Cornelius a Lapide

Isaias XXVI


Index


Synopsis Capitis

Primo, est canticum Beatorum, quo gratias agunt Deo de sua felici sorte. Secundo, vers. 10, orat Propheta Deum, ut impios per flagella ad rectam vitam et ad salutem compellat; eo quod prosperitas ad luxum, flagella ad virtutem et ad Deum homines reducant. Tertio, vers. 19, spe resurrectionis hortatur justos, ut alacriter mortem et dura omnia sustineant, quasi ad coelum aspirantes.


Textus Vulgatae: Isaias 26:1-21

1. In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale. 2. Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. 3. Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. 4. Sperastis in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum. 5. Quia incurvabit habitantes in excelso, civitatem sublimem humiliabit. Humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem. 6. Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum. 7. Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. 8. Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animae. 9. Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. 10. Misereamur impio, et non discet justitiam: in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini. 11. Domine, exaltetur manus tua, et non videant: videant, et confundantur zelantes populi: et ignis hostes tuos devoret. 12. Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. 13. Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. 14. Morientes non vivant, gigantes non resurgant: propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum. 15. Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti: numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terrae. 16. Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. 17. Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus a facie tua, Domine. 18. Concepimus, et quasi parturivimus et peperimus spiritum: salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terrae. 19. Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent: expergiscimini, et laudate qui habitatis in pulvere: quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam. 20. Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. 21. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum: et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.


Versus 1: The City of Our Strength Is Sion

1. CANTABITUR CANTICUM ISTUD (a Beatis) IN TERRA JUDA, — puta in Sion, id est in Ecclesia coelesti, de qua hactenus egit. Ibi enim erit aeterna Dei laus et confessio: hanc enim significat Juda, praesertim cum videbunt tantam suam gloriam, et tantam Moab, id est damnatorum, poenam se evasisse. Ita S. Hieronymus.

Secundo, S. Cyrillus haec adaptat quoque Ecclesiae militanti, quae est via et inchoatio Ecclesiae coelestis et triumphantis.

URBS FORTITUDINIS NOSTRAE SION SALVATOR, PONETUR IN EA MURUS ET ANTEMURALE. — Septuaginta, perigitages, id est circummurale; Symmachus, firmamentum: hoc enim est Hebraeum חיל chel. Vox salvator referri potest vel ad praecedentia, vel ad sequentia. Ad praecedentia referunt Biblia Romana, et S. Hieronymus et Adamus, tumque sensus est, q. d. Urbs fortitudinis nostrae, id est fortitudo nostra, protectio nostra secura, et habitatio quieta instar urbis Sionis est Christus Dominus: quia ipse erit murus et antemurale nostrum, id est instar muri et antemuralis fortissimi tutabitur et muniet Beatos in coelo. Simili tropo dicitur Proverb. XVIII, 10: Turris fortissima, nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur; et Jerem. cap. I, 18: Dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, etc., regibus Juda, etc. Aliter S. Gregorius, hom. 14 in Ezech.: In sancta, inquit, Ecclesia Dominus (Christus) murus nobis, et Prophetae ejus antemurale, sunt positi: quia ad nos, quos ipse perfecte protegit, etiam Prophetarum verba in fidei constructionem venerunt. Aliter quoque S. Hieronymus: Murus, ait, Ecclesiae est fides; antemurale, sunt bona opera. Et S. Bernardus, serm. 5 De Assumpt. B. Mariae: Murus, inquit, est continentia, antemurale patientia. Quod eleganter prosequitur, serm. 3 De Dedicat. Ecclesiae.

Sic Alcidamas dixit Philosophiam esse vallum et septum legum, quasi in ea sita sit summa et robur legum; quod citans Aristoteles, lib. III Rhetor., immerito reprehendit.

Secundo, to salvator ad sequentia cum Hebraeis referri potest, idque est aptius et concinnius, q. d. Urbs nostrae beatitudinis, puta Sion coelestis, erit munitissima et fortissima, ita ut nulla vis, nulla aetas eam convellere, nec portae inferi ei praevalere possint. Causa est: quia Salvator Christus erit ei murus et antemurale, id est fortissimus circumquaque custos et protector. Ita S. Thomas, Hugo, Forerius, Vatablus, Sanchez et alii. Unde significantius Hebraea pro Salvator habent ישועה iescua, id est salus, hancque exhibent sententiam: Urbs fortitudinis nobis est, salus ponet muros et propugnaculum. Ita Vatablus; vel, ut alii: Deus salutem ponet ei in muros et propugnaculum, quasi dicat: Vis scire quam fortis sit illa Beatorum civitas? Audi: ipsa salus suis muris et propugnaculis eam cinxit, Deus posuit ipsam salutem ei pro muris et propugnaculis: ipsa ergo salus urbem undique cingit et propugnat. Nemo autem est, qui ipsi saluti et incolumitati nocere possit. Rebus quidem quae salutem non habent, crastina die salus auferri potest: at salutem ipsam quis labefactabit? Simili modo dicitur cap. LX, 18: «Occupabit salus muros tuos,» etc., ut qui salvus et incolumis esse velit, ad te confugiat. Ita Forerius. Unde et Arabicus vertit: Urbs cujus roborata est (vel invaluit) salus posuerunt murum et filium muri, hoc est antemurale. Jam noster Interpres pro salus vertit, Salvator; hic enim est salus causalis Sionis coelestis: quia ei plenam salutem affert. Nec enim salus a Salvatore, aut Salvator a salute divelli potest. Opponit urbem Sionem Moab, id est coelum inferno, Beatos damnatis; nam de Moab dixit: «Munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.» De Sione vero ex adverso dicit, quod salus ei erit murus et antemurale, ita ut ruinam, excidium aut cladem timere non debeat. Per antemurale intelligit vel vallum et semilunam, quae fit ante portam et muros, ut ab iis cives hostem arceant, vel ipsa rotunda valla, quae instar turrium inter muros excurrunt et prominent, ut ex iis incolae hostem ad muros accedentem jaculis configere et depellere possint.

Ita ad litteram Salvator fuit murus et antemurale Clodoveo regi Francorum adhuc pagano. Cum enim in bello contra Alemannos succumberet, invocavit Jesum Christum quem colebat ejus uxor Clotildis, promittens, si vinceret, se fore Christianum. Quare conversa belli sorte ipse vincere coepit. Alemanni cedere, qui tandem ei se subdiderunt; itaque ipse Christianus effectus est, ut narrat Gregorius Turonensis, De Gestis Francorum, lib. II, cap. xxx.

Moraliter, Jesus, id est Salvator, est fortitudo nostra, murus et antemurale: nam primo, nos curat ab omni infirmitate et vitio; itaque ad amorem sui nos incitat et inflammat: quis enim salutem suam et suum non amet Salvatorem? Audi S. Augustinum in Psalm. CI: «Ligari se volunt homines et secari, daturi pro incerta sanitate et certam dolorem, et magnam mercedem: Deus te quem fecit, et certus curat, et gratis.»

Secundo, dirigit rectam intentionem ad Deum et ad salutem. Hinc Paulus docet, I Corinth. X, omnia in nomine Jesu facienda. Si enim, ut ait Chrysostomus, homil. 9 in epist. ad Coloss., Consulum nomina securitatem litteris addunt, multo magis Christi nomen. Igitur in nomine Jesu omnia facias, et prospere succedent: omnia ista discamus non solum verbo tenus, sed et ipsis operibus adimplere.

Tertio, est excitamentum humilitatis et spei: quia dum salutem a Jesu et speramus et petimus, nostras miserias, et morbos, ac peccata et confitemur, et accusamus, et tanquam medico nos ipsos offerentes, malorum nostrorum ab eo remedium exspectamus: quis enim a Salvatore non speret salutem?

Quarto, est ad devotionem stimulus, ut, sicut ipse in mei beneficium ac salutem seipsum mihi totum tradidit, ita et ego ejus totus sim, qui totus factus est meus, et dulcescat cor meum, et labia in hoc suavissimo Jesu nomine: quemadmodum S. Franciscus tanta cordis dulcedine recreabatur, dum illud proferret, ut etiam labia lingeret; sicuti ii faciunt qui dulcissimum aliquid ore gustaverunt.

Quinto, gratitudinem docet, quam ei pro tanto salutis beneficio debemus, praesertim si attendamus quanto pretio ei nostra haec salus constitit: siquidem, ut recte S. Bernardus ait: «Quando me creavit, dixit, et facta sunt; cum me redemit, dixit multa, fecit mira, pertulit dura, et non tantum dura, sed et indigna.»

Sexto, provocat ad obedientiam; quia hoc sibi tam magnum nomen ipsum promeruisse ex obedientia, Paulus affirmat, Philip. II, quia nempe factus est obediens usque ad mortem, donavit ei Deus Pater nomen quod est super omne nomen.

Septimo, invitat ut in omni necessitate ad hoc sanctissimum nomen invocandum, tanquam ad sacram anchoram confugiamus. Audi S. Bernardum, serm. 15 in Cantic.: Cui, ait, in periculis palpitanti et trepidanti, invocatum virtutis nomen non statim fiduciam praestitit, depulit metum? cui in adversis diffidenti, jam jamque deficienti, si nomen adjutorii sonuit, defuit fortitudo?

Octavo denique, hoc sacratissimum Jesu nomen omnem plane Christianam edocet perfectionem. D. Paulus, I Cor. I, ad unionem ac perfectionem hoc titulo urget: Obsecro, ait, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut ad ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia, q. d. Per hoc gloriosum nomen vos adjuro, cui tantum debetis, qui est princeps pacis ac salutis, qui inimicitias in corpore suo interfecit, qui a vobis hoc merito exposcit, ut perfecti sitis, hoc est interius exteriusque uniti. S. Bernardus loco citato: Cum nomino, inquit, Jesum, hominem mihi propono mitem, et humilem corde, benignum, sobrium, castum, misericordem, omni denique sanctitate ac honestate conspicuum; cumque ipsum Deum, qui suo me exemplo sanet, ac roboret adjutorio: sumo itaque mihi exempla de homine, et auxilium a potente.

Denique S. Hieronymus: Salvator, ait, est murus bonorum operum, et antemurale fidei. Non enim sufficit murum habere fidei, nisi fides bonis operibus confirmetur. Nota hoc, Luthere, nota Calvine. Jesus ergo Ecclesiae et fideli est murus et antemurale, est prora et puppis, est fossa et vallum. Sic Scipio Romanis, contra Annibalem et Carthaginenses, dicitur fuisse fossa et vallum, puta omne praesidium, omne tutamentum, omne robur.


Versus 2: Open the Gates

2. APERITE PORTAS, ET INGREDIATUR GENS JUSTA. — Notat S. Hieronymus hic mutari personas: est enim quasi dialogus. Vide Can. XIV. Censet ergo ipse haec esse verba Christi ad Angelos, q. d. O Angeli! reserate coelum, ut Sancti mei asseclae intrent ad illam visionem pacis, quam per fidem et gratiam meam hic sperarunt.

Secundo, probabiliter Sanchez censet haec esse verba Beatorum, qui audientes a Judice: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum; exsultantes dicunt ad Angelos: Aperite, o Angeli! portas coeli, ad quod jam ascendimus cum triumphali plausu, ut ingrediatur gens quae justitiam coluit, et veritatem servavit.

Tertio, Cyrillus putat haec esse verba Dei ad Apostolos, q. d. Vos, o Apostoli, eorumque imitatores! patefacite Gentibus aditum per praedicationem in Ecclesiam, ut fiant gens justa, et custodiant veritatem. Verum patet ex dictis haec non dici de Gentibus in Ecclesiam, sed de Beatis in coelum ingressuris.


Versus 3: The Old Error Has Departed

3. VETUS ERROR ABIIT. — Hebraice est יצר סמוך ietser samuch: quod primo, Symmachus et Aquila vertunt, cogitatio nostra firmata est, q. d. Gaudemus quia mens nostra in contemplatione primae veritatis, scilicet in Dei visione, defixa et stabilita est.

Secundo, Pagninus vertit, desiderium conjunctum est, q. d. Jam fruimur votis nostris, quidquid desideravimus possidemus. Deo enim jungimur, eum tenemus, qui implet in bonis omne desiderium nostrum.

Tertio et optime, Noster ietser vertit, figmentum, errorem, q. d. Nunc patet vetus voluptuariorum et damnatorum error, quo stulti et insani ab eis judicabamur, quod arctam et asperam Christianae vitae semitam ingrederemur: nunc enim patet nos fuisse sapientes, illos vero stulte errasse. Ecce enim adepti sumus pacem, id est bonorum omnium abundantiam, quam nobis, o Domine! contulisti, et conservabis in aeternum, quia eam a te speravimus, ac propter eam dura omnia sustinuimus. Vide hunc reproborum errorem pathetice ab ipsismet agnosci, et plangi, Sapient. V, 3.


Versus 4: You Have Hoped in the Lord

4. SPERASTIS IN DOMINO IN SAECULIS AETERNIS. — Pro sperastis hebraice est sperate, ut sit Beatorum invicem sibi gratulantium vox et congratulatio, quasi dicant: O beati! qui jam beatam vitam inchoatis, sperate et confidite in Deo per omnia saecula: ille enim per omnem aeternitatem hanc beatitudinem vobis certam praestabit et conservabit.

Alii putant esse verba Isaiae ad homines, vanis seculi opibus et pompis deditos, q. d. Nolite, o seculares, o mundani! haec vana et caduca sectari, sed instar beatorum ambite aeternas opes et honores, Deo serviendo et in illum sperando.

IN DOMINO DEO FORTI IN PERPETUUM. — Hebraice, quia in Domino Deo est צור עלמים tsur olamim, id est petra saeculorum, id est constantia, firmitas et robur perpetuum, quod nunquam finem inveniet; ut merito in eum spes vestras defigere possitis, scientes eas nunquam per omnem aeternitatem frustratum iri.


Versus 5: He Shall Bring Down Those Who Dwell on High

5. QUIA INCURVABIT HABITANTES IN EXCELSO. — Ostendit Deum esse fortem in perpetuum, ac proinde in ipso esse sperandum, ex eo quod ipse incurvabit et deprimet omnes qui habitant in excelso, id est, omnes principes atque potentes et superbos, qui in sublimi erant dignitate et officiis, habitantes in altis palatiis, qui magnos gerebant spiritus et ad magna aspirabant: et «civitatem sublimem,» scilicet non Romam, ut Judaei volunt; nec Jerusalem, ut S. Hieronymus, sed mundum, «humiliabit,» et in pulverem rediget per ignem conflagrationis, ac ejus habitatores ambitiosos, avaros, etc., disperdet.


Versus 6: The Foot Shall Tread It Down

6. CONCULCABIT EAM PES, PEDES (inquam) PAUPERIS. — Pauperes atque egenos vocat Apostolos aliosque fideles, qui Christi paupertatem sunt secuti: hi enim mundum, id est, mundi superbos et impios, calcabunt, id est, judicabunt et condemnabunt. Ita S. Hieronymus et Septuaginta. Deus enim elegit infirma et ignobilia mundi, ut confundat fortia, potentes et sapientes seculi.

Secundo, idem S. Hieronymus, Origenes, S. Chrysostomus, Eusebius, et ex iis Leo Castrius, haec accipiunt de excidio Jerusalem, ob neglectam praedicationem Christi et Apostolorum. Verum, ut dixi, haec spectant excidium orbis, non urbis.

Tertio, aliqui cum S. Cyrillo referunt haec ad Ecclesiam militantem et Romanam. Unde Galatinus, lib. IV, cap. XXVI: Urbem sublimem, inquit, id est Romam et Italiam, Deus humiliabit. Nam cum sublimitas Romani imperii coelum pene tangeret, jugo Christianae fidei humiliter collum subjecit. Tunc conculcavit eam pes pauperis, scilicet S. Petri piscatoris, qui jam Vaticanum, urbem et orbem occupat, adeo ut reges et imperatores ejus pedes in ipsius successore Pontifice exosculentur.


Versus 7: The Way of the Just Is Straight

7. SEMITA JUSTI RECTA EST. — Ostendit hic viam quae justos in coelum ad tantam gloriam deduxit, impiis perditis et conculcatis, fuisse rectam, esseque ipsam rectitudinem, id est, amorem et studium recti et aequi: scilicet fuisse semitam judiciorum, id est, mandatorum, Domini. Hebraea ad verbum habent, semita justo rectitudines, scilicet sunt.

Secundo, semita justi recta est, id est aequa, plana, directa, sine ullo, non modo casu aut prolapsu, sed ne offensione quidem. Hoc enim significat Hebraeum misor, et ei affine mesarim. Unde Pagninus vertit, semita justo recta: tu, o Deus recte! callem justi liberabis; Forerius, semita justo, aequitates: rectam orbitam justi regulabis; Vatablus, via justo erit aequitatum (id est aequabilis et plana): tu, o Deus! ad libellam aequabis, ne scilicet offendat. Hoc est quod Deus justis promittit, Proverb. IV, 11: Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Tales semitae rectae et planae, sunt semitae virtutis: hae enim sunt semitae voluntatis et legis divinae, quae peccati, ruinae, offendiculi, et vindictae non habent scandalum, uti habent semitae tortuosae et inaequales vitiorum. Unde orandum quotidie cum Psalte, Psalm. XXVI, 11: Dirige me in semitam rectam; et Psalm. XXIV, 4: Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas tuas edoce me, quae me recta ducant ad te in coelum, ad felicitatem et gloriam aeternam.


Versus 8: Your Name and Your Memorial

8. NOMEN TUUM, ET MEMORIALE TUUM IN DESIDERIO ANIMAE, q. d. Desideravimus et assidue desideramus, ut tuum, o Domine! nomen et memoria tua a nobis, tum ab omnibus gentibus jugiter recolatur et celebretur, ideoque desideravimus vindictam de impiis, ut sequitur, quia ipsi nomen tuum negligunt, imo profanant. Sancti enim desiderant Deum semper habere praesentem, et coram eo ambulare, uti fecit Noe, Genes. VI, 9; et Abraham, Genes. XVII, 1. Vide ibi dicta. Unde Hebraeum ad verbum est: Ad nomen tuum et ad memoriam tuam est desiderium animae nostrae.

Ita desiderabat, ita liquescebat ad nomen Dei et Domini Jesu Christi anima S. Juliani, ut ubicumque illud in libris scriptum reperiret, lacrymis ablueret, earumque copia lituras multas libris induceret, uti refert oculatus testis S. Ephrem in ejus Vita: «Quadam, inquit, die dixi ad ipsum: Quis hosce libros lituris corrumpit? Beatus vero ad me: Nihil, inquit, a te penitus abscondam. Fornicatrix mulier ad Salvatorem accedens, lacrymis pedes illius rigavit, et capillis capitis sui abstersit; et ego, ubicumque Dei nomen scriptum comperio, lacrymis meis rigo, ut et ego ab eo remissionem peccatorum accipiam. At ille dixit: Non irrigatur cor meum, nisi plorem coram Domino Deo meo.» De S. Francisco narrat S. Bonaventura, quod cum psalmos legendo, nomen Domini «in eis occurreret, prae suavitatis dulcedine labia sua lingere videbatur. Nomen autem Jesu cum exprimeret vel audiret, jubilo quodam repletus interius, totus videbatur exterius alterari, ac si mellifluus sapor gustum, vel harmonicus sonus ipsius immutasset auditum.

Et S. Bernardus: Jesus, ait, est mel in ore, melos in aure, jubilus in corde. Dum enim Jesum cogitas et nominas, salutem et Salvatorem tuum cogitas et nominas. Quocirca Arnobius, libro I, ait hoc nomine a magorum frangi actiones, daemonum infirmari conatus, non horrore, ut dicitis, o Gentiles! nominis, sed majoris licentia potestatis;» quia scilicet hoc nomen torquet fugatque daemones, ut patet Lucae capite IX, vers. 49.


Versus 9: My Soul Has Desired You in the Night

9. ANIMA MEA DESIDERAVIT TE IN NOCTE. — Hic videtur finiri canticum Beatorum; nunc eo admonitus et excitatus Isaias, vidensque quem exitum habuisset tum piorum paupertas et afflictio, tum impiorum fucata et fallax prosperitas, atque ad Beatos aspirans, dicit se pariter velle jugiter Deum mente et animo gerere, illum colere, illum desiderare tam nocte quam interdiu, idque serio et studiose, ut etiam lucem praeveniat; hoc est enim quod subdit: «Et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.» Sic ait David, Psalm. LXII: «Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.»

Aliter Sanchez: De nocte, inquit, id est de tribulatione et cruce, per quam nos ducis ad gloriam, suspirabo ad te.

Aliter et Theodoretus: De nocte, inquit, id est ante incarnationem Christi; et mane, id est in incarnatione et post eam, desideravi te. Verum hoc est mysticum. Uti et istud S. Gregorii lib. XXIII Moral. XII: «De nocte,» ait, q. d. «In hac obscuritate vitae praesentis videre te appeto; sed adhuc infirmitatis nubilo circumscribor.» Pulchre et pie Carpenteius hunc versum ita reddit: Interea, seu nox tenebras inducat inertes, Seu roseum lux alma diem, te pectore toto Quaerimus, o hominum superumque aeterna voluptas! Te mentes sitiant unum, praecordia anhelant Nostra, Deus, nostra: custos auctorque salutis.

CUM FECERIS JUDICIA TUA IN TERRA, JUSTITIAM DISCENT HABITATORES ORBIS, — q. d. Ex zelo quo desidero ut nomen tuum et memoria, o Domine! ab omnibus etiam impiis sanctificetur, opto ut subinde judicium aliquod et vindictam publicam in impios in hac vita exerceas, per quam illi te tuamque justitiam cognoscant et addiscant; plerique enim ita suis vitiis sunt affixi, ut non nisi per gravia flagella corrigi possint. Ita S. Thomas, Adamus, Sanchez et alii.

Secundo, S. Hieronymus refert haec ad diem judicii, q. d. Cum pro qualitate operis unicuique in die judicii reddideris quod meretur, tunc justitia tua cognoscetur in orbe terrarum, quae prius apud incredulos videbatur injusta. Sed sera et inutilis erit illa disciplina, nisi eam accipiant ii qui adhuc vivunt, ab exemplis eorum qui jam post judicium particulare in infernum detrusi ibi torquentur, quomodo Virgilius, lib. VI Aeneid., ait de Phlegya: Phlegiasque miserrimus omnes Admonet, et magna testatur voce per umbras: Discite justitiam moniti, et non temnere Divos.


Versus 10: Let Us Have Pity on the Wicked

10. MISEREAMUR IMPIO, ET NON DISCET JUSTITIAM, — q. d. Juste desidero judicium tuum in vindicta impiorum. Nam si eis miserearis et parcas, non discent justitiam, sed manebunt in sua impietate; at si eos punias, vel ipsi, vel certe alii eorum exemplo et poena territi convertentur, aut certe tuam potentiam et justitiam laudabunt; esto ipsimet impii, quos flagellas, magis flagellis indurentur, ut iis obduruit Pharao; quare haec in impios clementia et misericordia immisericors videtur. Talis est indoles hominum suis cupediis addictorum, ac durorum et obstinatorum, quales sunt haeretici, barbari et agrestes, qui lenitate exasperantur, asperitate leniuntur et domantur. Unde Poeta: Unguentem pungit, pungentem rusticus ungit.

Audi S. Bernardum, serm. 42 in Cant.: Tunc magis irascitur Deus, cum non irascitur: Misereamur, inquit, impio, et non discet facere justitiam: misericordiam hanc ego nolo; super omnem iram miseratio ista, sepiens mihi vias justitiae. Satius profecto mihi juxta Prophetae consilium apprehendere disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et peream de via justa. Volo irascaris mihi, Pater misericordiarum, sed illa ira qua corrigis devium, non qua extrudis de via; illud nobis tua benigna animadversio parit, hoc formidolosa nutrit dissimulatio: cum enim sentio te iratum, tunc maxime confido propitium: etenim cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Deinde id probat exemplo: Deus, inquit, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones ipsorum, Psalm. XCVIII: Moysen loquitur, Aaronem et Samuelem, quos praemiserat, et hoc vocat propitiationem, quod eorum non pepercit excessibus. I nunc tu ergo, atque hanc tibi excludito in aeternum, defendendo errorem, et accusando correptionem. An non istud est, malum dicere bonum, et bonum malum? An non ex hac odiosa impudentia pullulabit mox impoenitentia, mater desperationis?

IN TERRA SANCTORUM INIQUA GESSIT, ET NON VIDEBIT GLORIAM DOMINI. — Primo, Forerius: «Terra, inquit, sanctorum,» est Judaea. Judaei enim filii sanctorum dicebantur: et in Judaea tantum erat vera Dei cognitio, jura et leges divinae, q. d. Judaei in terra sancta, quam a sanctis Patribus veluti sanctificatam in haereditatem acceperunt, injuste agunt: «et non,» id est ne ergo videant, «gloriam Domini,» id est gloriam quam sibi Christus per praedicationem Evangelii peperit. Hic sensus accommodus est, sed arctior.

Secundo, Adamus: Terra tota, ait, vocatur terra sanctorum; quia in ea multi sunt sancti, omnesque deberent esse sancti: ad hoc enim a Deo constituta est, ut sit habitaculum sanctorum, non impiorum, q. d. Cum impii inter sanctos in terra versati sint, et tamen impie vixerint, hinc non videbunt gloriam Domini. Uti praecedens sensus arctior, ita hic aequo amplior est.

Tertio, Sanchez: Esse, inquit, in sanctorum terra, est dura pati, exerceri incommodis, et nullis mulceri corporis animique deliciis; haec vero est efficacissima ad morbos animi sanandos medicina, q. d. Si ergo haec medicina aegris impiorum animis nihil affert sanitatis, actum est de iis: si inter sanctos qui dure et austere vivunt aut deliciantur, aut austere cum Sanctis, verbi gratia in monasterio, viventes, impie tamen agunt; quid superest, nisi ut a domo et gloria Dei excludantur?

Quarto, Vatablus pro terra sanctorum, ait, hebraice est terra נכוחות nechochot, id est rectitudinum, id est recta et plana, in qua est via expedita, non aspera, non salebrosa, qualis est illa quam ingrediuntur delicati et molles, q. d. Si improbi in via et vita molli ac delicata impie agunt; ergo traducantur ad viam et vitam asperam, ut discant continenter et sancte vivere.

Quinto et aptissime, est hic auxesis: auget enim et exaggerat peccatum impii, quod in terra sanctorum id perpetraverit: terra sanctorum est Ecclesia, cujus epithetum et titulus est sancta. In ea enim regnat Spiritus Sanctus, multosque sanctificat: in ea sancta tractantur, ac praesertim sanctum Evangelium Deique verbum praedicatur, q. d. Impii in Ecclesia quasi in terra sanctorum, ubi tot habebant sanctas leges, tot sancta sacramenta, tot sancta exempla, tot sanctas exhortationes, tot sanctas inspirationes, sancte cum sanctis vivere debuerant; at ipsi in hac terra sanctorum, vel, ut hebraice est, rectitudinum, iniqua, hebraice est perversa et distorta, gesserunt: ergo nisi seriam agant poenitentiam, planeque vitam mutent, non videbunt gloriam Domini, sed coelo et salute excludentur. Loquitur de solis fidelibus, qui sunt in Ecclesia: nam infideles jam judicati et damnati sunt. Porro omnis Ecclesia, sed maxime Romana, est terra sanctorum, utpote in qua sedem fidei et sanctitatis fundavit S. Petrus, quamque tot sancti Pontifices, Virgines, Doctores, ac trecenta Martyrum millia sanctificarunt, et etiamnum suis reliquiis sanctificant; ut merito dixerit B. Catharina Senensis Romae stationes obiens: «Ego calco sanguinem Martyrum.» Quocirca ipsa Romae et vivere et mori voluit, sepulta in templo B. Virginis supra Minervam.

Tropologice, haec sibi adaptent qui in sancta societate, aut Religione dissolute vel irreligiose vivunt. Gravis enim in eos incumbet divini judicii censura, quod in terra sanctorum inter sanctos Religiosos, ubi omnis peccatis aditus videbatur exclusus, planaque et facilis ad omnem virtutem et sanctitatem patebat via, laxe et remisse vixerint, atque iniqua gesserint. Unde S. Bernardus in Declamatione, post initium: «In terra sanctorum, inquit, id est in clero, existens, tanquam in coelo iniqua gessit; ideo inventa est iniquitas ejus ad odium, nec remittetur.» Hoc enim peccatum est quasi sacrilegium: est enim violatio et infamatio rei sacrae, puta status Ecclesiastici aut Religiosi.

Idem, serm. 23 in Cant.: Timeant, ait, Cleri, timeant ministri Ecclesiae, qui in terris sanctorum, quas possident, tam iniqua gerunt, ut stipendiis, quae sufficere debeant, minime contenti sint; superflua quibus egeni sustentandi forent, impie sacrilegeque sibi retineant, atque in usus suae superbiae et luxuriae, victum pauperum consumere non vereantur; duplici profecto iniquitate peccantes, quod et aliena diripiunt, et sacris in suis vanitatibus ac turpitudinibus abutuntur.


Versus 11: Let Your Hand Be Exalted

11. DOMINE, EXALTETUR MANUS TUA, ET NON VIDEANT: ET CONFUNDANTUR. — S. Hieronymus putat hic esse dialogum inter Deum et Isaiam, q. d. Isaias: O Domine! exalta Christum Dominum, qui est manus, id est potentia tua, ut eum non videant infideles et impii, quia indigni sunt. Cui respondet Deus: Imo vero videant eum judicem, et confundantur ac damnentur ab eo.

Secundo, Sanchez censet esse ironiam subamaram, ut cum dicimus: «Ale luporum catulos, et canes qui te lanient,» q. d. Exalta, Domine, manum tuam, eamque cohibe ab inferenda impiis plaga; et impii nunquam aperient oculos, nunquam non errabunt in tenebris caeci, q. d. Si cohibueris tuas plagas, impii permanebunt in sua caecitate.

Tertio, alii, q. d. Manu tua percute impios, eosque puni caecitate, ut non videant justitiam tuam in hac vita, ut eam amplectantur et salventur; sed videant eam sero in die judicii, ad suam damnationem et confusionem.

Quarto et genuine, Forerius: Dixerat Propheta: «In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini;» nunc idipsum confirmat, dicens et orans: «Domine, exaltetur,» etc., q. d. Domine, potenti tua manu effice, ut tam impii et indigni non videant gloriam tuam; deinde per correctionem subdit: Imo vero videant eam eminus, et quasi per umbram in die judicii, sed ad suam confusionem, zelantes populi, scilicet impii, qui zelo et invidia tabescent, videntes Sanctos ad illam gloriam vocari, se vero ab ea excludi, cum seque facile ac ipsi eam adipisci potuissent. Sic Judaei zelo et indignatione movebantur, et movebuntur tunc videntes Gentes sibi praeferri in gratia et gloria. Vide parabolas Christi hac de re, Matth. XX, 1, et XXI, 33.

ET IGNIS HOSTES TUOS DEVORET. — Primo, S. Hieronymus: «Ignis,» inquit, serae poenitentiae corda eorum excruciet, quod tantam gloriam perdiderint.

Secundo, «ignis,» scilicet tribulationis, hostes tuos devoret, usque ad consumptionem et favillam, ut scilicet eos erudiat, consumat, et ex hostibus in amicos convertat. Vide hic quae sit tribulationis utilitas.

Tertio et planissime, Theodoretus per ignem accipit ignem gehennae.


Versus 12: Lord, You Will Give Us Peace

12. DOMINE, DABIS PACEM NOBIS: OMNIA ENIM OPERA NOSTRA OPERATUS ES NOBIS. — Ab impiorum scelere et poena convertit se hic ad pios et sanctos, iis perpetuam pacem optat et apprecatur.

Primo, Sanchez haec explicat, q. d. Tribula, o Domine! impios qui nos vexant et turbant, ut vitam mutent, fiantque sancti et quieti, itaque pacem habeamus: a tua enim liberalitate pacem et omnia bona exspectamus, tuumque est corda impiorum convertere, et omnia bona opera in eis et in nobis operari.

Secundo, S. Hieronymus, q. d. Da pacem nobis in coelo: quaecumque enim per Prophetas promisisti, explesti et operatus es in hac vita.

Tertio, Septuaginta vertunt, da nobis pacem, omnia enim reddidisti nobis, quasi dicant, ut explicat S. Hieronymus: Da nobis pacem, quia operibus nostris malis justas reddidisti poenas, itaque ea juste punivisti et expiavisti. Da ergo veniam et pacem: quia sat poenarum dedimus.

Quarto et genuine, est hic vox Ecclesiae et Sanctorum, quorum opera duplicia sunt, scilicet primo, passiva, quae operante Deo patimur; secundo, activa, quae cum eo operamur. Hebraeum enim מעשה maase non tantum opus et actionem, sed et omne factum, omnem eventum significat. Unde primo, hic est sensus: Da, vel, ut hebraice est תשפות tispoth, id est constitue, et firmiter colloca intra limites nostros (ut a nobis nunquam abeat) pacem: nam tu alia omnia operatus es nobis, q. d. Omnia quaecumque nobis facta sunt, quaecumque nobis evenerunt, haec a te evenerunt: ergo et da pacem, tu enim omnium es dator et operator; in manibus tuis est omnis sors nostra. Unde apte Forerius sic explicat: Tu, Domine, qui opera redemptionis nostrae per Christum operatus es nobis (nobis enim ait, non in nobis), qui per Apostolos eorumque successores tot miracula fecisti, tot gentes convertisti, Ecclesiam ita dilatasti et exaltasti, ejusque hostes ita saepe vel prostravisti, vel subjugasti: da etiam eidem plenam pacem et quietem a persecutoribus, eamque in hac vita inchoa, ut eamdem perficias in coelo, cum, ut praecessit, ignis devorabit impios, hostes tuos aeque ac nostros. Sic et S. Cyrillus, qui per opera accipit beneficia et miracula divina, q. d. Dabis nobis pacem, quandoquidem omnia mirabilia nostra, id est quae facta sunt in nobis, munera tua sunt; et tamen possederunt nos domini absque te.


Versus 13: Other Lords Besides You

13. POSSEDERUNT NOS DOMINI ABSQUE TE, TANTUM IN TE RECORDEMUR NOMINIS TUI. — Hi domini primo, sunt idola; secundo, reges et tyranni. Ergo primo, sensus est, q. d. Tuum erat, o Domine! possidere nos; tu enim omnia opera nostra operatus es. At proh dolor! dii alieni, sive idola quae coluimus, possederunt nos, «absque te,» id est tuo injussu, te reluctante, imo te possessione tua dejecto; sed nostra amentia nobis eos accivit, et praefecit dominos, imo tyrannos: quare oramus ut eos auferas, nosque ad te convertas et compellas, ut te unum verumque Deum et Dominum colamus et invocemus. Id reipsa factum est sub hoc tempus quo Ezechias templum purgavit, arasque idolorum evertit.

Secundo, Sanchez, q. d. Dum ab iniquis vexamur, non tu solus, o Domine! possides nos: nam «absque te,» id est praeter te, qui solus in animis nostris dominari debueras, alieni etiam domini, scilicet reges Syriae, Samariae, etc., dominantur nobis; dum ab hostibus pressi, eorum opem imploramus, aut ipsi sponte sua nos inter nos dissidentes, et a te derelictos invadunt. Dabis itaque pacem; ut non sit necesse externos hos dominos et reges advocare, aut timere: ita ut de te uno cogitemus, te unum intueamur, in tuo nomine nostra consilia, studia et conatus conquiescant. Nota pleonasmum, in te, et nominis tui; alterutrum enim redundat. Sensus est, q. d. «In te,» id est apud te, versetur jugiter acies mentis, et memoria nostra, ut semper te habeamus praesentem, ac recordemur nominis tui. Vatablus vertit, tantum tui, nominisque tui recordemur. Hebraeum enim בך becha, id est in te, saepe capitur pro regimine genitivi, idemque est quod tui.

Mystice, q. d. Alieni domini, scilicet mundus, caro, daemon et peccatum, «absque te,» id est contra te (sunt enim hostes tui), possederunt nos; sed obsecramus ut ab iis nos liberes, ut tui tantum recordemur, tibi uni simus addicti in perpetuum. Da ergo nobis gratiam tuam, et donum perseverantiae. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Septuaginta, qui vertunt: Posside nos, Domine.


Versus 14: Let Not the Dead Live

14. MORIENTES NON VIVANT, GIGANTES NON RESURGANT. — Explicat qui domini possederint eos, scilicet «gigantes,» id est tyranni potentes, et praediti giganteo robore et animis: iidem vocantur morientes, sive mortui, tum hic, tum alibi: quia gigantes omnes ante diluvium, de quibus Gen. VI, diluvio submersi et mortui sunt, juxta illud Job XXVI, 5: «Ecce gigantes gemunt sub aquis.» Unde Scriptura passim gigantes, quasi damnatos ob insignem superbiam et impietatem, in inferno ponit, et infernum vocat locum gigantum, Proverb. cap. IX, vers. 18, et cap. XXI, vers. 17; Sapient. cap. XIV, vers. 6. Imo Gentiles, teste Macrobio, lib. I Saturn. cap. XX, gigantes poetarum aiebant significare impiam gentem, deos contemnentem et negantem; ideoque draconum pedes eis affixerunt, ut significarent nihil eos rectum cogitasse, totius vitae eorum gressu atque processu in inferna vergente, q. d. Hi domini et tyranni nostri, qui gigantibus sunt similes, aeque ut illi moriantur, atque dejiciantur de suo robore, insolentia et tyrannide, neque ad eam, aut ad vitam resurgant; sed eorum nomen et memoria pereat, ut tu sis Dominus noster, tuique semper recordemur. Ita Forerius.

Secundo, alii generatim explicant: «Morientes,» scilicet impii, in peccatis «non vivant,» sed moriantur morte et cruciatu aeterno; et «gigantes,» id est oppressores aliorum, «non resurgant» ad vitam beatam. Ita Adamus. Unde Septuaginta vertunt, mortui vitam non videbunt, neque medici suscitabunt. Hebraeum enim רפאים rephaim et medicos et gigantes significat.

Tertio, Symmachus vertit, mortui non vivificabunt, gigantes non suscitabunt, q. d. Oravi, ut alieni domini non possiderent nos, sed tu, Domine, utque tui jugiter recordemur: quia domini illi, puta idola, cum sint mortua, non possunt vivificare; et reges illi ac tyranni instar gigantum, cum seque ut illi sint morituri, non possunt nos suscitare, et in pristinum statum restituere. Ita Sanchez.

PROPTEREA (ut scilicet morientes non viverent, et gigantes non resurgerent) VISITASTI ET CONTRIVISTI EOS, ET PERDIDISTI OMNEM MEMORIAM EORUM. — Ex jam dictis planus hujus loci est sensus, scilicet, primo, de idolis, q. d. Dum Judaeos per Sennacherib et per reges Syriae et Samariae afflixisti, sustulisti ex eorum mentibus omnem idolorum memoriam, eosque hac afflictione ad te tuique cultum et invocationem per Ezechiam compulisti: similiter ergo gentes impias afflige, itaque eas ad te compelle. Secundo, de regibus et tyrannis, q. d. Perdidisti, et perdes reges et tyrannos, qui nos affligunt, coguntque de se cogitare; itaque eorum memoriam ex animis nostris eximes, ut te solum cogitemus, tui jugiter recordemur.


Versus 15: You Have Been Gracious to the Nation

15. INDULSISTI GENTI. — Probat ab eventu quod dixit vers. 10 et deinceps, scilicet impiis utilem esse afflictionem, et noxiam esse clementiam sive indulgentiam, q. d. Pepercisti diu impiis, v. g. Judaeis, non tamen ad te redierunt, nec te glorificarunt; sed potius hac ratione magis eos a te elongasti et alienasti, juxta illud Deuter. XXXII, 15: «Incrassatus est dilectus, et recalcitravit;» et Osee X, 1: «Juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris.» Patet enim ex libris Judicum et Regum Judaeos in prosperitate deflexisse ad idola, in tribulatione et afflictione Philistinorum aliorumque hostium ad Deum rediisse, eumque supplices invocasse.

ELONGASTI OMNES TERMINOS TERRAE — q. d. inquit S. Hieronymus: Ex hac tua indulgentia ingrati populi recesserunt a te, usque ad ultimos terrae terminos.

Secundo, et melius, q. d. Permisisti Judaeos in pace agere, et sine metu pervagari omnes terminos terrae suae, scilicet promissionis, repete, «numquid inde glorificatus es?» q. d. Non: imo tunc populus idola maxime coluit; contra vero, angustiati requisierunt te, ut sequitur.

Tertio, Vatablus et Leo Castrius: «Elongasti terminos,» id est prorogasti eorum fines et latifundia: numquid ideo glorificarunt te? q. d. Minime. Hic sensus planissimus est.


Versus 16: In the Tribulation of Murmuring

16. IN TRIBULATIONE MURMURIS DOCTRINA TUA EIS. — q. d. Impii, dum tribulantur, acceptant et faciunt doctrinam et disciplinam tuam, licet cum murmure. Ita S. Hieronymus. Sicut enim boum doctrina est stimulus, sic insipientes non aliter discunt nisi stimulis compuncti: unde hebraice eadem vox מלמד malmad stimulum et doctrinam significat, inquit Sanchez. Alii, ut Vatablus et Forerius, per murmur accipiunt orationem, ad quam excitat tribulatio.

Alii contritionem et indignationem, qua peccator tribulatione edoctus seipsum redarguit. Unde Chaldaeus pro murmur vertit silentium, quo scilicet peccator silens intra se compungitur. Septuaginta vertunt, in tribulatione parva doctrina tua nobis, quasi dicant: Tribulatio, licet in se magna sit, parva tamen poenitentibus videtur: quia affert eis disciplinam, et mutationem vitae.


Versus 17: So Have We Become Before Your Face

17. SIC FACTI SUMUS A FACIE TUA. — Est vox populi flagellis attriti et poenitentis, q. d. Sicut mulier a dolore partus, ita nos a facie tua, id est, a te nos exterius affligente, et interius compungente, concepimus, et magno molimine et nisu parturivimus, et tandem peperimus spiritum salutis, scilicet quasi novam prolem, et novum foetum: unde Septuaginta haec sequentibus nectentes ita vertunt, peperimus spiritum salutis quem fecimus (Regii codices legunt, fecisti) in terra. Discant praecones verbi Dei hunc spiritum suis auditoribus ingenerare cum S. Paulo dicente: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis.» Vatablus per spiritum accipit ventum, q. d. Puerpera post dolores parit foetum; at nos impii post dolores longi partus peperimus ventum, id est rem evanidam. Unde sequitur: «Salutes non fecimus.» Hic sensus subtilis est, sed non accommodus.

Porro hisce verbis describit Isaias, quid in animae nostrae utero efficiat Dei timor, scilicet conceptum et partum gratiae, quem spiritum salutis appellat. Unde Theodoretus ex Eusebio: «Timor Domini, inquit, fecundam reddit animam, et motum concupiscentiae, qui ex carne consurgit, compescit. Mulieris utero enim similis est humana mens, quae quidem si recipit a Deo pietatis semina, parit omnino bonos fructus.» S. Cyrillus autem sic vertit: «Propter timorem tuum, Domine, nos uterum gessimus et parturivimus et peperimus spiritum salutis, quo gravidi fuimus super terram.» Timor ergo Domini animam sanctis cogitationibus et propositis ingravidat, et ad partum boni spiritus, id est charitatis, perducit.


Versus 18: We Have Not Wrought Salvation

18. SALUTES NON FECIMUS IN TERRA, IDEO NON CECIDERUNT HABITATORES TERRAE. — Est vox Isaiae, Prophetarum et Praedicatorum, quasi dicant: Quia non fecimus opera sancta, opera praeclara et heroica salutis, tum nostrae, tum proximorum; quia lenti sumus ad opera pietatis; ideo non ceciderunt a sua superbia et malitia incolae terrae. Dicant hoc etiamnum Sancti, praesertim praecones verbi Dei: Ideo pauci deserunt vitia, quia nos praedicatores flaccide munus nostrum obimus, quia parvo spiritu concionamur, quia quae docemus verbo, non prius docemus exemplo.

Secundo, apposite S. Hieronymus, S. Thomas, Hugo et Sanchez, quasi dicant Judaei: Ideo habitatores terrae, scilicet nostrae nobisque vicinae, puta Jebusei, Philistini et alii non ceciderunt, non sunt deleti, sed adhuc nos vexant et impugnant; quia non fecimus salutes, id est opera sancta, quae salutem pariunt; illi ergo relinquuntur nobis ad stimulum et ad lixivium, ut sua impugnatione eluant et expurgent quidquid in nobis vitii est reliquum.

Tertio, aliter vertit et explicat Vatablus, q. d. Salus non est facta in terra, id est tribulatio non cessavit, neque tamen incolae terrae corruerunt sub manum Dei, id est, Deo non paruerunt qui nos affligebant, victi nostra patientia.


Versus 19: Your Dead Shall Live

19. VIVENT MORTUI TUI (o Domine! est hic mira enallage; hic enim est vox Isaiae ad Deum: «Vivent mortui,» q. d. Resurgent, eruntque beati mortui qui in Domino moriuntur. Sequitur vox Dei): INTERFECTI MEI RESURGENT (q. d. Omnino ita fiet ut dicis, o Isaia! Interfectos suos vocat Deus Martyres, qui aeque ut Isaias, pro Deo serra lignea secti, aut alio modo occisi sunt. Denique sequitur vox Isaiae ad defunctos, ut resurgant ad immortalitatem, et laudent Deum, dicens): EXPERGISCIMINI, ET LAUDATE QUI HABITATIS IN PULVERE. — Pro laudate Septuaginta vertunt, εὐφρανθήσονται, id est laetabuntur; Aquila, αἰνέσαι, id est laudabunt; Theodotion, ἀλαλάξωσι, id est jubilabunt; alii ἀγαλλιάσονται, id est exsultabunt. Ex Hebraeo aliter vertunt Vatablus et Pagninus, scilicet: Mortui tui, o Domine, resurgent cum cadavere meo in fine saeculorum. Aliter haec explicat noster Hieronymus Prado in Ezech. cap. XX, 4, notat. 5, ubi mortuos et interfectos resurgentes intelligit Martyres, quorum constantia et virtus vivit in Ecclesia praesenti, eamque stabilivit et auxit, prostratis gigantibus, id est, Deciis, Diocletianis, et aliis tyrannis eam impugnantibus. Verum haec resurrectio symbolica est et mystica, non litteralis. Est ergo hic plausus Isaiae et Sanctorum ob futuram resurrectionem, cui applaudit Deus.

AWAKE AND GIVE PRAISE, YOU THAT DWELL IN THE DUST — meaning: Arise from the dust of death and the grave, O you saints, and praise God who has raised you!

Ita legimus in Vita S. Leocadiae, 9 decembris, quae nobilis fuit virgo et martyr Toleti in Hispania, sub Diocletiano Imperatore et Daciano praeside, quod post ejus mortem S. Ildefonsus Archiepiscopus Toletanus et Recesuintus, rex Hispaniae, in festo S. Leocadiae ejus sepulcrum adiverint venerationis et orationis causa; et ecce immane saxum sepulcri ejus sponte revolutum est, surrexit S. Leocadia, manuque apprehendens manum S. Ildefonsi, dixit: «O Ildefonse! per te vivit gloria Dominae meae;» ipse enim virginitatem B. Virginis contra haereticos propugnavit. Respondit ei Ildefonsus: «O gloriosa virgo! merito regnas cum Deo in coelo, quia pro ejus amore vitam tuam prodegisti. Respice hanc tuam civitatem, quae tuum festum concelebrat, eamque tuere et consolare.» Redeunte Sancta ad sepulcrum, S. Ildefonsus, cultro a rege accepto, particulam veli ipsius abscidit ad miraculicmemoriam; quae in Ecclesia Toletana instar thesauri asservatur.

QUIA ROS LUCIS ROS TUUS. — Noster Hieronymus Prado in Ezech. cap. XXVI, 20, putat hanc esse laudem et canticum resurgentium, q. d. Isaias: Expergiscimini a pulvere et sepulcro, o mortui! et laudate Deum, ac cantate id quod sequitur, scilicet: «Quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.» Pro lucis hebraice est אורות oroth, quod primo, lumina; secundo, herbas et olera virentia et lucentia significat. Unde aliqui sic vertunt et explicant: Sicut ros cadens super herbas eas crescere et exsurgere facit; sic ros gratiae tuae cadens super ossa mortua, ea resuscitabit. Sic dicitur Isaiae LXVI, 14: «Ossa vestra quasi herba germinabunt;» et Ecclesiastici XLVI, 12: «Ossa pullulent de loco.» Ita Vatablus.

Noster vertit «ros lucis,» id est antelucanus et praenuntius lucis: hic enim fecundat herbas. Rursum «ros lucis,» id est vitae. Est vox Isaiae, vel resurgentium ad Deum, q. d. Sicut ros noster lucem et vitam affert plantis, sic ros tuus divinus, id est tua gratia vivifica, tua benignitas et halitus vitalis, tuum verbum, tua jussio, tua vox per Archangelum, surgite, mortui, lucem et vitam, eamque priori terrestri illustriorem, utpote beatam et gloriosam, afferet defunctis, ut resurgant. Ita Irenaeus, lib. III, cap. XI; Tertullianus, lib. De Resurrectione carnis, XXXI; S. Hieronymus et Cyrillus hic. Unde et S. Augustinus, lib. XX De Civit. cap. XXI, et serm. 3 De Consolatione mortuorum, haec accipit de corporum gloriosorum splendore, quo sicut stellae fulgebunt in perpetuas aeternitates. Unde Arabicus Antiochensis vertit: Ros tuus splenduit vel fulsit eis.

Tropologice Procopius: Lux, inquit, sive vita est remissio peccatorum, quam Christus, qui est ros Patris, stillat in animas peccato mortuas. Unde Arabicus Alexandrinus habet: Ros qui est ex te (abs te) sanavit eos.

Symbolice, ros ac manna lucis, id est veritatis Evangelii, est Eucharistia; Judaeorum enim manna et ros erat noctis; quia typicum erat et umbraticum. Rursum, dicitur lucis, propter gloriam resurrectionis, et immortalitatis claritatem, quae per illud datur; assignans enim rationem cur mortui et interfecti resurrecturi sint, ait: «Quia ros lucis ros tuus,» q. d. Noster ros, nostrum manna, scilicet Eucharistia, mortuos revocabit ad vitam et lucem, ejusque vi et efficacia mortui resurgent ad immortalem gloriam, juxta illud Joannis VI, 52: «Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.» Ita noster Vincentius Regius, lib. IV Disquisit. Evangel. cap. XXI.

Porro Arias Montanus haec refert ad plasticam sive figulinam, in qua argilla sicca a figulo irroratur, et aqua aspergitur, ut ex ea formet sua vasa. Verum hoc frigidius, exilius, et alienius est; Deus enim hic rori, non figulo comparatur.

ET TERRAM GIGANTUM DETRAHES IN RUINAM, — id est terram istam, quae est sedes superborum et violentorum, omniumque impiorum, succendes, et in pulverem rediges. S. Hieronymus per terram gigantum accipit corpora impiorum.


Versus 20: Go, My People, Enter Your Chambers

20. VADE, POPULUS MEUS, INTRA IN CUBICULA TUA. — Est vox Dei ad Sanctos qui in Domino moriuntur, q. d. Ite ad modicum, o Sancti! ad cubicula, id est sepulcra vestra, ibi dormite et quiescite; quia brevi, scilicet in die judicii, vos resuscitabo. Mors enim Sanctis non molesta est, sed suavis instar somni unius noctis respectu resurrectionis et aeternitatis: cubile est sepulcrum; unde coemeteria graece vocantur quasi dormitoria. Ita S. Augustinus, epist. 36 ad Casulanum; et Tertullianus, lib. De Resurrectione carnis, cap. XXVII, ubi pro cubicula legit cellas promas, id est cellaria sive penuaria. Sic enim habet: «Populus meus, introite in cellas promas aliquantulum, donec ira mea praetereat. Sepulcra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt, qui in finibus seculi sub ultima ira per Antichristi vim excesserint.» Quaerit deinde cur cellas promas vocet potius quam receptorium? ac respondet: «Quia in cellis promis caro salita et usui reposita servatur, depromenda illinc suo tempore. Proinde enim et corpora medicata condimentis sepulturae, mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde, cum jusserit Dominus.»

CLAUDE OSTIA TUA SUPER TE, — claude oculos, claude sensus; cura et occludi sepulcrum tuum, ut ibi silenter sine interpellatione quiescas. Alludit ad rationem agendi eorum qui, imminente aut urgente tempestate, intrant sua cubicula, iisque clausis, domi se continent. Ita Vatablus.

Moraliter S. Gregorius, IV Moral. XXIV: Cubicula, ait, ingredimur, cum secreta mentis nostrae intramus. Ostia autem claudimus, cum desideria illicita coercemus.

DONEC PERTRANSEAT INDIGNATIO, — tum illa, qua volui peccatum vestraque singula communi omnium morte et putrefactione punire statui; tum potius qua impios puniam, praesertim sub finem mundi, per tot plagas judicio et resurrectioni praevias; jubet enim dormire Sanctos, ut hasce plagas non sentiant.


Versus 21: The Lord Shall Come Out

21. ECCE ENIM DOMINUS EGREDIETUR — e coelo, descendet cum omnibus Angelis ad judicandum orbem, et tunc terra reddet sanguinem justorum ac Martyrum, quem sorbuit et imbibit, nec amplius eum sorbebit. Unde ait: «Et non operiet ultra interfectos suos,» id est, terra reddet et refundet omnes Martyres, omnes mortuos et sepultos quasi ex gremio, quo jam eos concludit, ne amplius eos in se suscipiat, q. d. In die judicii revelabuntur omnia homicidia, martyria et peccata, ipsique tyranni et peccatores punientur a Deo; Sancti vero resurgent ad beatam immortalitatem, et glorificabuntur a Deo.

Idipsum dicit Deus tot centenis millibus Martyrum, qui Romae ab Ethnicis Imperatoribus varie necati ibique sepulti sunt. Sane mire me affecit haec Isaiae sententia, cum vidi in Vaticano sepulcra SS. Petri et Pauli; in Pane Perna ipsissimum locum in quo S. Laurentius sub Decio in craticula assatus et tostus fuit; in templo S. Caeciliae domum ejus et balneum, in quo ipsa gladio fuit percussa; et cryptam, in qua cum SS. Valeriano, Tiburtio aliisque sepulta, et nuper sub Clemente VIII integra reperta, octoginta lampadibus semper ardentibus circumdata, quasi in rore et exspectatione lucis aeternae requiescit; in S. Agnete ejus domum et ecclesiam, in qua ipsa nuper pariter reperta, cum SS. Emerentiana et Constantia Constantini Magni filia recondita est. Cor vero mihi pene exsiliit, cum in S. Pauli sacello vidi ipsissimum locum et columnam, in qua Doctor Gentium Neroniano gladio capite truncatus fuit, atque tres limpidissimos fontes, qui ex trino eoque ingenti capitis ejus saltu, stupendo et saeculis omnibus inaudito miraculo exsilierunt, et per 1600 annos continuo exsiliunt. Rursum, cum vidi in Montorio collem et sacellum, in quo S. Petrus instar Christi, sed capite deorsum verso, crucifixus fuit; in S. Pudentiana puteum, in quo ipsa suis manibus tria Martyrum millia sepelivit. Denique, cum vidi praeter alia multa Martyrum et Virginum sepulcra, coemeteria S. Lucinae, S. Callisti, S. Priscillae et aliorum, olim sanguine Martyrum rubricata, imo natantia, in quibus innumeri Martyres conditi sunt. Vere, Domine, Roma est terra sancta, in qua te laudaverunt Patres nostri magis factis quam verbis, magis sanguine quam voce, magis moriendo quam loquendo.

Merito ergo eis dicis: «Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua, abscondere modicum ad momentum,» donec ros lucis et resurrectionis illucescens resplendeat, ut tunc in gloriam resuscitati, fulgeatis quasi stellae, imo soles, in perpetuas aeternitates; atque pedibus prematis Neronem, Domitianum, Decium, Diocletianum, etc., vestros olim tortores et tyrannos, nunc supplices et reos. Hoc est quod ipsi suis cryptis inscribi curarunt; hoc est quod muta, non tam voce, quam inscriptione quasi sub altari clamant: «Exspectamus hic requiem et resurrectionem.»

Ita noster Hieronymus Prado de facto Commentarium suum in Ezech. cap. XXVI, cum vita conclusit hac Isaiae sententia: Vade ergo, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia super te, abscondere modicum ad momentum; haec enim scribens ipsemet intravit in cubiculum suum, et, clauso ostio, corporalium sensuum, absconditus modicum ab oculis nostris quiescit ad momentum praesentis saeculi, resurrecturus brevi, ut speramus, ad beatam aeternitatem. Pari modo animae Martyrum jubentur ad tempus quiescere sub altari, Apocal. VI, 11. Similiter, uti narrat Helinandus in Vita S. Gereonis et Thebaeorum Martyrum, S. Evergistus Archiepiscopus Coloniensis, cum dolore capitis correptus ecclesiam Thebaeorum Martyrum oraturus adiret, inchoaretque hunc versum: Exsultabunt sancti in gloria; Martyres responderunt: Laetabuntur in cubilibus suis. Itaque Evergistus, sacros eorum pulveres tangens, a dolore liberatus est.