Cornelius a Lapide

Isaias XXIX


Index


Synopsis Capitis

Praedicit excidium Jerusalem, quam ob munitionem vocat Ariel, id est, leonem Dei. Secundo, vers. 3, digreditur ad Chaldaeos eam excindentes, dicitque victoriam eorum fore instar somnii; brevi enim ipsos esse perdendos. Tertio, vers. 9, redit ad Judaeorum cladem, quodque Deus auferet ab eis intelligentiam Prophetarum. Quarto, vers. 15, increpat sapientes eorum atheos, qui putabant se suaque consilia Deum latere. Quinto, vers. 17, praedicit excaecationem Judaeorum, et vocationem Gentium.


Textus Vulgatae: Isaias 29:1-24

1. Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David: additus est annus ad annum: solemnitates evolutae sunt. 2. Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et maerens, et erit mihi quasi Ariel. 3. Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam. 4. Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum: et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum

mussitabit. 5. Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te: et sicut favilla pertransiens multitudo eorum, qui contra te praevaluerunt: 6. eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis. 7. Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium Gentium, quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam. 8. Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus: et sicut somniat sitiens, et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est: sic erit multitudo omnium Gentium, quae dimicaverunt contra montem Sion. 9. Obstupescite, et admiramini, fluctuate, et vacillate: inebriamini, et non a vino: movemini, et non ab ebrietate. 10. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet oculos vestros, prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet. 11. Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: Et respondebit: Non possum, signatus est enim. 12. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei: Lege: et respondebit: Nescio litteras. 13. Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis: 14. ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur. 15. Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos? 16. Perversa est haec vestra cogitatio: quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me: et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis. 17. Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur? 18. Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. 19. Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in sancto Israel exsultabunt: 20. quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem: 21. qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo. 22. Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet: 23. sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum, in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt: 24. et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.


Versus 1: VAE ARIEL, ARIEL CIVITAS, QUAM EXPUGNAVIT DAVID

1. VAE ARIEL, ARIEL CIVITAS, QUAM EXPUGNAVIT DAVID. — Ariel hic significat Jerusalem, ut patet ex sequenti. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius. Dicitur Ariel, id est mons Dei, inquit R. David; sed tunc Ariel per he scribendum esset, dicendumque hariel: jam autem dicitur Ariel per aleph. Ariel ergo idem est quod leo Dei, idque primo, ob fortitudinem et principatum. Sicut enim leo bestiarum, ita Jerusalem urbium erat princeps, et inter eas arte et natura ita munita, ut Jebusaei ejus arcem Sionem occupantes riserint Davidis copias eam oppugnantes, posuerintque in muris caecos et claudos, quasi ab iis solis urbs defendi posset, II Reg. V. Sic Judas, cujus sedes erat in Jerusalem, vocatus est leo vel leaena a Jacob patriarcha, Genes. XLIX, 9, et a Balaam, Numer. XXIII, 24, quo alludit hic Isaias: hinc vocatur leo Dei, quia quae Dei sunt, magna sunt. Sic vocantur cedri et montes Dei, id est magni. Rursum Dei, quia erat populus Dei cultui addictus: unde

Secundo, Jerusalem dicitur Ariel, ob templum et altare in ea existens, quod Ezech. cap. XLIII, 15, dicitur Ariel, quia in altari maxime relucent fortitudo, majestas et cultus Dei: et quia Ariel, transposita littera iod, ut transponit Ezechiel, significat maledictionis seu peccati arietem, qui scilicet pro peccato in altari offerri solebat a radice ארר arar, id est maledixit, et איל el, id est aries. Ita Arias. Addit Vilalpando, tom. II, pag. 208 in fine, communem esse Doctorum sententiam templum habuisse formam leonis: nam a fronte erat latum, et a tergo angustum instar leonis, inquit Vatablus: hinc vocatur Ariel, id est leo Dei: sicut Belgium suo situ leonem refert; unde vocatur Leo Belgicus. Belgium ergo vocari potest Ariel, eique ita jam vastato recte competunt ea, quae hoc cap. Arieli praedicit Isaias. Simili schemate Apollonius, teste Strabone, Alabandam urbem vocabat «cistam scorpionibus plenam inversam;» hoc aenigmate significans Alabandae cives pessimos. Ea enim civitas ita montibus supposita esse videtur, ut cistae formam imitetur: ea quoque regio scorpiis abundabat.

Tertio, si pro Ariel uno puncto mutato legas אריאל uriel, id est lux Dei, vel ignis Dei, notabit Prophetiam et Prophetas, item scientiam legis et Prophetarum, quae erat in Scribis et Pharisaeis, ac Sacerdotibus Hierosolymae: Pontifex enim in pectore gestabat urim et thummim, id est doctrinam et perfectionem, ut dixi Exodi, cap. XXVIII, 30. Unde IV Esdrae V, 20, Uriel est nomen Angeli revelantis arcana, sicut est Gabriel, Raphael, Michael. Unde Lexicon Syriacum: Ariel, inquit, civitas dicta est a nomine fundatoris, qui dicebatur Ariel; et Ariel, id est lux Dei, est Jerusalem. Verum omnes Interpretes legunt Ariel, id est leo Dei, non Uriel, id est lux Dei.

Sensus ergo est, q. d. Vae Ariel, id est Jerusalem, quam a Jebusaeis occupatam expugnavit David, quae olim ut leaena fortissima frendebat in gentes, illa nunc miserrime a Chaldaeis vastabitur, et postea a Romanis: sicut enim primo eam cepit David caesis claudis et caecis, quos Jebusaei loci munitioni praefidentes ad derisionem Davidis constituerant: ita secundo eamdem capiet Christus alter David, et Davidis filius ac haeres, atque per Titum et Romanos occidet caecos et claudos in semitis Dei, Christi irrisores. Ita S. Cyrillus, S. Hieronymus, Procopius.

CIVITAS, QUAM EXPUGNAVIT DAVID. — Aquila vertit, polignion aulisthanou david, id est civitatula (ut vertit S. Hieronymus) castrametationis David; Symmachus, castrum David; Theodotion, circumvallatio David.

ADDITUS EST ANNUS AD ANNUM: SOLEMNITATES EVOLUTAE SUNT. — Primo, sensus est, q. d. Post duos, id est paucos, annos Hierosolymae majestas evertetur, tumque ejus festa erunt evoluta et cessabunt. Ita Adamus et Forerius. Hic sensus genuinus est; sequitur enim: «Et circumvallabo Ariel,» etc.

Secundo, Dionysius, q. d. «Additus est annus ad annum,» id est, evoluti sunt jam anni decreti a Deo excidio Hierosolymae.

Tertio, S. Thomas, Haymo, Hugo et Sanchez putant hic significari calamitatis et vastationis Hierosolymae durationem, q. d. Succedent anni annis, et tempora temporibus; neque tamen cessabit vastitas Hierosolymae, neque longum solemniatium ejus silentium, q. d. Multis annis et festis in exsilio et sordibus haerebunt Judaei.


Versus 2: ET CIRCUMVALLABO ARIEL

2. ET CIRCUMVALLABO ARIEL, — scilicet Jerusalem, primo, per Chaldaeos, ait S. Hieronymus; secundo, per Romanos, ait idem S. Hieronymus et Cyrillus. Huc allusit Christus Lucae cap. XIX, vers. 43, praedicens obsidionem et cladem Hierosolymae per Titum.

Insulse Calvinus excidio Arielis, id est Hierosolymae, infert excidium Romanae Ecclesiae. Audi eum more suo vitulantem et subsannantem:

erit civium cadaveribus. Rursus alii: «Erit mihi quasi Ariel,» q. d. Oppugnabo hanc civitatem, sicut leo ferox et noxius a pastoribus circumdari oppugnarique solet: tractabo eam non ut עריאל ariel, id est ut civitatem Dei, sed ut אריאל ariel, id est ut leonem Dei.

Quarto, et melius, Chaldaeus, Vatablus, Lyranus et Adamus: Ariel, aiunt, hic vocatur altare, ut et Ezech. XLIII, q. d. Sicut altare circumdatur sanguine victimarum, et in eo quasi natat: ita ego Deus per Chaldaeos quasi sacerdotes meos, hanc urbem, quasi altare, sanguine impiorum civium cruentabo, et quasi consecrabo Deo, id est mihi meaeque vindictae (vide Can. XXXVI), ut, sicut juxta altare stratae jacent jugulatae pecudes, ita in Jerusalem stratae jaceant incolarum cadavera. Sic ait Jeremias cap. XII, vers. 3: «Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.» Et Isaias, cap. XXXIV, 6: «Victima enim Domini in Bosra.»

Quinto, valde apposite Arias Montanus explicat, q. d. Jerusalem, quae olim erat Ariel, id est leo fortissimus, jam erit Ariel, id est maledictio pro peccato suo quasi aries Deo immoletur et occidatur. Unde Arabicus vertit, et erit (fiat) sicut terra Ariel. Ludit eleganter in voce Ariel, sicut si dicas: «Ara ab hoste facta est hara.» Sic ludit Poeta in voce sustulit, cum ait: Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem? Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. Nero enim matrem sustulit, id est occidit: Aeneas vero patrem Anchisem in humeros sustulit, ut eum ex excidio Trojae educeret.

Sic lusit in voce exstinguere Argeus faciens iter per Selinuntem. Cum enim in monumento quodam hoc elegiacum carmen vidisset scriptum: Hos exstinguentes, Mars, forte tyrannida, saevus Pone Selinuntis moenia, stravit humi. «Jure peristis, inquiunt, qui tyrannidem ardentem conati sitis extinguere: contra oportuit illam sinere, donec tota deflagraret.» Arripuit jocum ex occasione verbi exstinguere: exstinguitur enim quod opprimitur; et exstinguitur incendium, dum rebus omnibus combustis desinit.

Allegorice Leo Castrius: Judaei, inquit, qui olim erant Ariel, id est leo Dei, jam erunt Ariel, id est leo contra Deum; quia Christum agnum Dei, imo Deum, Deique Filium occident et crucifigent. Unde de eo dicitur Psalm. XXII, 14: «Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens;» et vers. 22: «Salva me ex ore leonis.»


Versus 3: CIRCUMDABO QUASI SPHAERAM IN CIRCUITU TUO

3. CIRCUMDABO QUASI SPHAERAM IN CIRCUITU TUO, — id est circumquaque, ait Vatablus, per Chaldaeos instar sphaerae vel coronae cingam et obsidebo te. Septuaginta pro כדור caddur, id est quasi sphaeram legunt כדויד caddavid, mutatis punctis, et pro resch legendo ei affine daleth: unde vertunt, et circumdabo sicut David super te, q. d. Sicut David obsedit et expugnavit Sionem, ita ego te, o Jerusalem, o Sion! obsidebo et expugnabo.

Secundo, alii Ariel accipiunt in dativo, q. d. Ariel, id est Jerusalem, erit, vel occurret mihi Deo, quasi si occurrat Arieli, id est leoni fortissimo, a quo laceretur: ego enim ero illi crudelis ut leo, imo ut leaena, dum lactat catulos, uti dicitur Osee cap. V, 14. Unde Forerius: Comparat, ait, se Deus leoni, urbem praedae, q. d. Tu quae aliis eras leo et praedator, mihi nunc quasi leoni et praedatori tuo vicissim praeda eris.

Tertio, alii: Jerusalem, inquiunt, «erit mihi quasi Ariel,» id est quasi leo; sicut enim leo circum se multa habet cadavera, ita Jerusalem plena

«Hinc colligi potest quam ridiculi hodie sint Romanenses, qui cathedrae Petri Ecclesiam affigunt, ac si nusquam domicilium in toto orbe reperire possit Deus, quam in Romana Sede. Anne ulla hujusmodi promissio Romae data est, qualis Hierosolymae? Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam, Psalm. CXXXI, 14. Quod si data esset, nonne videmus quid de Hierosolyma pronuntiet Isaias? Deum scilicet expelli ubi doctrinae locus non est, ubi cultus Dei corrumpitur? Quid igitur Roma, quae nullum testimonium habet?» Insulse, inquam, aliud est enim Roma, aliud Romana Ecclesia et cathedra Petri. Fatemur Romam, aeque ac Jerusalem, everti posse, ac saepius eversam esse: negamus romanam Ecclesiam et cathedram Petri everti posse. Firma enim et clara est Christi promissio Petro, ejusque Sedi et successoribus data: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam,» Matth. XVI, 18. Ecclesia vetus et Judaica audivit a Deo: «Haec requies mea in saeculum saeculi,» quandiu nimirum durabit Mosaica lex et vetus hic rerum umbrarumque status. Nam Jeremiae XIII, 10, et alibi, docet ac praedicit Deus eam abrogandam per Christum et Ecclesiam Christianam, uti demonstrat Apostolus Hebr. VII, 7. At vero nulla Scriptura docet Ecclesiam Christi abrogandam per aliam quae ei successura sit: imo vero omnes asserunt eam fore perennem planeque perpetuam. Porro Ecclesia est monarchia Christi, qui sui loco in monarchia hac caput et vicarium suum constituit S. Petrum ejusque successores. Ecclesia enim visibilis acephala et sine capite visibili esse ac regi nequit: perinde ac regnum sine rege, aut regis vicario esse et regi nequit. Ergo si aeterna est Ecclesia Christi, aeternus quoque est Pontifex Romanus, qui ejus est caput et rector: aeternus quoque Spiritus Sanctus, utriusque director, ne in fide et religione erret.

ET ERIT MIHI QUASI ARIEL. — Aliter hic accipitur Ariel quam vers. 1. Primo, S. Hieronymus putat hic agi de instauratione templi et urbis, praedicitque quod ad pristinum splendorem non pervenit, unde non vocari Ariel, sed quasi Ariel. Verum hic non agitur de restauratione, sed de eversione urbis.

circumdabo sicut David super te, q. d. Sicut David obsedit et expugnavit Sionem, ita ego te, o Jerusalem, o Sion! obsidebo et expugnabo.


Versus 4: DE TERRA LOQUERIS, etc., ET ERIT QUASI PYTHONIS DE TERRA VOX TUA

4. DE TERRA LOQUERIS, etc., ET ERIT QUASI PYTHONIS DE TERRA VOX TUA, — q. d. O Sion, o popule Juda! qui antea attollebas cristas, et magno tonabas eloquio aeque ac supercilio, jam in vastitate petes cryptas et cavernas, atque ibi ab hoste inventa et vulnerata ad mortem, gemes de terra in quam corrues, eritque vox tua quasi pythonis, id est exilis et lugubris, qualis est spirituum vel umbrarum, quas python, id est necromanticus (python enim dicitur a pythanomai, id est interrogo, quod animas mortuorum evocet, et interroget secreta; quae scire cupit) evocat ab inferis, et facit loqui sub terra, vel ex ventre hominis aut animalis (quae proinde et ipsae pythones vocantur); harum enim vox est gracilis, flebilis, hiulca, confusa, gemebunda: talis erit et vox tua, o Sion! sub terra morientis. Sic Ovidius, libr. V Fastor., ait de umbra Remi: Umbra cruenta Remi visa est assistere lecto, Atque haec exiguo murmure verba loqui. Et Virgilius de animabus, vel umbris principum Graecorum Aeneae in inferno occurrentium ait: Pars tollere vocem Exiguam; inceptus clamor frustratur hiantes.


Versus 5: ET ERIT SICUT PULVIS TENUIS MULTITUDO VENTILANTIUM TE

5. ET ERIT SICUT PULVIS TENUIS MULTITUDO VENTILANTIUM TE. — Hoc est, copiae Chaldaeorum ventilantium et exagitantium Judaeos erunt innumerae, celerrimae et violentissimae instar pulveris, qui a turbine, et favillarum, qui in incendio a vento excitantur. Ita S. Hieronymus. Secundo, et melius, q. d. Chaldaei, qui «contra te» o Sion! «praevaluerunt,» teque ventilarunt, mox a tua clade Deo vindice conterentur et dissipabuntur, sicut pulvis et favillae a vento dissipantur et evanescunt. Ita Adamus, Sanchez et alii. Digreditur hic Propheta, incipitque vaticinari contra Babylonios eversores Judaeorum, pergitque in eo usque ad versum 9.


Versus 6: VISITABITUR IN TONITRUO ET IN COMMOTIONE TERRAE

6. VISITABITUR IN TONITRUO ET IN COMMOTIONE TERRAE. — Aliqui haec referunt ad Jerusalem: unde Adamus putat esse catachresin, qua tantum significetur crudelissimum fore hoc ejus excidium: aut, ut Vatablus et Castrius, quod proprie tonitrua, terrae motus, etc., in expugnatione Hierosolymae contigerint, licet in Scriptura non narrentur. Sic enim Josephus, lib. VII Belli, cap. XII, narrat, ante obsidionem Titi, in Jerusalem visa esse in aere praelia et currus equorum, cometem gladiatum, vocem Angelorum dicentium: «Migremus hinc;» portae templi gravissimae commotionem et apertionem ultroneam. Verum, ut dixi, haec usque ad versum 9, spectant Babylonios, non Judaeos, q. d. Babylonii instar pulveris et favillae dissipabuntur; quia Deus eos quasi tonitruis concutiet et exanimabit, terrae quoque horribili motu terrebit, turbine et procella vehementi convolvet, et desuper erumpente flamma consumet. Quando, et quomodo haec facta sint, Scriptura non narrat. Quocirca secundo, certius et verius haec accipiemus per catachresin, ut tantum significent acrem et gravem fore plagam Chaldaeorum: hanc enim, qualiscumque ea sit, in Scriptura significat ignis, gladius, tonitru, terrae motus, turbo et procella; praesertim, quia haec hominibus afflictis, pavidis et attonitis in mente et phantasia observantur, ut undique omni plaga se feriri putent, juxta Can. XXXII.


Versus 7: ET ERIT SICUT SOMNIUM

7. ET ERIT SICUT SOMNIUM, — q. d. Chaldaei victores Judaeorum non ditabuntur, nec diu laetabuntur: nam instar somni evanescent tam ipsi quam eorum opes et spolia quae a Judaeis retulerunt. Sic et Vespasianus ejusque filius Titus, qui Hierosolymam everterunt, cito perierunt, ut patet ex Dione et Suetonio. Ita S. Hieronymus. Unde Ambrosius, lib. De Joseph, cap. VI, ex hoc loco docet, bona et delicias hujus mundi, ut somnium nos pascere: quia postquam transierunt, aeque famelicos nos relinquunt; sicut qui somniat se comedisse, post somnium inanem se reperit. Sic recte dixerunt Plato et Philo: «Spes mortalium sunt somnia vigilantium.» Sic daemon magis et sagis saepe illudit, et per eorum praestigias aliis, ut putent se mira videre, mire epulari, esse in conviviis omni deliciarum genere instructissimis: at, paulo post desinentibus praestigiis, quibus daemon phantasiae eorum illudit, omnia evanescunt, et ipsi se inanes ac famelicos reperiunt, videntque se vere non comedisse.


Versus 9: OBSTUPESCITE

9. OBSTUPESCITE. — Redit ad Judaeorum vastitatem: ad Judaeos enim haec pertinere docet Christus Matth. cap. XV, 8, ubi ex hoc Isaiae loco Judaeos arguit dicens: «Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.» Assurgit hic zelosus Propheta ad tertium concionis tonum, q. d. O stupidi, fluctuantes, caeci, et non vino, sed vesania ebrii illusores Judaei, tum moderni, tum futuri tempore Christi: Deo nimirum juste vos ob peccata hac caecitate puniente.


Versus 10: QUONIAM MISCUIT VOBIS DOMINUS SPIRITUM SOPORIS

10. QUONIAM MISCUIT VOBIS DOMINUS SPIRITUM SOPORIS. — Pro soporis primo, Chaldaeus vertit, erroris; secundo, Theodotion, ekstasos, id est mentis excessum; tertio, Aquila, kataphoron, id est gravem somnum. Hebraeum enim תרדמה tardema significat altissimum soporem, et quasi veternum, qui homini oculorum et aurium usum omnemque sensum adimit, qualis fuit ille immissus Adae, ita ut non senserit sibi costam detrahi, ex qua formata est Eva, Genes. cap. II, et sopor immissus Jonae, cap. I, 5, et Abrahae, Genes. cap. XV, vers. 12.

Unde quarto, Septuaginta vertunt, katanuxen: videntur enim ipsi katanuxin posuisse pro katanystaxin, id est soporatione, ut vult Leo Castrius. Noster tamen Interpres, Rom. XI, 8, vertit, «compunctionis,» non illius quae animum pungit, et ad poenitentiam ducit, sed potius illius quae mentem in malo transpungit et defigit. Vide ibi dicta. «Compunctionis» ergo, id est pertinaciae in malo defixae. Unde sequitur:

CLAUDET OCULOS VESTROS, PROPHETAS ET PRINCIPES VESTROS, QUI VIDENT VISIONES, OPERIET, — q. d. Deus excaecabit corda vestra, velabit et operiet vobis Isaiam, aliosque Prophetas, ne eos intelligatis. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Procopius. Vide Can. XXVII. Operire enim Prophetas, est ita occultare illorum sensa, ut, etiamsi eos audias aut legas, non intelligas, sed videaris tibi legere Hebraea aut peregrina, aut sicut in libro signato, ut sequitur. Quod subdit, «principes vestros,» per congeriem additum est, ut patet ex eo quod sequitur: «qui vident visiones;» frequens enim erat apud Judaeos, ut duces et principes populi visiones et revelationes a Deo acciperent, essentque Prophetae. Ita Adamus.

Secundo, Forerius putat esse appositionem, et per «oculos vestros» intelligi «Prophetas et principes vestros.» Sunt enim Prophetae, inquit, oculi populi, per quos videt: sicut sol dicitur «oculus mundi, per quem videt omnia tellus.» Est ergo irati Dei signum, ut saepe in Scriptura dicitur, Prophetas auferre, et facere ut populus doctore careat; neque minus id molestum esse hominibus deberet, quam corporis oculis privari. Sic pro principes hebraice est capita vestra, quia principes toti populo quasi capita prospiciunt, ipsumque moderantur. Dixit quoque «operiet,» persistens in metaphora capitis: qui enim obvolutum habent totum caput, nihil vident. Ergo pro peccatis populi, Praelati ac principes occaecantur, ne intelligant quae toti corpori, id est reipublicae providere oporteat. Qui ergo errores principum notant et illis obtrectant, consultius agerent, si peccata sua deflerent, ex quibus obtenebratio principum ortum saepe habet. Hucusque Forerius, sic et Vatablus.

Tertio, alii accipiunt haec de falsis prophetis: his enim Deus operit oculos, ut ex spiritu erroris et mendacii falsa prophetent. Verum primus sensus est genuinus; loquitur enim de veris Prophetis, qui habebant operculum seu velamen, ut, cum legerentur a Judaeis, non intelligerentur: hoc est enim quod sequitur:


Versus 11 et 12: ET ERIT VOBIS VISIO OMNIUM SICUT VERBA LIBRI SIGNATI (q. d.

11 et 12. ET ERIT VOBIS VISIO OMNIUM SICUT VERBA LIBRI SIGNATI (q. d. Scripta et oracula Prophetarum erunt vobis tam obscura, abscondita et non intellecta, ac si essent verba libri obsignati, complicati et clausi, quem cum dederint iis qui scientiam legis profitentur, videlicet Scribis, Pharisaeis et Rabbinis, dicentque): Lege (et interpretare nobis vaticinia hujus libri et Prophetae, respondebunt): Non possum; signatus est enim (si vero dederint eum nescienti litteras, id est indocto et rudi populo ad legendum, respondebit): NESCIO LITTERAS, — q. d. Oracula haec tam sapientibus, quam insipientibus, erunt abstrusa et incognita.

Secundo, «signatus,» id est scriptus per arcanas notas, characteres et signa, ita ut legi nequeat nisi ab eo, qui arcanam notarum artem calleat, quomodo veteres notarii Romani per ciphras aliaque signa scribebant omnia dicta Martyrum et tortorum. Ita Pineda, lib. V De Rebus Salomonis, cap. XIII. De hisce signis ait Martialis, lib. XIV, epigram. 179: Currant verba licet, manus est velocior illis: Nondum lingua suum, dextra peregit opus.


Versus 13: EO QUOD APPROPINQUAT (Causam hic dat excaecationis Judaeorum

13. EO QUOD APPROPINQUAT (Causam hic dat excaecationis Judaeorum; quia scilicet Deum nominabant et honorabant ore tenus, corde vero erant ab eo elongati et aversi); ET TIMUERUNT ME MANDATO HOMINUM ET DOCTRINIS. — Id est coluerunt (timere enim Deum, est Deum revereri et colere) me non juxta id quod a me praeceptum est, sed juxta hominum et Scribarum suorum traditiones, partim futiles, partim perversas, et meae legi contrarias, ut cum filios docerent parentibus egenis dicere corban, Matth. cap. VII, 11.

Nil ergo hic habent haeretici, quod opponant traditionibus Ecclesiae: hae enim sunt mandata, non hominum, sed Christi, qui vel per se, vel per Apostolos, eorumque successores (de quibus ipse dixit: «Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit») ea sanxit, et tradidit Ecclesiae.

cipes toti populo quasi capita prospiciunt, ipsumque moderantur. Dixit quoque «operiet,» persistens in metaphora capitis: qui enim obvolutum habent totum caput, nihil vident. Ergo pro peccatis populi, Praelati ac principes occaecantur, ne intelligant quae toti corpori, id est reipublicae providere oporteat. Qui ergo errores principum notant et illis obtrectant, consultius agerent, si peccata sua deflerent, ex quibus obtenebratio principum ortum saepe habet. Hucusque Forerius, sic et Vatablus.

Nota congrue et juste illusores hos puniri: sicut enim ipsi labia sua tantum dabant Deo, eum ore laudando, cor vero dabant vanitati et mundo: ita Deus vicissim dabat eis litteras tantum, scilicet voces et corticem Scripturarum quasi litteram occidentem; medullam vero, animum scilicet, spiritum et sensum eorum eis adimebat, ut eum non gustarent. Ita apposite Sanchez.

Adverte: Septuaginta, quos sequitur Christus Matth. cap. XV, 9, addunt maten, id est gratis, frustra, sine causa, quia hoc intelligitur, vel potius legitur in Hebraeo. Licet enim jam legant: ותהי יראת אתי מצות אנשים מלמדה vattehi iratam othi mitsuot anashim melummada; id est, et erit timor eorum me praeceptum hominum edoctum; tamen verba haec videntur absona sensuque carere, nisi to me exponas erga me, et eradunt to maten, id est sine causa, cui argumenti Christi vis innititur. Igitur cum Septuaginta et Christo unice littera iod in vicinam vau protracta, sic aliis punctis legendum est: ותהי יראתם אתי מצות אנשים מלמדה vattohu ieretim othi mitsuot anashim malmada, id est, et in vanum timuistis (id est coluistis) me praeceptis hominum et doctrina.


Versus 14: ADMIRATIONEM

14. ADMIRATIONEM. — Chaldaice, percussionem. Peribit enim. — Septuaginta et ex iis S. Paulus vertunt: Perdam sapientiam sapientum, et prudentiam prudentum reprobabo. Hoc est miraculum, quod dixit: sapientia enim est sapientis; ergo quasi miraculum est separare et divellere sapientiam a sapiente; perinde ac si visionem ab oculo, albedinem a cygno, dulcorem a saccharo divelleres, maxime si haec ad alia et adversa transferres, v. g. si dulcorem in absynthio, albedinem in corvo, visionem in lapide collocares, uti fecit hic Deus: nam sapientiam hanc a sapientibus Judaeis transtulit ad insipientes, caecos et surdos Gentiles, ut dicitur vers. 18. Sapientiam, intelligit Pharisaicam et Rabbinicam, q. d. Faciam ut Judaeorum magistri, qui prae caeteris videbantur sapere, fiant insipientes, et stolide desipiant, dum suas doctrinas et mandata hominum pro doctrina et lege Dei substituent. Paulus idipsum extendit ad sapientium Gentilium, v. g. Stoicam, Platonicam vel Epicuream: haec enim vana est: nec hominem bonum efficere, aut ad beatitudinem perducere potest: ista enim in Evangelio et Christo crucifixo posita est, ubi proinde tantam invenire est veram et Christianam, uti docet S. Paulus.


Versus 15: VAE QUI PROFUNDI ESTIS CORDE, UT A DOMINO ABSCONDATIS CONSILIUM

15. VAE QUI PROFUNDI ESTIS CORDE, UT A DOMINO ABSCONDATIS CONSILIUM. — Hebraice, Vae qui profundatis, vel, ut Vatablus, in profundum vos abstruditis, q. d. Vae qui adeo profunda et secreta initis consilia, ut putetis ad ea pervidenda non posse penetrare Dei oculos, sed ea ab illis abscondi.

Nota, «abscondatis,» id est abscondi putetis, vel practice, vel etiam speculative: significatur enim actus non realis, quia hic est impossibilis, sed mentalis, juxta Can. XXIX.

Ecce quo sapientum et illusorum impietas et insipientia devenit, ut dicant: Non est Deus, non est judex, non est vindex scelerum; ut ita libere in omnes veneres et scelera ruant. Sic Job cap. XXII, 14, dicunt impii: «Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat;» et Ezech. cap. IX, 9: «Iniquitas domus Israel et Juda, magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.»

QUORUM SUNT IN TENEBRIS OPERA, — qui lucem fugiunt, tenebras quaerunt, ut pudenda faciant, quae homines et Deum celent, id est celare se putant.


Versus 16: Quasi si lutum

16. Quasi si lutum, — q. d. Isti impii et athei, negantes Dei scientiam et providentiam, faciunt perinde ac si lutum caecum diceret figulo: Tu non habes oculos, non habes scientiam et artem me formandi, et ex me faciendi vas figulinum; unde ait: «Non intelligis,» Chaldaeus, non intelligis me; Septuaginta, non sapienter fecisti me.


Versus 17: NONNE ADHUC IN MODICO ET IN BREVI CONVERTETUR LIBANUS IN CHARMEL

17. NONNE ADHUC IN MODICO ET IN BREVI CONVERTETUR LIBANUS IN CHARMEL, ET CHARMEL IN SALTUM REPUTABITUR? — q. d. Post modicum et breve tempus Charmel, id est Judaea, a Chaldaeis desolabitur, ut sit similis Libano monti inculto et deserto. Ita Sanchez.

Secundo et genuine, q. d. Post breve tempus, puta post 700 annos (hi enim modicum quid sunt in oculo Prophetae elevato coram Deo, respectu aeternitatis, ait S. Hieronymus, et respectu temporis quo duratura est lex Christi), «Libanus,» id est steriles et incultae gentes colentur ab Apostolis, et fertiles fient bonorum operum per fidem et gratiam Christi: et e converso «Charmel,» id est ager ante fertilis, scilicet Judaei, olim sanctis Patriarchis, Prophetis et aliis viris probis abundantes, fient steriles, et in saltum infrugiferum et incultum degenerabunt. Nota: Prophetat hic Isaias reprobationem Judaeorum et vocationem Gentium. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Theodoretus et Castrius, qui et addunt «Charmel» significare Judaeam, quia Carmelus mons est in Judaea, isque fertilis, unde in Scriptura symbolum est fertilitatis, de quo Jerem. II, 7, et quia Charmel Hebraice componitur ex כר car, id est, agnus, et מול mol, id est, circumcisus est; unde si status ille eis displiceret, tanquam si Deus errasset, possentque ipsi sua manu prudentiae Dei decreta subvertere, consilium inierunt ut eum occiderent, quo haereditas ab eorum manibus nunquam auferetur. De consultationibus ergo adversus Dominum et adversus Christum ejus est sermo. In quam stultitiam eos prolapsos intelligo ob hypocriticam justitiam: specimen enim jam suae caecitatis atque ignorantiae vel hac una re exhibebant. (Forerius.)

significat sacrificia, et circumcisionem legemque veterem: «Libanus» vero significat Gentes. Primo, quia Libanus erat mons in Phoenicia, et habitabatur a Phoenicibus et Gentilibus. Secundo, quia, ut Libanus pinis, cedris aliisque thuriferis et odoriferis arboribus (unde Libanus dicitur לבנן lebanon, id est, thus, ait Masius); ita Ecclesia odore virtutum, et sanctitate illustrium virorum floret. Tertio, «Libanus» hebraice deduci potest a לבן laban, id est albus, quod albo thure vel nive semper albescat; unde per prolepsin sive anticipationem, significat Gentes baptismo Christi dealbandas. Quarto, לבנה lebana (unde Libanus) dicitur luna, quia candorem et lumen a sole accipit: ita Ecclesia lumen fidei accipit a Christo, qui est sol justitiae, inquit Leo Castrius. Sed hoc alienius videtur: quid enim lunae cum Libano monte?

Tropologice Charmel, id est homines mentesque quae antea per diligentem culturam erant bonorum fecundae, per acediam fiunt Libanus, id est steriles, nivosae, algidae. Rursum, si Libanum pro monte, Charmel pro planitie capias, sic exponas, q. d. Sensus superbi humiliabuntur, humiles exaltabuntur, hoc est, fient aspera in vias planas. Rabbinicas interpretationes videre est apud Pagninum in voce כרמל.


Versus 18: ET AUDIENT IN DIE ILLA SURDI

18. ET AUDIENT IN DIE ILLA SURDI. — Surdi et caeci hic vocantur Gentiles, ob ignorantiam et tenebras infidelitatis; sed hi per Christum audierunt, viderunt et intellexerunt verba libri, puta oracula sacrae Scripturae et Prophetarum, quae Judaeis fuerunt velata et incognita. Ita S. Hieronymus, Procopius, Cyrillus, Theodoretus et passim alii. Hoc est quod ait Christus, Joann. IX, 39: «In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.» Ecce hoc est miraculum, quod dixit vers. 14, scilicet quod per Christum doctores facti sunt stupidi et rustici, atque piscatores et rustici facti sunt sapientes et doctores.


Versus 19: Et addent mites in Domino laetitiam

19. Et addent mites in Domino laetitiam, — q. d. Gentiles mansuefacti per Christum, qui miti animo obedient Evangelio, illique se formandos et docendos committent, hic «addent,» id est augebunt, Ecclesiae «laetitiam:» iidem «pauperes» tum censu, tum spiritu; tum qui antea inopes fuerant fidei et gratiae, ac peccatis quasi aere alieno

a diabolo oppressi; hi jam per Christum iis liberati «exsultabunt in sancto Israel,» id est in Deo, qui veros Israelitas sanctificat, et ab iis colitur. Ita Christus ait: «Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.»


Versus 20 et 21: Quoniam defecit qui praevalebat

20 et 21. Quoniam defecit qui praevalebat. — Id est, quia princeps hujus mundi, scilicet diabolus, qui superbissime eis illudebat, dejectus est. Secundo, et proprie, q. d. Quia Judaei qui erant administri diaboli, ac Gentibus in religione et scientia usque ad Christum praevalebant, quique erant illusores Prophetarum, dicentes: «Manda remanda,» etc., defecerunt, et succisi sunt (a Tito): QUI VIGILABANT SUPER INIQUITATEM (id est qui toti erant intenti ad malum, ut summo mane non aliud cogitarent, quam quomodo die et nocte explerent suas cupiditates): QUI PECCARE FACIEBANT HOMINES IN VERBO (quo scilicet docebant alios doctrinas et mandata hominum, non Dei; quoque homines a pietate et cultu Dei avertebant, per suas adulationes, mala consilia, minas et subsannationes): ET ARGUENTEM IN PORTA SUPPLANTABANT (id est Prophetas, qui eorum scelera in portis, id est publice etiam coram judicibus (judicia enim fiebant in portis urbium) et principibus arguebant, irridebant, vexabant struendo eis calumnias, et falsas accusationes, quibus eos ad damnationem et mortem adigebant. Sic enim occiderunt Amos, Jeremiam, Isaiam, Zachariam et alios): ET DECLINAVERUNT FRUSTRA (temere, sine causa) A JUSTO, — id est ab aequitate et justitia; vel potius «a justo» adjective (hoc enim significat Hebraeum, tsaddiq), id est ne audirent justos, scilicet Prophetas juste eos arguentes, et maxime Christum, qui est justus justorum, ait S. Hieronymus.


Versus 22: Qui redemit Abraham

22. Qui redemit Abraham, — qui Abraham liberavit et eduxit de Ur Chaldaeorum.

Non modo confundetur. — Primo, Cyrillus et S. Thomas exponunt, q. d. «Non modo confundetur,» id est poenitentiam aget Israel pro peccatis suis, et pro Christo occiso, sed in fine mundi, cum plenitudo Gentium in Ecclesiam intraverit: tunc enim agnoscens sua scelera confundetur et poenitebit.

Secundo, Procopius, Adamus et Pintus haec accipiunt de Gentibus, q. d. Jacob, id est Jacobaei, sive Judaei confundentur non modo, id est non tempore Isaiae, sed tempore Christi, «cum» videbunt «filios suos,» id est Apostolos, ex sua prosapia prognatos sanctificare, id est praedicare et celebrare nomen Domini, ejusque Christi. Apostolos vocat opera manuum Dei, puta Christi, quia Christus eos ante rudes in Apostolos instruxerat, et formaverat. Sanctus Jacob et Deus Israel vocatur Christus, quia ortus est ex Jacob, et quia Jacob omnesque Jacobaei sancti a Christo suam sanctitatem acceperunt. Hic sensus est genuinus.

Tertio, Forerius exponit: «Non confundetur Jacob,» q. d. Gentium conversio Jacobo et Judaeis non erit pudori, sed gloriae; quia gentes per fidem in Abrahami, Jacobi et posterorum familiam aggregatae, eamdem augebunt tum numero, tum gloria.

22. Qui redemit Abraham, — qui Abraham liberavit et eduxit de Ur Chaldaeorum. Non modo confundetur. — Primo, Cyrillus et S. Thomas exponunt, q. d. «Non modo confundetur,» id est poenitentiam aget Israel pro peccatis suis, et pro Christo occiso, sed in fine mundi, cum plenitudo Gentium in Ecclesiam intraverit: tunc enim agnoscens sua scelera confundetur et poenitebit.