Cornelius a Lapide

Isaias XXXI


Index


Synopsis Capitis

Decem tribubus væ et exitium intentat, quod ab Assyriis invasæ opem non Dei, sed Ægyptiorum implorarint. Ex adverso, vers. 4, duas tribus sub Sennacherib Deum solum invocantes commendat, promittitque quod Deus eas proteget, sicut leo escam suam, et sicut avis nidum suum rostro et unguibus defendit. Hinc vers. 6, hortatur decem tribus, ut cum duabus ad Deum redeant: quod si faciant, Deum protectorem experientur, uti expertæ sunt duæ, cum Deus pro iis pugnans cecidit castra Sennacherib.


Textus Vulgatae: Isaias 31:1-9

1. Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis: et non sunt confisi super sanctum Israel, et Dominum non requisierunt. 2. Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit: et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem. 3. Ægyptus, homo, et non Deus: et equi eorum, caro, et non spiritus: et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. 4. Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super prædam suam, et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion, et super collem ejus. 5. Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. 6. Convertimini sicut in profundum recesseratis, filii Israel. 7. In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum. 8. Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum, et fugiet non a facie gladii: et juvenes ejus vectigales erunt: 9. et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus: dixit Dominus; cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem.


Versus 1: WOE TO THOSE WHO GO DOWN TO EGYPT

1. VÆ QUI DESCENDUNT IN ÆGYPTUM. — Primo, Leo Castrius ad litteram per Ægyptum intelligit Romanos, hæcque omnia explicat de excidio Judæorum per Titum. Verum hæc expositio coacta est, et multa alio detorquet.

Secundo, S. Hieronymus, Cyrillus et Haymo hæc referunt ad Judæos, qui, occiso Godolia, timentes Chaldæos fugerunt in Ægyptum.

Tertio, melius Adamus, Sanchez et alii hæc referunt ad Salmanasarem et Sennacherib (ille enim est Assur, de quo vers. 8); tum enim multi Judæi eum timentes fugerunt in Ægyptum. Itaque prior pars capitis spectat ad decem tribus, quæ quia non Dei, sed Ægypti opem imploraverunt, hinc a Salmanasare eversæ, et in Assyriam sunt abductæ: posterior pars spectat ad duas tribus, quæ a Sennacherib vexatæ Dei opem flagitaverunt.

Et quidem superiori capite contumaciam Judæorum Isaias attigerat, qui Ægypto potius quam Deo confidere volebant; sed statim ad felicitatem illorum qui spem suam in Deo collocabant, digressus, sermonem visus est interrupisse. Illuc ergo nunc redit, et illorum stultitiam traducere conatur; non cessat tamen aliquando apertius ab insinuando mysterio de perditione Judæorum, et eorum liberatione.

Hoc itaque caput est veluti repetitio summaria, primo, improbationis, qua fuga in Ægyptum tanquam probrosa, inutilis et noxia arguitur, 1-3. Secundo, consolationis qua, primo, Dei auxilium ad populi tutelam ac liberationem velox et efficax promittitur, 4, 5; secundo, Judæorum conversio et idololatriæ abolitio prædicitur, 6, 7; tertio, Assyriorum accepta ab Angelo strages, fuga et terror prænuntiantur, 8, 9.


Versus 2: BUT HE HIMSELF, BEING WISE, HAS BROUGHT (will bring: for it is a prophecy) EVIL

2. IPSE AUTEM SAPIENS ADDUXIT (adducet: est enim prophetia) MALUM. — Sapientem vocat Deum, quem opponit sapientiæ, quam sibi Ægyptii insipienter arrogabant, Isaiæ, xix, 11.

ET VERBA SUA NON ABSTULIT, — id est non auferet, non revocabit, sed perficiet, id quod verbo suo minatus est. Est miosis vel litote, q. d. Deus qui in consiliis suis sapientissimus est, tam Ægyptiis quam Samaritis in Ægyptum fugientibus adducet malum, id est cladem per Sennacherib; neque enim minas in eos auferet, sed consurget acer ultor contra domum, id est contra decem tribus, quæ spreto Deo ad vitulos aureos, et ad Ægyptios confugerunt.

ET CONTRA AUXILIUM OPERANTIUM INIQUITATEM, — id est contra Ægyptios, qui decem tribubus auxiliantur, suntque homines scelerati et operantes iniquitatem. Alii vertunt, contra auxilium opificum vanitatis. Opifices autem, sive artifices vanitatis, vocari Judæos, quod inani præsidio se adversus Dei manum vindicem munire cogitarent, scilicet illicite auxilio Ægyptiorum. Docemur hic in adversis et periculis nihil esse melius, quam abnegato proprio sensu, nos totos subjicere Deo; quia in tota cavendi sollicitudine, qua se macerant increduli, nihil est firmum: imo ira Dei fallacibus his carnis artificiis quasi data opera provocatur.


Versus 3: EGYPT IS MAN, AND NOT GOD

3. ÆGYPTUS, HOMO, ET NON DEUS. — «Ægyptus,» id est Ægyptius, q. d. Ægyptii homines sunt fragiles et imbecilles; ut quid ergo ad eos confugitis, et non potius ad Deum immortalem et fortissimum, contra quem pugnare tantumdem est, ac si caro, id est homo, pugnet in spiritum, id est in ventum, aut potius in angelum vel dæmonem?

DOMINUS INCLINABIT MANUM SUAM, — scilicet ad percutiendum tam Ægyptios, qui præbent, quam decem tribus, quæ ab eis exspectant auxilium.


Versus 4: FOR THUS SAYS THE LORD

4. QUIA HÆC DICIT DOMINUS. — Probat a contrario exemplo male fecisse Samaritas, quod non ad Deum, sed ad Ægyptios confugerint: quia scilicet duæ tribus invocantes Deum tantum, ab hoste incolumes evaserunt.

QUOMODO SI RUGIAT LEO. — Hic transit ad Ezechiam et duas tribus quæ pressæ a Sennacherib, non ad Ægyptios, sed ad Deum confugerunt: ideoque Deus, quasi leo fortissimus pugnans pro sua præda et esca, eas tutatus est.

Notat Procopius leonem cum prædatur, primo, rugitu suo percellere tam pecora quam custodes: deinde illos invadere et discerpere: sic Deum primo rugire, id est minari per Prophetas; deinde homines obstinatos in suis peccatis contundere, lacerare et disperdere.


Versus 5: AS BIRDS FLYING

5. SICUT AVES VOLANTES. — Deum protectorem Ezechiæ comparavit primo, leoni, ob fortitudinem, quia potest suos tutari. Secundo, hic comparat avi incubanti pullis, quæ vult omnibus modis eos ab accipitre et aucupe protegere, imo vitam suam pro pullis periculo objicit. In leone ergo notatur robur, in avibus pietas, clementia et sedulitas: hæc ut velit, illud ut possit conservare eos qui se Dei fidei et opi commiserunt.

Nota: Cap. x, 14, Sennacherib minabatur Judæis et gentibus, se eos quasi nidos cum pullis perditurum: hic alludens et quasi respondens ei Dominus, promittit se Judæos defensurum, sicut avis rostro et alis nidum et pullos defendit, dum eos in nido nutrit et sensim volatui assuefacit.

Eadem imagine utitur Homerus, Iliad. xviii, 161: 'Ως δ' ἀπὸ σώματος οὔτι λέοντ' αἴθωνα δύνανται Ποιμένες ἄγραυλοι μέγα πεινάοντα δίεσθαι, Ut fulvum leonem, cum valde esurit, a corpore abigere non possunt pastores, qui in agris degunt.

Sic Christus, Matth. XXIII, comparat se gallinæ pullos suos sub alis congreganti. Ita S. Hieronymus.

Hinc symbolice, Plato in Phædro, ait Castrius, viros sublimes et divinos asserit fieri volucres, et pennas progenerare, quibus quasi aves et aquilæ ad cœlum avolent.


Versus 6: RETURN AS DEEPLY AS YOU HAD RECEDED

6. CONVERTIMINI SICUT IN PROFUNDUM RECESSERATIS. — Hebraice efficacius, sicut profundastis iniquitatem, q. d. Sicut profunde a me declinastis, et descendistis ad idola et scelera vestra: ita nunc serio ex profundo imoque corde ad me redite. Alloquitur decem tribus, ut exemplo duarum ad Deum redeant; item nonnullos Judæorum ex duabus tribubus, qui sub Achaz cum eo ad idola et scelera declinarant.


Versus 7: FOR IN THAT DAY A MAN WILL CAST AWAY HIS IDOLS

7. IN DIE ENIM ILLA ABJICIET VIR IDOLA. — Hæc pendent et explenda sunt vers. seq., q. d. Convertimini ad Deum, o decem tribus! sic enim ejus opem experiemini, perinde ac mox experientur duæ tribus, cum abjectis omnibus idolis, quæ nonnulli eorum tempore Achaz fecerunt, unanimes toto corde me colent, meque invocabunt: tunc enim liberabo eos, ac cædam Assur, id est Sennacherib eos oppugnantem.


Versus 8: AND ASSUR SHALL FALL BY THE SWORD NOT OF MAN

8. ET CADET ASSUR IN GLADIO NON VIRI. — Hinc patet hic agi non de Chaldæis, sed de Sennacherib: hic enim fuit Assur, qui cecidit «in gladio non viri,» sed Angeli, qui una nocte ex ejus copiis cecidit 185 millia. Ita S. Hieronymus. Vide hic, quod mundus non sit aliud, quam perpetua ruina omnis generis et conditionis hominum.

ET JUVENES EJUS VECTIGALES ERUNT, — q. d. Assyrii, qui solebant aliis imperare vectigal, jam idem præstare cogentur tum Chaldæis, tum Persis et Medis, etc. Hebraice est, et juvenes ejus in liquefactionem erunt; id est animis cadent et quasi liquescent. Ita Vatablus. Pagninus, dissoluti erunt; Septuaginta, vincentur, juvenes scilicet, antea fervidi, bellicosi et feroces. Noster optime vertit, vectigales erunt: Hebræi enim vectigal vocant mas, id est liquefactionem, a radice masas, id est liquavit, eo quod vectigalia opes cujusque liquefaciant, et sensim arrodant et consumant.


Versus 9: AND HIS STRENGTH SHALL PASS AWAY FROM TERROR

9. ET FORTITUDO EJUS A TERRORE TRANSIBIT, — q. d. Animus et robur Sennacherib ac Assyriorum transibit, evanescet et cadet a terrore Domini castra cædentis: omnes enim pavore concussi vel occidentur, vel quasi exanimati fugient.

ET PAVEBUNT FUGIENTES. — Pro fugientes hebraice est nes, id est a vexillo, inquit Vatablus, id est a copiis Angelorum Assyrios invadentium: et forte Angeli habebant vexilla, quasi milites et acies Domini. Chaldæus vertit, propter miraculum, scilicet tantæ stragis: noster legit minnos, hoc est a fugiendo, id est in fuga, fugientes.

CUJUS IGNIS EST IN SION, ET CAMINUS EJUS IN JERUSALEM. — Mirum est Septuaginta vertere: Beatus qui habet in Sion semen, et domesticos in Jerusalem. Nam et Symmachus vertit, ut noster Interpres: Habet ignem in Sion, et clibanum in Jerusalem; et Aquila ac Theodotion: Lumen ei in Sion, et clibanus in Jerusalem. Sensus est, quasi dicat: Deus pro Judæis ita vastabit et concremabit Assyrios; quia in altari igne perpetuo sacrificiis ab eis colitur in Sion. Secundo, quia in templo habitat quasi civis, imo Dominus Jerusalem. Unde Septuaginta vertunt: Beatus (Deus) qui habet in Sion semen, et domesticos in Jerusalem. Quocirca ipse urbem hanc suam, imo regiam tutabitur, atque quasi ignis egrediens de templo et altari suo, insiliet in Assyrios hostes suos, eosque instar stipulæ et lignorum quasi vorax flamma consumet, inquit S. Hieronymus; vide dicta cap. x, 17. Tertio, symbolice Sanchez, q. d. Ideo Deus habebit ignem et fulmina, quæ ejaculetur in hostes populi sui; quia apud nos ignis in Dei cultum semper ardet: nos ergo exhibemus quasi arma Deo, quibus pro nobis contra hostes utatur, dum eum per victimas et preces nobis conciliamus, ac nostris hostibus infensum reddimus, iramque ejus acuimus: sicut ex adverso nostris peccatis Dei furorem contra nos armamus, eum concitando, et thesaurizando nobis iram, ut ait Paulus Rom. II, 5.

Notent hoc Principes, Magistratus et cives, dicantque ecclesias et monasteria non respuere, iisque non præponere domos civium, quasi hi urbem adaugeant: qui enim templa et altaria habent in suis vicis et plateis, Deum in eis habitantem vicinum et domesticum, imo præsidem et tutorem habent, qui quasi ignis eos defendet, «cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem.» Scimus quomodo Ægyptus in temporalibus æque ac spiritualibus floruerit, cum in ea habitarunt Antonii, Macarii, Pambones, etc., imo Oxyrinchum et aliæ urbes pene a monachis habitarentur, ut tanta essent monasteria, quanta domus; tot, imo plures, monachi quam cives. Viderunt idipsum etiam Gentiles, qui proinde in omnibus suis urbibus et cœtibus habuerunt templa, ut deos accolas, imo incolas et præsides haberent.

Audi Plutarchum, lib. Advers. Colotem, sub finem: «Si terras obeas, invenire possis urbes muris, litteris, regibus, domibus, opibus, numismate carentes; gymnasiorum et theatrorum nescias: urbem templis diisque carentem, quæ precibus, jurejurando, oraculo non utatur, non bonorum causa sacrificet, non mala sacris avertere nitatur, nemo unquam vidit. Sed facilius urbem sine solo condi posse puto, quam opinione de diis penitus sublata civitatem coire aut constare. Cæterum, id quod omnem continet societatem (scilicet numinis religio, timor et cultus), omnium legum fundamentum est.» Dixit Aristoteles, Rhetor. ad Alexandr.: «Deos proniores esse in eos, qui maxime illos colunt.» Ausus gloriari Cicero, orat. De Arusp. respons. Romanos, «non calliditate, aut robore, sed pietate ac religione omnes nationes superavisse.»

Prudenter ergo Mæcenas monuit Augustum, apud Dionem Cassium, lib. LII: «Divinum illud numen omni modo, omni tempore, ipse cole juxta leges patrias; et alii ut colant, effice.» Nam, ut ait Diogenes apud Stobæum, «decet quod optimum est, ab optimo coli; et quod imperat, ab imperante.» Et Justinus, lib. VIII: «Jure ille a diis proximus habetur, per quem deorum majestas vindicatur.»

Cur Deus per ignem repræsentetur, et in igne apparuerit, dixi Exod. cap. xxiv, vers. 17, et Deuteronom. cap. IV, vers. 15, et Hebr. cap. XII, 29.

Mystice, hic «ignis» est charitas, qua in Ecclesia maxime colitur Deus. In hac enim, ejusque auctore Spiritu Sancto residet et requiescit Deus in mystica Jerusalem et templo, hoc est in Ecclesia ejusque Sanctis. Unde S. Gregorius, homil. 21 in Ezech.: «Ex amore, ait, Domini in Sion ignis, in Jerusalem caminus: quia hic amoris ejus flammis aliquatenus ardemus, ubi de illo aliquid contemplamur: sed ibi plene ardebimus, ubi de illo plene videbimus quem amamus.» Per Sion enim accipit Ecclesiam militantem, per Jerusalem triumphantem: atque plus est esse caminum (in eo enim est vastior flamma) quam ignem. S. Hieronymus per ignem accipit illustrationem et judicium Dei, quo justos illuminat, peccatores excæcat et consumit, de quo Dan. vii, 9.