Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
tensa, quod nullo flatu Sancti Spiritus diriguntur. Et ideo haec navis, amisso verae fidei gubernaculo, dominantibus adversis spiritibus, in naufragium mortis aeternae demergitur, quae gubernari a Christo Domino non meretur, fitque praeda daemonibus et gehennae.»
Textus Vulgatae: Isaias 34:1-17
Ex clade Sennacherib assurgit et avolat de more ad excidium orbis in fine saeculi, ut ex Assyriorum clade discant omnes impii, quanta eis strages obventura sit in die judicii, si eorum scelera imitentur, nec resipiscant. Rursum, vers. 5, alium excidii orbis typum proponit, scilicet excidium Idumaeae; tunc enim simili, imo majori supplicio plectentur omnes reprobi, quo olim Idumaei, scilicet igne, pice et sulphure, ut ait vers. 9, et desolatione perpetua, ut ibi habitent onocentauri, fauni, lamiae, etc., uti ait vers. 11 et seq.
Versus 1: DRAW NEAR, O NATIONS, AND HEAR. — Hugo, Lyra, and Castrius, following Theodoret and Ori...
1. Accedite, Gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus. 2. Quia indignatio Domini super omnes Gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. 3. Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor: tabescent montes a sanguine eorum. 4. Et tabescet omnis militia coelorum, et complicabuntur sicut liber coeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. 5. Quoniam inebriatus est in coelo gladius meus: ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium. 6. Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. 7. Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium: 8. quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. 9. Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur: et erit terra ejus in picem ardentem. 10. Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus: a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. 11. Et possidebunt illam onocrotalus et ericius: ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. 12. Nobiles ejus non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. 13. Et orientur in domibus ejus spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus ejus: et erit cubile draconum, et pascua struthionum. 14. Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. 15. Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. 16. Requirite diligenter in libro Domini, et legite: unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. 17. Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in aeternum possidebunt eam, in generationem et generationem habitabunt in ea.
1. ACCEDITE, GENTES, ET AUDITE. — Hugo, Lyranus et Castrius ex Theodoreto et Origene, haec omnia ad excidium Judaeae referunt; nam vers. 8 dicitur: «Annus retributionum judicii Sion.» Verum obstant hic ipsa verba; ait enim: «Indignatio Domini super omnes Gentes;» et: «Audiat terra
Versus 2: HE HAS SLAIN THEM — all the nations, partly through the fire of the conflagration of th...
et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.» Dico ergo Prophetam loqui de extremo judicio et consummatione saeculi; tunc enim omnes gentes interibunt. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, et S. Augustinus, lib. XIII Confess. cap. XV, et Eusebius, lib. XI De Praepar. Evangelii, cap. De innovatione mundi; ubi addit Platonem hunc Isaiae locum in sua scripta transtulisse.
2. INTERFECIT EOS, — omnes gentes, partim per ignem conflagrationis mundi, partim per plagas illi praevias.
3. ET DE CADAVERIBUS EORUM ASCENDET FOETOR. — Alludit ad cadavera Assyriorum caesorum ab Angelo, quae computruerunt et fetuerunt. Talia quoque erunt in fine mundi partim in praeliis, partim alibi a Deo caesa.
TABESCENT MONTES A SANGUINE EORUM, — q. d. Tanta erit caesorum copia, ut ex eorum putredine, sanie et tabo, montes quoque tabem contrahant.
Secundo, q. d. Tot caedentur, tantus fundetur sanguis, ut montes sanguine solvantur et defluant. Unde Vatablus et alii vertunt, prae cruore montes colliquescent. Est hyperbole.
Versus 4: ALL THE HOST OF THE HEAVENS SHALL WASTE AWAY. — The "host" or soldiers of "heaven" are ...
Tertio, Sanchez, «Montes,» ait, id est principes: aeque ac plebeii jacebunt insepulti, et tabescent ac putrescent volutati in sanguine «eorum,» id est suo; Hebraei enim idem habent pronomen reciprocum et absolutum.
4. TABESCET OMNIS MILITIA COELORUM. — «Militia» sive milites «coeli» sunt sol, luna et sidera. Primo, S. Thomas, Hugo, Vatablus, Lyranus et alii per hyperbolem sic exponunt: Tanta erit calamitas, ut videatur quasi coelum perire; tanta erit afflictio eorum temporum, ut sibi videantur homines videre coelos, qui extensi sunt, complicari, contrahere et convolvere sese, atque stellas ipsas de coelo decidere. Simile est Ezech. XXXII, 4. Vide Canon, XXXII.
Secundo, S. Thomas, Lyranus et Sanchez sic exponunt, q. d. Sub Christo tabescet et peribit siderum cultus et idololatria; tunc enim ea non colent, uti ante coluerunt, sed Deum et Christum: sicque cadent stellae, id est daemones, de coelo quasi divinitatis suae, quam eis suo cultu tribuerunt idololatrae. Verum hic sensus alienior videtur et mysticus; agitur enim hic de consummatione saeculi.
Tertio, melius noster Hieronymus Prado in Ezech. I, pag. 19, in fine: Coeli, inquit, tabescent, id est defluent, ut stellae, id est fulgura, de coelo cadant; vulgus enim, cum fulgurat, videtur sibi videre quasi stellas de coelo cadere.
Quarto et proprie, sol, luna et sidera sub diem judicii commovebuntur, obscurabuntur, et lumen suum retrahent, ut videantur prae Dei indignatione tabescere, liquescere et dissolvi. Addunt alii quod stellae fixae proprie ex coelo in terram decident. Ita S. Chrysostomus, et Maldonatus in Matth. cap. XXIV (qui ait: Magis Christo id affirmanti, quam Aristoteli id fieri posse neganti, as-
tensa, quod nullo flatu Sancti Spiritus diriguntur. Et ideo haec navis, amisso verae fidei gubernaculo, dominantibus adversis spiritibus, in naufragium mortis aeternae demergitur, quae gubernari a Christo Domino non meretur, fitque praeda daemonibus et gehennae.
Versus 1: Come near, O nations, and hear; and peoples, attend: let the earth hear, and the fullne...
Ex clade Sennacherib assurgit et avolat de more ad excidium orbis in fine saeculi, ut ex Assyriorum clade discant omnes impii, quanta eis strages obventura sit in die judicii, si eorum scelera imitentur, nec resipiscant. Rursum, vers. 5, alium excidii orbis typum proponit, scilicet excidium Idumaeae; tunc enim simili, imo majori supplicio plectentur omnes reprobi, quo olim Idumaei, scilicet igne, pice et sulphure, ut ait vers. 9, et desolatione perpetua, ut ibi habitent onocentauri, fauni, lamiae, etc., uti ait vers. 11 et seq.
1. Accedite, Gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo ejus orbis, et omne germen ejus. 2. Quia indignatio Domini super omnes Gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem. 3. Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor: tabescent montes a sanguine eorum. 4. Et tabescet omnis militia coelorum, et complicabuntur sicut liber coeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. 5. Quoniam inebriatus est in coelo gladius meus: ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium. 6. Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. 7. Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium: 8. quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. 9. Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur: et erit terra ejus in picem ardentem. 10. Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus: a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. 11. Et possidebunt illam onocrotalus et ericius: ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. 12. Nobiles ejus non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. 13. Et orientur in domibus ejus spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus ejus: et erit cubile draconum, et pascua struthionum. 14. Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. 15. Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. 16. Requirite diligenter in libro Domini, et legite: unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. 17. Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in aeternum possidebunt eam, in generationem et generationem habitabunt in ea.
1. Accedite, Gentes, et audite. Hugo, Lyranus et Castrius ex Theodoreto et Origene, haec omnia ad excidium Judae referunt; nam vers. 8 dicitur: «Annus retributionum judicii Sion.» Verum obstant hic ipsa verba; ait enim: «Indignatio Domini super omnes Gentes;» et: «Audiat terra
et plenitudo ejus; orbis, et omne germen ejus.» Dico ergo Prophetam loqui de extremo judicio et consummatione saeculi; tunc enim omnes gentes interibunt. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, et S. Augustinus, lib. XIII Confess., cap. xv, et Eusebius, lib. XI De Praepar. Evangelii, cap. De innovatione mundi; ubi addit Platonem hunc Isaiae locum in sua scripta transtulisse.
Tabescent montes a sanguine eorum. — q. d. Tanta erit caesorum copia, ut ex eorum putredine, sanie et tabo, montes quoque tabem contrahant.
Secundo, q. d. Tot caedentur, tantus fundetur sanguis, ut montes sanguine solvantur et defluant. Unde Vatablus et alii vertunt, prae cruore montes colliquescent. Est hyperbole.
Versus 2: He has slain them — all nations, partly by the fire of the world's conflagration, partl...
Tertio, Sanchez: «Montes,» ait, id est principes: aeque ac plebeii jacebunt insepulti, et tabescent ac putrescent volutati in sanguine eorum,» id est suo; Hebraei enim idem habent pronomen reciprocum et absolutum.
Versus 3: And from their corpses shall rise a stench. — He alludes to the corpses of the Assyrian...
2. Interfecit eos, — omnes gentes, partim per ignem conflagrationis mundi, partim per plagas illi praevias.
Versus 4: All the host of the heavens shall waste away. — The "host" or soldiers of "heaven" are ...
3. Et de cadaveribus eorum ascendet foetor. — Alludit ad cadavera Assyriorum caesorum ab Angelo, quae computruerunt et fetuerunt. Talia quoque erunt in fine mundi partim in praeliis, partim alibi a Deo caesa.
4. Tabescet omnis militia coelorum. — «Militia» sive milites «coeli» sunt sol, luna et sidera. Primo, S. Thomas, Hugo, Vatablus, Lyranus et alii per hyperbolem sic exponunt: Tanta erit calamitas, ut videatur quasi coelum perire; tanta erit afflictio eorum temporum, ut sibi videantur homines videre coelos, qui extensi sunt, complicari, contrahere et convolvere sese, atque stellas ipsas de coelo decidere. Simile est Ezech. xxxii, 4. Vide Canon. XXXII.
Secundo, S. Thomas, Lyranus et Sanchez sic exponunt, q. d. Sub Christo tabescet et peribit siderum cultus et idololatria; tunc enim ea non colent, uti ante coluerunt, sed Deum et Christum: sicque cadent stellae, id est daemones, de coelo quasi divinitatis suae, quam eis suo cultu tribuerunt idololatrae. Verum hic sensus alienior videtur et mysticus; agitur enim hic de consummatione saeculi.
Tertio, melius noster Hieronymus Prado in Ezech. I, pag. 19, in fine: Coeli, inquit, tabescent, id est defluent, ut stellae, id est fulgura, de coelo cadant; vulgus enim, cum fulgurat, videtur sibi videre quasi stellas de coelo cadere.
Quarto et proprie, sol, luna et sidera sub diem judicii commovebuntur, obscurabuntur, et lumen suum retrahent, ut videantur prae Dei indignatione tabescere, liquescere et dissolvi. Addunt alii quod stellae fixae proprie ex coelo in terram decident. Ita S. Chrysostomus, et Maldonatus in Matth. cap. xxiv (qui ait: Magis Christo id affirmanti, quam Aristoteli id fieri posse neganti, assentior), et Sibylla apud S. Augustinum, lib. XVIII De Civitate, cap. xxiii:
Bruitar, ait, solis jubar, et chorus interit astris: Solvetur coelum, lunaris splendor obibit.
Ex qua Ovidius, lib. I Metamorphos., ita canit:
Esse quoque in fatis reminiscitur affore tempus, Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Hoc est quod ait Christus, Matth. cap. xxiv, 29: «Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo;» et Joannes, Apoc. vi, 12, iisdem verbis utitur, quibus Isaias hic, juxta Septuaginta: «Sol, inquit, factus est niger tanquam saccus cilicinus; et luna tota facta est sicut sanguis; et stellae de coelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur; et coelum recessit sicut liber involutus;» et cap. viii, 12: «Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia.»
Symbolice, aliqui apud S. Hieronymum per stellas accipiunt daemones qui versantur in aere, ut tentent homines, qui e coelo, id est ex aere hoc, ruent in infernum in die judicii. De his enim vere dicitur id quod sequitur: «Quia inebriatus est in coelo gladius meus.»
Complicabuntur sicut liber coeli. — Alludit ad veterum libros, qui non erant per folia distributi, ut nostri, sed erant una charta vel membrana ex variis consuta, quam convolvebant circa cylindrum, uti nos convolvimus chartas geographicas. Cum enim eos legere volebant, evolvebant eam et explicabant; finita vero lectione, eam rursum convolvebant: hoc enim ipsis erat id quod nobis est claudere librum. Vidi tales duos Pentateuchi libros vetustos, hebraice scriptos in Bibliotheca Vaticana, quorum charta est pellis, sive pergamena cruda et pilosa.
Jam «coeli complicabuntur,» primo, quia Ethnici, inquiunt S. Thomas et Lyranus, in coelis ita turbatis, et quasi complicatis et convolutis, non poterunt amplius legere, nec praedicere futuros rerum eventus, q. d. Non divinabunt amplius ex astris et coelis, quasi ex libro prognostico.
Secundo, Dionysius Carthusianus, q. d. Non patebit amplius introitus in regnum coelorum, sed clausa erit janua.
Tertio et genuine, q. d. Sicut liber veterum cylindro complicatus et involutus, absconditis litteris legi non poterat: ita coelum ejusque stellae quasi litterae abscondentur atris nubibus et obscurabuntur, ut videri non possint, perinde ac si coelum esset complicatum et convolutum, imo ac si coelum evanuisset, et in alium mundum recessisset, ut ait S. Joannes Apoc. vi. Sicut enim coelorum creatio per pellem seu tabernaculum extensum (ut Psalm. ciii: «Extendens coelum sicut pellem») significatur: sic ejus obscuratio, quae moralis quaedam dissolutio est, innuitur per pellem et volumen complicatum, inquit Sanchez.
Rursum, desinet notus coelorum usus, motus et influentia, sicut libro uti desinimus, cum eum complicamus, sive claudimus. Est enim metalepsis in verbo complicabuntur.
Ad haec, sicut libri, sive membranae discissae utraque pars in se replicatur et revolvitur, sic coelum fulguribus quasi discissum in se, id est in partes adversas, revolvi et replicari videbitur, inquit Prado, q. d. In fine mundi coeli et astra mutabunt suos aspectus et influentias, itaque omnia perturbabuntur. Deinde fulgetris, nubibus, cometis, stellis cadentibus, aliisque meteoris ita aer commiscebitur, ut coeli complicari et convolvi, omniaque perturbari et confundi videantur. Ita Adamus, Pererius, in Apoc. vi, et passim Scholastici, qui cum S. Augustino, lib. XXIX De Civit. XIV; S. Hieronymo, in II Isaiae; Gregorio, lib. XVII Moral. cap. v, et aliis, censent coelum et astra mutanda et innovanda esse tantum secundum lucem aliasque qualitates, non autem secundum formam et substantiam. Nam, Psalm. cxlviii, 6, dicitur Deus fundasse ea in saecula saeculi; et quia, secundum Aristotelem et Philosophos, forma coelorum est incorruptibilis, itaque Aristoteles deducit ex eo, quod sit aeterna. Censet enim ipse mundum fuisse ab aeterno, et increatum, uti nonnulli opinantur, in quo errasse eum clarum est.
Multi tamen Patres et recentiores, qui Philosophiam exigendam volunt ad sacras Litteras, non contra, volunt coelum et terram peritura etiam quoad substantiam, ac mutanda in aliud coelum novum et aliam terram novam. Id enim hic et alibi clarissime dici videtur, ut cap. li, 6; cap. lxv, 17; Apocal. cap. vi, 14, et cap. xxi, 1; Eccli. cap. xlvii, 30; Psalm. ci, 27; Matth. xxiv, 35; II Petri iii, 7 et 12. Ubi nota sacram Scripturam longe efficacius loqui de mutatione coelorum et elementorum, quam corporum beatorum in resurrectione, planeque significare longe majorem fore mutationem illorum quam horum; quia illa substantialis, haec tantum accidentalis erit. Accedit, quod coeli ex abysso et aquis facti sint, ut docui Genesis I, 8: ergo non sunt plane incorruptibiles secundum formam, sed secundum materiam primam, secundum quam dicuntur permansura in aeternum. Idipsum confirmatur ex eo quod anno 1572 visa sit nova stella in Cassiopoeia, quae post biennium disparuit. Plures ejusmodi in coelis mutationes notarunt moderni astronomi; ex quibus proinde nonnulli hisce phaenomenis convicti, censent coelos non esse solidos et duros, sed cedere, mutari, et secari ac dividi instar aeris; aerem tamen excellere subtilitate et praestantia; coelos enim esse aethereos, non aereos, esseque ipsum aetherem. Verum hoc alterius est quaestionis et loci.
Rursum, cum lux naturaliter quasi profluat ex essentia coelorum, tumque futura sit longe major et nobilior, videtur pariter, quod ex alia forma substantiali nobiliore manabit. Nam lux tanta quanta tunc erit, non est connaturalis formae solis quae jam est. Ita sentiunt S. Chrysostomus, hom. 14 in epist. ad Roman., et post eum Theodoretus et Oecumenius; Justinus, Quaest. xcviii; Ambrosius, lib. I Hexaem. cap. vi; Basilius, hom. 3 Hexaemer.; Nyssenus, lib. De Creatione hominis, cap. xxiv; Clemens, lib. II et III Recognit.; Sibylla apud S. Augustinum, lib. XVIII De Civit. cap. iii, cum canit:
Tempora torpebunt, vidua omnia semina mundi, Aer, terra, salum, lux ignis fervida, coeli, Cardo, dies, noctes, consident omnia in ignes: Et fiet species quam disertissima rerum. Omnia namque cadent lucentia sidera coelo.
Idem fuse docet Hieronymus Magius, lib. II De Exustione mundi, cap. vi et vii; et Valesius, Sacrae Philosophiae cap. lxxxix; et noster Molina, tract. De Opere sex dierum, disput. 3. Ignem enim posse agere in coelos eosque corrumpere, si non naturaliter, certe divina vi et inoperatione concedunt omnes; nec id negari potest, cum certum sit ignem inferni eadem vi agere in daemones eosque urere, qui corpus non habent, sed sunt puri spiritus. Porro quod alibi ait Scriptura, quod coeli et terra in aeternum stabunt, non repugnat huic sententiae. Manebit enim eadem terra, idem sol, et iidem coeli generice; terra enim formam terrae, coeli formam coelorum genericam retinebunt, esto specifice aliam, eamque praestantiorem accipiant. Erit enim tunc totius mundi innovatio, reformatio et recreatio.
Versus 5: My sword has been made drunk in heaven. — Drunkenness signifies the abundance of shed b...
Philosophi tamen passim, et plerique Theologi Scholastici, inter quos est Franciscus Suarez, III part., Quaest. lix, art. 2, disput. 58, sect. 6, et Commbricenses, lib. I De Coelo, cap. iii, Quaest. I, censent coelos accidentaliter tantum mutandos, non substantialiter, ut dixi. Unde ad hanc et similes Scripturas, quae contrarium videntur dicere, tres dant responsiones. Prima est, quasdam loqui hypothetice et comparative, ut illud Christi: «Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.» Sensum enim esse, q. d. Citius coeli et terra transibunt, quam verba mea praetereant, et promissa mea fallant. Secunda est, per coelos intelligi aerem. Sic enim vocantur «volucres coeli,» id est aeris. Et sic intelligunt illud S. Petri, epist. II, cap. iii, 7: «Coeli autem qui nunc sunt, etc., eodem verbo (quo jussu Dei aquis diluvii obruti sunt, ut praecessit) repositi sunt, igni reservati in diem judicii.» Hoc bene: verum non satis convenit haec expositio vers. 10 et 12, ubi coelos opponit elementis, ergo per coelos non aereos, sed sidereos intelligit. Ait enim: «Coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur;» et efficacius, vers. 12: «Coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent:» ubi coguntur ipsi per coelos accipere aerem summum; per elementa vero aerem, aquam et ignem, qui in terra vel circa terram sunt. Tertia est, cum subdit ibi S. Petrus et Scriptura alibi: «Novos vero coelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus;» hanc innovationem aiunt fore non substantialem, sed accidentalem: quia scilicet sol, luna et coeli majori luce ornabuntur, magisque resplendebunt, ut participent aliquid de gloria Beatorum, quibus in hac vita servierunt. Utraque sententia est probabilis, gravesque habet doctores: prior sacrae Scripturae, posterior Philosophiae Aristotelicae conformior. Utra sit verior, alibi pertractabitur.
5. Inebriatus est in coelo gladius meus. — Ebrietas copiam effusi sanguinis significat: sicut enim homo inebriatur multo vino, ita gladius multo sanguine quem fundit.
Primo, aliqui sic exponunt: Gladium, id est, acre supplicium, intentavi Lucifero et sociis ejus apostatis, cum eos coelo deturbavi: quanto magis gladium meum distringam in homines terrenos, qui mihi reluctantur? Huc accedit expositio S. Hieronymi, qui haec accipit de gladio irae Dei, quo ipse daemones ex coelo hoc aereo in die judicii deturbabit in tartara.
Secundo, Lyranus et Vatablus: «In coelo,» inquiunt, hoc est in decreto et ordinatione Dei, qui habitat in coelis, q. d. In decreto suo stabili et immobili jam decrevit Deus gladium suum exercere in peccatores.
Tertio, alii: «In coelo,» id est de coelo descendet hic gladius et desaeviet in Idumaeam.
Quarto, Adamus: «In coelo,» inquit, id est usque ad coelum, q. d. Tanta erit ultio in fine saeculi, ut etiam ad coelos usque pertingat, hoc est, erit maxima. Sic dicitur Psalm. xxxv, vers. 6: «Domine, in coelo,» id est usque ad coelum, «misericordia tua» pertingit, q. d. Misericordia tua est amplissima et maxima; unde explicans subdit: «Et veritas tua usque ad nubes.»
Quinto et proprie, dat Propheta hic causam, cur coeli et astra tabescent ac defluent in fine mundi: «Quoniam, inquit, inebriatus est in coelo gladius meus;» hoc est, quoniam in ipso coelo ultio mea grassabitur usque ad satietatem, et quasi ad ebrietatem in ipsa astra, ut per hoc puniam et terrefaciam peccatores in terra, qui astris et coelo abusi sunt ad sua peccata.
Versus 6: It is fattened (the sword of God) with fat, from (more clearly for "from" Vatablus tran...
Ecce super Idumaeam descendet (gladius meus), et super populum interfectionis meae. — Hebraice, חרמי chermi, id est anathematis mei; Septuaginta, perditionis, hoc est, super Idumaeos neci a me destinatos, quos ultioni meae devovi, ait Vatablus, ad judicium, ut scilicet in eos justum judicium et vindictam exerceam. Nominat prae aliis Idumaeos, quia hi assidui et acerrimi fuerunt hostes Judaeorum, adeoque Babyloniis juncti Judaeam everterunt: unde ipsi quoque gravi clade et excidio a Deo per eosdem Chaldaeos mulctati sunt, ut patet ex Abdia, et ex Jeremia, cap. xlix, et ex Ezechiele, cap. xxv, denique ex Isaia, cap. xxi, 5, sed obiter; unde hic rursum fusius de ea agit. Perstringit ergo Propheta hic superficie tenus cladem et excidium Idumaeorum per Chaldaeos: verum per illud symbolice intendit significare cladem et exitium omnium impiorum in die judicii: huic enim soli convenit, quod dicitur vers. 10, quod ardebit in aeternum, et in saecula saeculorum. De quo mox plura.
6. Incrassatus est (gladius Dei) adipe, de (clarius pro de Vatablus vertit, et) sanguine agnorum et hircorum. — Solet culter, quo jugulantur pingues oves, repleri, et quasi incrassari, earum tam adipe quam sanguine: per hoc autem significat, quod Deus gladio Chaldaeorum transfodiet Idumaeos, ita ut gladius eorum cruentetur sanguine, et incrassetur adipe Idumaeorum. Per agnos, intelligit plebem; per hircos, duces et principes; per arietes, magistratus et ditiores, q. d. Nulli aetati, sexui aut gradui parcet hostilis gladius, sed in omnes promiscue desaeviet.
Victima enim Domini in Bosra. («Victima,» sive sacrificium significat caedem et stragem: quia sacrificium non fit sine caede, q. d. Caedem facturus est Deus in Bosra urbe primaria Idumaeae, ut impios in ea per Chaldaeos efferat et mactet divinae suae justitiae: unde explicans more Hebraeo (quod in Psalmis frequens est) subdit): et interfectio magna in terra Edom. — Bosra metropolis Idumaeae, ita dicta est hebraice tum ab ubertate vindemiæ, et patebit cap. lxiii, 1; tum a murorum firmitate, inquit S. Hieronymus; unde Psalm. cvii, 11, pro eo quod habemus: «Quis deducet me in civitatem munitam?» hebraice est: «Quis me deducet ad Bosram?» Hinc a Bosra per metathesin dicta est Byrsa arx Carthaginis munitissima, non autem a Graeco βύρσα, id est corio: Carthaginenses enim orti a Phoenicibus, non Graeca, sed Phoenicum sive Punica lingua, quae Hebraeae affinis est, teste S. Augustino, locuti sunt.
Versus 7: And the unicorns shall come down with them, and the bulls with the mighty. — He calls t...
Jam symbolice, per «Bosra» et «Edom» accipe totum mundum crassum, terrenum, sanguineum, et solidatum, qui in fine peribit. «Edom» enim significat rubeum, «Bosra» munitum, inquit S. Hieronymus, in ultimo cap. Joelis, licet hic aliter explicet. Edom enim sive Esau inhiavit sanguini et morti fratris sui Jacob. Inepte Judaei per Idumaeos accipiunt Romam et Romanos, ut dixi cap. xxi, 11. Porro Arias Montanus per Bosram (quae hebraice significat munitam) accepit Romam Ethnicam, quae Gentium erat arx munitissima. Porro incendium interpretatur de igne Evangelico, qui corda Romanorum fide et amore Christi succendit. Fumum autem exponit de incertis fabulis, et statuis, idolis, fanis, post conversionem in urbe monumenti causa relictis. Huc accedit Alcozar in Apocal. xiv, 11, notat. 5, qui per ignem accipit vindictam Dei, ex qua quasi fumus prodiit Dei laus et gloria: vindictam, inquam, quam Deus sumpsit de Romanis, tum infidelibus, eos ad gehennae ignes damnando; tum fidelibus, et S. Petro credentibus, quos igne charitatis succendit. Verum haec duplex vindicta valde dispar et contraria est; adeoque si prior est litteralis, posterior litteralis, imo allegorica, esse nequit: nec enim ignis gehennae allegorice significare potest ignem charitatis.
Versus 8: The year of recompenses for the judgment of Sion — that is, against Sion, say St. Jerom...
7. Et descendent unicornes et tauri cum potentibus. — Unicornes et tauros vocat Idumaeos viribus robustos, et armis validos: potentes vocat divites et honoratos, q. d. Hi omnes cadent cum imbelli plebe, descendentque ad orcum. Sic Christus patiens orat, Psalm. xxi: «Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam:» unicornes vocat potentes et crudeles Pontifices, Scribas et Pharisaeos.
8. Annus retributionum judicii Sion, — id est contra Sion, inquiunt S. Hieronymus, Cyrillus, S. Thomas, Hugo, Adamus et Forerius. Putant enim ipsi Prophetam hic a clade Idumaeorum transire ad cladem Hierosolymae et Judaeorum futuram per Romanos. Verum melius Chaldaeus, Lyranus, Vatablus, Montanus et Sanchez, judicium Sionis interpretantur judicium, id est vindictam, quam pro Sione, id est Judaeis, Deus exercebit contra Idumaeos: illos enim haec omnia spectant. Unde cum Vatablo sic quoque verti potest: Annus repensionum rixae cum Sion, id est annus quo rependet Deus talionem Idumaeis, qui jugiter rixati sunt et belligerarunt cum Judaeis.
Versus 9: And its torrents (of Idumaea) shall be turned into pitch. — It is a hyperbole, that is ...
Symbolice: «Annus retributionis judicii Sion» erit in fine mundi, quando Deus judicabit, id est vindicabit et puniet injurias ab impiis factas Sioni, id est Ecclesiae, et Sanctis Dei electis.
9. Et convertentur torrentes ejus (Idumaeae) in picem. — Est hyperbola, q. d. Idumaea tam in torrentibus quam in campis ita desiccabitur, ut instar picis et sulphuris sit arsura, ignem in eam immittente Chaldaeo; hoc est, omnino vastabitur et cremabitur. Alludit ad Idumaeae vicinam et situ et scelere et clade Sodomam, quae sulphureum habet solum, et igne ac sulphure coelesti conflagravit.
Porro symbolice significatur hic Idumaeam, id est impium mundum comburendum igne conflagrationis, qui tantus erit, ut videantur ubique esse torrentes ignis, picis et sulphuris, q. d. Ignis conflagrationis ex pice et sulphure conflatus omnia implebit, et damnatos secum in gehennae incendium convolvet; «non exstinguetur in aeternum.» Hoc enim proprie competit gehennae, improprie tantum Idumaeae: haec enim in aeternum dicitur arsisse tantum hoc sensu, quod diu et longo tempore arsit.
Versus 11: The pelican and the hedgehog shall possess it, and the ibis. — It is a catachresis sign...
Moraliter, disce hic terram, quae suis deliciis fertilis, homini fuit in luxum, hic eidem abutenti verti in luculentum ignem et tormentum. Ita Sodoma fertilissima ob libidinem incolarum versa est in mare mortuum, fumans et salsissimum.
11. Possidebunt eam onocrotalus, et ericius, et ibis. — Est catachresis significans summam Idumaeae, id est mundi, vastitatem et desolationem, ita ut hominibus vacua, feris, si quae sint, habitanda relinquatur.
Et extendetur super eam mensura, — q. d. Deus certo et exacto judicio aequans demeritis poenas, item certa sententia, destinatione et designatione (haec enim est mensura) eam vastabit, et gloriam ejus annihilabit. Haec ergo vastitatis mensura erit «et perpendiculum in desolationem,» id est, erit quasi linea fabrilis in terra extensa, ut juxta eam plane desoletur, radatur et solo aequetur. Est metaphora a linea sive perpendiculo fabrorum, qua domos erigendas aut diruendas dimetiuntur, ut juxta eam praecise eas erigant vel diruant. Unde Vatablus vertit, extendet super eam regulam inanitatis, et lapides vacuitatis; vel ut alii, lapides perpendiculares vanitatis. Sic Isaia, cap. xxviii, 17, dicitur: «Ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura;» hebraice לקו lakav, quod Noster hic vertit pariter «mensura.» Sic II Reg. viii, vers. 2, de Davide dicitur: «Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum,» q. d. David plane humiliavit et prostravit Moabitas, adeo ut eos quasi in terra jacentes funiculo dimetiri posset. Porro duas eorum fecit sortes, sed cum mensura justitiae et aequi principis, unam occidendorum, alteram servandorum. Vide ibidem Cajetanum. Vide et ea quae dixi cap. xviii, vers. 2.
Pro in desolationem hebraice est תהו וכהו tohu vabohu, quo nomine vocatur terra informis, creata primo die mundi, quod Noster, Genes. cap. I, vertit: «Terra autem erat inanis et vacua,» q. d. Idumaea, ejusque antitypa terra redigetur in die judicii per ignem in illam vacuitatem, nuditatem et informitatem, quam habuit initio mundi et creationis suae. Sic Virgilius ait: «Et campos ubi Troja fuit.»
Versus 12: Its nobles shall not be there (the nobles of Idumaea will be killed, or stripped, and l...
Hinc videtur parum esse probabile, quod aliqui censent terram post judicium exornandam suis plantis, arboribus, fructibus, etc., instar paradisi terrestris, ut in eo jucunde vivant parvuli sine baptismo in peccato originali mortui.
12. Nobiles ejus non erunt ibi (nobiles Idumaeae occidentur, aut spoliabuntur, et abducentur a Chaldaeis, aeque ac ignobiles. Unde reliquiae gentis excisae) regem potius invocabunt, — id est optabunt sibi in tanta desolatione ducem, qui rebus afflictis succurrat: sed nemo volet rempublicam perditam gubernandam capessere.
Aliter Lyranus; per «regem» enim accipit Nabuchodonosor, qui vastavit Idumaeam: hunc enim invocarunt victi et supplices Idumaei. Pari modo in fine mundi post plagas praevias extremo excidio, quae describuntur Apoc. viii et ix, reliquiae hominum optabunt sibi regem, vel Antichristum, vel eo occiso alium similem monarcham potentissimum; sed frustra: ipse enim cum omnibus suis principibus, id est omnis ejus fortitudo, pompa, opes et gloria ad nihilum redigentur.
Versus 13: And thorns and nettles shall spring up in its houses. — To the letter these things and ...
Aliter distinguunt et vertunt Hebraea, Vatablus, Forerius et alii, sed eodem sensu jam dicto.
13. Et orientur in domibus ejus spinae et urticae. — Ad litteram haec et sequentia vera fuerunt in Idumaea vastata; symbolice, orbe cremato, significant summam fore vastitatem.
Et paliurus. — Est genus spinae et rubi, inquit Plinius, lib. xxiv, cap. xiii, de quo Virgilius, ecleg. v:
Versus 14: And demons shall meet with onocentaurs, etc. — Note that the Centaurs, according to Pin...
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.
14. Et occurrent daemonia onocentauris, etc. — Nota Centauros juxta Pindarum et Plutarchum apud Gesnerum, cap. De equo, prognatos esse ex Centauro Ixionis filio, cum equabus Magnesiis congrediente: hinc enim filios natos esse, qui superne patri homini, inferne matri equae similes essent. Idem Gesnerus, cap. De asino, ex Plutarcho, Aeliano et Volaterrano, refert onocentaurum esse animal collo, pectore, mammis mulieribus, et humeris, brachiis ac digitis humanis, sed dorso, lateribus et pedibus asininis, uti et colore cinereo. Verum Doctores has fabulas vulgi fama et credulitate traditas rident. Unde nota cum S. Hieronymo S. Scripturam vel Interpretem nostrum, et Septuaginta hic et alibi, subinde alludere ad fabulas Poetarum. Sic Judith xvi, 8, alludit ad fabulam Titanum; ait enim: «Nec filii Titan percusserunt eum (Holofernem), sed Judith.» Sic Job xlii, 14, pro cornu stibii Septuaginta vertunt, cornu Amaltheae (quae fingitur esse capra Jovis). Sic hic nominat «lamias» et «onocentauros.»
Fabula ergo de onocentauris inde orta videtur, quod rex Thessalus jusserit, ut homines equis insidentes tauros oestris percitos et fugientes longis hastis pungerent, itaque in urbem cogerent. Unde priscis rudibus hominibus res nova et insolens, scilicet vir equo aut asino insidens, una visa fuit natura, unum animal mixtum ex equo vel asino et homine, scilicet centaurus. Hinc centauri dicti sunt ἀπὸ τοῦ κεντεῖν, id est pungere, stimulare, et taurus; centaurus ergo est qui stimulat taurum. Adde ἵππος, id est equus, fiet hippocentaurus: adde ὄνος, id est asinus, fiet onocentaurus. Rem hanc narrat Servius, lib. III Georgic., et ex eo Leo Castrius, Henricus Stephanus, voce centaurus, et Gesnerus. Addit Servius: «Alii dicunt centaurorum fabulam esse confictam, ad exprimendam humanae vitae velocitatem, quia equum constat esse velocissimum.» Per onocentauros ergo hic accipe spectra talia vel daemones, qui haec monstra et larvas induunt, ut partim homines, partim equi vel asini esse videantur; idque ad hoc ut homines territent et ludificent. Id patet ex Vita S. Antonii apud S. Athanasium: vidit enim Antonius quaerens S. Paulum primum eremitam in deserto bestiam pube tenus humanam, quae deinde in asinam desinebat, quam ille irridens signo crucis fugavit. Porro quod Plinius, lib. VII, cap. iii, ait se vidisse hippocentaurum in melle allatum ad Claudium Caesarem, certum est fuisse monstrum marinum vel terrestre, partim equo, partim tauro simile, diversum a nostris hisce: unde nec ipse ejus formam exprimit.
Et pilosus clamabit alter ad alterum. — Hebraice, vir ad proximum suum: vir, id est quisque; hebraice enim vir significat distributionem, et pariter multitudinem. Porro pilosi sunt iidem daemones, specie hircorum hirsuti, quos vetustas Faunos et Satyros dixit; unde Chaldaeus vertit: Daemones inter se colludent (et, ut dixit cap. xiii, 21, saltabunt). Nota: Gaudent et assistunt choreis daemones. Unde Conrardus Clingius De Locis Theolog., cap. De Chorea: «Chorea, ait, est circula cujus centrum est diabolus, circumferentia omnes angeli ejus;» et Basilius hic, in cap. xiii, tradit saltationes didicisse homines a daemonibus.
Nisi malis monstra haec esse genus simiarum cum Gesnero, aut esse animalia prognata ex incesto hominis cum capra et bestiis congressu; quale delatum fuisse Alexandriam asserit S. Hieronymus in Vita S. Pauli eremitae: licet dubitet, et merito, an animal, an daemon fuerit illud alterum, quod visum est S. Antonio: nam ratione et voce humana cum eo collocutum est, cum tamen bestiam vocet, certumque sit non fuisse hominem.
Moraliter S. Gregorius, VII Moral. xii: «Dracones, ait, sunt mali, struthiones hypocritae: onocentauri lubrici et elati, qui subjecti luxuriae vitiis, inde cervicem erigunt unde humiliari debuerant. Pilosus clamat alter ad alterum, cum culpa praecedens subsequentem, v. g. gula libidinem, invitat.»
Ibi cubavit lamia. — Lamiae sunt daemones succubi, vel illorum spectra, quae Empusae dicuntur: unde sunt mulierum forma, quae ad venerem homines illicere feruntur, ut eos devorent: tale enim phantasma Menippum illexisse narrat Philostratus, lib. IV, in Vita Apollonii: et harum forma penitus fabulosa a Plutarcho, Aristophane et Eustathio describitur. Dictae sunt lamiae a λαιμός, id est guttur; vel a Lamia, crudeli illa regina Pontica, quae gravidarum mulierum alvos caedebat, et extractos inde pueros vorabat, de qua Aristoteles in Ethicis, et Clemens Alexandrinus in Protrepticis; aut, ut Diodorus, Phavorinus et Suidas, a Lamia, regina in Asiae monte apud Automolas, quae cum filium amisisset, prae zelotypia omnes aliarum matrum filios jussit occidi. Alii lamias dictas volunt quasi lanias, a laniando. Hinc lamiae vocantur larvae nocturnae, sive μορμολύκεια, quibus nutrices pueros territant, quasi puerperae infestae pueros vorent. Omnino autem verisimile est stultos, timidos (nam sicut amantes sibi somnia fingunt, sic et timentes) et superstitiosos olim homines varia et inania phantasmata, aut varias apparitiones et daemonum species naturali animalium generi temere annumerasse, imo affixisse multa: sicut facit pictor, qui humano capiti cervicem jungit equinam. Ita de lamiis sentiunt Strabo, Lucilius apud Lactantium et Gesnerum.
Certe vox hebraea לילית lilit a ליל lil, id est nocte, nocturnum spectrum aut monstrum significat. Quocirca Chaldaeus lilit, noctuam vertit, sive noctivagam.
Secundo, lamiae possunt hic accipi stryges et sagae, quae pueros intoxicant et necant: hae enim suos coetus in his desertis agere solent. Vide nostrum Delrio in Magicis.
Tertio, Dionysius, Chrysostomus in Historia Libyca, lamias docet esse feras, facie et corpore ad umbilicum muliebri, earumque imum in draconem desinere; has mammis et sibilo homines allicere, et accedentes arripere, necare ac vorare. Ut ut est, lamias non modo mulieres, sed et bestias esse, vel has, vel generis simiarum, ut vult Gesnerus, aut alias, sive veras, sive vulgo creditas, patet Thren. iv, 3: «Sed et lamiae nudaverunt mammam:» ubi pro lamia hebraice est תנין tannin, id est draco, vel quodvis saevum et immane monstrum catulos nutriens. Ita Lyranus, Glossa, Haymo et S. Hieronymus ibi, q. d. Jeremias: Cum feris etiam truculentissimis, quales historiae, fabulae, aut vulgus tradit esse lamias voracissimas, non desit in catulos materna pietas; illa tamen defuit mulieribus Hierosolymitis, quae prae fame etiam proprios filios voraverunt. Sic hic Isaias ait, q. d. Orbis hic et locus post judicium ita erit desertus, ut ferarum tantum, daemonum, spectrorum et larvarum habitaculum sit, aut esse possit, quae vetustas fabulose mirae formae esse credidit, et nominavit onocentauros, faunos et lamias: imo soli damnati et daemones, nunc onocentauri, nunc lamiae, nunc ericii, nunc milvi, nunc draconis formam assumentes (ut territent homines, praesertim damnatos: uti simili forma terrere voluerunt S. Antonium, et alios Sanctos), habitabunt in terra, id est in gehenna, quae ima et concava terrae portio est: nam convexa et extima superficies plane deserta erit et vacua, tam hominibus quam animalibus et daemonibus. Sicut ergo Sancti gaudebunt non tantum in anima videndo Deum, sed etiam corpore videndo humanitatem gloriosam Christi: ita et damnati cruciabuntur non tantum in anima, videndo tot cruciatus; sed et in corpore, videndo horrenda daemonum spectra. Tam enim oculi corporis quam mentis vel peccarunt vel sancte vixerunt: par ergo est, ut suam quoque habeant poenam vel praemium. Hinc pictores hos monstrosos daemones larvis bestiarum indutos, pingunt in inferno horribili forma. Id inter alios diserte docet noster Joannes de Salas in III, Quaest. V, art. 5, tract. 2, disp. 14, sect. xiv, num. 113, idque confirmat ex Sapient. xvii, 4, ubi de Aegyptiis in plaga tenebrarum ait: «Personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant:» haec enim erant typus et praeambulum inferni et damnatorum; et Job xx, 25: «Vadent, et venient super eum horribiles;» et Deuter. xxxii, 24: «Dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.» Pari modo probabile est Angelos in coelo assumpturos corpora speciosa ex aethere, quibus pascant oculos Beatorum, ut ab eis videri, et ore ad os loqui possint. Hoc enim videtur poscere amicitia, et arctissima unio et communicatio, quae erit inter Angelos et homines beatos, quasi concives coeli. Rursum hoc videtur mereri mortificatio sensuum, et angelica vita quam
in hac vita egerunt Sancti hac spe, ut Angelorum consortio in coelis fruerentur: alioqui enim sensus Beatorum nullum ex Angelis reciperent gaudium, imo in nulla re cum illis communicarent; itaque inter Angelos et Beatos tantum esset communicatio quoad mentem, non quoad corpus.
Tertio, quia Angeli omni modo cupiunt laudare Deum: ergo non tantum mente, sed et corpore et ore assumpto (hoc enim assumere possunt) eum laudabunt: perinde ut nos non tantum voce, sed et organis aliisque instrumentis musicis laudamus Deum. Quarto, quia Isaias, cap. vi, vidit Seraphim specie hominum in coelo: simili specie Ezechiel vidit Cherubim, cap. I, et S. Joannes Angelos, passim in Apocalypsi. Denique saepius visi sunt Angeli humana forma deferentes animas sanctas defunctorum in coelum, atque sensibilem melodiam hymnosque suavissimos Deo canere sunt auditi. Ita diserte docent Salas loco citato, et S. Anselmus in Elucidario, ac Viguerius, cap. xvi, § 4, vers. 36. Et noster Lessius, lib. XIII De Divinis Attributis, cap. xxii, num. 32, agens de die judicii extremi: «Valde credibile est, inquit, Angelos omnes apparituros in corporibus splendidis; alioqui haec Christi gloria et potentia non posset videri ab impiis, quorum tamen causa praecipue exhibebitur, neque externam ejus majestatem (quam describere vult Scriptura, ille exercitus augeret. Cum ergo innumerabilis sit Angelorum multitudo, longe lateque supremas aeris regiones undique per multa millia milliarium usque ad coelos ipsos replebunt, et immensi exercitus speciem praebebunt;» et num. 134: «Valde credibile est, etiam daemones in corporibus apparituros: vel quia alioqui ab impiis videri non possent, vel quia pertinet ad Christi gloriam et impiorum confusionem, ut videantur.» De his Virgilius canit, lib. VI Aeneid.:
Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, Et centumgeminus Briareus, ac bellua Lernae Horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones, Harpyaeque, et forma tricorporis umbrae.
Similia habent alii Poetae.
Versus 16: Search diligently in the book of the Lord. — In Hebrew it is, count over, supply, the e...
Symbolice, Leo Castrius ex S. Basilio, Athanasio, Theodoreto, Ambrosio et Gregorio, per onocentauros, faunos et lamias, vitia et peccata accipit: haec enim sunt maxima monstra et spectra, per quae homo in feras, imo in daemonem degenerat: aut certe intelliguntur, ait, ipsi daemones monstrosorum criminum suggestores, vel eorumdem patratores homines impii, quorum habitaculum erit Judaea, imo terra tota in fine mundi.
16. Requirite diligenter in libro Domini. — Hebraice est, recensete, supple, mala hic recensita, aut potius animalia vel monstra jam dicta, q. d. Cum eveniet desolatio Idumaeae, quam hoc libro et capite descripsi, requirite ex hac prophetia, num hic posita et commemorata mala et supplicia, aut potius animalia, sint in ea et degant; invenietis sane ne unum quidem deesse, q. d. Reipsa videbitis certissima et verissima me praedixisse de excidio Idumaeae: haec enim proprie spectant vastitatem Idumaeae, sub qua intelligit totum mundum et coetum impiorum, in quo sub diem judicii, ante plenum ejus excidium, haec eadem contingent.
Librum Domini vocat hanc Isaiae prophetiam dictatam a Deo. Ita S. Thomas, Hugo et Lyranus. Alii intelligunt prophetiam Amos, cap. I, et Davidis, Psalm. cxxxvi, et Balaam, Numer. xxiv, 18, qui hoc idem Idumaeae excidium praedixerunt.
Versus 17: And He Himself has cast the lot for them (for the animals or monsters), — that is to sa...
Alter alterum non quaesivit, — q. d. Aliquod horum monstrorum vel suppliciorum non defuit, ut a socio quaerendum esset: quia spiritus vindictae Dei haec omnia studiose congregavit.
17. Et ipse misit eis (animalibus vel monstris) sortem, — q. d. Deus jam dictis animalibus et monstris divisit Idumaeam, cuique dedit suam sortem, locum et mensuram, quasi proprii et perpetui ejus incolae essent futuri. Hac ergo phrasi significat vastitatem Idumaeae diuturnam fore. Unde addit: «Usque in aeternum.» Vide dicta vers. 10.