Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Est prophetia contra Judæos, qui post 150 annos, tempore Jeremiæ, occiso ab Ismaele Godolia, timentes Chaldæos qui eum Judææ præfecerant, ne ejus necem vindicarent, fugerunt in Ægyptum contra præceptum Dei, uti narrat Jeremias cap. XLII et XLIII. Ita S. Hieronymus et Cyrillus, Theodoretus, Procopius, et patet ex seqq. Lyranus et alii putant esse prophetiam contra Judæos, qui sub Sennacherib vastante Judæam, opem ab Ægyptiis petendam censebant: et sunt in hoc cap. quæ huic sententiæ favent, quæ recenset Sanchez tum hic, tum num. 40. Verum verius est hæc spectare tempora Jeremiæ et Chaldæorum, uti dixi: unde, vers. 8, jubet ea scribi in buxo, quasi diu post futura. Secundo, vers. 9, arguit eos, qui a Prophetis cupiunt audire placentia, licet falsa et perversa. Tertio, vers. 19, sub typo sanctitatis et felicitatis regni Ezechiæ, describit sanctum et felix regnum Christi. Quarto, vers. 26, transit ad diem judicii, atque quod tum sol et luna septuplo clarius lucebunt. Denique, vers. 30, docet impiis præparatam esse Topheth et gehennam ignis.
Textus Vulgatae: Isaias 30:1-33
1. Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me: et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum: 2. qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti. 3. Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam. 4. Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt. 5. Omnes confusi sunt super populo, qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. 6. Onus jumentorum Austri. In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo ex eis, vipera, et regulus volans, portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit. 7. Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur: ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce. 8. Nunc ergo ingressus: scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum; 9. populus enim ad iracundiam provocans est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. 10. Qui dicunt videntibus: Nolite videre; et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea, quæ recta sunt: loquimini nobis placentia, videte nobis errores. 11. Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. 12. Propterea hæc dicit sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo: 13. propterea erit vobis
iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. 14. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida: et non invenietur de fragmentis ejus testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquæ de fovea. 15. Quia hæc dicit Dominus Deus sanctus Israel: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis: in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis: 16. et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis. Et super veloces ascendemus: ideo velociores erunt, qui persequentur vos. 17. Mille homines a facie terroris unius: et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem. 18. Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis: quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum. 19. Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. 20. Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem: et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum: et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. 21. Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: Hæc est via, ambulate in ea: et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. 22. Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei: 23. Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra: et panis frugum terræ erit uberrimus, et pinguis; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose: 24. et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commixtum migma comedent sicut in area ventilatum est. 25. Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum cum ceciderint turres. 26. Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. 27. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum, labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. 28. Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum. 29. Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad fortem Israel. 30. Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis. 31. A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus. 32. Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis: et in bellis præcipuis expugnabit eos. 33. Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Versus 1: WOE, REBELLIOUS CHILDREN
1. VÆ, FILII DESERTORES, — væ Judæis, qui deserto et spreto Dei consilio, quod acceperunt per Jeremiam, ut non fugiant Chaldæos in Ægyptum, sed maneant in patria sua, secuti sunt suam voluntatem, fugeruntque in Ægyptum.
UT ORDIREMINI TELAM, ET NON PER SPIRITUM MEUM (id est, ut inchoaretis opus hoc fugæ, me non inspirante, sed reclamante), ut adderetis peccatum, — ut scilicet pristina peccato novo inobedientiæ, contemptus et superbiæ augeretis. In voce telam innuit eos hac fuga sibi texere rete et laqueum, cui ita implicandi et involvendi sint, ut se extricare nequeant.
2. Et os meum non interrogastis. — Interrogaverant os et voluntatem Domini, ut patet Jerem. xLII, sed eam sequi noluerant. Est ergo metalepsis: «non interrogastis,» id est interrogando non estis mihi obsecuti: quia perinde est consulta non facere, ac non adhibere consultationem. Sic non audire dicitur, qui non obedit; et nescire, quem scientia et cognitio in recte operando non dirigunt. Ita Sanchez. Vide Can. LV.
Versus 2: AND YOU DID NOT CONSULT MY MOUTH
IN UMBRA ÆGYPTI. — Septuaginta, ut protegamini ab Ægyptiis; est metaphora ab umbra arborum, quæ viatores ab æstu protegit.
3. ET ERIT VOBIS FORTITUDO PHARAONIS IN CONFUSIONEM. — Nam Nabuchodonosor persecutus est Judæos in Ægyptum, ibique eos cum Ægyptiis cecidit, Jerem. XLII, 15 et seq.
Versus 3: AND THE STRENGTH OF PHARAOH SHALL BE YOUR CONFUSION
4. ERANT ENIM IN TANI PRINCIPES TUI. — Tanis erat regia Pharaonis, ubi Moses coram eo fecit sua portenta, Psal. LXXVII, vers. 43. Sic Hanes, ait S. Hieronymus, erat ultima civitas Ægypti juxta Æthiopas et Blemmyos. Significat Propheta Judæos præmisisse nuntios, scilicet aliquos e principibus suis ad Pharaonem, qui ab eo peterent veniam, et locum Judæis omnibus, Chaldæos fugientibus, in Ægypto commorandi.
Versus 4: FOR YOUR PRINCES WERE IN TANIS
Nota: Pro nuntii tui Septuaginta vertunt, Angeli mali frustra laborabant ad populum. Quod S. Justinus, Contra Tryphonem, et Procopius accipiunt de dæmonibus, qui magis Pharaonis opem tulerunt, ut ederent miracula, quibus cum Mose contenderent. Verum hic non agitur de tempore Mosis, sed Jeremiæ.
5. Confusi sunt, — confundentur: sic et sequentia præterita per futurum sunt exponenda; sunt enim verba prophetica, ut patet ex præced. et seq.
Versus 5: THEY WERE CONFOUNDED
6. ONUS JUMENTORUM AUSTRI. — Septuaginta vertunt, visio quadrupedum in deserto; hocque quasi titulum sequenti prophetiæ præfigunt. Porro non est hic nova prophetia, sed prosecutio prioris contra Judæos, Deo invito fugientes in Ægyptum. Patet ex seq. Præcedentia ergo huc usque fuerunt quasi præfatio, et narratio præambula ad sequentem prophetiam, cujus hic ponitur titulus. Ita S. Hieronymus.
Versus 6: THE BURDEN OF THE BEASTS OF THE SOUTH
(id est, ut inchoaretis opus hoc fugæ, me non inspirante, sed reclamante), ut adderetis peccatum, — ut scilicet pristina peccato novo inobedientiæ, contemptus et superbiæ augeretis. In voce telam innuit eos hac fuga sibi texere rete et laqueum, cui ita implicandi et involvendi sint, ut se extricare nequeant.
Hos ergo Judæos vocat jumenta: primo, quia stolide et brute deserto Deo, cujus toties, adeoque recenter nunc opem, nunc vindictam erant experti, ad Ægypti regem et idola confugerunt. Secundo, quia bonis suis, quæ ex excidio Judææ extulerant, incedebant onusti, quasi jumenta. Dicuntur Austri, quia Judæa ad Austrum, id est ad Meridiem, est confinis deserto, quo itur in Ægyptum, et quia fugiebant in Ægyptum, quæ Judææ est ad Austrum. Ita S. Hieronymus et alii, q. d. ait Forerius, «onus,» id est prophetia minax et dura in Judæos, qui contra Dei voluntatem, quasi jumenta bonis suis onerati versus Austrum, id est versus Ægyptum, proficiscuntur.
Mystice S. Bernardus, De Onere jumentorum Austri, serm. 11, etsi minus apposite ad sensum litteralem: «Auster, ait, qui ventus est calidus, signat Spiritum Sanctum, sicut habes in Cantico Canticorum: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum. Felix anima, quæ hujus Austri jumentum est, quæ freno moderationis hujus regitur, quæ in omnibus ejus subditur voluntati. Felix plane anima, cui Spiritus Sanctus præsidet, et omnia opera ejus dirigit, cogitationes ejus disponit, motus ordinat, moresque componit. De talibus scriptum est: Ubicumque erat impetus spiritus, illuc gradiebantur cum ambularent. De quibus Propheta: Viam fecisti in mari equis tuis. Hujus jumentum Austri Paulus erat, qui dicebat: Non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est: ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Et videte quomodo jumentum Austri ubique regitur freno præsidentis,» etc. Et mox: «Ille igitur qui jumentum est Austri, oneratur aliena infirmitate, oneratur aliena iniquitate, oneratur aliena necessitate et perversitate. Onus est esuries pauperis, oppressio inopis, miseria agrorum.
tantis, tentatio proficientis, casus deficientis. Sed et vos, fratres, qui fugistis ab Aquilone de medio Babylonis, et jam habitatis in terra Austri, alter alterius onera portate, et sic jumentum Austri adimplebitis legem Christi.» Et superius: «Jumenta Austri sunt, ideo onerantur ab Austro, puta a Spiritu Sancto, cujus charitas diffusa est in cordibus nostris.
IN TERRA TRIBULATIONIS, — scilicet fuerunt, vel transierunt, q. d. Transierunt jumenta Austri, id est Judæi, terram tribulationis, id est desertum, in quo magna est rerum inopia, fames et sitis: unde, Deuter. XXXII, 10, vocatur locus horroris et vastæ solitudinis; in quo rursum «leones ex eis,» scilicet terræ locis et antris prodeunt, qui viatores invadant; pariter et «viperæ» et «reguli» ut patet Deut., VIII, 15, transierunt, inquam, Judæi «portantes super humeros jumentorum divitias suas:» sic enim hæc connectenda et explenda sunt. Ita Vatablus, Pagninus, Adamus et Sanchez, q. d. Videre mihi videor fugientes Judæos per desertum, atque jumenta et camelos eorum portantes dorsis suis opes, quas ex excidio Hierosolymæ extulecunt.
Secundo, Procopius per leonem, viperam, regulum accipit dæmones et numina Ægyptiorum: hæc enim coluisse Ægyptios docet Herodotus in Euterpe, q. d. Miseri Judæi, ut quid a Deo vero ad idola, imo ad bestias confugitis? v. g. ad Jovem Hammonium, quem colebant Ægyptii specie capri. Hammon enim Ægyptiis caprum significat, teste Herodoto.
Tertio, S. Hieronymus, Haymo, Forerius, et favet Cyrillus, putant leonem, viperam, regulum hic vocari ipsos Judæos, q. d. Jumenta hæc, puta Judæi, qui sunt leoni, aspidi, regulo, feritate et venenata conscientia similes, in terra tribulationis, id est in deserto, ibant, portantes suas divitias per camelos in Ægyptum.
Mystice Origenes, homil. 16 in Levit., et ex eo Cyrillus, per leonem, aspidem et regulum accipit dæmones, qui divitias deceptionum suarum, id est opes et voluptates, quibus homines decipiunt, collocant super dorsa camelorum et jumentorum, id est super animas stolidas et perversas. Porro aspis est serpens maxime venenatus, qui tenui morsu sine sensu et dolore, suavi somno (unde et somniculosus appellatur) hominem morte resolvit: tales rursum sunt voluptates et peccata, quæ cum suavi titillatione animam necant. Unde monet Origenes, et ex eo Castrius, ut quisque nostrum consideret quantas opes aspidum ante portaverit, divitiasque bestiarum in animo suo, ut peccare desistat, ni aspidis morsus persentiscere velit.
REGULUS VOLANS. — Hebraice שרף מעופף meopheph saraph, id est volans serpens ignitus, sive prester, quales fuere illi immissi in Hebræos murmurantes, Num. XI, 6. Vide dicta cap. XIV, 29.
Versus 7: IT IS ONLY PRIDE, BE STILL
7. Superbia tantum est, quiesce, — q. d. In Ægypto nihil est nisi superbia, id est inanis opum et roboris ostentatio, ac «vanæ sine viribus iræ:» falleris ergo, o Judæe, qui speras in Ægypto! quare noli eo fugere, sed quiesce et remane in solo patriæ tuæ.
Vatablus et Rabbini ex Hebræo vertunt, robur sorum quiescere, sive mansio et quies, q. d. Salus et fortitudo istorum fugitivorum sita est in eo, ut maneant in Judæa, et non fugiant in Ægyptum.
Versus 8: NOW THEREFORE ENTER
8. Nunc ergo ingressus, — scilicet in cubiculum. Præcipitur hic non Jeremiæ postea nascituro, ut volunt Hebræi et Hugo; sed ipsi Isaiæ, ut populo hæc scribat super tabula, utpote post 150 annos futura, ut in die novissimo cum hæc evenerint, sciant esse prædicta, seque a Deo esse præmonitos, imo ut sit æternum quoddam testimonium, et divinæ erga eos curæ ac providentiæ, atque ipsorum obstinatæ malitiæ et proterviæ contra tot monita et jussa Dei.
SUPER BUXUM, — Hebraice, super tabula scriptoria, quæ olim fere fiebat ex buxo, cujus lignum est imputribile, inquit S. Hieronymus, ut diutius et clarius exponi possit Judæorum oculis. Spectat enim remota Jeremiæ tempora, ut dixi. Sic ait Propertius, lib. III, elegia 3: «Vulgari buxo (id est tabulæ) sordida cera fuit;» et Prudentius, lib. IX in Martyrio S. Cassiani, a suis discipulis stylis et tabulis confixi: Conjiciunt alii pugiles, inque ora tabellas. Buxa crepant cerata, genis impacta cruentis. Cerata vocat, quia stylis scribebant in cera, qua obducta erat tabula buxea: erat ergo tabula hæc cerata.
Versus 9: LYING CHILDREN
9. FILII MENDACES, — filii perfidi, ideoque adulterini et degeneres a fide et pietate suorum patriarcharum.
Versus 10: SPEAK TO US PLEASANT THINGS
10. LOQUIMINI NOBIS PLACENTIA, — quæ nostris cupiditatibus faveant. Tales sunt hodie molles, voluptuarii, qui non ferunt austeros concionatores et conciones de morte, judicio, gehenna, æternitate. Atque hæc fuit causa hæreseos; populus enim quæsivit audire placentia de libertate carnis. Hæc ei ingesserunt Lutherus et Calvinus. Quid mirum, si tot post eos abierint? Arcesilaus philosophus, cum quæreretur cur quam plurimi ab Academia ad Epicurum desciscerent, valde pauci resilirent, peracute respondit: «Ex viris eunuchos gigni posse, ex eunuchis autem viros nequaquam.» Sic a sapientia in erroris puteum omnes facile præcipites feruntur, sed ab errore in viam veritatis redire paucorum est. Ita Laertius, lib. IV.
Ita Strato Physicus objicientibus quod Menedemus plures haberet discipulos, quam ipse, ait: «Quid mirum si plures reperiuntur, qui lavari malint quam ungi?» lavantur enim delicati, unguntur qui se parant certamini: significans se non aures titillare, sed praxin vitia debellandi et virtutes exercendi docere.
ERRORES, — scilicet blanda et grata auribus, oculis et palato nostro; hæc enim sæpe falsa et erronea sunt. Rursum, «errores,» id est falsa oracula de prospero fugæ nostræ in Ægyptum successu. Dicebant hi impii: Loquimini nobis oracula placentia, sed quia hæc erant erronea, hinc Propheta, verum rei nomen substituens, ait: «Loquimini, etc., errores.»
Versus 11: TAKE AWAY FROM ME THE WAY
11. AUFERTE A ME VIAM. — «A me,» id est a nobis; populus enim loquitur de se, nunc in singulari, nunc in plurali. Per «viam» et semitam accipit vel tritos sermones, et crebro usurpatos a Prophetis de sancto Israel audiendo et colendo, vel potius vitæ modum et rationem, quam Prophetæ eis præscribebant.
SANCTUS ISRAEL. — Pro quo Septuaginta et Chaldæus vertunt, verbum sanctum Israel, q. d. Quid toties, o Prophetæ, nobis ingeminatis? «Hæc dicit sanctus (Deus) Israel: Convertimini ad me in jejunio, fletu, planctu,» etc. Tædet hæc audire, cessent hæ ingratæ et amaræ voces, cesset hæc lugubris concio. Est mimesis: est enim vox pervicacium Judæorum, ut patet.
Versus 12: YOU HAVE HOPED IN CALUMNY AND IN TUMULT
12. SPERASTIS IN CALUMNIA ET IN TUMULTU, — id est in opibus et luxu per fraudes, rapinas et tumultus partis. Ita Vatablus. Secundo, Adamus et Sanchez, q. d. Sperastis in Ægyptiis, qui sunt calumniatores et tumultuosi. Tertia et proprie, sperastis et innixi estis in calumnia et tumultu, quo scilicet tumultuose calumniati estis Jeremiam vetantem hanc fugam, quasi falsum Prophetam, ut eum opprimeretis, Jerem. XLII, 2. Sic Geusii hoc sæculo in Belgio, Francia, Anglia res suas auxerunt per tumultus et calumnias; didicerunt enim piscari in aquis turbidis.
Versus 13: THEREFORE THIS INIQUITY SHALL BE TO YOU LIKE A BREACH FALLING
13. PROPTEREA ERIT VOBIS INIQUITAS HÆC SICUT INTERRUPTIO CADENS, — q. d. Sicut murus interruptus et pronus in ruinam, subito tandem et repente cadit, gravique sua mole et casu opprimit eos qui sub eo degebant: sic iniquitas hæc, id est fiducia hæc superba et vana, quam contra Dei jussum collocatis in Ægyptiis, vos opprimet. Rursum, ipsi Ægyptii cæsi a Chaldæis, quasi murus corruens, suo casu vos sub eorum præsidio latitantes obruent et obterent: sicut turris Siloe labens obtrivit octodecim viros, Luc. XIII, 4. Comparat Judæorum contritionem, id est vastationem, primo, ruinæ muri; secundo, contritioni lagunculæ, quæ ita obteritur, ut nullum fragmentum supersit.
ET REQUISITA IN MURO EXCELSO. — Pro «requisita» hebraice est בערה, quod Arias, Vatablus et Forerius vertunt, tumens, inflata, prominens extra perpendiculum, quia pars est a muro avulsa et procumbens in ruinam. Verum radix בערה baa, significat eruere, elicere aliquid ex persona, aut re quod latebat; hoc autem in persona, est interrogare et requirere. Ergo Noster recte vertit, «requisita.» Jam primo, Arias «requisita,» exponit exquisita; secundo, alii requisita, id est quam quærit hostis ad perrumpendum; tertio, Hugo, «requisita,» id est resarcita; quarto, Emmanuel Sa, «requisita,» scilicet a Judæis, qui sub hoc Ægyptiorum muro interrupto salvari sperabant et optabant; quinto, alii, «requisita,» id est visitata a fabris, quasi suspecta et periculosa, ideoque indigens inquisitione, visitatione et examine; sexto, Sanchez: «requisita,» inquit, id est absens et deficiens; sic enim requiri, aut desiderari dicimus in acie eos qui ceciderunt: sic etiam requisita pars muri, est pars illa, quæ ubi cecidit, non invenitur in muro, aut cujus firmitas requisita est, id est non inventa; septimo, et aptissime Adamus, «requisita,» id est ingens, subita et improvisa, cujus proinde post lapsum causa, quæ non apparet, per admirationem inquiritur. Sic de subito et tristi casu Saul et Jonathæ inquirit David: «Quomodo ceciderunt fortes?» II Reg. I; et Isaias, cap. XIV, de casu Baltasaris: «Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer?» et Jeremias de casu Jerusalem: «Quomodo sedet sola civitas?» Thren. I, 1.
Versus 15: IF YOU RETURN AND BE STILL, YOU SHALL BE SAVED
15. SI REVERTAMINI ET QUIESCATIS, SALVI ERITIS, — q. d. Molimini fugam, et initis viam, ut pergatis in Ægyptum: si ab hoc molimine et via redeatis domum, ibique quiescatis, salvi eritis ab incursu Chaldæorum. Agi enim hic de fuga in Ægyptum patet ex antecedentibus et sequentibus. Secundo, si ab inobedientia vestra, qua contra Domini voluntatem vultis pergere in Ægyptum, omnique alio scelere, per veram contritionem redeatis ad Deum, ac proponatis deinceps quiescere ab omni peccato, salvi eritis, id est justificabimini, vobisque Dei gratiam et amicitiam in hac vita, ac gloriam ejus in futura conciliabitis. Unde Septuaginta vertunt, si conversus ingemueris, tunc salvaberis (ex quibus verbis desumpta videtur illa sententia vulgo jactata: «In quacumque hora ingemuerit peccator, salvus erit»). Unde ex hoc loco recte inferunt S. Leo, Chrysostomus, Augustinus, Hieronymus et alii quos citat et sequitur Franciscus Suarez, tract. De Pœnitentia, Quæst. VIII, art. 1, disput. 4, sect. 2, contritionem veram abolere peccata, semperque conjunctam esse cum infusione gratiæ justificantis; quia veritas conditionalis postulat ut, posito antecedente, infallibiliter ponatur consequens, nimirum, ut posita conversione, ponatur salus inchoata, id est justitia; convertitur autem homo, cum primum contritionis actum elicit.
IN SILENTIO ET IN SPE. — Hoc est, si sileatis et quiescatis in terra vestra, et speretis in Deo, nec laboriose in Ægyptum curratis, fortes eritis, et salvi a Chaldæis: alludit ad Exod. XIV, 13 et 14.
Moraliter, disce hic quam utilis et fortis sit spes, quies et silentium, si videlicet ad humana præsidia anxie non respectemus, sed in Deo fidamus, et silenter quiescamus. Vis nosse fructus silentii linguæ, æque ac mentis? Accipe:
Primus est, quod evitet et compescat tam peccata linguæ, quam mentis tumultus. S. Laurentius Justinianus, lib. De Discipl. cap. xv, enumeratis vitiis linguæ: «Omnia, inquit, sola taciturnitatis censura vitantur;» idque antea docuit S. Augustinus in Psalm. LXXXVIII: «Contra hæc (vitia linguæ), inquit, optimum remedium est silentium. Auctor regulæ monachorum apud S. Hieronymum: «Maledicam, inquit, linguam indictum silentium emendat.»
Secundus est, quod mentem doceat sapere; linguam prudenter et pie loqui. Unde S. Laurentius Justinianus, loco jam citato, ait, «taciturnitatem esse bene loquendi principium.» Richardus Victorinus in illud Cantic. IV: «Sicut vitta coccinea, labia tua,» docet vittam quæ constringit ac ligat, linguæ custodiam ac disciplinam significari; coccineo colore charitatem. Silentium enim docet sponsam Christi pia et quæ charitatis sunt loqui.
S. Gregorius, hom. 2 in Ezech.: «Ille, ait, loqui veraciter novit, qui prius bene tacere didicerit.» Atque hac de causa in monasteriis tanta est cura silentii. Audi de Claravallensi sub S. Bernardo
quid scribat auctor Vitæ ejus, lib. I, cap. vii: «Media die mediæ noctis silentium a supervenientibus inveniebatur, præter laborum sonitus, vel si fratres laudibus Dei occuparentur. Porro silentii ipsius ordo et fama tantam etiam apud sæculares homines supervenientes sui faciebat reverentiam, ut et ipsi, non dicam prava vel otiosa, sed aliquid etiam quod ad rem non attineret, ibi loqui vererentur.»
Tertius est, quod, ut inquit quidam Sanctorum: «Silentium sit mater sapientissimarum cogitationum,» faciatque hominem cœlestem et divinum. Audi B. Petrum Damianum ad Agnetem Imperatricem, epist. 130: «Dum strepitus, inquit, humani cessat alloquii, construitur in te per silentium templum Spiritus Sancti. Hinc est quod de Israelitici templi constructione sacra testatur Historia, quia malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo Domini, cum ædificaretur. Templum quippe Dei per silentium crescit; quia, cum mens humana per exteriora se verba non fundit, in sublime fastigium spiritualis ædificii structura consurgit; tantoque succrescens in altiora sustollitur, quanto per silentii custodiam circumclusa sese extrinsecus fundere prohibetur; custos enim justitiæ silentium, et per Jeremiam dicitur: Bonum est præstolari cum silentio salutare Domini.»
Exempla silentii illustria sunt. E Christianis S. Thomas Aquinas a silentio dictus est Bos mutus, et silendo ac meditando omnem suam scientiam hausit. S. Romualdus jam senex per septennium inclusus jugiter siluit. Theodosius in Prato spirituali, cap. LXVII, annos 35 egit in solitudine semper silentium servans. De Monachis B. Dominici Loricati Petrus Damianus in ejus Vita sic ait: «Tenebant autem per totam hebdomadem districtam censura silentium; quod die Dominica post vesperam solventes habebant loquendi invicem usque ad completionis officium libertatem.»
Radulphus Tacens monachus Affligemiensis juxta Bruxellas, sedecim annos tacuit; ortum fuit incendium; cumque restingui non posset, silentium solvit Radulphus, dixitque: «Stes, ignis hac hora, flamma, penitus conquiescas.» Mira res! protinus paruit ignis, et exstinctus est. Ita refert Thomas Cantipratensis, lib. II Apum, cap. xiv, § 4.
S. Joannes Elemosynarius ex Episcopo monachus, totos 47 annos usque ad annum ætatis 104 siluit.
S. Arsenius audivit ab Angelo: «Si vis esse salvus, fuge, tace, quiesce.» Idem fratri se invisenti post salutationem nihil amplius locutus est, sed sibi assidue dicebat: «Arseni, cur egressus es?» Et: «Locutum fuisse sæpe pœnituit, siluisse nunquam.»
Thalassius, apud Theodoretum in Relig. histor. cap. XXII, cum linguam sciret esse lubricam, longissimo tempore nihil locutus est. Eadem de causa gestavit Agatho lapidem in ore per triennium, teste Palladio in Lausiaca, cap. L.
Theonas 30 annos siluit, ut patet in Vitis Patrum in Theona. S. Gregorius Nazianzenus tota Quadragesima silebat: causam dat, orat. De silentio Quadragesim.: «Piorum virorum, inquit, præscriptis obtemperans labia mea quasi pessulo quodam obdidi: cujus facti mei si causam quæris; idcirco a sermone prorsus abstinui, ut sermonibus meis moderari discam.»
S. Arnulphus Suessionensis Episcopus annos tres et menses sex tacuit perpetuo, ut habet ejus Vita cap. viii, apud Surium Augusti 15.
«Severus Sulpitius in senectute sua a Pelagianis deceptus, et agnoscens loquacitatis culpam, silentium usque ad mortem tenuit, ut peccatum quod loquendo contraxerat, tacendo penitus emendaret,» inquit Gennadius in Viris illustribus, in Severo.
Pambo Abbas audiens illud Psalm. XXXVIII: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea: «Sat est, inquit, reliqua audiam, cum istud complevero.» Post multum temporis rediens, rogatus cur tam diu tardasset, respondit: «Nondum id quod didici perfeceram.» Ita Tripart. lib. VIII, cap. 1. Quare silentio id assecutus est, ut moriens dixerit: «In hanc horam non me pœnitet alicujus verbi, quod dixerim: et sic ad Deum recedo, quasi qui nec pius nec religiosus esse cœperim.» Testis est Palladius in Lausiaca, cap. x.
Quin et bestiæ stato tempore servant silentium: aves mane cantant, per diem silent: cicadæ mane, lusciniæ meridie tacent: non taceat Religiosus horis a regula definitis? Anseres e Cilicia volantes turmatim, Taurum montem transituri, metu aquilarum illic degentium, quas infestas sentiunt, ore lapidem capiunt grandem, osque obturant ne strepant tantisper, dum periculum prætervehuntur. Testis est Plutarchus, lib. De Solertia animal. Apes, dum volant, strepunt, sed in alveari silent et laborant. Hirundines nidificantes in oppido Alviano, et magnis garritibus perstrepentes concionem S. Francisci impediebant. Is imperat eis silentium: silent donec verbum Dei compleatur, inquit S. Bonaventura.
Refert S. Ambrosius, lib. III ad Virgin., cum plurima ranarum murmura religiosæ plebis auribus obstreperent, sacerdotem Dei præcepisse ut conticerent, ac reverentiam sacræ deferrent orationi; tunc subito circumfusos strepitus quievisse. «Silent igitur paludes, ait S. Ambrosius, homines non silebunt.»
Inter Ethnicos illustris fuit Pythagoras, qui suis discipulis per quinquennium silentium indixit, ut sermonis moderationem, recteque loqui silendo condiscerent, ait Nazianzenus.
Philostratus, lib. I, cap. xi, scribit Apollonium Thyanæum, eo quod tacere nequiret, sibi quinquennale Pythagoræ silentium indixisse, idque adeo pertinaciter observasse, ut Imperatori interroganti non voce, sed scripto responderit.
Stobæus, serm. 126, 128, 129, refert Xenocratem singulis negotiis diei partes assignasse, silentio quoque suam partem dedisse: Æschinem Socraticum dixisse, se a Socrate non solum loqui, sed etiam silere didicisse. Harpocratem philosophum, qui omnibus rebus silentium anteponebat, tanquam deum a Græcis cultum fuisse in effigie viri labia comprimentis.
Denique sapientissimus Salomon ait, Eccli. III, 7: «Tempus tacendi, et tempus loquendi.» Pythagoras, et post eum Nazianzenus docuerunt tunc esse loquendum, cum melior est sermo silentio; tacendum, si secus esset. S. Hieronymus in locum citatum Eccli. III: «Discamus, inquit, prius non loqui, ut postea ad loquendum ora reseraremus: sileamus certo tempore, ut ad præceptoris eloquia pendeamus; nihil nobis videatur rectum esse, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri.»
Medium et praxis ut quis discat silere, est: Primum, claudere aures, et coercere curiositatem audiendi et cognoscendi nova. Unde Joannes Abbas in Prato spirit. cap. CLXXXVII: «Qui, inquit, continere vult linguam, obstruat aures, ne multa audiat!» Et Seneca, epist. 105: «Est quædam, ait, dulcedo sermonis, qui irrepit et blanditur, et non aliter quam ebrietas, aut amor secreta producit; nemo quod audierit tacebit.»
Secundum, per aliquod tempus cohibere se plane a loquendo, ideoque secedere in cubiculum, et cavere garrulorum contubernia. Unde S. Basilius, in Brevior. Resp. 208: «Necessarium, ait, est perpetuum silentium, quousque per illud et a vitio petulantiæ in dicendo sanentur, et in otio discere potuerint, quid, quando et quomodo loqui oporteat.» B. Petrus Damianus, epist. 114: «Assuescat, ait, lingua sub taciturnitatis se cohibere censura, et tacendo discat, quod loquendo postmodum graviter proferat; ne, si nunc districtum negligit custodire silentium, loquendi postmodum nequeat frænare pruritum.» Hinc notant Nyssenus et Olympiodorus in Eccli. III, prius dici: «Tempus tacendi,» deinde «tempus loquendi;» quia illud præcedere, hoc sequi debet; nam per silentium tempore tacendi perdisci a nobis, quod postea per sermonem tempore loquendi proferatur;» et B. Ennodius, lib. VIII, epist. 3, loquens de philosophia nihil dicendi, tradit, «Veteres ut loquerentur melius, in præsentia nihil locutos, et illam silentii curam nutricem fuisse sermonis.»
Tertium, cogitare et sibi persuadere, quantum sit robur, decus et fructus silentii. Thalassius, hecat. 1, num. 66: «Silentium, inquit, et preces maxima virtutum arma sunt,» et, ut ait B. Antiochus, hom. 103: «Silentium mater est virtutum;» S. Bernardus, serm. De Mutat. aquæ: «Silentium, inquit, est custos religionis, et in quo est fortitudo nostra;» alii: «Silentium, inquiunt, est religionis decus, et præcipua quietis mentis custodia.» Hinc B. Petrus Damianus, epist. 59 ad Desiderium,
ait silentii violatorem similem esse crocodilo oscitanti, cui tunc hostis hydrus (Plinius ichneumoni has tribuit insidias) fauces ingreditur, et alvum erodit; item ostreo incaute se ad solem aperienti, cui primum insidiator cancer calculum injicit ne claudatur, deinde ejus viscera depascitur: tum concludit: «Qui (Religiosus) nimirum vivit, dum sub silentii censura concluditur; perit autem, cum ad loquendum immoderatius aperitur.»
Hinc S. P. N. Ignatius tria dabat signa, ex quibus quis perspiceret, an in monasterio aliquo vel collegio esset bona disciplina: primo, si bene servarentur porta et clausura; secundo, si omnia loca nitida essent et composita; tertio, si bene servaretur silentium, non essent fabulæ, strepitus, clamores. E contrario loquacitatis incommoda sunt plurima. Vide de iis priscorum sententias, quas recensui Levit. xv, 22.
Versus 16: WE WILL FLEE TO HORSES (of the Egyptians)
16. AD EQUOS (Ægyptiorum) FUGIEMUS. — Abundat enim equis et equitatu Ægyptus, ut patet III Reg. x, 28, cum Judæi in bellis vix uterentur equitatu, uti ostendi Deuter. XVII, 16.
IDEO FUGIETIS. — Ludit per antiphrasin in voce fugio, q. d. «Dixisti: Fugiemus,» id est confugiemus ad equitatum Ægypti; ideo fugietis quasi victi et profligati, ante faciem Chaldæorum vastantium Ægyptum.
ET SUPER VELOCES (equos Ægyptiorum) ASCENDEMUS: IDEO (me vindice) VELOCIORES ERUNT (Chaldæi), QUI PERSEQUENTUR VOS. — Simili modo lusit in voce fugiendi cervorum et servorum Servius Tullius rex Romanorum, qui natus ex serva ædem Dianæ dicavit in Aventino, eo quod in ejus tutela sint cervi, a quorum celeritate fugitivos vocent servos. Quocirca servorum diem festum in hac æde celebrandum sanxit Idibus Augusti, eo quod illo die ipse ex serva natus esset. Ita docet Bartholius Marlianus, lib. V Antiquæ Romæ, cap. II. Vide hic, ut rebelles et superbos in suis verbis comprehendat, rideat et subvertat Deus.
Versus 17: A THOUSAND MEN AT THE TERROR OF ONE (supply: shall flee; for this which follows
17. MILLE HOMINES A FACIE TERRORIS UNIUS (supple, fugient: hoc enim quod sequitur per zeugma repetendum): ET A FACIE TERRORIS QUINQUE FUGIETIS, — scilicet multi, ut habent Septuaginta, vel omnes simul, q. d. Unus Chaldæus mille vestrum terrebit et fugabit, et quinque Chaldæi totum vestrum gregem fugabunt. Ita S. Hieronymus. Pro mille homines hebraice est אלף אחד eleph echad, id est mille unum, sive chilias una. Ita Septuaginta, Chaldæus et Noster. Aliter vertit Vatablus, mille velut a facie increpationis unius fugient. Aliter et Sanchez, q. d. Mille homines a facie terroris unius, et, id est imo, a facie terroris unius, quinque hominum millia fugietis.
DONEC RELINQUAMINI QUASI MALUS NAVIS IN VERTICE MONTIS, — q. d. Sicut, fracta navi, tabulis relliquisque omnibus armamentis fluitantibus et pereuntibus, nauta solum malum in montem tollunt et erigunt, aut aliud signum in colle extollunt, ut navigantibus sit indicio locum esse periculosum ob syrtes, scopulos, arenas, etc.: ita vos pauci ex hac clade superstites eritis quasi signum iræ Dei, ut calamitatis vestræ exemplo alii eamdem vitent et caveant. Ita S. Hieronymus. Comparatur excidium Jerusalem naufragio navis, ex quo malus, id est pauci evaserunt, ut dispersi per orbem, Judaicæ cladis essent indices et præcones.
Versus 18: THEREFORE THE LORD WAITS TO HAVE MERCY ON YOU
18. PROPTEREA EXSPECTAT DOMINUS UT MISEREATUR VESTRI, — q. d. Quia tanta futura est clades, propterea exspectat Deus, ut moniti hic ab Isaia pœnitentiam agatis, itaque misertus vestri Deus cladem hanc auferat.
ET IDEO EXALTABITUR (id est in altum tolletur quasi elongans se, suamque manum, et, ut Vatablus vertit, suspendet ictum), PARCENS VOBIS. — Sic Osee cap. XI, dicitur: «Ero eis quasi exaltans,» id est in altum tollens, et elongans «jugum super maxillas eorum.» Alii ex adverso, «exaltabitur,» inquiunt, id est, in altum tollet Deus manum, quasi minans validam plagam, ut vos terreat et compungat, itaque plagam avertat; alii, «exaltabitur,» id est, glorificabitur Deus per hanc suam clementiam, et pœnæ dilationem «parcens vobis;» maxime enim exaltatur Deus miserando et parcendo. Ita S. Hieronymus.
QUIA DEUS JUDICII DOMINUS; — quia Deus non agitur furore, sed justo judicio et æquitate judicat et vindicat: hinc differt pœnam eamque indulgentia temperat. Alii: «Quia Deus judicii Dominus,» inquiunt, id est quia Deus est fidelis et justus, implens promissa sua: hinc exspectat Jerusalem, ut pœniteat, itaque ei parcat; promisit enim ei suam opem, favorem et salutem.
BEATI OMNES QUI EXSPECTANT EUM. — Est epiphonema præcedentium, q. d. Miseri et infelices estis et eritis, o Judæi, sperantes in hominibus, confugientes ad Ægyptios! at beati, imo terque quaterque beati et felices sunt, qui sperant in Deo, qui eum ejusque opem exspectant.
Versus 19: FOR THE PEOPLE OF ZION SHALL DWELL IN JERUSALEM
19. POPULUS ENIM SION HABITABIT IN JERUSALEM. — Probat quod dixit beatos esse, qui sperant in Deo, eumque exspectant, ex eo quod populus Sion, id est veri et fideles Judæi, qui sperant in Deo, sub Ezechia tuti habitabunt in Jerusalem, non timentes minas et copias Sennacherib. Ita Forerius. Secundo, Procopius, S. Thomas et Hugo hæc referunt ad Judæos Babylone in Jerusalem redeuntes sub Cyro. Tertio, et maxime, Propheta sub his symbolis intelligit, quod populus Sion, id est fidelis et Christianus, pacifice habitabit in Jerusalem, id est in Ecclesia sub Christo, qui erit ejus præceptor et doctor, ut sequitur; ad Christum enim de more transit. Unde S. Hieronymus, Procopius, Cyrillus, Theodoretus, et alii omnia quæ sequuntur ab hoc loco usque ad finem capitis litteraliter ad Christum Christique gratiam, redemptionem et salutem referunt; sed ita ut alludat Propheta, et quasi obiter perstringat ejus typum, scilicet felicitatem redeuntium e Babylone sub Esdra, et Jesu filio Josedech.
AD VOCEM CLAMORIS TUI STATIM UT AUDIERIT, RESPONDEBIT. — Ita Dominus clamantem et orantem Ezechiam, in obsidione Sennacherib mox exaudivit, eumque liberavit cæso Sennacherib: ita et in Babylone captivos clamantes exaudivit, reducens eos in patriam: ita, imo multo magis audit fideles Christianos se invocantes.
Versus 20: AND THE LORD WILL GIVE YOU THE BREAD OF AFFLICTION AND WATER OF DISTRESS
20. ET DABIT VOBIS DOMINUS PANEM ARCTUM, ET AQUAM BREVEM — Hebræum autem habet, dabit vobis אחל צר ומים לחץ lechem tsar umayim lachats, id est panem angoris sive tribulationis, et aquam angustiæ, vel potius oppressionis, uti vertunt Septuaginta hic et Noster, III Reg. ult., 27. Talis autem est si panis sit arctus, id est restrictus et modicus; et aqua brevis, id est pauca et exigua, ut esuriem et sitim explere nequeant, q. d. Patiemini quidem, o Judæi! sub Sennacherib, æque ac in Babylone inopiam aliquam, famem, sitim, etc.; verum Deus vobis aderit, vos proteget, dabitque doctores et præceptores, scilicet Esdram, Jeremiam, Danielem, Ezechielem, Aggæum, Zachariam, Malachiam aliosque Prophetas, qui vobis semper præsentes erunt, imo a tergo monere opportune, importune non cessabunt, ut viam Domini rectam ingrediamini, nec devietis ad idola; tumque pro arcto pane et aqua dabit vobis Deus rerum abundantiam, uti eum fecisse cum Judæis Babylone redeuntibus, patet Zachar. VIII, 11, et Aggai, II, 17; tum Ezechiæ sub Sennacherib, patet IV Reg. XIX, 29. Ita S. Thomas, Procopius, Hugo, Lyranus.
Hæc veriora sunt tempore Christi, qui est perpetuus fidelium per omnia sæcula doctor et præceptor, q. d. Deus dabit fidelibus doctorem Christum, inquit S. Hieronymus, et Spiritum Sanctum atque Apostolos.
Secundo, S. Cyrillus, Procopius et S. Hieronymus, per panem arctum et aquam brevem accipiunt Evangelium, brevemque Evangelii doctrinam, quam cap. x, 23 Septuaginta vocarunt verbum abbreviatum, quod longis sinuosisque legis præceptis successit; hoc enim quasi panis animas pascit. Verum panis brevis non significat hic ultimate panem parvum, sed panem afflictionis, ut patet ex Hebræo: quanquam et Evangelium sit panis afflictionis, quia jubet nos mortificare carnem, ferre crucem, pati ardua pro Christo.
Tertio, S. Cyrillus et Leo Castrius: Panis hic arctus, inquiunt, est Christus, qui de cœlo descendit, et arctavit se ad corpus infantile, ad præsepium, et ad crucem: rursum dicitur arctus, quia cum labore et sudore invenitur. Hinc iterum panis arctus est Eucharistia, vel Christus in ea, qui cum pœnitentia et lacrymis sumendus est: sic aqua angustiæ vel est baptismus, qui oppressos a dæmone laxat et liberat; vel est sanguis Christi in Eucharistia, in qua angustias passionis ejus recolimus, ut ad similes fortiter pro eo tolerandas animemur. Hic sensus allegorice commodus est.
Tropologice, panis arctus et aqua brevis, est paupertas, fames, sitis omnisque angustia et tribulatio a Deo immissa, ut suos purget et probet: tumque solet ipse pariter dare doctores et prædones, qui tribulatos roborent, consolentur, doceant et perficiant.
Anagogice, hæc refert ad finem mundi: tunc enim magna erit afflictio et penuria, tumque Deus dabit infidelibus doctores Eliam et Enoch. Ita Patres, quorum meminit S. Hieronymus.
NON FACIET AVOLARE A TE ULTRA DOCTOREM. — Hebraice לא יכנף lo iikaneph, id est, non alabitur, id est, non avolabit a te doctor tuus. Ita Vatablus.
Versus 21: AND YOUR EARS SHALL HEAR THE WORD OF ONE ADMONISHING FROM BEHIND
21. ET AURES TUÆ AUDIENT VERBUM POST TERGUM MONENTIS. — Est periphrasis doctoris, sive magistri et pædagogi, qui discipulis semper adesse solet, eosque sequi, post tergum monere, etc. Secundo, moraliter Haymo: Deus, ait, peccatorem a se aversum, et ad bona caduca conversum, quasi a tergo sequitur, ut eum ad se alliciat et reflectat. Et S. Gregorius, hom. 34 in Evangel.: «Quasi terga, inquit, in præceptoris faciem vertimus, cum verba despicimus, cujus præcepta calcamus, et tamen nos vocare non cessat.»
Ex adverso S. Hieronymus tergum non peccatoris, sed Dei accipit; Deus enim offensus a peccatore abit, tergumque ei obvertit, sed ita, ut eum amans sæpe respiciat, seque reflectat ad eum ut nutu, gestis, voce eum ad se revocet.
HÆC EST VIA, AMBULATE IN EA. — Hæc via est doctrina legis et Prophetarum, et maxime doctrina Christi Evangelica, in qua ambulamus, cum illi insistendo pergimus ad perfectionem et ad cœlum. Ita S. Benedicti regula et institutio, quæ consilia Christi complectitur, apparuit quasi via lucida; cum enim, ut refert S. Gregorius lib. II Dialog. cap. XXXVII, S. Benedictus vita functus esset, eodem die duobus ejus monachis visum est videre viam quamdam amplam et rectam palliis stratam, innumerisque luminibus coruscantem; et senem quemdam astantem, qui dicebat: «Hæc est via qua dilectus Domini Benedictus ascendit in cœlum.»
Versus 22: AND YOU SHALL DEFILE
22. ET CONTAMINABIS, — q. d. Sub Esdra, et magis sub Christo contaminabis, id est contaminata duces, abjicies, combures sculptilia, id est idola tua, eorumque vestimenta pretiosa, habebisque ea pro rebus fœdissimis, quales sunt sordes menstruatæ.
EGREDERE, — q. d. Abi in malam crucem, «dices ei,» scilicet sculptili et conflatili, id est idolo.
Versus 23: AND RAIN SHALL BE GIVEN
23. ET DABITUR PLUVIA. — Dedit Deus pluviam et fertilitatem Judæis sub Esdra; sed meliorem gratiæ Spiritus Sancti pluviam dedit terræ, id est animabus fidelium sub Christo, ut fructus bonorum operum edant. Ita S. Cyrillus.
PASCETUR, etc., AGNUS SPATIOSE. — Hoc ad litteram factum est sub Ezechia et Esdra, symbolice sub Christo. Agni enim sunt mites et innocentes, qui Christum agnum sequuntur: tauri sunt Apostoli et Evangelistæ, qui agrum Ecclesiæ excolunt: pulli asinorum sunt filii Gentium, hi in Ecclesia spiritualibus cibis large pascuntur.
Versus 24: THEY SHALL EAT MIXED FODDER, AS IT HAS BEEN WINNOWED ON THE THRESHING FLOOR
24. COMMIXTUM MIGMA COMEDENT, SICUT IN AREA VENTILATUM EST. — Id est purum, sine paleis: hæ enim in area eventilatæ sunt. Migma sive smigma græce, idem est quod hebraice בליל belil, et Latinum mixtio, a radice μίγνυμι, id est misceo. Jam mixtio idem est quod pabulum: sicut mixtum significat potum sive vinum, Psalm. LXXIV: «Vini meri plenus mixto.» Sicut enim in vino etiam mero multæ uvæ, multæ stillæ, multi liquores commiscentur: ita in pabulo jumentorum multa grana, vel multæ stipulæ miscentur. Est ergo pabulum hoc mixtio, sive mixtum.
Pro commixtum hebraice est חמץ chamets, id est fermentatum, hoc est acore conditum; solent enim rustici pabulo jumentorum licet puro, in æstate cum flaccescit, aliquid addere (v. g. liba confecta ex folliculis seminum raparum, et quibus tundendo elicuerunt oleum), quod illud acuat, et acore suo appetitum languentem provocet, uti facit fermentum in pane. Secundo, dicitur commixtum, quia licet sit eventilatum, et sine paleis, tamen eo commixtum migma, id est frumenti varii generis (sicut viciæ, lentis, avenæ, hordei, etc.), commixti miscella, sive farrago, inquit S. Hieronymus; hæc enim sua varietate grata est palato et nauseam tollit.
Symbolice primo, Christus fidelibus dat migma, id est doctrinam ex utroque testamento; atque ex Mose, Prophetis et Apostolis commixtam. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius et Leo Castrius.
Secundo, Christus dat migma, id est seipsum in Eucharistia, inquit Castrius. Hæc dicitur migma: Primo, quia commixta est ex deitate, corpore, sanguine Christi, et ex speciebus panis et vini. Secundo, quia hæ species ex variis granis fiunt et commiscentur. Tertio, quia Eucharistia significat et efficit commixtionem mirabilem: per eam enim realiter miscemur cum carne Christi, cum Deo, et tota SS. Trinitate. Unde S. Cyrillus dicit per eam nos Christo et Deo uniri, sicut cera liquefacta alteri commiscetur et unitur, ideoque per eam nos fieri concorporeos et consanguineos Christi, imo Christiferos. Rursum per eam spiritualiter, scilicet ratione charitatis, miscemur cum Angelis aliisque hominibus. Est enim hoc Angelorum et hominum migma, sive cibus utrisque communis.
Vide S. Bernardum, serm. 3 in Vigilia Nativitatis Christi, de triplici mixtura, quæ facta est in incarnatione: hæc enim nobis gustanda proponitur in Eucharistia, scilicet, primo, Dei et hominis; secundo, virginis et matris; tertio, fidei et cordis humani. Apud quem serm. 2 De Nativ., vide et aliam triplicem mixturam, primo, creationis; secundo, redemptionis; tertio, glorificationis.
Notat Leo Castrius quosdam Hebræos hebraice belil, id est migma, derivare a beli, id est non, et lo, id est sibi, q. d. pabulum non sibi, id est non suum, q. d. Fideles comedent migma Eucharistiæ, puta cibum non suum, sed Angelorum: «Panem enim Angelorum manducavit homo.» Verum hoc etymon subtilius est et alienius; constat enim belil derivari, non a beli et lo, sed a בלל balal, id est miscere; unde belil est mixtio, migma. Potius ergo Eucharistia dicitur migma, quod Christus, qui ante tantum Angelorum fuerat cibus, jam carni mixtus, factus sit in ea etiam hominum esca, in eaque homines misceat cum Deo et Angelis, ut dixi.
Versus 25: UPON EVERY ELEVATED HILL, STREAMS OF FLOWING WATERS
25. SUPER OMNEM COLLEM ELEVATUM, RIVI CURRENTIUM AQUARUM, — q. d. Sub Ezechia æque ac sub Esdra erunt rivi aquæ, vel pluviæ, vel fontanæ exsilientis in montibus, qui ipsos etiam montes et colles fecundabunt, q. d. Magna erit fertilitas ex aquarum copia «in die interfectionis multorum,» cum 185 millia Assyriorum cædentur a Cyro; «cum ceciderint turres,» tum murorum et palatiorum Babylonis, tum turres, id est principes, qui in populo eminebant sicut turres in domo. Ita S. Thomas, Hugo, Forerius et Sanchez.
Secundo, et verius, rivi, imo flumina, gratiæ per Christum ubique fluxerunt, vel occisis vel prostratis tyrannis, et fidei hostibus sub Constantino. Tunc ceciderunt turres, id est, Gentiles Imperatores et principes, omnisque sapientia Gentium, licet altissima, dejecta fuit, totusque orbis colla subdidit Christo. Ita S. Cyrillus, Hieronymus, Haymo, Procopius, et Auctor Quæst. novi et veteris Testamenti; apud S. Augustinum, tom. IV, Quæst. CV.
Idem verius erit in fine mundi; tunc enim rivi gloriæ decurrent in electos, cum cædentur impii, et turres omnes, muri et urbes cadent, uti magis patebit vers. sequenti.
Versus 26: AND THE LIGHT OF THE MOON SHALL BE AS THE LIGHT OF THE SUN
26. ET ERIT LUX LUNÆ SICUT LUX SOLIS. — Primo, Vatablus, Sanchez, Hugo, Forerius et Rabbini sic exponunt: Judæis liberatis a Sennacherib, item Babylone redeuntibus sub Esdra, summa erit lux, id est lætitia: ita gaudebunt, ut luna et sol septuplo amplius quam ante eis splendere videantur, idque cum Deus sanaverit plagam ab Assyriis et Chaldæis illatam, atque restauraverit ea, quæ ab illis convulsa vel diruta sunt. Sic de Judæis ab exitio Aman liberatis per Esther, cap. XI, 11, dicitur: «Lux et sol ortus est eis;» et cap. VIII, 16: «Judæis autem nova lux oriri visa est.» Hic sensus frigidior est et tenuior: alludit tamen ad eum Propheta, ut dixi.
Secundo, S. Cyrillus, Procopius et Auctor citatus apud S. Augustinum, Quæst. CV, exponunt, q. d. Post crucem resurget Christus, tumque ut sol intelligibilis septuplo, id est, multo, et quasi immenso lumine præfulgebit Ecclesiæ; et luna, id est Apostoli aliique prædicatores prælucebunt eidem, ac si soles essent. Hoc est quod ait Isaias, cap. IX: «Habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.» Sic tritum fuit apud Platonem, Aristotelem et alios hoc proverbium: «Nec Vesper, nec Lucifer ita admirabilis ut justus.»
Tertio, et optime S. Hieronymus, Haymo, Adamus, Lyranus, et Dionysius, hæc referunt ad diem judicii, et ad resurrectionem: eo enim evolat Propheta. Nam tunc cadent urbes et turres, tunc luna renovata et glorificata splendebit ut sol, et sol septuplo, id est longe solito, erit clarior; idque ad hoc ut sol et luna consequantur cursus et laboris sui præmia. Unde erit tunc cœlum novum et terra nova. Ita S. Hieronymus, Lyranus et Glossa; quæ tamen falso addit augendam esse lucem solis et lunæ, eo quod illa per peccatum fuerit imminuta, de quo § proximo.
Porro hoc lumen sol et cœli accipient, non ex splendore corporum Beatorum, ut vult Richardus in IV, dist. XLVIII, art. 2, ad 5, sed immediate a Deo, idque primo, ut ita in cœlis Dei majestas resplendeat; secundo, ad majus gaudium et gloriam Beatorum, utque inter locum et locatum, id est inter cœlum et corpora gloriosa Beatorum decens et congrua sit proportio; tertio, ut sol et luna sibi invicem opposita, divisim, sed clare et gloriose totum utrumque hemisphærium in omne ævum illuminent; nec enim tunc solis, lunæ aut cœlorum ullus amplius erit motus.
Mystice, Auctor apud S. Augustinum, Quæst. CV: In cœlo, ait, fulgebunt ut sol justi, maxime qui relictis omnibus secuti sunt Christum. Hi enim, utpote in justitia et sanctitate illustres, recte soli et lunæ comparantur; quia in cœlo cæteris septuplo clariores sunt futuri; similes enim erunt Christo, Joan. cap. III, vers. 2, ut merito resurrectio eorum soli ac lunæ conferatur, cæterorum vero stellis, epist. I ad Corinth. cap. xv, vers. 41.
SICUT LUX SEPTEM DIERUM. — Id est sicut sol luxit primis septem mundi diebus, antequam peccaret Adam. Ita S. Hieronymus, Haymo et Glossa: putant enim ipsi primis septem mundi diebus solem clarius quam jam habuisse lumen, sed illud ob peccatum Adæ fuisse imminutum. Verum obstat quod sol et luna creata sint quarto die mundi, Adam vero sexto, quo et peccavit, uti communiter docent Patres; ergo ante ejus peccatum sol non potuit septem, sed tribus tantum diebus lucere.
Secundo, ergo et genuine, q. d. Lux solis erit septuplo major, unde Vatablus vertit, erit tanta quanta est lux septem dierum.
Sic Claudianus, lib. De Raptu Proserpinæ, consolantem et promittentem ei miram lucem Plutonem inducit: Amissum ne crede diem, sunt altera nobis / Sidera, sunt orbes alii: lumenque videbis / Purius, Elysiumque magis mirabere solem, / Cultoresque pios.
IN DIE QUA ALLIGAVERIT DOMINUS VULNUS, — quando scilicet Deus vulnus omnis corruptionis, miseriæ, tristitiæ, mortalitatis sanabit in nobis per quatuor dotes corporis gloriosi.
Versus 27: BEHOLD THE NAME OF THE LORD COMES FROM AFAR
27. ECCE NOMEN DOMINI VENIT DE LONGINQUO. — Cyrillus, S. Thomas, Hugo, Forerius, hæc referunt ad stragem Babyloniorum, q. d. Post longum spatium, puta post ducentos annos veniet Dominus eversurus Babylonem per Cyrum. Alii hæc referunt ad stragem Sennacherib et Assyriorum; sed illa non venit de longinquo; sub hoc enim tempus, scilicet circa annum 15 Ezechiæ, contigit.
Secundo et genuine, S. Hieronymus, S. Thomas, Hugo et Lyranus hæc referunt ad diem judicii: de eo enim egit vers. præced. et agit in seq., maxime vers. 33, ubi loquitur de igne Topheth, id est gehennæ.
Sensus ergo est, q. d. «Ecce nomen,» id est majestas, potentia et vindicta irati Dei, quam ipse in die judicii exercebit in reprobos, longo post tempore veniet. Unde sequitur: «Ardens furor ejus,» etc.
Mystice, Sanchez: Vindicta, ait, Dei venit de longinquo; quia venit de peccatorum nostrorum duritie, quæ longe abest a Deo, cogitque eum prosilire ad vindictam, cum ex se et natura sua sit clementissimus, et a puniendo alienus ac remotus.
ARDENS FUROR EJUS. — Est pulchra hypotyposis Dei irati: solent enim irati oculis scintillantibus, fumante naso, ex lingua et labiis flammas emicantibus, spirare furorem.
Versus 28: HIS BREATH AS AN OVERFLOWING TORRENT
28. SPIRITUS EJUS VELUT TORRENS INUNDANS, — q. d. Halitus qui efflabatur ab ore indignabundo Dei, tam erat vehemens, ut solus prostraturus videretur omnes hostes; non aliter atque incitatus torrens, qui ad medium usque collum intumuit, homines prosternit, obruit et mergit. Ita Sanchez.
Nota: «Torrens inundans» est proverbium significans maximam tum copiam, tum celeritatem, tum impetum, tum stragem et cladem. Hæc enim involvit «torrens,» præsertim «inundans.» Sic Seneca in Oedipo: Aurea torrenti deducens flumina ripa: «Torrenti,» hoc est exundante, per catachresin.
AD PERDENDAS GENTES IN NIHILUM, — ut jam non sint in terra, sed in inferno; in terra ergo erunt nihil: in inferno cremabuntur et annihilabuntur quantum est ex vi ignis et combustionis; sed Deo eos conservante ad æterna tormenta, nunquam erunt nihil vel annihilati.
Ex Hebræo verti potest cum R. David, Pagnino et Vatablo, ad cribrandas gentes cribro vanitatis, id est ventilatione inutili, id est quia non purgantur grana, sed perduntur, et in ventum ejiciuntur omnia, quæ sunt in vanno.
ET FRENUM ERRORIS, QUOD ERAT IN MAXILLIS POPULORUM. — Primo, Forerius et Sanchez exponunt, q. d. Frenum et jugum quod Sennacherib et Chaldæi imposuerunt Judæis, quo eos a patria extorres per varias regiones, multos etiam a patria religione ad Gentium deos (ut patet Jerem. XVI, 13), vagari et errare fecerunt, Deus perdet et conteret.
Secundo et genuine, q. d. Deus in die judicii auferet et perdet potestatem dæmonis, qua ipse velut freno regebat peccatores, eosque in omnem ducebat errorem et impietatem; consequenter auferet et frenum mundi et carnis, quo multi jam infrenantur. Huc pertinet expositio S. Gregorii, homil. 18 in Ezechiel.: «Frenum, ait, erroris maxillas populorum constrinxerat, quando idolorum errore obligata gentilitas, Deo vero confessionis dare laudem nesciebat. Sed hoc ipsum erroris frenum jam nobis in canticum versum est, cum gaudendo psallimus atque cantamus: Omnes dii Gentium dæmonia, Dominus autem cœlos fecit. Bene autem dicitur: Sicut vox sanctificatæ solemnitatis; quia dum confessionis laudem Deo reddimus, in sanctificata solemnitate gaudemus.»
Versus 29: YOU SHALL HAVE A SONG AS IN THE NIGHT OF A SANCTIFIED SOLEMNITY
29. CANTICUM ERIT VOBIS SICUT NOX SANCTIFICATÆ SOLEMNITATIS. — Ita legendum scilicet nox, uti legunt Romana, Hebræa, Chaldæa; non vox, uti legunt Plantina et alia. Jam primo, dicit, «sicut nox;» quia, inquit Pintus, cum mane esset immolanda victima, Judæi totam noctem præcedentem cum lætitia et canticis transigebant.
Secundo et genuine, loquitur Propheta sanctis et electis, qui in cœlo canent «canticum quasi nox» (id est «noctis;» est antiptosis Hebraica: Hebræi enim carent casibus; unde unum pro alio, imo pro omnibus usurpant); «sanctificatæ solemnitatis,» non Paschæ, sed transitus maris Rubri, q. d. Canent Beati tale canticum, quale cecinerunt Hebræi, quando nocte transito mari Rubro, et submerso Pharaone cecinerunt: «Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est,» Exod. xv, 1. Hoc enim canticum Mosis cantaturos electos docet S. Joannes, Apoc. XV. Ita S. Hieronymus.
Aliqui per noctem accipiunt noctem nuptiarum, qua Hebræi, inquiunt, ex deserto, id est ex hortis, cum tibiis et symphonia in montem, id est in Jerusalem, pergebant, q. d. Canticum Beatorum simile erit epithalamio sive hymenæo; sed nuptiæ nusquam vocantur, nec erant tum «sanctificata solemnitas.»
SICUT QUI PERGIT CUM TIBIA, UT INTRET IN MONTEM DOMINI — Solebant enim vota reddituri et sacrificaturi, exsultantes cum citharis et tibiis ire ad templum, sive ad Deum, qui est fortis, imo fortitudo, Israel.
Versus 30: AND HE SHALL MAKE HEARD (meaning: The Lord will make known to the whole world th
30. ET AUDITAM FACIET (q. d. Dominus notam faciet toti orbi potentiam vocis suæ, qua quasi tonitru impios in tartara præcipitabit, sanctos in cœlum transcribet): IN, etc., FLAMMA IGNIS (tum conflagrationis mundi, tum gehennæ), ALLIDET IN TURBINE, — id est quasi in turbine et grandine. Est catachresis, significans quod Deus terribili modo et horribili impetu reprobos perdet. Vide Can. XXXVI. Ita S. Hieronymus.
Versus 31: FOR AT THE VOICE OF THE LORD ASSYRIA SHALL TREMBLE
31. A VOCE ENIM DOMINI PAVEBIT ASSUR. — ASSUR, id est diabolus, ac quivis tyrannus et oppressor, Dei sententia ferietur et damnabitur. Ita S. Hieronymus. Alludit ad Assur, id est ad Sennacherib, qui a Deo vindice fuit percussus.
Versus 32: AND THE PASSAGE OF THE ROD SHALL BE ESTABLISHED (that is, the rod or scourge of
32. ET ERIT TRANSITUS VIRGÆ FUNDATUS (id est virga sive flagellum hoc Dei transiens per reprobos, eosque percutiens, erit fundata, id est fortis, firma, stabilis et perpetua in inferno: itaque) IN TYMPANIS ET CITHARIS (id est cum summo sanctorum jubilo et triumpho), ET BELLIS PRÆCIPUIS (id est inclyto et glorioso pugnandi et hostes subjugandi modo, scilicet solo nutu et imperio, quique celebrari solet cum tympanis et citharis, uti factum est Mosi, Exod. xv, et Davidi contra Goliath), EXPUGNABIT EOS: — mire enim gaudebunt Sancti de hostibus suis impiis victis, calcatis et æternæ damnationi addictis. Ita S. Hieronymus.
Secundo, Vatablus exponit, q. d. Deus vincet Assyrios non armis, nec serio pugnans, sed tanquam ludens.
Tertio, Forerius, q. d. Assyrii et Sennacherib vincentur, non armis, sed sacrificiis, quæ cum tympanis et citharis offerebantur: plus enim ad victoriam valent piorum preces, quam militum arma. Hebraice enim תנופה tenupha, quod Noster vertit «præcipuis,» significat elevationem et agitationem, indeque victimam, quæ in sacrificio Deo omnium creatori elevando et agitando eam ad quatuor plagas mundi in modum crucis, offerebatur.
Verum potius bellum tenupha, est bellum acre et illustre, quo victor hostem quaquaversum agitat, uti leo taurum; aut quo quasi certus de victoria manuum elevatione ovat, exsultat, et quasi triumphum agit inter pugnandum. Recte ergo Noster vertit, «bellis præcipuis;» ac proinde primus sensus magis est genuinus; Septuaginta tenupha vertunt commutationem; vertunt enim, ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt contra eum ex commutatione.
Versus 33: FOR TOPHETH HAS BEEN PREPARED FROM OF OLD
33. PRÆPARATA EST ENIM AB HERI TOPHETH. — Chaldæus, gehenna; Septuaginta, vallis profunda. Topheth enim fuit gehenna, id est vallis filiorum Ennom, juxta Jerusalem, ubi Judæi filios cremabant idolo Moloch, et, ne ejulatu eorum moverentur, pulsabant תוף toph, id est tympana; inde locus dictus est Topheth, quasi Tympanum, et a possessoribus dictus est Gehenna: unde ob similem crudelitatem et incendium, infernus dictus est Topheth, et Gehenna.
Jam primo, S. Cyrillus, S. Thomas, Hugo, Forerius et Sanchez hæc referunt ad Assyrios et Chaldæos, putantque Sennacherib copias ab Angelo in Topheth esse cæsas, imo combustas, sicut in Topheth cremabantur infantes idolo Moloch. Rursum Chaldæis et regi, ut vertit Pagninus, scilicet Baltasari, «præparata» fuit a Deo sua «Topheth,» scilicet in Babylone, ubi insepultus in sterquilinium projectus est, et computruit: sicut in Topheth erat sepultura Judæorum, qui ibi putrescebant, ut docet Jeremias cap. XIX, 11. Septuaginta plane aliter vertunt, nimirum, tu enim ante dies decipieris. Ita enim legunt Complutenses, licet Romani codices Caraffæ habeant, tu enim ante dies exigeris; facilis enim lapsus fuit ex ἀπατηθήση, id est decipieris, in ἀπαιτηθήση, id est exigeris. Causa hujus diversitatis est, quod Septuaginta Topheth, vel, ut hebraice est Tophte, acceperint non ut nomen proprium, sed ut futurum verbi פתח patha, id est illexit, decepit.
Secundo et genuine, dat hic Propheta causam cur dixerit, vers. præced., transitum virgæ Dei in impios esse fundatum, id est perpetuum; quia scilicet præparavit eis ab heri, id est ab olim, ab initio mundi, Topheth, id est gehennam. De Topheth origine, etymo, etc., dicam Jerem. VII, 31.
Judæi ex hoc loco putant «Topheth,» sive gehennam, creatam esse a Deo secundo die mundi, quia ille dies tantum habuit «heri,» id est unum diem priorem; verum «heri» omne tempus præteritum significat, uti ostendi Hebr. XIII, 8; vide dicta Gen. I, 4, ubi ostendi infernum statim post lapsum Angelorum primo mundi die esse conditum. «Heri» ergo significat primo, quod damnatis tormenta et incendia semper sint nova ac recentia, perinde ac si hesterna die inchoassent. Secundo, æternitatem eorumdem: quia in æternitate, utpote stabili et immobili, quodcumque sæculorum spatium perinde est atque dies hesterna: ideoque quovis æternitatis momento sic erit acer ignis ille gehennalis, ac si hodie arderet, et heri cœptus esset incendi, inquit Sanchez.
Nota hic sex conditiones gehennæ. Prima est, quod sit «Topheth,» id est locus incendii et tympani quo pulsantur. Secunda, quod ab «heri,» id est ab initio mundi, impiis sit præparata. Tertia, quod «profunda,» quia juxta centrum terræ: unde, Job X, 21, vocatur «terra tenebrosa et operta mortis caligine.» Vide ibi S. Gregorium. Quarta, quod sit «dilatata;» tum quia ventrem habet amplum, ut capiat tot milliones hominum; tum quia os habet apertum et hians, ut damnatos absorbeat: hinc infernus comparatur feræ famenti, et præ fame hianti, et rictum oris dilatanti, ut cibum vel hominem devoret. Unde dicitur Habac. II: «Dilatavit quasi infernus animam suam;» et Isaiæ v: «Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino.» Nimirum «infernus insatiabiliter cava guttura pandit.» Quocirca hebraice infernus dicitur שאול scheol, id est postulans; quia, ut dicitur Prov. XXX, 13: «Tria sunt insaturabilia, et quartum, quod nunquam dicit: Sufficit; infernus, et os vulvæ, et terra, quæ non satiatur aqua: ignis vero nunquam dicit: Sufficit.» Quinta inferni conditio sequitur, cum ait:
NUTRIMENTA EJUS, IGNIS ET LIGNA MULTA. — Per «ligna,» quæ commune sunt ignis fomentum, aliud quodlibet per catachresin intelligit; quale erit sulphur æternum, et idem numero semper ardens, ut dixi Apoc. XIX. Rursum ipsa corpora damnatorum: hæc enim vocantur ligna, Lucæ XXIII, 31; Eccli. XI, 3. Calvinus ignem, etc., metaphorice accipit pro punitione Dei. Negat enim damnatos in gehenna uri igne, adeoque asserit pœnam damnatorum non esse aliud, quam quod apprehendant jugiter Deum sibi esse iratum: hac enim apprehensione eos torqueri et cruciari. Verum Scriptura et Christus damnatis verum ignem ubique comminatur: «Discedite a me, maledicti, in ignem æternum,» ait ipse, Matth. XXV, 41. Idem docent Ecclesia, S. Augustinus omnesque Patres. Vide hic quam res fidei enervet Calvinus, quamque metum Dei et inferni hominibus eximat, dum eum facit imaginarium et phantasticum. Hæc est fraus diaboli, et homines sine metu gehennæ impune peccent.
FLATUS DOMINI SICUT TORRENS SULPHURIS SUCCENDENS EAM. — «Topheth,» sive gehennam. Hæc est sexta gehennæ conditio. Sicut ergo de Beatis dicitur, Psal. XXXV: «Torrente voluptatis tuæ potabis eos, quoniam apud te est fons vitæ,» qui scilicet jugiter in æternum Beatis vitam et gaudia eadem semper instillet: sic a Deo torrens sulphurei ignis erumpet, qui eodem semper ardore damnatos in æternum cruciet.
Porro, «flatus Domini» est spiritus procellosus divinitus ibi excitatus ad acuendum ignem, sicut ventus excitat incendium Ætnæ, vel est vis divina ignem jugiter conservans, qua ignis ille perpetuo absque consumptione ardebit. Hic flatus perinde gehennam succendet, ac si torrens ardentis sulphuris in eam infunderetur: quid magis horrendum animo concipi queat?
«Infernus lacus est sine mensura, profundus sine fundo, plenus ardore incomparabili, plenus fœtore intolerabili; ibi miseria, ibi tenebræ, ibi ordo nullus, ibi horror æternus; ibi nulla spes boni, nulla desperatio mali,» ait Hugo, lib. IV De Anima: «Horrendo modo fit miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu; quia et mors semper vivit, et finis semper incipit, et defectus deficere nescit. Mors perimit, et non exstinguit; dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat; flamma comburit, sed nequaquam tenebras excutit,» ait S. Gregorius, IX Moral. XXX.
Moraliter, disce hic quanta sint gehennæ tormenta, quam æterni ignes; eos sæpe meditare, semper ob oculos pone, cum te illecebra ad peccatum sollicitat, cum venus, cum socii; pone digitum in igne, in candela ardente ad pauca momenta, ac dicito tibi: Si tantus est cruciatus candelæ urentis momento, quantus erit cruciatus ignis gehennæ urentis in æternum? «Ego pœnitere æternum tanti non emo;» ego modicum mel æterno felle, imo igne non mereor. S. Gregorius, lib. IV Dialog., refert Petrum eremitam defunctum, et protinus corpori restitutum narrasse, se inferni supplicia et innumera loca flammarum vidisse, atque in eis quosdam potentes hujus sæculi spectasse: qui cum jam ductus esset, ut in illa et ipse mergeretur, subito angelum corusci habitus apparuisse, qui eum in ignem mergi prohibebat, dicens: «Regredere, et qualiter tibi post hæc vivendum sit, cautissime attende.» Reviviscens tantis se jejuniis vigiliisque constrinxit, ut eum inferni vidisse et pertimuisse tormenta, etiamsi taceret lingua, conversatio loqueretur. Ibidem S. Gregorius narrat virum illustrem Stephanum defunctum, ductum ad inferni tormenta, vidisse multa, quæ prius audita non credidit: cumque sisteretur judici, audivit: «Non hunc adduci, sed Stephanum ferrarium jussi.» Qui statim reductus in corpus est, et Stephanus ferrarius, qui juxta eum habitabat, eadem hora defunctus est.
Pergit S. Gregorius: Miles, ait, quidam exanimis ad se rediens hæc se vidisse asserebat: «Pons erat, sub quo niger atque caliginosus, fœtoris intolerabilis nebulam exhalans fluvius decurrebat. Transacto autem ponte, amœna erant prata atque virentia, odoriferis herbarum floribus exornata, in quibus albatorum hominum conventicula esse videbantur: tantusque in eodem loco odor suavitatis inerat, ut ipsa suavitatis fragrantia, illic deambulantes habitantesque satiaret: ibi mansiones erant diversorum, singulæ magnitudine lucis plenæ: ibi quædam miræ potentiæ ædificabatur domus, quæ aureis videbatur laterculis construi, sed cujus esset, non potuit agnosci. Erant vero super ripam prædicti fluminis nonnulla habitacula; sed alia exsurgentis fœtoris nebula tegebat, alia autem exsurgens fœtor e flumine minime tangebat. Hæc vero erat in prædicto ponte probatio: ut quisquis vellet per eum injustorum transire, in tenebrosum fœtentemque fluvium laberetur; justi vero, quibus culpa non obsisteret, securo per eum gressu ac libero ad loca amœna pervenirent.»
Quomodo Josaphat a Barlaam conversus, ductus fuerit in paradisum et infernum, qualiaque et quanta ibi viderit, quibus tentationem libidinis gravissimam plane superavit, imo in ægritudinem et virium defectum incidit, narrat Damascenus in ejus Historia, cap. XXX.
Joannes Climachus, gradu 4, narrat se in visitatione monasteriorum fratrem quemdam qui culinæ curam habebat, reperisse singulari lacrymarum gratia præditum: quem rogans, unde eam adeptus esset, audivit ab eo «se nunquam arbitratum in culinæ ministeriis servire hominibus, sed in suis fratribus de Apostolis bene mereri; et ex ignis quem perpetuo cernebat conspectu, vasta ignis inferni incendia animo versasse: quæ consideratio uberes ex oculis lacrymas solebat elicere.» Ita et noster P. Franciscus Borgia, meditatione inferni ad tantam sui mundique despicientiam pervenit, cumque febri æstuaret: «Hinc ait, conjice, Francisce, quantæ sint inferorum flammæ.»
S. Gregorius, IV Dialog. XXX, asserit virum quemdam sanctum et solitarium vidisse Theodoricum regem Gothorum, ea hora qua defunctus est, inter Joannem Papam et Symmachum Patricium, quos injuste occiderat, discinctum, discalceatum, et vinctis post terga manibus, in ollam Vulcaniam, quæ in Lipari insula est, jactari. Ad eamdem ollam Ebroini tyranni animam navi duci, audivit a nautis quidam ab Ebroino excæcatus, uti narrat Ado in Chronico, ætate 6.
S. Maria Oigniacensis vidit matrem suam defunctam, dicentem se esse damnatam ob bona injusta quæ possederat; et quia, inquit, non volui advertere quid contra Deum in meo hospitio, et a meis subditis ageretur. Quod audiens Maria conformavit se mox Dei voluntati, ac benedixit justum Dei judicium, uti refert Cardinalis Vitriaco lib. III Vitæ ejus, cap. XI.
Memorare novissima tua, memorare gehennam, et in æternum non peccabis. O Topheth! o gehenna! quam acris! quam ampla! quam diuturna es!