Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Isaias prophetiam suam de Sennacherib confirmat historia de eodem, qua narrat hoc capite et sequenti ita omnia evenisse uti ipse praedixerat. Eadem recensetur, IV Reg. cap. xviii, et duobus sequentibus. Hoc ergo capite Rabsaces a Sennacherib missus ad Ezechiam eum hortatur ut se dedat, cum non possit resistere: nec confidat in ope Aegyptiorum, cum ipsi sint baculus arundineus; nec in ope Dei, cum ejus altaria everterit. Secundo, vers. 11, cum legati Ezechiae peterent a Rabsace, ut non loqueretur hebraice ad populum, sed syriace ad legatos, persistit superbus Rabsaces, populoque insultans eum ab Ezechia ad Sennacherib traducere conatur, dicens quod Deus non possit eos tutari, sicut dii aliarum gentium eas manu Sennacherib tutari non potuerunt.
Textus Vulgatae: Isaias 36:1-22
1. Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. 2. Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis. 3. Et egressus est ad eum Eliacim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis. 4. Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis? 5. aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? 6. Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum: cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo. 7. Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: nonne ipse est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Juda et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis? 8. Et nunc trade te domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum. 9. Et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Aegypto, in quadrigis, et in equitibus: 10. et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. 11. Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua: intelligimus enim: ne loquaris ad nos judaice in auribus populi, qui est super murum. 12. Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad Dominum tuum et ad te misit me Dominus meus, ut loquerer omnia verba ista; et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum? 13. Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. 14. Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. 15. Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberavit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. 16. Nolite audire Ezechiam: haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam: et bibite unusquisque aquam cisternae suae, 17. donec veniam, et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. 18. Nec conturbet vos Ezechias dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii Gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? 19. Ubi est Deus Emath et Arphad? Ubi est Deus Sepharvaim: numquid liberaverunt Samariam de manu mea? 20. Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? 21. Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei. 22. Et ingressus est Eliacim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis, ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
1. Super omnes civitates. — «Super,» id est contra: hoc enim est Hebraeum על al.
Misit rex Assyriorum Rabsacen. — Fabulantur Hebraei hunc Rabsacen fuisse filium Isaiae, eo quod locutus sit hebraice, vers. 13, et quia alter Isaiae filius relictus vocatus est, cap. vii, 3, Jasub, quasi alius ad Assyrios transfugisset. Hanc fabellam referunt hic S. Hieronymus et Auctor De Mirabilibus S. Scripturae apud S. Augustinum, lib. II, capite xxvii.
Versus 2: With a heavy force. — That is, with a great retinue, with many soldiers, to display the...
2. In manu gravi. — Id est cum comitatu magno, cum milite multo ad ostendendam potentiam Assyriorum. Licet enim Sennacherib exercitum penes se retineret, tamen misit insignem militum manum cum Rabsace ad percellendum Judaeos. Est enallage quantitatis continuae pro discreta: gravis enim sumitur pro multo hic, uti et alibi saepe. Vide dicta Exodi viii, 24.
Aliter Sanchez: «In manu gravi,» id est cum potestate magna, cum facultate ampla quam dedit ei Sennacherib, ut, quod ipse cum Ezechia transigeret, hoc rex ratum haberet: aut «in manu gravi,» id est cum legatione gravi, id est minarum et contumeliarum plena.
Eliacim. — De Eliacim et Sobna dixi cap. xxii, 15 et 20.
Versus 3: The recorder. — Vatablus translates: historiographer; Lyranus: chancellor; in Hebrew it...
3. A commentariis. — Vatablus vertit, historiographus; Lyranus, cancellarius; hebraice est מזכיר mazkir, id est commentator, commemorator, qui rem in mentem et memoriam revocat. Erat id officii apud reges Judaeorum et Persarum, ut patet Esther vi, 1, quo quis regi suorum facinora, merita, gesta, publicas necessitates, et quidquid regem meminisse oporteret, in pugillaribus aut diariis consignaret, eique suo tempore legeret, aut in memoriam revocaret. Ita Forerius. Non ergo erat hic scriba regis: nam scriba erat Sobna, uti praecessit.
Versus 5: You have departed from me. — For Ahaz, the father of Hezekiah, had surrendered himself ...
5. Recessisti a me. — Achaz enim pater Ezechiae dediderat se regi Assyriorum, IV Reg. xvi, 7. Sed Ezechias Deo nixus hoc jugum excussit et rebellavit, ut dicitur IV Reg. xviii, 7.
Versus 6: You trust upon a staff of reed — upon Egypt. He alludes to the reeds which abound there...
6. Confidis super baculum arundineum, — Super Aegyptum. Alludit ad arundines quae abundant ibi in ripa Nili, q. d. Sicut arundo infirmior est, quam ut ei incumbentem sustineat, ut potius manum se apprehendentis compungat et perforet: ita erit et Judaeae Aegyptus, ejusque copiae et auxilium quod promittit.
Versus 7: Is it not He whose high places Hezekiah has taken away? — Rabshakeh slanders Hezekiah: ...
7. Nonne ipse est, cujus abstulit Ezechias excelsa? — Calumniatur Rabsaces Ezechiam: vitio enim ei vertit quod erat laudi dandum; nam excelsa auferri jusserat Deus: sed forte hoc ignorabat Rabsaces. Quod si verum est, docet nos ipse, licet infidelis, idem quod Seneca, scilicet: «Deum obsequio in rebus prosperis nobis conciliandum, non criminibus irritandum, ut in adversis cum fiducia invocatus adesse velit.»
Versus 8: And now surrender yourself. — In Hebrew it is הערב hitareb, that is, as the Chaldean ha...
8. Et nunc trade te. — Hebraice est הערב hitareb, id est, ut Chaldaeus, commiscere, conjungere, paciscere et ini foedus, scilicet tradendo te in vassallum regi Assyriorum: ipse vicissim te ut dominus tuebitur, ac tradet tibi duo millia equorum.
Vatablus vertit, da obsides domino meo regi Assyrio, daboque ego tibi equorum duo millia. Forerius vertit, oppignera dominum meum, id est devinci muneribus, vel obsidibus, vel te in manus ejus tradendo: aut potius, depone quidquam cum domino meo, verbi gratia, ut ipse det bis mille equos si tu bis mille des ascensores, ut sit certatio inter Sennacherib et Ezechiam.
Versus 9: And you will not be able from yourself to furnish riders — not that there were not two ...
9. Nec poteris ex te praebere ascensores, — non quod Hierosolymae non essent bis mille cives, sed quod non essent bis mille equites, saltem ut putabat Rabsaces. Judaeis enim equitatus et equorum copia a Deo fuit vetita, Deut. xvii, 16. Vide ibi dicta.
Versus 10: Of one judge of a single place — that is, of a satrap or prefect of a single province, ...
10. Judicis unius loci, — id est satrapae aut praefecti unius provinciae, ut dicitur Esther, cap. iii, vers. 12.
Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. — Mentitur superbus licentia regia. Nam Deum non voluisse per Sennacherib perdere Jerusalem, sed potius perdere ipsum Sennacherib, patet ex eventu: potuit tamen velle Deus, ut Sennacherib eos invaderet, puniret et affligeret, idque vel per se, vel per prophetiam Isaiae revelare. Vide Can. XXXVI.
Versus 12: That they may eat dung. — That is to say: The Jews will shortly be so tightly besieged ...
12. Ut comedant stercora. — q. d. Judaei a me brevi tam arcte obsidebuntur, eoque penuriae redigentur, ut cogantur columbinis, quin et humanis excrementis vesci. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus.
Et bibant urinam pedum suorum. — Hebraice, aquam pedum suorum. Ita Hebraei modeste et honeste vocant urinam, quod ad pedes defluat: sicut aqua capitis, sunt lacrymae, Jerem. ix, 1. Sic Hebraei dicunt: Dux de inter pedes ejus, id est de genitalibus, quod Noster vertit, «de femore ejus,» scilicet prodiens et genitus, Genes. xlix, 10. Ita Forerius.
Versus 16: Make a blessing with me — not an active blessing (for the arrogant man despised this: f...
16. Facite mecum benedictionem — non activam (hanc enim homo arrogans contemnebat: nec enim optabat a Judaeis benedici), sed passivam, q. d. Dedite vos mihi, itaque gratiam et beneficentiam meam vobis conciliate, ut in vos benignus et beneficus sim. Unde Septuaginta vertunt, si vultis benedici; et Noster, IV Reg. xviii, 31, vertit: «Facite mecum quod vobis est utile;» et Leo Castrius: Facite, inquit, mecum benedictionem, scilicet vobis, et in commodum vestrum, q. d. Ita facite mecum vos mihi subdendo, ut inde vobis accedat benedictio, id est beneficentia mea. Hic sensus est genuinus. Servitutem, quae per se odiosa erat, benedictionis nomine tegit, ut magis ad se alliciat. Ita facit et daemon.
Secundo, Forerius «benedictionem,» inquit, id est copiam, largitatem, q. d. Ne sitis erga me parci, sed magnifice ac liberaliter mecum agite, nempe sine timore, fidenter ad me egredimini; vestri curam mihi meaeque fidei credentes: quod si feceritis, comedet quisque, etc., id est manebitis rerum vestrarum domini, libere rura vestra adibitis, carpetisque ficus, uvas et fructus vestros, meque pro hoste patrem et tutorem experiemini.
Tertio, alii, q. d. Gratificamini mihi in hac re.
Versus 22: With their garments torn — both on account of the blasphemy of Rabshakeh, to show by th...
22. Scissis vestibus, — tum ob blasphemiam Rabsacis, ut hoc ritu se eam detestari ostenderent, tum ut moerorem et luctum ob ruinas Rabsacis, et periculum urbi imminens testarentur.