Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Titus Bostrensis, Eusebius, et ex iis Leo Castrius et Vatablus, putant hoc capite agi de vastitate invecta Judæis post et propter Christum crucifixum. Secundo, Cyrillus et Procopius putant hic recapitulari ea quæ dicta sunt de excidio Babylonis, Moab, Damasci, Ægypti, Idumææ, et Jerusalem. Tertio et genuine, S. Hieronymus, et pulchre S. Ambrosius De Elia et Jejunio, cap. XXI, et alii passim censent Isaiam hic post onera et excidia aliarum gentium, de quibus egit a cap. XIII hucusque per undecim capita, ac nominatim post onus Tyri, quæ erat quasi microcosmus, uti dixi cap. præced., transire de more ad onus totius mundi ac diem judicii, ut sciamus per comminia variarum gentium hæc passurum esse totum orbem, quæ passa est Tyrus, Babylon, Jerusalem et alia regna, quarum excidium et conflagratio fuit typus et umbra tantum conflagrationis mundi, et ignis æterni: sic Christus ab excidio urbis Jerusalem transit ad excidium orbis, Matth. XXIV, vers. 29. Vide hic quam apposite novum Testamentum veteri, et Christus Isaiæ respondeat, quamque exacte Isaias Christo præluxerit. Hoc ergo cap. pathetice illud ipsum describit Propheta, scilicet primo, horribilem ejus speciem. Secundo, vers. 5, ejus causam: nimirum impietatem et scelera hominum, quibus terram conspurcarunt. Tertio, vers. 13, quinque inde salvandos et beandos, eorumque exsultationem prædicit. Quarto, vers. 17, angustias et terrores illius excidii, ac denique, vers. 22, æterna generalia supplicia describit. Hoc ergo cap. usque ad cap. XXVIII, est quarta sectio Isaiæ, quæ prædicit onus totius orbis, gehennam reproborum ac diaboli; et gloriam Beatorum.
Textus Vulgatae: Isaias 24:1-23
1. ECCE DOMINUS DISSIPABIT TERRAM, ET NUDABIT EAM, ET AFFLIGET FACIEM EJUS, ET DISPERGET HABITATORES EJUS. 2. ET ERIT SICUT POPULUS, SIC SACERDOS: ET SICUT SERVUS, SIC DOMINUS EJUS: SICUT ANCILLA, SIC DOMINA EJUS: SICUT EMENS, SIC ILLE QUI VENDIT: SICUT FOENERATOR, SIC IS QUI MUTUUM ACCIPIT: SICUT QUI REPETIT, SIC QUI DEBET. 3. DISSIPATIONE DISSIPABITUR TERRA, ET DIREPTIONE PRAEDABITUR. DOMINUS ENIM LOCUTUS EST VERBUM HOC. 4. LUXIT, ET DEFLUXIT TERRA, ET INFIRMATA EST: DEFLUXIT ORBIS, INFIRMATA EST ALTITUDO POPULI TERRAE. 5. ET TERRA INFECTA EST AB HABITATORIBUS SUIS: QUIA TRANSGRESSI SUNT LEGES, MUTAVERUNT JUS, DISSIPAVERUNT FOEDUS SEMPITERNUM. 6. PROPTER HOC MALEDICTIO VORABIT TERRAM, ET PECCABUNT HABITATORES EJUS: IDEOQUE INSANIENT CULTORES EJUS, ET RELINQUENTUR HOMINES PAUCI. 7. LUXIT VINDEMIA, INFIRMATA EST VITIS, INGEMUERUNT OMNES QUI LAETABANTUR CORDE. 8. CESSAVIT GAUDIUM TYMPANORUM, QUIEVIT SONITUS LAETANTIUM, CONTICUIT DULCEDO CITHARAE. 9. CUM CANTICO NON BIBENT VINUM: AMARA ERIT POTIO BIBENTIBUS ILLAM. 10. ATTRITA EST CIVITAS VANITATIS, CLAUSA EST OMNIS DOMUS NULLO INTROEUNTA. 11. CLAMOR ERIT SUPER VINO IN PLATEIS: DESERTA EST OMNIS LAETITIA: TRANSLATUM EST GAUDIUM TERRAE. 12. RELICTA EST IN URBE SOLITUDO, ET CALAMITAS OPPRIMET PORTAS. 13. QUIA HAEC ERUNT IN MEDIO TERRAE, IN MEDIO POPULORUM: QUOMODO SI PAUCAE OLIVAE, QUAE REMANSERUNT, EXCUTIANTUR EX OLEA; ET RACEMI, CUM FUERIT FINITA VINDEMIA. 14. HI LEVABUNT VOCEM SUAM, ATQUE LAUDABUNT: CUM GLORIFICATUS FUERIT DOMINUS, HINNIENT DE MARI. 15. PROPTER HOC IN DOCTRINIS GLORIFICATE DOMINUM; IN INSULIS MARIS NOMEN DOMINI DEI ISRAEL. 16. A FINIBUS TERRAE LAUDES AUDIVIMUS, GLORIAM JUSTI. ET DIXI: SECRETUM MEUM MIHI, SECRETUM MEUM MIHI, VAE MIHI! PRAEVARICANTES PRAEVARICATI SUNT, ET PRAEVARICATIONE TRANSGRESSORUM PRAEVARICATI SUNT. 17. FORMIDO, ET FOVEA, ET LAQUEUS SUPER TE, QUI HABITATOR EST TERRAE. 18. ET ERIT: QUI FUGERIT A VOCE FORMIDINIS, CADET IN FOVEAM: ET QUI SE EXPLICAVERIT DE FOVEA, TENEBITUR LAQUEO: QUIA CATARACTAE DE EXCELSIS APERTAE SUNT, ET CONCUTIENTUR FUNDAMENTA TERRAE. 19. CONFRACTIONE CONFRINGETUR TERRA, CONTRITIONE CONTERETUR TERRA, COMMOTIONE COMMOVEBITUR TERRA, 20. AGITATIONE AGITABITUR TERRA SICUT EBRIUS, ET AUFERETUR QUASI TABERNACULUM UNIUS NOCTIS; ET GRAVABIT EAM INIQUITAS SUA, ET CORRUET, ET NON ADJICIET UT RESURGAT. 21. ET ERIT: IN DIE ILLA VISITABIT DOMINUS SUPER MILITIAM COELI IN EXCELSO; ET SUPER REGES TERRAE, QUI SUNT SUPER TERRAM. 22. ET CONGREGABUNTUR IN CONGREGATIONE UNIUS FASCIS IN LACUM, ET CLAUDENTUR IBI IN CARCERE: ET POST MULTOS DIES VISITABUNTUR. 23. ET ERUBESCET LUNA, ET CONFUNDETUR SOL, CUM REGNAVERIT DOMINUS EXERCITUUM IN MONTE SION, ET IN JERUSALEM, ET IN CONSPECTU SENUM SUORUM FUERIT GLORIFICATUS.
Versus 1: The Lord Shall Lay Waste the Earth
1. Ecce Dominus dissipabit (hebraice בוקק boker, id est inanem et vacuam reddet) terram (unde Ambrosius loco citato: Faciet, inquit, terram quasi stadium vacuum athletis quiescentibus). Et nudabit eam, tum hominibus, tum animalibus, tum aliis suis ornamentis. Et affliget faciem ejus, exuret superficiem terræ igne conflagrationis, II Petri III, 10.
ET NUDABIT EAM, — tum hominibus, tum animalibus, tum aliis suis ornamentis. ET AFFLIGET FACIEM EJUS. — Exuret superficiem terrae igne conflagrationis, II Petri iii, 10.
ET DISPERGET HABITATORES EJUS. — Exuret superficiem terrae igne conflagrationis, II Petri iii, 10. 2. ET ERIT SICUT POPULUS, SIC SACERDOS, etc. — Ignis conflagrationis aeque vorabit sacerdotes ac laicos, dominos ac servos, creditores ac debitores, emptores ac venditores; omnes enim faciet aequales.
Et disperget habitatores ejus. — Sicuti in urbis excidio incolæ dispergi solent dum conantur fugere, sed sæpe non effugiunt; nam in mortem aut captivitatem incidunt: ita in fine mundi, plagas prævias excidio multi evadent, ipsum vero ignem et excidium nemo effugiet.
Versus 2: As the People, So the Priest
2. Et erit sicut populus, sic sacerdos. — Eadem communi orbis clade involventur omnes, tam sacerdotes quam laici, tam nobiles quam plebeii, tam servi quam domini, tam creditores quam debitores: nullum tum erit gradus et dignitatis discrimen: nulla patrocinabitur infula, opes aut sceptrum: hæc enim respiciunt homines, non Deus.
Moraliter, S. Bernardus in Declamat., hæc pathetice adaptat sacerdotibus, qui vitam laicorum agunt.
Versus 3: It Shall Be Utterly Despoiled
3. Direptione prædabitur. — Geminatio hæc habet auxesim, q. d. Omnino diripietur et vastabitur terra ab igne jam dicto.
Versus 4: The Earth Has Mourned and Faded Away
4. Luxit et defluxit terra. — Hebraice est paronomasia: אבלה נבלה habela nabela, quam Interpres apte imitatus est vertens, luxit et defluxit, id est lugebit et defluet, sive corruet terra, id est terræ domus, arces, oppida, item columnæ, pyramides, mausolea, quin et arbores ac sylvæ.
Infirmata est altitudo (id est fortitudo vel excellentia, puta principes et nobiles), populi terræ.
Versus 5: The Earth Is Infected by Its Inhabitants
5. Terra infecta est — peccatis (unde Chaldæus et Septuaginta vertunt, peccavit), æque ac fuco et hypocrisi; hoc enim est Hebræum חנפה chanepha; hoc est quod orat Ecclesia: Sunt multa fucis illita, quæ luce purgentur tua. Vere enim in hac vita homines pleni sunt fucis, multi personati sunt, multi externam et simulatam habent sanctimoniam, castitatem, amicitiam; intus pleni sunt superbia, ira, libidine, odio, invidia, atque aguntur suis passionibus et cupiditatibus: hos fucos in judicio aperiet, totique mundo ostendet Deus, imo igne comburet.
Dissipaverunt fœdus sempiternum. — Fœdus vocat Dei leges et jus: leges enim Dei sunt conditio fœderis cum hominibus initi: vocatur sempiternum, quia lex Dei, præsertim naturalis, æterna est, et in æternum duratura, q. d. Deus exscindet orbem, quia homines ejus incolæ violarunt fœdus, puta leges et jura Dei. Alii hæc tria distinguunt. Primo, Forerius per leges accipit præcepta judicialia, per jus cæremonialia, per fœdus decalogum. Verum priora duo non omnes homines, sed solos Judæos obligabant. Secundo, S. Thomas per leges accipit jus scriptum, per jus consuetudines, per fœdus pacta. Tertio, Hugo per jus legem naturalem, per leges positivas, per fœdus amicitiam accipit.
Versus 6: A Curse Shall Devour the Earth
6. Propter hoc maledictio vorabit terram. — Pro maledictio hebraice est אלה ala: quod primo, cum Chaldæo et Vatablo verti potest, perjurium, q. d. Perjurium, quo homines violarunt fœdus et leges Dei, quas se servaturos juraverant, id est sancte promiserant, erit causa et culpa, cur hæc clades devoret orbem: sic juramentum capitur pro promissione, Psalm. CXVIII, 106: Juravi, et statui (id est firmiter statui, perinde ac si jurassem) custodire judicia justitiæ tuæ. Est catachresis. Secundo et melius, ala verti potest exsecratio, maledictio, id est extrema calamitas tantis sceleribus debita, vorabit terram, id est omnes terræ delicias, opes et sordes, quas luxus et peccata hominum in eam invexerunt.
Et peccabunt habitatores ejus. — "Et" est causale, significans quia; unde Septuaginta vertunt, quia peccaverunt homines. Ideoque insanient cultores ejus, — q. d. Quia insanierunt homines in peccatis, quasi furentes libidine et cupidinibus, adeo ut videntes et sentientes pestem, famem, aliasque Dei et septem Angelorum plagas horribiles, quæ describuntur Apocal. cap. VIII, et quasi nolint tamen pœnitere, ut dicitur Apocal. IX, 20; ideo pariter insanient dolore et horrore tantæ cladis: ita enim percellentur, ita cruciabuntur, ut in furorem et rabiem agi videantur, juxta illud quod minatus est Deus Deuter. XXVIII, 28: "Percutiat te Dominus amentia, et cæcitate, et furore mentis," hoc est quod ait Christus Lucæ XXI, 26: "Arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi."
AND THEREFORE ITS TILLERS SHALL GO MAD, — driven mad by extreme terror, grief, and despair, seeing that the world is being destroyed and that there is no way of escape.
Et relinquentur homines pauci, — q. d. Ab hac trepidatione atque insania dolorum eximentur pauci, qui scilicet vivent non ut bruta, sed ut homines creati ad Dei imaginem, quique proinde hanc cladem videntes eam non sentient: anhelabunt enim ad meliorem vitam per et post mortem in cœlo ineundam: hoc est quod ait Christus Lucæ XXI, 28: "Levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra." Ita S. Hieronymus et Haymo. Innuitur hic paucus sanctorum et salvandorum numerus fore in fine mundi.
Versus 7: The Vintage Has Mourned
7. Luxit vindemia, infirmata est vitis. — "Luxit," id est lugere fecit: "infirmata est," id est, infirmari fecit vitis eos qui se vino et gulæ dederunt, quia deducet eos ad horribile Dei judicium, et ad æterna gehennæ tormenta. Secundo et genuine, sicut metaphorice dicuntur ridere prata et vineæ, cum fronde et fructu luxuriant: ita ex adverso dicuntur lugere et infirmari, cum præ ariditate squalent, nec uvas proferunt et vinum, quo deliciari et exsultare solent homines voluptuarii. Deus ergo in fine mundi vinetis et agris sterilitatem inducet, tum per ignem conflagrationis, tum per plagas prævias.
Versus 8-9: The Joy of Timbrels Has Ceased
8, 9, 11. CESSAVIT GAUDIUM TYMPANORUM, etc. — Omnia musica et convivalis laetitia cessabit: vinum non cum cantu, sed cum luctu, gemitu et amaritudine bibetur.
Vers. 9. 9. Cum cantico non bibent vinum. — Conviviis et vino solere tam Judæos et Gentiles quam Christianos adhibere cantiones et musicam, ostendi Ephes. V, 19.
Versus 10: The City of Vanity Is Broken Down
Vers. 10. 10. Attrita est civitas vanitatis. — Primo, S. Hieronymus, S. Thomas et Haymo: Civitas vanitatis, inquiunt, est Babylon, id est Roma, quæ in fine mundi tota vanitati, luxui et ambitioni dedita scelestissima erit, ideoque vastabitur cum suis filiabus, id est aliis urbibus ei subjectis, Apoc. XVIII, 2. Audi et B. Petrum Damianum, epist. 9 ad Nicolaum II Romanum Pontificem, qua ab eo petit licentiam, ut, abdicato episcopatu Ostiensi et cardinalatu, liceat sibi ad quietem et silentium monasterii redire: "Cur, inquit, ego non deseram pro cavendis tot animæ vulneribus Romam? Quanquam et ipsi corpori non sit prorsus innoxia, utpote ferax febrium, nec vagarum. Unde et tetrastichon hoc olim protulisse me memini: Roma vorax hominum, domat ardua colla virorum: Roma ferax febrium, necis est uberrima frugum. Romanæ febres stabili sunt jure fideles: Quem semel invadunt, vix a vivente recedunt."
Secundo, Sanchez: Urbs, ait, vanitatis, id est lucro et vanitati dedita, fuit Tyrus, de qua cap. præced. Porro Tyrus, luxus et vanitatis totius mundi fuit typus et imago, q. d. Totus mundus instar Tyri civitatis vanissimæ atteretur, et igne comburetur, fietque ipsissima vanitas, et vacuitas tam civium quam rerum omnium.
Tertio, idem Sanchez: Civitas, inquit, id est civitates omnes mundi, quæ videbantur esse munitissimæ et futuræ æternæ, in fine mundi atterentur et exscindentur, tumque apparebit quod fuerint civitates vanitatis, omnesque earum opes, arces, munitiones, etc., fuisse meram vanitatem. Ita Solon legislator Atheniensium, teste Beroaldo, lib. De Terræ motu, dicere solebat, "civitates non esse aliud quam habitacula miserorum, imo miseriarum et infortuniorum," in quibus absconderentur infinitæ ærumnæ, dolores, fastidia, gemitus et planctus.
Quarto, plane et genuine, civitas vanitatis est ipse mundus, in quo, ut ait Ecclesiastes, cap. I, vers. 2, est vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Nihil enim in eo est stabile, nihil solidum, sed omnia fugacia sunt, fluunt et pertranseunt. Unde Arabicus vertit, direpta est creatura, vel terra. Vide S. Augustinum, lib. De Civit. Dei, initio, ubi duas constituit civitates invicem oppositas, unam Dei, alteram diaboli; unam veritatis, alteram vanitatis.
Nota: Sicut Deus et cœlum, in quo est vita æterna, et veritas, est civitas veritatis: ita terra et omnia quæ in ea sunt, sunt vanitas. Porro sicut veritas multiplex est, ita et vanitas. Primo, veritas est veracitas: ita vanitas est fallacia et falsitas. Verax est Deus, veraces Angeli et Beati, vera bona quæ in cœlis sunt: vani et fallaces sunt homines, falsa bona quæ in terris sunt. Sic dicitur Exodi XX, 7: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, id est ad mendacium. Unde alii vertunt, non pejerabis. Sic Sinon, Æneid. II: Non, si miserum fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
Quarto, in Deo et cœlis est veritas, id est æternitas; in terris omnia sunt vana, id est caduca et momentanea. Ubi jam Ninive illa inclyta? ubi Tyrus? ubi Babylon? ubi Roma orbis domina? nimirum "Romæ Roma sepulta jacet." Miratus sum Romæ me nullum invenire vestigium palatii Cæsaris, Augusti, Tiberii, nullam domum, nullum monumentum Scipionum, Fabiorum, Camillorum, imo nullam ex hisce aliisque Gentilium familiis ne nomine tenus quidem superesse. Periit omnis eorum memoria: "Nunc Roma Romam quærimus in media." Verum in memoria æterna erit justus: hinc Romæ exstant gloriosa sepulcra SS. Petri et Pauli in Vaticano; domus S. Cæciliæ, S. Agnetis; martyrium S. Laurentii, S. Sebastiani, S. Susannæ, ecclesiæ Sanctorum plurimæ et antiquissimæ. Porro id non tantum olim priscis familiis accidit, sed et in dies novis præsentibusque Romæ contigit.
Vulgare est proverbium: Nihil tam mutabile quam aura et aula Romana. Hoc oculis cernimus, hoc manibus palpamus. De aura Galenus medicorum princeps testis est, dum asserit sæpe se quotidie Romæ quatuor anni tempestates sensisse, scilicet mane auram vernam, meridie æstivam, vesperi autumnalem, noctu hiemalem. Hinc Roma habenti caput est rheuma et catarrhus. Qualis est aura, talis est aula. Ergo Roma est rota fortunæ, in qua nunc hi, nunc illi, vicissim ascendunt et descendunt. Jam quod in capite fit (nam Roma caput mundi), hoc et in reliquis corporis hujus politici membris, puta totius mundi provinciis et urbibus, usvenire non est dubitandum. Annon ergo orbis hic totus est civitas vanitatis? Annon est globulus et sphæra volubilis in qua alia oriuntur, alia occidunt, volvuntur omnia; summi descendunt, imi ascendunt, et ascendunt mox descensuri? Porro omnis hæc mundi vanitas maxime apparebit in ejus fine, et in die judicii, quo omnia quæ in eo sunt igne conflagrabunt. Quocirca S. Macarius cum socio Nilum transiturus, totus pannosus et squalidus, cum a Tribuno regionis audiret: Beati vos qui mundum illudistis! respondit: Nos mundum illudimus, sed vos mundus illudit. Testis est Palladius in Lausiaca, cap. XX.
Quinto, in Deo Deique fruitione est veritas, id est plenitudo entis, et possessio bonorum omnium. Ipsius enim nomen est: Ego sum qui sum, Exodi III, 14. Vide ibi dicta. Ac proinde terræ, hominum, et creatorum omnium nomen est: Non sum, ut interrogati cum S. Joanne Baptista: Tu quis es? cum eo respondere debeant: Ego non sum; hæc est vanitas.
S. Tiburtius Martyr a Valeriano fratre, ejusque conjuge S. Cæcilia, ad Christum conversus, cum ab Almachio Præfecto insaniæ argueretur, respondit: Utinam dignetur nos referre in numerum servorum suorum, qui respuerunt id quod videtur esse et non est, et invenerunt illud quod videtur non esse et est! Ecquid, infert Almachius, videtur esse quod non est? Omnia, ait, illa quæ in mundo sunt, quæ et cultores suos ad æternum exitium per brevis temporis lætitiam ducunt. Quid vero, ait, est quod non videtur? Vita justis, respondit, et supplicium injustis. Ita habet Vita S. Cæciliæ. Quocirca prudenter S. Thomas Morus carceri inique inclusus ab Henrico VIII, Angliæ rege, ita eos qui ad se consolandum venerant, alloquebatur: Mundus hic carcer est, ex quo omnes ad causam dicendam suis singulis diebus evocantur. Quod autem meus carcer aliorum principum carcere sit minor, beneficii loco habeo, cum e malis pluribus minimum sit eligendum. Ita Sanderus, lib. I De Schismate Anglicano, et Stapletonus, in Vita Mori.
S. Elisabeth, Hungariæ regis filia, audierat a Sophia parente maritum esse defunctum, et vix serculsa, dixit: Si mortem frater meus obiit, et mihi quoque posthac mundo, ejusque vanitatibus defuncta, morietur mundus ipse. Ita habet ejus Vita. Sapienter Poeta: Esse, fuisse, fore, tria florida sunt sine flore: Nam simul omne perit quod fuit, est et erit. Quod fuit, est et erit, perit articulo brevis horæ: Ergo quid prodest esse, fuisse, fore? Expergiscimini ergo, o filii Adæ! ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Cœlum conscendite, hoc terræ punctum despicite. O æterna veritas! funda cor nostrum in te, ut nulla nos moveat vanitas.
Versus 11: A Cry for Wine in the Streets
11. Clamor erit super vino in plateis. — Super vino, id est super vini penuria. Ita S. Thomas, Lyranus et Vatablus. Patet ex dictis vers. 7.
Versus 12-13: Desolation Is Left in the City
12, 13. RELICTA EST IN URBE SOLITUDO, ET CALAMITAS OPPRIMET PORTAS. — Quasi oleas et racemos, paucos justos relinquet Deus post generalem mundi vastationem. 14. HI LEVABUNT VOCEM SUAM, ATQUE LAUDABUNT. — Pauci illi justi, qui quasi olivae et racemi remanserunt post mundi excidium, exsultabunt et Deum laudabunt, quod ab eo servati sint.
13. In medio terræ, — in ipsa terra, in tota terra; sic enim alibi sæpe capitur medium non geometrice, sed vulgariter; ita enim vulgo dicimus: in medio mari, id est in ipso vasto mari; secundo, in medio terræ, id est in Jerusalem, inquit Sanchez; hæc enim est in medio terræ promissionis, vel in medio terræ tunc habitatæ. Nam juxta Jerusalem scilicet in valle Josaphat, quæ urbem a monte Olivarum dividit, fiet judicium universale, ut alibi ostendi, Joel III, 2. Tertio, S. Thomas, Forerius et Vatablus hæc connectunt cum sequentibus, unde Vatablus ita vertit, quoniam sic erit in medio terræ, in medio populorum, ac si quis oleas residuas decutiat, aut faciat consummata vindemia racemationem.
Quomodo si paucæ olivæ, — q. d. In fine mundi, præsertim tempore Antichristi, tam pauci erunt fideles constantes in fide, quam paucæ olivæ remanent in olea post ejus excussionem, et quam pauci racemi remanent in vinea post vindemiam.
Versus 14: These Shall Lift Up Their Voice
14. Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. — Antichristo dejecto, cum Christus gloriosus venerit ad judicandum, laudabunt Deum, eique exsultantes quasi adhinnient de mari hujus mundi, cum videbunt se jam illud, ejusque jactationes, procellas et pericula evasisse, atque ad portum salutis appulisse. Ita S. Hieronymus. Amant hoc mare voluptuarii, in eoque quasi pisces mergunt se, tandem submerguntur; Sancti vero hoc mare necessant, et ad portum eluctantur et anhelant.
Versus 15: In the Teachings Glorify the Lord
15. Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum. — Pro in doctrinis, Septuaginta, Vatablus et Pagninus vertunt, in vallibus; alii, in speluncis, q. d. Qui habitatis in vallibus et in insulis maris, glorificate Deum: quo moraliter significat eos qui hic depressi sunt, et humiliant se, exaltandos esse, et in sua exaltatione exsultaturos. Secundo, S. Hieronymus sic explicat: Propterea qui nunc in S. Scripturis eruditi estis, et scitis vobis tantum gaudium, tantaque præmia reservari in doctrinis, id est ob doctrinam hanc a Deo acceptam, glorificate Deum. Tertio, optime et plenissime S. Thomas, Lyranus et Sanchez: Monentur hic, inquiunt, viri Apostolici ut glorificent Deum percurrendo orbem, docendoque omnes gentes (etiam Indos in antris et speluncis habitantes) mysteria fidei, ac præsertim extrema bonorum gaudia et malorum supplicia, quæ hic a Deo per Isaiam audierunt et didicerunt. Apostoli enim et præcones Dei debent esse satores æternitatis, et novissimorum spe ac terrore homines impellere ad cœlestem vitam, instar Christi et S. Joannis Baptistæ, quorum conciones fuerunt de ventura ira, de ventilabro judicii et examinis divini, de igne inexstinguibili, de regno cœlorum, ut patet Matthæi cap. III.
Pro in doctrinis hebraice est באורים beurim, id est in lumine vel in igne, q. d. Igne zeli vestri, et lumine prædicationis vestræ illuminate totum orbem.
Caninius Rebilius unico tantum die fuit Romæ Consul; quo enim die consulatum iniit, eodem et depositus est: ut postea quæsitum fuerit quibus Consulibus Consul fuerit. Quare lusit in eum Cicero, lib. VII, epist. 30: "Vigilantem, inquit, habemus consulem, qui in toto consulatu somnum non vidit."
Audi Boetium, De Consolatione: Rara si constat sua forma mundo, Si tantas variat vices, Crede fortunis hominum caducis, Bonis crede fugacibus. Constat æterna positumque lege est, Ut constet genitum nihil.
If the world's own form rarely endures,
If it varies through such great changes,
Believe in the fleeting fortunes of men,
Believe in the fleeting goods of mortals.
It is established by an eternal decree
That nothing born shall remain.
Q. Cæcilius L. Luculli studio et liberalitate amplam dignitatem et patrimonium consecutus, cum præ se semper tulisset unum illum sibi fore hæredem, moriens etiam annulos ei suos tradidisset, Pomponium Atticum testamento adoptavit, omniumque bonorum reliquit hæredem: sed fallacis et insidiosi cadaver populus Romanus cervicibus restis circumdatum per viam traxit. Itaque nefarius homo filium quidem et hæredem habuit quem voluit: funus autem et exsequias quales meruit, aiunt Valerius Maximus, lib. VII, cap. VIII, et Cornelius Nepos in Attici Vita.
Versus 16: From the Ends of the Earth We Have Heard Praises
16. A finibus terræ laudes audivimus. — Exsultat Propheta, videturque sibi Indorum, Sinarum, et extremorum orbis populorum per Apostolos conversorum, voces audire laudantium Christum Dominum. Unde Septuaginta pro laudes vertunt, miracula, scilicet facta in India et aliis gentibus, quibus ipsæ conversæ sunt. Rursum ingentia miracula fuerunt et sunt, tot tamque barbararum gentium conversiones, et mutationes morum.
Gloriam justi. — Explicat quænam sint hæ laudes; dicitque eas esse quibus celebratur gloria justi, puta Christi redemptoris et justificatoris. Unde Vatablus hæc technice accipit, quasi harum laudum canticum sit hoc: Gloria sit ipsi justo, q. d. Glorificetur Christus justus noster.
Secretum meum mihi. — Primo, Vatablus et Pagninus vertunt, macies mihi est; alii, tabes mihi est, q. d. Macresco et contabesco ex intimo dolore dum video extrema mala peccatori imminere, et tamen totum orbem in peccata proruere. Ita contigit Davidi, cum diceret Psal. CXVIII: "Vidi prævaricantes, et tabescebam." Secundo, hebræum רזי razi ex idiotismo et significatione Chaldaica significat secretum meum mihi, q. d. Cum in fine mundi tantam electorum in fide et sanctitate perseverantium gloriam, eos tamen fore tam paucos, atque ex adverso tanta damnandorum tormenta, eos tamen esse tam multos prospicio, ut ea et illos eloqui non possim, nec si eloquerer audientes crederent: hac de causa illa secreto mecum rumino et meditor. Unde Chaldæus vertit: Secretum præmium justorum monstratum est mihi, secreta vindicta improborum revelata est mihi: væ iis qui vim faciunt, quia vim patientur; et direptoribus, quia ecce diripientur! Et S. Hieronymus: Non præsum, ait, cuncta narrare quæ cerno, hæret lingua faucibus meis, vox dolore concluditur: væ mihi, quantus ordo pœnarum ante oculos versatur meos! Ita et Hebræi. Hic sensus est genuinus.
Tertio, S. Augustinus in Psal. VII, et ex eo Leo Castrius, hoc secretum accipiunt mysterium vocationis Gentium et reprobationis Judæorum, cujus altitudinem et silentium non tam expositione quam admiratione commendat Apostolus, Rom. cap. XI, cum ait: "O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei," etc. Unde Theodotion, teste S. Hieronymo, vertit, mysterium meum mihi. Addunt aliqui, et meis.
Tropologice S. Bernardus, serm. 22 in Cantic., hæc adaptat sponsæ quæ in secreto conscientiæ sponsum quærit et invenit: Thomas, ait, in latere, Joannes in pectore, Petrus in sinu Patris, Paulus in tertio cœlo, secreti hujus gratiam sunt assecuti. Thomas in solido fidei, Joannes in lato charitatis, Paulus in intimo sapientiæ, Petrus in luce veritatis, Magdalena in luto humilitatis.
Væ mihi. — Heu mihi, quia in fine mundi inundabit omnis prævaricatio, omne scelus; et ego eloqui non valeo horrenda supplicia eis a Deo decreta: hinc intime crucior.
Versus 17: Fear and the Pit and the Snare
17. Formido et fovea, et laqueus. — Hæc symbola sunt, significantque extrema mala peccatoribus in fine mundi imminentia, et extremas eorum angustias. Alludit ad venationes in quibus avibus et feris proponitur formido, ut eam fugientes in foveam, et ex fovea emergere volentes in laqueum sibi tensum incidant; formido enim hic est μορμολύκειον, sive terriculamentum, quod avibus et feris objicitur, ut in adversam partem impellantur, et in casses paratos agantur. Sic Horatius de simulacro Priapi ait: Deus inde ego furum, aviumque Maxima formido. Et Baruch, cap. VI, 69: "Sicut, inquit, in cucumerario formido (id est terriculamentum, v. c. puer stramineus) nihil custodit."
Quocirca recte notat Sanchez formidinem hic vocari lineam, vel funem versicoloribus pennis intextum, qui certo loco a venatoribus positus terrebat cervos pennarum agitatione, ut pavidi in adversam partem fugerent, ibique in venabula, vel foveas et retia sibi parata inciderent; hoc est enim quod ait Seneca, lib. II De Ira, cap. II: Cum maximos ferarum greges linea pennis distincta conterreat, et in insidias agat, ab ipso effectu dicta est formido; et S. Augustinus, lib. I De Nuptiis et Concup.: Et cum verentur infamiam falsam, veram incurrent, instar ferarum quæ circumdantur pennis, ut cogantur in retia; et Arrianus, lib. II De Vita Epicteti, cap. I, ait idem nobis evenire quod cervis, qui, cum pennas fugiunt, convertunt et recipiunt se in retia, permutatis his quæ timenda erant, et forti animo toleranda. Utitur et Seneca, lib. II De Clementia, ut doceat sic plerumque homines, dum non fortiter se opponunt minoribus, sed terga vertunt, in deteriora vitia atque incommoda majora incidere. Ita Delrio, adagio 742.
Sensus est, q. d. Sicut cervi et feræ omnimode obsidentur et arctantur ut capiantur: ita in extrema illa mundi clade Deus tot parabit fossas et laqueos, ut impii evadere non possint, sed, si unum evadant, in alium incidant. In Hebræo pulchra est paronomasia: nam pro "formidine, fovea, et laqueo," est פחד ופחת ופח pachad, vapachath, vapach.
Versus 18: The Cataracts from On High Are Opened
18. Quia cataractæ de excelsis apertæ sunt. — Strabo, lib. V, cap. 17: Cataractes, inquit, est ad medium fere flumen petrosum quoddam supercilium, in superiori parte planum, ut fluvium recipere possit; desinens vero in præcipitio, ex quo aqua præcipitatur. Sic in molendinis et fluminibus retinacula aquarum, quibus solutis aqua in præceps cum impetu et fragore ruit, vocantur græce cataractæ. Alludit ad diluvium Noe, in quo rupti omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cœli apertæ sunt, Genes. VII, q. d. Ea copia et fremitu inundabunt plagæ in orbe terrarum sub finem mundi, qua tempore Noe aquæ inundaverunt, et quasi solutis cœli cataractis proruerunt in terram; Deus enim tunc iræ et vindictæ suæ laxabit habenas, ut pluat plagas, quasi nunc clementia sua et Sanctorum precibus quas cataractis conclusas inhibet et continet, juxta illud Psal. X, 7: Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Septuaginta pro cataractis vertunt, fenestras, q. d. Apertis quasi cœli fenestris Deus aspexit orbis peccata, ut ea vindicaret, quæ prius, quia non puniebat, videbatur velut clausis cœli fenestris non videre, sed ignorare, inquit S. Hieronymus. Aspexit, inquam, et iratus misit ignem aliasque plagas per Angelos, Apocal. VII et IX, quibus terram ita percussit, ut hominibus terrenis pavore et angore quasi ebriis, illa verti et tremere videatur. Vide Can. XXXIII. Forte etiam, et verius, tunc tota terra tremet, et e centro convelletur, uti id ipsum in terræ motu, qui fuit in passione Christi, contigisse docet Didymus, ut dixi Job IX, 6. Tunc enim erit summa rerum omnium perturbatio, tumque Deus extremam iram et horrorem infliget improbis; hocque significant sequentia, cum ait: Confractione confringetur terra, contritione conteretur, etc., agitatione agitabitur terra sicut ebrius.
Versus 20: Removed Like a Tent of One Night
20. Et auferetur quasi tabernaculum unius noctis, — q. d. Sicut proficiscentes per avia vel deserta loca, tabernacula quæ secum deferunt, noctu figunt, ut iis pernoctent; mane ea auferunt: ita et terra auferetur, non quoad substantiam, sed quoad incolas, et quoad speciem et figuram, et, ut ait S. Hieronymus, non terra, sed omnia terrena, puta omnis terrena mansio, conversatio, omnes terreni homines, et pristina vita, moresque et actus transibunt.
Versus 21: The Lord Shall Visit the Host of Heaven
21. Visitabit Dominus super militiam cœli in excelso. — Primo, militia cœli in Scriptura significat solem, lunam et stellas, quæ agmine composito et ordine pulchro, quasi instructa acie incedunt, ac Deo quasi milites deserviunt. Ita accepit S. Hieronymus hic: "Has, ait, stellas quasi ægrotantes Deus visitabit, et ferro ac cauteriis inuret, ut fiat cœlum novum et terra nova;" "stellæ" enim, ut ait Job cap. XXV, 5, "non sunt mundæ in conspectu ejus," maxime, cum jam idololatria, aliisque sceleribus, cultæ aut pollutæ sunt; has ergo stellas Deus visitabit, id est obscurabit, imo cœlo deturbabit, Matth. XXIV, 29. Forte etiam S. Hieronymus loquitur ex sententia Origenis, uti solet, qui putabat stellas esse animatas, animasque omnes simul esse creatas ante corpus, et ob peccata quæ tum admiserunt, quasdam astris alligatas esse, quasdam in corpora humana detrusas, et quotidie detrudi: qui exploratus est error.
Secundo et genuine, hic militia cœli vocatur exercitus Angelorum, id est dæmonum, qui olim cœlo dejecti, jam in aere hoc versantur, et homines divexant, ac in fine mundi a Deo visitabuntur, id est punientur et condemnabuntur; licet enim etiam nunc damnati sint, tamen tunc publica sententia coram toto orbe damnabuntur, atque omni libertate, qua in aere hoc versantur, ac dominio, quod in peccatores hic usurpant, spoliabuntur, atque in carcerem gehennæ, in æternum concludendi et comburendi relegabuntur; quæ ingens eis erit pœna. Hac de causa Scriptura ita loquitur, quasi tum primum damnandi sint dæmones, scilicet eo sensu quem jam dixi.
Tertio, Forerius: Milites cœli, ait, sunt ministri templi, id est sacerdotes, quia, sicut Angeli in cœlo, ita ipsi in templo Deo semper assistunt et ministrant; quique quasi cœlum terræ, et quasi Angeli hominibus, laicis dignitate præstant, pariterque sanctitate præstare debent: quod si non faciant, graviter præ laicis a Deo visitabuntur et cruciabuntur. Nam ingredi in militiam phrasi Scripturæ significat fungi ministerio Ecclesiastico, ut dixi Num. IV, 3 et 30. Sed hoc licet Forerio videatur maxime litterale, mihi tamen videtur hoc loco mysticum.
Et super reges. — Reges non eximet a judicio et ira Dei potentia aut majestas: Quia potentes potenter tormenta patientur.
Versus 22: Gathered Together in the Pit
22. Et congregabuntur, — q. d. Reges æque ac dæmones, cum aliis impiis et plebeiis colligati quasi in fasciculos, projicientur in ignem gehennæ, sicut in ignem projicimus fascem lignorum majorum et minorum. Haymo putat fasciculos hosce faciendos varios, juxta varia scelera: "Congregabuntur, inquit, congregatione unius fascis, ut qui pares sunt in culpis, damnentur pariter et in pœnis: avari cum avaris, luxuriosi cum luxuriosis." Vide S. Gregorium, lib. IX Moral., cap. XXXIX.
Et post multos dies visitabuntur. — Origenes sic exponit: Damnati claudentur quidem carcere gehennæ; sed non erit perpetuus carcer, quia, cum ibi fuerint per multos dies, id est, per centum annorum curriculum a Deo definitum, visitabuntur ut liberentur. Ita voluit Satan per eum tollere fidem et memoriam æternitatis pœnarum, quæ maxime cohibet homines a peccato. Unde S. Gregorius, lib. XXXIV Moral., XVI, explicans illud Job XL: "Æstimabit abyssum quasi senescentem, id est, inquit, æstimari faciet ab hominibus." Verum hic est error; nam ignis in Scriptura vocatur æternus et inexstinguibilis. Vide S. Augustinum, lib. XXI De Civitate, cap. XXIII, et Can. XIII, initio libri.
Secundo, Haymo: Post multos, inquit, dies, id est annos, visitabuntur, ut scilicet resurgant, et in corpore ac anima crucientur.
Tertio, Lyranus vertit, a multis diebus visitabuntur; sicque explicat, q. d. In judicio et gehenna peccata a multis diebus et olim admissa punientur.
Quarto, et genuine, "post multos dies," id est post multa sæcula visitabuntur, id est punientur, q. d. Quamvis multis diebus et annis sint in gehenna, tamen nunquam pœnæ eorum finientur; sed post quantoslibet dies et annos erit jugis inchoatio pœnarum; vi enim visitabuntur, significat actum continuatum et perpetuatum. Significatur ergo hic æternitas pœnarum. Ita S. Hieronymus, Adamus et Suarez loco mox citando. Unde Septuaginta vertunt: Per multas generationes visitatio erit eorum, et ita verti potest ex Hebræo. Sic ex adverso salus æterna justorum significatur, cum dicitur cap. XXV, 9: "Ecce Deus noster iste, etc., et salvabit nos."
Quinto, noster Turrianus, Alcazar De Eucharistia, cap. XXXI, et Alcazar in Apoc. XX, 1, notat 4, per hanc visitationem futuram post multos annos, intelligunt solutionem Satanæ ligati a Christo, futuram post mille annos; per militiam enim cœli et per reges terræ intelliguntur dæmones, quos Paulus vocat mundi rectores. Censet enim Alcazar, cap. XXIII, XXIV, XXV, XXVI et XXVII, Isaiæ plane respondere cap. XVII, XVIII, XIX et XX Apocal., nimirum excidium Tyri, quod describit Isaias, cap. XXIII, esse Romæ ethnicæ, sive Gentilismi excidium, quod Joannes, Apoc. XVII et XVIII, sub nomine Babylonis enarrat. Cap. XXIV, Isaiam describere reprobationem Judæorum, et excidium Hierosolymæ per Titum, de quo egit Joannes in Apocalypsi, a capite sexto usque ad duodecimum, in septem sigillis libri signati. Tunc ergo a Christo ligatus est Satanas per mille annos, usque ad tempora Antichristi, quando solvetur ad modicum tempus, uti ait Joannes, Apoc. XX.
Hinc tria sequentia Isaiæ capita, scilicet XXV, XXVI et XXVII, impenduntur in gratias Deo agendas, quod Romam ethnicam devastarit, eamque in novam Sion, id est Ecclesiam Christianam converterit; ejusque obedientiam Leviathan, sive bestiam maris, hoc est Romanum imperium Ethnicum, subjecerit, perinde ac Apoc. XIX, cœlites ob eamdem causam ingeminant: Alleluia. Atque hoc esse arcanum, de quo Isaias ait cap. XXIV, 16: "Secretum meum mihi, secretum meum mihi." Hinc cap. XXVI, de ea canit Isaias: "Urbs fortitudinis nostræ Sion, etc. Aperite portas, et ingrediatur gens justa. Vetus error abiit, quia incurvabit habitantes in excelso," hebraice marom, q. d. in Roma. Roma enim hebraice a רום rum, id est a celsitudine, dicitur. Verum hæc mystica sunt et ingeniosæ potius applicationes, quam genuinæ explicationes sacræ Scripturæ, uti patet ex dictis, et patebit ex dicendis in Apocalypsi.
Huc referri potest expositio S. Thomæ, III part., Quæst. LII, art. 6, ad 1, quæ talis est: Christo, inquit, descendente ad inferos, omnes qui erant in quacumque parte inferni sunt aliqualiter visitati; sed quidam ad suam consolationem et liberationem; quidam autem ad suam confutationem et confusionem, sicut damnati. Unde ibidem subditur: Et erubescet luna, et confundetur sol. Sic etiam explicat S. Hieronymus. Pergit S. Thomas: Potest etiam hoc referri ad visitationem qua visitabuntur in die judicii, non ut liberentur, sed ut amplius condemnentur, secundum Sophon. I: Visitabo super viros defixos in fæcibus suis. Ubi addit Suarez: Quia, inquit, in die judicii Christus quasi de novo damnatos condemnabit. Mystice, S. Cyrillus hanc visitationem explicat de eversione idololatriæ, et potestate dæmonibus ablata per Christum; ipse enim eos sua vi repressit, et quasi in custodia conclusit.
Versus 23: The Moon Shall Blush
23. Et erubescet luna. — Primo, Chaldæus et Arabes vertit, cultores solis et lunæ erubescent in die judicii coram Deo, et judice Christo. Secundo, luna et sol significant idolum solis et lunæ; idolum vero significat dæmonem idolum inhabitantem, inquit Adamus, q. d. Cum viderint dæmones, qui jam pro diis coluntur in terra, Christum, devicta morte, simpliciter et absolute regnare, tunc confundentur. Tertio, alii, q. d. Sol et luna erubescent, cum videbunt tantam gloriam et lumen Beatorum, quia ejus respectu suum lumen exile videbitur.
Quarto, et genuine, q. d. Luna et sol stupescent et erubescent, cum viderint tantam reproborum damnationem et pœnam, atque tantam Christi judicis et Beatorum majestatem in consessu senum, id est Patriarcharum et Apostolorum, q. d. Hæc omnem hominum et creaturarum captum et analogiam excedent. Erubescet ergo luna, id est, ut ait Joel, et ex eo S. Petrus, Actor. cap. II: "Luna convertetur in sanguinem," id est erubescet instar sanguinis, et, ut ait Christus: "Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum." Causam ruboris et confusionis dat S. Hieronymus: "Erubescet, ait, luna, et confundetur sol, cernens homines qui suo fruebantur lumine, nihil dignum Dei bonitate fecisse, quia solem suum oriri facit super bonos et malos." Erubescent ergo astra, quod luxerint homini impio, qui hac luce abusus est ad multa et nefanda scelera perpetranda, quibus terram, aerem et cœlum infecit et contaminavit. Si sol, quomodo ergo erubescet et confundetur ipse impius?
Ita S. Cæsarius frater S. Gregorii Nazianzeni, Dialog. III, causam cur luna nunc rubescat, nunc pallescat, dat cædes, veneficia, aliaque scelera, quæ noctu ad ejus lucem fiunt. "Idcirco, inquit, luna præ dolore æstuat, exhorret, abdit sese nubem induens, fratris exemplo (fratrem lunæ vocat solem, qui in passione Christi Judæis Christicidis indignans, radios suos subtraxit), splendorem suum indignis largirii dedignatur, cœlitus velut ex aliqua specula per ipsam immutationem sui clamans, et caligine puniens; atque coercens homicidas ab impio facinore." Hæc si litteraliter ut sonant accipias, Platonis errorem olent, qui censuit solem, lunam et sidera esse animata; sin mystice et symbolice, uti Isaias hic, vera sunt.
Porro Septuaginta vertunt, liquefiet later, et cadet murus; Hebræa enim laben, vel lebana, et laterem et lunam significant: חמה chamma vero, id est sol, si alio puncto legas חומה choma, significat murum. Rursum pro חפרה chapera, id est erubescet, legerunt חפרה haphera, id est frangetur, dilabetur, cadet. Sensus est, q. d. In excidio urbis Hierosolymæ, vel potius totius orbis, per ignem conflagrationis liquefient omnes lateres, et corruent omnes muri. In editione vero Septuaginta Complutensi aliisque nonnullis, additur pariter id quod Noster vertit: Et erubescet luna, et confundetur sol. Verum hæc non leguntur in editione Septuaginta Romana, nec apud S. Cyrillum, et apud Procopium sunt addita margini tanquam ex alia editione; et S. Hieronymus testatur pro his Septuaginta vertisse, liquefiet later, et cadet murus. Non enim videtur credibile Septuaginta eodem loco eamdem vocem dupliciter, aliter scilicet et aliter vertisse.
Cum regnaverit Dominus, — cum regnare cœperit in valle Josaphat juxta montem Sion, judicando et damnando improbos, Sanctos vero glorificando.