Cornelius a Lapide

Isaias XI


Index


Synopsis Capitis

Redit ad suum Emmanuelem quasi ad amorem suum, cujus oblivisci nequit, ejusque ortum inchoatum, cap. VII, 14, gratiam, praedicationem et conversionem Gentium, prosequitur. Ita S. Hieronymus et Hebraei. Nam totum hoc caput et sequens, ut ait S. Hieronymus de Messia tam Christiani, quam tota Circuncisio loqui fatentur: hoc tantum discrimine, quod Judaei de venturo, et de regno ejus temporali omnia simpliciter ad litteram accipiunt; Christiani pleraque metaphorice de spirituali regno ejus, qui jam venit, Christi Dei intelligunt.

Primo ergo praedicit Christum quasi florem de radice Jesse ascensurum, quodque requiescet super eum septem dona Spiritus Sancti. Secundo, vers. 6, quod sub ipso lupus habitabit cum agno. Tertio, vers. 10, quod sepulcrum ejus erit gloriosum, aeque ac vexillum crucis, ad quod omnes Gentes et Judaei unanimiter confluent. Quarto, vers. 14, quod Apostoli praedabuntur Philistinos, Idumaeos, Moabitas, Aegyptios, etc.


Textus Vulgatae: Isaias 11:1-16

1. Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. 2. Et requiescet super eum spiritus Domini; spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis. 3. Et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; 4. sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. 5. Et erit justitia cingulum lumborum ejus: et fides cinctorium renum ejus. 6. Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit: vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. 7. Vitulus et ursus pascentur: simul requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas. 8. Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis: et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. 9. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo; quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes. 10. In die illa, radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. 11. Et erit in die illa: Adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros, et ab Aethiopia, et ab Aelam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. 12. Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae. 13. Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt: Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. 14. Et volabunt in humeros Philistiim per mare, simul praedabuntur filios Orientis. Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. 15. Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti; et levabit manum suam super flumen, in fortitudine spiritus sui: et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. 16. Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyriis: sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti.


Versus 1: A Rod from the Root of Jesse

1. ET EGREDIETUR VIRGA DE RADICE JESSE. — Pro virga Symmachus et Theodotion vertunt, germen, quod dedit florem; alludit ad gloriam saltus et Carmeli, id est ad Sennacherib et Assyrios, quos cap. praeced., vers. 18, dixit plane comburendos et exscindendos, ita ut eorum imperium

terram emortuus et inglorius sine ramis, id est sine regibus suis, exstabat; sed ex ipsa radice, quae in plebeia familia, quasi in terra latebat, virgam hanc et florem enascituram. Christo enim nascente, regia Davidis familia redacta erat ad homines privatos et pauperes: talis enim fuit Joseph pater Christi, ejusque avi et abavi.

Nota: Christus vocatur flos ob decorem, et suavitatem odoris tam sanctae vitae, famae, doctrinae et passionis. Pro flore hebraice est נצר netser: unde Maldonatus, Jansenius, et alii apud S. Hieronymum, Christum dictum putant Nazareum vel Nazarenum, q. d. Floridum omni virtute et gratia, atque excrescentem in magnam et gloriosam arborem, quae multos et magnos dedit fructus Martyrum, Confessorum et Virginum. Unde et in titulo S. Crucis qui exstat Romae, נוצרי notseri, id est Nazarenus, scribitur per tsade, quasi a netser hoc descendat, uti testatur Sanctes Pagninus, quanquam mihi titulum hunc in basilica S. Crucis Romae studiose diuque intuenti, litteras Hebraeas in eo jam non posse discerni certo, et si discernantur, notseri potius scribi per zain, quam per tsade, visum sit), et eum secuti Jansenius, Maldonatus, Salmeron, Barradius, Cajetanus, Franciscus, Lucas et alii in Matth. cap. II,

Pulchre S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. v: « Virga, ait, Maria, flos Mariae Christus, sicut ipse dixit: Ego flos campi, et lilium convallium. Flos odorem suum succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit: ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis, nec avulsus evanuit, nec contritus emarcuit; sed illa lanceae punctione succisus speciosior fusi cruoris colore vervavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans. » Hinc cruci Christi vice tituli inscriptum fuit, « Nazaraeus rex. » Ubi prodigium illud accidisse videtur, de quo quaerit Poeta: Dic quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores? In cruce enim nomen regis nostri nomine Nazaraeus, id est floris floridi inscriptum apparuit.

DE RADICE JESSE. — Non dicit David, cui hic flos fuit promissus, sed Jesse, quia sicut regnum David ex humili stirpe Jessaea sumpsit initium, sic etiam ex humili prosapia Christi Salvatoris fuit restitutum. Dei ista potentia est, de minimis facere maxima. Secundo, ne Christus a Davide gloriam accepisse, sed potius ejus familiae gloriam dedisse videatur.


Versus 2: The Spirit of the Lord Shall Rest upon Him

2. ET REQUIESCET SUPER EUM SPIRITUS DOMINI. — Vox requiescet, significat primo, firmitatem; secundo, plenitudinem; tertio, locum proprium et connaturalem, q. d. Spiritus Domini firmiter et plene replebit Christum, in eoque requiescet necessario et constanter, quasi in loco et supposito sibi proprio et connaturali, scilicet ex vi unionis hypostaticae cum Verbo. Hic enim spiritus naturaliter est et existit in Deo incarnato, q. d. Nec in Adamo, nec in ullo caeterorum hominum potuit constanter manere et quiescere Spiritus Sanctus, nisi in solo Christo; omnes enim alii declinaverunt, inquit Psaltes. Ita Cyrillus. Dixit Isaias, cap. IX, vers. 6, Emmanuelem futurum admirabilem consiliarium, patrem futuri seculi, principem pacis. Nunc ei dotes et dona ad hos status necessaria assignat, q. d. Talis tantusque erit Emmanuel, ut dixi cap. IX, quia Dominus replebit eum suo spiritu septemplici: nam a spiritu consilii, erit consiliarius; a spiritu fortitudinis, erit fortis; a spiritu sapientiae, erit princeps pacis; a spiritu pietatis, erit pater futuri saeculi, etc.

Opponit Christum regem regi Assyriorum, regi Samariae, regi Achaz et aliis, qui stulta habuerunt consilia et consiliarios, vitam inertem et effeminatam egerunt, pauperes oppresserunt, leges iniquas sanxerunt, ut suas opes et gloriam augerent, q. d. E contrario Christus regnum suum, scilicet Ecclesiam, moderabitur, et instituet spiritu sapientiae, fortitudinis, pietatis, etc.

Quinto, fortitudinis dono adversa et martyria sustinemus. Sexto, donum pietatis est justitia Christiana, cujus praecipua pars est pietas seu religio, qua Deum ut summum parentem veneramur et colimus maxima reverentia, atque cum proximis quasi fratribus aequitatem et benevolentiam servamus unius Dei communis parentis causa. Septimo, timor est quasi fons et complementum omnium. Timor, inquam, filialis ex amore nascens, seu potius consummatio quaedam dilectionis. Ita Hilarius in Psalm. XXVII, et Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 5 in illa: « Statue servo tuo in timore tuo eloquium tuum, » de quo plura, Proverb. I, 7. Hic timor in Christi anima nascebatur ex intima reverentia, et clara cognitione divinae Majestatis, et vilitatis suae humanitatis, quae ex nihilo venerat, et ad nihilum a Deo reduci poterat. Rursumque ex eo quod considerabat Christus, quid de ea futurum fuisset, nisi gratuita sua misericordia Deus illam sic adjuvisset, et ad eum unionis gradum evexisset: potuisset enim peccare et damnari aeque ac Judas et alii damnati: quae omnia sacrorum quemdam horrorem mixtum suavi laetitiae, gaudio, amori et reverentiae, id est quemdam timorem securitati permixtum in Christo pariebant; quo non tam quod futurum erat metuebat, quam quid fieri poterat considerabat. De hoc timore casto vide S. Augustinum in Psalm. XVIII, ad illud: « Timor Domini castus permanet in saeculum saeculi. » Ex hoc ergo Isaiae loco timorem reverentialem et filialem fuisse in Christo, docent S. Thomas, Alensis, Magister Sententiarum, Bonaventura, Gabriel, Cajetanus et alii, quos citat et sequitur Gabriel Vasquez, III part. Quaest. VII, art. 6, disp. 44, cap. II.

Moraliter, disce hic ingens Dei donum esse sapientiam (quae primo loco hic ponitur, estque parens caeterorum) et prudentiam, tum supernaturalem, de qua hic agitur; tum etiam naturalem: haec enim dirigit omnes actiones hominum ad finem eorum naturalem, vel supernaturalem. Quocirca prudentem esse beatum hoc sorite concludit Seneca, epist. 83: « Qui prudens est, et temperans est. Qui temperans est, et constans est. Qui constans est, et imperturbatus est. Qui imperturbatus est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est. Ergo prudens beatus est, et prudentia ad beatam vitam satis est. »


Versus 3: The Spirit of the Fear of the Lord Shall Fill Him

Abbas Chaeremon apud Cassianum, Collat. XI, cap. XIII, notat, non dici requiescet, uti dicitur in aliis, sed, replebit enim spiritus timoris Domini: « Tanta enim, inquit, ubertatis ejus est magnitudo, ut quem semel sua virtute possederit, non partem, sed totam ejus occupet mentem, nec immerito; illi enim quae nunquam excidit charitati cohaerens non solum replet sed etiam perpetua et inseparabili eum quem ceperit, possidet jugitate, nullis laetitiae temporalis, vel voluptatum oblectationibus imminutus, quod nonnunquam illi qui foras mittitur, timori (servili, qui proinde in Christo non fuit, ut ait ibidem Chaeremon) evenire consuevit. »

Secundo et genuine, quasi dicat: Homines judicant secundum speciem et apparentiam externam, quae saepe fallit; nam hypocritae per eam judicibus fucum faciunt, cum se bonos simulant: sed Christus plenus spiritu sapientiae, consilii, pietatis et timoris, judicabit non secundum apparentiam externam, nec etiam ex relatione aliorum, aut rumoribus, quia visus et auditus in his saepe falluntur; sed secundum ipsam causae aequitatem, quam in seipsa introspiciet. Videbit enim interna et intima rei, scrutabitur corda et renes, et, ut ipse ait: « Filius hominis scit quid sit in homine; » quare fucum detrahet et deteget, atque in fucata sanctitate, et in velata malitia iniquitatem et fraudem, in fallaci sermone, et lingua duplici dolum et imposturam deprehendet et patefaciet. Ita S. Hieronymus, Sanchez et alii.


Versus 4: He Shall Judge the Poor in Justice

4. JUDICABIT IN JUSTITIA PAUPERES, — id est, inculpatum et sincerum judicium reddet pauperibus, quos potentes saepe opprimunt, vel mali judices contemnunt et inique condemnant. Unde Irenaeus, lib. III, cap. II, vertit: « Judicabit humili judicium. »

ET ARGUET IN AEQUITATE PRO MANSUETIS TERRAE, — q. d. Christus pauperes suos discipulos, qui se mansuete subdent ejus praedicationi, defendet contra duros et superbos Scribas, Pharisaeos et similes adversarios, quorum fastum, fraudes et scelera arguet et increpabit, uti fecit, Matth. XII et XV. Septuaginta vertunt, arguet humiles terrae, scilicet id fecit Christus, cum dixit Petro: « Vade post me, Satana; » et alibi: « Nescitis cujus spiritus estis; » et alibi: « Nescitis quid petatis. » Unde Clemens Alexandrinus, I Paedagog. VII, sic explicat: Castigabit mansuetos in utilitatem eorum erudiens, et a morte servans eos, juxta illud: « Castigans castigavit me, et morti non tradidit me. »

ET PERCUTIET TERRAM VIRGA ORIS SUI. — « Virga oris » est acris objurgatio et increpatio, q. d. Christus peccatoribus non adulabitur; sed spiritu fortitudinis armatus liberrime, gravissimis verbis objurgabit homines terrenis desideriis deditos. Ex hoc spiritu, et hac virga manant illae voces, imo fulmina contra Pharisaeos, Matth. XXIII, et contra divites ac voluptuarios, Lucae VI, quibus vae damnationis intentat.

Secundo et proprie, « impium, » id est caput impiorum, scilicet Antichristum, occidet, uti explicat Paulus, II Thes., II, 8, et simul cum Antichristo omnes impios sententia secundae mortis, id est damnationis aeternae, plectet.


Versus 5: Justice Shall Be the Girdle of His Loins

5. ET ERIT JUSTITIA CINGULUM LUMBORUM EJUS ET FIDES CINCTORIUM RENUM EJUS, — q. d. Justitia et fides, id est veracitas sive fidelitas (hanc enim significat Hebraeum אמונה emuna), perpetuo Christo adhaerebunt more cinguli eum stringentes, ornantes et roborantes. Sicut enim Christi humanitas tota cingebatur a divinitate, ita et a justitia ac fidelitate, ut quaecumque diceret vel faceret, illa prompte, strenue et constanter secundum justitiam et fidelitatem semper diceret et faceret.

Moraliter, disce hic quam principi cordi et curae debeat esse, primo, justitia. Vere S. Augustinus, lib. IV De Civ., cap. IV: « Remota, ait, justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? » Et Cicero in Paradox.: « Jus et aequitas vincula sunt civitatum. » Augustus apud Senecam in Ludo: « Pietate et justitia principes dii fiunt. » Hesiodus in Theogon.: Hoc uno reges olim sunt fine creati, Dicere jus populis, injustaque tollere facta. Aristoteles, lib. V Polit. X: « Rex, ait, debet et vult esse custos, ut nec opulenti injustum aliquid patiantur, nec plebs contumeliam accipiat. » Quare barbara est illa barbari vox apud Tacitum, lib. XV: « In summa fortuna id aequius, quod validius. » Et illa apud Lucanum, lib. VIII: Sceptrorum vis tota perit, si pendere justa Incipit. Et illa Spartiani in Caracalla: « Licet si libet. »

Secundo, fides. « Fides enim justitiae fundamentum est, » ait Cicero, lib. I Offic.; et « sanctissimum humani pectoris bonum, » ait Seneca, epist. 89. Audi Silium Italicum, ad Fidem: Ante Jovem generata, decus divumque hominumque, Qua sine non tellus pacem, non aequora norunt: Justitiae consors, tacitumque in pectore numen. Quocirca Romani in Capitolio fidem vicinam Jovi optimo maximo esse voluerunt, ut aiebat Cato; ut enim ille tutor humani generis, sic ista: « Nec ulla res vehementius rempublicam continet, quam fides, » inquit Cicero, lib. III Offic. Est ergo fides justitiae, ut sic liceat, παρήλιος: aeque ac de clementiae lumine, modestiae lumen refulget.


Versus 6: The Wolf Shall Dwell with the Lamb

Rectius alii per leonem, lupum, aspidem accipiunt quosvis homines fortes, potentes, rapaces et noxios; uti per pardum irretitos variis erroribus et vitiis, hi enim sunt maculae pardi; per agnum vero, haedum, vitulum, bovem, infirmos, pauperes, mansuetos et laboriosos, q. d. In Ecclesia Christi simul quiete versabuntur justi et peccatores, mites et feroces; patientes et cholerici, pauperes et divites, infirmi et potentes.

Per has ergo metaphoras significatur, quod Gentes ferae et barbarae deposita feritate mansuescent, et cum haedis et agnis, id est cum humilibus et simplicibus Christianis, sanctissime conspirabunt in unitatem fidei Ecclesiae, ut verbi gratia lupus, id est, S. Paulus, qui spirans minarum et caedis in Christianos, jure comparatur lupo, Genes. XLIX, 27, habitet cum agno, id est, cum S. Joanne et Petro, inquit S. Hieronymus. Sic et Origenes, homil. 2 in cap. VI Genes., et ibidem Chrysostomus, homil. 23; Basilius, homil. 10 Hexam.; Gregorius, super Ezech. hom. 16, qui similiter accipiunt locum Oseae, cap. II, 18, ubi ait: « Et percutiam cum eis faedus in die illa cum bestia agri, et cum volucre coeli, et cum reptili terrae. » Significat ergo Isaias per Christi gratiam fore Gentium omnium unionem et concordiam, quae omnis prosperitatis et felicitatis est mater. Id significavit Vespasianus Imperator nummo, in quo sculptae erant pulchrae plenaeque spicae ex duabus manibus datis, simulque junctis egredientes: hoc enim innuit, ex concordia et fide rerum felicium abundantiam dimanare. Idem significavit Julius Caesar sculpens in nummo suo caduceum cum cornu copiae: caduceus enim concordiam, cornu copiae rerum affluentiam significat. Vide dicta cap. II, 4.

ET PARVULUS MINABIT EOS. — Fabulantur Gentiles Herculem adhuc in cunis existentem elisisse serpentes; sed vere hoc fecit noster parvus Emmanuel, qui ab ortu coepit Magos, Pastores, et alios sibi suoque Evangelio subjicere. Ita S. Justinus, Contra Tryphon. Rursum « puer parvulus » est humilis quivis Apostolus et praedicator, qui populum minat, id est, ducit, docet et regit. Ita S. Cyrillus, Hieronymus et alii passim. Haec clarissime contigerunt in primitiva Ecclesia, Actor. IV, 32, et etiamnum contingunt in conversione Brasiliorum, Japonum, Indorum: item in Religionibus bene constitutis, ubi maxime servatur et viget spiritus Christi: ibi enim videre est superbos et feroces fieri humiles et mites quasi agnos, ut etiam a parvulis et simplicibus se regi sinant. Hoc est enim quod aiebat S. Franciscus: « Quanto contemptibilior est qui praesidet, tanto


Versus 7: Their Young Ones Shall Rest Together

7. REQUIESCENT CATULI EORUM, — q. d. Pax Christi perveniet ad natos natorum, et qui nascentur ab illis. Hoc est quod eleganter ait Tertullianus, lib. Contra Hermog. cap. XI, sub Christo « pecora bestiis condixisse, » id est, se consociavisse quasi ex conventione et pacto.

LEO QUASI BOS COMEDET PALEAS. — Idem dicit et inculcat hic, uti et in sequenti metaphora, q. d. Saevi homines, superbi et sapientes, deposita saevitia, superbia et tumore secularis doctrinae, induent mansuetorum mores, cum iisque simul vivent, et utentur eadem cum illis mensa et cibo, tum corporali, tum spirituali: comedent enim non carnes, ut ante, sed paleas, id est, mansuetorum et simplicium cibum, puta prima fidei rudimenta. Unde S. Ambrosius, lib. I De Poenitentia, cap. XIII, legit: « Leo cum bove paleas comedet. »


Versus 8: The Sucking Child Shall Play over the Hole of the Asp

8. ET DELECTABITUR INFANS AB UBERE SUPER FORAMINE ASPIDIS. — Id est, infantes vix ab ubere depulsi non horrebunt aspides, sed cum eis ludent, in eorumque antra manus fidenter immittent, hoc est, recenter conversi, etiam juvenes et pueri, libere et fiducialiter agent cum idololatris et tyrannis, cum regulis intrepide congredientur, iisque fidem annuntiabunt, nec horrebunt, sed ambiant mortem et martyrium: gaudebunt enim

Ita S. Franciscus Xaverius in India mittebat pueros, qui fidem Christi docebant parentes et vicinos, idola eorum demoliebantur, atque per crucem et pias preces infirmos curabant, et daemones ab energumenis pellebant, uti narrat Tursellius in ejus Vita, lib. II, cap. VI et VII.


Versus 9: They Shall Not Hurt

9. NON NOCEBUNT. — Scilicet qui prius erant virulentissimi idololatrae, jam ad Christum conversi, non amplius nocebunt fidelibus in Ecclesia, quae est mons Dei sanctus. Ita S. Hieronymus. Quare perperam ex hoc loco infert Lutherus: Ergo in Ecclesia non licet occidere haereticos; inferre enim debuisset: Ergo haeretici (hi enim sunt serpentes et aspides) non occident, neque nocebunt Christianis in Ecclesia: licet enim videantur eis nocere, tamen revera non nocent; sed eos exercent, et in doctrina ac virtute crescere faciunt.

QUIA REPLETA EST TERRA SCIENTIA DOMINI, — cognitione Dei: hoc est quod ait Psaltes, Psalm. VIII: « In omnem terram exivit sonus eorum. » Ita S. Hieronymus, S. Cyrillus et alii. Porro quia significat mutationis hujus causam esse scientiam Domini: haec enim animos mutat et mansuefacit: quis enim noscens serioque cogitans Christum Deum humilem, mitem, pauperem, sobrium, etc., non statim ponat cristas, iras, avaritiam, gulam, etc.? Ita qui serio ad Christum convertentur, cum ante crudelitate essent leones, voracitate lupi, veneno reguli, fiunt mansuetudine agni, sobrietate haedi, candore vituli: haec est admiranda Evangelii vis, quod feros animos perdomet. Inepte colligunt ex hoc loco Lutherus et Oecolampadius licere laicis et idiotis sacrae Scripturae cognitionem et explicationem profiteri: haec enim scientia non est doctrina doctorum, sed disciplina fidelium, quam ipsi ut discipuli haurire et augere debent per instructionem et praedicationem Apostolorum et Doctorum. Scientia ergo haec est fides in Christum, quam habent omnes Christiani, in qua tamen crescere et perfici debent audiendo doctiores se.

SICUT AQUAE MARIS OPERIENTES, — scilicet terram aliquam, q. d. Sicut aquae maris exundantes, terram vicinam occupant et operiunt: sic Ecclesia toto orbe et in omni terra dispersa, doctrina praedicationis Evangelicae inundabitur et operietur. Ita S. Augustinus, lib. De Unitate Eccles. cap. VII, et Eusebius, lib. II Demonstr. IV; aut ut Guevara in Habacuc II, q. d. Sicut mare tellurem cingit et ambit, ita et fides Deique cognitio totum orbem ambiet.


Versus 10: The Root of Jesse, a Sign to the Peoples

Nota primo: Radix Jesse vocatur surculus ex radice Jessaea natus, puta Christus: hinc ait qui, non quae, quia transit a typo ad antitypum, scilicet a radice ad Christum.

ET ERIT SEPULCRUM EJUS GLORIOSUM. — Quia de signo crucis, quod infame erat, egit Propheta; hinc hanc infamiam abstergit dicens, quod crucifixi Christi ducis nostri sepulcrum erit gloriosum. Hebraice est, et erit requies ejus gloria. Jam per requiem accipi potest quidquid Christi mortem consecutum est, ait Sanchez. Nam primo, mors Christi fuit gloriosa, quia eam terrae motus, lapidum crepitus, et coeli luctus solisque eclipsis honestarunt. Secundo, resurrectio Christi fuit gloriosa. Tertio, nominis ejus ante despecti mira facta est exaltatio. Unde Septuaginta vertunt, et erit requies ejus honor. Quarto, sepulcrum ejus fuit gloriosum, quasi dicas: Requies Christi a labore et morte, et id quod opprobrio crucis et mortis successit, ut sepulcrum, nominis exaltatio, resurrectio, triumphus, gloriosa fuerunt. Quocirca S. Chrysostomus, homil. Quod Christus sit Deus, diserte docet, quod Christi passio, crux, sepulcrum, omnesque ignominiae post requiem, id est mortem, in gloriam et triumphum sunt versae, quod S. Augustinus, lib. I De Consensu Evangelist. cap. XXXI, ostendit fuisse insigne argumentum divinitatis.

27. Sion in judicio redimetur. — q. d. Israel per Cyrum liberabitur e Babylone post justam satisfactionem, scilicet pœnam 70 annorum captivitatis toleratam: illa enim hic vocatur judicium, quia justo Dei judicio eis fuit inflicta. Hinc Septuaginta vertunt: Cum judicio salvabitur captivitas ejus. Unde tunc Esdras, Nehemias aliique justi judices et principes «reducent,» regentque «eam in justitia,» uti explicui vers. præcedenti. Aliter Sanchez, «in judicio,» inquit, id est non temere, sed cum delectu; quia scilicet illi reducentur qui erunt timentes Deum, ut ait Tobias, cap. ult., vers. 7, et quorum spiritum Deus suscitavit, ut dicitur I Esdræ 1, 1. Secundo, plenius et verius hoc factum est per Christum (ad quem de more hic avolat Propheta, juxta Can. vi et xii) qui «in judicio,» id est ex rigida justitia, redemit Sion, id est Ecclesiam Judæorum et Gentium, quæ cœpit in Sion et Jerusalem. Ubi nota: Hæc Christi redemptio, licet fuerit opus summæ clementiæ et misericordiæ, hic tamen vocatur «judicium et justitia.» Primo, quia Christus ex justitia soluto lytro, puta pretio sanguinis sui, nos redemit. Secundo, quia dæmon, utpote tyrannus, injuste captivos tenebat Judæos, aliosque homines, licet peccatores, agens eos pro suo libitu ad omne scelus; unde juste hac tyrannide a Christo privatus est. Tertio, quia licet dæmon a Deo potestatem tortoris in peccatores acceperit, ut eos occideret morte præsenti et æterna, tamen non accepit potestatem in Christum justum et Dei Filium. Unde quia ipse hac potestate sua abusus est, dum eum per Judæos curavit occidi, hinc juste meruit eadem in totum privari: Christus etiam morte sua tam iniqua et indigna hoc ipsum meruit; et hoc est quod ait Christus Joan. cap. xii, vers. 31: «Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Ita S. Hieronymus et Rupertus. Quarto, quia Christus Ecclesiæ et peccatoribus dat et infundit justitiam, dum eos a peccato redimit et justificat. Anagogice Christus perfectissime redimet Sionem, id est Ecclesiam, ab omni malo tam culpæ quam pœnæ in resurrectione novissima, idque ob meritum pœnitentiæ et patientiæ Sionis in hac vita.


Versus 11: The Lord Shall Set His Hand a Second Time

Quinto et optime, prima populi a Deo vocatio et possessio fuit, quando Deus Judaeos per Mosen evocavit, et eduxit ex servitute Aegyptiaca, sibique in Sina per legem devinxit. Secunda fuit, qua Christianos per Christum a diaboli servitute liberavit, sibique in Sion per Evangelium astrinxit: illa enim prior fuit typus et figura posterioris, ut patet ex vers. ult. Sensus ergo est, q. d. Sicut Deus ex Aegypto salvavit populum suum, et illis primam legem in tabulis lapideis dedit, itaque eos fecit suum populum suumque peculium, Exodi cap. XIX, 5; sic Christus adventu suo a peccato, et morte aeterna liberabit fideles, dabitque novam legem, qua quaedam ad veterem legem adjiciet, quibus illa perfectior reddetur, atque per praedicationem, fidem et gratiam suam possidebit corda credentium, totamque Ecclesiam in sempiternum.

QUOD RELINQUETUR AB ASSYRIIS, ET AB ÆGYPTO, etc. Recenset varias provincias, per quas ob bella et clades diversas dispersi sunt Israelitae colligendi ab Apostolis, ut possideantur a Christo et Ecclesia: nam primo, abducti sunt in Assyrios a Salmanasare. Secundo, in Aegyptum multi cum rege Joachan a Pharaone Nechao abrepti sunt, IV Reg. XXIII, 33. Tertio, fugerunt « in Phetros, » id est in Arabiam Petraeam, cujus metropolis erat urbs Petra; vel ad Parthos, vel potius in Phaturas, quae est urbs Aegypti: ad hanc enim Judaei fugientes Chaldaeos se contulerunt, ut patet Jerem. XLIV, 1. « Phetros » enim et « Phatures » hebraice iisdem litteris scribuntur, et solis punctis discriminantur. Ita Sanchez. Quarto, nomine « Aelam » olim continebantur Persae, Medi, Sogdiani et Bactriani: postea tamen Elamitarum regio contracta fuit, et pars, qua supra Eulaeum flumen sita est, dicta est Elamitica; quae infra, dicta est Susiana. Ita conciliandus est S. Hieronymus, qui cum Daniele, cap. VIII, Susan collocat in Elamitide cum Gentilibus scriptoribus, qui volunt Susan partem fuisse Persidis, nempe regiam illorum, et quae denominat Susianam provinciam. Vide Pererium in cap. VIII Daniel., lib. IX, Quaest. IV. « Aelam » urbs regioni nomen dedit, quam Benjamin in Itinerario male confundit cum urbe Susan. Quinto, « Sennaar » est Babylonia. « Emath » ad Libanum spectat, non longe distans a Damasco, a qua ad rivum, seu torrentem Aegypti longitudo terrae promissionis describitur in sacra Scriptura. Sexto, « insulae maris » vocantur Graecia, Italia, Hispania, et tota Occidentalis plaga, quae quasi clauditur Oceani ambitu, longe contractior, quam vasta illa Asia et Africa. Ita S. Hieronymus et Cyrillus.


Versus 12: He Shall Set Up a Sign among the Nations

Sicut dux vexillum erigit, eoque convocat suos milites dispersos, vel profugos in alias regiones: ita Christus eriget vexillum crucis, cruxque Christi praedicabitur et erigetur apud omnes gentes, quae ad Christum conversae, confluent ad hoc ejus vexillum, uti et reliquiae Judaeorum et Israelitarum: id coeptum est ab Apostolis, sed perficietur in fine mundi.


Versus 13: The Jealousy of Ephraim Shall Be Taken Away

Sanchez per zelum accipit studium vindictae, quo Deus et hostes Ephraim, id est Samaritas et Judaeos, puniendo persecuti sunt. Verum S. Hieronymus, Basilius, Cyrillus, Vatablus et alii per zelum accipiunt simultates et odia, quae inter regnum Ephraim, id est decem tribuum, et regnum Juda fuerunt maxima. Unde explicans Propheta subdit: « Ephraim non aemulabitur Judam, » etc., q. d. Schisma, simultas et bella, quae decem tribus contra duas assidue exercent, tunc cessabunt: « et hostes Juda peribunt, » id est eo desinent; quia utrique simul redibunt, et convenient in unum ovile Christi. Id coeptum est impleri in Apostolis, quorum alii oriundi fuerunt ex decem, alii ex duabus tribubus, ait Eusebius, in diesque magis impletur; sed plenissime id fiet in fine mundi. Idem praedixit Ezech. cap. XXXVII, vers. 17, dicens duo ligna simul unienda.


Versus 14: They Shall Fly upon the Shoulders of the Philistines

Verum nos cum Patribus haec de Gazensibus, Ascalonitis aliisque Philistinis ad Christum conversis accipimus, apud quos quam floruerit Ecclesia tempore S. Athanasii et Chrysostomi videre est apud Adrichomium et Baronium; haec enim, uti et praecedentia, spectant Christi tempora et triumphos, q. d. Reliquiae Judaeorum, id est Apostoli, et alii ex eis credentes, alacerrime ad Philisteos, Syros, aliasque gentes etiam Orientales tum per terram, tum per mare navibus proficiscentur, ut eas e diaboli jugo ereptas Christo praedentur et subigant. Ita Thomas praedatus est Indiam, Bartholomaeus Armeniam, Matthaeus Aethiopiam. Ita S. Hieronymus, Basilius, Cyrillus. Vide Can. XLI.

IDUMAEA ET MOAB PRAECEPTUM MANUS EORUM, — Scilicet sequentur, q. d. Jussis et nutibus Apostolorum obedient. Solent enim principes et magistri non solo ore, sed et manu aut digito indicare subditis discipulisque sua jussa; sed obstat quod Hebraea habeant: Edom et Moab erit immissio manus eorum, et filii Ammon obedientia eorum, id est, ut Septuaginta et Chaldaeus, immittent (Apostoli) et injicient manus in Idumaeam et Ammonitas, multosque ex eis facient obedientes et morigeros, id est convertent ad Christum. Ita Vatablus. Hoc est quod ait Psaltes in persona Christi, Psal. LIX, 10: « In Idumaeam extendam calceamentum meum. » Rursum imponent eis manus baptizando et confirmando eos. Nonne hoc impletum est, Actor. X, 20, misso Petro Joppen? et Actor. VIII, 40, a spiritu translato Philippo in Azotum? Nam Azotus et Joppe sunt urbes Idumaeae, ait Strabo.


Versus 15: The Lord Shall Lay Waste the Tongue of the Sea of Egypt

Jam est hic continua allegoria, quae tantum significat, quod nullus fluvius, nullum mare, nulla obstacula viarum vel hominum impedimento sint futura Apostolis et aliis Christum praedicaturis; quia Deus haec omnia vel amovebit, vel superare eos faciet: sicut Hebraeis aquae maris Rubri in transitu non obstiterunt, sed Dei nutu cesserunt; hoc enim illius fuit typus. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Theodoretus et alii, quos citat Leo a Castro.

Summa ergo hujus prophetiae est, quod Deus omnia impedimenta removebit, quae fidei propagationi possent obesse, imo faciet ea ipsi prodesse.

In fortitudine spiritus sui, in mittes ventum maximum, qui dividet flumen illud in septem rivos (hoc est multos, numerus certus pro incerto) qui vado transiri possint. Quia Euphrates posset esse impedimento electis venientibus ab Assyria in Ecclesiam Jerusalem, Ecclesiae Christi figurativam, dividet illum Dominus in tot partes, ut etiam a calceatis citra ullum aquae periculum transmitti possit. Et sic percusso Euphrate, efficietur via facilis et expedita Israelitis redituris ex Assyria, ut olim egressuris ex Aegypto.