Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sicuti cap. XII, primi adventus Christi beneficia cantico clausit, ita hic secundi adventus munera hymno eucharistico concludit. Est ergo hic laus Dei glorificatoris, quam assumit Isaias in persona salvandorum per Christi passionem, qui pauci in tanto damnandorum numero mire exsultabunt, Deoque et sibi gratulabuntur. Has laudes et jubilos Beatorum sæpe imitatur S. Joannes in Apocal. Ita S. Hieronymus, et patet ex connexione cum cap. præcedenti. Primo ergo Beati hic gratias agunt Deo, quod hostibus eorum impiis et superbis depressis mundoque vastato, ipsi ad portum salutis pervenerint. Secundo, vers. 5, 6, per convivium medullatorum et vindemiæ, atque per vinculi colligati dissolutionem, Sanctorum libertatem et delicias describit. Tertio, vers. 10, Moab, id est reprobos, plaustro iræ Dei triturandos atque calcandos prænuntiat.
Textus Vulgatae: Isaias 25:1-12
1. Domine, Deus meus es tu, exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles, amen. 2. Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur. 3. Super hoc laudabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te. 4. Quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua: spes a turbine, umbraculum ab æstu, spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. 5. Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis: et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. 6. Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ, pinguium medullatorum, vindemiæ defæcatæ. 7. Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. 8. Præcipitabit mortem in sempiternum: et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. 9. Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus. 10. Quia requiescet manus Domini in monte isto: et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro. 11. Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum: et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus. 12. Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.
Versus 1: O Lord, You Are My God
1. Fecisti (id est certo facies, ac in tua præscientia et decreto jam fecisti) cogitationes antiquas fideles (q. d. Quæ ab æterno cogitasti et decrevisti, quæque per sanctos Patriarchas et Prophetas olim minatus es, et promisisti de orbis et impiorum excidio, deque piorum gloria, illa fideliter adimplesti, id est adimplebis. Unde optans id fieri subdit), amen, — id est fiat, uti vertunt Septuaginta.
Secundo, Vatablus et Sanchez hebræum אמונה אמן emuna amen, vertunt, fecisti cogitationes antiquas, quæ sunt fidelitas fidelitas, id est fidelissimæ et firmissimæ. Mirum est quod S. Thomas hic in fine capitis exponat amen, quasi sit vox Græca conflata ex α privativo, et μήν, id est luna, q. d. Sine luna, hoc est sine defectu, puta solidum et stabile. Constat enim amen Hebræum esse, et Hebræum, non Græcum habere etymon.
Versus 2: You Have Made the City a Heap
2. Quia posuisti civitatem in tumulum. — Civitatem vocat orbem terrarum, qui majori sui parte est civitas impiorum; hinc gratias agit Deo de illa excisa, et "in tumulum," id est in acervum lapidum, redacta. Eamdem vocat domum (hebraice ארמון armon, id est palatium, notat superbas domos potentum et divitum in orbe) "alienorum," id est impiorum, ut vertunt Septuaginta; impii enim, cum naturaliter per regenerationem in baptismo, aut per Sacramentum pœnitentiæ facti fuerint filii Dei, ipsi tamen sua prava voluntate ad idola aut vitia, quasi ad deos suos degenerarunt et alienaverunt se.
Versus 3: The Strong People Shall Praise You
3. Super hoc laudabit te populus fortis, — sanctorum scilicet et electorum, qui fortiter se suasque cupiditates, mundi illecebras et dæmonis tentationes superarunt. Ita Lyranus. Unde Septuaginta pro populus fortis, vertunt mendicos et iniquitatem sustinentes: hi enim fortes mendicitate, injurias et calumnias generose tolerant. Vertunt ergo ipsi, propter hoc benedicet tibi populus mendicus, et civitas hominum iniquitatem sustinentium benedicet tibi; quia, ut sequitur, factus es fortitudo pauperum, q. d. Pauperes hi hanc suam fortitudinem non sibi, sed tuis, tuæque gratiæ viribus acceptam ferent: agnoscent enim naturæ suæ infirmitatem, seque ex se esse imbecilles, sed fortes ex Deo. Hæc ergo est fortitudo Christiana, quæ adversis non succumbit, sed instar palmæ magis se erigit. Sicut calx aqua, ignis flabello, ferrum cote magis acuitur et accenditur: ita fortitudo et patientia Sanctorum afflictionibus et persecutionibus increscit, magisque inflammatur, nimirum "virescit vulnere virtus," et, ut dicebat Cato: Serpens, sitis, ardor, arenæ Dulcia virtuti: gaudet patientia duris.
Civitas gentium robustarum (hoc est Ecclesia ex validis gentibus congregata) timebit te, — reverebitur te, uti filii observant et reverentur parentes. Ita Septuaginta. Cœlum ergo et cœlestis Jerusalem est civitas fortium, quorum typus fuerunt fortes athletæ Davidis, II Reg. XXIII, 8. Audi hac de re illustrem visionem quam narrat Joannes Moschus in Prato spirituali, cap. X: "Narravit nobis Abbas Athanasius de se: Venit, inquiens, mihi aliquando cogitatio dicens: Quid putas erit certantibus, et non certantibus? Et cum factus essem in exstasi, venit ad me quidam dicens mihi: Sequere me. Adduxit me in quemdam locum plenum luminis et gloriæ, statuitque me juxta unam januam, cujus species enarrari non potest. Audiebamus autem interius quasi multitudinem innumerabilem laudantium Deum. Cumque pulsaremus, audivit quispiam intus, et dixit: Quid vultis? Ait ductor meus: Ingredi volumus. Respondit ille: Non huc ingredietur quispiam in negligentia degens. Sed si intrare vultis, abite, certate, nihil æstimantes vanitates sæculi."
Secundo, Vatablus vertit, civitas gentium violentarum et tyrannicarum (hæ enim hebraice vocantur עריצים aritsim, vers. 4 et 5, ubi pariter Noster robustos vel fortes vertit, ut ibi patebit) timebit te, q. d. Civitas impiorum qui pios oppresserunt, de qua jam dixi, videns tantam sui cladem, serviliter timebit carnificem: hic sensus magis congruit Hebræo aritsim.
Versus 4: A Hope from the Whirlwind
4. Spes a turbine, umbraculum ab æstu, — q. d. Deus Sanctis in omni turbine, id est persecutione et æstu, id est tentatione, fuit protector instar umbraculi, in quo sperarunt, et ad quod confugerunt. Spiritus enim robustorum (hebraice aritsim, id est violentorum tyrannorum) quasi turbo. — Est hic triplex sensus: primus, ut explicet hic Propheta quantus fuerit impiorum turbo et æstus in pios, q. d. Vis et furor, quem violenti homines et dæmones fragilibus fidelibus et sanctis intulerunt, et tempore Antichristi (de eo enim agit) inferent, fuit eritque validus et impetuosus quasi turbo, qui etiam parietem impellit et dejicit, q. d. Ergo merito dixi, quod tu solus fueris eis fortitudo, quia inter medios hostium assultus, quasi inter turbines et fluctus steterunt immobiles quasi rupes et saxa. Idem eorum furor fuit sicut "æstus in siti," id est sicut æstus qui mire affligit sitibundos. Quare tu, o Domine! merito "tumultum" horum "alienorum humiliabis." Ita hæc connectunt et dispungunt Lyranus, Vatablus et Forerius.
Secundus sensus est, ut hæc non ad impios, sed ad Christum pertineant, quasi explicet Propheta quantus sit futurus turbo et æstus, id est furor, Christi in impios: repetendum enim est per zeugma verbum humiliabis, quod sequitur, q. d. Tu, Domine, altos et superbos spiritus arrogantium et tyrannorum humiliabis, sicut turbo vehemens qui parietem impellit et dejicit; et rursum "tumultum," id est vim et potentiam, eorum humiliabis, sicut æstus nimius conficere solet homines in arena ardente et sitiente.
Tertio, aptissime versio nostra juxta editionem Romanam, et Chaldæus hæc ita dispungunt, ut prior pars pertineat ad impios, juxta sensum primo loco datum; posterior vero pars pertineat ad Christum eorum judicem et vindicem, scilicet quæ ait: "Sicut æstus in siti tumultum alienorum humiliabis." Ibi enim est dispunctio, ibique incipit vers. 5, q. d. Quia spiritus robustorum, id est violentorum et impiorum, quasi turbo grassati sunt in pios, hinc tu, o Christe judex! sicut æstus in siti, id est sicut æstus maximus, qualis est in loco arido et siticuloso (ubi nulla est umbra quæ æstum temperet, aut aqua quæ æstuantem refrigeret), mire viatores sudantes et sitibundos affligit: ita et tu in die judicii valde affliges alienos, id est impios, qui se a te alienarunt, ob eorum tumultus quibus fideles tuos vexarunt, eosque calore et igne æterno exures, ibique ariditate et siti intolerabili conficies, ut cum divite Epulone petant aquam qua linguam refrigerent, et ne vel guttam impetrabunt.
Versus 5: You Shall Make the Branch of the Mighty Wither
5. Et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium (hebraice aritsim, id est violentorum, ut supra) marcescere facies. — Pagninus vertit, sicut æstus sub umbra nubis propago fortium humiliabitur, q. d. Sicut frangitur æstus superveniente nube: ita propago impiorum frangetur et debilitabitur a Deo vindice. Verum melius vertit Noster. Pro cujus expositione, nota æstum qui ex densis nubibus provenit esse vehementissimum: solares enim radii angustiis nubium constricti et condensati validius agunt, feriuntque homines, agros et vineas. Symbolice, hic æstus nubis notat sententiam Christi judicis in nube residentis, qua impios cruciabit uretque dicens: Ite, maledicti, in ignem æternum.
Rursum pro propaginem hebraice est זמיר zamir, id est putatio, proventus vitium, puta uvæ quæ putantur, et vina quæ ex uvis putatis proveniunt, per quæ synecdochice omnes impiorum deliciæ et voluptates significantur: voluptuarii enim maxime gaudent vino et symposiis. Sensus ergo est, q. d. Sicut nubes æstuans torret terram et vineas, ita Christus in die judicii perdet et exuret omnes impiorum delicias, quibus se oblectabant.
Quocirca apte et pie notat Sanchez illustre discrimen æstus, id est tribulationis, justorum et injustorum. Æstuant, inquit, justi urgentibus et urentibus impiis: sed æstus ille brevis est, et temperatus a Deo, qui eis est umbraculum ab æstu, id est nubes opposita a tyrannorum ardore. Æstuant impii, sed æstu ad dolorem atque ardorem gravi, et ad durationem æterno: imminet eis Deus quasi nubes ardens et torrens, quæ eos æternis flammis cruciet; et marcescere faciat propaginem, id est, omnes superioris vitæ voluptates.
Versus 6: A Feast of Fat Things on This Mountain
6. Et faciet Dominus, etc., in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiæ. — Opponit convivium hoc vindemiæ sanctorum, propagini, id est vino et deliciis, impiorum marcescentibus et exurendis, de quo vers. præced. Nota, quod ait, "in monte hoc," erat tum Hierosolymis Isaias, et digito demonstrabat montem Sion, aut ei vicinum montem Olivarum. Nam juxta hunc montem Christus sedens in aere quasi super Sion, et super vallem ipsam Josaphat, ac super montem Olivarum, peraget judicium, ibique suos electos glorificare, et æternis deliciis pascere incipiet, idque acere perget in Sion cœlesti per omnem æternitatem.
Jam primo, Eusebius, lib. I De Demonstr. cap. ult., Cyrillus, Procopius, Cyprianus, vel potius Rufinus in Expositione Symboli, et ex iis Leo Castrius, hæc accipiunt de convivio Eucharistico corporis et sanguinis Christi, quæ summæ Sanctorum sunt deliciæ: quare per convivium hoc medullatorum et vindemiæ sanctorum non intelliguntur carnales, sed spirituales et summæ deliciæ, per catachresin: deliciæ, inquam, Sanctorum in cœlo, quas hic prælibamus in Eucharistia. Unde ad Eucharistiam hic alludit, præsertim quia caro Christi in Eucharistia propter unionem hypostaticam cum Verbo, habet vim, vel physicam, ut aliqui Doctores volunt, vel potius moralem vivificandi; ita ut ejus virtute ad gloriam et immortalitatem, atque ad delicias cœlestes resurrectura sint corpora Sanctorum, ut patet Joan. VI, 50 et 57, uti explicant S. Cyrillus et Leontius.
Verum dico ad litteram hic agi de deliciis Beatorum: utriusque enim speciei meminit, scilicet panis et carnis, cum vocat convivium medullatorum; et vini ac sanguinis Christi, cum vocat convivium vindemiæ, id est vini ex vindemia expressi. Eucharistia enim præ omnibus epulis mentem saginat, impinguat et inebriat; adeo ut sancta quædam virgo solita sit dicere: "Mihi certum est vel unicam Eucharistiæ sumptionem, si fiat cum vero spiritu et sensu devotionis, aptam natamque esse efficere, ut anima perveniat ad magnam vitæ virtutisque perfectionem." Unde et S. Monica, sumpta Eucharistia, quasi mente ebria exclamabat: "Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum." Unde Septuaginta hic vertunt, bibent in lætitia, bibent vinum, ungentur unguento. Unctionem hanc ad sacramentum Confirmationis, in quo chrismate ungimur exterius, et interius robore Spiritus Sancti, ut quasi athletæ Christi, ejus fidem profiteamur et propugnemus usque ad mortem et martyrium, referunt S. Cyrillus Hierosolymitanus et Alexandrinus, et post eos Theophanes Episcopus Nicænus, in Concordia novi et veteris Testamenti.
Nota: Convivii hujus cœlestis deliciæ denotantur per duo: primo, per pinguia (id est bene saginata) medullata; medulla enim ossium est delicatissima, et arguit carnes esse delicatissimas. Secundo, per vindemiam, id est, vinum defæcatum, hoc est purissimum, limpidissimum et suavissimum. Pro vindemia hebraice est שמרים scemarim, id est, fæces quæ sunt in fundo vasis, quæque vina ipsa conservant, a radice שמר schamar, id est, servavit, conservavit: optimum enim vinum est, quod in suis fæcibus quasi residet, ibique nativum saporem et vigorem retinet et conservat. Rursum in dolio vinum optimum, id est quod non longe a fæcibus distat. Aiunt enim physici et inter eos nostri Conimbricenses, tractat. in Meteor., cap. IX, in dolio mellis optimum esse, quod est in imo sive fundo: in dolio olei optimum oleum esse, quod est in summo: in dolio vini optimum esse vinum, quod est in medio; horumque hanc dant causam: quia optimum id mel habetur, quod minus fluit, et quasi saccharum concrescit: tale vero suo pondere ad ima labitur. At oleum id excellit, quod nitidius est et defæcatius, magisque aereum: hoc autem quia levius, innatat. Denique, vis vini in calore consistit, qui ut noxam fugiat, maxime colligitur circa medium: summa enim pars ab aere proximo læditur, et vappescit. Sensus ergo est, q. d. In cœlis erunt deliciæ suavissimæ et plenissimæ, quales in hac vita æstimantur esse in convivio, ubi non nisi altilia medullata, et vinum scemarim, hoc est optimum et delicatissimum, gustanda proponuntur.
Innuit Propheta vinum, id est consolationem, etiam spiritualem, a Deo immissam in hac vita non esse omnino defæcatam, sed semper cum aliqua fæce et acore crucis et tribulationis permixtam esse: consolatio enim liquida et limpida cœlo reservatur. Pari modo in hac vita Sancti acti in Domino comedunt quasi carnem et ossa, sed in cœlo comedent medullam.
Refert Xenophon Cyrum hoc stratagemate suos Persas ad bellum, ejusque labores incitasse: jussit eos in sylvam ire, ibique toto die ingenti labore ligna cædere; postero die omnes opiparo et splendido convivio excepit. Deinde quæsivit ex eis, uter dies eis videretur melior, pridianus an hodiernus, utrum mallent? Responderunt omnes extemplo, hodiernum, utpote gaudii et deliciarum, cum pridianus fuisset laboris et afflictionis. Tum Cyrus: Si talem diem perennem habere vultis, modico tempore vobis laborandum est, ac certandum cum hostibus; ita enim eos vincetis, eorumque opibus ac deliciis immensis jugiter fruemini. Idem dicit Christus athletis suis: Vos estis, inquit, qui permansistis mecum in tentationibus meis; et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo: et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel, Luc. XXII, 30. Et alibi dicitur, quod faciet illos discumbere in regno Patris, et transiens ministrabit illis. Age ergo, o miles Christiane! certa viriliter, vince teipsum, et omnia vicisti; sustine parumper, alge, abstine, humiliare, ægrota, suda, fer verba dura et verbera; brevi coronaberis, brevi epulaberis in mensa Christi, omnibusque bonis afflues: Momentaneum enim et leve tribulationis nostræ æternum gloriæ pondus operatur in nobis.
Versus 7: He Shall Cast Down the Bond
7. Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati, — id est, oppressionem diaboli, vincula errorum, morborum, persecutionum, miseriarum, tribulationum et mortis, quæ mox ut Adam peccavit, omnibus hominibus cœpit infligere, quibusque homines astricti et colligati tenebantur.
Et telam quam orditus est super omnes nationes. — Quod prius vocavit vinculum, hic alia metaphora vocat telam: ex tela enim fiunt involucra, funes et vincula. Sic Poetæ fatum, sive decretum Dei de quolibet homine explicant per telam et stamina Parcarum, quæ cuique nent, id est dispensant, bonam vel malam sortem pro meritis, et pro voluntate Dei; de iis enim dicitur: Clotho rotat fusum, Lachesis net, et Atropos occat.
Secundo, Haymo vertit, præcipitabit faciem Dominatoris. Secundo, S. Hieronymus: Absorberi, inquit, faciet faciem mortis, et vincula quibus universi populi ligabantur; de quo dicitur Ecclesiast. XL, 1: "Jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ, in matrem omnium." Tertio et plenius, præcipitabit faciem vinculi, id est ipsum vinculum, hoc est peccatum originale, ejusque effectus et vincula: unde hebraice est חלוט hallot, hallot, id est vinculum, vinculum, id est plurima omniaque vincula. Noster vertit colligatum, id est replicatum et involutum, ut multis spiris quasi vinculis hominem constringat, et arctius vinciat: omnia enim hæc mala et vincula dependent, et quasi colligata sunt tum inter se, tum cum primo Adæ peccato. Vincula ergo hæc sunt ærumnæ hujus vitæ, et mortalitatis post lapsum Adæ, q. d. Deus dirumpet omnia hæc vincula.
Versus 8: He Shall Cast Down Death Forever
8. Præcipitabit mortem in sempiternum. — Ecce hic præcipuam vinculi et telæ partem nominat et explicat, scilicet mortem: hunc locum citat S. Paulus, I Corinth. XV: Absorpta est, inquit, mors in victoria: pro בלע billa enim in piel, id est præcipitabit, absorbebit, legit בלע bulla in pual, id est præcipitata, absorpta est: deinde hebræum לנצח lanetsach, tam verti potest in victoria, quam in sempiternum.
Et auferet Dominus Deus lacrymam. — Ecce alia pars vinculi, scilicet ploratus, gemitus et lacrymæ in tot ærumnis et afflictionibus hujus vitæ. Huc allusit S. Joannes, Apocal. XXI, 4: "Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra." Ecce vincula quæ Deus a Beatis auferet.
Versus 9: This Is Our God
9. Et dicet in illa die: Ecce Deus noster iste (scilicet Christus Jesus, id est Salvator noster, quo alludit hebræum יושיענו ioscienu, id est salvabit nos salute æterna, q. d. Semper durabit ista Christi salvatio: ita S. Hieronymus), et lætabimur (בישועתו biscuato, id est) in salutari ejus, — ut vertit Noster, id est in salute ejus, ut vertunt Septuaginta.
Versus 10: The Hand of the Lord Shall Rest on This Mountain
10. Requiescet manus Domini in monte isto. — "Manus," id est potentia Dei, q. d. Deus suas opes, suas delicias, suam magnificentiam exeret, et potenter ac liberaliter effundet Beatis in Sion, id est in cœlo. Ita Adamus. Hic sensus est genuinus. Secundo, Sanchez, "manus," scilicet ultrix Dei, requiescet, id est cessabit in cœlo, q. d. Deus amplius suos Sanctos non castigabit ut purget et expiet, uti fecit in hoc mundo. Tertio, alii, q. d. Deus sua manu, id est potentia, immenso gaudio replebit Sanctos, dando eis æternam quietem.
Et triturabitur Moab sub eo. — S. Thomas per Moab proprie accipit Moabitas, quasi hic Isaias de iis prædicat, quod subigendi sint a Machabæis. Verum non de Machabæis, sed de Beatis hic agitur, eorumque hostibus, scilicet dæmonibus et damnatis, quos synecdochice vocat Moab: quia Moabitæ fuerunt perpetui hostes populi Dei, sive Judæorum, eosque ad libidinem et cultum sui idoli Beelphegor, id est Priapi, illexerunt, Numer. XXV, q. d. "Moab," id est populus impiorum, ideoque damnatorum, "sub eo," scilicet Christo judice, ejusque populo sancto et beato, "triturabitur," id est calcabitur et affligetur.
Sicuti teruntur paleæ in plaustro. — Alludit primo ad Orientales, qui ob fœni penuriam paleas dant jumentis: Habent autem carpenta serrata, rotis per medium in serrarum modum se volventibus, quæ stipulam conterunt et comminuunt in paleas, inquit S. Hieronymus. Secundo, alludit ad Davidem, patrem et typum Christi, qui Moabitas concidit et conculcavit, II Regum, cap. VIII, 2.
Pro plaustro hebraice est מדמנה madmena, quod a radice דמה dama, id est, succidere, descendit, significatque plaustrum serratum et scindens, uti vertit Noster et Septuaginta. Verum Chaldæus, Symmachus, Vatablus et passim recentiores Hebræi madmena vertunt, sterquilinium, a radice דמן domen, id est stercus, q. d. Deus calcabit Moab, id est impios, sicuti calcantur paleæ in sterquilinio, ut fiant stercus.
Versus 11: As a Swimmer Stretches Out to Swim
11. Et extendet manus suas sub eo, sicut extendit natans ad natandum. — Pro sub eo hebraice est in medio ejus. Unde Vatablus hoc de Christo exponit, q. d. Sicut peritus natandi solet porrigere et extendere utramque manum secundum aquam: ita porrecta utraque manu hostes suos, scilicet impios, cædet Christus, idque virtute et merito crucis, in qua brachia in crucem expandens, salvavit graces, ubi manus suas inter impios extendit, quasi natans in aqua doloris, æque ac amoris. Crux ergo fuit plaustrum, quo Christus serravit et comminuit impios: unde pro allisione manuum, quæ sequitur, aliqui vertunt, in perforationibus manuum.
Verum Noster, Septuaginta et alii hæc referunt ad Moab, q. d. Dæmones, et omnes impii ita a Christo judice calcabuntur, ut dent speciem hominis plane victi, qualis est species natantis, qui explicans et rejectans brachia, gestum præfert hominis omnino desperati et victi. Ita S. Hieronymus, Adamus et alii. Comparat ergo eos naufrago natanti in mari; quia, sicut talis in abysso maris volvitur, ita impii, facto salutis naufragio, volvuntur in abysso gehennæ ignis et tormentorum. Secundo, sicut in vasto mari natans manus quaquaversum extendit, ut arborem, vel rupem in quam evadat, comprehendat, sed frustra; nihil enim invenit quod capiat, quo effugiat: ita damnati frustra captant pœnarum effugia aut levamina; quocumque enim se jactent, flammis cinguntur et obruuntur. Tertio, sicut natans in mari desperat de vita, ita et improbi desperant de salute.
Et humiliabit (Christus) gloriam ejus, — scilicet "Moab," id est reproborum. Hebræi enim sæpe silenter commutant personas, uti hic a Moab ad Christum transitur, vide Can. XIV et XVI. Sanchez tamen pergit hæc accipere de Moab, q. d. Moab "humiliabit," id est deprimet, fastum et "gloriam," id est gloriationem, ejus, id est suam: hebræum enim vau affixi tam suam quam ejus significat.
Versus 12: The Fortifications Shall Fall
12. Et munimenta, — q. d. O Moab! o reprobi! Christus in die judicii omnia in quibus nunc confiditis evertet. Est enallage personæ: transit enim a tertia ad secundam.
Moraliter, S. Augustinus vel quisquis est auctor lib. De Anima et spiritu, tom. III operum S. Augustini, certe non est indoctus, multaque habet digna lectu. Trithemius putat esse Hugonis Victorini: nam non esse Augustini patet cap. XXXVII, ubi citat Boetium, qui Augustino fuit posterior; hic, inquam, auctor graphice gloriam et gaudia Beatorum in cœlis, quæ hic perstringit Isaias, depingit, ordineque ita recenset.
Primo, mutuam omnium charitatem, et exinde mutuum gaudium: "Contemplemur, inquit cap. XXXVII, quæ sit ipsa societas beatorum spirituum, quæ majestas visionis Dei, et quomodo Deus æternæ visionis suæ dulcedine Sanctos suos reficiat: nemo enim in hac vita digne pensare potest, quanta sit illa felicitas, Deum facie ad faciem videre; quanta suavitas, melos illud angelicum audire; quanta jucunditas, omnium Sanctorum societatem habere: tantum enim unusquisque gaudebit de beatitudine alterius, quantum de suo gaudio ineffabili: et quot socios habebit, tot gaudia habebit. In illa gloria nihil delectabilius ad contemplandum invenio, quam intimi amoris affectum, quo unusquisque tantum amabit alterum, quantum seipsum, et Deum plusquam se, et Deus plus illos quam illi semetipsos; et hoc perpetuo gaudio.
Secundo, omnium bonorum copiam et affluentiam: Quidquid, inquit, expedit, et quidquid delectat, ibi est, omnes videlicet divitiæ, et deliciæ, omnis requies, et omne solatium: quid enim ibi deesse potest, ubi Deus est, cui nihil deest? Quotquot ibi sunt, Dii sunt: omnes cognoscunt Deum sine errore, vident sine fine, laudant sine fatigatione, amant sine fastidio. Tertio, delectationem, quam Beati percipiunt ex visione Dei: "Semper vident, inquit, et semper videre desiderant; tam desiderabilis est ad videndum: semper amant, et semper amare desiderant; tam dulcis est ad amandum. In hac delectatione requiescunt pleni Dei; adhærentes semper beatitudini, beati sunt; contemplantes semper æternitatem, æterni sunt; juncti vero lumini, lux facti sunt. O beata visio! videre Regem Angelorum in decore suo, videre Sanctum sanctorum, per quem omnes facti sunt.
Sancte, et exsultate, justi, quia videtis quem amastis; habetis quem desiderastis diu; tenetis quem amittere nunquam timetis: ipse est salus, vita, pax et omnia bona." Quarto, plenissimam pacem et suavitatem: "Quanta pax ibi est, ubi nulli vestrum quidquam repugnat, vel ab alio, vel a seipso: sed ipse Dominus regit vos, et nihil vobis deerit: gustate ergo et videte quoniam suavis est Dominus, suavis est ad gustandum. Tantæ suavitatis magnitudinem vos qui experti estis, nobis qui nunquam tale quid gustavimus intimare non potestis: tanquam si quis mellis dulcedinem ei, qui nunquam dulce gustavit, verbis indicare velit." Quinto, possessionem boni immensi, quod est ipse Deus: "Excita nunc, inquit cap. LXIV, anima mea, et erige totum intellectum, et cogita quantum potes, quale et quantum sit hoc bonum; si enim singula bona delectabilia sunt, cogita attente quam delectabile sit illud bonum, quod continet jucunditatem omnium bonorum, et non qualem in rebus creatis sumus experti; sed tanto differentem, quanto differt Creator a creatura: si enim bona est vita creata, quam bona est vita creatrix! si ita jucunda est salus facta, quam jucunda est salus quæ facit omnem salutem! si amabilis est sapientia in cogitatione rerum creatarum, quam amabilis est sapientia quæ omnia creavit ex nihilo! Denique si multæ et magnæ delectationes sunt in rebus delectabilibus, qualis et quanta est delectatio in illo qui fecit ipsa delectabilia!"
O qui hoc bono fruetur, quid erit, et quid illi non erit! certe quidquid volet erit, et quidquid nolet non erit. Sexto, possessionem pulchritudinis, sanitatis, sapientiæ, melodiæ, honoris, divitiarum, et omnium bonorum, quæ hic vel gustare, vel concipere possumus: In cœlo, inquit, est quidquid amatis, quidquid desideratis: si delectat pulchritudo, fulgebunt justi sicut sol; si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt similes Angelis Dei: quia seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale, potestate utique, non natura; si delectat longa et salubris vita, ibi est sana æternitas, et æterna sanitas, quia in perpetuum vivent, et salus justorum a Domino; si satietas, satiabuntur, cum apparuerit gloria Domini: si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei; si melodia, ibi Angeli sine fine concinent Deo; si quælibet munda voluptas, torrente voluptatis delectatis suæ potabit eos Dominus; si sapientia, omnes erunt docibiles Dei; si concordia, cibus erit illis una voluntas Dei; si potestas, introibunt in potentias Domini, et omnipotentes erunt suæ voluntatis, ut Deus suæ. Nam sicut poterit Deus quod volet per seipsum, ita poterunt illi quod volent per illum; si honor et divitiæ, Deus servos suos bonos et fideles super multa constituet, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi; si vera securitas, certe ita erunt certi nunquam illud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt nec se sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum a dilectoribus suis invitis ablaturum."
Septimo, quod non sua solius, sed et singulorum aliorum beatitudine gaudebit quisque, eritque beatus non semel, sed centies millies: "Præterea in illa perfecta charitate innumerabilium beatorum angelorum, et hominum, ubi nullus minus diligit alium quam seipsum, erit gaudium innumerabile: si ergo cor hominis de tanto suo bono vix capiet gaudium suum, quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum in perfecta illa felicitate? Certe, cum unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam seipsum, et omnes alios secum, ita magis gaudebit absque æstimatione de Dei felicitate, quam de sua et omnium aliorum securitate." Octavo, fruitionem Dei, indeque gaudium tantum... ut cor humanum naturaliter illud capere non possit, sed hoc gaudio rumperetur, et finderetur, nisi Deus illud supra naturam in tanto gaudio roboraret et conservaret: sic Deum diligent toto corde, tota mente, tota anima, ut totum cor non sufficiat dilectioni; et sic gaudebunt toto corde, ut totum cor non sufficiat plenitudini gaudii: tantum est gaudium. In illa æterna beatitudine et perfecta Dei fruitione fruemur, videntes eum in omnibus creaturis, et eum in nobis ipsis, et, quod his omnibus ineffabiliter jucundius erit atque beatius, ipsam quoque cognoscentes in semetipsa Trinitatem, et contemplantes. In hoc enim est vita æterna et perfecta, ut videamus Deum sicuti est in seipso. Pax Dei est in illa beatitudine, quæ exsuperat omnem sensum et intellectum, et multo magis omnem sermonem nostrum: quod ergo nulli donatum est experiri, nullus conetur effari. Mensuram, ait Dominus, bonam dabit in sinus vestros, confertam in interiore homine, coagitatam in exteriore, supereffluentem in Deo ipso: ibi cumulus felicitatis est, ibi supereminens gloria, ibi supereffluens beatitudo."
Nono, dotes corporis gloriosi: loquens de dotibus hisce ait: Habebit terra nostra immortalitatem, ne timeat denuo se in pulverem redigendam: resurgens enim corpus nostrum jam non moritur: habebit etiam impassibilitatem, ne miseriis subdatur: tanta enim in eo erit agilitas, ut possint Beati, si velint, absque ulla mora et difficultate ipsam quoque cogitationum nostrarum sequi ad omnia velocitatem. Deest adhuc pulchritudo: hanc pulcherrimam habituri sumus. Salvatorem enim exspectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ, exhibens quod promisit: Quoniam fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum; et sic replebitur majestate Domini omnis terra. Deus erit finis desideriorum nostrorum, quem sine fine videbimus, sine fastidio amabimus, sine fatigatione laudabimus.
Idem anterius, cap. XXXVI: "Amor, inquit, sensus est: nam sicut exterior homo circa ista temporalia quinquepartito sensu afficitur, id est visu, auditu, gustu et ceteris: sic interior homo in beata vita circa quinque ineffabilia Dei, ineffabili amore afficietur. Cum enim Deum suum amabit, quamdam lucem, quamdam vocem, quemdam odorem, quemdam cibum, et quemdam amplexum interiorem amabit: ibi enim fulget, quod non capit locus; ibi sonat, quod non rapit tempus; ibi olet, quod non spargit ventus; ibi sapit, quod non minuit edacitas; ibi hæret, quod non divellit satietas: ibi siquidem videtur Deus sine intermissione, cognoscitur sine errore, amatur sine offensione, laudatur sine fatigatione.
Ex quibus omnibus recte infert S. Gregorius, hom. 37 in Evangelio: Ad magna præmia perveniri non potest, nisi per magnos labores: unde et Paulus egregius prædicator dicebat: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Delectet igitur mentem magnitudo præmiorum, sed non deterreat certamen laborum.