Cornelius a Lapide

Isaias XXII


Index


Synopsis Capitis

Jungitur hic clades Hierosolymæ cladibus aliarum gentium, ut quarum imitata est culpam, earum sortiatur et pænam: non enim Dominus propter locum gentem, sed locum propter gentem elegit. Secundo, vers. 15, Sobnæ, præposito templi indigno et superbo, minatur depositionem et captivitatem; eique pium et mitem Eliakim surrogandum prædicit, cui stabilem et gloriosum pontificatum promittit.


Textus Vulgatae: Isaias 22:1-25

1. Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? 2. Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans: interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. 3. Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt: omnes qui inventi sunt, vincti sunt pariter, procul fugerunt. 4. Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei. 5. Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum in valle visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. 6. Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. 7. Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. 8. Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. 9. Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt: et congregastis aquas piscinæ inferioris, 10. et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. 11. Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam


Versus 1: The Burden of the Valley of Vision

1. THE BURDEN OF THE VALLEY OF VISION — that is the burden of Jerusalem. So St. Jerome, the Septuagint, and others, as is clear from verse 4. Jerusalem is called a valley, first, because it was situated below Mount Zion; second, because just as a valley receives rain from heaven, so Jerusalem drew prophets and visions, that is oracles, from God; third, because the city, once famous for piety and wisdom, as well as for wealth and glory, so that it could be called the loftiest mountain, and was on Zion; now because of its crimes, as well as its calamities, namely because of this burden of destruction, it has been made most humble and abject, so that having been destroyed by the Chaldeans, and afterwards by the Romans, it could be called a valley and an abyss. So St. Jerome, Procopius, and others. Whence the Septuagint translate: the word of the valley of Zion, as if to say: O Zion, which once were a mountain renowned for temple, citadel, and glory! now you are depressed into the lowness and depth of a valley of dishonor. Such we now see Jerusalem, because of Christ slain by it, to such an extent that scarcely any house of any importance is in it; but the inhabitants, who are few there, seem to dwell in huts and caves rather than houses, as eyewitnesses report.

OF VISION — that is of prophecy, because Jerusalem was the parent or nurse of almost all the Prophets. It alludes to Mount Moriah, that is of Vision, says Forerius, where Abraham wishing to sacrifice his son saw God, that is the Angel of God as His vicar, Genesis 22:2. For Moriah was in Jerusalem, and it was Zion, on which the temple was built, as is clear from 2 Chronicles 3:1, as if to say: O Zion! you were Moriah, now you are Marah; you were the mountain of vision, now you are the valley of tears and darkness; you were the temple of God, now you are a den of thieves.

Mystice S. Bernardus, tract. De Undecim oneribus Isaiæ, serm. 9, sic ait: «Subditur onus vallis Visionis: visio refertur ad contemplationem, vallis ad humilitatem vel dejectionem. Est enim quorumdam contemplatio humilis, quorumdam dejecta. Humilis sanctorum, abjecta peccatorum. Sancti autem quo magis proficiunt, eo majori

QUIDNAM QUOQUE TIBI EST (O Jerusalem!), QUIA ASCENDISTI ET TU OMNIS (omnes tui cives, filii et filiæ) IN TECTA? — ut ibi spectetis, et communi ejulatu comploretis commune urbis incendium, gentisque excidium: erant enim tecta in Judæa plana instar tabulatorum, ut in iis ambulare, et spectare plateas urbemque possent.

Sic ait Virgilius de excidio Trojæ: Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacænæ, Culpatusve Paris, verum inclementia Divum Has evertit opes.

Not the hateful face of the Spartan daughter of Tyndareus,
Nor the blamed Paris, but the harshness of the Gods
Overthrew these riches.

Sic Titus Imperator ad quem hæc ad litteram refert Eusebius, et ex eo Leo Castrius, Hierosolymam captam ingressus, ejusque et turrium munitiones admirans: «Deus, ait, Judæos ab istis munitionibus detraxit; nam quæ manus hominum, aut quæ machinæ ad ista valerent?» Testis est Josephus, lib. VII Belli, cap. xvi.

Malim tamen cum S. Hieronymo et aliis hæc ad litteram accipere de excidio Hierosolymæ per Chaldæos, idque satis innuit vers. 15 et seq.; typice, de excidio ejusdem per Titum et Romanos.

Quod enim aliqui hæc referunt ad vastationem Sennacherib, id plane rejicit S. Hieronymus, nec habet probabilitatem, ut patet verba Prophetæ expendenti.


Versus 5: A Day of Slaughter from the Lord

5. FOR IT IS A DAY OF SLAUGHTER. — Vatablus translates: a day of disturbance, or of crushing, of trampling and of perplexity, from the Lord, as if to say: The day is at hand when God will disturb, crush, and trample all things, both sacred and profane, in Jerusalem and will also make all who are in it perplexed, so that they know not where to turn.

SCRUTANS MURUM, ET MAGNIFICUS SUPER MONTEM. — Subaudi qui, scilicet Deus vindex, et dux belli Chaldæorum scrutatur murum Jerusalem, ut videat qua parte eum commode evertere et diruere possit. Pro scrutans hebraice est מקרקר mekarker, quod verti potest cum Vatablo, Dominus exparietavit, vel suffodit et disjecit, murum; ipse enim est magnificus super montem, q. d. Ipse est qui montem Sion ejusque gloriam suis pedibus subjectum habet, ut eum dejiciat, et in imam quasi vallem deprimat.


Versus 6: Elam Took Up the Quiver

6. ET ÆLAM. — Ælam hæc, civitas fuit Assyriorum, inquit S. Hieronymus. Secundo, Forerius: Elam, ait, hic metaphorice sumitur pro quovis peritissimo sagittario: tales enim erant Ælamitæ sive Persæ, sicut Arabs sumitur pro quovis latrone. Tertio et proprie, Elam, est urbs Persidis, ex qua tunc equites sunt missi Babyloniis adhuc monarchis in auxilium contra Jerusalem. Ita Cyrillus.

Secondly, Forerius: Elam, he says, is taken here metaphorically for any most skilled archer: for such were the Elamites or Persians, just as 'Arab' is taken for any robber.

Thirdly and properly, Elam is a city of Persia, from which horsemen were then sent to aid the Babylonians, who were still monarchs, against Jerusalem. So Cyril.

TOOK UP THE QUIVER. — By a beautiful vivid description the army of the Chaldeans is described here, composed of Persians and other nations, equipped with quivers and shields; so that the wall where shields are hung is now bare: the army, I say, entering Jerusalem, occupying Mount Zion, and proudly proceeding with chariots through the streets, valleys, and gates, says St. Jerome.


Versus 8: The Covering of Judah Shall Be Revealed

8. AND THE COVERING OF JUDAH SHALL BE REVEALED — as if to say: The Chaldeans shall open the veil that is before the Holy of Holies, and shall enter and profane it. Whence in Lamentations 1:10 it is said: "She saw the nations enter her sanctuary," etc. So St. Jerome.

Secundo, Forerius explicat, q. d. Judæi obsessi, ut suæ urbisque necessitati consulant, ac solvant militi suo, revelabunt thesauros opertos et absconditos: hi enim erant operimentum Judæ.

Tertio, alii per operimentum accipiunt antemurale, aliasque munitiones urbis, q. d. Hæc a Chaldæis revelabuntur et capientur. Unde Septuaginta pro operimentum vertunt, portæ. Hic sensus præ cæteris planus est et appositus.

Quarto, Vatablus sic explicat, q. d. Juda videbatur antea sperare in Deo, et esse sub ejus protectione, cui Deus erat vice tegminis: tunc autem hostis manifestabit Judam esse destitutum Dei auxilio, quia peccavit, nec resipuit.

ET VIDEBIS IN DIE ILLA ARMAMENTARIUM DOMUS SALTUS. — Hebraice est, respicies ad armamentarium domus saltus. Ita Vatablus, Forerius et alii, q. d. Ut resistas Chaldæis, non recurres ad Deum, ut dicitur vers. 11, sed ad arma quæ Salomon reposuit in palatio, quod appellavit domus saltus Libani, eo quod columnarum multitudine, arboribus et viridariis saltum vel sylvam Libani referret, III Reg. vii, 2. Ita Procopius et alii.

Aliter S. Hieronymus, q. d. Videbitis, o Judæi! armamentarium ab hoste dissipatum, et scissis ac dissipatis muris hostes in urbem ingressos. Unde Septuaginta referunt hæc ad Chaldæos, qui visuri sunt et occupaturi hoc armamentarium, æque ac scissuras murorum urbis. Verum prior sensus conformior est Hebræo et iis quæ sequuntur.

But the former sense is more conformable to the Hebrew and to what follows.


Versus 9: The Breaches of the City of David

9. ET SCISSURAS CIVITATIS DAVID VIDEBITIS. — Primo, Adamus explicat, q. d. Arx Sion, quæ videbatur esse inexpugnabilis, scindetur a Chaldæis et evertetur. Secundo, Septuaginta pro scissuras vertunt κρυπτά id est speluncas, quasi dicant: Intrante hoste, respicietis ad speluncas et latibula, in quæ vos abdatis; id enim fecisse eos in obsidione Chaldæorum, patet cap. ii, vers. 10; Romanorum, patet ex Josepho, lib. III Belli, cap. xiv. Tertio, et aptius ad sequentia, q. d. Inspicietis scissuras murorum Sionis, ut eas instauretis ac sarciatis.

Secondly, the Septuagint translate for 'breaches' κρυπτά, that is caves, as if to say: When the enemy enters, you shall look toward the caves and hiding places in which to conceal yourselves; for that they did this during the siege of the Chaldeans is clear from chapter 2, verse 10; during that of the Romans, from Josephus, book 3 of the War, chapter 14.

Thirdly, and more fittingly for what follows, as if to say: You shall inspect the breaches of the walls of Zion, in order to restore and repair them.

ET CONGREGASTIS AQUAS PISCINÆ INFERIORIS, — ad temperandam scilicet et diluendam terram, qua reficeretis muros scissos et ruptos, inquit Vatablus, vel potius ad levandam civium sitim in obsidione: Jerusalem enim laborabat penuria aquarum; unde Ezechias, IV Regum, xx, 20, fecit piscinam aquarum, ex eaque aquas in urbem per canales induxit. Judæi ergo obsessi puteos et lacunas fecerunt in urbe, ut patet vers. 11, in easque aquas ex Siloe ejusque piscina derivarunt, ut haberent aquam quam biberent, quaque ad coquendum cibos, lavandum, etc., uterentur.


Versus 10: You Numbered the Houses of Jerusalem

10. ET DOMOS JERUSALEM NUMERASTIS; — vel ad excubandum vicissim, vel ad dimetiendum aquam et annonam.


Versus 11: The Water of the Old Pool

11. AD AQUAM PISCINÆ VETERIS, — scilicet hisce lacunis, ex piscina veteri excipiendam.

ET NON SUSPEXISTIS AD EUM, QUI FECERAT EAM, — scilicet piscinam, q. d. Toti intenti fuistis ad conquirenda humana præsidia, unde potissimum neglexistis: nam ad Deum non suspexistis, qui piscinam, aquam aliaque vitæ subsidia vobis per pios reges David et Ezechiam contulit, et sine quo illa sunt evanida. Ita homines mundani, quasi talpæ terræ et obviis vitæ commodis inhiant, non suspiciunt ad divina et cœlestia, quæ potiora sunt; ideoque evanida et frustranea sunt eorum consilia et conatus.


Versus 12: The Lord Calls to Weeping and Mourning

12. AND HE SHALL CALL — as if to say: God, when the Chaldean threatens, through Jeremiah and other Prophets, shall stir them to lamentation and to doing penance in sackcloth and ashes; but they, not so much despairing of liberation as unbelieving in their oracles, shall despise them, and give themselves over to gluttony and luxury, killing and eating calves, and drinking wine, saying: "Let us eat and drink, for tomorrow we shall die."

Similis vesania est voluptariorum et Epicureorum, qui putant animam cum corpore interire, unde præsentes tantum captant voluptates, quas graphice describit Sapiens, cap. ii, vers. 6, nimirum: Sic vivunt homines tanquam mors nulla sequatur, Et velut infernus fabula vana foret.

Thus men live as though no death were to follow,
And as if hell were an empty fable.

Citat hunc locum Apostolus, I Cor. xv, 32, indeque probat resurrectionem mortuorum, ut ibi dixi. Vide hic quo gula hominem deducat: ut enim libere voluptatibus indulgeat, tollatque metum futuræ vindictæ et gehennæ, persuadet ei ipsum habere animam mortalem, instar bruti et porci. Inde persuadet ei Deum hominis non habere curam, aut certe non magis quam porci, nec magis gulosum puniturum quam porcum. Tollit ergo homini numen numinisque metum; tollit Dei providentiam, judicium et vindictam; tollit denique Deum et divinitatem e mundo. Nam, ut ait Cicero, si tollis e mundo numen et providentiam, tollis et Deum. Quis enim sit Deus homini metuendus aut colendus, qui res ejus non curat, qui nullam ejus habet providentiam? Ita gula ducit in atheismum omniaque scelera.

Idem fuit sensus, eadem vox Sardanapali, qui moriens hoc condidit epitaphium: «Ede, bibe, lude: post mortem nulla voluptas.» De quo Cicero, Tusculan. V: «Quomodo,» inquit, «jucunda vita potest esse, a qua absit prudentia, absit moderatio? ex quo Sardanapali opulentissimi Syriæ regis error agnoscitur, qui incidi jussit in busto: Hæc habeo quæ edi, quæque exsaturata libido Hausit: at illa jacent multa et præclara relicta.» «Quid aliud (inquit Aristoteles) in bovis, non in regis sepulcro inscriberes? Hæc habere se mortuum dicit, quæ ne vivus quidem diutius habebat quam fruebatur.»

"What else," says Aristotle, "would you inscribe on the tomb of an ox, not of a king? He says the dead man has those things which he did not possess even when alive longer than he enjoyed them."

Vide hic quam Deus odiat et puniat Epicureos, gulæ et vino deditos. Ita epulantes Philistæos et lætantes capto Samsone, per eum elisis columnis, ruina domus obruit, Judic. xvi. Ita Benadad regem Syriæ temulentum maximo licet exercitu stipatum, per pueros principum oppressit, III Reg. xx. Ita Holofernem ebrium per Judith capite truncavit, Judith xiii. Ita diviti Epuloni in flammis sitienti, ne guttulam aquæ concessit, Lucæ xvi.

Thus Benhadad, king of Syria, though surrounded by a great army while drunk, was defeated by the young men of the princes, 3 Kings 20.

Thus Holofernes, drunk, was beheaded by Judith, Judith 13.

Thus to the rich man feasting in flames and thirsting, He did not grant even a drop of water, Luke 16.

Cum Michael III, Imperator, se vino ingurgitare consuevisset, quo tempore ebrius erat absurda multa fieri imperabat; aliis enim aures amputari, aliis nares, aliis caput, quæ fieri Basilius vetabat, non tam aliis quam sibi ipsi metuens. Ut igitur sibi ipsum obstare Michael vidit, contra ipsum tales molitur insidias: cuidam præcepit, ut hastam jaciat verbo contra feram, sed re contra Basilium, idque plane factum est: nam moriturus qui jussus fuerat id facere, rem confessus fuit. Jecit igitur hic hastam, sed aberravit, atque Basilius servatus est: qui de inferenda nece Michaeli consilio cum aliis communicato, cum denuo Michael vino in cœna obrutus torperet, manuque ductus in cubiculum regiæ, quæ est ad Divi Mamantis, somno profundissimo oppressus in eo jaceret; egressus primum claustra cubiculi Imperatorii confregit, ne fores a cubiculariis claudi possent, deinde cum conjuratis advenit. Iis autem qui ante cubiculum excubabant (qui pauci erant) percussores aditu prohibere conantibus, orto tumultu Imperator experrectus, quidam stricto gladio ambas illi manus resecuit, eoque facto ad cæteros rediit. At Michael cum ex vino titubans, ebrietate impediente fugere non posset, miserabiliter ejulans jacebat: in quem alius quidam ex Basilianis adhuc eum vivere conspicatus insiliit, ensemque in ejus pectus adegit, ut ventre etiam trajecto intestina

Zeno, Imperator Orientis, gulæ et ebrietati deditus, errore mentis sic affici solebat, ut prolapsus a mortuo nihil differret. Cum vero ipse conjugi Ariadnæ invisus esset, sic inebriatus, pro mortuo in monumentum Imperatorium ab illa conjectus est lapide maximo, qui pro operculo esset, imposito: factusque sobrius inter lamentationes et ejulatus, misera et horrenda morte ibi exstinctus est, cum Ariadne prohiberet ne quis monumentum aperiret, aut illum extraheret. Ita Zonaras, tom. III Annal.

Phocas Imperator cum, eo die quo ludi equestres peragebantur, in edendo et bibendo modum excessisset, a plebe per ignominiam verbis hujusmodi notatus est: «Rursus e caneo (poculi genus est, a sono quem edit effluente vino simul et aere) bibisti, rursus mentem amisisti.» Ob id convitium complures morte mulctavit. Itaque cum viderent proceres ac magistratus reipublicæ magnam hominum multitudinem multis malis affici, bona per publicationem adimi, capita præcidi, ad Africæ prætorem Heraclium litteras mittunt: qui precibus eorum motus continuo classem parat, et contra Phocam proficiscitur, adferens secum illam imaginem Christi quæ manibus facta non erat. Hoc modo Phoca superato Photinus quidam unus ex magnatum numero, cujus uxoris pudicitiæ Phocas antea struxerat insidias; subito in palatium irrupit, et Phocam Imperatorem nulla veste indutum, mox ad Heraclium deducit, qui cum Phocam verbis hisce compelleret: «Itane, miser, rempublicam administrasti?» respondit Phocas: «Tibi vero per me licet, ut rectius eam geras.» Hinc ei recta manus et pedes amputati, cutis dorso detracta, exsecta verenda et hastæ affixa, caput denique gladio præcisum: reliquus vero corporis truncus in foro quod boarium nuncupant, per contumeliam hinc inde tractus, tandem igni traditur. Ita Michael Glycas, IV part. Annal. Byzant.

Anno Domini 912, Alexander Imperator 6 die mensis junii moritur infami exitu; de eo enim ita Joannes Curopalates: Alexander autem sexta mensis lotus, et pransus vinoque ebrius, post meridiem pila lusurus descendit, exortoque labore quodam in ipsius intestinis, præ cibis quibus se ingurgitaverat atque ebrietate, reversus in palatium, multo e naribus ac pudendis effuso sanguine, postridie mortuus est. Ita Baronius, tom. X, anno 912.

Audi aliud memorabile narrantem S. Hieronymum, epist. 3 ad Vitalem: «Quædam,» inquit, «muliercula, cum expositum nutriret infantem, et instillaret cibos, ac nutricis officio fungeretur, cubaretque cum ea parvulus, qui usque ad decimum jam pervenerat annum; accidit ut, plusquam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret, accensaque libidine, obscænis motibus ad coitum duceret in-

Vis recentia nostri ævi? Horribile est quod refert noster Delrio, tom. II Disquis. Magic. lib. III, part. I, Quæst. VII, de Monacho quodam in Flandria crapulæ dedito, qui cum finito symposio cæteri Deo gratias agere vellent, dicens dæmoni potius agendas esse gratias, a dæmone arreptus, vivus assatus, et in cineres redactus est.

Simile est quod refert Gabriel Prateolus in Chron. anno Domini 1580, de quodam bibone Nekerkovii in Germania, qui murmurans contra Deum, illique præbibens, dicensque: «Tibi, Deus, si melius hoc anno fecisses vinum, melius bibisses,» obriguit, ac immobilis permansit: nec funibus aut equis a magistratu adhibitis extrahi aut loco moveri potuit.

Tertium recenset Michael ab Isselt anno Domini 1595, quod contigit in Baccharach, inter Confluentiam et Moguntiam. Ebriosus quidam uxori gravidæ dæmonem in ventre imprecatus est: peperit illa subito monstrum. Ebriosus domum redit: mox monstrum instar falconis in eum insiliens et sibilans, caudæ suæ implicatum hominem venenosis ictibus pupugit, et occidit.


Versus 14: The Voice of the Lord Revealed

14. ET REVELATA EST IN AURIBUS MEIS VOX DOMINI. — Chaldæus, Haymo et Forerius censent aures esse Prophetæ; vocem, Domini: illudque exigit nostra Versio. Septuaginta tamen, Hugo, Vatablus et Sanchez putant, aures esse Dei, vocem populi peccantis, q. d. Vox Judæorum plena impudentiæ pervenit ad aures meas, qui sum Dominus exercituum.

SI DIMITTETUR. — Id est, juro quod non dimittetur vobis hæc iniquitas; nam, ut ait S. Hieronymus, «Nihil sic offendit Deum, quam post peccatum erecta cervix, et ex desperatione contemptus.»


Versus 15: Go to Shebna, Overseer of the Temple

15. INGREDERE AD EUM QUI HABITAT IN TABERNACULO. — Hebraice est, ingredere ad סכן sochen, quod alii, apothecarium; alii, thesaurarium vertunt. Noster optime vertit: «Habitantem in tabernaculo;» nam inde urbes מסכנות miskenoth, vocantur urbes tabernaculorum, Exodi i, 11; et Septuaginta vertunt, vade in pastophorium, id est in exedram sive cubiculum prope templum in quo morabantur sacerdotes, qui inde pastophori sunt dicti: πάστος enim vel thalamum, vel pallium sacerdotale significat, ut ex S. Hieronymo et aliis dixi III Reg. vi, in fine; erat enim hic Sobna præpositus templi; habitabat ergo in tabernaculo, id est in pastophorio templi.

Quare nimis licenter et audacter Adamus hic, uti et alibi carpit interpretem nostrum S. Hieronymum, dicens: «S. Hieronymus non consulit litteram, sed sensum adduxit quem præsumpsit.» Expresse enim S. Hieronymus in Comment. ait: «Sochen vel tabernaculum interpretantur, vel pastophorion, hoc est thalamus in quo habitat præpositus templi.» Ipse autem, æque ut Septuaginta, Hebrææ linguæ fuit peritissimus.

AD SOBNAM. — Tradunt Hebræi, inquit S. Hieronymus, hunc Sobnam fuisse Pontificem, qui Assyriis et Sennacherib prodiderit Hierosolymam. Sed quia hoc traditionis est Judaicæ, nec ejus Scriptura meminit, imo potius contrarium insinuat, cum dicit Sennacherib adeo Jerusalem non con-

PRÆPOSITUM TEMPLI. — Hebraice, præpositum domus, id est templi; hoc enim antonomastice vocatur domus, quia est domus Dei. Ita Forerius et alii; unde et habitabat juxta templum in pastophorio. Quare non recte R. Abraham et Vatablus pro præpositum templi vertunt, præpositum domus regiæ, sive aulæ Ezechiæ.

Hunc Sobnam fuisse Pontificem patet ex hoc loco, et ex vers. 18 et seq., vel summum, ut volunt S. Hieronymus et Sanchez, quibus favet vers. 21, ubi dicitur: «Induam illum tunica tua, etc., et erit quasi pater habitantibus Jerusalem,» vel certe unum ex dignioribus sacerdotibus, cui cura templi et ærarii sacri erat commissa. Unde Septuaginta et S. Cyrillus hunc Sobnam vocant quæstorem, et alii thesaurarium; nam non fuisse eum summum Pontificem suaderi videtur ex eo quod vocetur non Pontifex, sed præpositus templi, et quia Josephus, X Antiq. cap. xi, ubi recenset catalogum summorum Pontificum, non nominat hunc Sobnam. Rursum, quod sub hoc tempus alius fuerit Pontifex, scilicet Azarias, ut patet II Paral. xxxi, 13. Adde quod pontificatus a tempore Aaron et Sadoc non sit translatus ad aliam familiam, usque ad tempora Machabæorum. Hic autem officium Sobnæ dicitur translatum ad Eliakim.

An sit hic idem Sobna cum Sobna scriba, qui fuit præfectus aulæ et æconomus Ezechiæ regis, de quo IV Reg. cap. xviii, vers. 18, ut idem fuerit præfectus templi et aulæ, incertum est. Asserit Arias Montanus; nam Eliakim idem videtur hic esse qui et ibi; utrobique enim dicitur filius Helciæ. Negant alii ex eo quod inconveniens fuisset, æque ac difficile unum eumdemque hominem præesse templo et aulæ: nisi dicas cum Sanchez Sobnam hunc, ab Ezechia audiente hoc oraculum Dei, privatum fuisse præpositura templi, quæ ei ab impio Achaz fuerat tradita. Ezechiam vero, ne eum omnino abjicere videretur, eum a templo transtulisse ad aulam, suumque scribam constituisse. Porro Josephus, lib. X Antiq. cap. i, Abulensis in lib. IV Regum, cap. xviii, Quæst. xxxiii, et ex iis Torniellus anno mundi 3322, censent tam Eliakim, quam Sobnam Isaiæ, diversos esse ab Eliakim et Sobna, de quibus IV Reg. xviii, 18, et xix, 1, quia, inquiunt, hi Isaiæ erant sacerdotes; illi in libris Regum, laici. Sobna enim erat scriba; Eliakim erat præpositus domus, nimirum regiæ, puta procurator regius, ut ait Josephus.


Versus 16: What Are You Doing Here?

16. WHAT ARE YOU DOING HERE? — what are you doing in the temple of God? O Shebna, O profane man! As if to say: You are unfit and unworthy of this place.

AUT QUASI QUIS HIC? — q. d. Qui se putat esse aliquem et magnum, cum nullus sit, putat se esse pastorem et præpositum, ideoque sibi magnificum excidit sepulcrum quasi æternum sui monumentum, cum sit tantum larva et umbra pastoris, juxta illud Zachar. xi, 17: «O pastor et idolum!» ubi est hendyadis, q. d. O pastor! non pastor, sed idolum et simulacrum pastoris, es fictus et pictus pastor!


Versus 17: The Lord Will Cause You to Be Carried Away

17. ECCE DOMINUS ASPORTARI TE FACIET. — Tradunt Hebræi Sobnam, cum videret Sennacherib, expugnata Judæa, imminere Hierosolymæ, transfugisse ad eum cum aliis Judæis; Sennacherib vero, accepta clade ab Angelo, indignatum sæviisse in Judæos, et maxime in eorum principem Sobnam, tuncque eum asportatum esse in Niniven, eaque passum quæ hic prædicit Isaias. Ita ipsi.

SICUT ASPORTATUR GALLUS GALLINACEUS, — Præsertim castratus, puta capo, ligatis alis et pedibus, ut vendatur in foro; hic enim satis repræsentat miseram sortem Sobnæ et captivorum, qui abducendi erant in Assyriam. Hebraice est גבר gaber, id est vir; Vatablus vertit, heros, quasi ita vocetur Sobna gloriosus, qui se in magnificentia sepulcri et aliarum rerum heroibus et principibus æquabat. Verum metaphorice gaber, id est vir, vocatur

Apte Sobnam superbum comparat gallo, qui in suo fimeto inter gallinas superbit et cristas attollit; at victus et captus cristas et alas demittit, præsertim cum ligatus in forum vendendus ducitur. Talis enim fuit Sobna; forte etiam notat luxuriam Sobnæ, quod inter pellices quasi gallus inter gallinas versaretur.

ET QUASI AMICTUM SIC SUBLEVABIT TE. — Amictus, primo, potest capi adjective, ut idem sit quod vestitus, coopertus, velatus, q. d. Et, velato capite, de terra tua levabit te, et abducet te, sicut abduci solent sontes, qui ad mortem damnati velatam habent frontem et oculos: sic enim et captivis facies velabantur, ut patet de Sedecia, Ezech. cap. xii, vers. 6 et 12.

Secondly, amictus can be taken as a noun, meaning the same as a garment or cloak. Whence St. Jerome, Haymo, Adam, Lyranus, and others explain it thus, as if to say: As easily, O Shebna, God will expel and carry you from your homeland, as easily as someone lifts up and carries away a folded cloak from the ground.

Tertio, Sanchez vertit, vagando vagari te faciet; quarto, Syrus vertit, obliviscens obliviscetur tui; et Arabicus, delendo delebitur nomen tuum, et memoria tui, qui voluisti eam æternare.


Versus 18: Crowning He Will Crown You with Tribulation

18. CORONANS CORONABIT TE TRIBULATIONE. — Chaldæus, auferet a te tiaram, et circumdabunt te inimici quasi murum; Septuaginta, auferet stolam et coronam tuam gloriosam, q. d. Pro corona et tiara pontificali coronabit, id est undique te cinget, tribulatione et ignominia. Secundo, Vatablus et Forerius vertunt, circumligando circumligabit te fascia, velut trochum in terram spatiosam projiciet te, q. d. O Sobna! qui vestiebaris diademate, id est fascia byssina, nunc te quasi fasciam gyrabit, ut quasi globus aut pila facile ab Assyriis gyrari, et in quamvis partem aut regionem versari et rotari possit, nec ullo loco certus fixusque consistas; unde sequitur:

Secondly, Vatablus and Forerius translate: binding He will bind you with a band, like a top He will cast you into a spacious land, as if to say: O Shebna! you who were clothed with a diadem, that is a linen band, now He will spin you like a band, so that like a ball or sphere you may easily be spun by the Assyrians, and be turned and rotated to any side or region, and you shall settle in no fixed and certain place; whence it follows:

QUASI PILAM MITTET TE IN TERRAM LATAM, — q. d. Dabit tibi formam pilæ, quæ facile volvitur per agrum latum, et longius jacitur; instar enim pilæ te conjiciam in longinquam Assyriam in exilium. Pro pila Vatablus, trochum; alii, globum vertunt. Hebræum enim דור dur significat omne rotundum et revolubile.

Notat Lyranus pilam a ludentibus de manu in manum mitti; alii, solere etiam longissime et facillime projici. Addit Arias pilam non retineri, sed repercuti, et id maxime conari ludentes ne uspiam conquiescat: sic indicatur Sobnæ magna peregrinatio, facilis expulsio, longinquum exsilium, jugis vagatio, et perpetua quædam instabilitas atque vexatio.

Moraliter, pila significat vitam hominum volubitem, et jugibus mutationibus obnoxiam. Rursum hominem quasi pilam a Deo huc illucque jactari. Vere Satyricus: «Etenim dii nos quasi pilas habent,» imo totus mundus est quasi pila in manu Dei, qua «ludit in humanis divina potentia rebus.» Nonne pila ludit, quando coronas, sceptra, tiaras, imperia modo in hanc, modo in illam partem jacit? quando tyrannos potentissimos de solio deturbat, et agasones ac subulcos de pulvere suscitans evehit ad monarchias? Quid pilam dico? transire facit Deus regna «quasi spumam super faciem terræ,» Osee, cap. x, 7; et, ut ait Philo, lib. De Immutabilitate Dei, res humanæ, adeoque florentissima imperia tantum sunt umbra, auraque levissima, et ultro citroque tanquam maris æstuaria commeant. Ita Zeno Imperator, imperio dejectus, dixit: «Ludibrium Dei est homo.» Vide Delrio, adagio 732.

IBI (in terra lata, puta in Assyria, non in tuo sepulcro, quod tibi splendidum excidisti) MORIERIS, ET IBI ERIT CURRUS GLORIÆ TUÆ, IGNOMINIA DOMUS DOMINI TUI, — subaudi ibi erit, et omnibus patebit; vel repete morietur, q. d. Ignominia templi, ei per te inducta, te abducto morietur, et gloria ejus pristina resurget. Pontifices enim probi sunt decus, improbi sunt dedecus templi. Quocirca Episcopus sibi dictum existimet illud Pii, Pontificis, qui martyr occubuit anno Christi 167, epist. ad Justum Episcopum Viennensem: «Plebs universa tua sanctitate protegatur.» Vatablus et alii vertunt, ibi erit currus gloriæ tuæ, o (Sobna, qui es), ignominia, dedecus et probrum domus Domini tui.


Versus 20: I Will Call My Servant Eliakim

20. ET ERIT IN DIE ILLA: VOCABO SERVUM MEUM ELIAKIM, — q. d. In præpositura templi arroganti Sobnæ substituam humilem et pium Eliakim. Quando id factum, incertum est. Probabile est quod ait Sanchez, hoc factum esse ante adventum Sennacherib; nam, eo adveniente, misit ad eum Ezechias Eliakim præpositum domus (templi) et Sobnam scribam. Erat ergo jam tunc Eliakim præpositus templi loco Sobnæ. Probabiliter quoque Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. xii, censet hunc Eliakim esse illum qui tempore Judith obivit Judæam, omnesque excitavit ad pugnandum contra Holofernem; ipse enim ab omnibus, etiam a Manasse rege jam e captivitate reduce, ideoque pœnitente et pio, colebatur quasi pater. Favet ratio temporis; nam Manasses successit in regno patri Ezechiæ, sub quo gesta sunt ea quæ hic de Eliakim habet Isaias. Unde sequitur victoriam Judith de Holoferne contigisse sub Manasse, post ejus captivitatem et pœnitentiam. Sic et Serarius in Judith, cap. iv, Quæst. I. Hinc rursum aliqui censent hoc capite agi de clade et captivitate Judæa tempore Manassis, quando ipse cum aliis vinctus ductus est in Babylonem. Tunc enim pariter cum eo abductus est Sobna pontifex, et suffectus ei Eliakim.

When this happened is uncertain. It is probable, as Sanchez says, that this was done before the arrival of Sennacherib; for when he arrived, Hezekiah sent to him Eliakim the overseer of the house (temple) and Shebna the scribe. Therefore Eliakim was already at that time the overseer of the temple in place of Shebna. Probably also Bellarmine, book 1 of On the Word of God, chapter 12, considers this Eliakim to be the one who in the time of Judith went through Judea and stirred all to fight against Holofernes; for he was revered by all, even by King Manasseh now returned from captivity and therefore penitent and pious, as a father. The chronology supports this; for Manasseh succeeded his father Hezekiah in the kingdom, under whom the events Isaiah here records about Eliakim took place. Whence it follows that the victory of Judith over Holofernes occurred under Manasseh, after his captivity and repentance. So also Serarius on Judith, chapter 4, Question 1. Hence again some think that in this chapter the disaster and captivity of Judea in the time of Manasseh is treated, when he himself with others was led bound to Babylon. For at the same time Shebna the pontiff was carried off with him, and Eliakim was substituted for him.

Allegorice, veteri sacerdotio et pontificatu labente successit novum per Christum, qui est Eliakim, id est Deus resurgens. Ita S. Hieronymus et S. Cyrillus.


Versus 22: The Key of the House of David

22. AND I WILL PLACE THE KEY OF THE HOUSE OF DAVID UPON HIS SHOULDER. — First, Arias and Prado on Ezekiel 17:23 explain it thus, as if to say: I will set him over the royal house. But the house of David as well as of Solomon is called the temple, because it was built at the expense prepared by David on Zion, which was the city and house of David. Again, it may be that Hezekiah the pious king, seeing the holiness of Eliakim the pontiff, revered him as a father and placed him equally over the royal house. The sense is therefore, as if to say: I will give Eliakim the pontificate and supreme authority in the temple. For the symbol of this is the key; for he who has the key of a house can open and close it at will, go out and enter, admit and exclude whom he wishes. Hence when kings take possession of cities, the keys of those cities are given to them, and by this symbol they become their lords. So St. Jerome. Again, the key denotes industry, skill, and wisdom in governing, which ought to be in a Pontiff and a Prince; for a key must be deftly placed in the lock, fitted, and turned in order for the door to be opened. Thus the art of arts is the governance of souls, says St. Gregory.

Allegorice, Eliakim est Christus, cui hisce Isaiæ verbis pontificiam simul et regalem dignitatem a Patre dari censent Cyrillus et Theodoretus. Imo Castrius dicit ad litteram hæc accipi de Christo, sed non recte. Quocirca huc allegorice alludens S. Joannes, Apocalypsis III, 7, de Christo ait: «Qui habet clavem David..., aperit, et nemo claudit.» Has Pontificis claves Christus Petro se resignaturum promisit, Matth. xvi, 19: «Tibi dabo claves regni cœlorum.» Origo ergo clavium Ecclesiæ, Christi Domini et S. Petri est in hisce clavibus Synagogæ et Eliakim: sic passim alia novi Testamenti alludunt et petita sunt ex veteri.

SUPER HUMERUM EJUS. — Transit de more Scripturæ a metaphora clavis ad metaphoram sceptri seu virgæ; clavis enim non humeris, sed manu gestatur; sceptrum vero humeris, q. d. Eliakim dabo sceptrum et virgam sive pedum pastorale, quod humero gestat pastor, dum oves pabulatum educit. Ita aliqui. Verum huic expositioni obstant præcedentia et sequentia. Sic enim dicitur: «Dabo clavem (non sceptrum) domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat,» etc.

Secundo ergo aptius, Forerius: Claves, inquit, magnas, quales sunt urbium, solent clavicularii super humerum ferre, perinde ac virgas lictores in humero præferunt judicibus, et sceptra regibus.

Allegorice Procopius: Clavis, inquit, hæc Christi est crux, quam ipse humero gestavit. Unde de eo dictum est, cap. ix, vers. 6: «Et factus est principatus super humerum ejus.» Christus enim sua cruce et passione promeruit, ut hæc universalis imperii Ecclesiæ potestas ei daretur; unde crux fuit ei quasi clavis, qua ille cœlum aperuit, et velut instrumentum omnipotentiæ Christi, quod est clavis ejus regia, qua omnes res ab eo claudi et aperiri possunt: qua in re alluditur ad claves optimas ferreas, quæ in crucis figuram ferratæ conspiciuntur, inquit Alcazar in Apocal. III, 7.

ET APERIET, — q. d. Quidquid faciet, statuet et sanciet Eliakim, et allegorice Christus; hoc ratum erit, et nemo erit qui infringat. Notat hanc clavem, id est summam potestatem unam esse; ubi enim plures sunt, jam clavis esse desinit; siquidem non certus est is qui clausit ostium, neminem id mox reseraturum: ut ergo de eo certus et securus sit, solus habeat clavem necesse est. Hic ergo est origo pontificatus et monarchiæ Ecclesiasticæ.


Versus 23: A Peg in a Sure Place

23. ET FIGAM ILLUM PAXILLUM IN LOCO FIDELI. — Potestatem pontificiam significavit per claves; nunc eam significat per paxillum, hebraice יתד jathed, id est clavum, sive ferreum, sive ligneum, ex quo crateres et vasa quælibet, et instrumenta musica ac culinaria, omnisque supellex suspenditur, Ezechiel. xv, 3, q. d. Ita ego efficiam, ut ex Eliakim pendeant summi, medii, infimi, ac præsertim cantores et musici templi, totaque Ecclesia et Respublica.

Quare non recte aliqui putant comparari hic Pontificem paxillo, id est ligno præalto ac firmo, quod totum papilionis pondus per vela et funes, quasi columen et statumen sustinet.

IN LOCO FIDELI, — id est in pariete forti et firmo, ex quo excidere aut evelli nequeat. Hebraice enim נאמן neeman significat fidelem, stabilem, firmum. Notat Eliakim non excisurum pontificatu sicut excidit Sobna, sed sortem et gradum ejus fore stabilem.

ET ERIT IN SOLIUM GLORIÆ DOMUI PATRIS EJUS. — q. d. Eliakim paternam familiam reddet nobilissimam et splendidissimam suo solio et dignitate pontificali.


Versus 24: Diverse Kinds of Vessels

24. VASORUM DIVERSA GENERA. — Persistit inter-

Mystice, Hieronymus Prado in Ezechielem, p. 227: A paxillo, inquit, id est ab Eliakim, id est a Deo sustentante pendent omnia vasa musicorum, id est omnes justi, qui laudibus assiduis Deo ipsi solatio sunt: et crateres, id est ii qui temporalibus ministeriis et curis impenduntur. Vel vasa musica sunt Angeli, quorum proprium munus est laudes Deo canere, crateres sunt homines sancti, qui corporis necessitatibus inviti serviunt.


Versus 25: The Peg Shall Be Removed

25. AUFERETUR PAXILLUS (Sobna), QUI FIXUS FUERAT IN LOCO FIDELI, — scilicet in loco qui fidelis et firmus Sobnæ videbatur, revera autem erat infidelis et infirmus; nam eo excidit. Ita Vatablus. Unde, eo cadente, ceciderunt et vasa, id est filii, amici, et quotquot ex eo pendebant.

Aliter S. Hieronymus, S. Thomas, et Haymo: Auferetur, inquit, paxillus, id est pontificatus Judæorum in captivitate Babylonica. Verum paxillum hic passim vocat non pontificatum, sed Sobnam, qui eo excidit; vel Eliakim, qui in Babylonem non est ductus, sed ante eam cladem mortuus; unde firmus fuit ad mortem usque pontifex.

Moraliter, discant hic Pontifices exemplo Dei Sobnæ indigno surrogantis dignum Eliakim, scandalosis Clericis et Pastoribus substituere pios et probos, qui plebem verbo et exemplo ædificent.

Ita fecit S. Dunstanus: audi auctorem Vitæ ejus: Tempore Ottonis Imperatoris hoc nomine secundi sub annum regni ejus octavum, circa annum Redemptoris 970, ordo clericalis plurimum erat corruptus, et carnis voluptatibus plus æquo deditus. Quod malum S. Dunstanus Cantuariensis Episcopus corrigere cupiens, auctoritate Joannis Apostolicæ Sedis Antistitis apud regem obtinuit, quatenus Canonici qui caste vivere nollent, Ecclesiis quas tenebant depellerentur; et monachi loco eorum intromitterentur. Cum vero Clerici adversus S. Dunstanum reclamarent, calme Synodus constituitur: ubi cum in cœnaculo, absente rege propter imbecillem ætatem, considentibus totius

Eadem tempestate præsidebat Wentanæ Ecclesiæ Ethelwoldus, vir eximiæ sanctitatis, et educatione Patris Dunstani insignis. Hic, re cognita de Canonicis Ecclesiæ suæ, quod nimium sæculares existebant, voluntate Dunstani monuit eos semel et sæpius mores et actus mutare, correctioris vitæ semitas, relictis feminis, arripere. Hi ipsi in præsentiarum quidem id sibi possibile esse negantes, voce corvina, semper in crastinum correctionem sui pollicebantur. Quod ipse gnarus non diu sustinuit. Paratis itaque quam plurimis monachorum cucullis, die quo Communio: «Servite Domino in timore,» cantabatur; chorum intravit, vestes quas paraverat secum deferri faciens; et projectis illis in medium, Canonicis ait: «Animadvertistis quid modo cantaveritis?» Animadvertimus, inquiunt: «atqui,» inquit, «si servire Domino in timore, et ei vultis exsultare cum tremore, apprehendite disciplinam, vestem scilicet monachalem, ne pereatis (sicut cantastis) de via justa.» Ad quod illi obstupefacti, more solito, inducias petunt, id se facturos in futuro promittunt. Tunc ille: «Mihi credite, amplius non credam huic vestræ responsioni corvinæ; sed aut disciplinam in præsenti apprehendetis, aut loci istius beneficiis et conversationi hinc eliminati jamjam cedetis.» Itaque nonnulli ex istis statim abjecto clericali habitu, monachi facti sunt, ceteris in verbo Pontificis de Ecclesia eliminatis, Cæ-