Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praedicit excidium Tyri per Nabuchodonosorem, eo quod Tyrii hostes Judaeorum in expugnatione Hierosolymae gavisi sint: Tyri ergo cladem ex pristina ejus gloria et opibus describit. Secundo, vers. 15. Tyrum post 70 annos restaurandam, et ad pristinas merces et opes redituram praedicit. Porro Alcazar, Apocal. xx, vers. 1, notat. 4, per Tyrum accipit, Romam Ethnicam, quasi hic ejus et gentilismi excidium, per conversionem ad Christum, describatur. Verum hoc mysticum est, non litterale, nec genuinum.
Textus Vulgatae: Isaias 23:1-18
1. Onus Tyri. Ululate, naves maris: quia vastata est domus, unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. 2. Tacete qui habitatis in insula: negotiatores Sidonis transfretantes mare, repleverunt te. 3. In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. 4. Erubesce, Sidon: ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. 5. Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro: 6. Transite maria, ululate qui habitatis in insula: 7. Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum. 8. Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae? 9. Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae. 10. Transi terram tuam quasi flumen, filia maris; non est cingulum ultra tibi. 11. Manum suam extendit super mare, conturbavit regna: Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus, 12. et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta, ibi quoque non erit requies tibi. 13. Ecce terra Chaldaeorum talis populus non fuit, Assur fundavit eam: in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. 14. Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra. 15. Et erit in die illa: In oblivione eris, o Tyre! septuaginta annis, sicut dies regis unius: post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis. 16. Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tua sit. 17. Et erit post septuaginta annos: Visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas; et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. 18. Et erunt negotiationes ejus, et mercedes ejus sanctificatae Domino: non condentur, neque reponentur quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem.
Versus 1: Onus Tyri
1. ONUS TYRI. — Nota: Tyrus hebraice et syriace dicitur צור tsor (unde Tor, unde Tyrus), quasi dicas munita, vel arcta, aut rupea, quia in rupe est sita. Gellio et aliis Sarra, hodie Suri vocatur. Phoeniciae est metropolis, domina maris, totiusque orbis ob loci opportunitatem emporium; navigatione, et consequenter opibus, luxu et vitiis in sacris aeque ac profanis historiis celeberrima. Ad quod juvit non parum, quod Tyrii ex rubro marinorum incisorum muricum sive conchiliorum succo, qui et ostrum dicitur, purpurant pannos. Unde hic color purpura Tyria et Sarrana dicitur, quae regum et principum est vestis; hinc Virgilius: Tyrioque ardebat murice lana. Idem: Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro. Hinc flandrice pannus hic echarlaken, quasi sarlaken dicitur.
Secundo, Tyrus olim quatuor stadiis distabat a continenti, juxta Q. Curtium, libro IV in Vita Alexandri; juxta S. Hieronymum autem et Plinium, libro V, cap. xix, 700 passibus. Unde Ezechiel ait eam sitam in corde, id est in medio maris. Sed audi Plinium: Tyrus quondam insula praealtam mari septingentis passibus divisa; nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens. Olim partu clara urbibus genitis, Lepti, Utica, et illa Romani imperii aemula, terrarum orbis avida, Carthagine, etiam Gadibus extra orbem conditis. Nunc omnis ejus nobilitas conchilio atque purpura constat.
Hinc tertio, ita Tyrus florebat, ut ei Venetiae, Parisii, Antuerpia comparari non possint, adeo ut, si Tyri negotiationem spectes, mundi totius forum fuerit; si munitionem, arx magis dicenda sit quam urbs; si magnificentiam et gloriam, regina fuerit urbium. Unde hic, vers. 8, dicitur coronata; et Ezechiel, cap. xxviii, vers. 14, regem ejus Angeli Cherubini comparat gloriae et superbiae, consequenter et cladi ac poenae.
Quarto, ob hanc superbiam et luxum primo eam obsedit mari Salmanasar; sed frustra, teste Josepho, IX Antiq. xv; secundo, Nabuchodonosor, post excidium Jerusalem, tredecim annis eam obsedit et vastavit, adeo ut piscatores ibi retia et sagenas suas siccarent, ait Ezechiel; quia enim in mari erat longius a terra sita, hinc jussit infinitam exercitus multitudinem saxa et aggeres comportare, et fretum hoc implere, ut ex continenti oppugnari posset, et sic ex insula fecit peninsulam; tertio, Alexander Magnus, non contentus aggere Nabuchodonosoris, alium latiorem construxit, et post septem menses eam expugnavit, et crudeliter in miseros cives saevitiam exercuit, duo millia crucifigens, tredecim millia in servitutem vendens, octo millia in pugnando occidens, uti narrat Q. Curtius, lib. IV. Illa vetus Tyrus ita excisa est, ut nunquam reaedificata sit: unde nova dicta est Palaetyrus, id est vetus Tyrus. Quarto, circa annum Christi 1124, capta est a Crucesignatis sub Regibus Hierosolymitanis, sed postea cum reliqua Terra Sancta amissa et a Saracenis occupata, indeque a Turcis. Id firmat Strabo, lib. XVI: Tyrus, inquit, saepius excisa est, sed studio civium semper resurrexit.
Mystice, S. Hieronymus in Ezech. cap. xxviii: Nabuchodonosor est diabolus; Tyrus est anima superba et luxu diffluens, quam arctat, angustat, interficit daemon. Rursum, S. Bernardus, serm. 10, De Onere Tyri: Tyri, ait, nomen angustia interpretatur: cujus onus est in amaritudine poenitentiae, in labore continentiae, in corporali aegritudine. Quid enim? Nihilne oneris est in hac corporali exercitatione, vel disciplinae regularis observatione? Quidni labor et angustia, ubi caro domatur jejunio, somnus frangitur vigiliis, totus naturae ordo disciplina convertitur?
NAVES MARIS. — Hebraice naves Tharsis, id est maris, vide dicta cap. xxii. Septuaginta vertunt, naves Carthaginis, quia Carthago fuit colonia Tyriorum, et navibus in mari abundabat, quibus cum Tyro aliisque magna exercebat mercimonia. Hinc Virgilius, I Aeneid.:
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Carthago.
VASTATA EST DOMUS, — urbs Tyri cum suis domibus, vel vastatae sunt domus urbis Tyri. Hebraice ad verbum est, vastata est (Tyrus) a domo, id est funditus, ita ut ne una quidem domus supersit, et a veniente, ut scilicet nullus mercator deinceps ad eam veniat, quod Noster vertit, unde venire consueverant, scilicet mercator et naves, quibus proinde dixit, ululate. Ita Forerius, Vatablus, Pagninus et alii.
DE TERRA CETHIM REVELATUM EST EIS. — Primo, aliqui haec accipiunt de excidio Tyri per Alexandrum Magnum peracto, q. d. Tyrii primum belli rumorem acceperunt ex Cethim, id est ex Graecia: ibi enim bellum contra eos comparavit Alexander.
Secundo et melius, alii accipiunt haec de excidio Tyri per Nabuchodonosorem: hoc enim prius fuit excidio Alexandri, et propinquius temporibus Isaiae. Ita S. Thomas, Procopius, Cyrillus et alii. Itaque Cethim, inquit S. Hieronymus, sunt insulae Cypri (ubi etiamnum est Citium urbs, Zenonis Stoici patria), Italiae etiam et Macedoniae: unde ex Cethim egressus dicitur Alexander Macedo, I Machab. cap. 1, vers. 1. Sensus ergo est, q. d. Ex Cethim, id est ex insulis maris Mediterranei, eis, scilicet navibus maris, id est negotiatoribus marinis (est enim metonymia), revelatum est vastatam esse Tyrum, cum qua negotiabantur, ideoque ulularunt.
REVELATUM EST EIS. — Septuaginta vertunt, Tyrus de terra Cethiorum ducta est captiva, id est de terra sua translata est. Nam ipsa inter Cethim computabatur; Hebraeum enim גלה gala, et revelare, ut vertit Noster, et migrare, ut vertunt Septuaginta, significat.
Versus 2: Tacete Qui Habitatis in Insula
2. TACETE QUI HABITATIS IN INSULA, — q. d. Tacete, o Tyrii! ex dolore, pudore et metu, quia subegit et vastavit vos Nabuchodonosor. Silentium enim signum est servitutis, aeque ac pavoris et stuporis.
Insulam vocat Tyrum, quia olim erat insula: sed a Nabuchodonosore et Alexandro facta est peninsula accessibilis, et a peditibus expugnabilis. Septuaginta vertunt, cui similes facti sunt habitantes in insula. Hebraice enim דמה dama et tacere et similem esse significat, vir doctus, littera M in N mutata. Nam hae litterae alternant, uti in Noph et Moph, id est Memphis.
Versus 3: Semen Nili
3. IN AQUIS MULTIS SEMEN NILI, MESSIS FLUMINIS FRUGES EJUS (Tyri); ET FACTA EST NEGOTIATIO GENTIUM. — Semen Nili vocat fruges et opes Aegypti. Has enim ei affert, et quasi serit Nilus sua exundatione oblimans et fecundans agros, unde easdem vocat messem fluminis, scilicet Nili: copiosam enim messem affert copiosa exundatio Nili, q. d. Semen et messis frumenti, quae in Aegypto non ex pluvia, sed ex multis aquis Nili exundantis provenit, fuerunt fruges Tyri, et merces in Tyrum delatae, ut inde per negotiationem in reliquas insulas et provincias distraherentur. Erat enim Tyrus emporium celeberrimum omnium gentium.
Addit Sanchez vocari semen Nili, quia Nilus aeque ac Indus, teste Cicerone, semina secum volvit, quae aut ventus excutit, aut maturitas aufert ab his plantis quae ad ripas nascuntur, eaque cum exundat in agros, dispergit et disseminat: et hac ratione Nilus dat semen aeque ac messem Aegypto. Verum illud semen exiguum est et incertum: constat enim Aegyptios aeque ac alias gentes suos agros serere.
Sicut enim olim omnes gentes cum suis mercibus confluebant Tyrum, ita nunc cum suis opibus profugiunt ad alias gentes.
Versus 4: Erubesce, Sidon
4. ERUBESCE, SIDON: AIT ENIM MARE. — Primo, S. Hieronymus sic exponit: Mare, id est mercatores maris aiunt Sidoni: Erubesce, quia Tyrus filia tua, in quam tot opes congessisti, vastata et in solitudinem redacta est. Rursum erubesce, inquit S. Thomas, quia non defendisti ab hoste filiam tuam Tyrum. Dic ergo: Non parturivi, nec peperi filios, qui meam Tyrum propugnarent.
Secundo et genuine: Erubesce, Sidon, quia tua colonia Tyrus a suis filiis deserta, tam foede et misere vastata est; ait enim mare, imo ipsa fortitudo, arx et columen maris, puta Tyrus filia tua, teque non in mari, sed in continente sitam, per marina commercia ditans, dicens: Non parturivi, etc., q. d. Videbar mihi olim genuisse fortissimos juvenes et pulcherrimas virgines; at jam vastata nihil horum agnosco: omnibus enim ab hoste occisis aut captis nudata, orbata, et viduata sum.
NEGOTIATORES SIDONIS, etc., REPLEVERUNT TE, — suis opibus et mercibus: erat enim Tyrus vicina Sidoni, et Sidonis colonia. Aliter haec dispungit S. Hieronymus; connectit enim has cum praecedentibus hoc modo: Tacete qui habitatis in insula, negotiatores Sidonis, q. d. O Sidonii! plangite aeque ac Tyrii, tum quia vastata Tyro mercimonia cessabunt, tum quia a Tyro ad vos perget, vosque pariter vastabit Chaldaeus.
Moraliter S. Ambrosius, De Elia et Jejunio, cap. xxix, docet hic mare accusare avaritiam mercatorum: Fatigati, inquit, elementi (maris scilicet), haec vox est: Erubesce, Sidon, hoc est, meos fluctus negotiator arguis, cum sis ipse inquietior, et erubesce velut pudore, quoniam periculo non moveris; verecundiores venti sunt quam vestrae cupiditates: illi habent otia sua, numquid vestra quaerendi studia feriantur? et cum otiosa tempestas est, nusquam otiosa sunt vestra navigia.
Mystice S. Gregorius, III part. Pastor., cap. xxix: Quasi, ait, per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae saecularium atque in hoc mundo fluctuantium, ejus qui Deo dedicatus et quasi munitus et stabilis cernitur, vita reprobatur; et, ut pie aeque ac vere ait Thomas a Kempis, lib. III, cap. iii:
Erubesce, Sidon, ait mare: et, si causam quaeris, audi quare: pro modica praebenda longa via curritur, et pro aeterna vita vix a multis pes semel a terra levatur.
NON PARTURIVI. — S. Hieronymus putat esse verba Sidonis deplorantis suam cladem, quod suis juvenibus et virginibus ab hoste orbata sit. Verum alii passim melius censent esse verba Tyri. Unde primo, Pintus et Forerius haec per interrogationem accipiunt, nonne, id est nonne parturivi et peperi juvenes validissimos, qui pro me fortissime depugnarent? q. d. Peperi, sed frustra; nec enim hosti tam valido resistere potuerunt.
Secundo, Emmanuel Sa sic explicat: Non parturivi, etc., id est utinam nunquam parturiissem eos, scilicet filios, qui nec me, nec se salvare potuerunt!
Tertio, Sanchez per juvenes et virgines intelligit filias, id est colonias Tyri, quales fuere Carthago, Utica, Gades et Tartessus, Hispaniae urbes, quae Tyro contra Chaldaeos suppetias miserunt, ideoque ad quartum annum eis restitit, inquit Megasthenes apud Josephum, lib. X Antiq. cap. xi; sed ejus incerta est fides. Sensus ergo est, q. d. Erubesce, Sidon, quia neque tu cum esses mater Tyri, neque nepotes et neptes tuae, puta urbes quae erant filiae et coloniae Tyri, matri suae, scilicet Tyro, opem tulerunt, eamque ab hoste liberarunt.
Quarto et simplicissime, q. d. Ita civibus filiis et filiabus destituta sum, utpote ab hoste captis vel caesis, ac si nunquam eos peperissem vel aluissem.
Versus 5: Cum Auditum Fuerit in Aegypto
5. CUM AUDITUM FUERIT IN AEGYPTO, DOLEBUNT. — Tum quia Aegyptii magna habebant commercia cum Tyro; dolebunt ergo ejus excidium, quia peribit eorum quaestus; tum quia timebunt ne post Tyrum Chaldaeus Aegyptum invadat, uti reipsa contigit: nam Deus Chaldaeis quasi ministris suis, pro longa et molesta obsidione Tyri in mercedem dedit Aegyptum ejusque spolia, ut patet Ezech. xxix, 19; idque ex ejus prophetia, uti et ex hac Isaiae, cognoscere potuerunt Aegyptii, ideoque doluerunt.
Versus 6: Transite Maria
6. TRANSITE MARIA, etc., QUI HABITATIS IN INSULA, — in Tyro. Sermo est ad Tyrios negotiantes, ut imminente excidio alias sedes, et alia emporia quaerant. Id fecisse Tyrios, et conscensis navibus fugisse Carthaginem, et ad alias insulas, ex priscis historiis docet hic S. Hieronymus.
Versus 7: Numquid Non Vestra Haec Est?
7. NUMQUID NON VESTRA HAEC (civitas Tyrus) EST QUAE GLORIABATUR IN ANTIQUITATE SUA? — quasi antiquissima urbs in aeternum duratura. Tyrus antiquior fuit Roma et Carthagine: nam Carthago colonia fuit Tyri, in qua Dido hospitio excepit Aeneam, a quo descendunt Latini et Romani. Josephus, lib. VIII Antiq. III, asserit Tyrum conditam esse 240 annis ante templum Salomonis. Berosus longe antiquiorem facit Tyrum, nam a Tyras paulo post diluvium eam conditam esse tradit.
DUCENT EAM PEDES SUI LONGE, — q. d. Tyrii captivi abducentur, pedibusque ibunt in Babylonem.
Versus 8: Super Tyrum Quondam Coronatam
8. SUPER TYRUM QUONDAM CORONATAM. — Sicut enim rex caeteris eminet corona regia; sic Tyrus auro, gemmis, purpura, opibus et mercibus omnibus prae aliis urbibus eminebat quasi regina, ait S. Hieronymus; corona enim symbolum est, non tantum regni, sed et rerum copiae.
Secundo, quia Tyrus in rupe et scopulo erat sita; unde et hebraice dicitur צור tsor, id est rupes, inquit Masius in Josue xix; quocirca moenia et turres Tyri, montis et rupis ejus caput cingentia, coronae castrensis imaginem prae se ferebant. Sic Samaria, ob eamdem rationem, dicitur coronata, cap. xxviii, vers. 1.
INCLYTI TERRAE, — Tyri scilicet: de ea enim loquitur. Tyrii enim potentes erant, et quasi domini maris ac terrae. Vide S. Hieronymum, et ea quae dixi initio capitis.
Versus 10: Transi Terram Tuam Quasi Flumen
10. TRANSI TERRAM TUAM QUASI FLUMEN, FILIA MARIS, — q. d. O Tyre! olim eras filia maris, et quasi vastum mare (ut dixi vers. 4), tum aquarum, tum opum et gentium: nunc facta es flumen, hebraice יאור ieor, id est rivulus exiguus, qui sensim ad loca declivia dilabitur et minuitur, donec deficiat et a terra absorbeatur: ita enim et tu decides a tuo splendore et gloria; transibisque per terram tuam, ut eas in Babylonem, ibique spargaris et absorbearis ab aliis gentibus.
Aliter et Vatablus, q. d. Transi et fuge, o Tyre! celerrime instar fluvii, antequam te occupet hostis.
FILIA MARIS. — Quia Tyrus fuit accola et incola maris, ut a mari quasi a matre nasci, educari et foveri quasi filia videretur. Sic Delon insulam Athenaeus vocavit filiam maris, quod subito e mari emerserit. Simili modo Venetiae possent dici filia maris: unde de iis eleganter ita ludit Poeta:
Aut Venus a Venetis sibi fecit amabile nomen,
Aut Veneti Veneris nomen et omen habent.
Hebraice est filia Tharsis; quia Tyrus pertinet ad illam regionem maris Mediterranei, quae habitata est a Tharsis filio Javan, Genes. capite x, vers. 4.
Rursum filia Tharsis, id est maris Rubri; quia Tyrus fuit colonia eorum qui juxta mare Rubrum sive Erythraeum, puta juxta sinum Arabicum, habitabant, uti docent Plinius, lib. IV, cap. xxii; Strabo, lib. I; Dionysius Afer, vers. 906. Hinc et in Boetica Tartessus juxta Gades, urbs et colonia Tyriorum, dicta quoque fuit Erythria.
Putant aliqui Tharsis fuisse urbem juxta mare Rubrum, quae coloniam duxerit, condideritque Tyrum, ideoque Tyrios filiae suae, puta Carthagini, nomen viae indidisse, vocasseque eam Tharsis: unde Septuaginta hic et alibi saepe, et noster Interpres, Ezech. xxvii, 12, pro Tharsis vertit Carthaginem.
NON EST CINGULUM ULTRA TIBI. — Primo, Sanchez sic exponit, q. d. Nobile illud Tyri emporium ita spoliabitur, ut ne reliquum quidem futurum sit cingulum unum, quod in scrutariorum circitorumque mercibus tenuissimum est.
Secundo, Chaldaeus et Symmachus, non est cingulum, id est non est fortitudo militum tibi: hi enim cingulo gladium sibi accingunt, q. d. Non poteris ultra resistere Chaldaeo.
Tertio, cingulum, scilicet maris, q. d. Ante circumquaque mari cingebaris, quasi cingulo; nunc hoc cingulum tibi ademit Chaldaeus opplens mare: itaque jam cingulo destituta, ab eo capieris.
Versus 11: Manum Suam Extendit Super Mare
11. MANUM SUAM EXTENDIT SUPER MARE, CONTURBAVIT REGNA: DOMINUS MANDAVIT ADVERSUS CHANAAN. — Alludit primo, ad priscos Hebraeos, qui expulerunt Chananaeos ex Chanaan, q. d. Ne spernas, o Tyre! Deum Israel: ipse enim olim manu et potentia sua siccavit mare Rubrum, et omnia regna vicina, praesertim Chananaeorum, turbavit et magno timore perculit ad egressum Hebraeorum ex Aegypto; ipse etiam mandavit deleri Chananaeos.
Secundo, magis proprie et genuine, per mare et Chanaan intelligit Tyrum: Tyrus enim a Chananaeis condita et habitata fuit; unde et tribui Aser a Josue, cap. xix, vers. 29, fuit attributa: licet Aseritae nunquam eam expugnare et occupare potuerint. Sic mulier Chananaea in Evangelio dicitur egressa de finibus Tyri et Sidonis. In voce Chanaan alludit ad mercimonia Tyri: Chanaan enim hebraice vocatur mercator. Unde Prov., cap. ult., dicitur: Cingulum tradidit Chananaeo, id est cingulum vendidit mercatori.
Recte notat Sanchez mandare esse verbum militare, idemque esse quod mittere exercitum: duces enim belli mandant chiliarchis et capitaneis, ut talem locum vel urbem invadant, cum illos eo ad id peragendum mittunt. Sic dicitur Psal. lxvii, 29: Manda, Deus, virtuti tuae; et Isaiae x, 6: Contra populum furoris mei mandabo illi; et cap. xiii, vers. 3: Ego mandavi sanctificatis meis; et cap. xlv, 12: Omni militiae eorum mandavi; et Amos vi, 11: Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis.
Versus 12: Non Adjicies Ultra Ut Glorieris
12. NON ADJICIES ULTRA UT GLORIERIS (Vatablus vertit, non ultra luxu exsultabis), CALUMNIAM SUSTINENS. — Vatablus, vim passa et oppressa, scilicet ab hostibus Chaldaeis. Hebraeum עשק asac significat fraudare aliquem suo aere, jure aut debito, ut faciunt mercatores iniqui, praesertim dum cedunt foro, q. d. Vos, o Tyrii mercatores! fraudastis et spoliastis vestros creditores; nunc vicissim a Chaldaeis spoliabimini.
VIRGO FILIA SIDONIS — o Tyre, quae pulchra es instar virginis, et filia es, id est colonia, Sidonis. Rursum virgo, quia hactenus non es expugnata, sed jam defloranda et corrumpenda es per Chaldaeos.
IN CETHIM (in Cyprum) CONSURGENS TRANSFRETA — q. d. Fuge a Tyro, et transfreta inde in Cyprum: IBI QUOQUE NON ERIT REQUIES TIBI — quia Chaldaeus te etiam ibi persequetur.
Versus 13: Ecce Terra Chaldaeorum
13. ECCE TERRA CHALDAEORUM. — Scilicet, evertet te, o Tyre! quibus non est populus similis robore, potentia et antiquitate; quia Assyrii fundarunt eam, scilicet terram et ditionem Chaldaeorum, puta Babyloniam: prius enim Assyrii omnesque gentes condiderunt turrim et urbem Babel, indeque egressus Assur in Assyriam condidit Niniven, Genes. x, 11.
IN CAPTIVITATEM TRADUXERUNT ROBUSTOS EJUS, — scilicet Tyri. Ita Lyranus, q. d. Populus Chaldaeorum, id est Chaldaei, ceperunt robustos Tyri.
Secundo, alii to ejus referunt ad Assur, ejusque regiam, puta Niniven, q. d. Chaldaei ceperunt robustos Assyriorum et Ninives. Nam Isaias Tyriis, ne mirentur urbis suae tam potentis, magnificae et opulentae excidium, proponit excidium Assyriorum et Ninives, quae Tyro erat major et potentior. Ita Vatablus.
Tertio, plane et simpliciter, ejus, scilicet terrae Chaldaeorum. Totum ergo hunc versum sic expone, q. d. Non mirum quod vastanda sis, o Tyre! licet urbs inclyta, quia pariter vastanda est terra Chaldaeorum, puta Babylon, cui similis non fuit urbs aut populus, fundata ab Assyriis, te longe augustior et robustior. Ita Forerius.
Aliqui moderni Chronologi, ut ostendant excidium Babylonis fuisse prius excidio Tyri, quod hic innuere videtur Isaias, dum Tyriis idipsum in exemplum et speculum proponit, censent Babylonem captam esse tempore Judith, a Nabuchodonosore devincente Arphaxad.
Pro in captivitatem hebraice est לציים letsiim, quod Forerius vertit, navibus, scilicet traduxerunt robustos ejus, puta in captivitatem; Tigurina vertit, qui vasta loca inhabitabant; quod Vatablus explicat, q. d. Assyrii construxerunt in Chaldaea urbes iis qui prius in deserto sub tentoriis habitabant. ציה tsia enim significat locum aridum, desertum, squalidum: hinc tsiim vocantur naves, quod in mari quasi siccum quid emineant, ait Forerius.
Versus 15: In Oblivione Eris, O Tyre
15. IN OBLIVIONE ERIS, O TYRE! SEPTUAGINTA ANNIS. — Septuaginta annos manebis vastata et desolata; deinde reaedificaberis, uti factum esse patet II Esdrae xiii, 16, et ex eo quod postea Alexander Magnus rursum Tyrum expugnarit. Per quem et quomodo Tyrus restaurata sit, nec sacra, nec profana narrat historia.
Dices: Ezech. xxvi, 14, dicitur Tyro: Non aedificaberis ultra. Respondet Leo a Castro id verum esse, quia post 70 annos non eadem, sed alia alio loco aedificata est Tyrus: unde prior Palaetyrus, id est antiqua Tyrus, est dicta. Verum tam Tyrum quam Palaetyrum ante Nabuchodonosorem sub Salmanasare exstitisse, docet Josephus, lib. IX Antiq. cap. xv.
Secundo, alii respondent: Non aedificaberis ultra, scilicet in tali et tanta gloria, qualem et quantam ante habuisti; et hoc verum est.
SICUT DIES REGIS UNIUS, — quantum solet vivere homo, praesertim qui laete et liberaliter vivit, qualis est rex, id est 70 annis; haec est enim aetas et vita hominis, Psalm. lxxxix, 10. Alludit ad regem famosissimum David, qui vixit 70 annis.
POST SEPTUAGINTA AUTEM ANNOS ERIT TYRO QUASI CANTICUM MERETRICIS, — q. d. Rursum post 70 annos Tyrus specie, ostentatione et proclamatione mercium suarum alliciet ad se mercatores, sicut meretrix cantu illecebroso allicit amasios.
Nota: Isaias mercaturam Tyri vocat meretricium: e contrario S. Joannes Apoc. xviii, 3, meretricium, id est idololatriam Babylonis, id est Romae in fine mundi paganae futurae, vocat mercaturam. Sic enim ait: Et reges terrae cum illa fornicati sunt; et mercatores terrae de virtute (id est, de copia: hanc enim significat Hebraice חיל chel, cui respondet Graecum δύναμις, et Latinum virtus vel potentia) deliciarum ejus divites facti sunt. Tyrus ergo et Babylon, id est Roma pagana, ab Isaia et S. Joanne inducitur ut meretrix triplici ratione: primo, quia Tyrus et Babylon urbem, commercia et esculenta omnibus adventantibus prostituebant, sicut meretrix; secundo, quia Tyrus et Babylon colebant idola; tertio, cauponam, quae suis deliciis et vino omnes inebriat. Ratio est, quia Hebraeum זונה zona significat feminam cauponam, quae scilicet tam domum et esculenta, quam se aut suas prostituit, sive quae mercimonia tractat, cauponatur, convivatur, lascivit; sive quae meretur vel paratis obsoniis ut caupona, vel mercibus expositis ut mercatrix, vel corporis prostitutione ut scortum, quae antonomastice dicitur meretrix; licet nomen commune sit omnibus praedictis.
Addit Leo Castrius blandas illas mercatorum allectationes et laudes quibus merces suas commendant et extrudunt, posse vocari canticum meretricis. Et Forerius: Vides, ait, mercaturam rei meretriciae comparari; habent enim maximam inter se similitudinem concupiscentia carnis ac divitiarum. Et Isidorus Clarius: Ostentatio, inquit, opum et mercium vocatur carmen et cithara; negotiatio vero vocatur fornicatio.
Versus 16: Sume Citharam
16. SUME CITHARAM, — q. d. Uti meretrix citharas, cantus omnesque illecebras adhibet ad illiciendum juvenes: ita Tyrus omnia adhibebit lenocinia et invitamenta, ut merces et mercatores ad se suasque nundinas revocet.
Versus 17: Fornicabitur Cum Universis Regnis
17. FORNICABITUR CUM UNIVERSIS REGNIS. — Id est commercia contrahet et negotiabitur cum omnibus gentibus, easque hospitio excipiet: hoc enim est Hebraeum זון zun et zono.
Versus 18: Negotiationes Ejus Sanctificatae Domino
18. ET ERUNT NEGOTIATIONES EJUS, ET MERCEDES EJUS SANCTIFICATAE DOMINO. — Primo, Sanchez: Sanctificatae, inquit, id est pollutae et exsecrabiles Domino; sunt enim merces meretricis, de qua sancitur Deut. xxiii, 18: Non offeres mercedem prostibuli, etc., quia abominatio est. Unde sequitur, non condentur, id est non acceptabuntur hae meretricis oblationes, ut condantur in templo. Sic sanctificare per antiphrasim sumitur.
Secundo, idem Sanchez proprie haec accipit, putatque esse sermonem de Machabaeis, a quibus superatos fuisse Tyrios, et praedam captam, Deoque dicatam tradit Josephus, lib. XII Antiq. cap. xii; et I Machab. xi, 59, dicitur Jonathas imperasse a finibus Tyri usque ad terminum Aegypti. Unde Septuaginta vertunt: Erit negotiatio ejus et merces sancta Domino: non ipsis congregabitur, sed habitantibus coram Domino omnis negotiatio ejus.
Tertio, S. Hieronymus putat post restaurationem Jerusalem et templi Tyrios iniisse foedus cum Judaeis, et ad templi sumptus saepe dona misisse, idque colligitur ex I Paral. xxii, 4, et Zachar. xiv, 16.
Quarto et perfectissime, haec facta sunt tempore Christi, inquit S. Hieronymus; ad Illum enim quasi liberatorem et consolatorem, a tristi clade de more avolat Propheta, q. d. Tyrii convertentur ad Christum et Christianos, tumque consecrabunt suas opes Domino, neque avare eas recondent, sed negotiatio, id est lucrum, ejus cedet templo Dei et ministris, ac pauperibus, aut inde conducent in (id est usque ad) saturitatem, et vestientur usque ad vetustatem, id est vestibus bonis et firmis, ad multos annos et usque ad vetustatem duraturis. Vatablus vertit, ad operimentum suum, id est ut vestiantur veste honesta et decora.
Dices: Haec sunt lucra meretricis; ergo abominanda Deo.
Respondeo, sunt lucra meretricis, id est mercatricis, ut dixi. Secundo, sunt lucra meretricis, id est quae olim fuit meretrix, id est idololatra: jam vero per Christum facta est casta, et virgo, in fide et cultu Dei veri, de qua ait Apostolus: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, unde ejus oblatio olim ingrata, nunc grata est Deo.