc modo, multiplicasti gentem; ei magnificasti lætitiam: quæ lectio et versio etiam verum habet sensum, q. d. Multi ex Galilæis convertentur, unde magna et eorum, et Christi ac Apostolorum erit lætitia.
Apposite hæc adaptat multitudini Clericorum S. Bernardus, serm. De convers. ad Clericos, XXIX: « Etsi, inquit, multiplicasti gentem, Domine, non magnificasti lætitiam, dum nihil minus apparet decessisse meriti, quam numeri accessisse. Cucurrunt passim ad sacros Ordines, et reverenda quoque spiritibus angelicis ministeria homines apprehendunt, sine reverentia, sine consideratione. Neque enim signum regni occupare cœlestis, aut illius timent imperii gestare coronam, in quibus avaritia regnat, ambitio imperat, dominatur superbia; sed et iniquitas et luxuria etiam principatur, » etc. Vide Concilium Tridentinum, sess. XXVI De Reformat. cap. VII, usque ad XVII.
LÆTABUNTUR CORAM TE, SICUT QUI LÆTANTUR IN MESSE, — q. d. Nihilominus Galilæi æque ac Judæi et Gentes a Christo et Apostolis conversi, videntes tantam lucem, gratiam et salutem sibi præ aliis tot incredulis et infidelibus esse impertitam, lætabuntur sicut lætantur agricolæ in messe. Pariter cum eis gaudebunt Christus et Apostoli, qui eos converterunt, perinde ut gaudent victores, cum opima ab hoste referunt spolia. Vides hic Christum et Apostolos esse veloces prædatores, uti eos vocavit cap. VII, vers. 16, et cap. VIII, vers. 3.
Versus 4: The Yoke of Their Burden
Apposite comparat victoriam Christi victoriæ Gedeonis, qua Israelem, Judic. VII, liberavit cædendo Madianitas; quia, ut docent Origenes, homil. 8 et 9 in lib. Judic., S. Augustinus, serm. 108 De Tempore, Theodoretus, Quæst. XIV et XV in lib. Judic., Gedeon liberator et victor expressus fuit typus Christi redemptoris et triumphatoris. Nam Primo, Gedeon hebraice significat eum qui conterit, confringit, sive exscindit iniquitatem; et ut ipse destruxit aram Baal et lucum succidit, atque altare Domino exstruxit : ita Christus Dominus Synagogam subvertit, idola destruxit, Ecclesiam et verum altare ædificavit, juxta dictum Jerem. cap. I, vers. 10 : « Constitui te ut evellas, et destruas, etc., et ædifices et plantes. »
Refert S. Gregorius, lib. II Dialog. cap. xxxv, de S. Benedicto, quod ipse in oratione ita mente in Deum elevatus fuerit, ut sub eo viderit mundum totum quasi parvum globum in radiis solis collectum. Quæranti quomodo id fieri potuerit, respondet, causamque et modum assignat, dicens: «Quia videnti Deum angusta est omnis creatura,» et mens S. Benedicti in Deo dilatata sub eo mundum quasi globulum vidit. Simili modo nostri Prophetæ ita spiritu elevabantur in Deum, ut res etiam remotas quasi coram se positas cernerent, ideoque eorum prophetia vocatur Visio, ipsique vocantur Videntes, ut liber Addo Videntis, id est Prophetæ; et Saul ad Samuelem: «Ubi est domus Videntis?» cui Samuel: «Ego sum videns,» id est Propheta, I Reg. ix, 18. Hanc prævisionem Deus Prophetis, sed maxime Isaiæ, communicavit. Isaias enim ea quæ prædicit, ita distincte et dilucide proponit, ut qui ea legit, cernere se potius putet præsentia, quam sperare futura. Ita Thales rogatus, «quantum a mendacio distaret veritas?» respondit: «Quantum oculi ab auribus.» Sensit vir sapiens, ea demum esse indubitatæ fidei quæ hominum oculis cernuntur, non quæ auribus audiuntur. Tertio, Prophetæ sæpe pro eodem accipiunt hæc tria, scilicet, «visio, verbum, onus,» nimirum pro prophetia, de quo cap. xiii, 1. Vide Can. I. Quarto, dicit «visio,» non mea, sed Isaiæ: non tam modestiæ quam historiæ causa, scilicet ut sequentibus seculis sciatur hunc esse librum Isaiæ, non alterius: hac enim de causa scriptores libris quos edunt suum nomen præfigunt. Filii Amos. — Alius est hic Amos ab Amos qui est tertius inter minores Prophetas, ut dixi in Proœmio. Utrumque Prophetam fuisse censent Hebræi; tradunt enim ipsi hanc regulam: quoties in titulo Prophetarum nominatur pater Prophetæ, vel avus, vel abavus, significatur singulos eorum fuisse Prophetas; sed hæc regula dubia et eruditis falsa videtur, de qua re alibi agam. Quam vidit (id est audivit a Deo) super Judam et Jerusalem. — Septuaginta, quam vidit contra Judam et Jerusalem. Hebræum enim אל al et super et contra significat: hic melius vertas, «super.» Isaias enim non tantum adversa, sed et læta Judæ prænuntiat. Sub «Juda» accipe et Tribum Benjamin: hæc enim in schismate decem Tribuum sub Jeroboam cum Juda adhæsit Roboam, et domui Davidis, q. d. Hic liber Isaiæ continet tam prospera quam adversa, quæ ipse in spiritu prævidit in diebus Oziæ, Joatham, Achaz et Ezechiæ, posteris Judæ et Benjamin, ac maxime Hierosolymitis obventura, partim sub illis ipsis regibus, partim post eos. To enim «in diebus Oziæ» referendum est ad «vidit,» ut patet: nam licet Isaias, cap. xiii et seq., prophetet etiam contra Babylonios, Medos, Syros, Ægyptios, etc., tamen præcipue et communissime prophetat Judæis. Unde eis suam prophetiam inscribit.
Decimo tertio, militibus Gedeonis dantur lampades ardentes in vasis testaceis : ita Apostoli, ut de se scribit D. Paulus, thesaurum luminis Evangelici in vasis fictilibus habuerunt, quibus per martyrium fractis persecutores suos vicerunt. Nos etiam jubet Christus stare succinctos, habentes lucernas ardentes in manibus, et luce operum fulgere cum tempus est, ut qui nos viderint, laudent Patrem nostrum qui in cœlis est. Rursum lagena fictilis, quæ intus continet splendorem ardentis lucernæ, optimum est symbolum Emmanuelis, qui cum tectam divinitatem absconderet in carne mortali, ubi ea per passionem collisa atque confracta est, divinitas emicuit in resurrectione, atque etiam ipsa ejus morte obscurato sole, concussu terræ, et petrarum crepitu fractæ sunt vires Madian, id est diaboli et tartari.
Versus 5: For Every Violent Plundering with Tumult
Quinto et genuine, quia dat causam cur dixerit : « Superasti sicut in die Madian. » Sensus ergo est, q. d. Sicut Gedeonis violenta prædatio facta est cum tumultu castrorum Madian, et cujusvis ducis violenta prædatio solet fieri cum tumultuosa hostium strage ac fuga: ita Christi prædatio violenta tumultum movit tum in tartaro, tum in castris mundi et dæmonis, dæmonesque inter se tumultuantes fugavit et prostravit, adegitque in tartara. Rursum, sicut vestis quæ in bello humano sanguine cruentata est, lavari non potest, sed igne comburitur, uti vestes Madianitarum tinctæ sanguine, vel Judæorum quos occiderant; vel proprio cum ipsi cæderentur, a Gedeone combustæ sunt cum ipsis eorum cadaveribus : ita dæmonum cohortes cruentatæ quasi sanguine, tum hominum, quos vel occiderunt vel perdiderunt, tum proprio, cum a Christo profligatæ et cæsæ sunt, gehennæ ignibus deputatæ iis exurentur. Ita S. Hieronymus, Basilius et Rupertus. Hic sensus videtur præ cæteris appositus. Est enim catachresis et metaphora a militia et prælio, in quo corpora et vestes hostium cruentæ comburuntur : sic enim Christus hostes ipsos, scilicet dæmones, eorumque asseclas comburet. Vestis ergo pro milite cujus est, puta pro dæmone, ponitur. Loquitur enim de dæmonibus quasi militibus anthropopathos; unde iis attribuit vestes et sanguinem. Simile est cap. LXIII, vers. 3.
Versus 6: For a Child Is Born to Us
6. PARVULUS ENIM NATUS EST NOBIS. — Ecce hic est victor et prædator, causa victoriæ jam dictæ, de quo, cap. VIII, vers. 4, et cap. VII, vers. 16, dixit quod a pueritia et ab utero prædari incipiet, scilicet parvus Emmanuel, qui tamen simul est Admirabilis, Deus, Fortis, etc. Hic est Gedeon noster, qui spirituales Madianitas confecit. Hebraice est pulchra paronomasia ילד ילד לנו ieled iuliad lanu, q. d. Gnatus, scilicet puer, natus est nobis; puer, inquam, tum ætate et statura, tum simplicitate et innocentia, sed vir, imo gigas maximus sua virtute et fortitudine. Hinc fideles et sancti vocantur pueri; nam, ut ait S. Ambrosius in Psalm. XXXVI: « Christus docuit nos pueritiam esse virtutem, dicens: Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. » Vide dicta cap. præced. vers. 18.
Nota: To parvulus natus est nobis, quasi idem est cum eo quod subdit, et ob elegantiam, ac delicias amoris repetit : « Et filius datus est nobis. » Eusebius tamen Emissenus (vel potius Eucherius, hujus enim stylum redolent hi sermones), hom. 1, hæc distinguit: « Natus est, ait, nobis, qui sibi erat; datus est ergo ex divinitate, natus ex virgine. Natus, qui sentiret occasum; datus, qui nesciret exordium. Natus, qui et matre esset junior; datus quo nec Pater esset antiquior. Natus, qui moreretur; datus, ex quo vita nasceretur. Ac sic qui erat datus est, qui non erat natus est. Illic dominatur, hic humiliatur; sibi regnat, et mihi militat. » Similia habet Isidorus, lib. I De Fide, cap. VI. Rursum S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. II: Datus est, ait, nobis Christus et a Patre, et a Filio (a seipso), et a Spiritu Sancto. Apage ergo impia Nestorii vox : « Nunquam ego Deum bimestrem aut trimestrem dixerim, » nunquam parvulum, nunquam hominem natum.
Pulchre S. Augustinus, serm. 27 De Tempore, loquens de Christo nascente : « Magnus, ait, dies Angelorum parvus fit in die hominum. Conditor solis, conditus sub sole. Effector cœli et terræ, sub cœlo exortus in terra. Ineffabiliter sapiens, sapienter infans. Mundum implens, in præsepio jacens. Sidera regens, ubera lambens. Ita magnus in forma Dei, brevis in forma servi, ut nec ista brevitate magnitudo illa minueretur, nec illa magnitudine ista brevitas premeretur. Neque enim, quando membra humana suscepit, opera divina deseruit, etc. Ut nec Angelis subtraheretur sapientiæ cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dominus. » Et S. Bernardus, serm. 4 super Missus est: « Magnificetur, ait, a nobis parvulis magnus Dominus, quos ut faceret magnos, factus est parvulus. Parvulus, ait, natus est nobis, non sibi, non Angelis, qui cum magnum haberent, parvulum non requirebant. » Unde infert: « Jam de nobis nato et dato faciamus ad quod natus est et datus. Utamur nostro in nostram utilitatem, de Salvatore salutem operemur. Ecce parvulus in medio statuitur. O parvulus, parvulis desideratus! Studeamus effici sicut parvulus iste: discamus ab ipso quia mitis est et humilis corde; ne magnus videlicet Deus sine causa factus sit homo parvus, ne gratis mortuus, ne in vacuum crucifixus. Discamus ejus humilitatem, imitemur mansuetudinem, amplectamur dilectionem, communicemus passionibus, lavemur in sanguine ejus, ipsum offeramus propitiationem pro peccatis nostris, quoniam ad hoc ipse natus et datus est nobis. »
ET FACTUS EST PRINCIPATUS SUPER HUMERUM EJUS, — q. d. Hic parvulus erit, imo nascetur princeps, rex et imperator orbis, cœli et terræ dominus; talis enim fuit Christus ab initio conceptionis suæ, idque ex vi originis suæ, scilicet propter unionem hypostaticam cum Verbo. Quocirca potuisset Christus qua homo Augustum, omnesque reges suo regno deponere; verum noluit in hac vita corporali hoc imperio et regno uti, sed tantum spiritali.
Audi inter alios Tertullianum, lib. Contra Judæos: « Quis, ait, omnino regum insigne potestatis suæ humero præfert, et non aut in capite diadema, aut in manu sceptrum? sed solus rex novus novorum sæculorum, Christus Jesus, novam gloriam, potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum Davidis prophetiam (Psal. XLIV, vers. 10, juxta Septuaginta) exinde regnaret. » Aquila, inquit S. Hieronymus, deceptus pro משרה misra, id est principatus, legit משרה mesura; id est mensura; quod tamen recte applices mensuræ et dimensionibus crucis Christi, de quibus dixi Ephes. III, 18. Aliqui per cabalam subtiliter hic explicant vocem משרה misra, quasi per crasin idem sit quod ממיר שרה missir sara (littera enim sin æquipollet litteræ samech, hoc est, ex spina imperium, significetur, quod Christus per spinas et cruces adeptus sit imperium, ut quia olim gestavit coronam spineam, nunc gestet imperialem, auream, et gemmeam. Sicuti Christus apparuit B. Catharinæ Senensi, offerens ei duas coronas, unam spineam, alteram gemmeam, jubens ut alterutram eligeret in hac vita, alteram habitura in futura. Quare ipsa elegit spineam, eamque capiti suo valide impressit, ut in futuro haberet gemmeam. Ita regnavit a ligno Deus, et regnant ejus Sancti.
ET VOCABITUR NOMEN EJUS, ADMIRABILIS. — Sex hic nomina dantur parvulo nostro Emmanueli: primum, est admirabilis; secundum, consiliarius; tertium, Deus; quartum, fortis; quintum, pater futuri sæculi; sextum, princeps pacis; septimum addunt Septuaginta, magni consilii Angelus, de quo mox; hæc enim singula a singulis aliis distinguenda, et commate dispungenda sunt, uti dispungunt Biblia Romana, Theodotion, Aquila et Symmachus, teste S. Hieronymo.
Audi S. Bernardum, serm. 10 inter parvos, singula hæc paucis explicantem : « Admirabilis, inquit, est in nativitate, consiliarius in prædicatione, Deus in operatione, fortis in passione, Pater futuri sæculi in resurrectione, princeps pacis in perpetua beatitudine. » Deinde tropologice, singula hæc nomina conversis et justificatis adaptans, docet ea omnia includi in nomine Jesu, id est Salvatoris; ait enim tam hic quam clarius serm. 2 De Circumcisione: « Numquid non vere admirabilem eum singuli sumus experti, in mutatione utique voluntatum nostrarum? Hoc nempe est salvationis nostræ principium, cum incipimus respuere quod diligebamus, dolere unde lætabamur, amplecti quod timebamus, sequi quod fugiebamus, optare quod contemnebamus. Admirabilis plane, qui hæc operatur mirabilia. Sed nihilominus et consiliarium sese exhibeat necesse est in electione pœnitentiæ, et vitæ ordinatione; ne forte sit nobis absque scientia zelus, et voluntati bonæ prudentia desit. Sane opus est ut Deum quoque probemus in remissione videlicet priorum delictorum, quia nec sine hac salus nobis constare potest; et nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus. » Subdit deinde cætera tria ejus nomina: « Verum ne id quidem sufficit ad salutem, nisi fortem quoque experiamur in expugnando impugnantes nos, ne ab eisdem rursum concupiscentiis superemur, et fiant novissima nostra pejora prioribus. Videturne jam aliquid deesse Salvatori? Plane deesset quod maximum est, nisi et pater esset futuri sæculi, ut per eum scilicet in immortalitatem resurgeremus, qui per præsentis sæculi patrem generamur ad mortem. Neque hoc satis, si non etiam princeps pacis patri nos reconciliaret, cui traditurus est regnum; ne forte sicut filii perditionis utique, non salutis, resurrecturi videremur ad pænam. Multiplicabitur sane ejus imperium, ut merito Salvator dicatur etiam pro multitudine salvandorum; et pacis non erit finis, ut veram noveris esse salutem quæ non possit timere defectum. »
Secundo, quia mirabilis est ejus potentia, et operatio, ac præsertim creatio et gubernatio totius universi. Tertio, et proprie, quia mirabilis fuit ejus conceptio et nativitas ex Virgine per inoperationem Spiritus Sancti. Mirabilis quoque fuit ejus vita, doctrina, passio, mors et resurrectio: unde Isaias vocat eum « portentum, » cap. VIII, vers. 18. Præclare S. Cyprianus, tract. De Nativitate Christi: « Mirabitur, inquit, et dilatabitur cor tuum, quando intelliges profundissimum sacramentum, in eo quod contemptibilis factus est admirabilis; et qui litteras non didicit, nec legibus instructus est, sufficiens sit divinarum humanarumque rerum consiliarius; quomodo divinitas et humanitas in unam personam convenerint; et ubi æstimata est infirmitas, fortitudo inventa sit; et corpus humilitatis nostræ divinæ claritati configuratum, non in hoc mundo, sed in cœlesti gloria perpetuum habeat principatum. » Et infra : « O Domine, quam admirabile est nomen tuum! vere tu es Deus qui facis mirabilia. Non modo mundi hujus staturam admiror, non stabilitatem terræ, non lunæ defectum, non solem semper integrum, et laborem ejus perpetuum, etc. Miror Deum in utero Virginis, miror Omnipotentem in cunabulis, miror quomodo Verbo Dei caro adhæserit. » Et mox: « Miror jejunium, miror tentationes, miror Omnipotentem in sepulcro jacentem, miror occisum et resurgentem, » etc.
COUNSELOR. -- The Septuagint, according to the Roman edition, translates: Angel of Great Counsel. Emmanuel is a Counselor first, because He was the counselor of the Eternal Father from eternity, being His eternal Wisdom and Word. Second, Emmanuel is a Counselor as man, on account of His beatific knowledge, by which from the first instant of His conception He most perfectly beheld in God all things past, present, and future. Third, and most properly, He is a Counselor because He most prudently and faithfully carried out the counsel and dispensation of God's economy concerning the redemption and salvation of the human race.
Denique Haymo: Christus, ait, est consiliarius, quia ab ipso omne sanum consilium procedit, ac præsertim castitatis, paupertatis, aliaque consilia Evangelica, quæ sunt supra naturam, mundique ac humanæ rationis captum excedunt. Ita et S. Cyprianus supra, qui etiam addit : Noli in hisce ejus consiliis sequendis metuere difficultates et tentationes. Nam qui hæc tibi consulit, idem est et Deus, et fortis. « Quia, inquit, qui mundum vicit, victoriam suis promittit militibus, et qui victores sunt sui, cœlo vim inferunt. Regnum enim cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. In parvuli hujus nomine cum hoste antiquo congredimur. Defectui carnis nostræ, quæ a primitivis fæcibus originalis mali infecta languerat, ex Christi carne redditur fortitudo; et Sacramentorum communicatio, per quam illius corporis sinceritati unimur, nos in tantum corroborat, ut de mundo et de diabolo et de nobis ipsis victoria potiamur. Sic hi ad quos sermo fit, dicuntur dii, et filii Excelsi, nominis et hæreditatis et æternitatis participes, fortitudine societatis Christi subigentes certamina; et cum homines sint ex indigniore materia, in captivitatem redigunt, et conspuunt ligantque dæmonia. » Et S. Bernardus de iis qui audiunt Deum in corde vocantem ad statum perfectionis, et tamen eum sequi trepidant : « Quid times? inquit, quid dubitas? vocat te magni consilii Angelus, quo nemo est sapientior, nemo fortior, nemo fidelior. »
Si ergo hæres in dubio, fluctuas, nescis quid agendum, quid eligendum sit; adi magni consilii Angelum. Si parvi es animi, depressæ mentis et consilii, invoca magni consilii Angelum. Si in salebris versaris, perplexus es, non potes te expedire, te resolvere; consule magni consilii Angelum. Si de statu vitæ deliberas, ignoras quis tibi sit salutaris, quis capessendus; implora magni consilii Angelum, is tibi instar columnæ Hebræorum in deserto viam ostendet, et præibit in cœlum. Si in periculis, in persecutionibus, in ærumnis, in arctis positus exitum non vides, obsecra magni consilii Angelum, dicito cum Josaphat rege siti presso et ab hoste obsesso : « Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te, » II Paralip. XX, 12, et cum Esther, cap. XIV, vers. 3: « Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius. Periculum meum in manibus meis est, etc. Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, » etc. Et cum Judith. IX, 12: « Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur : capiatur laqueo oculorum suorum. Da mihi in animo constantiam, etc. Da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora. » Sic quoque fecit Ezechias obsessus a Sennacherib, IV Reg. XIX, 15; et David fugiens Absalonem, Psal. III, et Saulem, Psalm. VII, et LIII, et LV, et LVI et LVII; et Daniel exquirens a Deo somnium regis, Daniel. cap. II, 18; et Judas ac Machabæi obsessi ab Antiocho, Nicanore aliisque hostibus. Denique illustre exemplum est in Vita Josaphat apud Damascenum, cap. XXX; cum enim ipse fraudulenter a femina Gentili instinctu patris tentaretur, ut secum una nocte cubaret, adderetque illa sponsionem, si id faceret, se futuram Christianam; videret ergo ne animam perderet, quam tam parva re lucrari posset : hæsit ille perplexus; sed conversus ad orationem, cognovit fraudes serpentis, tentationemque superavit, et astum patris et mulieris sua sapientia et constantia discussit.
DEUS. — Hebraice est אל el, id est Deus qua robustus et invictus, qui facile ardua omnia superabit, bella omnia conficiet, hostesque profligabit. Perfide ergo Aquila, Symmachus et Theodotion, ac Lutherus, et auctores versionis Flandricæ Embdensium et Delphensium Bibliorum el vertunt fortis tantum, omisso nomine Deus. Quibus opponimus Chaldæum, R. Haccados, S. Hieronymum, quin et alios hæreticos, ut Œcolampadium, Strigelium, Leonem Tigurinum, Castalionem, et Genevenses, qui omnes el vertunt Deus; et ita vertendum esse patet, quia sequitur fortis; esset enim tautologia dicere fortis, fortis. Rursum Jeremias, cap. XXXIII, vers. 16, in Hebræo Christum vocat Jehova, id est Deum. Quocirca recte noster Possevinus, lib. De Atheismis hæreticorum, cap. II et III, inter atheismos et arianismos Lutheri ponit et hunc, quod hoc loco parvulo Emmanuel sustulerit nomen Deus, nec monitus licet de hac re illud reposuerit; quodque ex epistola S. Joannis expunxerit illud: « Tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt; » quodque ex Litaniis eraserit illud : « S. Trinitas unus Deus, miserere nobis. » Nota, Christus, qua natus parvulus, qua homo, vocatur Deus, per communicationem idiomatum. Hæc enim nomina omnia illi, qua natus est parvulus, imponuntur.
FORTIS. — Hebraice est גבור gibbor, id est potens, vir validus quasi gigas, et, ut Vatablus vertit, heros fortis. Unde ejus ortum annuntiavit Gabriel, quod nomen interpretatum significabat potentiam et fortitudinem Dei, vel Virum Deum. Christus enim heroica et incomparabili fuit fortitudine. Primo, quia tot labores exantlavit, tantas superavit difficultates, mortem tam crudelem constantissime pertulit, uti explicat S. Bernardus. Secundo, quia ipse quasi judex vivorum et mortuorum potentes potenter condemnabit, inquit Rupertus, et malos in virga ferrea regens, tandem sicut vasa figuli confringet. Tertio, quia sine ejus auxilio vana est omnis creaturæ fortitudo, inquit Haymo. Quarto, quia nos in omni tribulatione protegit et roborat, atque a nobis aereas potestates arcet et repellit, inquit S. Bernardus. Quinto et maxime, quia potentissimum regnum diaboli, peccati et concupiscentiæ evertit.
PATER FUTURI SÆCULI. — Primo, quia Christus futurum sæculum, id est futuros Christianos, ad novam et Evangelicam vitam, atque ad sanctitatem futuri sæculi instituit. Ita Sanchez. Sicut ergo Noe, ita et Christus novi sæculi fuit auctor et parens. Unde de eo canit Sibylla apud Virgilium, eclog. 4: Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea mundo, Casta, fave, Lucina.
PRINCEPS PACIS. — Hoc est nomen Christi etiam ex consensu Rabbinorum; unde ejus typus fuit Salomon, id est rex pacificus. Ratio nominis est, primo, quia Christus pacem orbi dedit, et moriens testamento legavit dicens : « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, » Joannis, cap. XIV, vers. 27. Secundo, quia Christus morte sua parietem medium, qui inter Deum et homines erat, dissipavit; et hominem Deo, summa imis reconciliavit, Ephes. II, 18; Roman. V, 10. Ita S. Hieronymus, Rupertus et Haymo. Quocirca pie et nervose S. Leo, serm. 6 De Nativit.: « Natalis, ait, Domini, natalis est pacis : ergo singuli fideles offerant Patri pacificorum concordiam filiorum. »
Versus 7: His Empire Shall Be Multiplied
7. MULTIPLICABITUR EJUS IMPERIUM. — Dixerat parvulum nasciturum fore principem pacis : nunc dicti rationem subdit, quia multiplicandi imperii ejus pacis nullus erit terminus, nullæ metæ: nam « dominabitur a mari usque ad mare, et adorabunt eum omnes reges terræ, » Psalm. LXXI, cum antea soli Judæi Deum colerent, et ab eo Messiam exspectarent.
ET PACIS NON ERIT FINIS. — Nec imperium, nec pax ista alia accipienda est, quam spiritualis, quæ sita est in animi tranquillitate et mentium interna consolatione. Unde Roman. cap. XIV, vers. 17, regnum Dei dicitur esse justitia, pax et gaudium in Spiritu Sancto. Hoc regnum quotidie petimus, ut nobis adveniat, Lucæ XI, 2, non enim petimus, ut statim in cœlum rapiamur, sed ut evertatur regnum diaboli et peccati, in ejusque locum succedat regnum Christi, et is per gratiam in nostro et cujuslibet hominis corde regnet. Quocirca Christus hoc regnum intra nos esse affirmavit, Lucæ XVII, 21. Hujus pacis in justorum mentibus nullus est finis, ut docent S. Basilius et Cyrillus, et optime S. Chrysostomus, homilia in istum locum, ubi hanc pacem quadrupliciter explicat : nam primo, inquit, Christus docuit nos carnem spiritui subjicere; quo facto, bella cessant in anima, ipsaque pace fruitur. Secundo, quia cum hostes essemus, ipse nos Patri reconciliavit. Tertio, quia Judæos et Gentes vinculo pacis copulavit. Quarto, quia quos copulavit, eis etiam gratiam perseverandi largitur, ut jugi pace fruantur : finis vero hujus imperii et pacis non erit, quia Christus usque hodie cum Patre æque operatur, et operabitur usque in finem sæculi, quando pax gloriosa in æternum duratura incipiet.
SUPER SOLIUM DAVID. — Hoc pariter solium Christi et regnum non tam terrenum est quam spirituale, quo Christus in Ecclesia regnat per vicarium suum Romanum Pontificem, uti docent Epiphanius, hæres. 29, et alii. Ad hunc Isaiæ locum respexit Angelus, Lucæ I, 32, cum ait : « Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus; et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. »
ZELUS DOMINI EXERCITUUM FACIET HOC. — Est epiphonema omnium præcedentium. « Zelus » est Dei φιλανθρωπία, quam vocat Apostolus, Tit. II, 11, q. d. Ingens ille, et singularis Christi amor erga Ecclesiam, et ingens ejus indignatio adversus hostes ejus, inquit Cyrillus, faciet hoc, scilicet ut extorqueat prædam acceptam ab hoste cum tumultu, comburatque vestes cruore maculatas, et suscitet parvulum Emmanuel, eumque constituat principem et regem Ecclesiæ, qui assumpat sceptrum super humeros suos, utque tanquam admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, etc., populi sui saluti consulat, eumque ab omni hostili vi at insidiis tueatur. To ergo hoc, respicit totum incarnationis Verbi mysterium, quod præcessit.
Versus 8: The Lord Sent a Word into Jacob
8. VERBUM MISIT DOMINUS IN JACOB, ET CECIDIT IN ISRAEL. — Miscuit Propheta a cap. VII hucusque spoliationem Samariæ per Assyrios cum spoliatione ejusdem spirituali per Christum. Christum enim quasi signum vastationis Syriæ et Samariæ dedit regi Achaz, cap. VII, vers. 17. Unde identidem ab una spoliatione et prædatione ad aliam transit, avolat et revolat. Hic ergo a parvulo Emmanuele redit ad sua tempora, hoc est ad excidium Samariæ. Sensus ergo est, q. d. Sicut Deus Jacobo, sive Israeli, id est decem tribubus, puta Samariæ, verbo prædixit et comminatus est, ita reipsa cecidit, id est accidit : vastata enim est et interiit ipsa ob superbiam, qua præ se Judam contemnebat, et propter idololatriam vitulorum aureorum in Dan et Bethel, quam, licet monita tot plagis et cladibus, deserere noluit. Est metaphora a sagittariis peritis, qui telis suis scopum, quem destinant, configunt : pari enim modo Deus minas quasi sagittas intendit in Jacob, et comprehenderunt Israel, illum scilicet, in quem intentæ fuerunt. Septuaginta pro דבר dabar, id est verbum, legerunt דבר deber, id est pestem; nam verbum illud quod Dominus misit in Jacob, illi pestem et exitium comminabatur, ac reipsa intulit. Ita Sanchez et alii recentiores. Hæc expositio est planissima.
Versus 9: And All the People of Ephraim Shall Know
9. ET SCIET OMNIS POPULUS EPHRAIM, q. d. Solent arrogantes Ephraimite, id est Samaritæ, irridere et exsibilare hasce Prophetarum minas, quasi vanas et futiles; sed ipso eventu et experientia discent eas fuisse veraces prophetias. Causam minarum et excidii Samariæ assignat : primo, ejus superbiam; secundo, hypocrisin, et pseudoprophetarum fraudem; tertio, mutuum odium; quarto, deprædationem viduarum, pupillorum, et similium miserorum.
Versus 10: The Bricks Have Fallen
10. LATERES CECIDERUNT, SED QUADRIS LAPIDIBUS ÆDIFICABIMUS : SYCOMOROS SUCCIDERUNT, SED CEDROS IMMUTABIMUS. — Est duplex proverbium idem significans, q. d. Nos Samaritæ clades aliquas tum a Juda, tum ab aliis accepimus; sed confidenter et animose dicimus nos illas non curare, quia illas facile sarciemus : nam vilia ædificia nostra hostes destruxerunt; nos pulchriora restituemus: ipsi communes arbores, puta sycomoros, succiderunt : nos pro eis pretiosas cedros plantabimus. Ita S. Hieronymus. Aut hostes succenderunt domos e fragili sycomoro constructas; nos alias ex nobili cedro ædificabimus; cedrus enim aspectu pulchra, odore grata, duratione æterna est.
Nota : Sycomorus, inquit Dioscorides, est arbor magna, foliis moro, cætera ficui similis, nisi quod poma non ramis, sed ipso caudice effundat : poma hæc lactuosa et dulcia sunt, internis granis carentia, non maturescunt, nisi ungue aut ferro scalpantur, et propter insipidum fructum vocatur sycomorus, id est ficus fatua, hoc est insipida. Hebraice vocatur שקמים sichmim, quod Septuaginta passim vertunt sycaminus. Unde viri docti censent sycomorum eamdem esse cum sycamino. Idem sentire videtur Theophrastus, et Dioscorides, lib. I Histor. plant. cap. XXIII, et lib. IV, cap. II. Galenus tamen putat sycaminum eamdem esse cum moro; sycomorum vero medium quid esse inter morum et ficum, ut dixi. Palæstina, tempore S. Hieronymi, desierat ferre has arbores, quemadmodum et hodie Libanus cedros.
Versus 11: The Lord Shall Raise Up the Enemies of Rezin
11. ET ELEVABIT DOMINUS HOSTES RASIN (q. d. Deus hostes Rasini regis Syriæ, puta Assyrios, superiores et victores faciet), SUPER EUM (id est primo, contra Rasin; hunc enim proprie respicit vox eum: mox deinde contra Ephraim et Israel, eosque) IN TUMULTUM VERTET. — Ita ut Rasinum Israelitarum socium eisque confœderatum evertant; quo superato faciet, ut Assyrii omne pondus et tumultum belli junctis jam sibi Syris (qui sunt ad Orientem Israelis) et Philistinis (qui sunt ad Occidentem) ane depellatis, vertant contra Israel, eumque avidissime et crudelissime quasi hiantes toto ore devorent. Ita S. Hieronymus.
12. IN OMNIBUS HIS NON EST AVERSUS FUROR EJUS (non regis Assyriorum, sed Domini Dei: quia per hanc vastationem Assyriorum Israelitæ non resipuerunt, vitulos aureos non destruxerunt, nec ad Deum suum redierunt : unde) ADHUC MANUS EJUS EXTENTA — est ad eos feriendos, et graviore plaga mulctandos.
Versus 14: The Lord Shall Cut Off Head and Tail
14. ET DISPERDET DOMINUS AB ISRAEL CAPUT ET CAUDAM, — summos et infimos. Nam caput vocat senes et proceres, caudam pseudoprophetas, uti mox explicat Isaias : quia sicut cauda vile est membrum, quo canis adulatur, et turpitudinem, scilicet podicem suum, occultat : ita pseudoprophetæ erant homines vilissimi, qui suis falsis promissis et blanditiis adulantes populo, ejus et sua pariter vitia tegebant, Deique ac Prophetarum minas infringebant. Est ergo metaphora a canibus, vel a serpentibus, qui cauda blandientes sensim illabuntur, et venenum evomunt.
Incurvans ergo est ramus expansus, qui se suaque curvat : et per hunc proverbialiter denotatur senex, rector, validus, qui in alios vires et imperium expandit, eosque curvat et regit. Refrenans est juncus, quo pueri et pauperes solent frenare jumenta. Ex junco enim, æque ac ex canabe et sparto plectuntur funes, quibus pauperes pro frenis utuntur. Unde Job cap. XL, 21 : « Numquid pones circulum in naribus ejus? » pro circulum hebraice est agmon, id est juncum. Junco enim solent piscatores majorum piscium nares trajicere, ut penduli portari possint, ait ibidem Pineda. Hinc et juncus a jungendo dicitur, quod ejus usus sit ad juncturas, puta ad funes, crates, sportas, etc. Sic Ovidius, IV Fastor. vocat « vincla juncea. » Hic proverbialiter denotat juvenem, tenerum et imbecillem (talis enim est juncus : inde vocatur Virgo juncea, ea quæ mollis est et flexilis), qui suas passiones lege Superiorum, quasi freno, regere et frenare debet.
Tropologice, S. Hieronymus: « Caudam, inquit, appellans, non homines, sed jumenta, hæreticos esse demonstrat, quæ hoc membro utuntur ad stercora protegenda, et ad arcenda parva animalia. »
16. ET ERUNT, etc., PRÆCIPITATI — in mortem et captivitatem.
Versus 17: The Lord Shall Not Rejoice over Their Young Men
17. PROPTER HOC SUPER ADOLESCENTULIS EJUS NON LÆTABITUR DOMINUS, — q. d. Hac falsorum doctorum et prophetarum adulatione atque mendacio, et populi istius vanitate ac impœnitentia offensus Dominus, ne molliori quidem et blandiori ætati, puta adolescentiæ, quæ solet parentibus esse curæ et oblectationi, benevolus aut beneficus erit: atque ne miserabilium quidem personarum, ut sunt pupilli et viduæ, quas solet speciali studio protegere, miserebitur, quia omnes sunt mali et transgressores legis. Est metalepsis : ex lætitia enim amorem prævium, benevolentiam et beneficentiam intelligit, q. d. « Non lætabitur, » id est non miserebitur, non erit clemens; misericordia non commovebitur, non parcet, non benefaciet.
Nota: Deus dicitur lætari super, vel, in populo, quando populus Dei præceptis obedit, et propterea Deus illi benefacit; tristari vero dicitur super peccatoribus, quando eorum scelera aversatur, eaque punire destinat. Unde Genes. VI, 6, dicitur « tactus dolore cordis intrinsecus. » Hinc et Apostolus ait : « Nolite contristare Spiritum Sanctum, » Ephes. IV, 30. Vis ergo lætificare Deum? fac virtutum opera, quæ illi placent, quibus ipse delectatur et pascitur. In Deo enim vera est delectatio et gaudium, sicut et amor circa bona : perinde atque in eodem est odium et tristitia, id est aversio et detestatio circa mala : hæc tamen tristitia nullum Deo dolorem, anxietatem aut molestiam affert, uti facit in nobis.
Versus 18: For Wickedness Is Kindled Like a Fire
18. SUCCENSA EST ENIM QUASI IGNIS IMPIETAS. — Impietatem Israelis late grassantem et dominantem comparat igni omnia populanti, q. d. Sicut ignis in sylvam immissus primo vepres et sentes corripit, deinde per frutices, arbores totamque sylvam proserpit et pervadit; ita ut tota densitas saltus convolvatur superbia, id est in elatione, et altitudine fumi ad cœlum usque ascendentis: ita impietas in Israele primo stipulas et vepres, id est ignobiles, corripuit, deinde per arbores et cedros, id est nobiles et proceres, grassata omnia peccati incendio populata est, ut totum Israelem sua noxa et culpa convolverit, ac proinde et eumdem totum sua pœna, et hostili incendio ac vastatione convolvet. Ita S. Hieronymus.
CONVOLVETUR SUPERBIA FUMI. — Hebraice, elevabunt se secundum elevationem fumi, q. d. Eorum superbia instar fumi dissipabitur et evanescet; vel: Spina et saltus simul altissimo igne et fumo involventur, ut dixi.
Versus 19: By the Wrath of the Lord the Land Is Troubled
19. IN IRA DOMINI EXERCITUUM CONTURBATA EST TERRA. — Ostendit materiam paratam, causamque incendii, q. d. Crescente Dei indignatione, totus Israel involutus fuit fumo erroris, et obtenebratuscæcitate, flammis etiam passionum totus corruptus et concussus est : adeo ut in reprobum sensum datus, factus sit quasi esca et alimentum ignis futuri, quo absumetur. Intellige ignem seditionum intestinarum, quibus et Israelitæ inter se, et Judæi quoque postea corruerunt. De Judæis id docet historia Machabæorum, Josephi et Hegesippi : de Israele id patet ex eo, quod servi in dominos insurgentes eos occiderint; ut cum Phacee rex occisus est ab Osee, quod licet breviter transeat historia Regum, tamen non est verisimile id sine cædibus et tumultu peractum esse. Postea quoque Osee voluit deficere ad Sua regem Ægypti, quod statim ab aliis significatum fuit regi Assyriorum, estque indicium tunc fuisse dissensiones in Israel, IV Reg. cap. XVIII et sequent.
Versus 20: Each One Shall Devour the Flesh of His Own Arm
20. UNUSQUISQUE CARNEM BRACHII SUI VORABIT; MANASSES EPHRAIM, — q. d. Quisque filios, fratres, et quosque proximos opibus et vita spoliabit, sicut stultos et insanos videmus in manus et brachia sua sævire. Fratres ergo et cognati vocantur caro brachii, quia hi sunt quasi unum corpus cognationis, et alter alterius est quasi membrum. Quare a Christo et a Paulo proximi nostri vocantur manus, pedes et oculi nostri. Sicut enim rami ex uno nascuntur trunco, indeque in diversa abeunt; et sicut brachia ab uno fundantur corpore, ita et fratres, filii et cognati ab uno promanant stipite, puta patre vel avo. Nota : Carnes alterius comedere, aut sanguinem sitire, symbolum est summi odii et crudelitatis.
Manasses Ephraim, — una tribus aliam. Has duas nominat, quia hi duo erant fratres germani, scilicet filii Joseph ex eadem matre geniti, inter quos solet et debet esse major conjunctio, quam inter uterinos, vel consanguineos tantum. Simul ipsi contra Judam, — q. d. Ephraimitæ et Manassenses, qui prius odiis inter se dissidentes in mutuas cædes ruebant, iidem postea conspirabunt more suo contra Judam. Hic est mos impiorum: sic fecerunt contra Christum Herodes et Pilatus. Sic tempore Juliani Apostatæ Judæi et Gentiles contra Christianos. Sic nunc et olim contra Catholicam Ecclesiam lacerantes invicem hæretici, ut notant S. Hieronymus et Rupertus hic.
SIMUL IPSI CONTRA JUDAM, — q. d. Ephraimitæ et Manassenses, qui prius odiis inter se dissidentes in mutuas cædes ruebant, iidem postea conspirabunt more suo contra Judam. Hic est mos impiorum : sic fecerunt contra Christum Herodes et Pilatus. Sic tempore Juliani Apostatæ Judæi et Gentiles contra Christianos. Sic nunc et olim contra Catholicam Ecclesiam lacerantes invicem hæretici, ut notant S. Hieronymus et Rupertus hic.
21. SED ADHUC MANUS EJUS EXTENTA. — Tertia hic est versus hujus repetitio, qua transit ad Judam solum, q. d. Vidistis supplicia decem tribuum, vos eorum exempla imitamini, nec terremini; supplicia itaque graviora exspectate ab extenta Dei manu. Ita solet fieri : cum vicinos et proximos nostros percutit Deus, tunc vult resipiscere : si nolumus, nos quoque ferit. Hoc est quod dicitur Psal. LIX, 7: « Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus : ut liberentur dilecti tui, » scilicet emendatione sua consimilem pœnam evadentes. Sic Osee V, 8, Ephraim excitatur ad pœnitentiam proposito supplicio urbium, quæ illi erant quasi a tergo, et jubetur eas respicere.