Cornelius a Lapide

Isaias XXXIII


Index


Synopsis Capitis

Minatur excidium Sennacherib hosti populi Dei, docetque quod ipse obsidens Hierosolymam, certaque prope eam devorans, ab Angelo opprimendus sit. Allegorice, Sennacherib fuit exemplar tyrannorum et omnium Ecclesiae hostium, qui a Deo terribili clade et morte puniti sunt. Ita Hugo, Adamus, Forerius et alii. Secundo, vers. 14, ex incendio Assyriorum assurgit ad ignem devorantem gehennae, omnesque peccatores excitat, ut ejus cogitatione peccata caveant, et virtutes sectentur. Inde tertio, vers. 16, avolat ad Sionem coelestem, ejusque speciem et gloriam graphice ob oculos ponit. Denique, vers. 23, redit ad Jerusalem obsessam et diripientem spolia Assyriorum.


Textus Vulgatae: Isaias 33:1-24

1. Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaveris depraedationem, depraedaberis: cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. 2. Domine, miserere nostri: te enim exspectavimus: esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. 3. A voce Angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes. 4. Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo. 5. Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso: implevit Sion judicio et justitia. 6. Et erit fides in temporibus tuis: divitiae salutis sapientia et scientia: timor Domini ipse est thesaurus ejus. 7. Ecce videntes clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. 8. Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines. 9. Luxit, et elanguit terra: confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Carmelus. 10. Nunc consurgam, dicit Dominus: nunc exaltabor, nunc sublevabor. 11. Concipietis ardorem, parietis stipulam: spiritus vester ut ignis vorabit vos. 12. Et erunt populi quasi de incendio cinis, spinae congregatae igni comburentur. 13. Audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, vicini, fortitudinem meam. 14. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas, quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? 15. Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.

16. Iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt. 17. Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. 18. Cor tuum meditabitur timorem: ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum? 19. Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis: ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia. 20. Respice Sion civitatem solemnitatis nostrae: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit: nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: 21. quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum. 22. Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. 23. Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt: sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum: claudi diripient rapinam. 24. Nec dicet vicinus: Elangui: populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.


Versus 1: WOE TO YOU WHO PLUNDER!

1. VAE QUI PRAEDARIS! — Vae tibi, o Sennacherib! qui praedatus es Judaeam, jamque immines Hierosolymae; nam ibi vicissim tu praedaberis, non active sed passive, id est spoliaberis, et praedaberis Judaeis: vae tibi, superbe, qui victoriis insolens spernis et Judaeos et Deum Judaeorum! ipsi vicissim spernent et contemnent te, cum tua castra per Angelum subito caedentur, et quasi exsufflabuntur; imo filii tui spernent te, cum videbunt te castris exutum et profugum, teque occident.

Allegorice, Sennacherib typus fuit primo, diaboli, quem Christus depraedatus est, inquit S. Hieronymus; secundo, persecutorum Ecclesiae, q. d. Qui vos spernit, persequitur et praedatur, o Apostoli, o Ecclesia! non vos spernit, sed me, et eum qui misit me, ac proinde ipse quoque a me praedabitur et diripietur. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Procopius.

Vae ergo tibi, o Nero! tu spernis S. Petrum et Paulum, tu eos multosque fideles obtruncas, tu primus in Christianos persecutionem moves: quare tu quoque sperneris a Deo, ab Apostolis, a Senatu, a populo Romano, qui conspirabit in necem tuam, teque ad mortem manu tua tibi consciscendam adiget. Vae tibi, o Domitiane! tu vexas et occidis Christianos: occideris et ipse a tuis, et in te tuaque omnis Flaviorum stirpe desinet. Vae tibi, o Aureliane, qui Christianos supplantas! capieris a rege Persarum, serviesque ei, eique equum ascensuro dorsum quasi scabellum praebebis. Vae tibi, o Deci! uris Laurentios, caedis Christianos: tu quoque infami clade caederis ab hoste. Vae tibi, o Maximiane, o Diocletiane, o Maxenti! adiget vos Christianus ad necem, ad restim. Vae tibi, o Juliane, qui duellum indicis Christo, eumque quasi Galilaeum vilipendis! veniet hora, qua ipse e coelo te transfigens coget te exclamare: Vicisti, Galilaee, vicisti. Vae tibi, o Valens Ariane, qui persequeris S. Basilium et Orthodoxos! persequentur te Gothi, et in casa latitantem comburent.


Versus 2: LORD, HAVE MERCY ON US

2. DOMINE, MISERERE NOSTRI. — Est oratio Isaiae (quam obiter quasi per parenthesin ex affectu inserit) ad Deum, ut Jerusalem a Sennacherib obsessae misereatur, et succurrat. TE ENIM EXSPECTAVIMUS, — in te spem omnem collocavimus, non in idolis, non in regum vicinorum auxiliis; a te uno opem et liberationem exspectavimus et exspectamus. ESTO BRACHIUM NOSTRUM IN MANE. — Hebraeum לבקרים labbekarim, id est in matutinis, in singulo mane, id est singulis diebus, q. d. Tuo robore quasi brachio nos defende quotidie, a summo mane usque in vesperam, contra assiduos et quotidianos hostium insultus. Sic to mane sumitur, Psal. LXXII, 14: «Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis» (hebraice est, labbekarim); et Psal. C, 8: «In matutino (id est quotidie mane et tempestive), interficiebam omnes peccatores terrae.» Glossa Interlinearis exponit «in mane,» id est in prosperitate: sequitur enim, «et salus nostra in tempore tribulationis:» tam enim in prosperis superbia, quam in adversis diffidentia et desperatione tentamur et oppugnamur, ideoque utrobique egemus Dei ope et auxilio. Recte enim dixit Ausonius in Periandri sententia: Si fortuna juvat, caveto tolli; Si fortuna tonat, caveto mergi.


Versus 3: AT THE VOICE OF THE ANGEL (in Hebrew, from the noise and tumult that was made in

3. A VOCE ANGELI (Hebraice, a strepitu et tumultu, qui scilicet factus est in castris, percutiente Angelo 185 millia Assyriorum) FUGERUNT POPULI. — Posset secundo verti, a voce multitudinis (hanc enim significat Hebraeum המון hamon) fugerunt populi: verisimile enim cum Angelo duce, qui percussit Assyrios, plures venisse Angelos, quasi milites et cohortes Dei. Redit post parenthesin ad stragem Sennacherib. ET AB EXALTATIONE TUA (id est a sublimi tua po-

tentia, qua exaltans quasi manum tam validum ictum et plagam incuties Assyriis) DISPERSAE SUNT (id est dispergentur) GENTES, — scilicet militantes in castris Sennacherib.


Versus 4: AND YOUR SPOILS SHALL BE GATHERED AS THE BRUCHUS IS GATHERED

4. ET CONGREGABUNTUR SPOLIA VESTRA SICUT COLLIGITUR BRUCHUS. — Bruchus non est locusta, sed ei similis: unde Hesychius ait bruchum esse speciem locustarum; estque sine alis. Quare non est ille quem Galli bruyant, sive bruchum, pueri Flandrice praedicatorem a murmure et bombo quem edit, appellant: hic enim est alatus, et plane alius a locusta. In Oriente frequens est bruchus, et maximam cladem afferens frugibus quas depascitur. Hinc dictus est bruchus a βρύκω, id est comedo, quasi βρύκος; unde a Nicandro vocatur σιτοδόρος, id est frumenti vorax. Quocirca rustici coguntur ibi colligere bruchos innumerabiles, collectosque in fossas protrudunt, terra obruunt et suffocant, q. d. Pari modo spolia vestra, o Assyrii! ea facilitate congregabuntur a Judaeis, qua a rusticis colliguntur bruchi, ut in foveam protrudantur: vos enim quasi bruchi vastastis Judaeam; unde pariter in foveam, scilicet in vallem Topheth (si credimus Hebraeis) compellemini, ibique ab Angelo caesi sepeliemini, eritisque praeda Hebraeis. De brucho plura dixi Joel. cap. 1, vers. 4.


Versus 5: THE LORD IS MAGNIFIED (in so glorious a slaughter of Sennacherib), BECAUSE HE HA

5. MAGNIFICATUS EST DOMINUS (in tam gloriosa strage Sennacherib), QUONIAM HABITAVIT (habitat) IN EXCELSO (ac proinde excelsus ipse et magnificus excelsa et magnifica facit, atque ex excelso solio suo haec ima despicit: quia omnes hostes omnesque homines coram eo sunt quasi locustae, imo quasi pulices, quos talitro uno necare potest; et) IMPLEVIT SION JUDICIO ET JUSTITIA, — q. d. Declaravit Deus hac strage se justum et fidelem esse Sioni, quia plene praestitit ei opem et liberationem, quam per Isaiam promiserat; quare deinceps, quamdiu stabis, o Sion!


Versus 6: THERE SHALL BE FAITHFULNESS IN YOUR TIMES

6. ERIT FIDES IN TEMPORIBUS TUIS. — «Fides,» scilicet tum Dei, hoc est ejus erga te fidelitas; tum tua, id est fiducia, qua toties opem Dei experta, deinceps omnia tua ei credes et committes, atque in eo conquiesces. Allegorice, haec spectant Christum (in eoque veriora sunt), cujus typus erat Ezechias, et sic per Sion accipe Ecclesiam. Ita Theodoretus, Cyrillus et Procopius, q. d. Christus implebit Ecclesiam justitia et sanctitate, «et erit fides,» id est, veritas promissorum Abrahae et Patriarchis factorum implebitur «in temporibus tuis,» o Messia, o Sion! id est o Ecclesia, quae es sponsa Messiae! est enallage personae, juxta Can. XVI. Sapienter Polybius, lib. VI: «Ille, ait, Reipublicae status optabilis et firmus est, in quo et privatim sancte innoxieque vivitur, et publice justitia ac clementia vigent;» et Plautus in Persa: «Si incolae bene morati sunt, pulchre oppidum munitum arbitror:» porro tales erunt, si princeps sit talis; nam, ut ait Quintilius, Declam. 4: «Haec conditio principum, ut quidquid faciant, praecipere videantur;» et Plinius in Panegyr. ad Trajanum: «Nec tam imperio nobis opus, quam exemplo;» et Velleius, lib. II: «Recte facere princeps cives suos, faciendo, docet. Rex velit honesta, nemo non eadem volet. Obsequium «enim» ut ait Tacitus, lib. III Annal., in principem, et aemulandi amor validior est quam poena ex legibus.» Ex adverso «vitia non solum ipsi principes concipiunt, sed etiam in civitatem infundunt: plusque exemplo, quam peccato nocent» (nimirum, unius culpa ab omnibus peccatur), inquit Cicero, lib. III De Legib. DIVITIAE SALUTIS SAPIENTIA ET SCIENTIA, — q. d. Tempore Ezechiae, et maxime tempore Christi,

divitiae salutares non habebuntur aurum et argentum, sed sapientia, scientia et timor Domini, scilicet quod fideles Deum cognoscant, illumque timeant et colant. Ita S. Hieronymus et Procopius. Vatablus hunc versum ita vertit: erit stabilitas temporis tui, sive felicitatis tuae, id est perseverabis in felicitate, et robur salutum, id est successuum tuorum, erit sapientia et scientia: timor Domini, ipse thesaurus ejus, q. d. Israel omnia prospera experietur, si dederit operam sapientiae et cognitioni divinarum rerum, quae timorem Domini sequitur. Moraliter, nota non esse majorem thesaurum, nec donum majus timore Dei. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. VI Moral. cap. XXVII: «Anchora cordis est pondus timoris;» et S. Hieronymus, ad Pabiol. de 42 mansion.: «Timor virtutum custos est;» et Tertullianus, lib. De Cultu femin. cap. II: «Timor fundamentum est salutis; timendo cavebimus, cavendo salvi erimus: qui sollicitus est, is vere poterit esse securus;» quin et S. Job, cap. XXVIII, vers. 28: «Timor, ait, Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia;» et Eccli. I, 20: «Plenitudo sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius;» et vers. 11: «Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exsultationis. Timor Domini delectabit cor, et dabit laetitiam, et gaudium, et longitudinem dierum. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.» Nam «oculi Domini super metuentes eum,» Psal. XXXII, 18; et: «Firmamentum est Dominus timentibus eum,» Psal. XXIV, 14; et: «In timore Domini fiducia fortitudinis,» Proverb. XIV, 26; et: «Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis,» Eccli. XXXIII, 4. Quocirca S. Hieronymus serio monet Eustochium, scribens ad eam: «Nolo, inquit, tibi venire superbiam de proposito, sed timorem: onusta incedis auro, latro tibi vitandus est: stadium est haec vita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur; pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas? Beatus ergo homo, cui donatum est habere timorem Dei:

apparebo, vel alio puncto אראה arelam, id est quibus ostendam, id est ecce videntes mei. Nota secundo: Per videntes Hugo accipit Prophetas, S. Thomas cives habitantes in suburbiis, qui videntes tantas Sennacherib copias appropinquare, foris, id est extra urbem, clamabant, ut quisque sibi fuga consuleret. Tertio et aptius, Lyranus per videntes accipit speculatores Hierosolymae, qui videntes tantas Assyriorum acies adventantes, clamabant, ut rustici et qui foris versabantur, in urbem se reciperent. ANGELI PACIS AMARE FLEBUNT. — Hi sunt nuntii, quos Ezechias ad Rabsacen ducem Sennacherib misit pacis componendae causa, scilicet Eliakim, Sobna et Joahe: qui cum pacem a tyranno non impetrarent, sed minas, videntes urbi imminens excidium, fleverunt scissis vestibus, ut dicitur cap. XXXVI. S. Hieronymus per Angelos pacis accipit Angelos praesides templi Salomonis: hi enim doluerunt videntes illud esse in periculo tantae cladis; unde tempore Titi clamarunt: «Migremus hinc,» scilicet e templo jamjam evertendo. Allegorice, S. Hieronymus, Theodoretus, Procopius et Gregorius, lib. XXXIV Moral. cap. VII, per Angelos pacis, accipiunt Apostolos, qui pacem et gratiam Christi Judaeis annuntiarunt: hi fleverunt videntes Judaeos obduratos, et a pace ac gratia Christi derelictis transtulerunt se ad Gentes. Ita S. Paulus, cum optavit esse anathema pro Judaeis, Rom. IX, 3.


Versus 8: THE ROADS ARE LAID WASTE

8. DISSIPATAE SUNT VIAE. — Est mimesis: videtur enim esse vox legatorum Ezechiae plorantium, q. d. Omnia itinera metu Assyriorum deserta sunt, nusquam videtur viator, irritum est pactum: actum est de nobis et de Jerusalem, ac regno Judaeorum. IRRITUM FACTUM EST PACTUM. — Primo, Hugo intelligit pactum Judaeorum cum Deo, de lege Dei servanda, quod quia illi violarunt, hinc vastati sunt, juxta id quod minatus est eis Deus, Levit. XXVI. Secundo, S. Thomas, Lyranus et Forerius accipiunt pactum Sennacherib cum Judaeis initum, quod ipse post acceptam ab eis pecuniam viola-


Versus 7: BEHOLD, THE SEERS SHALL CRY OUT ABROAD

7. ECCE VIDENTES CLAMABUNT FORIS. — Ostendit quanta fuerit trepidatio et periculum Hierosolymae, cum eam obsedit Sennacherib, ut inde declaret quanta fuerit fides, clementia et potentia Dei eam liberantis. Nota primo: Pro videntes Hebraice est אראלם erelam; quod, primo, Hebraei et Arias volunt esse nomen Angeli: Hebraice enim erelam idem est quod videns fortis eorum. Secundo, Aben-Ezra et Forerius censent erelam idem esse quod Ariel, de quo cap. XXIX, vers. 1, id est leo fortis eorum, itaque vocari cives Hierosolymitanos. Tertio, Aquila, Symmachus et Theodotion erelam, accipiunt pro מראה להם ere lahem, id est apparete eis: quos noster interpres videtur sequi, q. d. Ecce quibus

vit, ac «projecit» et evertit «civitates» Judaeae, atque non reputavit homines, cum Judaeos omnes vilipendit et contempsit, ut patet IV Reg. XVIII. Tertio, S. Hieronymus, Haymo et Sanchez accipiunt pactum, quod Deus cum Judaeis iniit, quo promisit se eorum fore protectorem: hoc pactum Deus ob peccata Judaeorum irritavit et fregit, ac Judaeos non reputavit homines, sed jumenta, inquit S. Hieronymus, utpote, qui non rationem, sed brutalem appetitum et concupiscentiam secuti, se quasi in bestias transformarunt, ideoque eos abjecit, et Chaldaeis mactandos objecit: aut, ut Sanchez, reputavit eos non homines, sed ut stipulas vanas, quae vento pelluntur; vel ut vasa testea figuli, quae confringuntur. Hic sensus, ut et secundus, appositus est.


Versus 9: THE LAND HAS MOURNED AND LANGUISHED

9. LUXIT, ET ELANGUIT TERRA. — Pergunt legati flere ac dicere, quod Judaea lugeat, etc., id est sit squalida, deserta, sterilis. OBSORDUIT, — q. d. Silent agri, nulla in eis vox agricolarum, utpote profugorum, auditur, atque, ut Cyrillus et Hugo, silent voces cantorum et laudes Dei in templo. Romana legunt, obsorduit, id est inculta est, vepribus, loliis et sordibus repleta jacet. Unde noster Interpres Hebraeum קמל kamal, cap. XIX, vers. 6, vertit «marcescet;» Septuaginta, Chaldaeus et Recentes vertunt, excisa est sine ulla commiseratione. Hebraeum kamal praecise quid significet, non constat: nam tantum hic et cap. XIX reperitur.


Versus 10: NOW I WILL ARISE, SAYS THE LORD

10. NUNC CONSURGAM, DICIT DOMINUS, — rebus desperatis ostendam meam fidem et potentiam, divina manu medebor tantae cladi, et Sennacherib prosternam. Nota: Sic solet Deus sinere non tantum urbes et regna, sed et animas subinde per tentationem, quasi ad extrema, et ad desperationem adigi, tumque potenti gratia succurrit. Dicamus ergo in tentatione cum S. Job: «Dum spero spiro, etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.»


Versus 11: YOU SHALL CONCEIVE HEAT

11. CONCIPIETIS ARDOREM. — Deus pro Judaeis vindex insurgens hic adoritur Assyrios. Nota: Concipere ardorem, est machinari strages, rapinas, incendia, et omne quod hostile est: partus hujus conceptus est ipsa exsecutio et effectus, q. d. Concepistis animo, o Assyrii! excidium et incendium Hierosolymae: sed parietis stipulam, id est inanem rem et futilem, in ventum abibunt vestri spiritus tam minaces et ardentes, irriti erunt omnes vestri conatus et molimina: est proverbium. Secundo, apposite Forerius, Sanchez, et Delrio, adagio 758, q. d. Ignis quem animo concepistis, o Assyrii! non tam Hierosolymam inflammabit, quam vos: vos enim estis stipulae dignae et destinatae incendio. Simili modo dixit, cap. XI, vers. 18: «Succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit.» Ubi disce impium sibi ipsi parere malum, quod alteri struit, impiamque cogitationem esse quasi ignem, qui ipsum cogitantem afflat et adurit. Simili proverbio dicimus: «Fabrum constringi compedibus, quas ipse cuderat; et turdum sibi malum parere; quia ex ejus stercore viscum conficiunt aucupes, quo ipsum capiunt. Similia sunt: Colubrum in sinu fovere, alere luporum catulos;» et illud Eccli. XLII, 13: «De vestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas viri;» et il-

lud Job cap. XIV, vers. 28: «Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.» Sicut enim vestis gignit tineam quae ipsam consumit, ita corpus mortale ex se gignit humores putidos qui illud corrumpunt; mortem enim gestamus in visceribus. Sic ira irascentem perdit, dum facit eum in gladios et mortem ruere: sic libido libidinosum, et omne scelus sceleratum trudit ad ardores gehennae.


Versus 12: AND THE PEOPLES SHALL BE AS ASHES FROM A FIRE

12. ET ERUNT POPULI QUASI DE INCENDIO CINIS, — q. d. Peribunt et comburentur Assyrii, quasi spinae collectae, ut per ignem vertantur in cineres. Vatablus vertit, eruntque populi ut incendia calcis, id est similes lapidibus qui excoquuntur ut fiat calx. Tradunt Hebraei Assyrios ab Angelo igne occulto esse exustos, verbi gratia peste, ut tradit Berosus apud Josephum, lib. X, cap. II. Et sane illud innuit Isaias, cum toties eis ignem intentat. SPINAE. — Id est erunt quasi spinae. Hebraei enim saepe subaudiunt notas similitudinis, sic, sicut, quasi.


Versus 13: HEAR, YOU WHO ARE FAR OFF

13. AUDITE QUI LONGE ESTIS. — Est hic post tantam stragem Assyriorum exclamatio, qua digrediens ad Judaeos aliasque Gentes, monet eos ut Deum Deique vindictam ac ignem, praesertim aeternum, timeant. 14. CONTERRITI SUNT IN SION PECCATORES, — q. d. Judaei aliqui hypocritae et impii territi sunt videntes tantam cladem Assyriorum, ac timuerunt ne Deus ipsosmet, utpote impios, pari furore plecteret: optassent ergo Deum non habere tam vicinum; quibus respondet Deus eos, si ignem illum Dei temporalem effugiant, in incendia gehennae aeternae ruituros. Ita Adamus et Forerius. Ubi moraliter nota: Qui cum Deo habitare vult, sciat eum esse ignem urentem et consumentem quidquid in homine carnale est et vitiosum; quare qui hunc ignem pati non vult, ei paratur ignis aeternus. Hunc sensum videntur exposcere verba; ait enim: «Conterriti sunt,» non caesi aut combusti. Secundo tamen, S. Thomas, Hugo et Sanchez haec referunt ad Assyrios, qui a Deo perterriti et caesi sunt in Sion, id est juxta Sion: iidem vocantur hypocritae, id est peccatores. Omnis enim peccator bonus videri vult, cum sit malus: ideoque est hypocrita. Rursum hypocritae, inquit Sanchez, quia, cum post debellatos Aethiopes appellerent Jerusalem, agerentque personam triumphantium; ea tamen ficta et personata fuit. Nihil enim habuerunt praeter inanem speciem fortitudinis, et vanissimos sonitus triumphantium. QUIS POTERIT HABITARE DE VOBIS CUM IGNE DEVORANTE? — Sicut in publico reorum supplicio concionator, qui reum ducit, populum rei supplicio adhortatur ut scelera caveat, ne in similem poenam incidat: ita Deus hic ex strage et igne Assyriorum monet omnes impios, q. d. Spectastis ignem temporalem, qui quasi momento necavit Assyrios: verum hoc spectaculo sapite: quod enim conti-

git Assyriis, hoc imo longe gravius, continget post mortem omnibus impiis: in illos enim irae divinae ignis non terrenus, sed infernalis; non temporalis, sed aeternus desaeviet, ut semper in aeternis gehennae incendiis sint volutandi, nec tamen incinerandi, uti Assyrii, sed vivi semper permansuri et arsuri. Ita S. Hieronymus, Procopius et alii. Nota: Deus dicitur hic ignis devorans peccata et peccatores; quia est causa ignis inferni, qui aduret damnatos. Aliter Vatablus, ut sit vox Judaeorum, q. d. Quis pugnabit pro nobis contra hunc exercitum Assyriorum, qui ut ignis omnia devorat et perdit, quemque, vexilli loco, antecedit ignis? ignis enim in prunariolo praeferebatur castris, et regibus Assyriorum, Babyloniorum et Persarum, uti ex Xenophonte, Curtio et Tertulliano docet Sanchez: sed hic exercitus non potest vocari ardores sempiterni. QUIS HABITABIT EX VOBIS CUM ARDORIBUS SEMPITERNIS? — Quis est hic ignis devorans? qui ardores sempiterni? Dicant damnati, qui eos experiuntur, qui in iis versantur. Dic ergo, o Juda! o Caipha! o Herodes! o Pharao! o Caesar! qui sunt tui ardores sempiterni? quae est tua misera et paenosa aeternitas? Cruciamur igne et sulphure, et fumus tormentorum nostrorum ascendit in saecula saeculorum. O si daret Deus nobis unicum votum nostrum, nimirum impleat totum universum a terra usque ad coelum empyreum quaquaversum arena minutissima (unica nux capit decem millia arenularum, sive granulorum arenae), dicatque S. Michaeli, ut singulis mille annis unum granulum auferat: et cum hoc modo per innumera millia, imo milliones annorum, omnes has arenulas abstulerit, totumque orbem exhauserit, ut tunc unum gradum poenae, imo minimum quid poenae nostrae pariter auferat: ac rursum creet alium mundum aeque magnum, rursumque arenulis impleat, dicatque S. Michaeli, ut singulis mille annis granum auferat, et cum totam hanc molem arenarum totius orbis abstulerit, tunc secundum gradum poenae nostrae demat: creet tertio alium mundum; quarto, quinto alium et alium, faciatque similiter; demum creet tot mundos, quot granula arenae possunt esse in hoc mundo, eosque singulos totidem arenis usque ad summum impleat; et cum singulis mille annis unum granum auferendo, omnes hosce cumulos, omnes hosce mundos exhauserit, tunc finiatur aeternitas nostra, desinant poenae; et, si nolit nos beare, saltem non cruciet, imo in nihilum nos redigat. Hoc si detur nobis, gaudebimus, exsultabimus, feremus crucem nostram libenter, gehennae incendia patiemur, donec arenae istae omnes consumptae sint. Sed frustra optamus. Post omnes hosce arenarum montes, imo mundos, necdum finis, necdum medium, necdum principium aeternitatis nostrae, incendii nostri. Post haec omnia annorum millia et milliones, aeque magna, aeque

longa, aeque integra, aeque infinita restat aeternitas nostra, nobis luenda in igne perpetuo. Manet, aeternumque manebit Judicium Judae, spretique injuria Christi. O Aeternitas! quam immensa, quam incomprehensibilis es! o Aeternitas, quam raro versaris in mentibus hominum! quamdiu terra erit terra, quamdiu coelum erit coelum, quamdiu Angeli erunt Angeli, quamdiu Deus erit Deus; tamdiu Judas et damnati ardebunt in igne sulphurante, in flammantibus incendiis, et tormentorum eorum non erit finis in saecula saeculorum. Hoc cogita dum te titillant gula, libido, ambitio; dicito: Non sum tam stultus, ut gutta, ut momento uno foedae voluptatis emam aeternitatem dolorum, aeternitatem poenae, et serae, heu! nimis poenitentiae: quia non sunt condignae voluptates, deliciae et veneres hujus temporis ad futuram poenam quae revelabitur in damnatis. Quod enim momentaneum est et leve voluptatis ebriorum, superborum, libidino-

sorum, aeternum tormentorum pondus operatur in eis. Vere S. Augustinus, serm. I De S. Laurentio: «Quis, ait, nolit ad horam uri Laurentii igne, ut aeternum gehennae non patiatur incendium?» S. Bernardus ad sororem, De Modo bene vivendi, serm. 67, ei hoc contra luxuriam efficax remedium praescribit: «Memoria, inquit, ardoris gehennae exstinguat in te ardorem luxuriae.» Abbas Olympius cum cellam perexiguam incoleret, quam et aestus impetebat, et ciniphum aculeata turba, rogatus qui in ea tanto tempore moraretur? «Libenter, inquit, ista tolero, ut futuris cruciatibus eripiar. Ciniphes quippe perfero, ut immortalem effugiam vermem; ignem vero, sempiterni ardoris supplicia perhorrescens.» Ita Sophronius in Prato spirit. cap. CXLI. Venerabilis Beda in Histor. Anglorum, refert senem quemdam vitae restitutum in eremum concessisse, ubi super hominem austeram et religiosam vitam duxit. Increpabant eum vicini, quod se enecaret. Quibus ille in lacrymas solutus: «O utinam vobis datum esset ea videre, quae ego vidi! certo certius affirmo, has poenas nihil esse ad aeternas illas, quas vidi.» In Vitis Patrum, lib. VII, pag. 44, duodecim Anachoretae convenientes in unum dixerunt quisque suam meditationem, et stimulum quotidianum ad virtutem. Tandem duodecimus auditis undecim dixit: «Vos estis terreni Angeli, et coelestes homines. Ego vero his me indignum judicans, in infernum adjudicavi meipsum dicens: Esto cum his quibus dignus es; istis post modicum annumeraberis. Video ergo ibi pares gemitus, et incessabiles lacrymas, quae a nullo referri queunt. Aspicio quosdam stridentes dentibus, et salientes toto corpore, et trementes a capite usque ad pedes. Et jactans me super terram, et amplectens cinerem deprecor Deum, nunquam casuum me illorum experimenta accipere. Video et mare

ignis bullientis immensibile, et circumfluentes et mugientes, ut putent aliqui usque ad coelos attingere fluctus ignis, et in tremendo illo mari innumerabiles homines dejectos ab agrestibus: et una voce omnes illos clamantes et ululantes simul, quales nemo super terram ululatus et voces unquam audierat: et sicut arentia omnis virgulti cremare: misericordia Dei se avertente ab illis propter injustitias eorum. Et tunc lamentor hominum genus, quod audeat loqui vel cuilibet attendere, tantis mundo repositis malis. Et in his teneo mentem meam, luctum meditans, quod ait Dominus, indignum me coelo et terra judicans, reputansque quod scriptum est: Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte.» Alius quidam insignis Abbas in eremo rigide vivens, rogatus: «Quomodo sustines laborem hunc?» respondit: «Totus labor temporis mei, quem hic sustineo, non est idoneus comparari ad unam diem tormentorum quae peccatoribus in futuro seculo praeparantur.» Ibidem lib. V, capite VII De Patientia. Theodoretus in Philotheo, cap. XXVIII, narrat se vidisse Thalelaeum, qui cum maximo esset corpore, inclusit se rotae, quae alta erat cubitos duos, lata unum; ita ut collum non posset erigere, sed semper sederet incurvatus faciem habens annexam genibus: itaque jam sederat decem continuos annos. Rogavit eum Theodoretus: «Cur se ita affligeret?» Respondit: «Ego multis peccatis sum obnoxius, et audivi poenas, quae iis in futuro parantur: elegi ergo potius hic corpus castigare mediocri poena, quam exspectare illas longe majores, tum quantitate, tum qualitate. Illae enim involuntariae sunt: quod autem invitus quis patitur, hoc longe molestius est eo quod sponte et volens quis subit. Voluntas enim facit, ut poena sit minor, imo ut grata sit et allubescat.» Denique haec profunde crebroque meditans B. Isaias Abbas, tom. II Biblioth. SS. Patrum, orat. 29, ita lamentatur: «Vae nobis, quibus per ignem super maris undas ebullientem est transeundum, ut unusquisque nostrum in suo corpore accipiat prout gessit, sive bona, sive mala! » Vae nobis, qui tenebrosum illud, et materiae expers incendium, aeternumque atque amarum fletum, et stridorem dentium non consideramus. Ablato enim flammae splendore, Deus in illo igne relinquit urendi vim et obscuritatem, quo magis impii et peccatores crucientur. » Hei mihi misera anima mea! quoniam assiduus dolor et cruciatus cor meum affligit: quia malitia prudentiam immutavit, corruptio vicit incorruptionem, mendacium texit veritatem, mors vita superior fuit: terrena, caduca, brevia coelestibus et sempiternis sunt commutata: abjecta et odio digna, vera Christi charitate et gravitate dulciora sunt habita ac jucundiora. » Vae nobis, qui post conscriptas lamentationes, et fine mundi jam adventante, nec resipiscimus,

nec eorum quae in adolescentia commisimus poenitentiam agimus, sed miserae senectuti majora et graviora in dies imponimus onera peccatorum!»


Versus 15: HE WHO WALKS IN JUSTICE

15. QUI AMBULAT IN JUSTITIIS. — Dat hic modum evadendi ignem devorantem et ardores sempiternes; si videlicet quis ambulet in justitia, etc. Porro omnia haec pendent et explentur vers. seq., ut ibi dicam. QUI PROJICIT AVARITIAM EX CALUMNIA. — Hebraice qui spernit opes oppressionum, id est opes quas avari per vim et calumniam extorquent. Ita Vatablus. ET EXCUTIT MANUS SUAS AB OMNI MUNERE. — «Tres sunt acceptiones munerum, ait S. Gregorius, IX Moral. cap. XXVI, ad quas ex fraude festinatur: munus namque a corde, est gratia captata a cogitatione; munus ab ore, est gloria per favorem; munus ex manu, est praemium per dationem. Sed justus ab omni munere manus excutit: quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab ore laudem, nec a manu recipere donationem quaerit.» Hic sensus symbolicus est et moralis. Ad litteram enim Isaias ait de judicibus et similibus, qui non accipiunt munera, quae illiciunt ut feratur sententia contra vel praeter justitiam. QUI OBTURAT AURES SUAS NE AUDIAT SANGUINEM. — Hebraice, sanguines, id est caedes, id est homines improbos de caede patranda loquentes et consultantes. Aliter Sanchez, q. d. Ne audiat carnem et sanguinem, id est ne carnis concupiscentiae obediat. Sic et S. Gregorius, XXIII Moral. cap. XXV: «Quid est, inquit, obturare aures suas ne audiat sanguinem, nisi peccatis suadentibus, quae de sanguine et carne nascuntur, non praebere consensum? Iste in excelsis habitabit; quia quamvis eum adhuc caro in inferioribus retinet, mentem jam in sublimibus fixit. Munimenta saxorum sublimitas ejus; quia qui objecta desideria terrenae conversationis calcat, ad supernam patriam per praecedentium patrum exempla se sublevat. Et quia per contemplationis donum gratia spirituali satiatur, apte subjungitur: Panis ei datus est, id est refectionem spiritualis gratiae percipit, quia se a bonis infimis coelestia sperando suspendit.» ET CLAUDIT OCULOS SUOS NE VIDEAT MALUM, — id est qui omne quod rectitudini adversum est, non approbat, inquit S. Gregorius loco jam citato: videat ergo, id est videndo approbet. Est metalepsis, q. d. Tali recto, justo et probo viro Deus formidabilis non erit, nec infernus timori; quia talis:


Versus 16: HE SHALL DWELL ON HIGH, THE FORTIFICATIONS OF ROCKS SHALL BE HIS LOFTINESS

16. IN EXCELSIS HABITABIT, MUNIMENTA SAXORUM SUBLIMITAS EJUS, — q. d. Habitabit in loco sublimi, instar saxi, fortissimo et munitissimo, puta in coelo et Ecclesia triumphante: mystice in Deo et in Christo, qui, ut aiunt Cyrillus et Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. LI, est petra super quam

fundata est Ecclesia, «super montes,» id est super doctrina Apostolorum. Unde Vatablus pro sublimitas ejus, vertit, asylum vel perfugium ejus. PANIS EI DATUS EST, AQUAE EJUS FIDELES, — id est jugiter manantes, quae nunquam deficiunt et fallunt. Chaldaeus vertit, cibus sufficiens datus est ei. q. d. Nihil Beatis deerit, qualia sunt cibus et potus, quae in hac vita maxime necessaria sunt ad vitam tuendam. Est catachresis: Beati enim proprie non egent cibo et potu, nec comedunt et bibunt; sed Deus alet, id est conservabit eos sine cibo per se, et per gloriam ac dotes gloriosas in aeternum. Aliter S. Cyrillus et Procopius: Panis, inquiunt, est Christus, aqua est sacramentum Baptismi: haec duo nunquam in Ecclesia deficient. Et Justinus, Contra Tryphon.: Panis, ait, est Eucharistia. Sed haec symbolica sunt, non litteralia.

REGEM IN DECORE SUO VIDEBUNT. — Rabbini sic exponunt: Pii Judaei videbunt regem Ezechiam cum gloria exsultantem caeso Sennacherib. Verum hic sensus exilis est, ad eum tamen alludit: nam proprie agit de Beatis, ut patet ex anteced. et sequent., q. d. Beati videbunt Deum, aut potius Christum regem suum, jam post crucem et mortem gloria et honore coronatum: quae visio mira eos recreabit. Haec enim omnia de gloria Beatorum optime accipiunt Procopius, Justinus, Contra Tryphon.; Prosper, De Praedict. part. III, cap. II, Cyprianus, lib. II Contra Judaeos, cap. XXVIII; licet Tertullianus, lib. Contra Judaeos, referat haec ad gloriam et miracula Christi, dum hic viveret. Vide Can. IX. CERNENT TERRAM DE LONGE, — q. d. Beati e coelo empyreo eminus respicient et despicient terram, quasi punctum in quo homines ambulant

quasi formicae, quodque inter eos ferro et igni dividitur. Sane quotquot ibi sunt intuentur vastissimas illas coelorum machinas tot ocellis quot stellis fulgidissimis radiantes, et maxime spectant amplissimum, et omni genere rerum pulcherrimarum atque praestantissimarum instructissimum coelum empyreum: unde despicantur terrae exilitatem, vident et rident hominum labores et studia, quod muscas captent, quod rixentur de lana caprina, quod de terrae puncto in mille particulas secando concertent usque ad sanguinem et mortem, dicuntque: O quam angusti sunt mortalium termini! O quam angusti sunt mortalium animi! 18. COR TUUM MEDITABITUR TIMOREM. — Est conclusio praecedentium, q. d. O Sion! vel quisquis

meditaris ea quae dixi de ardoribus sempiternis, de habitatione in excelsis, etc., si ea serio expendis, sane concipies salubrem timorem tum ignis istius, tum Dei vindicis. Pro meditabitur graece apud Septuaginta est μελετᾷ, id est studiose et serio cogito, expendo, curo, exerceo me in affectu timoris Dei, per hujus ignis meditationem in me excitando. UBI EST LITTERATUS? — q. d. Suasi meditationem timoris; quia sine eo frustranea et evanida est omnis scientia, sapientia, meditatio; ubi enim sunt magni et celebres illi litterati, periti in lege et doctores gloriantes inani sua scientia? ubi sunt Lycurgus, Aristoteles, Plato, Socrates, Cicero? ubi sunt Annas, Caiphas, Scribae et Pharisaei, partim qui ante, partim qui post Isaiam vixerunt? sane evanuerunt in sua vanitate et superbia, ideoque regem in decore suo non videbunt, sed ad ignem devorantem ibunt. Citat hunc locum S. Paulus, I Cor. I, 20. Vide ibi dicta. Aliter Pagninus et Vatablus vertunt, scilicet: Ubi scriba? ubi appensor? ubi numerator turrium? q. d. Judaei timidi et politice sapientes, qui suadebant deditionem faciendam Assyriis, eo quod numerantes et appendentes munitiones Hierosolymae ejusque cives, putarent eos non esse resistendo; hi ubi sunt? fugerunt ad Assyrios, cum eisque vel perierunt caesi ab Angelo, vel trepidi profugerunt in Assyriam.


Versus 19: YOU SHALL NOT SEE THE SHAMELESS PEOPLE (the Plantin edition wrongly reads "impru

19. POPULUM IMPUDENTEM (male Plantina legunt, imprudentem) NON VIDEBIS. — Redit ad vers. 17, quasi post parenthesin vers. 18; redit, inquam, ad Sionem coelestem. Alludit autem ad Assyrios, qui impudentes erant, arrogantes, et peregrina lingua loquebantur Judaeis, ut patet cap. XXXVI et cap. XXXVII, q. d. Hos deinceps non videbis, o

Ezechia, o Judaei! eos enim auferet Deus. Verum per hoc vult significare ea quae fiunt in coelo, q. d. O Sion coelestis! o Beati! non videbitis ibi homines impudentes, superbos, barbaros, quos non intelligatis, sapientia destitutos, quales in hac vita Assyrios aliosque homines saepe cum dolore experti estis; omnes enim coeli cives erunt benigni, humiles, affabiles, sapientes; cum his erit ibi conversatio vestra, o quam suavis! quam jucunda! Ad coelum enim ab inferno avolavit Propheta, vers. 16 et deinceps. Idem patet ex versu sequenti. S. Hieronymus et Haymo haec quoque non male referunt ad Ecclesiam militantem, q. d. O fideles! o Christiani! in Christi Ecclesia non videbitis, non curabitis, non superabitis, deprimetis et confundetis impudentes Scribas, Pharisaeos, et Philosophos ac oratores Gentilium, qui sibi sophi, et alta sapere videntur. Nam horum sapientiam saecularem stultam esse, esseque insipientiam ostendet Deus per Christum et Apostolos, qui de-

monstrabunt veram sapientiam sitam esse in Christo crucifixo. POPULUM ALTI SERMONIS. — Hebraice, populum profundum sermone ab intelligendo, id est cui sermo est obscurior, ut non intelligas «disertitudinem linguae:» Hebraice נלעג milag, id est blaesum vel balbum lingua.


Versus 20: LOOK UPON ZION (the word "Zion" can be in the accusative or vocative case; hence

20. RESPICE SION (vox Sion potest esse accusativi casus, aut vocativi; unde sequitur: «Oculi tui,» scilicet, o Sion! «videbunt,» q. d. O Sionidae! o Israelitae veri! respicite) CIVITATEM SOLEMNITATIS VESTRAE. — Haec civitas, primo, cum S. Hieronymo accipi potest Ecclesia militans: haec vocatur civitas solemnitatis, quia Christiano et justo quivis dies feria est et solemnitas ac sabbatum, ut uni Deo serviat et vacet. Secundo, significatur perpetua Ecclesiae firmitas, et firma perpetuitas per clavos et funiculos, per quos speciatim Theodoretus accipit Martyres et Apostolos, qui sua morte corpus terrae, animam coelo, virtutis exemplum posteris consignando, firmant Ecclesiam sicut funes in terram per clavos adacti, et sursum per tabernaculi latera diducti, illud stringunt et firmant. Unde S. Augustinus, in Psalm. XXXIII, explicans illud: «Extendens coelum sicut pellem;» post mortem, ait, mortuorum Apostolorum extensa est pellis, et coelum, id est doctrina coelestis. Nam tunc innotuit eorum veritas, virtus et sanctitas. «Extendit ergo coelum sicut pellem, quia doctrina pellibus scripta est, et tenditur, et sicut pellis, sic et tenditur sermo mortuorum; propagatur enim Ecclesia per martyria, et sanguis Martyrum est semen Christianorum,» inquit Tertullianus. Tertio, significat Ecclesiae charismata, cum ait quod Deus ejus erit rivus, fluvius et fons uberrimus. Quarto, significat ejus munimen, cum ait quod per eam non transibit navis, aut trieris hostilis; quia Dominus ejus judex, id est vindex, est contra diabolum. Verum S. Cyrillus, Procopius, Adamus et alii passim melius referunt haec ad Jerusalem coelestem; eam enim opposuit inferno, vers. 16. Unde ait: Respice, vel suspice coelum, vive memor coeli, vive quasi viator tendens in coelum; ac proinde coelestis sit tua vita, coelestis cogitatio, ut in omnibus actibus tuis coelum spectes, et coelestia spires. Cum ergo arduum quid occurrit, cum tentatio ingruit, cum crux gravior imponitur, respice civitatem coelestem; dicito: Feram, patiar, superabo quaevis dura et aspera: Sic itur ad astra. Ecclesiam ergo triumphantem vocat, primo, «civitatem solemnitatis nostrae;» quia in coelo erit perpetua solemnitas, perpetuum jubilaeum, perpetua laus et melodia Dei.

Secundo, vocat eam «Jerusalem,» id est visionem pacis. Tertio, «habitationem opulentam;» quia omni decore, gratia, gloria, opibus omnibus abundat. Quarto, «tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit,» id est firmum, stabile, perpetuum: cum hic domus nostrae et palatia temporanea sint, et cum tempore finem accipiant; hoc enim per catachresin significant clavi et funiculi: nam alioqui patet hos in coelo non esse, nec fore. Causam dat: «Quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster,» q. d. Unus est ibi princeps et rex, scilicet Dominus, cujus omnia sunt magnifica, qui omnia sub se in pace et concordia, aeque ac in firmitate et duratione conservat et perpetuat. Secus fit in terris, ubi plures volunt esse magnifici, plures principes, tumque potentior vel callidior inferiorem evertit, uti monarchiae omnes eversae sunt. Quinto, «locus fluviorum rivi latissimi et patentes,» q. d. In Jerusalem non terrestri (haec enim laborabat aquarum penuria), sed coelesti, erit ingens fluvius, instar plurium fluviorum, ex quo rivi latissimi et patentes in omnem partem defluent; neque tamen per eos ulla navis, aut trieris hostilis transibit, quae urbis pacem turbet, vel opes diripiat. Aliter Sanchez, q. d. Civitas ista omnibus rebus abundat: ergo non desiderabit trieremes et remiges, qui ad beatorum civium usum et gaudia merces opportunas comportent. Alludit ad fluvium paradisi, qui in quatuor rivos et capita dividitur, Genes. II; unde tam eo, quam huc alludens S. Joannes, Apoc. XXII, ait: «Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.» Fluvius hic significat exuberantiam donorum, gaudiorum et voluptatum, quae Deus et Christus in Beatos effundent. Dicitur fluvius «aquae vitae,» vel ut alii legunt, «vivae,» qui semper ex se, quasi ex vitali corde aut hepate, effundit aquam, sive qui semper fluit et nunquam deficit, qui, si urbem permeet, magnam illi amoenitatem et utilitatem affert; unde dicitur: «Fluminis impetus laetificat civitatem Dei.» Talis ergo fluvius in coelo erit visio beatifica, per quam Deus se, suaque omnia bona Sanctis communicat, suaque gaudia in eos effundit; unde Psalm. XXXV dicitur: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos;» et Isaiae LXVI: «Declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam.»


Versus 22: FOR THE LORD IS OUR JUDGE

22. DOMINUS ENIM JUDEX NOSTER. — Causam dat praecedentium, cur scilicet Sion coelestis pace, opibus et rebus omnibus sit abundatura; quia scilicet Deus ibi erit judex, legislator et rex, qui eam in perpetuum tuebitur et servabit: Deo autem quis resistet? quis eum lacesset?


Versus 23: YOUR ROPES ARE LOOSENED

(1) Ad securitatem et tranquillam pacis fruitionem indicandam utitur comparatione ex nomadum vitae genere desumpta.

23. LAXATI SUNT FUNICULI TUI. — Septuaginta et Chaldaeus vertunt, rupti sunt funiculi tui; Vatablus, laxati sunt rudentes tui, ut nec malum suum firmiter retinere, nec velum expandere possint. Redit Propheta ad argumentum capitis, puta ad tempora Ezechiae et Sennacherib, q. d. Laxabuntur quidem tabernaculi tui, o Sion! funes ab Assyriis; adeo ut convellendum videatur, id est, terrore Assyriorum concutientur civium Hierosolymae animi, ut deditionem cogitent; et «non praevalebunt,» scilicet Assyrii tibi, ait Sanchez; vel potius funiculi tui Assyriis; non poterunt eos urbe arcere. Sic malus ille, qui quasi statumen tabernaculi molem sustinet, pronus procumbet ut in eo mi-

litare signum dilatare, id est explicare non possis; haec est regis Ezechiae, qui erat quasi columna Reipublicae, vires ita concisae et prolapsae sunt, ut exercitum in tutelam urbis cogere et instruere non possit: quo significat reliquas urbes Judaeae fuisse captas a Sennacherib, ut inde rex milites et opem evocare non posset, ad Jerusalem obsidione liberandam. Verum tunc fiet subito mira fortunae conversio: nam Assyrii, qui ad praedam Judaeorum inhiabant, caesi ab Angelo, praedae et spoliationi erunt Judaeis: quae adeo facilis et obvia erit, ut etiam claudi ad illam procurrant nec ullus vicinus, id est civis et habitator urbis (hoc enim est Hebraeum שכן sachen), se a spoliatione excuset, dicens: «Elangui,» id est langueo, non possum ire spoliatum Assyrios, quia «auferetur ab eo iniquitas,» id est, iniquitatis poena, puta infirmitas, captivitas, obsidio et oppressio hostium. Ita Sanchez.

erunt in Christo: tuncque a populo ejus Hierosolymae, scilicet non terrenae, sed spiritualis, puta Ecclesiae, «auferetur iniquitas,» non enim lex Mosis, sed Christi gratia confert remissionem omnium peccatorum. Ita Adamus. Aliter haec accipiunt Chaldaeus, Vatablus, Forerius, Procopius et alii, scilicet non de Judaeis, sed de Sennacherib et Assyriis: rursum, funiculos et malum accipiunt non tentorii, sed navis; quasi comparet hic castra Assyriorum navi quae naufragium vitare nequit. Videtur enim pergere Isaias in metaphora navis hostilis, de qua immediate ante dixit: Non transibit per eum navis remigum, neque trieris.» Unde Forerius: «Quia, inquit, tyrannos navibus, quae vento, inflatis velis aut remigiis feruntur, comparaverat; hinc in metaphora persistens ad Assyrium convertitur, per cujus interitum ruinam diaboli et ministrorum ipsius intelligit: ipsiusque regem malo in navi comparat; principes vero ejus, funibus qui malum confirmant, instructas vero acies militum, velo ventis inflato: totum denique Assyriorum exercitum navi comparat.» Est ergo metaphora a navi, quae cum fatiscit et solvitur, laxantur et rumpuntur rudentes vi tempestatis, inquit Procopius; navis enim hic est tyrannus hostium; malus est rex; funes qui eum sustinent, sunt duces et principes; velum sunt instructae acies militum, ait Villalpando in Ezech. XXVII, pag. 10. Sensus ergo est, q. d. Laxati sunt funiculi tui, id est sustentacula tua, o navis et trieris hostilis! id est o congregatio Assyriorum, id est daemonum, infidelium et impiorum! ac consequenter non praevalebunt, sed rumpentur, ita ut ad malum signum, id est velum, extendere non queas vento, nec vexillum militi; utrumque enim significat vox signum, q. d. Omnino peribis cum tuis, et ibis in interitum, tum tempore Christi et Apostolorum, tuncque multi claudi, id est multi infirmi et imbelles, multarum Gentium spolia divident, et Ecclesiae militanti distribuent. Tum potius peribis in die judicii, cum Beati olim infirmi et claudi, jam validi et veloces, daemones et impios protrudent in tartara, et de illis triumphabunt; itaque quasi eorum spolia divident. Hic sensus est probabilis et congruus, nec priori cedit nisi in expositione distributionis praedae, quae proprie Beatis non competit, sed Apostolis et Ecclesiae militanti; tropice tamen Beatis competit. Sic enim Psalm. CIX, 6 et 7; et alibi dicuntur iidem calcaturi, bibituri, et manus suas loturi in sanguine reproborum. Quocirca Auctor Imperfecti apud S. Chrysostomum, tom. II, hom. 23 in Matth., in fine, per navim hanc maris, id est non Dei, sed saeculi accipit Ecclesiam haereticorum. «Quae licet, inquit, habeat praedicationem Dominicae crucis, invalidam tamen hanc arborem ejus ostendit; quia ubi non est veritas fidei, infirma crucis assertio est: unde inclinata et laxata vela ejus sunt ne-