Cornelius a Lapide

Isaias XXVIII


Index


Synopsis Capitis

Hoc capite est quinta sectio prioris partis principalis Isaiae, continentis onera sive prophetias minaces. Hac sectione ab onere orbis redit ad onera Gentium, eaque varia et mixtim. Hoc ergo cap. agit de excidio decem tribuum; cap. XXIX, de excidio Ariel, id est Hierosolymae et duarum tribuum; cap. XXX, de clade Judaeorum fugientium in Aegyptum, vetante id Jeremia, a qua volat ad Topheth et gehennam damnandorum; cap. XXXI, redit ad cladem decem tribuum; cap. XXXII, sub typo regni Ezechiae describit felix et sanctum regnum Christi; cap. XXXIII, praedicit stragem Sennacherib per Angelum; cap. XXXIV, avolat rursum ad excidium orbis; cap. XXXV, transit ad aureum Evangelii saeculum, atque vocationem et gloriam Gentium describit; cap. XXXVI, a prophetia transit ad historiam Sennacherib et Ezechiae, narratque ea quae de iis praedixerat, reipsa fuisse impleta. Ex hisce liquet haec onera et has prophetias alio et alio tempore fuisse editas, ac neglectu ordinis et temporis postea a collectore hoc ordine fuisse collocatas, quem jam cernimus. Vide Can. I. Praedicit ergo hoc cap. XXVIII, excidium Ephraim, id est Samariae et decem tribuum, ob earum superbiam et ebrietatem. Secundo, vers. 7, idem praedicit duabus tribubus ob easdem causas, et quia verba et minas Prophetarum irriserunt, ac proinde ait quod pactum eorum cum morte et inferno non stabit: quocirca, vers. 16, promittit eis lapidem angularem et solidum, ut in eo recumbant: nec enim cultum Dei secum pati cultum idolorum. Denique, vers. 24, docet Deum instar agricolae suos nunc serere, nunc purgare, nunc metere, nunc triturare tribulatione; quia vexatio dat intellectum auditui.

He therefore predicts in this chapter 28 the destruction of Ephraim, that is, of Samaria and the ten tribes, on account of their pride and drunkenness. Second, in verse 7, he predicts the same for the two tribes for the same reasons, and because they mocked the words and threats of the Prophets, and therefore he says that their covenant with death and hell will not stand: wherefore, in verse 16, he promises them a cornerstone, solid, that they may rest upon it: for the worship of God does not tolerate alongside it the worship of idols. Finally, in verse 24, he teaches that God, like a farmer, now sows His people, now purges, now reaps, now threshes with tribulation; because vexation gives understanding to hearing.


Textus Vulgatae: Isaias 28:1-29

1. Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino! 2. Ecce validus et fortis Dominus, sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et emissarum super terram spatiosam. 3. Pedibus conculcabitur corona superbiæ


Versus 1: Woe to the Crown of Pride

1. VÆ CORONÆ SUPERBIÆ, EBRIIS EPHRAIM, — q. d. Væ regno superbo et guloso Israel! nam «Ephraim» vocat Israel, hoc est decem tribus,

apposite ait «coronæ,» quia Samaria metropolis Ephraim, ædificata ab Amri rege in vertice montis Somer, ab eodem cincta fuit admirabili ædificiorum superbia in modum coronæ, atque prospectum exhibebat amœnissimum et quaquaversus longissimum, ait Adrichomius in Samaria.

QUI ERANT IN VERTICE VALLIS PINGUISSIMÆ. — Id est qui habitabant in urbe Samaria, quæ sita est in vertice montis, cui vallis fertilissima vinetis et olivetis abundans subjacet.

Allegorice, S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Eusebius, Nazianzenus, et Theodoretus apud Leonem Castrium: Corona, inquiunt, gloriæ, vel, ut Septuaginta, injuriæ (solent enim Septuaginta pro superbia ponere injuriam, scilicet pro causa effectum; superbi enim solent aliis esse injurii; ita S. Hieronymus), est Hierosolyma et Judæi, præsertim Scribæ et Pharisæi, qui coronam spineam capiti Christi imposuerunt, ait Procopius. Iidem sunt ebrii, non tam vino, quam avaritia et furore, vel, ut Septuaginta, sunt mercenarii (Hebræum enim שכור sickor vel socker, per sin mercenarium, per schin vero ebrium significat) Ephraim; quia mercede conduxerunt Judam ad prodendum et perdendum Christum; Judam, inquam, qui oriundus erat ex vico Ephraim, cui nomen Iscarioth, quique olim flos erat gloriæ Apostolicæ, uti illi Judaicæ; sed cecidit ebrius in Gethsemani, id est in valle pingui, quando ibi cum Judæis a Christo in terram dejectus et prostratus est, prodiditque Christum. Leo Castrius vult hunc sensum esse litteralem: unde ipse pro הוי hoi, id est væ, vertens heu, juxta Septuaginta paraphrastice hunc versum ita reddit: Heu corona ignominiosa Domino imposita! heu mercede conducentes Judam! heu flos moriens, et magnificentia et decus patris! heu plebis Israel gloria manibus Judæorum moriens! heu vallis Gethsemani! heu malleatos pedes sacros! malleatas sacras manus! Verum verius est hunc sensum esse allegoricum, ut dixi; præsertim,

Tertio, Vatablus sic vertit et explicat: Væ coronæ et gloriæ, etc., quæ est super caput vallis opimæ percussorum vino, aut, super quorum caput est vallis unguentorum, suntque percussi vino. Per vallem intelligit amnem, qui per valles fluit, id est copiam magnam, q. d. Væ Ephraimitis, in quorum capita descendit ut amnis unguentorum copia, quique vino inebriari solent! hominem madidum unguentis per hyperbolem vocat vallem unguentorum. Verum hic sensus symbolicus est et mysticus, non litteralis.


Versus 2: The Lord Is Mighty and Strong

2. Ecce validus et fortis Dominus (fortiter sternet et populabitur agros Samariæ), SICUT IMPETUS GRANDINIS (et) TURBO CONFRINGENS — sternere et constringere solet segetes: כ enim sicut repetendum est ante turbo.


Versus 4: As a Hasty Fruit Before Autumn

4. Quasi temporaneum, — id est quasi præcoces fructus, ut poma, pira. Unde Septuaginta vertunt, quasi primæ et præmaturæ ficus (has enim hebræum significat בכורה biccora; unde Punicum abbocoras. Est proverbium simile illi quo utitur Plautus: Tam facile fiet quam vulpes pirum comest, q. d. Sicut primi fructus, v. g. ficus utpote novæ, irritant palatum, et avidissime ante maturitatem aliarum devorantur: ita et vos, o Samaritæ! qui ob montes præruptos putabatis vos esse inexpugnabiles, devorabimini facillime, avidissime et cito, antequam universi plenam gloriam et opes acquiratis. Factum hoc est cum decem tribus a Salmanasare abductæ sunt in Assyriam, IV Reg. XVII.


Versus 5-6: A Crown of Glory to the Remnant

5 et 6. In die illa (q. d. Decem tribubus vastatis et abductis, Dominus duas tribus reliquas puta Juda et Benjamin, instar coronæ cinget et decorabit, ac gloriose proteget contra Senna-

Allegorice Cyrillus, Theodoretus et Leo Castrius (qui vult hunc sensum esse litteralem): Christus dedit Apostolis spiritum judicii, id est Spiritum Sanctum, ut docerent homines judicia, id est veritatem et mandata Evangelii: imo dedit eis potestatem per impositionem manuum communicandi aliis hunc Spiritum Sanctum: et «revertentibus de bello,» id est sanctis Martyribus, qui revertentur de certamine martyrii victores ad portam urbis, erit fortitudo et constantia, ut rursum in carcerem retrusi ad novos agones et tormenta se comparent, eaque pari constantia superent.


Versus 7: These Also Have Been Ignorant Through Wine

7. VERUM HI QUOQUE PRÆ VINO NESCIERUNT. — A decem tribubus convertit se ad duas, earumque cladem, prædicitque quod ebrietatem Samaritarum sint imitatæ.

PROPHETA (pseudopropheta, sub quo sacerdotes omnemque clerum intelligit; taxat enim omnium, scilicet tam populi quam cleri Hierosolymitani, crapulam): NESCIERUNT VIDENTEM, — scilicet Deum: Deus enim est oculus, qui omnia videt, Proverb. cap. XV, 3. Secundo, videntem, id est videntes, puta Prophetas, præ vino non intellexerunt, aut audire et intelligere noluerunt. Tertio, ex Hebræo verti potest, hallucinati sunt videndo. Ebriorum enim oculi vino humidi spiritibus turbatis vacillant et hallucinantur, ne recte et certo aliquid videre possint. Septuaginta vertunt, erraverunt: hoc est phasma. Nam hebræum ראה roe, quod Noster vertit, videntem, Septuaginta acceperunt ut abstractum, ut sit idem quod visio,

IGNORAVERUNT JUDICIUM: — præ ebrietate recte judicare, discernere et decernere nequiverunt, sed in judicando errarunt, et, ut hebraice est, פקו paku, id est impegerunt. Quare sapienter Alphonsus Aragonum rex, rogatus cur vino dilutissimo sitim expleret: Quia, inquit, vino sapientia obscuratur. Testis est Panormitanus, lib. I Vitæ ejus.


Versus 8: All Tables Are Full of Vomit

8. OMNES ENIM MENSÆ REPLETÆ SUNT VOMITU SORDIUMQUE. — Alii vertunt, vomitu et stercore; alii, vomitu stercoreo. Fuit illa apud veteres barbara et porcina ingluvies, quam etiamnum apud quasdam gentes, etiam quæ Christi nomine gloriantur, cernimus, ut convivia et symposia non celebrent, nisi se suosque convivas inebrient, imo vomitoria et matulas sub mensa ponant, quibus superne et inferne effundant vina et cibos, quos hauserunt, ut rursus vorare et potare possint. Factitabat hoc Julius Cæsar, teste Cicerone, orat. pro Dejotaro, et Caius Caligula, teste Philone in Legat. ad Caium, et Vitellius, teste Suetonio in ejus Vita. Tiberius vero ita vino fuit deditus, ut a militibus pro Claudius Tiberius Nero, vocaretur Caldius Biberius Mero, inquit Suetonius in ejus Vita. Porro Plutarchus, lib. De Præceptis salubr., sub finem, hoc usitatum fuisse docet, dum ait: Vulgus hominum qui vacuationis gratia implent corpus, et vice versa explendi gratia invita natura evacuant, ingluvie non minus quam inanitate torquentur; imo vero tanquam deliciarum vinculo gravantur ingluvie: inanitate semper ut locum voluptatibus machinantur. Et Seneca, Consolat. ad Helviam: Vomunt, ait, ut edant: edunt ut vomant. Epulas quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. Dixit S. Bernardus gulones non aliud facere quam ingerere, digerere, egerere: hi vero non digerunt, sed tantum ingerunt et egerunt: quare tantum habent fœtoris et tormenti in egerendo, quantum odoris et voluptatis in ingerendo. An non recte dixit Diogenes: Venter vitæ charybdis est?

ITA UT NON ESSET ULTRA LOCUS — ad vomendum, q. d. Mensæ, pavimentum, anguli omniaque plena sunt vomitu, ut non sit locus nitidus, ubi ulterius vomere libeat aut liceat.


Versus 9: Whom Shall He Teach Knowledge?

9. QUEM DOCEBIT SCIENTIAM, etc., ABLACTATOS A LACTE, — q. d. Deus docere solet scientiam et sapientiam eos, qui avulsi a deliciis puerilibus, a vita imperfecta et carnali, quasi viri capaces sunt solidi cibi, id est veræ scientiæ: hi autem Judæi hisce deliciis vini et ebrietatis gaudent, nec supernas et solidas capiunt; ergo quasi pueri indociles sunt doctrinæ et monitionis divinæ, ac veræ sapientiæ incapaces. Huc allusit Paulus dicens ad Hebr. cap. V: Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ. Ita S. Hieronymus, Haymo, Dionysius et Hugo.

Secundo, Vatablus, Forerius et Sanchez, qui hæc omnia per interrogationem legunt: Ablactatos a lacte? avulsos ab ubere? contrarie exponunt, q. d. Ecquis erit jam, qui non otiose et vane sermones meos excipiat, quando hi sacerdotes et Prophetæ Judæorum, qui magistri existimantur in populo, perinde sunt ac pueri, qui modo a maternis uberibus sunt avulsi. Hæc expositio congrua est, apteque cohæret cum sequentibus, si omnia legas per interrogationem. Verum Biblia Romana Plantina et alia passim va ablactatos a lacte, etc., legunt assertive, non interrogative: quare prior sensus aptior est, estque communis Patrum. Porro Septuaginta pro דעת dea, id est scientiam, legentes רעה raa, id est malum, vertunt, cui annuntiamus mala? ut scilicet ea declinet et fugiat per scientiam, ut habent Hebræa et Vulgata.

Allegorice et tropologice Cyrillus: Deus, ait, sanctos et vocat et docet, qui ablactati a lacte et uberibus legis veteris, per Christum provecti sunt in virum perfectum, ut pro eo fortiter omne discrimen subeant. Sic et S. Ambrosius in Psal. CXVIII, ad illa verba: Anticipavi in maturitate et clamavi: Talis, ait, ablactatus fuit Isaac, qui gladium patris percussoris non exhorruit.

Hinc S. Paula, teste S. Hieronymo in ejus Vita, hunc locum Isaiæ juxta Septuaginta in tribulationibus et angustiis replicabat: Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, spem super spem, adhuc pusillum propter malitiam labiorum, propter linguam malignam. Et Scripturæ testimonium in consolationem suam edisserebat, ablactatorum esse, eorum scilicet, qui ad virilem ætatem pervenissent, tribulationem super tribulationem sustinere, ut spem super spem mereantur accipere, scientes quod tribulatio patientiam operatur, etc.


Versus 10: Command Upon Command

10. Quia manda remanda. — Dat causam cur Judæi quasi pueri indociles et incorrigibiles cœlestem scientiam doceri non possint, nec debeant, quia scilicet ipsi eam ejusque doctores irrident. Pro manda remanda, hebraice est צו לצו tsaf latsaf, manda mandando, hoc est, manda remanda, קו לקו kaf lakaf, exspecta exspectando, id est exspecta reexspecta. Notant S. Hieronymus, Haymo et Lyranus in hisce verbis esse mimesim, sive ethopœiam, quæ est relatio dictorum alienorum cum derisu.

Isaias enim et Prophetæ sæpe edicebant: «Hæc mandat Dominus;» hinc isti vino dediti in conviviis per irrisionem, hæc repetebant dicentes: «manda remanda,» id est iterum manda, o Isaia, o Propheta! «Exspecta reexspecta,» id est iterum exspecta, quasi dicerent: Prophetæ obtundunt nobis aures toties repetendo: «Hæc mandat Dominus,» et minantur aut promittunt ea quæ non eveniunt, jubent exspectare modicum, nunc hic nunc ibi, et nihil sequitur. Sic subinde etiamnum concionatoribus fit, ut improbi eorum conciones et minas rideant, repetant et subsannent.

Quare hæc Isaiæ verba frigide Judæi, R. David, R. Abraham, et post eos Vatablus, Isidorus Clarius, Pagninus et Forerius vertunt sic: Lineam post lineam, præceptum post præceptum, parum ibi, parum ibi, q. d. Isaias: Hi tanquam pueri ruditer et sensim lentissime docendi sunt, lineam post lineam, præceptum post præceptum, perinde ac pueri docentur alphabetum. Nam non puerorum docendorum, sed illusorum et sannionum hæc esse verba patet ex pœna quam vers. seq. eorum sannis intentat Isaias. Unde Septuaginta sic vertunt: Tribulationem super tribulationem exspecta, spem super spem, adhuc parum, adhuc parum, propter irrisionem labiorum, et linguam alteram, quia loquentur populo huic dicentes eis: Hæc requies esurienti, et hæc est contritio, et noluerunt audire. Ubi Nota: Septuaginta pro צו tsaf, id est manda, legerunt צר tsar, id est tribulatio; vav enim et resch Hebræis vicinæ sunt litteræ.

Ex Hebræo kaf lakaf, id est exspecta reexspecta, Nicolaitæ spurcum suum numen Caulaucam, quasi concubitus præsidem, efformarunt, ut docent Epiphanius, hæresi 15, et Nicetas, lib. I Thesauri Orthodoxiæ, quos tacito nomine perstringit hic S. Hieronymus.

Moraliter, Richardus Victorinus, et ejus verba recitans Delrio, adagio 747, hæc Isaiæ verba referunt ad acedos et tepidos, etiam Religiosos, qui vitæ emendationem procrastinant.

Denique Syrus et Arabicus pro tsaf legentes צא tse, id est exitus, excrementum, a radice יצא iatsa, id est exivit; et pro kaf legentes קא ko, id est vomere, vertunt: Syrus quidem sic: Quia stercus supra stercus, et stercus supra stercus, et vomitus supra vomitum, et vomitus supra vomitum, modicum illuc, et modicum illuc; Arabicus vero sic: Apud quos scientia, vel doctrina est veluti vomitus supra vomitum, et stercus supra stercus in secessu, modicum in loco, modicum in loco, hic et ibi plenum est stercore: ut respiciat ad vers. 8: Omnes mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque. Hinc patet versiones Syram et Arabicam factas esse ex Hebræo.


Versus 11: In the Speech of the Lip

11. IN LOQUELA ENIM LABII. — Hebraice בלעגי שפה belaage sapha, id est ut Lyranus, Forerius, Pagninus, in balbutie labii; Arias, in blæsitatibus labii, uti solent irridentes cum gestu linguæ et labiorum ad balbutiem composito loqui; quod Noster vertit

St. Paul renders these words not word for word, but according to the sense, saying: "In other lips" (whence also the Chaldean translates: in a change of speech), because he adapts the passage of Isaiah to the gift of tongues given to the Apostles, who spoke in other tongues not for mockery, but for edification. Although Salmeron, volume I, page 33, thinks that in the Hebrew a gimel has erroneously crept in for the neighboring zain, and that instead of beloage, as is now read in Isaiah, one should read belaaze, that is in barbarian tongues, and consequently tongues other than and different from your own: for the Hebrew loez means barbarian.

The sense therefore is, as if Isaiah, or rather God through Isaiah, were saying: My exhortation to repentance made to the Jews through Isaiah and the other Prophets has seemed to you, O Jews, bothersome and ridiculous, just as if I had spoken to you with lisping lips and a foreign tongue: hence imitating and mocking the Prophets' stammering, as it were, you say lisping and stammering and repeat: "Command upon command." Wherefore through the Chaldeans (who seem to you to be lispers and stammerers), the soldiers and ministers of My justice, I will punish you, so that with the mockeries of their foreign Chaldean tongue they may summon and restrain you unbelievers, and once you are conquered and captive, they may mock you, and mock and refute your Hebrew words with their Chaldean ones: and by the type, figure, and likeness of these, in the time of Christ I will send the Apostles, who with the gift of other tongues will likewise convict your unbelief, O Jews, and they will seem to you to be lispers, and by you and the wise of this world they will be mocked as foolish preachers of the cross of Christ. For in this sense the Apostle cites these words of Isaiah, I Cor. XIV, 21. So say St. Jerome and Cyril.

Nota. Vox enim non proprie, sed adversative sapitur pro sed: nam cum ait, «in loquela enim labii,» perinde est ac si diceret: «Sed, vel verumtamen, in loquela labii, et lingua altera loquetur» Deus per Chaldæos «ad populum istum,» ut eum redarguat.


Versus 12: This Is My Rest

12. CUI DIXIT: HÆC EST REQUIES MEA, REFICITE LASSUM, etc., — q. d. Deus dixit: Ego multo tempore optavi requiescere in Judæis tum jam, tum maxime tempore Christi, nec tantum optavi, sed et oravi et obsecravi eos, dicens: «Reficite» me, orando et obsecrando vos, «lassum.» Secundo, et potius, «reficite lassum,» id est reficite debiles, miseros et fatigatos; in hac enim misericordia est mea quies et consolatio. Unde Deus per Prophetas non aliud quasi clamabat: «Quam misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo,» ut patet Zachar. VII: sed ipsi noluerunt me audire, et contempserunt. Ita S. Hieronymus et Cyrillus.

Secondly, and more properly, "refresh the weary," that is, refresh the weak, the wretched, and the fatigued; for in this mercy is My rest and consolation. Whence God through the Prophets was, as it were, crying out nothing else than: "Show mercy and compassion each one to his brother," as is clear from Zechariah VII: but they refused to hear Me, and despised Me. So say St. Jerome and Cyril.


Versus 13: The Word of the Lord Shall Be to Them

13. ET ERIT EIS VERBUM DOMINI: MANDA REMANDA (Hic sanniones Deus punit, et sannas in ipsosmet retorquet, q. d. Quia ipsi Prophetarum verba riserunt, dicendo: Manda remanda, hinc vicissim Deus, cum eos prement calamitas et clades, ridebit eos, dicetque): MANDA REMANDA, EXSPECTA REEXSPECTA, EXSPECTA REEXSPECTA (hinc fiet), UT VADANT ET CADANT RETRORSUM, — tanquam turpiter ab hoste superati, et resupinati, ut resurgere non possint, itaque ab eo conterantur et pedibus conculcentur, ac quasi inducti in venatorum retia capiantur. Ita juste illusores illudit et punit Deus, juxta illud Proverb. cap. I, 23: Despexistis omne consilium meum, etc. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis, advenerit. Sic narrat Suidas verbo Datis, quod Datis et Artaphernes Darii duces legatos in Græciam miserunt, urbium facturi periculum, et terram atque aquam postulaturi. Ac insulares quidem omnes assenserunt; Lacedæmonii vero utramque se daturos polliciti, conjectos in puteum terra obruerunt; se, quod postulatum fuisset, præstitisse testati.

So Suidas narrates under the word Datis, that Datis and Artaphernes, generals of Darius, sent ambassadors to Greece, intending to test the cities and demand earth and water. And the islanders indeed all assented; but the Lacedaemonians, promising to give both, threw them into a well and buried them with earth; declaring that they had given what had been demanded.


Versus 14-15: The Covenant with Death

14. ILLUSORES, — qui illuditis minas Prophetarum, dicentes: «Manda remanda.» Percussimus fœdus cum morte. — Quasi dicant: Securi sumus de Assyriis et Chaldæis, non time-

15. WE HAVE STRUCK A COVENANT WITH DEATH. — As though they say: We are safe from the Assyrians and Chaldeans, we do not fear their devastation, nor death and hell, that is the place and state of the dead, which the Prophets threaten us with, as though we had made a pact with them. It is a catachresis. Secondly, properly, Sanchez says: Just as the Gentiles counted death, that is Atropos or fate, and hell, namely Pluto or Orcus, among their gods: so these mockers, imitating the rites of the Gentiles, venerated them as gods, and having performed certain rites and ceremonies, they thought they could win them over to themselves, and as it were make a pact with them, so that nothing evil was to be feared from them.

ET CUM INFERNO FECIMUS PACTUM. — Pro pactum hebraice est חזה chose, id est visionem, q. d. Venimus in colloquium cum inferno: cum eoque transegimus et pepigimus. Dicunt Prophetæ multa visu horrenda esse in inferno: nos jam ea vidimus, nec horremus. Sic vulgo dicunt impii: Diabolus non est tam ater ac pingitur. Ita Vatablus. Secundo, Viegas in Apocalyps. II, Comment. IV, sect. IV, num. 5, chose vertit provisionem, commeatum, cui est multorum conviventium, aut simul navigare volentium: id quod non faciunt, nisi fœderati, q. d. Cum inferno fecimus provisionem, seu commeatum, quasi simul navigaturi, et ad eumdem inferorum portum appulsuri. Ita sagis apparens dæmon, cum eisque ludens, persuadet eis sibi bene esse, se esse lætum ac felicem, nec igne inferni multum cruciari; ac proinde ipsas post mortem eadem cum ipso læta sorte potituras.

Secondly, Viegas in Apocalypse II, Commentary IV, section IV, number 5, translates chose as provision, supplies, which belongs to many living together or wishing to sail together: which none do except those in alliance, as if to say: With hell we have made provision, or supplies, as though about to sail together and to arrive at the same port of the underworld. So the demon, appearing to witches and playing with them, persuades them that he is well, that he is joyful and happy, and not much tormented by the fire of hell; and accordingly that they themselves after death will enjoy the same happy lot as he.

Tertio, aliqui per mortem et infernum accipiunt regem Assyriorum: cum hoc enim pactum pepigerant Samaritæ, ejusque erant vectigales: unde sub ejus alis securi degebant, nihil timentes. His ergo denuntiat Propheta, hoc pactum esse periculosum et perniciosum; eo quod rex Assyriorum sit eos vastaturus, ac in mortem et infernum missurus. Addunt nonnulli hunc regem vocari mortem et infernum, quia dominabatur Ponticis et Cimmeriis, ex eisque colligebat exercitum. Hi autem vocantur inferi et infernus, quia in Ponto est Cerberion mons et oppidum; item Heraclea et specus, unde Hercules Cerberum extraxisse fertur; item Cocytus, Phlegethon et Tartarus. Denique apud Cimmerios inferni sedem collocat Homerus, sive ob perpetuas tenebras, sive ob metallorum frequentes fodinas, sive ob valles opacissimas et hiberno soli inaccessas: unde Gentiles censebant illic esse inferni ostium.

Moraliter, S. Gregorius, lib. VI in lib. Regum, cap. II: Impœnitentes, inquit, ut Saul, percusserunt fœdus cum morte et inferno. Cum morte quidem fœdus percutere, est mala audacter perpetrare, et ea semper agenda promittere. Mala quippe indesinenter faciunt; sed diligendo quod faciant, quasi a mortis amicitia se nunquam recedere pollicentur. Hi quippe in mortis fœdere quanto insensibiliores fiunt, viscera matris Ecclesiæ tanto acrius miserando quatiuntur.

FLAGELLUM INUNDANS CUM TRANSIERIT, NON VENIET SUPER NOS, — q. d. Assyriorum flagellum et calamitas, cum pervaserit decem tribus, non veniet super nos. Secundo et proprie, sicut Attila, sic Nabuchodonosor vocatur hic «flagellum Dei inundans,» et absorbens omnes gentes Judæis vicinas.

QUIA POSUIMUS MENDACIUM. — Causam dat Propheta præsumptæ securitatis, quasi dicas: Securitatis vestræ basis non est nisi spes mendax, quam habetis vel in idolis vestris, vel in nimia Dei misericordia, vel in fortitudine et opibus vestris: quam licet vos vocetis veritatem et securitatem, ego tamen voco mendacium et fallaciam, uti revera est. Adde esse verba illusorum, qui usurpant nomen et vocem Prophetarum, quasi


Versus 16: The Cornerstone in Zion

16. IDCIRCO HÆC DICIT DOMINUS. — Avolat Propheta de more ad Christum, quem mendacio illusorum opponit, ut doceat in Christo solidam spem collocari, quam ipsi in mendacibus idolis collocabant: solet enim Deus ulcisci hominum scelera in lege nova non puniendo, sed sua clementia ea curando, et condonando per Christum. Vide Can. XLVI. Sapienter Bias, et ex eo Ausonius: Quod prudentis opus? cum possit, nolle nocere. Sensus est, q. d. Idcirco, ut scilicet vestrum pactum futile, et fiduciam mendacem sapientiore et solidiore consilio evertam, imo corrigam et emendem, hac de causa vobis licet indignis misericorditer mittam Christum, qui Sionem, id est Ecclesiam, ædificet, cujusque ipse sit lapis angularis, id est fundamentum primum et imum, ut habet Apostolus, Ephes. II, 20; quod solidum firmiter omnes ejus partes connectet, et præsertim duos parietes, id est duos populos invicem contrarios, scilicet Judæorum et Gentium. Ita S. Cyrillus, Theodoretus et Augustinus, in Psalm. XCIV, imo S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 6, et Paulus ad Roman. IX, 33, et Christus ipse, Matth. XXI, 42. Hebraice est, ecce ego pono in Sion lapidem probatum anguli, pretiositatis, fundamenti, id est angularem, pretiosum, fundamentalem, solidissimum; hunc enim lapidem ob soliditatem opponit arundini, id est vanæ et mendaci spei, quam Judæi in suis idolis reponebant; unde ait, vers. 18: Delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit; quia arundineum est, non in solido lapide, puta Christo et Deo, fundatum.

The sense is, as if to say: Therefore, in order to overturn your futile pact and lying confidence with a wiser and more solid counsel, indeed to correct and amend it, for this reason I will mercifully send Christ to you, though you are unworthy, who may build Zion, that is the Church, and whose own cornerstone He may be, that is the first and lowest foundation, as the Apostle has it, Ephesians II, 20; which, being solid, will firmly connect all its parts, and especially the two walls, that is the two peoples opposed to each other, namely the Jews and the Gentiles. So say St. Cyril, Theodoret, and Augustine in Psalm XCIV, indeed St. Peter, epistle I, chapter II, verse 6, and Paul in Romans IX, 33, and Christ Himself, Matthew XXI, 42. In Hebrew it is: behold I place in Zion a tested stone of the corner, of preciousness, of the foundation, that is a cornerstone, precious, foundational, most solid; for He opposes this stone on account of its solidity to a reed, that is to the vain and lying hope which the Jews placed in their idols; whence he says, verse 18: "Your covenant with death shall be abolished, and your pact with hell shall not stand;" because it is of reed, not founded on a solid stone, that is on Christ and God.

Qui crediderit, non festinet, — scilicet volens statim lapidem hunc Sionis hic promissum, puta Christum, sibi exhiberi, non dicat cum illusoribus: Manda remanda, modicum ibi, q. d. Exspectavimus eventum oraculorum, et nihil videmus secutum; sed exspectet patienter: quia suo tempore certissime promissionem meam complebo, juxta illud Habacuc II, 3: Si moram fecerit, exspecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit. Nota: Septuaginta et ex iis S. Petrus, II epist. II, et Paulus, Rom. X, pro non festinet vertunt, non confundetur, q. d. Non festinet id est non trepidet: non enim confundetur, sed spe sua potietur. Sic Virgilius de apibus ait: Illæ intus trepidæ rerum per cerea castra Discurrunt; ut sit metalepsis. Ita Leo Castrius. Secundo, Sanchez, non festinet, ait, id est non fugiat: non enim confundetur. Solent enim qui confunduntur et pudefiunt, festinato se subducere, ut fugiant hominum oculos: hinc fit, ut festinatio pro pudore et confusione sumatur. Est et hic metalepsis, sed aliunde petita. Denique Joannes Morinus, Præfat. in Septuaginta, censet Septuaginta pro יחיש iachis, id est festinet, legisse יביש iabis, id est confundatur.

Note: the Seventy and from them St. Peter, epistle II, chapter II, and Paul, Romans X, instead of "let him not hasten" translate "he shall not be confounded," as if to say: "Let him not hasten," that is, let him not be alarmed: for he shall not be confounded, but shall obtain his hope. So Virgil says of the bees: Those within, anxious about their affairs, throughout their waxen camps rush about; so that it is a metalepsis. So Leo Castrius.

Secondly, Sanchez says "let him not hasten" means let him not flee: for he shall not be confounded. For those who are confounded and put to shame are accustomed to hurriedly withdraw, to flee the eyes of men: hence it happens that haste is taken for shame and confusion. This too is a metalepsis, but drawn from another source.

Finally, Jean Morin, in his Preface to the Septuagint, thinks the Seventy read iabis, that is "be confounded," instead of iachis, that is "hasten."


Versus 17: Judgment in Weight and Justice in Measure

17. ET PONAM IN PONDERE JUDICIUM, ET JUSTITIAM IN MENSURA. — A Christo suo revolat Propheta, et redit ad sua tempora, et ad ea quæ dixit vers. 13, q. d. Ego Judæos illos illusores recte et accurate, quasi justo pondere et mensura judicabo, puniendo eos nunc per Chaldæos, et tempore Christi per Romanos ac damnationem æternam. Patet ex seq. Septuaginta, pro justitiam in mensura, ver-

ET SUBVERTET GRANDO SPEM MENDACII. — «Grando» per catachresim significat subitam et fortem Dei punitionem, quam per Chaldæos, Romanos et alios exercuit, qua subvertit mendaces spes Judæorum, quas in idolis et regibus Ægypti aliisque reponebant. Idem significant aquæ, quæ inundatione sua protectionem, id est murum, quo se protegendos putabant, everterunt, quod vers. 18 clare vocavit «flagellum inundans.»


Versus 19: Vexation Gives Understanding

19. MANE DILUCULO PERTRANSIBIT IN DIE ET IN NOCTE, — q. d. Hæc grando, hoc flagellum cito et tempestive, quasi summo mane vos comprehendet, et durabit continuo integros dies et noctes. Significatur ergo hic celeritas et continuatio flagelli. Sola vexatio intellectum dabit auditui, — q. d. Hæc calamitas Chaldæorum Judæos faciet intelligere oracula, et minas quas audiunt a Prophetis, docebit eos Deum timere et colere, non idola: nec enim utrorumque amor et cultus se compatiuntur, ut sequitur. Sicut ergo asinus non movetur minis nec promissis, sed baculo: ita et hi. Sic de Phrygibus olim dicebatur: «Phryx non nisi plagis emendatur.» Pro vexatio hebraice est זעוה zaavaa, quod alii vertunt, terror. Sic enim pueri duri minis et terrore coguntur ad officium subinde. Sed nostra versio magis apta et genuina est. Sic cap. XXVI, vers. 9, dixit: «Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.» Et Psalm. LXXVII, 34: «Cum occideret eos, quærebant eum.» Sic et Plato in Symposio: «Stultus, inquit, post acceptam plagam sapit.» Hinc Agesilaus de quibusdam Asiæ populis dicebat: «Si libertate fruerentur, malos; si servirent, bonos fore.» Prudenter S. Bernardus, lib. I De Consider. cap. III: «Hebetati, ait, cordis indicium est propriam non sentire continuam vexationem. Vexatio dat intellectum auditui, sed si nimia non fuerit: nam si sit, non plane intellectum dat, sed contemptum. Denique impius, cum in profundum malorum venerit, contemnit.»

ONLY VEXATION SHALL GIVE UNDERSTANDING TO THE HEARING — as if to say: This calamity of the Chaldeans will make the Jews understand the oracles and the threats which they hear from the Prophets; it will teach them to fear and worship God, not idols: for the love and worship of both are not compatible with each other, as follows. Just as a donkey is not moved by threats or promises, but by the stick: so also these men. So it was once said of the Phrygians: "A Phrygian is never corrected except by blows." For "vexation" the Hebrew is zaavah, which others translate as terror. For thus stubborn children are forced to their duty now and then by threats and terror. But our translation is more fitting and genuine. So in chapter XXVI, verse 9, he said: "When You shall execute Your judgments in the earth, the inhabitants of the world shall learn justice." And Psalm LXXVII, 34: "When He slew them, they sought Him." So also Plato in the Symposium: "The fool," he says, "becomes wise after receiving a blow." Hence Agesilaus used to say of certain peoples of Asia: "If they enjoyed liberty, they would be bad; if they served, they would be good."

Moraliter S. Ambrosius, lib. III De Interpellat. cap. II, docet virum justum esse agricolam instar Dei: Nam, inquit, hic quasi bonus agricola arat agrum suum quodam rigidioris abstinentiæ vomere; hic exstirpat quadam falce virtutum, amputatrice vitiorum; hic stercorat humiliando se usque ad terram, sciens quia Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem; hic custodit fructus suos, ut illic uberius recondat.


Versus 20-21: The Narrow Bed and the Strange Work

20. COANGUSTATUM EST ENIM STRATUM. — Primo, Judæi sic exponunt: Per Chaldæos redigemini, o Judæi! in eas angustias, ut duo conjuges non sint habituri locum ubi simul cubent, sed alter eorum loco et lecto extrudendus sit; utque lodices et stragula non habeant tam magna, quibus uterque simul operiatur. Sed hic sensus frigidus est et Judaicus. Secundo ergo et genuine, q. d. Deus: Vos, o Judæi! præter me sponsum vestrum alios amatores, scilicet idola et diabolum, admittitis; itaque non potestis mecum in conjugio permanere, quia lectus amoris mei ita arctus est, ut non nisi sponsam et sponsum unum admittat, tertium, scilicet adulterum, omnino excludat: nec capere possit Deum et diabolum, Deum et mundum,

Secondly therefore, and genuinely, as if God were saying: You, O Jews, besides Me your spouse, admit other lovers, namely idols and the devil; and so you cannot remain in marriage with Me, because the bed of My love is so narrow that it admits only one bride and one bridegroom, and utterly excludes a third, namely the adulterer: nor can it hold God and the devil, God and the world, God and mammon: wherefore I scourge you through the Chaldeans and others, that I may call you back to Me, and that you may thrust other gods from this your bed and Mine. "Two things," says Ausonius, "do not admit partners: love and sovereignty." "And every power will be impatient of a consort," says Lucan. Whence also Julius Caesar used to say: "I would rather be first in Gaul than second in Rome;" and since he would not tolerate Pompey as his superior, nor Pompey him as his equal, he wrested from him by war both his power and his life. So also Alexander, when asked by Darius to share the empire with him, replied: "Just as the world does not bear two suns, so neither does the earth bear two kings. Therefore either submit to me, or prepare for battle tomorrow;" he prepared, and being slain, his kingdom passed to Alexander. So also the Tragedian: "Neither kingdoms nor marriages know how to bear a partner." A similar proverb is: "No one can serve two masters," Matthew VI, 24. And: "What agreement has Christ with Belial?" II Corinthians VI.

St. Jerome says: God therefore alone wishes to occupy the entire bed of our heart; whence He commanded, saying: "You shall love the Lord your God with your whole heart, and with your whole soul," Deuteronomy VI, 5. Hence also the Apostle, I Corinthians X, 20: "You cannot," he says, "drink the cup of the Lord and the cup of devils: you cannot be partakers of the table of the Lord and of the table of idols." Truly Lyranus on Matthew chapter VI, 24: You cannot serve God and mammon: "The human heart," he says, "cannot hold God and the devil at the same time; but when the devil is received through sin, God departs; when God is received through charity, the devil departs."

Allegorice, Leo Castrius: Stratum Dei, inquit, id est Ecclesia, non capit umbram et veritatem, Mosem et Christum, legis onera et suave jugum gratiæ.

UT ALTER DECIDAT. — Hebraice est מהשתרע mehistarea, id est a superfluendo, vel a superessendo, q. d. Ut non supersit alter locus, sed alter decidat, uti recte vertit S. Hieronymus.

21. SICUT ENIM IN MONTE DIVISIONUM (q. d. Sicut in Baal Pharasim, quod significat «locum divisionum,» Deus pro Davide dejecit Philistæos, II Reg. cap. V, ibique Davidem victorem a Philistæis devictis et dispersis divisit et segregavit: sic consurget et) STABIT (contra vos) Dominus, — ut vos dispergat, dividat et disperdat: et sicut pro Josue in valle Gabaon stitit solem, et percussit Amorrhæos, non tam armis, quam grandine et saxis e cœlo in eos dejectis, Josue X; ita pariter ipse contra vos, o Judæi! quasi adulteros et apostatas irascetur, atque iratus vos dejiciet et percutiet.

Ita S. Hieronymus, qui allegorice hæc refert ad excidium mundi: tum enim erit Baal Pharasim, id est locus divisionum in valle Josaphat, ubi Christus separabit agnos ab hædis, atque agnis, id est sanctis, cœlum, hædis et impiis gehennam assignabit.

UT FACIAT OPUS SUUM (opus a se decretum, scilicet vindictam et punitionem, exigentibus id Judæorum peccatis, quod tamen opus non est proprium Deo, si ejus indolem et innatam bonitatem spectes, sed) ALIENUM (et quasi) PEREGRINUM AB EO, — quia invitus et quasi coactus ab impiis hoc facit. Sic cum induxit diluvium orbi, fecit hoc tactus dolore cordis intrinsecus, Genes. VI; sic puniturus gemit dicens: Heu! consolabor super hostibus meis, Isaiæ I, 24. Secundo, opus alienum et peregrinum, est opus, puta punitio insolita et admirabilis. Quia enim Deus patribus Judæorum, ob eorum pietatem, fuerat benignus et beneficus; hinc posteris eorum impiis videbatur res insolita, et aliena a Dei more, experiri Dei iram et vindictam. Rursum quia hæc vindicta futura erat acris et inaudita, utpote inducens gentis et populi Dei excidium; hinc eis videbatur admirabilis, et plane extraordinaria. Unde Septuaginta vertunt, perditio (σαπρία, pro quo Complutenses legunt πικρία, id est amaritudo) ejus aliena.


Versus 22: Do Not Mock

22. ET NUNC NOLITE (illusores, qui illusistis Prophetas, et dixistis, vers. 10: «Manda remanda,» pariter) ILLUDERE (has meas minas), NE FORTE CONSTRINGANTUR (Vatablus vertit, validiora fiant) VINCULA VESTRA, — id est ne citius et arctius ab hoste constringamini, ne Deus per eum vos severius et graviori captivitate puniat. Sicut enim vulpes quæ in laqueum incidit, eo magis astringit nodum et laqueum, quo magis se ex eo expedire et extricare conatur: ita impii tergiversando, et illusores irridendo Dei minas et pœnas, magis et magis se iisdem involvunt et astringunt. Unde sequitur: Consummationem enim et abbreviationem (q. d. Consumptionem et destructionem, eamque brevi futuram super totam terram, scilicet Judæorum) AUDIVI A DOMINO, — q. d. Non dicetis ultra: «Manda remanda,» quia brevi Deus cladem, quam vobis comminatus est, infliget: vestræ enim irrisiones et scelera brevi complebunt mensuram peccatorum vobis a Deo statutam, itaque accelerabunt ejus vindictam.

FOR I HAVE HEARD FROM THE LORD A CONSUMMATION AND A CUTTING SHORT — as if to say: a consumption and destruction, and one that will shortly come upon the whole land, namely of the Jews — as if to say: You shall no longer say: "Command upon command," because shortly God will inflict the disaster which He has threatened upon you: for your mockeries and crimes will shortly fill up the measure of sins appointed for you by God, and will thus hasten His vengeance.


Versus 24-29: The Parable of the Farmer

24. Numquid tota die arabit? — Nota: Ab hoc loco ad finem usque capitis est continua parabola agricolæ, qua hortatur Judæos omnesque gentes ad bona opera, et ad frugem, q. d. Non semper arat arator, ut sementem faciat, sed primo, arat; secundo, cum aliquot diebus aravit, postea solvit boves, et glebas contundit, terræque superficiem æquat et occat; tertio, ubi hoc fecit, sementem jacit, eamque germinantem sarrit, id est purgat a lolio; quarto, messem maturam demetit et colligit; quinto, triturat quæque secundum suam conditionem, scilicet omnia legumina, ut gith et cyminum, levius, puta per virgam aut baculum; frumenta vero, quæ difficilius excutiuntur, gravius, scilicet in Palæstina plaustris, quæ quasi serras et dentes inferne habent, quibus circumactis super segetes grana excutiunt; aut etiam bobus, qui ungula sua calcando ea exprimunt.

Jam hæc sic Judæis et hominibus applica. Primo, agricola est Deus; secundo, ager est Israel: tertio, agrum hunc serit Deus; semina sunt lex, gratia et dona Dei; quarto, deinde metit, colligitque fructus bonorum operum, quos ut eliciat, triturat, id est affligit nos, alios quidem gravius, alios levius pro constantia et robore fidei.

Sensus ergo est, q. d. Sicut agricola suis quodque locis, ordinibus, temporibus, modis serit, metit et triturat: ita Deus in Israele, et in magno hoc mundi agro nunc gratiam serit, nunc monet, nunc corripit, nunc punit, nunc miseretur. Vos ergo, o Judæi! et quæque gens studiose advertat et reflectat, quid quolibet tempore in se agat Deus: imo idipsum in se quisque advertat, quid hac die et hora in se operetur Deus: an serat, an metat, an trituret, studeatque Deo operanti cooperari et respondere, atque per ejus tribulam et afflictionem dare grana patientiæ, charitatis et aliarum virtutum. Ita S. Hieronymus, Vatablus et alii. Quocirca Sancti studiose et attente exceperunt omnes Dei inspirationes, monitiones, correptiones, tribulationes, etc., eisque vel cooperati sunt, vel eas patienter tolerarunt, ex iisque fructum quem Deus volebat, elicuerunt. Ita Samuel ad Deum: «Loquere, ait, Domine, quia audit servus tuus.» Ita David: «Audiam, ait, quid in me loquatur Dominus.» Et Paulus: «Domine, quid me vis facere?» Et Isaias, cap. VI: «Ecce ego, mitte me.» Ita S. Franciscus, audiens aliquam Dei inspirationem, subsistebat, totumque se colligebat ad eam percipiendam, eaque percepta statim quod audierat exsecutioni mandabat. Quocirca jure dicebat S. P. N. Ignatius, paucos scire quantum ipsimet Dei in se operationem impediant, eique

Wherefore the Saints diligently and attentively received all God's inspirations, admonitions, corrections, tribulations, etc., and either cooperated with them or patiently endured them, and drew from them the fruit which God desired. So Samuel said to God: "Speak, Lord, for Your servant hears." So David: "I will hear what the Lord speaks in me." And Paul: "Lord, what do You wish me to do?" And Isaiah, chapter VI: "Here am I, send me." So St. Francis, hearing any inspiration of God, would stop and collect himself entirely to perceive it, and having perceived it, immediately carried out what he had heard. Wherefore our Holy Father Ignatius rightly said that few know how much they themselves hinder God's operation in them, and place an obstacle before Him when He would work great things, either because they do not hear God's voice, or do not cooperate with it as they should. Indeed, the Blessed Virgin alone always received God's voice, hence she received grace upon grace attentively, and cooperated with it equally, so that, for example, if she received a grace intense as a thousand, she elicited an act intense as a thousand, and that continuously and constantly. None of the other Saints accomplished this: for human weakness fails now in intensity, now in continuity, so as not to match the grace of God: yet those who are generous try to match it as much as possible; and these make the greatest progress in virtue and grace.

Viderunt idipsum per umbram Gentiles; unde Alexander Magnus in Ægypto audivit Psammonem Philosophum, idque ejus dictum maxime probavit, quo affirmabat, omnes homines a Deo regi: divinum enim esse id, quod in quolibet præsit atque imperet. Ipsumque magis philosophice de eadem re sensisse, cum asseruit, Deum omnibus hominibus communem esse patrem, sed proprios sibi filios eos adsciscere, qui hominum essent præstantissimi, hos nimirum formare, expolire, perficere. Ita Plutarchus in Alexandro.

Morally, St. Ambrose, book III On the Interpellation, chapter II, teaches that the just man is a farmer like God: For, he says, "he, like a good farmer, ploughs his field with the ploughshare of rather rigorous abstinence; he uproots with a certain sickle of virtues that prunes vices; he manures by humbling himself to the ground, knowing that God raises the needy from the earth, and lifts up the poor from the dung; he guards his fruits, that he may store them more abundantly there."

Hac agriculturæ metaphora sæpe agens de Deo et rebus divinis utitur Scriptura, ut patet Joan. IV, 35; Matth. XXI, 33; Joan. XV, 1.

Ita primo, vos, o Judæi! coluit assidua et paterna sua indulgentia. Deinde in vobis sevit semina legis et S. Scripturæ. Videte ergo ut dignos virtutum et meritorum fructus ei reddatis. Post vero vocabit ad aream et trituram tribulationis, a qua tamen liberabit, reducetque in patriam, sicut agricola purgata per duram trituram frumenta in horrea recondit. Hoc enim proxime precessit, et hanc trituram, ejusque examen, et finem ac fructum maxime in hac parabola urget Propheta. Cum ergo Deus vos trituret et castiget, ut grana pœnitentiæ et virtutum ac mutationis vitæ eliciat et excutiat, videte ne hoc opus Dei vestra duritie et pertinacia evertatis, et cogatis eum vos triturare usque ad consumptionem et excisionem, quam vobis impendere audivi in parabola vers. 22. Sed potius tribulationem hanc patienter excipite, et per eam ad cor et ad Deum redite; ita fictis tritura et filii areæ Domini, ut dixit cap. XXI, vers. 10. Est enim hæc tritura amoris; non odii.

Allegorice Leo Castrius, q. d. Deus jam arat, occat, sarrit, id est præparat agros, id est animas Judæorum, ut tempore Christi in iis serat Evangelium, ac metat opera Christiana, digna Christo, digna Evangelio.

Allegorice S. Hieronymus, gith et cyminum, id est populus rudis, leniter baculo corripietur: at frumentum, id est sacerdotes et sapientes, dura rota plaustri calcabuntur, atque potentes potenter tormenta patientur.

26. Et erudiet illum in judicio, — q. d. Deus docebit agricolam cum judicio, et sapienter hæc omnia distribuere. Ita S. Hieronymus.

28. Panis autem comminuetur. — Est metonymia. «Panis» id est triticum et frumentum, ex quo fit panis, solet in Palæstina rota plaustri et dentibus tribulæ comminui, et majore vi excuti, tamen cum modo et moderamine: non enim in æternum sive perpetuo tribulatur; sed sic tribula ipsa circumducitur, aut ungula bovis calcatur, donec e folliculis excidant, non autem ut frangantur grana tritici, q. d. Ita pariter Deus vos, o Judæi! aliosque suos fideles non affligit, ut perdat et exscindat, sed ut a paleis vitiorum expurget, et quasi grana selecta in horreo, id est in Ecclesia sua recondat. Ita S. Hieronymus.

NEC UNGULIS SUIS COMMINUET EUM. — Hinc videtur quod in Judæa, tempore Isaiæ, triturarint quoque ungulis equorum vel boum segetes calcantium: hæ enim calcando excutiebant e suis folliculis grana, uti etiamnum fit in nonnullis provinciis; licet id videatur negare S. Hieronymus, forte quod ejus tempore hic modus triturandi apud Judæos in desuetudinem jam abierat; aut, ut Sanchez, quod ab equis solis tritæ non fuerint segetes, sed equorum ungulis, qui simul tribulas dentatas trahunt, aut plaustra serrantia.

29. UT MIRABILE FACERET CONSILIUM, ET MAGNIFICARET JUSTITIAM. — Pro justitiam Chaldæus vertit, sapientiam. Nota: In parabola sunt tria. Primo, est προμύθιον, sive proparabola, quasi prologus parabolæ; secundo, est ipsum μῦθος, id est fabula aut parabola; tertio, est ἐπιμύθιον, sive postparabola, applicans parabolam ad mores vel instructionem nostram, ex qua colligendus est sensus, et scopus parabolæ. Proparabola hic fuit versus 22: Nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra. Parabola fuerunt varia opera agricolæ, quæ narravit a vers. 24, hucusque. Postparabola est hic. Ita Forerius.

Sensus ergo est, q. d. Sicut in agricolatione, puta in subigendo agro, serendo, metendo, triturando suis locis et temporibus, Deus ostendit magnam sapientiam et justitiam, quasi distributivam, ut cuique tribuat, quod res et tempus exposcunt; ita pariter ipse in prophetia hujus capitis variam