Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Redit ad excidium Babylonis, quod per magnum pathos graphice depingit, idque propterea quod suo hac tempus Ezechias cum Merodach rege Babyloniorum fœdus et amicitiam colebat, ejusque legatis omnes suos thesauros ostendit, qua de causa reprehensus fuit ab Isaia, IV Reg. xx, 12. Ne ergo eis nimis innitatur ipse et Judæi, neve pie eis familiares sint et amici, prædicit eorum ruinam. Prædicit ergo Babylonem evertendam, per currum cameli et asini, id est, Darii et Cyri. Secundo, vers. 11, contra Idumæam. Tertio, vers. 13, contra Arabiam vaticinatur.
Textus Vulgatae: Isaias 21:1-17
1. Onus deserti maris. Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. 2. Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede: omnem gemitum ejus cessare feci. 3. Propterea repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. 4. Emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me: Babylon, dilecta mea, posita est mihi in miraculum. 5. Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes; arripite clypeum. 6. Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem: et quodcumque viderit, annuntiet. 7. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli: et contemplatus est diligenter multo intuitu. 8. Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem: et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus. 9. Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon: et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. 10. Tritura mea, et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. 11. Onus Duma ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? 12. Dixit custos: Venit mane et nox: si quæritis, quærite: convertimini, venite. 13. Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. 14. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. 15. A facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii: 16. quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar. 17. Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est.
ONUS DESERTI MARIS. — Babylonem vocat mare, primo, quia sicut mare sorbet omnia flumina, nec expletur: ita Babylon sorbebat opes gentium omnium, nec saturabatur; secundo, quia sita erat juxta Euphratem: mare enim vocatur ab Hebræis omnis aquarum copia; tertio, et
magis genuine, vocatur mare, ob multitudinem incolarum, platearum et domorum amplitudinem, atque omnium gentium eo confluxum: sic enim dicimus Romam, Venetias, Parisios esse mare, esse mundum, ob hominum frequentiam: ita S. Hieronymus, Cyrillus et alii; quarto ob motus et fluctus bellorum, quibus assidue quasi mare agitabatur, et exagitabat omnes gentes.
Versus 1: Secondly, he calls Babylon a desert, substantively, that
Secundo, Babylonem vocat desertum, substantive, id est eremum et solitudinem: hoc enim significat Hebræum מדבר midbar; quia in desertum et in solitudinem a Deo vindice erat redigenda. Ita S. Hieronymus.
Sensus ergo est, q. d. Hoc est onus, id est prophetia minax et onerosa contra Babylonem, quæ cum fuerit mare gentium, nunc a Deo vastabitur, ita ut videatur esse eremus et desertum.
Nota: Prophetiæ a Prophetis, aliis et aliis temporibus sunt editæ: unde non mirum, si idem obscurius repetant; uti Isaias quod cap. XIII et XIV, clare de Babylonis clade prædixit, hic obscure iterat et replicat. Vide Can. III et IV. Adde, non constare an hæc prophetia sit prior an posterior illa cap. XIII; nec enim in prophetiarum collectione servatus est ordo temporis, ut patet in Jeremia.
Mystice S. Bernardus, De Onere deserti maris, sermone 6, ita disserit: « Mare desertum est multitudo reproborum, qui derelicti a Deo, et a sanctorum numero separati, suo pondere et persecutione sanctam premunt Ecclesiam, ipsi pœnarum pondere, quæ in hoc onere a Propheta actantur, postmodum puniendi. Præterea mare sunt illi, qui diversis passionum ac vitiorum tumultibus quatiuntur. Qui semper in motu sunt, semperque vagi, nunquam stabiles, nunquam in eodem statu permanentes, nunc superbia intumescunt, nunc ira fervescunt, nunc tristes, nunc leves, nunc pressi silentio, nunc risu dissoluti, transgrediuntur præcepta seniorum, et fratrum pacem turbant. Quandiu tamen timent, quandiu dolent, quandiu admittunt correptionem, nec fugiunt satisfactionem, desertum mare non sunt. At si venientes in profundum malorum, contemnunt; si correpti reclamarint, nihil honestum, nihil quietum, nihil insuper ordinatum responderint, sed tumidi, sed inflati etiam in ipsum a quo corripiuntur, verbis indignationis insurrexerint, ita ut necesse sit relinquere eos sibi, desertum mare non dubites eos nominare. Horum deinde onus pœnasque exaggerans, subdit: « Væ illis qui a Deo derelicti et hominibus dimittuntur secundum desideria cordis eorum, ut eant in adinventionibus suis. Quibus etiam Dominus per Prophetam: Auferam zelum meum a vobis, et ultra non irascar. Scitis, fratres charissimi, quam grave onus in humeros sanctorum imponunt qui tales sunt. Sub hoc onere Propheta gemebat, qui dicebat: Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Vere supra dorsum nostrum fabricant, qui hujusmodi sunt, quotidianis suis contumeliis nos onerantes, qui addunt peccata peccatis, contemptum jungunt contemptui, contumeliosi, elati, detractores, Deo odibiles, senioribus non obedientes, sociis non contemperantes. Tales pœnarum pondus quod in onere deserti maris contuetur, se noverint incursuros. »
SICUT TURBINES AB AFRICO VENIUNT, DE DESERTO VENIT. — To de deserto tam ad veniunt turbines, quam ad venit referendum est. Africus ventus est flans ab Africa, ideoque Occidentalis; sed lateralis vergens in Austrum. Hic turbidus est et procellosus, unde Africas procellas ab Africo excitatas, vocat Horatius, lib. I Carm., oda 3, et Virgilius I Æneid.: « Creberque procellis Africus. »
Sensus est, q. d. Sicut, flante Africo, surgit ingens, subita et procellosa tempestas arenæ de deserto, ita (per hebraismum enim usitatum intelligitur nota similitudinis ita vel sic) hoc onus, et
hic turbo Persarum venit, id est veniet, de simili deserto, qui similem Babyloni afferet tempestatem. Ita S. Hieronymus. Turbo enim ventus est rapidissimus et violentissimus, qui in gyrum omnia obvia versat et abripit.
Mediam et Persiam vocat desertum, tum proprie, quia scilicet inter eas et Babylonem vasta deserta interjacent; tum metaphorice, quia scilicet Medi et Persæ Babyloni erunt perniciosi instar turbinis, qui venit de deserto.
Alludit ad arenas deserti, v. g. Pharan et Arabiæ, quod transierunt Hebræi venientes ex Ægypto in Chanaan, quod proinde eis erat notissimum; aut Cyrenaicæ provinciæ, quæ flante Austro volvit ingentes arenarum fluctus instar sævientis maris, uti testantur Plinius, lib. II, cap. XLV; Pomponius Mela, lib. I, cap. VIII; Solinus, cap. XI, et Herodotus in Thalia, ubi exercitus in Ammonios ductos, flante Austro, ita arenis obrutos esse narrat, ut ne unus quidem evaderet, aut superstes maneret. Simili ergo modo a Persis docet obruendos esse Chaldæos; hoc est enim quod de iisdem prædixit Jeremias cap. LI, 36: « Et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus, et erit Babylon in tumulos, scilicet arenarum, » inquit S. Hieronymus hic.
Versus 2: A Harsh Vision (which will come upon Babylon) has Been Declared to Me
2. VISIO DURA (Babyloni futura) NUNTIATA EST MIHI, — Isaiæ, ejus enim sunt verba; non Babylonis, uti aliqui volunt.
QUI INCREDULUS EST, INFIDELITER AGIT (Hebraice, Qui prævaricator est aliis, prævaricator est Babyloni: Hebræum בגד bagad significat prævaricari, fidem fallere, rebellare, jugum excutere): ET QUI DEPOPULATOR EST, VASTAT, — q. d. Persæ et Medi, populus infidelis et fœdifragus, non servant Babyloniis, uti nec aliis gentibus fidem; et sicut alias gentes populari solent, ita et vastabunt Babylonem. Medos enim et Persas fuisse Babyloniis confœderatos, patet ex eo quod Nabuchodonosor cum Cyaxare rege Medorum expugnarit Niniven, et Assyriorum monarchiam everterit, uti docent S. Hieronymus, Eusebius et alii quos citabo Jerem. cap. I, 2. Unde et Nabuchodonosor uxorem duxit Nitocrin filiam Cyaxaris: hinc etiam Ælamitæ, id est Persæ, cum Chaldæis venerunt contra Jerusalem, ut dicitur cap. seq., vers. 6. Quare hic sensus est genuinus. Ita Adamus et alii.
Secundo, Sanchez putat hæc intelligi de Godata et Gobria, qui a Balsasare ad Cyrum transfugerunt, atque primi in Babylonem, et in regiam irrepserunt, ibique Balsasarem occiderunt, ut docet Xenophon, lib. VII Pædiæ Cyri. Additque Sanchez in voce שדד sadad id est vastat, alludi ad כשדים Casdim, id est Chaldæi, quasi dicat: Duo principes Chaldæi jam dicti prævaricabuntur in regem suum, et juxta nomen suum erunt
Tertio, idem Sanchez hanc explicationem omnibus præfert, qua prior pars ad Babylonios, secunda ad Medos et Persas applicatur, q. d. Ut Babylonius incredulus est et infideliter agit, sic Persa aut Medus depopulator est, et vastat. Unde hebraice est, prævaricator prævaricator, et vastator vastator, hoc est, ut ille, scilicet Babylonius, obstinate prævaricatur, et peccat in Deum ac homines: ita iste, scilicet Cyrus, obstinate eumdem vastabit.
Quarto, Vatablus vertit, prævaricator prævaricatori, et vastatori vastator, scilicet erit, vel adveniet. Est proverbium, q. d. Chaldæus, qui aliis injuriam faciebat, injuria afficietur a Persis; idem qui alios vastabat, ipse vastabitur.
Quinto, Forerius vertit, depopulator depopulatur, et vastator vastat, atque S. Hieronymus in Commentar.: Qui cædis cæde, qui vastas vasta, q. d. O Medi et Persæ qui alias gentes cæditis et vastatis! cædite et vastate Babylonios; hoc vestrum munus est, hæc vestra sparta, eam adornate.
ASCENDE, ÆLAM; OBSIDE, MEDE, — q. d. Adedum, o prævaricator, o vastator Babylonis! tu, inquam, o Ælam! id est Persa, et tu, o Mede! invadite urbem mihi invisam, vestræque cædi addictam. Septuaginta pro Mede, vertunt Persa, forte, inquit Leo Castrius, alludentes ad Græcum πέρθειν, id est vastare et perdere, q. d. Medi erunt Persæ, id est perditores Babylonis. Sic Apocal. IX, angelus ille vocatur hebraice abaddon, græce ἀπολλύων, latine perditor vel exterminator.
OMNEM GEMITUM EJUS CESSARE FECI, — « ejus, » scilicet Persæ et Medi: ita aliqui; secundo, « ejus, » scilicet populi Judaici, quem Isaias in mente et corde semper gerebat; tertio, et aptius, « ejus, » scilicet Babylonis, gemitum cessare feci, quia ita subito a Persis obruetur, ut perculsa præ stupore flere et gemere non possit, aut gemitum, id est planctum, publicum et funebrem auferam, q. d. Faciam ut Chaldæi a Persis occisi careant exsequiis, et funebri pompa ac planetu. Ita Sanchez; quarto, et optime Vatablus active hæc accipit, q. d. Cessare feci gemitum ejus, scilicet Babylonis, quæ sua tyrannide et oppressione cogebat alios flere et gemere. Unde Chaldæus vertit, omnes qui gemebant a facie regis Babylonis, cessare feci, illo scilicet interempto.
Versus 3: Therefore my Loins are Filled with Pain
3. PROPTEREA REPLETI SUNT LUMBI MEI DOLORE. — Cyrillus et Adamus putant esse mimesin, loqui enim Prophetam in persona Balsasaris, quando vidit manum scribentem in pariete: Mane tekel phares, atque ex eis Daniele explicante, cognovit exitium sibi et regno impendere.
Verum, quia sequitur, pone mensam, quod antequam scriberet hæc manus, factum est: hinc melius S. Hieronymus censet hæc esse verba Isaiæ amantis Babylonem, licet genti suæ inimicam, eique more suo compatientis, cum provideret in spiritu eam a Cyro obsessam, et positam in miraculum, id est admirandis angustiis constringi. Meminit doloris lumborum, quia alludit ad dolores parturientium, uti mox explicat, qui
vehementissimi sunt in lumbis; hi enim in puerperio mire convelluntur, ut plane luxari et distrahi videantur.
CONTURBATUS SUM CUM VIDEREM. — Hinc videtur species conflagrantis Babylonis, oculis mentis Isaiæ fuisse a Deo objecta.
Versus 4: Darkness Stupefied Me
4. TENEBRÆ STUPEFECERUNT ME, — ex dolore et pavore caligo oculis meis offusa fuit, indeque animo stupor et horror.
BABYLON DILECTA MEA. — Hebraice pro Babylon est נשף neseph, id est caligo, obscuritas. Sic Babylonem vocavit « montem caliginosum, » cap. XIII, 2, ob causas ibi allatas. Addit S. Hieronymus, eam vocari « caliginem, » quia ad cœlum usque (ubi caligat noster oculus) superbiæ verticem attollebat. Unde secundo, Vatablus, Adamus et alii vertunt, crepusculum, vel noctem desiderii mei posuit mihi in pavorem, sintque explicant, ut sint verba Balsasaris, q. d. Noctem ultimam, qua epulari et gaudere cogitabam, vertit mihi Deus in luctum et horrorem: hic sensus valde accommodus est, si Hebræa spectemus; tertio, Sanchez putat exitium Babylonis vocari crepusculum, quia erat aurora quasi lucis, id est initium lætitiæ, quæ ex libertate inde futura oboritura erat Judæis sub Cyro. Crepusculum ergo desiderii est exordium desideratæ adeo libertatis: hoc versum est Isaiæ in pavorem et luctum, quia indoluit Judæos liberandos esse cum tanto Chaldæorum dolore et damno. Septuaginta pro neseph per metathesin legentes נפש nephes, id est anima, vertunt: Anima mea institit in timorem.
DILECTA MEA. — Aliqui putant ironice et per antiphrasin hoc dici, dilecta, id est mihi et Judæis exosa civitas. Secundo, Sanchez putat to mea, esse paragogicum; respondere enim Hebræo iod, quod hic non est pronomen affixum, sed littera paragogica. Simile est Cant. I, 9, סוסתי susati, id est equitatui meo, ubi iod, id est meo, videtur esse paragogicum. Babylon ergo absolute vocatur dilecta, hebraice חשקי chiski, id est desiderabilis, ob opes, speciem et delicias.
POSITA EST MIHI IN MIRACULUM. — Babylon, ob splendorem murorum et domorum, erat unum e septem orbis miraculis: jam est miraculum ruinæ, angustiæ, pavoris et tremoris; hoc enim est Hebræum חרדה charada.
Versus 5: Set the Table, Watch in the Watchtower
5. PONE MENSAM, CONTEMPLARE IN SPECULA. — Est ironia, q. d. Age, Balsasar, instrue mensam, epulare, interimque statue speculatores, qui e specula contemplentur, ne quam irruptionem in urbem moliatur Cyrus, qui eam obsidet. Hi mecum tibi tuisque inclamabunt: Surgite, principes, qui laute cum Balsasare comeditis et bibitis, arripite clypeum, hostis adest, Babylonem ingressus est, ad regiam advolat; grassanti in urbe occurrite, inquiunt Vatablus, Adamus et alii. Ita factum esse narrat Xenophon, lib. VII, ubi ait Balsasarem posuisse hos speculatores: unde Persas qui in regiam irruperunt, invenisse regem cum acinace districto, ibique illum trucidasse.
Aliter speculam accipiunt S. Thomas, Hugo et Sanchez, scilicet pro pariete, q. d. Speculare, o Balsasar! et contemplare in pariete Dei manum scribentem: Mane tekel phares, tibique exitium intentantem; unde hebraice est, speculare speculationem, vel vide visionem.
COMEDENTES ET BIBENTES: SURGITE. — S. Thomas, Hugo et Haymo think Cyrus and Darius, invited by Belshazzar to the banquet, after the drinking invaded Belshazzar and killed him, and that this is predicted here by Isaiah. But neither Scripture, nor Xenophon, nor anyone else says any such thing; indeed they assert rather the contrary, namely that while the king was banqueting, Cyrus diverted the Euphrates into trenches prepared beforehand, and through its dry channel entered the city with his men. Add that Babylon was not captured at the banquet, and the king was not killed then; but long after the banquet, namely after he had seen the hand writing on the wall, had summoned the wise men to explain the writing, and since none could do it, had called Daniel, who read and explained the writing, and was therefore honored by the king — all of which took much time. Therefore Cyrus could not have killed the king at the banquet. So Lyranus and others.
Secundo, Sanchez, comedentes ad Babylonios, surgite ad Persas, refert, q. d. Comedentibus et bibentibus Babyloniis, surgite, principes Persarum, arripite arma, urbem invadite. Verum sensus, quem paulo ante dedi, magis connexus et genuinus videtur.
ARRIPITE CLYPEUM. — Videtur Interpres legisse משכו mischu, id est trahite, attrahite, arripite; unde et Septuaginta vertunt, parate: jam legunt משחו misichu, id est ungite clypeum, q. d. Ne caput et corpus de more ungatis, o convivæ Balsasaris! ne cibos lautius condiatis, sed ungite clypeos, arma capessite; non convivandi, sed pugnandi tempus est. Rursum ungite clypeum; solebant enim milites arma ungere, ut sint polita et fulgentia. Unde Virgilius, lib. VII Æneid.: Pars leves clypeos et spicula lucida tergunt Arvina pingui. Et Vegetius, lib. II, cap. XIV: « Decurio, inquit, cogat milites loricas, contos et cassides frequenter tergere; plurimum enim terroris hostibus armorum splendor importat; » et: « Quis credat militem bellicosum, cujus dissimulatione ferrum et arma situ et rubigine fœdantur? » Quocirca Chaldæus vertit, tergite, et lucida facite arma. Ita Sanchez. Notat socordiam Babyloniorum, qui sinebant rubigine arma obduci, ut ea ipsis aptanda et polienda essent quando iis utendum, et cum hoste conscrendæ erant manus. Rursum, ungite clypeum; forsan oleo levis clypeus et lubricus, hostium eludet jacula, ictusque avertet, quibus asperitas viam solet aperire. Ideo enim veteres ungebant clypeos, inquit Forerius, R. Salomon et Vatablus. Secundo, Hector Pintus et Pagninus: Ungite clypeum, inquiunt, id est ungite regem alium pro Balsasare jamjam occidendo, qui vobis sit clypeus: puta ungite Cyrum, illi vos subdite. Solebant enim in creatione regis, eum, ejusque clypeum ungere, inquiunt Vatablus et R. Salomon, sicque explicant illud II Reg. I, 21: « Quia ibi abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. » Verum ibi to unctus ad Saul, non ad clypeus referendum est.
'Some polish their light shields and gleaming spears With rich fat.'
And Vegetius, book II, chapter XIV: "The decurion," he says, "should compel the soldiers to frequently clean their breastplates, lances, and helmets; for the splendor of arms imparts very great terror to the enemy;" and: "Who would believe a soldier to be warlike, whose negligence allows his iron and weapons to be defiled with neglect and rust?" Wherefore the Chaldee paraphrase translates: 'polish and make bright your weapons.' So Sanchez. He notes the sluggishness of the Babylonians, who allowed their weapons to become covered with rust, so that they needed to be fitted and polished when they had to be used and when they had to engage with the enemy. Again, 'anoint the shield'; perhaps a shield made smooth and slippery with oil will elude the javelins of the enemy, and turn aside blows, for which roughness usually opens the way. For this reason the ancients anointed their shields, says Forerius, Rabbi Solomon, and Vatablus. Secondly, Hector Pintus and Pagninus say: 'Anoint the shield,' that is, anoint another king in place of Belshazzar who is about to be killed, who may be a shield for you: namely, anoint Cyrus, submit yourselves to him. For it was customary in the creation of a king to anoint him and his shield, say Vatablus and Rabbi Solomon, and they thus explain that passage in II Kings I, 21: "For there the shield of the mighty was cast away, the shield of Saul, as if he had not been anointed with oil." But there 'anointed' is to be referred to Saul, not to the shield.
Versus 6: Go, and Set a Watchman
6. VADE, ET PONE SPECULATOREM. — Hæc comice aut potius tragice dicuntur, q. d. Dixi tibi, o Balsasar! Contemplare in specula; nunc ob periculum imminens iterum dico: Pone speculatorem, meque, si placet, pone, q. d. Si velis hanc meam prophetiam legere, vel audire, ego Isaias tibi verissimus et fidelissimus ero speculator. Quocirca, vers. seq., nuntiat Isaias, se speculatum currum hostilem, qui trahebatur ab asino et camelo, cum duobus equitibus. Minus congrue ergo aliqui per speculatorem accipiunt Deum, vel Angelum, qui hæc speculetur, dicatque Isaiæ, ut ipse ea annuntiet Chaldæis.
Versus 7: And He Saw a Chariot of Two Horsemen
7. ET VIDIT CURRUM DUORUM EQUITUM. — Hi duo equites sunt Darius et Cyrus, qui uno quasi curru, id est uno exercitu, et conjunctis copiis, invecti in Babylonem, eam expugnaverunt. Hic currus trahebatur ab asino et camelo; asinus significabat Persas, camelus Medos.
Secundo et aptius, vidi currum, id est vidi currum duorum equitum, scilicet currum protractum ab asinis, cui insidebat Cyrus Persa; et currum alterum protractum a camelis, cui insidebat Darius Medus: erant tamen similes et pariles hi currus, ita ut unus idemque videretur esse currus; unde hebraice est, vidi currum paris; vel parilem equitum. Singuli ergo reges suum habebant currum, uti constat de Achab et Josaphat pugnantibus contra Ramoth Galaad. Rursum idem currus non poterat trahi ab asino et camelo, qui longe major est, aliumque plane habet gressum quam asinus. Unde Symmachus pro duos ascensores vel equites, vertit, duas bigas. Hebraice enim est, vidi currum, id est currus, paris equitum, puta, currum asini et currum cameli, q. d. Vidi duos currus: unus trahebatur ab asinis, alter a camelis. Ita Vatablus, Forerius, Pagninus, quin et Cyrillus et Procopius.
Camelo comparantur Medi, et Darius eorum rex; quia Medi erant bellicosi et potentes, ac camelis inequitabant, atque Darius regio Medorum sanguine ortus, illustris erat et magnanimus. Ita S. Hieronymus.
Asino vero comparantur Cyrus et Persæ, quia usque in hanc diem abjecti fuerant et ignobiles: secundo, quia gens erat laboriosa, et malorum patiens; tertio, quia non tam solertia militari quam corporum robore, et hominum turba, vel eorum quibuscum belligerabant ignavia, imperium sunt adepti. Iisdem de causis a Daniele cap. VII, 5, urso comparantur; quarto, quia, licet priores Persæ continentissimi fuerint, et maxime frugales, teste Xenophonte; posteriores tamen luxui et libidinibus diffluxerunt, ut factum patet tempore Xerxis et Darii Codomanni, etc.; imo Theodoretus, in Levit. Quæst. XXIV: « Persæ, ait, in hunc usque diem non sororibus tantum, sed et matribus et filiabus nuptiarum lege permiscentur. » Ita et Augustinus ibid., Quæst. LVIII. Salaces enim asinis comparantur. Unde Ezech. XXIII, 20, de Ægyptiis et Chaldæis dicitur: « Quorum carnes sunt ut carnes asinorum: » « carnes, » id est pudenda tam grandia, ait S. Hieronymus. Denique Eusebius, lib. IX De Præparat., cap. ult., ex Alphæo et annalibus Chaldæorum, docet Nabuchodonosorem enthusiasmo correptum prædixisse Chaldæis: « Veniet Persa semiasinus, qui vobis jugum servitutis imponet: veniet Cyrus, qui dicitur semiasinus, id est mulus, ex equa et asino, vel camela et asino, generatus, quia Cyrus matre Mandane Astyagis Medorum regis filia, patre vero obscuri generis Persa natus est. Unde et aliqui putant unum eumdemque Cyrum vocari hic ascensorem asini, quia natus ex Persis iis dominabatur; et ascensorem cameli, quia natus ex matre Meda, mortuo Dario avunculo, regnum Medorum adiit. Sed verius est duos hic poni ascensores sive equites, puta Darium et Cyrum.
Allegorice, Isychius, lib. II in Levit. XI: Christus, ait, est ascensor cameli, id est populi Judaici, qui grave legis jugum portabat, et distortis ac superbis erat moribus, instar cameli: est et ascensor asini animalis immundi, id est populi Gentium, et bijugum ex iis currum unum Ecclesiæ effecit: vel, ut Castrius, Christus cameli, id est cœlestium Angelorum; et asini, id est terrenorum hominum, ascensor et dominus est. Denique Alcazar, in Apocal. XVII, not. 1, pulchre hæc adaptat SS. Petro et Paulo, qui Babylonem mysticam, id est Romam et idololatriam, everterunt, eamque Christo subegerunt. Ascensor enim asini est S. Petrus, utpote Apostolus Judæorum, qui quasi asini oneri legis erant assuefacti. Ascensor cameli est Paulus, utpote Gentium superbarum et indomitarum Apostolus: imo ipse contendit hunc sensum esse litteralem; sed ex dictis patet esse mysticum.
ET CONTEMPLATUS EST. — Non Cyrus, sed speculator, puta Isaias, qui hic juxta officium paulo ante assumptum speculatur, et annuntiat adventum Cyri; unde clamat quasi leo, ut sequitur. Loquitur Isaias de se in tertia persona, quod in Scriptura et apud Hebræos frequens est.
Versus 8: And the Lion Cried out
8. ET CLAMAVIT LEO. — Aliqui, ut Vatablus, sic exponunt: Clamavit speculator: Leo, scilicet Cyrus, adventat, parans vobis, o Chaldæi! exitium. Unde Aquila vertit, voca leonem; Symmachus, voca leænam; Theodotion, voca ariel, q. d. Voca Cyrum, ut quasi leo irruat in Babylonem; secundo, et melius, Isaias clamavit et rugiit quasi leo: Isaias enim positus speculator et Propheta, semperque ad visitationem Dei excubans, ac fortissime futura prænuntians, quasi custos hominum, recte comparatur leoni; quia leo est pervigil, eo quod brevissimas habeat palpebras, et splendescentes pupillas, ut etiam dormiens videatur vigilare. Hinc a veteribus creditus est leo nunquam dormire: qua de causa Græci in valvis templorum solebant pingere duos leones, quasi custodes loci, uti etiamnum fieri videmus in multis palatiorum, urbium et templorum foribus. Sane hic Romæ in palatio Pontificis in Vaticano vidi effigiem leonis dormientis cum hac inscriptione: Dormiens vigilat.
Rursum ex omnibus animalibus curvos ungues habentibus solus leo videt, cum primum in lucem editur, unde a Plutarcho animal solare vocatur. Ita Ægyptii, inquit Horus Apollo, Hieroglyph. 19: « Vigilantem sæculique hominem, aut etiam custodem ostendentes, leonis caput pingunt: quoniam leo vigilans oculos claudit, eosdem cum dormit, apertos habet, quod custodiæ et excubiarum signum est. Quocirca templorum claustris leones qui custodum loco sint, appingunt. » Septuaginta retinent Hebræum, אריה arie, id est leo, quasi nomen proprium; unde aliis punctis legentes vertunt, voca Uriam in speculam Domini, quasi speculator hic vocetur Urias, sitque Christus, qui hebraice dicitur Urias, id est lux Domini, inquit S. Hieronymus.
SUPER SPECULAM DOMINI EGO SUM, — q. d. Ego Isaias sum speculator et Propheta Domini jam dictus, qui juxta officii mihi commissi exigentiam, nocte et die assidue excubo, ut verbum Domini excipiam, et futura prospiciam, eaque aliis denuntiem, sicut in specula speculatores, et in excubiis excubitores adventum militum et hostium civibus annuntiant.
Moraliter, discant hic præcones et ductores fidelium, ipsique fideles speculari ventura futuraque pericula et clades. Audivit hic speculator vigilantissimus: « Cecidit, cecidit Babylon, tritura mea, et filii areæ meæ, » id est Babylon, et vos Babylonii filii areæ in qua fiet tritura, omnes triturandi estis: nos pariter impiorum ruinam, et æternum supplicium, quasi ex specula prævideamus, mirabilemque trituram, quæ in valle Josaphat et in morte fiet, speculemur, eamque caveamus. Huc Christus monet, Matth. XXIV, 42: « Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. »
S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. VIII: « Certa, inquit, futuri judicii momenta nescimus, ut semper tanquam in excubiis constituti, et in quadam virtutis specula collocati, peccandi consuetudinem declinemus, ne nos inter vitia dies Domini deprehendat. » Petrus Chrysologus, serm. 23: « Vigilias, inquit, ad omnia esse salutares nullus ignorat: plus vigilare, plus vivere est; nam quid mortis simile, quam dormientis aspectus? Rex pervigil hostis præcavet insidias; miles nocturnos impetus cauta pernoctatione propellit: nauta vigilando incertas vias intrat: pastor adjungit noctes diebus, ne qua lupis grassandi in gregem præbeatur occasio: viator solers per auras noctis æstus solis prævenit. » Ita vigila et tu, o Christiane, qui miles, nauta, pastor, et viator es in cœlum! Sponsa, Cant. V, 2, ait: « Ego dormio, et cor meum vigilat: » dormit mens, quæ se ad judicium præparat: dormit, inquam, rebus caducis, mundique næniis; vigilat autem rebus æternis. Ibidem, capite III, vers. 7: « Lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt, propter timores nocturnos. » Animalia cernit Joannes, Apoc. IV, plena oculis ante et retro: sic Christianos decet esse Argos et centoculos, ne dormientes mors et judicium opprimant. Sic enim Is-boseth, id est virum confessionis, dormientem mors percussit, et in orcum deturbavit, II Reg. IV. Sic Holofernem dormientem, Juditha cap. XIII, vigilans oppressit. Sisara dux exercitus a Jahele femina lactis potu sopitus et occisus est, Judic. IV. Sopore oppressus Samson a Dalila tonsus, et fortitudine spoliatus est, Judic. cap. XVI. Sauli dormienti David hastam abstulit et scyphum, I Reg. XXVI. Quocirca cogita assidue illud: « Vita mortalium vigilia. » Vigil ergo esto, et vigila jugiter cum S. Vigilio. Dic cum Psalmista: « Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. »
Versus 9: Behold, this Rider Comes, a Man of a Chariot
9. ECCE ISTE VENIT ASCENSOR VIR BIGÆ. — Hic speculator nuntiat ea quæ vidit, rugitque ut leo, clamans: Video adventare Persicas acies, easque in urbem irrumpere; video Babylonem ab eis eversam cadere et ruere.
Nota « ascensor, » id est ascensores, id est equites duo, scilicet Darius et Cyrus. Sic vulgo dicimus, miles vel eques adest, id est milites vel equites adsunt: « Vir, » id est quilibet eorum (Hebraice enim שיא isch, id est vir, distribuit, idemque est quod privis, quilibet) insidet suæ « bigæ equitum, » id est equestri et bellicæ, in qua vel ex ipsa biga, vel ex ejus equis, asinis aut camelis pugnant equites: aliæ enim sunt bigæ rurales et onerariæ, quæ sunt ad vehendum onera et merces, non ad pugnandum. Unde hebraice est, ecce venit currus, vel biga virorum, currus, inquam, paris equitum. Ita Vatablus, biga, id est duæ bigæ, et duo currus duorum equitum. Noster Interpres pro רכב recheb, id est currus, legit רכב rocheb, id est ascensor vel eques.
Posset, secundo, « ascensor » proprie sumi in singulari, ut unum notet Cyrum, qui bellum hoc confecit: hic vocatur vir bigæ equitum, quia duarum rerum, scilicet Medorum et Persarum, juncto exercitu venit contra Babylonem: licet enim vers. 7, duos ponat equites, scilicet Darium Cyri avunculum sexagenarium, et ipsum Cyrum; tamen hic unum ponit Cyrum, qui juvenis erat animosus et bellicosus, solusque quasi rem hanc peregit.
ET RESPONDIT. — Scilicet speculator Isaias, respondit, id est clamavit ultro; nemo enim hic eum interrogat. Sic sæpe Christus in Evangelio dicitur respondisse, id est dixisse, cœpisse loqui.
CECIDIT, CECIDIT BABYLON. — « Ruit alto a culmine Troja, » Babylon was utterly prostrated: for this is what the repetition of the word 'fallen' signifies. Its type is Rome, the city which at the end of the world will return to idolatry and is called Babylon, and is said to be about to be destroyed, Apocalypse XVIII, 2, says Franciscus Ribera in the same place. For indeed in Babylon there is expressed here a type of the destruction of the world and its king the devil through the faith and grace of Christ; and especially of the city and the world at the end of the age.
Versus 10: My Threshing, and the Sons of my Threshing Floor
10. TRITURA MEA, ET FILII AREÆ MEÆ. — Tritura idem est quod filii areæ, puta frumentum, et grana trituratione in area excussa (sic « filiæ pharetræ » vocantur sagittæ, Thren. III, 13), ita vocat vel Babylonem, vel potius, ut S. Hieronymus, Jerusalem et Judæos, qui ab Assyriis et Chaldæis fuerunt triturati, calcati, attriti, et ad paucos redacti. Hinc Septuaginta vertunt, derelicti et dolentes, q. d. Babylonios non triturabo, sed conteram et disperdam; vos vero, o Judæi! qui estis gens mea, triturabo, sicut trituratur seges in area; ita ut ex magno segetum acervo, paleis eventilatis, et culmis ac stramine rejecto, pauca remaneant grana, quæ ex eis excussa sunt: sic enim et vos
Cæterum, « filii areæ » idem plane est ac quod in area trituratur, ex consueto Orientalium idiotismo. Sic Arabibus, « filius nubium » est pluvia, « filius vaginæ » est ensis, « filius labii » est sermo, loquela.
per tot clades triturabo, non ut perdam, sed ut probem et purgem, condamque ut grana selecta in horreum Ecclesiæ ac reipublicæ meæ.
Secundo, alludit ad aream Ornan Jebusæi, ubi ædificatum est templum: ibi enim quasi in area sua Deus vitiorum et errorum populi sui paleas, vera sua lege, doctrina et cultu eventilavit, eumque quasi frumentum excussum et expurgatum, in horreum suum condidit.
Moraliter hic et Jerem. LI, 33, et sæpe alibi, tritura vocatur tribulatio, et gens, vel anima tribulata: tribulatio enim dicta est a tribula, qua segetes tribulantur et triturantur, ut grana excutiantur. Tribula vero dicta est a terendo, quasi teribula, quia segetes terit, ut grana excutiat.
Quocirca disce hic quam sit utilis tribulatio, scilicet est tritura, facitque nos filios areæ Dei, dum nos a paleis secernit, ut dicamus cum S. Ignatio: « Frumentum Dei sum, dentibus bestiarum molar, ut panis Christi mundus inveniar. » Hoc est quod ait Sapiens, cap. III, vers. 5: « In paucis vexati, in multis bene disponentur: quoniam Deus tentavit eos, et invenit eos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. » Pulchre S. Augustinus in Psalm. LXI: « In fornace, ait, ardet palea, et purgatur aurum; illa in cineres vertitur, et a sordibus illud exuitur: fornax est mundus, aurum justi, ignis tribulatio, aurifex Deus. Quod vult ergo aurifex, facio: ubi ponit me aurifex, tolero. Jubeor ergo tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, et quasi consumendum me, illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quare? quia Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso est patientia mea. Quis est tibi iste, a quo est patientia tua? quoniam ipse est Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non emigrabo. » Idem rursus: « Nullus, inquit, servus Christi sine tribulatione est; si putas te non habere persecutiones, nondum cœpisti esse Christianus. » Idem alibi: « Flagellum, inquit, interius et exterius glorificat peccatorem, compellit nolentem, erudit ignorantem, custodit currentem,
protegit infirmantem, excitat torpentem, initiat ad mortem semper viventem. » Idem, De Temp. barbarico, cap. III, tom. IX: « Si aurum es, quid times ignem? si frumentum es, quid times tribulam? non apparebit qualis antea eras in spica, nisi tribula conterendo a te separaverit paleas; si oleum es, quid times pressuram præli? non declarabitur species tua, nisi etiam pondus lapidis a te separaverit amurcam. »
Versus 11: The Burden of Dumah
11. ONUS DUMÆ. — Septuaginta, onus Idumææ, quæ a suo parente rufo, Edom sive Idumæa; ab eodem piloso, Seir dicitur.
Ineptiunt Judæi, dum pro Duma legunt Roma, quasi Romani non ab Ænea et Troja, sed ab Esau et Idumæis sint oriundi, ut, quoties Prophetæ contra Idumæos, toties contra Romanos vaticinentur. Ridet id hic et alibi S. Hieronymus.
Nota: Nomina propria sæpe patiuntur aphæresin: sic enim Idumæa vocatur Duma, sic Jerusalem vocatur Salem, sic Abraham vocatur Ram, Job XXXII, 2; sic Benjamin vocatur Jemini; filius enim Jemini idem est quod Benjaminita, uti vertunt Septuaginta. Et Cajetanus, in Judic. III, ait hoc esse indubitatum apud Hebræos; sic Adeodatus Bethlemites vocatur in Hebræo Lemites, I Paralip. XX, 5, uti advertit S. Hieronymus, ibi in Tradition. Hebraic.
Sic Belgæ passim nomina propria decurtant, ut pro Nicolaus dicunt Claes, pro Elisabeth Enfet, pro Joannes Sans, pro Dorothea Ghegie, pro Sebastianus Bastiaen, pro Cælia Cilie.
Mystice S. Bernardus, De Onere Dumæ, serm. 7, ita commentatur: « Duma interpretatur silentium. Scitis, fratres, quod multos silentium onerat, et gravat quies: ita ut tacentibus et quiescentibus omnia oneri sint; caput doleat, venter rugiat, caligent oculi, et renes pene solvantur; exeuntibus autem, huc illucque vagantibus et loquentibus jucunda sint omnia, traduntur oblivioni dolores, singulis membris sua reddantur officia. O quanta est virtus linguæ, quæ oculos serenat, caput alleviat, renes consolidat, genua dissoluta corroborat! Hæc infirmum in laboribus infatigabilem reddit, patientem in injuriis, paratum ad iter, promptum ad obedientiam. Itaque si videris monachum in claustro residentem huc illucque respicere, oscitare crebrius, manus et pedes extendere, nunc librum ponere, nunc resumere: postremo, quasi quibusdam stimulis agitatum de loco in locum, de auditorio in auditorium cursitare, sub onere Dumæ eum suspirare non dubites. Est præterea aliud quoddam silentium, quod æternæ pænæ pondus multis imponat. Ipsum est silentium, quod ex pudore et confusione procedens confessionem obstruit peccatorum, vel excludit remissionem;
quod onus pænæ tale silentium mereatur, propheticus sermo non tacet. »
AD ME CLAMAT EX SEIR (male Plantina legunt, rex Seir, ut patet ex Hebræis, Græcis et Romanis). Sensus est, q. d. Videor ego Isaias constitutus a Deo speculator, videre belli pavorem ac strepitum, atque audire Idumæos consternatos ex adventu Nabuchodonosor, anxie rogantes suos excubitores): CUSTOS, QUID DE NOCTE, — scilicet vidisti, vel sensisti de hostibus? aut potius « quid de nocte? » id est quota est noctis hora? Anxie enim in hoc metu et pavore diem et lucem exspectamus: noctu enim vel ipsa silentia terrent, præsertim ubi ab hoste vel aliunde imminet periculum. Sic vulgo Belgæ et Germani dicimus: Wat is't van den dach: quid est de die? id est quota est diei hora? Wat is't van den nacht? quid est de nocte? id est quota est noctis hora? Ita Arkanus.
Alii, q. d. « Quid de nocte, » id est quo evadet hæc nostra nox? id est afflictio et periculum; eritne perpetua, an vertetur in lucem?
Versus 12: Morning Comes and also the Night
12. VENIT MANE ET NOX. — Primo, aliqui sic exponunt, quasi respondeat custos: Illucescit quidem mane; sed nobis durabit nox, id est afflictio et calamitas imminens ab hoste.
Secundo, alii, q. d. Mane et nocte identidem quæritis: « Custos, quid de nocte? » agite, quoties lubet euntes et revertentes idem quærite, mihi aures idem rogando obtundite. Nam frustra rogatis, operam perditis, actum est de vobis, pereundum est. Ita Vatablus. Quasi custos per impatientiam repetat, et importunis in os regerat id quod ipsi toties rogabant, dicatque: « Venit, venit mane et nox, venit, venit. »
Tertio, Sanchez, q. d. Quid quasi pueri toties quæritis mane et nocte: « Custos, quid de nocte? » et interim arma non capitis, acies non instruitis, ut hosti resistatis? non enim ejulatu et interrogando, sed gladiis et pugnando repellendus est hostis. Unde subdit: « Si quæritis, quærite, convertimini, et venite, » q. d. Si serio et cordate rogatis et quæritis, quærite a speculatore, qua via
et ratione hosti sit occurrendum, quibus præsidiis urbs munienda, quibus armis utendum; et tum demum venite aptis instructi armis, non molli atque muliebri ejulatu; sic vulgo dicimus: « Age quod agis: age, » scilicet serio et strenue.
Quarto et planissime, Arias Montanus: Quæsierunt, inquit, Idumæi a suo speculatore: « Custos, quid de nocte? » id est, quota est noctis hora? respondet custos: « Venit mane et nox, » q. d. Instat mane, et tamen adhuc nox est; quare si quæritis, quærite, » q. d. Si ergo ad prædam aut alio excurrere velitis, festinate, « convertimini et venite, » id est rursum venite, citoque redite in urbem, antequam hostes mane vos persentiscant. Est hebraismus, quo verbum ponitur pro adverbio vel participio, « convertimini et venite, » id est iterum venite, vel revertentes venite.
Quinto, Procopius et Theodoretus exponunt, q. d. O Idumæi! recte facitis quod pro muris vestris consistitis, et de nocte, deque mane custodem vestrum interrogetis: si tamen salutem certamque ad eam viam quæritis, ad me qui sum vester Deus et custos venite, agite pœnitentiam, peccata abdicate, studete justitiæ, itaque vos mihi reconciliate; ego vos defendam, quia filii Abraham et Isaac estis. Verum sic hoc consilium, et hæc verba essent Dei, aut Isaiæ, cum pateat esse custodis Idumæorum, ut dixi.
Mystice S. Gregorius, XVI Moralium, cap. XXV, et S. Augustinus, tract. 43 in Joan., et ex iis Leo Castrius exponunt, q. d. Propheta: O Deus! qui es Samaritanus, id est custos hominum, ad te clamat Seir, id est populus Gentilis et peccator: « Quid de nocte? » quid de tanta tribulatione fiet? quandin in hac nocte ignorantiæ, peccatorum et miseriarum versabimur? quando aderit mane, quo sol justitiæ Christus oriatur? quibus respondet Deus: Si sincere et ex animo quæritis Christum, in quærendo perseverate, et invenietis.
Rursum S. Gregorius, VI Moralium, cap. XIII: « De nocte, ait, custos venit, quia humani generis protector, et manifestus in carne apparuit; et tamen hunc pressa perfidiæ suæ tenebris Judæa minime cognovit. Ubi bene ex voce custodis additur: Venit mane et nox, quia per ejus præsentiam et nova lux mundo inclaruit, et tamen in corde infidelium vetusta cæcitas remansit. »
Versus 13: The Burden in Arabia
13. ONUS IN ARABIA. — Id est prophetia minax contra Arabes habitantes in Arabia, qui a progenitoribus dicuntur Ismaelitæ et Cedareni. Cedar enim fuit filius Ismael, Gen. XXV, 13. Hi erant, uti etiamnum sunt, homines feri, habitantes in tabernaculis in locis desertis: vacant pecoribus pascendis, venationibus et prædationibus; sunt enim optimi sagittarii, ut dicitur vers. 17, et Jerem. XLIX, 28. Juxta id quod Angelus de eorum patre Ismael prædixit matri eorum Agar, Gen. XVI, 12: « Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum. » Quocirca etiam-
num Turca, licet dominetur Arabiæ, Arabes tamen omni sua potentia domare, et a prædationibus cohibere non potest.
Mystice S. Bernardus, De Onere in Arabia, serm. 8: « Arabia, ait, vespera interpretatur, quæ diei finis est, noctisque principium: horam mortis non incongrue, ut puto, signans, quæ cunctis fere mortalibus timoris non leve pondus imponit. Quis enim hominum hoc onus evitet, cui se Salvator exempli causa spontanea voluntate submisit? Imminente enim morte cœpit, ut ait Evangelista, pavere et tædere. Sub hoc timore totum vivit genus hominum: nisi forte aliquis talis sit, cui certa sit beata vita post mortem, cujus desiderio etiam amaritudinem mortis non sentiat. Præterea vespera (quæ, ut diximus, diei finis est, noctisque principium) ejus exprimit casum, qui post opera lucis, ea inchoat quæ sunt tenebrarum, cujus fiunt novissima pejora prioribus: qui profecto eo pondere opprimetur, quod in Arabiæ onere continetur. »
IN SALTU AD VESPERAM DORMIETIS. — S. Hieronymus, Haymo, Forerius, Hugo et Sanchez hæc de Judæis intelligunt, qui vastata Jerusalem Chaldæorum manus effugerunt in vicinam Arabiam; proinde moneri Arabes ut eis occurrant, eosque in fame et siti recreent et reficiant, et quia hoc non præstiterunt, hinc vers. 16, eis simile intentat excidium.
Verum, quia hoc onus est contra Arabiam, non contra Jerusalem, hinc dico esse metalepsin, qua significat concitam Arabum veniente hoste fugam, ex eo quod sub noctem fugere cogantur, et in sylva dormire, ac in via quæ ducit ad urbem Dedanim.
Nota: Omnino verisimile est, non Salmanasar, ut vult Forerius, sed Nabuchodonosorem, cum vicinam Idumæam, Judæam, Ammonitidem cæteraque omnia vastaret, vastasse etiam Arabiam: nam idem Arabiæ excidium prædixit Jeremias cap. XXV, vers. 23, et cap. XLIX, vers. 28, et Ezechiel cap. XXV, vers. 13. Illi autem prænuntiant imminens omnibus gentibus Nabuchodonosoris flagellum. Cyrillus tamen id tribuit Dario Medo, quando cum Cyro Babylonem cepit.
Pro ad vesperam hebraice est בערבוד baaraba, quod primo verti potest, « in Arabia; » secundo, « ad vesperam; » tertio, « in occasu. » Alludit ad nomen Arabiæ, quod Arabum cladem innuit, q. d. O Arabes! in Arabia, id est ad vesperam, ad occasum dormietis, cum scilicet occidet vobis lux et dies, tum solis, tum felicitatis, lætitiæ et gloriæ; cum in occasu regni vestri dicetis: Fuimus Troes, fuit Ilium, et ingens Gloria Teucrorum.
'We were Trojans, Ilium was, and the great Glory of the Teucrians.'
Quarto, alludit to baaraba ad ערב oreb, id est corvus, q. d. Dormietis in Arabia, id est in regione corvorum, hoc est suspendemini in patibulo, pascetis in cruce corvos; aut descendetis et des-
DEDANIM. — Dedan et Theman, inquit S. Hieronymus, in solitudine sunt, et videntur præcipuæ fuisse Ismaelitarum provinciæ.
Versus 14: Meet the Thirsty (Arab in flight from terror
14. OCCURRENTES SITIENTI (Arabi ex pavore et fatigatione in fuga) FERTE AQUAM (date potum), QUI HABITATIS TERRAM AUSTRI, — qui ad Meridiem (qua fugiebant hostem venientem a parte adversa) habitatis, et vicini estis Arabiæ.
Versus 16: Within One Year, as the Year of a Hireling
16. ADHUC IN UNO ANNO, QUASI IN ANNO MERCENARII, — q. d. Post certum definitumque a Deo, ac breve tempus, et forte post annum ab excisa Jerusalem, gloria Cedar, id est Arabum, ut dixi vers. 13, auferetur, et exspirabit, sicut exspirat anno finito tempus et lucrum mercenarii: vel « quasi in anno mercenarii, » id est in anno quo dabuntur in prædam, quasi in mercedem, hosti-
bus suis Chaldæis, pro labore quo Chaldæi Dei vindictæ in exscindendis aliis gentibus servierunt. Vide dicta cap. XXVI, in fine.
Versus 17: The Remnant of the Number (that is, those
17. RELIQUIÆ NUMERI (id est numerabiles, id est paucæ Arabum) (qui alias solent esse innumeri et peritissimi sagittarii) quæ ex clade Chaldæorum supererunt) IMMINUENTUR, — id est erunt minuto et exiguo numero. Unde clare Forerius vertit, et residuus numerus arcus fortium filiorum Cedar paucus erit.
Verum, quia non facile erat credere hujusmodi gentem debellandam, quæ desertis assueta, sagittandi perita, cursu velocissimorum equorum hostes facile eludere solebat, neque civitates habebat quæ obsideri possent; hinc ad confirmationem addit: « Dominus enim Deus Israel locutus est, » ac cujus iram vitandam nullæ vires aut artes valent. Ita Forerius.
mietis in inferno inter atros et tetros dæmones. Hæc enim est Arabia, id est regio corvorum.