Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
In typo Ezechiæ optimi regis describit regnum Christi (ad hunc enim de more avolat) ejusque Rempublicam, puta Ecclesiam, optime constitutam. Ita S. Thomas, Hugo, Lyranus, Vatablus et Sanchez: licet S. Hieronymus, Procopius, Cyrillus et Adamus hæc ad litteram accipiant tantum de Christo, eo quod quædam, quæ hic dicuntur, nimis augusta sint, quam ut conveniant Ezechiæ: sed Propheta miscet typum cum antitypo, puta regnum Ezechiæ cum regno Christi; unde quædam habet quæ uni, quædam quæ alteri magis conveniunt, juxta Can. IV et V. Secundo, vers. 9, prophetat et describit cladem Hierosolymæ per Romanos, ac Judæorum desolationem tum temporalem, tum spiritualem: quos tamen, vers. 13, consolatur, quod eis et magis Gentibus mittet Spiritum Sanctum, qui eis afferet justitiam et pacem, et requiem opulentam.
Primo igitur, statum florentem Judææ sub Ezechia, vel Josia ceu typo, et sub Christo ceu antitypo Isaias depingit: primo, ex regis ac principum justitia, et subditorum tutela ac securitate, 1, 2; secundo, ex institutione ad doctrinam salutarem prompta et efficaci, quæ hominibus beneficia conferet opposita pœnis, cap. xxix, vers. 10 et seq. prædictis; tertio, ex discretione rerum accurata, et fraudis ac dissimulationis proscriptione, ubi causas reddit cur bonus rex neque impiis neque avaris mandare debeat magistratus; quarto, ex ingenua et provida administrationis communis cura, 8. Secundo, vaticinatur conditionem tristem Judæorum, sub captivitatem Babylonicam, vel sub excidium Hierosolymæ per Titum; primo, prænuntiatam Judææ urbibus, sub feminarum opulentarum schemate, 9, 10; secundo, propositam ad luctus et pœnitentiæ excitationem, 11, 12; tertio, descriptam per imaginem vastatorum agrorum, exsilium et dispersionem hominum, 13, 14. Tertio prædicit sortem lætiorem sub reditum e captivitate et in sensu litterali, sublimiori sub promulgationem Evangelii: primo, ob conversionem rerum in meliorem statum a Deo factam, ex quo res tam sacræ, quam civiles optime administrabuntur, 15, 16; secundo, ob auctam pacem et quietem, et securitatem, omnimodamque felicitatem, tanquam justitiæ præmium, redditam, 17, 18; tertio, ob vindictam de improbis sumptam, salutem autem innocuis datam, 19, 20.
Textus Vulgatae: Isaias 32:1-20
1. Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. 2. Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. 3. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. 4. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. 5. Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur major: 6. stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. 7. Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper judicium. 8. Princeps vero ea quæ digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit. 9. Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam: filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. 10. Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. 11. Obstupescite, opulentæ; conturbamini, confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros. 12. Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. 13. Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis? 14. Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum. Gaudium onagrorum pascua gregum, 15. donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in Charmel, et Charmel in saltum reputabitur. 16. Et habitabit in solitudine judicium, justitia in Charmel sedebit. 17. Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. 18. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. 19. Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. 20. Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Versus 1: BEHOLD, A KING SHALL REIGN IN JUSTICE
1. ECCE IN JUSTITIA REGNABIT REX, — scilicet Ezechias, et ejus antitypus Christus, cujus principes sunt Apostoli, cum ante Ezechiam regnarit impius avus Achaz, qui urbem et templum idolis polluit. Hæc reipsa facta sunt post cæsum Sennacherib, et post curationem Ezechiæ: tum enim tam rex quam populus in plena pace mire coluit pietatem et justitiam. Pulchre Septuaginta, ἄρχοντες μετὰ κρίσεως ἄρξουσι, principes cum judicio principabuntur, hoc est imperabunt. Nota: Judicium necessarium est principi; ejus defectu sæpe sub bonis principibus pessime habuit populus: sicut legimus de Nerva, sub quo omnia libebant, ut deterior sub ipso quam sub Nerone multorum conditio foret: quia dissoluta unius segnities multis improbis licentiæ causa erat.
Versus 2: AND A MAN SHALL BE AS, etc
2. ET ERIT VIR SICUT, etc. — q. d. Quisque fidelium ita tutus erit sub Ezechia, et magis sub Christo, sicut sub tecto quis absconditur, et tutus est a vento; et sicut navigantes in portu se celant, et tutantur a tempestate: imo Ezechias et Christus erunt eis quasi rivus aquarum in siti, et quasi umbra in deserto, cum ardent sol et æstus. Disce hic principem populo esse debere, primo, quasi tectum, quod eum a vento et turbine adversitatum defendat; secundo, sicut portum, qui naves a tempestate excipit et secludit; tertio, sicut rivum sitienti, debet enim princeps fami et penuriæ publice providere; quarto, sicut umbram petræ in æstu, sub qua latet viator in deserto, immunis a solis radiis et ardore. Tyranni enim et nobiles sæpe populum affligunt, non minus quam turbo hominem, tempestas naves, sitis æstuantem, æstus viatorem: qui ergo rex esse cupit, non tyrannus, ab iis populum tutari debet. Vide dicta, cap. IV, vers. 6. Idem docuerunt Gentiles. Aristoteles, lib. VIII Politic. cap. xix, ita tyrannum a rege secernit: «Tyrannus, ait, suum ipsius commodum spectat et quærit, at rex subditorum.» Seneca, De Clement.: «Scias (o princeps!) civium non servitutem tibi traditam, sed tutelam; nec rempublicam tuam esse, sed te reipublicæ.» Cicero, lib. V De Republ.: «Moderatori, ait, reipublicæ beata civium vita proposita est, ut ea opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit.»
Audi Claudianum ad Honorium: Tu civem patremque geras; tu consule cunctis, Non tibi: nec tua te moveant, sed publica damna.
Hinc infert Seneca, Cons. ad Polyb., principem debere esse pervigilem: «Omnium, inquit, somnos illius vigilantia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio. Ideo remissum aliquando animum habebit, solutum nunquam;» additque hoc esse regis, hoc reipublicæ fulcimentum: «Illius, ait, principis magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt.» Hinc rursum Cyrus apud Xenophontem, lib. VIII Pædiæ, censebat «non convenire cuiquam imperium, nisi melior esset iis quibus imperaret.»
Nota hic in rege et rectore maxime requiri sapientiam et prudentiam. Hæc enim uti est «oculus animæ,» teste Aristotele, ita est et regni. Dixit Cicero, lib. V De Finib., «artem vivendi esse prudentiam, ut medicinam valetudinis.» Melius dixit alter, «artem regendi esse prudentiam;» nam, ut ait Menander: «Famulatur omne, quidquid est prudentiæ.» Et Sophocles, Antigon.: «Longe prudentia felicitatis primas tenet.» At contra imprudentia infelix, quæ «pleraque et se præcipitat,» ait Sallustius ad Cæsar. Ratio est, quia «nullum animal morosius est, nullum majori arte tractandum,» quam homo, ait Seneca, lib. I De Clementia: «Prudentia ergo imperantis propria et unica est virtus,» ait Aristoteles, III Politic.; nam plura consiliis quam armis geruntur: «Mens una sapiens, plurium vincit manus,» inquit Euripides. Et: «Multa quæ natura impedita sunt, consilio expediuntur,» ait Livius lib. XL. Porro sapientiæ principum pars est non parva, sapientes habere et sequi consiliarios. Esto enim sit princeps sapientissimus: «Si de sua sententia omnia gerat, superbum hunc judicabo magis quam sapientem,» inquit Livius, lib. XLIV. Ita Alexander habuit Callisthenem, Scipio Panætium et Polybium, Augustus Arium et Athenodorum, David Nathan, Joas Joaida, Cyrus Danielem, Artaxerxes Esdram et Nehemiam; tum ut ornamenta, tum ut adjumenta regni. Hoc Ulysses sapiens voluit apud Homerum, Odyss. v, cum Minervam, id est prudentiam, sic affatur:
Atqui ego, si mihi sic assistas, cæsia diva, Vel tercentum contra homines concurrere pugna Ausim, te fretus comite, o Dea! et adjutrice.
Versus 3: THE EYES OF THOSE WHO SEE SHALL NOT BE DIMMED
3. NON CALIGABUNT OCULI VIDENTIUM. — Videntes vocat Prophetas, q. d. Sub Ezechia, et magis sub Christo, mutatis in melius moribus populi, Prophetæ clariores habebunt a Deo visiones et revelationes, ac populus ad eos audiendum magis erit capax et docilis. Opponit hoc dictis cap. xxix, vers. 10, ubi dixit Deum ob peccata Judæorum clausisse eis oculos, et operuisse Prophetas; et dictis cap. xxx, vers. 9, ubi dixit eos nolle audire legem Dei. Ita factum videbimus in Isaia, cap. xl, et deinceps, ubi tam aperte de Christo aliisque vaticinatur, ut historiam te legere putes, non prophetiam.
Versus 4: AND THE HEART OF THE FOOLISH SHALL UNDERSTAND KNOWLEDGE
4. ET COR STULTORUM INTELLIGET SCIENTIAM. — Stulti fuerunt Judæi sub Ezechia credentes pseudoprophetis; sed iis exclusis ab Ezechia et veris introductis, ab eis intellexerunt scientiam veram de Deo rebusque agendis: tumque Deus balborum, id est Isaiæ et Prophetarum, qui antea quasi erant balbi, id est timide, hæsitanter, obscure et imperfecte prædicabant, linguam expediet, ut plane, expedite et velociter oracula Dei proponant populo. Sub Christo vero stulti fuerunt Gentiles, qui stulte idolis et vitiis suis serviebant: hi acceperunt scientiam Dei et salutis ab Apostolis, tumque lingua balborum plane locuta est, cum Apostoli antea rudes et inepti, recepto Spiritu Sancto, acceperunt linguas igneas, quibus facundi et fervidi facti sunt ad prædicandum toto orbe Evangelium. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Procopius.
Versus 5: HE WHO IS FOOLISH SHALL NO LONGER BE CALLED PRINCE
5. NON VOCABITUR ULTRA IS, QUI INSIPIENS EST, PRINCEPS. — Non loquitur de Sennacherib superbo, ut vult S. Thomas, sed potius, ut Hugo, de Achaz, aliisque impiis regibus, qui fraudulento, constituerunt principes et magistratus populi, quibus jam successerat pius et sapiens rex Ezechias, qui impiis et insipientibus principibus et doctoribus explosis, sibi similes substituit. Rursum, antitypice loquitur de tempore Christi, q. d. Sub Christo cæci, avari et fraudulenti Pharisæi et Scribæ non amplius habebuntur principes et doctores: sunt enim stulti, et docent fatuas traditiones, ut sequitur, sed principes et doctores erunt Apostoli virique Apostolici. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Leo Castrius.
Versus 6: FOR THE FOOL WILL SPEAK FOOLISH THINGS
6. STULTUS ENIM FATUA LOQUETUR. — S. Thomas per stultum intelligit Sennacherib, cujus sermo ad Judæos stultus fuit, blasphemus et fraudulentus, annonam et alia multa pollicendo Judæis, ut eos ad deditionem flecteret, quæ non erat præstiturus, sed populum esurientem et sitientem relicturus.
Secundo, alii ad Achaz hæc referunt, qui stulte populum ad idola deduxit, itaque famis, penuriæ et aliorum malorum ei erat auctor. Unde Chaldæus vertit, impii impietatem loquentur.
Verum, ut dixi, hæc spectant tempora Ezechiæ et Christi, q. d. Insipientes et fraudulenti non erunt principes et doctores tempore Ezechiæ et Christi, uti fuerunt tempore Achaz, Manassis et aliorum impiorum regum: quia tunc patebit per veros Prophetas et Apostolos ipsos fatua loqui, facere iniquitatem, esse hypocritas, loqui ad Dominum, id est, de Domino (sic enim Hebræum lamed, id est ad, sæpe sumitur pro min, id est de, ut patet Hebr. cap. 1, 7, et cap. IV, 4) fraudulenter;
quia scilicet labiis eum honorant, cor autem eorum longe est ab eo: tumque patebit eos sua vana doctrina non satiasse animas esurientes et sitientes veritatem. Id clarum est de Pharisæis tempore Christi, idque tum in rebus temporalibus; cum enim patri indigenti jubebant filios dicere «corban,» quid aliud nisi patrem esurire et sitire cogebant? tum in spiritualibus: verum enim et spiritualem Dei cultum ad inanes lotiones et ineptas ceremonias traducebant. Idem clarum est in oraculis Gentilium, quæ tunc obmutuerunt; et in doctrinis Philosophorum: hi enim omnes quasi stulti victi et prostrati sunt a sapientia Christi et Apostolorum, ut docet Apostolus, I Cor. 1 et II; quare tunc Apostoli esurientium et sitientium Deum animas solido pietatis cibo et potu refecerant; ideoque ad eos, prioribus relictis, fideles confugerunt.
Nota: Res dicitur fieri vel facta, cum fieri vel facta declaratur, juxta Can. XXIX. Unde Vatablus vertit, sordidus, id est avarus, non dicetur amplius liberalis, neque parcus magnificus: quia sordidus sordida loquetur, etc. q. d. Tempore Christi veritati locus erit, non simulationi: tunc enim omne vitium æque ac virtus declarabitur ac patescet, quæ virtuti sua erit laus, vitio sua infamia; cum antea pseudoprophetæ bonum dicerent malum, malum bonum, ut fusius dixi Isaiæ x, 5. Videant ergo Christiani, Monachi, Prælati, qui vocantur Fideles, Sancti, Benefici, Religiosi, Venerabiles, Reverendissimi, etc., ut tales se operibus præstent, quales vocitantur; ne inane et fucatum ferant nomen et titulum. Porro vis stultus fatua loquetur, paroemia est, quam etiam usurpat Euripides in Bacchis, ὁ μωρὸς μωρὰ λέγει, stultus stulta loquitur; et Seneca ad Lucilium: «Talis hominibus fuit oratio, qualis vita;» et Democritus: «Oratio, inquit, est εἴδωλον τοῦ βίου, simulacrum vitæ.» Sicut ænea vasa tinnitu, sic homines sermone dignoscuntur; est enim sermo speculum animæ et mentis.
Versus 7: THE WEAPONS (that is, instruments) OF THE DECEITFUL ARE MOST WICKED
7. FRAUDULENTI VASA (id est instrumenta) PESSIMA SUNT. — Nam, ut sequitur, ipse cogitat et concinnat, quomodo perdat mites et pauperes qui justam habent causam, per mendacium et calumniam, q. d. Tales ergo judices et magistratus, qui sub Achaz irrepserunt, amovebit Ezechias, et pro fraudulentis fideles et sinceros constituet. Sic tempore Christi vasa, id est instrumenta, fraudulentorum Pharisæorum fuerunt pessima: cogitarunt enim suis astutiis et calumniis per amicos et pecunias perdere Christum et Christianos, cum mites et pauperes Apostoli loquerentur judicium, id est justissima et æquissima.
Hebraice est paronomasia כלי כלי רעים kelai kelai raim: kelai, id est avari, inquit Vatablus, qui nihil dant, sed multa rapiunt, et in arca concludunt (radix enim כלא cala significat claudere, concludere), quales solent esse fraudulenti; qui enim ditescere volunt, hi per fas et nefas omnia corradunt: recte ergo Noster vertit, «fraudulenti.» Ita Arias.
Versus 8: BUT THE PRINCE SHALL THINK THOSE THINGS THAT ARE WORTHY OF A PRINCE
8. PRINCEPS VERO EA, QUÆ DIGNA SUNT PRINCIPE, COGITABIT, — q. d. Ezechias dabit ideam optimi principis, ideoque vigil excubabit ut rempublicam sapienter administret, ut duces et magistratus recte dirigat, utque quæcumque bono principe digna sunt, cogitet et exsequatur, quasi animata Dei in terris imago, Deum subditis repræsentans, et terrestris quidam Deus.
Rursum, Christus quasi alter Ezechias, Principum Princeps sapienter per se et Apostolos, quasi duces suos, Ecclesiam reget, iisque præerit ac digna Principe geret.
Symmachus vertit, princeps, id est principatus, constituet, et hic super principatus stabit, q. d. Christus rex constituet principatus, id est, apostolatus et episcopatus, in Ecclesia, facietque Apostolos, eorumque successores suos duces, et ipse quasi hierarcha et rex eis præerit. Ita S. Hieronymus, Procopius, Castrius.
Hebraice est נדיב נדיבות nadib nedibot, id est, ut Vatablus vertit, liberalis (princeps) liberalia consultat, perque liberalia facta clarus surgit, q. d. Princeps Christus juxta nomen principis, liberaliter suas gratias erogabit, eoque inclarescet. Princeps enim hebraice dicitur nadib, id est liberalis, græce euergetēs, id est beneficus, Luc. cap. xxii, 28. Principe enim digna, ejusque propria virtus est liberalitas et beneficentia: hæc enim index est animi lati, magni et regii.
Quocirca Philo, ad Caium Imperatorem: «Plus, ait, tibi diligendi sunt, Imperator, qui suppliciter petentes beneficia abs te sibi præstari cupiunt, quam qui tibi munera offerre student. His enim debes remunerationem, illi vero debitorem tibi efficiunt Deum, qui in propriis numerat quæ in ipsos contuleris, qui remuneraturus est optimis donis humanitatis tuæ et benignitatis institutum.»
Alexander Severus Imperator adeo beneficus in omnes exstitit, ut etiam de se nihil meritos ad petendum invitaret, diceretque: «Quid est quod nihil petis? An me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me querare:» agnoscebat principes viros maxime decere beneficentiam. Ita Lampridius in ejus Vita. Idem roganti quisnam videretur sibi rex optimus? respondit: «Qui amicos muneribus retinet, et inimicos sibi beneficiis conciliat.» Ita refert Maximus, serm. 9 De Magistrat.
Alphonsus Aragonum rex, audiens quosdam acceptis a se beneficiis ingratos esse, ait: «Esto; nequaquam tamen effecturi sunt, quominus ipse et humanus sim et beneficus.» Ita Panormitanus. Idem: «Oblatrantibus, inquit, canibus et rebellibus offula est objicienda,» q. d. Malevoli beneficiis vincendi et devinciendi sunt.
Ludovicus XI, Galliarum rex, liberalis erat in viros, præsertim sanctos; causam rogatus, dixit: «Quia horum precibus vitæ diuturnitatem conciliari mihi posse confido.»
Huc spectat aurea Pacati vox in Panegyr. Theodosii: «Ego, inquit, nullam majorem crediderim esse principum felicitatem, quam fecisse felicem, et intercessisse inopiæ, et fortunam vicisse, et dedisse homini novum fatum.» Causam subdit: «Nam cum intra ipsum volvantur omnia, et ut ille qui cuncta ambit Oceanus, quas suggerit aquas terris, recipit e terris: ita quidquid in cives manat a principe, redundat in principem; ac rei et famæ bene consulit munificus Imperator. Lucratur enim gloriam, cum det pecuniam reversuram.»
Versus 9: RISE UP, YOU WEALTHY WOMEN
9. MULIERES OPULENTÆ, SURGITE. — Est hic nova prophetia, et alio tempore dicta (non enim in scriptis Prophetarum digerendis servatus fuit ordo temporis), eaque tristis, vel de excidio decem tribuum per Salmanasar, ut vult Sanchez; vel potius, ut S. Hieronymus, de excidio duarum tribuum per Titum et Romanos: nam hæc spectare tempora Christi patebit, vers. 16 et seq. Porro per mulieres S. Thomas intelligit Judæos imbecilles, et molles ac mulierosos; Chaldæus intelligit urbes Judaicas. Simplicissime per mulieres accipias feminas opulentas, in suisque opibus confidentes et superbas: illis enim hic æque ac cap. III intentat exitium, easque vocat ad lamenta.
Versus 10: FOR AFTER DAYS AND A YEAR, YOU SHALL BE TROUBLED
10. POST DIES ENIM ET ANNUM, VOS CONTURBABIMINI, — id est post modicum tempus a me definitum, sed quod vobis definite explicare nolo, ideoque dico: «Post dies et annum, conturbabimini,» et exscindemini per Romanos. Ita Hugo et Adamus.
Alii, «post dies et annum,» id est post longum tempus, quo scilicet dies addentur diebus, et annis anni. Ita Vatablus.
Aliter Sanchez: «Post dies et annum,» inquit, id est post dies unius anni (ut sit hendyadis), post unum annum evertetur Samaria, scilicet anno sexto Ezechiæ: hæc ergo dicta sunt ab Isaia anno quinto Ezechiæ. Unde hebraice est, post dies ad annum, id est qui satis sunt ad annum complendum. Ita ipse.
CONSUMMATA EST ENIM VINDEMIA, COLLECTIO ULTRA NON VENIET. — Collectio est racematio, quæ fit post vindemiam, qua paucæ uvæ latentes et reliquæ colliguntur. Jam vindemia in Scripturis sæpe significat excidium, racematio scrutinium et stragem paucorum qui excidium effugerunt. Sensus ergo est, ut ait S. Hieronymus: «Post ultimam vastitatem, quæ sub Vespasiano et Tito Adrianoque accidet, non erit alia, sed semel evertetur urbs vestra, ut non sit exspectanda alia captivitas: omnes auferentur, nec remanebunt botri in vinea populis, qui deinde colligendi sint.» Vindemiam enim tum hominum, tum uvarum et frugum intelligit.
Versus 11: GIRD YOUR LOINS
11. ACCINGITE LUMBOS VESTROS, — quæ prius otiosæ, quasi domicellæ cultu ornato et splendido domi servis et ancillis imperantes sedebatis, nunc captivæ cultum hunc deponite, vilique veste quasi ancillæ lumbos, ad servile ministerium Romanis dominis præstandum succingite.
Versus 12: MOURN OVER YOUR BREASTS (namely, breasts drying up from famine, and over the chi
12. Super ubera (scilicet fame arentia, et super filios uberum vestrorum, præsertim parvulos ab iis adhuc pendentes) PLANGITE, — quia hi omnes vobiscum præda erunt Romanis; hoc est, quod prædixit Christus: «Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!» Matth. xxiv, 19.
SUPER REGIONE DESIDERABILI, — super Judæa patria vestra, amœna et fertili instar vineæ, quam Romani vastabunt, sibique subjicient, vobis expulsis et occisis.
Versus 13: Over the ground of my people thorns, etc
13. Super humum populi mei spinæ, etc. — q. d. Judæa punietur et vastabitur a Romanis, ut inculta spinis et vepribus repleatur; quanto magis Jerusalem ita luxurians, ut videantur omnes ejus domus gaudio esse plenæ?
Versus 14: FOR THE HOUSE HAS BEEN FORSAKEN
14. DOMUS ENIM DIMISSA EST, — id est Jerusalem, quæ olim fuit quasi domus mea, mihique sacra, dimittam, faciamque ut multitudo urbis, id est urbs tantæ multitudinis (est hypallage), in qua tanta erat frequentia populi, sit relicta et deserta: hoc est quod ait Christus huc alludens: «Domus vestra deserta est.»
TENEBRÆ ET PALPATIO FACTÆ SUNT SUPER SPELUNCAS USQUE IN ÆTERNUM. — Primo, Sanchez per tenebras et palpationem accipit arbores densas et sylvas: hæ enim tenebras etiam palpabiles, et horrorem transeunti afferunt.
Porro hæ arbores succreverunt in speluncis, id est in ruinis urbis vastatæ et desertæ: dum enim magnæ moles ruunt, ex vario murorum concursu aliqua intus relinquuntur spatia vacua, sive cavitates instar fornicum et speluncarum.
Secundo, amplius Adamus, q. d. Tam densæ erunt rudera et ruinæ tum templi, tum domorum, ut redigantur in antra et speluncas ita profundas et cæcas, ut in iis videantur esse tenebræ palpabiles, idque in perpetuum. Unde patet hæc ad ultimum Judæorum excidium per Titum pertinere. Hinc fit ut locus tam desertus sit et gaudium onagrorum, ut scilicet onagri feri et sylvestres, et greges ibi habitent et pascantur.
Tertio, Vatablus, Pagninus et Hebræi vertunt, turres et propugnacula in speluncas redigentur perpetuo. Hebraice enim pro tenebræ est ophel. Pro palpatio est bachan, id est probatio. Hebræi autem tradunt has duas fuisse turres Hierosolymæ: unam dictam Ophel, id est tenebræ, eo quod oculi aspicientium ejus cacumen tam altum caligarent: alteram dictam Bachan; quod in ejus acie intuendo probaretur, quam firma esset oculi cujusque acies, q. d. Hæ duæ turres tam celsæ in profundissimas speluncas corruerunt. Hujus rei fides sit penes illos; nam turris Ophel meminit Josephus, Adrichomius et alii chorographi et historici: turris vero Bachan, nemo.
Versus 15: UNTIL THE SPIRIT BE POURED UPON US FROM ON HIGH
15. DONEC EFFUNDATUR SUPER NOS SPIRITUS DE EXCELSO. — Qui hæc referunt ad captivitatem Babylonicam, sic exponunt: In Babylone erimus in carcere quasi mortui, donec spiritum vitæ, id est libertatis, nobis restituat Deus, nosque quasi resuscitet, et in patriam reducat, q. d. Donec ab exilio, quasi e sepulcro redivivi prodeamus, et redeamus in Judæam.
Verum referendo hæc ad excidium per Titum, uti retuli cum S. Hieronymo, hic est sensus: duratura est hæc vastitas, eritque Judæa deserta tum corporaliter, ut patet, tum spiritualiter: quia scilicet Deus relinquet Synagogam animasque Judæorum expertes fidei, gratiæ et salutis, donec Spiritum Sanctum in eos (esto paucos) mittat, qui ad Christum et salutem eos convertat: tunc enim restituetur Jerusalem, non terrena, sed vera et spiritualis, scilicet Ecclesia Dei. Ita S. Cyrillus, Procopius, Theodoretus. Sic Christus, ascendens in cœlum, jussit Apostolos manere seorsim et secreto in Sion, donec induerentur virtute ex alto, reciperentque Spiritum Sanctum in Pentecoste.
ET ERIT DESERTUM IN CHARMEL, — q. d. Gentiles hactenus deserti in sortem et opes Israelis et populi Dei intrabunt: e contrario Judæi in desolationem et cæcitatem Gentilium succedent (vide dicta cap. xxix, 23), exceptis paucis, super quos effundetur Spiritus de excelso, ut Christo credant, uti præcessit.
Aliter Sanchez ex S. Thoma: Judæa, inquit, quæ tempore captivitatis Judæorum fuit inculta, quasi saltus, post eorum reditum coletur, eritque fertilis instar Carmeli; ipse vero Carmelus amœnus et fœcundus antea, post reditum tam erit amœnus et frugifer, ut, si prioris temporis speciem spectes, vidisse te putes desertum vel sylvam horridam. Aut potius, q. d. In Babylone Judæi divites et potentes, qui erant quasi Charmel, quique alios tenuiores opprimebant, ita atterentur, ut fiant quasi desertum, id est ut animo æque ac paupertate et sorte æquentur pauperibus, q. d. Eadem pene erit sors divitum et pauperum: unde erit inter eos justitia, indeque pax, silentium, securitas et opes: hi enim sunt fructus afflictionis et paupertatis. Ita Sanchez. Verum prior sensus augustior et germanior nobis sequendus est.
Et habitabit in solitudine, — q. d. In Gentilitate, quæ antea fuerat deserta et sterilis, habitabit judicium, id est justitia, cum solitudo hæc facta fuerit Charmel, id est frugifera et fertilis per fidem Christi.
ET ERIT OPUS JUSTITIÆ PAX. — Voces opus et cultus ponuntur metonymice pro mercede et præmio operis, sive pii cultus justitiæ. Unde Chaldæus vertit, colentes justitiam quiescent, quasi dicat: Merces, fructus et præmium justitiæ et sanctitatis Gentilium fidelium erit, ut justificati in Christo consequantur primo, pacem conscientiæ, et amicitiam ac unionem cum Deo, item pacem et concordiam inter se invicem; secundo, silentium, id est quietem, ut vertunt Chaldæus et Septuaginta, ac tranquillitatem summam in hocce suo vero justitiæ Deique cultu, adoratione et amicitia; tertio, securam fiduciam de sua gratia in præsenti, de sua gloria ac beatitudine futura: fiduciam, inquam, certam non certitudine fidei, ut volunt Lutherani; sed certitudine morali et conjecturali, qualis non excludit omnem metum et formidinem. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Theodoretus.
«Erit ergo opus justitiæ pax,» etc., q. d. Tempore Evangelii et Christi coletur passim a Gentibus justitia, justa et sancta vita, indeque in Ecclesia et fidelibus orietur primo, pax triplex, scilicet, pax cum Deo, pax cum conscientia, pax cum proximis; secundo, silentium et tranquillitas; tertio, securitas futuræ gloriæ; quarto, erit in ea pulchritudo magna pacis, et charismatum spiritualium; quinto, erunt ibi tabernacula fiduciæ, id est in quibus fideles sine metu fidenter habitent, quibus tuto se suamque felicitatem credere possint; sexto, erit ibi requies opulenta. Hæ ergo sunt dotes et epitheta tum Ecclesiæ militantis, tum animæ fidelis et sanctæ: utraque enim hæc omnia in se obtinet et possidet. Septuaginta vertunt, obtinebit justitia ἀνάπαυσιν, id est requiem.
Secundo, Hector Pintus per justitiam civilem intelligit, ex qua oriri solet pax; silentium, exponit taciturnitatem a querelis et litibus: quia ubi est magna justitia, ibi nullus est clamor oppressorum a judicibus, aut aliis potentibus.
Tertio, S. Hieronymus «silentium» exponit «fidei brevitatem,» quæ multiloquio multisque cæremoniis Judæorum opponitur: Syrus vertit, et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, sive quies, confidentia, securitas, tranquillitas. Arabicus Antiochenus, et erit opus (actio) ejus in justitia et salute, et opus veritatis (justitiæ) in quiete, probitate et spe, vel confidentia, in sæculum; Arabicus Alexandrinus, et erit opus justitiæ cum veritate et pace, et actus justitiæ silentium (quies) et spes (fiducia) in sæculum sæculorum.
Moraliter S. Bernardus, epist. 89, refert hæc ad virtutem silentii: «Ad hunc, inquit, justitiæ cultum, ad hanc omnium virtutum matrem et custodem te, et quicumque tui similes proficere cupiunt in virtutibus, invito et provoco: etsi non verbo doctrinæ, certe mei silentii exemplo, ut vel silendo doceam te silere, qui silendo compellis me docere quod nescio.» Et Glossa: Ex justitia justificante, inquit, orietur pax conscientiæ, ex pace requies et silentium, ut scilicet sileas, et in prosperis caveas a verbis jactatoriis, in adversis a murmuratoriis. Sic et Dionysius accipit silentium cordis et oris: «Hoc videmus, inquit, in claustralibus præcipue adimpleri, qui in observatione silentii cultum justitiæ statuunt, et fractionem silentii grandem justitiæ prævaricationem existimant.» Quin et S. Gregorius, III part. Pastor. cap. xv: Cultus, ait, justitiæ silentium; quia mens a justitia desolatur, quando ab immoderara locutione non parcitur.»
Ita S. Andronicus cum S. Athanasia uxore habitu virili et monastico induta, tum in longissima peregrinatione Hierosolymitana, tum in eadem cella duodecim annos, Athanasiæ rogatu, penitus silentium observavit; itaque oculos, os et aures continuit, ut illam nec de facie nosset, ut habetur in ejus Vita.
Hinc de Christi sponsa dicitur Cantic. iv: «Sicut vitta coccinea, labia tua; et eloquium tuum dulce.» Vitta coccinea est silentium cum charitate, inquit Richardus Victorinus, q. d. Gratia taciturnitatis excellis; inde manat eloquium tuum dulce: nam cor repletum spiritualibus deliciis per silentium foras eructat verbum bonum dulcedinis spiritualis, consolationis, instructionis, admonitionis, correptionis.
S. Ambrosius in Psalm. xxxviii, ait, «silendi patientiam, et opportunitatem loquendi, et contemptum divitiarum maxima virtutum fundamenta esse.» Smaragdus in cap. vi Regul. S. Benedicti: «Taciturnitas, ait, est virtus humilitatis, indicium gravitatis, nutrix virtutum, custos animarum.» Vide dicta cap. xxx, 15.
Anagogice, S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Theodoretus, hæc referunt ad cœlestem requiem et gloriam in cœlo: ibi enim præmium justitiæ Sanctorum erit primo, plenissima pax undequaque; secundo, silentium et summa quies; tertio, securitas beatitudinis per omnem æternitatem; quarto, pulchritudo omnis pacis et gloriæ; quinto, tabernacula fiduciæ, in quibus fidenter habitantes Beati nullum timent hostem, nec quidquam adversi; sexto, erit ibi requies opulenta.
Audi S. Augustinum, lib. Medit. cap. xxii et xxv: «O vita quam præparavit Deus his qui diligunt eum! vita vitalis, vita beata, vita secura, vita tranquilla, vita pulchra, vita munda, vita casta, vita sancta, vita ignara mortis, vita nescia tristitiæ, vita sine labe, sine corruptione, sine anxietate, sine perturbatione, sine mutatione; vita totius elegantiæ et dignitatis plenissima, ubi non est adversarius impugnans; nulla peccati illecebra, ubi est amor perfectus, et timor nullus, ubi dies æternus, et unus omnium spiritus, ubi Deus facie ad faciem cernitur, et hoc vitæ cibo mens sine defectu satiatur.» Et post pauca subdit: «Ibi dulcis solemnitas omnium ab hac tristi peregrinatione ad tua gaudia redeuntium, ibi Prophetarum providus chorus, ibi duodenus Apostolorum numerus, ibi innumerabilium Martyrum victor exercitus, ibi sanctorum Confessorum sacer conventus, ibi veri et perfecti solitudinis cultores, ibi sanctæ mulieres, quæ voluptates sæculi et sexus infirmitatem vicerunt, ibi pueri et puellæ qui annos suos sanctis moribus transcenderunt. Dispar est gloria singulorum, sed communis est lætitia omnium, plena et perfecta ibi regnat charitas: Dei amore ardent, Deum jugiter amant et laudant; omne opus eorum laus Dei sine fine, sine defectione, sine labore. Felix ergo et vere in perpetuum felix, si post resolutionem hujus corpusculi audiam illa cantica cœlestis melodiæ.»
Et S. Bernardus in Medit. cap. IV: «Præmium, inquit, erit videre Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo, esse cum Deo, esse de Deo, qui erit omnia in omnibus; habere Deum, qui est summum bonum. Et ubi est summum bonum, ibi est summa felicitas, summa jucunditas, summa libertas, perfecta charitas, æterna securitas, et secura æternitas: ibi est vera lætitia, plena scientia, omnis pulchritudo et omnis beatitudo: ibi est pax, pietas, bonitas, lux, virtus, honestas, gaudia, lætitiæ dulcedo, vita perennis, gloria, laus, requies, amor et concordia dulcis.»
Versus 19: BUT HAIL SHALL COME IN THE DESCENT OF THE FOREST
19. GRANDO AUTEM IN DESCENSIONE SALTUS. — «Grando,» id est ira, plaga et procella Dei desæviet in Judæos, et in Jerusalem, ut saltus, id est Synagoga eorum sylvescens, deseratur, descendat et humilietur. Vide Can. XXVI. Redit ad excidium Judæorum, de quo egit a vers. 9 ad vers. 16.
Sanchez pergit hoc accipere de clade Babylonis: eam enim ait vocari saltum, ob hortos pensiles Nitocris. Septuaginta vertunt, at grando si descenderit, non veniet super vos, quasi dicant: Fidelibus omnia erunt prospera; si quæ grando, id est tempestas, ingruat, ea cadet in infideles et impios.
Versus 20: BLESSED ARE YOU WHO SOW UPON ALL WATERS
20. BEATI, QUI SEMINATIS SUPER OMNES AQUAS. — Sanchez ita explicat, q. d. O fortunati! qui illum diem reditus e Babylone cernent, quando Judæam ante sterilem, senticosam et incultam, assiduo imbre fœcundam reddet: iis licebit in humentes cœlesti rore agros juga boum et asinorum agere, et illis eo labore ad satus accipiendos dispositis, semen committere. Alii, q. d. Ita luxuriabunt segetes, ut, ne præ copia sese invicem suffocent, in eas immittant boves et asinos, qui primam herbam luxuriantem depascantur.
Verum in expositione nostra est apostrophe ad Apostolos virosque Apostolicos, q. d. O vos beatos! qui super omnes aquas, id est omnes populos, seminatis Evangelium, immittentes in eos boves et asinos, id est prædicatores et operarios Evangelicæ et salutiferæ messis.
Immittere pedem bovis et asini nihil est aliud, quam terram colere jugo boum, vel jugo asinorum: non enim poterant simul arare in bove et asino, juxta legem Deut. xxii, 10; sed seorsim. Rursum aquas vocat terram aquis et pluvia madentem: in tali enim seminatur, non in puris aquis. Nota: Bos arationis, indeque messis et fertilitatis priscis erat symbolum, ut patet ex bobus qui per visionem Pharaoni apparuerunt, Genes. cap. xli, 2. Quocirca boves juncti in nummo Vespasiani Imperatoris atque alii jugati in C. Marii nummo, significant eos agriculturam, et rem frumentariam ad civium alimoniam procurasse.
Nam et apud conjectores, arantes boves imaginari, lætissimam prænuntiabat frugem, et opulentam rerum felicitatem. Quin et nomen bovi a nutriendo datum: βοῦς enim est nutrio: labore enim suo in exercenda terra continuo nos pascit. Hinc Græci εὐβοΐαν, felicem agriculturam vocant, quibus expers agriculturæ est, et bovis etiam epitheton. Romani porro tantum honoris bovi tribuerunt, ut Italiam ipsam olim ab Italis, nuncupatis bobus, appellatam prædicent. Quin et apud eos olim non minus capitale fuit occidere bovem, quam hominem. Memorabilis vero fuit priscorum Germanorum mos, qui uxori ducendæ boves junctos, frenatum equum, et scutum cum gladio mittebant dotis nomine, ut uxor, ait Cornelius Tacitus, admoneretur se venire viro in laborum et periculorum sociam, idem in pace, idem in præliis passuram ausuramque; laborem enim juncti boves, bellum paratus equus et data arma denuntiabant. Ita Pierius, hierogl. 3. Exstat emblema bovis cum hac inscriptione, «aris et agris,» repræsentans hominem agentem vitam tam activam quam contemplativam. Bos enim agit arando in agris, idem immolatur in aris: unde symbolum est religionis, et vitæ contemplativæ.
Symbolice, asinus animal immundum significat Gentes, bos mundus Judæos: innuit ergo utrumque populum in Christi fidem et Evangelium conspiraturum. Ita S. Cyrillus, Hieronymus, Theodoretus, Procopius et Gregorius, lib. XXXV Moral. cap. xli; Clemens, lib. VIII Stromat., initio. Unde in lege nova rescissa fuit illa lex vetus: «Non arabis in bove et asino.»
Tropologice S. Bernardus, serm. de S. Benedicto: «Beati qui seminant super omnes aquas, etiam quæ super cœlos sunt, quæ sunt virtutes angelicæ et cœlestes populi. Ita plane: quoniam spectaculum facti sumus et Angelis et hominibus. Seminemus igitur hominibus exemplum bonum per aperta opera; seminemus Angelis gaudium magnum per occulta suspiria;» et post pauca: «O genus Adam, quam multi seminaverunt in te, et quam pretiosum semen! quam male peribis, et quam merito, si perierit in te tantum semen, et seminantium labor! Seminavit in terra nostra tota Trinitas, seminaverunt Angeli pariter et Apostoli, seminaverunt Martyres et Confessores et Virgines. Seminavit et Filius: Ipse enim est qui exiit seminare semen suum. Ita tota Trinitas seminavit, Pater scilicet panem de cœlo, Filius veritatem, Spiritus Sanctus charitatem.»
Aliter S. Basilius in cap. 1 Isaiæ: Beatus, inquit, qui bovem, id est generosum, excitat ad laborum tolerantiam, et asinum, id est cupidum et carnalem, ut cupiditates suas calcet et vincat. Aliter et S. Ambrosius ad Irenæum: «Bos, inquit, cornutus ferociam habet, asinus mansuetudinem; quia beatus, qui et severitatem et mansuetudinem temperat, ut altero disciplina servetur, altero innocentia non opprimatur.»