Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Sennacherib a Jerusalem proficiscente contra Tharacam regem Æthiopiæ, Ezechias in morbum incidit, mortem ei mortem allaturum prædicit Isaias. Ergo flet rex, Deumque orat pro salute: Deus eum exaudit, vers. 4, adjicitque ad vitam ejus annos quindecim: insuper libertatem ab Assyriis promittit; atque ejus rei signum dat regressum umbræ in horologio Achaz per decem lineas. Quare lætus rex, vers. 9, canit Deo carmen eucharisticum, illudque in tabulis publicis exarari et proponi jubet.
Textus Vulgatae: Isaias 38:1-22
1. In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. 2. Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, 3. et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. 4. Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens: 5. Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos: 6. et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam. 7. Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: 8. Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat. 9. Scriptura Ezechiæ regis Juda, cum ægrotasset, et convaluisset de infirmitate sua. 10. Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum annorum meorum. 11. Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. 12. Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. 13. Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: De mane usque ad vesperam finies me: 14. sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me. 15. Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. 16. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. 17. Ecce in pace amaritudo mea amarissima: tu autem eruisti animam meam ut non periret, projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. 18. Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. 19. Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam. 20. Domine, salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. 21. Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. 22. Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
Versus 1: IN THOSE DAYS — namely in the 14th year of Hezekiah's reign, when Sennacherib departed ...
1. IN DIEBUS ILLIS, — scilicet anno regni Ezechiæ 14, quo Sennacherib ab Jerusalem profectus est contra Tharacam regem Æthiopum. Id ita esse patet ex eo, quod post Ezechias vixerit et regnarit annos 15, uti ei promittitur vers. 5; constat autem ex IV Reg. XVIII, 2, eum regnasse 29 annis: jam deme 15 a 29, restabunt 14. Anno ergo ejus 14, hæc contigerunt ante plenam Hierosolymæ liberationem, et cladem Assyriorum: hæc enim Ezechiæ promittitur vers. 6. Fallitur ergo Josephus, X Antiq. III, qui post cladem hanc ea contigisse scribit. Nam Deus eum signo regressus solis, promittit pariter liberationem ab Assyriis, Ezechiæ, vers. 5; ergo necdum ab iis liberatus erat.
ÆGROTAVIT EZECHIAS. — Morbum hunc Ezechiæ fuisse immissum, ne insolesceret de tanta victoria contra Sennacherib, non obtenta, sed obtinenda, utpote promissa a Deo cap. præced., docent S. Hieronymus, Cyrillus et Theodoretus; sic enim intumuit Ezechias mox ubi a morbo convaluit, uti patet cap. sequenti, et diserte dicitur II Paralip. XXXII. Auctor De Mirabil. S. Scripturæ, apud S. Augustinum, tom. III, lib. II, cap. XXVIII, secundam morbi causam addit: Quia forte, inquit, pro promissione ista et prophetia rex non satis gratus Deo exstiterat, nec dignas Deo gratias egerat. Adde Deum voluisse pium regem purgare, probare et perficere hac afflictione, ut ardentius se Deo conjungeret, eumque invocaret, uti fecit; itaque novis miraculis Deus tam suam quam Isaiæ et Ezechiæ gloriam illustraret, uti eum fecisse videbimus in decursu textus.
Quia morieris tu, et non vives, — scilicet si naturam et naturales causas spectes, q. d. Morbus tuus lethalis est: non est medicina quæ te curet; nisi Deus miraculo te sanet, moriere ex eo. Ita S. Augustinus, lib. VI De Genes. ad litteram, cap. XVII, tom. III: « Secundum, inquit, aliquas causas inferiores jam vitam finierat rex: secundum illas autem quæ sunt in voluntate Dei et præscientia, qui ex æternitate norat quid illo tempore facturus erat, et hoc vere futurum erat, tunc finiturus erat vitam quando vitam finivit. » Est enim duplex vitæ periodus: una a natura, altera a Deo constituta: hæc semper est certa et fixa, nec augeri aut minui potest; illa a Deo breviari vel ampliata vel breviata est.
Primo: « Quod pereant et discindantur quævis. » Secundo: « Fabro tamen plus inesse roboris. » Tertio: « Febrim denique et hunc domare. » Sicut ergo tres juvenes Hebræorum apud Darium disserverunt, quid esset fortissimum? atque primus dixit: « Forte est vinum; » secundus: « Fortior est rex; » tertius, scilicet Zorobabel: « Fortiores sunt mulieres: super omnia autem vincit veritas, » III Esdræ III, 10; ita et hic dicamus: Forte est ferrum, durum et indomabile; sed fortior est faber, qui illud cudit et domat: et fortissima est febris, quæ fabrum omnesque homines et reges domat et perimit; ideoque eos, licet superbos, flere et obsecrare cogit.
Antigonus rex postquam a gravi morbo convaluerat: « Hic morbus, inquit, submonuit nos ne animo efferamur, cum simus mortales. » Ita Plutarchus in Apophthegm. Ita sæpe levior morbus corporis pellit majorem animi, scilicet fastum et insolentiam. Anaxarchus ridebat Alexandrum, quod seipsum Deum faceret: cum autem in morbum incidisset Alexander, et ei medicus sorbitionem fieri imperaret, ridens Anaxarchus inquit: « At nostro Deo omnis spes in sorbitlatione patellæ posita est. » Nimirum morbus docuit Alexandrum non esse Deum, sed esse mortalem et moriturum. Ita Ælianus, lib. VIII.
Ita Blesilla, febri tacta, didicit sæculum ejusque pompas fastidire. Audi S. Hieronymum ad Marcellam, epist. 19: « Ezechias, ait, vicina morte terretur: et fusus in lacrymas, quindecim annorum spatio protelatur. Ita et nunc, mea Marcella, Blesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies jugiter æstuasse, ut sciret rejiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit. Venit et ad hanc Dominus Jesus, tetigitque manum ejus; et ecce surgens ministrat ei. Redolebat aliquid negligentiæ, et divitiarum fasciis colligata, in sæculi jacebat sepulcro: sed infremuit Jesus, et conturbatus in spiritu, clamavit dicens: Blesilla, veni foras. Quæ vocata surrexit, et egressa cum Domino vescitur, etc. Vidua nostra ante morosius ornabatur, et die tota, quid sibi deesset, quærebat ad speculum: nunc ad orandum festina consurgit, et tinnula voce cæteris Alleluia præripiens, prior incipit laudare Dominum suum. Flectuntur genua supra nudam humum, pulla tunica minus, cum humi jacuerit, sordidatur, » etc.
Theodoricus Coloniensis Archiepiscopus, prudentia et sanctitate illustris, quærenti Sigismundo Cæsari, quæ via recta ad cælum duceret, respondit: « Si tuam vitam ita institueris, uti facturum te promisisti dum calculus, aut podagra, aut alius morbus gravior te oppressit. » Nimirum morbus monet, et pene cogit capessere meliorem vitam. Ita Æneas Sylvius, lib. II Comment. De Gestu Alphonsi. Sed in multis verum est illud vulgare: Dæmon languebat, monachus tunc esse volebat: Ast ubi convaluit, mansit ut ante fuit.
Versus 2: TOWARD THE WALL. — Because he could not go to the temple, he turned his face toward the...
2. AD PARIETEM. — Quia ad templum ire non poterat, convertit faciem ad parietem templi, juxta quod Salomon palatium exstruxerat: vel absolute « ad parietem, » ne lacrymas suas assidentibus ostentare videretur, ait S. Hieronymus. Adde tertiam causam, ut attentius et liberius ad Deum preces funderet. Natura enim ita comparatum est, ut si quis preces nostras ad Deum audiat, ingenito pudore verecundemur; et pudor hic mentem orantis distrahat, deprimat, ejusque vim et fervorem incidat et hebetet.
Versus 3: I beseech You, O Lord, remember, I pray, how I HAVE WALKED BEFORE YOU IN TRUTH, AND WIT...
3. Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo AMBULAVERIM CORAM TE IN VERITATE, ET IN CORDE PERFECTO. — Magnam fiduciam orandi et impetrandi dat animus sibi bene conscius: « Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus, accipiemus ab eo, » ait S. Joannes, epistol. I, cap. III, vers. 21. Similia habent Tobias, cap. IV, vers. 12; Esdras, lib. II, cap. XV, vers. 19; Esther, cap. XIV, vers. 6. Unde S. Hieronymus hic: « Felix, ait, conscientia, quæ afflictionis tempore bonorum operum recordatur, » et S. Augustinus, Præfat. in Psalm. XXXI: « Pro spe, inquit, conscientiam posuit: ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit. Quomodo enim mala conscientia tota in desperatione est, sic bona conscientia tota in spe; » et S. Cyprianus, serm. De opere et eleemosyna: « Præclara, ait, et divina res salutaris operatio; solatium grande credentium, securitatis nostræ salubre præsidium, munimentum spei, tutela fidei, medela peccati. »
In corde perfecto, — idola destruens, templi valvas aperiens, serpentem æneum comminuens, etc. In hoc enim unius Dei cultu insignis et perfectus fuit; in aliis tamen nonnullis deliquit, quæ luget vers. 15.
ET FLEVIT EZECHIAS, — tum quia juvenis erat 39 annorum: juvenibus autem mors est acerbior; tum quia non habebat filium, quem relinqueret hæredem. Id colligimus ex eo, quod Manasses primogenitus ejus, et in regno successor, regnare cœperit patre mortuo anno ætatis 12. Ezechias autem post hunc morbum adhuc 15 annis regnavit; ergo necdum genuerat Manassen, sed is genitus est anno abhinc tertio: ita enim moriente patre erat 12 annorum. Ita S. Hieronymus, Josephus, Abulensis, Cajetanus et alii. Unde Auctor De Mirab. S. Script., lib. II, cap. XXVIII: « Flevit, inquit, rex, non quod de suo, utpote perfectus, merito in conspectu Conditoris sui incertus fuit; sed quia in Christi venturi generatione sui generis prosapiam in throno David lucernam non dereliquit. » Flevit ergo, quia non habebat prolem, ex qua nasceretur Christus, Abrahæ et Davidi promissus.
Vide hic quam morbus etiam potentes et reges domet ac humiliet. Exstat ænigma Diphili de tribus fortissimis, ferro, fabro et febre:
Versus 5: BEHOLD, I WILL ADD TO YOUR DAYS FIFTEEN YEARS. — From this it is clear that Hezekiah kn...
5. ECCE EGO ADJICIAM SUPER DIES TUOS QUINDECIM ANNOS. — Hinc liquet Ezechiam cognovisse annos vitæ, et consequenter annum mortis suæ, nimirum quod anno abhinc 16 moreretur. Quam ergo studiose illo anno ad mortem se comparavit! Si nobis hic annus esset fatalis, idque sciremus, quomodo ad eum nos compararemus? Nunc dubium est an sit futurus fatalis: quin pari studio ad eum nos comparamus? quin in re tanta a qua æterna pendet salus nostra, tutiorem in dubio partem eligimus? Sic Pontifex si ad annum 24 pontificatus perveniat, quasi certus est illum annum sibi fore ultimum. Experientia enim 1600 annorum docet verum esse istud quod Pontifici dicitur: « Annos S. Petri non videbis: » S. Petrus enim Romæ sedit 25 annis.
Versus 8: BEHOLD, I WILL CAUSE THE SHADOW TO RETURN, etc., ON THE SUNDIAL OF AHAZ — that is, cons...
8. ECCE EGO REVERTI FACIAM UMBRAM, etc., IN HOROLOGIO ACHAZ, — id est jussu Achaz patris Ezechiæ constructo. Hoc est primum horologium sciothericum, sive per umbram horas demonstrans, quod in historiis, vel sacris, vel profanis legimus. Fallitur ergo Plinius, lib. II, cap. LXXVI, dum ait: Umbrarum rationem, et quam vocant Gnomonicen, invenit Anaximenes Milesus, Anaximandri discipulus, primusque horologium quod appellant sciothericum, Lacedæmone ostendit. Nam Achaz diu præcessit Anaximenen: Achaz enim vixit sub primam Olympiadem; Anaximenes autem, uti et reliqui Græciæ sapientes, circa quinquagesimam; ergo ducentis pene annis Achaz præcessit Anaximenen. Quare rationem hanc horologiorum a primis illis patribus (quod et de aliis scientiis affirmat Josephus) originem traxisse crediderim, eamque sensim ad Ægyptios, ab his ad Græcos, a Græcis denique ad Latinos pervenisse. Ita noster Clavius, lib. I Gnomonices, pag. 7. Nam Latinos serius horologiis uti cœpisse docet Plinius, lib. VII, cap. LX: « Princeps, ait, Romanis solarium horologium statuisse, ante duodecim annos quam cum Pyrrho bellatum est, ad ædem Quirini, L. Papirius Cursor, cum eamdem dedicaret a patre suo votam, a Fabio Vestali proditur. » Fuit hoc sub primum bellum Punicum. Hinc rursum ab Hebræo אור or, id est lux et sol lucens, Ægyptii annum et solem vocarunt Horum. Inde Græci quatuor anni primarias partes, ac tandem diem, denique notam diei partem, quam horam vocamus, ωρα vocarunt. Ita ex P. Clavio noster Voellus, lib. I De Horologio, cap. I, in scholiis. Indeque Horus Ægyptius, qui scripsit Hieroglyphica, vocatus est Horus Apollo. Horus enim idem est quod Apollo, id est Sol.
Quæritur, primo, an solum umbra retrocesserit in horologio Achaz, an vero etiam sol, et consequenter ejus umbra per totum orbem? Vatablus, Burgensis, Arias Montanus, et quidam alii putant tantum umbram regressam esse in horologio Achaz. Hoc enim tantum proponit Isaias, et hoc solum ex suo lecto spectare poterat moribundus rex, idque fuse probat Sanchez. Potuit autem facere Deus, ut umbra solis regrederetur, non ipse sol. Nam facile impedire potuit solares radios, ut non spargerent lucem in stylum horologii, nisi ab ea tantum parte, ex qua umbra adversa jaceretur in lineas ab Isaia designatas: quo facto necesse erat umbram ad illas jaci, non ad alias, et ita quasi regredi. Verum contrarium, scilicet non tantum umbram, sed et solem ipsum a Deo retroactum et reductum fuisse, communiter docent Patres et Interpretes, ut S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Haymo, Lyranus, Hugo, Adamus et alii, ac nominatim S. Dionysius ad Polycarpum, et P. Clavius loco mox citando.
Hæc sententia probatur primo, ex II Paralip. XXXII, 31, ubi dicitur Babylonios venisse ad Ezechiam, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram (« Portentum autem hoc non potest esse aliud, quam regressio solis, ut communiter docent Interpretes: nam cædes exercitus Sennacherib posterius, » scilicet secundo abhinc anno, « contigit, ut dixi cap. XX, 2 »); ergo etiam in Babylone visa est regressio umbræ, procedens ex regressione solis: cujus miraculi causam esse in Judæa cum Babylonii rumore percepissent, eo legatos miserunt, qui eam cognoscerent. Secundo, quia idipsum clare ait hic Isaias, dicens vers. 8: « Et reversus est sol decem lineis, » etc. Idem diserte asserit Ecclesiasticus, cap. XLVIII, vers. 26. Tertio, quia talia horologia, in quibus sola umbra retrocedat, naturaliter erigi possunt ubivis locorum « videlicet, si ita erigantur plana, ut altitudinem poli habeant minorem quam graduum 23 1/2. Unde ubi ea est altitudo, scilicet inter Æquatorem et alterutrum Tropicorum, Cancri scilicet aut Capricorni, naturaliter id accidit. » Hujus rei demonstrationem habet noster P. Clavius in Fabrica instrumenti ad horolog. cap. XXI (ubi et recte refutat Petrum Nonium asserentem, talem ac proinde naturalem fuisse regressum umbræ in hoc horologio Achaz, cum constet fuisse miraculosum). Neque id mirum: nam sicut pro ratione situs, aliæ regiones umbras habent dextras, aliæ sinistras; unde illud Lucani: Ignotum vobis, Arabes, venistis in orbem, Umbras mirati nemorum non ire sinistras. (Ubi Arabum qui auxilio venerunt Pompeio contra Cæsarem, umbras Australes in Arctoas, sive nostrates, repente mutatas esse asserit. Nam hos Arabes, priusquam egressi erant zonam torridam, umbræ sequebantur, post egressum vero præcedebant. Poetæ enim totum hemisphærium ab Æquatore ad Aquilonem vocant dextrum, alterum vero et adversum vocant sinistrum; licet secus, imo prorsus opposito modo hæc nominent Geographi et Astronomi.) Ita et in certa loci positione, certoque solis respectu fieri potest, ut umbra nunc sole progrediente progredi, nunc sole se gyrante regredi videatur. Hoc ergo naturale est. Hic vero non naturale quid, sed stupendum miraculum datum fuit Ezechiæ pro signo. Denique ex hac historia Poetæ fabulam sumpserant de solis curru retroacto. Unde canit ille: Aversos solis dum regeremus equos.
Quæritur, secundo, an decem hi gradus, quibus retrocessit umbra, sint decem horæ? Negant Cajetanus et Abulensis, putatque Cajetanus dimidias tantum fuisse horas. « Ratio est, quia si decem gradus decem essent horæ, non potuisset umbra progredi decem horis, et etiam regredi decem horis, uti proponit Isaias: » alterutro enim facto, scilicet vel in progressu, vel in regressu umbræ ad decem horas, fuisset profunda nox, cum nulla est umbra. Ex adverso, solem decem horis retrocessisse docet S. Dionysius, epist. ad Polycarpum; Auctor Mirabil. S. Scripturæ, lib. II, cap. XXVIII; Chaldæus, Beda, Angelomus et Eucherius in IV Reg. cap. XX, 7. Ratio est, quia 10 gradus vel lineæ ordinarie in horologiis integras horas significant. Ad rationem Cajetani respondent umbram metonymice pro sole accipi, q. d. Vis ut sol progrediatur decem horis, fiatque profunda nox; an ut regrediatur a loco ubi jam est, scilicet prope occasum, ad locum ubi mane fuit ante decem horas? Verum sententia Cajetani conformior est verbis Scripturæ, quibus ait IV Reg. XX: « Vis ut umbra revertatur? » non autem ut sol, idque in horologio: hoc autem noctu fieri non poterat. Decem ergo lineæ sunt quinque horæ, quibus per diem tam ascendere quam regredi poterat umbra; et hoc est quod ait Isaias: « Et reversus est sol (scilicet per suam umbram) decem lineis per gradus quos descenderat » (in horologio). Adde, quod hic descensus per decem lineas, fuit datus Ezechiæ in signum; ergo ab ipso notari et spectari potuit plene et per omnia: hoc autem solum fieri potuit in sententia Cajetani. Denique Josue X, dicitur, quod imperante Josue stetit sol, « et una dies facta est quasi duo, non fuit antea nec postea tam longa dies. » Hoc autem falsum erit, si hæc dies Ezechiæ fuerit 32 horarum: sic enim hæc dies fuisset pene tam longa quam tres dies. Ad rationem S. Dionysii respondeo, in horologio Achaz, uti et in nonnullis nostratibus, horas fuisse notatas per semisses, hoc est dimidiatas.
Quæritur, tertio, an regressio solis facta sit subito, an successive motu solis ordinario? S. Dionysius loco citato putat solem sensim retrocessisse, impendisseque in recessu hoc decem horas, ac totidem horis rursum eodem progressum esse, ita ut dies hic auctus sit ad viginti horas, fueritque universim 32 horarum. Alii, et forsan probabilius, putant retrocessisse solem in momento; vel certe celerius solito, verbi gratia quinque horas impendisse in regressione; ut cum decem aliis, quibus rursum juxta ipsos descendit, quindecim fiant horæ, quibus dies hic aliis major fuit; ut tot accesserint diei horæ, quot Ezechiæ anni vitæ: « Ratio est, quia, si ordinario motu motus fuisset sol, non apte proponeret Isaias, an velit regredi solem, an progredi decem horis, quasi utrumlibet sit signum miraculosum; quia in progressu solis ordinario nullum est miraculum, sed tantum in momentaneo vel subito. » Fuit ergo dies hic juxta ipsos vel 22, vel 27 horarum. Porro Torniellus, anno mundi 3322, num. 6, censet diem hunc cæteris fuisse majorem decem horis.
Dices: Ezechias in progressu umbræ nullum videtur agnoscere miraculum; ait enim: « Facile est crescere umbram. » Respondeo: Forte non satis assecutus est mentem Isaiæ. Secundo, respondeo « facile, » id est, facilius est umbram crescere, scilicet in momento, quam regredi in momento: quia illud tantum est miraculum quoad modum, hoc quoad modum et quoad rem. Ita Cajetanus, Procopius et alii.
Verius videtur, quod brevissimo tempore Isaias, elevando manum et quasi reducendo, umbram illam reverti fecerit, ut sic oculare et clarum esset miraculum Ezechiæ, spectanti hanc subitam reductionem umbræ: τὸ enim reverti faciam tam ad Isaiam, quam ad Dominum referri potest. Sic ergo dies hæc decem lineis, id est quinque horis, tantum fuit major aliis diebus: quibus adde decem horas illi naturales, fient 15 horæ, quot anni additi sunt Ezechiæ. Hoc probabiliter conjecturare licet: nihil enim hic est certi.
Quæritur, quarto, quota esset hora diei cum cœpit hoc miraculum, adeoque quo loco erat sol cum regredi cœpit? Respondeo: Videtur fuisse meridies, cum sol retrogressus est: hactenus enim umbra descenderat, ut patet vers. 8; in posterum autem ascensus restabat, ut patet ibidem. Igitur in puncto medio ascensus et descensus erat umbra, tunc temporis cum Isaias Ezechiæ offerret miraculum: atque nullum diei punctum, præterquam meridies, videtur afferre posse hanc umbræ diversitatem, præsertim in horologio decem ut minimum horas denotante, quale fuit illud Achaz in omni sententia; et in loco sub 33 aut circiter gradu elevationis poli — ut est Palæstina (ubi brevissimus dies est paulo minus 10 horarum, longissimus paulo amplius 14); ergo, etc. Quodcumque enim assignaveris aliud punctum diei præter meridiem, a quo incipiat umbra ascendere, vel concludetur, non semper descendisse antea, vel horologium non continere decem horas. Adde, in meridie sola potuisse umbram vel ascendere vel descendere decem gradibus, id est quinque horis.
Ex quibus similiter capitibus, scilicet primo, quod fuerit ascensus et descensus umbræ; secundo, quod ut minimum horæ decem notarentur: adde tertio, quod umbra ascendendo cresceret; colligi videtur hoc horologium fuisse verticale Australe, vel certe hemisphæricum concavum similiter Australe, erectum ad elevationem poli; in quibus solis duobus illa tria commode salvari possunt; et probabilius est fuisse verticale, primo, quia hoc conspicuum est magis, et ad communem usum palatii Ezechiæ magis aptum; secundo, quia rarius est locum patentem et elatum reperiri, qualem postulat hemisphæricum illud, in quo horæ ab ortu ad occasum usque designentur: commodissime autem verticale in quantovis muro describitur; tertio, quia non est tam proprie ascensus, neque tam proprie augmentum umbræ in concavo quam verticali; quarto, quia Procopius gradus domus patris Ezechiæ facit illos gradus horologii, quod verticali convenit, non concavo: nulla enim est pars ordinaria domus, apta horologiis concavis describendis.
Hinc nota: Non dicit Isaias: Vis ut ascendat, an ut descendat? sed: « Vis ut ascendat, an ut revertatur umbra? » Nam erat meridies: ergo umbra erat in summo descensu, ut a prandio rursum deberet ascendere ad vesperam usque, sicuti redeundo pariter ad mane debebat ascendere. Unde Ezechias ait: « Facile est umbram crescere » (ascendere ergo est progredi, itaque crescere: opponitur regredi et reverti), quia scilicet naturaliter a meridie ascendendo crescit semper usque ad vesperam, cum est maxima et longissima. Sicut ergo mane umbra est maxima, quæ sensim decrescit, ut in meridie sit minima: ita rursum a meridie sensim crescit in occasum, quando æque ut mane est maxima. Exstat de umbra elegans ænigma Theodectis apud Hermippum, lib. De Isocratis discipulis: « Est, inquit, res quædam, quæ circa ortum et interitum est maxima: circa consistentiam vero et vigorem minima. » Nimirum hæc umbra est symbolum brevis et mox evanescentis ævi nostri. Quocirca voluit Deus in umbra corporis humani, quin et nasi ac digitorum, juge et naturale exstare horologium, quod hominem semper fluentis vitæ et temporis admoneret. Ut alia taceam, scitum est istud: Bi tuus ad solem statuatur nasus, hiante Ore, tuis disces dentibus hora quota est.
Quæritur, quinto, an solus sol retrocesserit? Respondet Abulensis et indicat S. Dionysius, omnes orbes cœlestes cum sole retrocessisse, sicuti stante sole sub Josue stetit et luna, ut dicitur Josue X, 12; et consequenter steterunt omnes orbes cœlestes. Ratio est, quia alioqui perturbatus fuisset totus ordo et harmonia cœlestis, et majori miraculo fuisset opus.
Nota hæc tria miracula, scilicet primo, stare solem sub Josue; secundo, solem retrocedere sub Ezechia; tertio, solem eclipsari in plenilunio cum est ex opposito lunæ, uti factum est in passione Christi; hæc tria, inquam, contigerunt in ipsis cœlis et astris: stella vero quæ Magos duxit ad præsepe Christi, et ignis de cœlo descendens ad preces Eliæ, non in cœlo sidereo, sed aereo, sive in aere ipso acciderunt.
Quæritur, sexto, cur hoc signo usus sit Deus? Fabulantur Hebræi decem horas detractas esse illi diei quo sepultus est Achaz; ne regi tam impio exsequiæ regiæ de more deferrentur: quare ne temporum series turbata maneret, totidem horas additas esse diei, quo sanatus est pius Ezechias, filius Achaz. Sed hæ sunt solitæ Judæorum næniæ. Respondeo ergo Deum hoc signo usum esse, ut ostenderet tam Judæis, quam Babyloniis aliisque gentibus, se verum esse Deum, Dominum cœli et terræ, eosque hac ratione ad sui fidem et cultum vocaret, uti tres Magos per stellam vocavit ad Christum. Secundo, voluit declarare quanti faciat « electos » suos, cultores « et amicos, » utpote pro quibus universum naturæ cursum invertat. Ita S. Dionysius, qui ait: « Hoc profecto miraculum Babylonios tunc merito terruit, et absque pugna Ezechiæ (ut qui Deo putaretur æqualis, ac mortalibus cæteris virtute præstare) subjecit. » Forte tunc emergentes, et cristas attollentes Babylonii cogitabant de subjuganda Judæa, uti non ita diu post fecerunt; sed hoc signo a Deo coerciti sunt. Addit Dionysius hinc Persas triplicem « a mitri, » id est solis, memoriam celebrare, videlicet progredientis, regredientis, rursum progredientis; vel potius quia triplex quasi fuit hic dies, uti ipse autumat.
« Hoc autem signo umbræ et solis Deus usus est, potius quam alio: quia, ut docent Angelomus et Auctor apud S. Augustinum, lib. II Mirabil. Script. XXVIII, signum hoc erat typus præsentis temporis et futuri; ut quomodo sol reverteretur ad exordium sui, ita et Ezechiæ vita ad retextos annos rediret (uti hic innuit rex, vers. 12), nobisque in hebdomade et ogdoade (quindecim enim dividuntur in septem et octo, quorum uterque significat æternitatem, sive sabbatum æternum, et octavam quietis) viventibus, per resurrectionem Christi spatia protelentur. » Hoc ergo signum litteraliter quasi significabat retexendam telam vitæ Ezechiæ, et vitam nostram non esse veram vitam, sed tantum esse umbram veræ vitæ et æternitatis, inquiunt Angelomus et Auctor Mirabil. S. Scripturæ.
Addit Lyranus in IV Reg. cap. XVI, 15, ubi Achaz jussit altare Dei tolli, de eoque ait: « Altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam, » quod Lyranus sic explicat: « Dicunt, inquit, communiter expositores, quod ex hoc altari Achaz fecit horologium illud famosum, de quo cap. XX. » Quod si verum est, merito voluit Deus signum hoc dare Ezechiæ, filio Achaz, in hoc ejus horologio, utpote facto e re sua, puta ex altari suo; simulque tacite monuit eum, ut rem sacram sacrilege usurpatam a patre restitueret, temploque redderet.
Denique, sicut Deus Ezechiæ ob pietatem adjecit 15 annos vitæ: ita eosdem impiis regibus dempsit et demit. Ita Anastasius Imperator, ait Zonaras, vidit virum terribilem cum libro, qui ei dicebat: « Ecce ob perversitatem fidei tuæ annos quatuordecim vitæ deleo. » Cumque oraculo didicisset, sibi igne pereundum, cisternam quæ Frigida dicitur, multis meatibus in palatio aperuit, ut ea ignem, si ingrueret, restingueret, sed frustra: nam igne cœlesti, puta fulmine, est ictus. Ita et Cedrenus.
Moraliter, hoc signum indicabat quanti Deus æstimet suos, quam potens, quam pius, quam consequenter amandus et colendus sit. Tropologice, innuebat convertentibus se ad Deum cum Ezechia per pænitentiam, pristina merita et perfectionem restitui. Anagogice, in æternitate reddendos nobis esse annos vitæ quindecim, id est æternos: quindecim enim conflantur ex septem et octo: septima dies est sabbatum, octava est Dominica: quarum utraque est symbolum resurrectionis et quietis æternæ. Ita Angelomus et Auctor Mirabil. S. Scripturæ jam citati. Allegorice, repræsentabat Christum descensurum decem lineis, id est summe infra omnes Angelorum et hominum choros in passione; inde rursum ascensurum ad Patrem. Ita Angelomus, Eucherius et Beda, quos audi: « Primus gradus descensionis (Christi) de Deo, in Angelo fuit; quia magni consilii Angelus erat (et Angelus vicem Dei Christi in veteri Testamento gesserat). Secundus fuit, de Angelo in Patriarchis: quia in omnibus, ut ait Apostolus, I Cor. XII, ipse est operatus. Tertius fuit in legis datione. Quartus in Jesu Nave, ut populum in terram promissionis induceret. Quintus in Judicibus; quia in eis ipse regnabat. Septimus in Prophetis; quia per eos annuntiatus est. Octavus in Pontificibus; quia per eos repræsentatus est summus ipse Pontifex. Nonus fuit in homine quem assumpsit. Decimus in passione quam sustinuit. Per eosdem gradus rursum ipse in cœlum ascendit. »
Versus 9: THE WRITING OF HEZEKIAH THE KING — that is, this is the thanksgiving hymn which the pio...
9. SCRIPTURA EZECHIÆ REGIS, — q. d. Hoc est carmen eucharisticum, quod pius Ezechias per se, vel potius per Isaiam composuit, in gratiarum actionem Deo pro sanitate restituta, quodque scribi, vel in æs incidi, publiceque proponi jussit, in perpetuum divinæ clementiæ præconium et monumentum. Sic et Gentiles, pictis tabellis appensis in templis deorum, testabantur se beneficia in iis depicta a dis accepisse, ut fuse docet Mercurialis, De Re Gymnastica.
Nota: Stylus et nitor carminis videtur arguere Isaiam ejus esse auctorem, qui quod rex plana et soluta oratione dixerat, in elegans carmen convertit. Multi tamen volunt Ezechiam hæc omnia ad verbum composuisse: imo sunt qui putent librum Judicum ab Ezechia esse conscriptum, teste Sixto Senensi, lib. II, verbo Ezechias. Hugo insuper putat Parabolas Salomonis, et libros Regum ab illo in unum esse collecta et digesta. Id enim innuitur Proverb. XXV, 4. Verum ibi dicitur id factum non ab Ezechia, sed a viris ab eo ad id deputatis.
Versus 10: I SAID — both with his mouth and his heart, as if to say: I thought it was completely o...
10. EGO DIXI, — tum ore, tum corde, q. d. Putavi omnino esse actum de vita mea; mihi immatura morte in flore ætatis esse moriendum. In hoc Ezechiæ canticum scripsit S. Bernardus sermonem, qui exstat, pag. 91, quo totum mystice exponit. Porro hoc cantico rex, primo, describit suos in morbo dolores, de vita desperationem, gemitus et pœnitentiam; secundo, vers. 17, narrat quomodo a Deo mire sanatus sit; unde ejus clementiam celebrat, et tota vita celebraturum se promittit.
IN DIMIDIO. — Erat enim Ezechias jam triginta novem annorum, quæ ætas est quasi dimidia vitæ humanæ; integra enim est ea quæ notatur Psal. LXXXIX, 10: « Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni; si autem in potentatibus, octoginta; » secundo, verti potest cum Forerio, in silentio, vel in quiete; mors enim vocatur « somnus » et silentium, et mortui silentia. Unde Aquila, Symmachus et Theodotion, ait S. Hieronymus, pro דמי demi, legentes דומי dumi, vertunt, in infirmitate et silentio meo; alii legentes דמי dami, vertunt, in sanguine meo; ut sit sensus, ait S. Hieronymus: « in sanguine dierum meorum, quando meus cruor, meusque exspectabitur interitus; » Pagninus vertit, in excisione dierum meorum; Clarius, in succisione; Tigurina, in præcisione; Arias, in subtractione et curatione; Marcerus, in silentio et cessatione; Brixianus, in imaginatione; Agellius, in stupore meo, q. d. Dum re improvisa territus, ac stupore defixus, moriendum mihi esse cogitarem. Hebræa vox דמי dami nusquam invenitur nisi hic: inde tam variæ ejus interpretationes; sed præ omnibus credendum S. Hieronymo qui vertit, « in dimidio. » Multæ enim voces et significata vocum Hebræarum jam exoleverunt, nosque latent, quæ apud priscos erant trita et usitata. Conjicit hic noster Augustinus de Quiros, demi a Nostro verti « dimidium, » quia significat proprie « quietem; cessationem, silentium: » Ezechias autem erat 39 annorum, quæ est ætas quietis et cessationis, hoc est plena, matura, vigens et florens, ideoque eadem est dimidium vitæ humanæ, quæ 80 annis circumscribitur; atque hac de causa censet Nostrum vertere, « in dimidio. » Sed planius est quod dixi; et forte ab Hebræo demi deductum est Latinum dimidium et medium, quod proinde in multas alias linguas usu communi transivit: uti et Hebræum sac, id est saccus; et keran, id est cornu, et nonnulla similia. Videntur enim Hebræi demi, id est succisum, vocasse dimidium, eo quod dimidium sit dimidiata totius succisio; quodque res multæ, dum dividuntur, in medio succidi soleant. Denique totum, cum succiditur, hoc ipso dimidiatur, et in duas medietates (sive æquales eæ sint, sive inæquales) dissecatur. Sic enim vulgo loquimur. Nam radix דמה dama, significat succidere, incidere, discidere, indeque dimidiare.
Moraliter, S. Hieronymus docet Sanctos a Deo donari longa vita, ut cum Abraham, Isaac et Jacob moriantur in senectute bona, saturi et pleni dierum: peccatoribus vero vitam incidi in ipso cursu, et quasi dimidiari. Idem docet S. Gregorius, XXXIII Moralium, cap. XXIV. Septuaginta vertunt, in excelso: nam pro ד daleth accipientes affine ר resch, בדמי bidmi, id est in medio, legerant ברמי beromi, id est in excelso. Eodem redit sensus: nam in dimidia ætate est vigor, id est vigor ætatis; tumque est quasi in summo, in quo statum sumit, permanetque aliquot annos, post quos sensim decrescit et deficit. Ita Leo Castrius. Sed Cyrillus τὸ in excelso sic exponit, q. d. Evectus ad fastigium regni, gloriæ et felicitatis, ecce cado. Theodoretus vero sic, q. d. Cum intumui et in altum superbe me extuli, tunc a Deo humiliatus sum, et percussus morbo lethali.
VADAM AD PORTAS INFERI, — vadam ad sepulcrum corpore, anima ad inferos; cœlo enim ante Christum clauso, omnes, etiam Sancti, descendebant ad inferos, puta ad limbum Patrum. Idem ergo erat tunc ire ad inferos, quod mori et ire ad sepulcrum.
QUÆSIVI RESIDUUM ANNORUM MEORUM. — Legit Interpres pacadti, id est « quæsivi, requisivi, » hoc est vidi mihi detrahi et deesse. Est metalepsis; quæ enim desunt aut perdita sunt, solemus requirere. Ita Forerius. Sic vulgo dicimus: Desidero vel requiro in te diligentiam, id est video diligentiam tibi deesse. Jam legunt passive פקדתי puckadti, id est ut Vatablus vertit, privatus sum residuo annorum meorum. Unde Septuaginta vertunt, relinquam annos residuos. Nam pakad, id est recensere, requirere in passiva conjugatione Niphal (eadem est ratio de Pual, quale est puckadti) significat detrahi, subtrahi, seu subduci de summa aut loco, ut aliquid desit, ut multis exemplis demonstrat Forerius in Lexico. Unde et Pagninus in Lexico asserit, quod pakad in Niphal significat deficere, deesse.
Versus 11: I SHALL NOT SEE THE LORD GOD IN THE LAND OF THE LIVING — namely in this mortal life, th...
11. NON VIDEBO DOMINUM DEUM IN TERRA VIVENTIUM, — scilicet in hac vita mortali, hoc est non vivam inter viventes, nec videbo Dominum, id est Domini templum, sive Dominum in templo residentem, loquentem, et se per nubem ostendentem, q. d. Non amplius agam, non versabor cum Domino in templo, uti soleo. Unde Chaldæus vertit, non apparebo amplius coram arca Domini, in terra tabernaculi ejus. Hic sensus est genuinus. Ita Lyranus, Adamus, Forerius et Jansenius, in hoc canticum. Secundo, Vatablus et Hugo: « Non videbo Deum, » id est Dei opera illustria, quæ in dies facit, et faciet pro suo populo, præsertim victoriam Sennacherib, et stragem Assyriorum, quam promisit capite XXXVII; opera enim Dei sunt ejus quasi vestis et velum, per quod ipse se ostendit et videtur. Tertio, pressius et pientius Leo Castrius per Dominum intelligit Christum; nam Septuaginta pro Dominum Deum vertunt salutare Dei, quomodo passim ipsi vocant Christum; et hebraice, est אי יי ia ia, quod verti potest: Deum Dei, vel Deum de Deo, quasi dicat: Jam moriturus sum; unde non videbo Christum hominem factum de stirpe et sanguine meo, quem brevi nasciturum, et a me videndum sperabam. Unde S. Hieronymus: Timet, ait, rex quod non nascetur de semine ejus Christus: huc etiam inclinant Theodoretus et Hugo. Quarto, Haymo (et indicat S. Hieronymus) censet regem ob peccata sua timuisse, quod non videret Deum post mortem in terra viventium, id est in cœlo. Sed hoc parum est probabile; nam pie vixerat Ezechias, ideoque ait ipse, vers. 3, quod ambulaverit coram Deo in veritate et in corde perfecto.
NON ASPICIAM, etc., HABITATOREM QUIETIS, — q. d. Deinceps gens mea et Jerusalem mea liberata ab Assyriis fruetur quiete: hanc ego non videbo, ecce enim morior. Secundo, Forerius et Vatablus pro quietis vertunt, sæculi; alii, orbis, quasi חדל chadel, id est quietis, per metathesim ponatur pro חלד chaled, id est sæculi. Tertio, Leo Castrius, q. d. Non videbo Messiam, sive Christum, uti sperabam, qui erit habitator quietis, id est erit rex pacificus et gloriosus; erit enim beatus simul et viator, eritque habitator orbis, scilicet terræ, factus homo. Verum hebraice est, non videbo hominem ultra cum habitatoribus quietis, vel orbis; quare primus sensus est litteralis. Septuaginta vertunt, non videbo ultra hominem, defeci (ita enim legit S. Hieronymus, et Complutensiam non defecit, uti legit Caraffa) ex cognatione mea; S. Cyrillus vero ex Septuaginta ita legit: Non videbo ulterius hominem ex cognatione mea. Addunt Septuaginta: Dereliqui reliquum vitæ meæ.
Versus 12: My generation (that is, my life, or age and time of life; for in Hebrew this is דור dor...
12. Generatio (id est vita, vel sæculum et ætas; hoc enim est hebraice דור dor) MEA ABLATA EST; (generatio enim sæpe vocatur cujusque sæculum, sive vitæ cujusque tempus): ET QUASI CONVOLUTA A ME. — Idem dicit: nam alludit ad tabernacula pastorum vel militum extensa, quæ recedentes convolvere solent, ut ea secum auferant, et a loco uno in alium transferant. Ita S. Cyrillus, Theodoretus, Forerius, Adamus. Nota: Ætas vel tempus vitæ recte comparatur tabernaculo; quia sicut tabernaculum nos ambit quasi locus: sic ætas sive sæculum vitæ spatia ambit et metitur quasi tempus; secundo, quia instar tabernaculi parvum est, mobile, incertum et caducum; tertio, quia instar tabernaculi volvitur et convolvitur; tota enim vita nostra agitur in continuis revolutionibus et vicissitudinibus, inquit Forerius. Quarto, quia in hac vita versamur quasi hospites et peregrini in tabernaculo; tendimus enim ad domum et patriam nostram cœlestem, in qua conscripti sumus cives sanctorum, et domestici Dei, Ephes. II. Secundo, « generatio, » id est stirps mea, et posteritatis spes ablata est, prole careo ex qua nascatur Christus, Davidi, et consequenter semini meo, promissus: quare mihi domum, id est familiam stabilem, non ædificabo, sed ea instar tabernaculi, mox convolvetur et auferetur. Ita S. Hieronymus, Lyranus, S. Thomas, Haymo et alii.
PRÆCISA EST VELUT A TEXENTE VITA MEA, — q. d. Sicut textor telam, et aranea rete suum assidue texit: ita homo texit annos, opera et studia vitæ suæ. At, sicut ancillæ telam araneæ, milites telam textoris incidunt et auferunt, nec sinunt eam perfici: ita et Deus incidet vitam meam, ut eam ad justam ætatem et senium non pertexam. Sic Poetæ fingunt Parcas stamina vitæ nostræ nere et abrumpere. Secundo, et magis genuine, q. d. Sicut texens, sive textor, veniente milite, vel urgente alia necessitate, præpropere telam inchoatam præcidit: ita et ego quasi textor, morbo pressus cogor telam vitæ meæ inchoatam præscindere et abrumpere. Unde hebraice est, præcidi velut textor vitam meam. Ita Vatablus et Forerius. Moraliter Theodoretus: « Sanctus, inquit, stolam texit, per sua recte facta ornatum suæ animæ circumponens: » at impii quasi araneæ eviscerunt se, ut texant sibi vestem vitiorum fœdissimam qua urantur in gehenna.
DUM ADHUC ORDIRER. — Hebraice, in tenuitate mea, id est in tenuibus et primis filis succidit telam meam; quod Noster vertit: « Dum adhuc ordirer, » scilicet vitam statam, virilem et perfectam; hæc enim est sub annum 39, quem habebat Ezechias; vel: « Dum adhuc ordirer, » scilicet opera magna, quæ animo designaveram, ac nominatim generationem, et per eam propagationem stirpis et posteritatis meæ; hanc enim telam texere moliebatur rex; sed in ipso molimine morbo fuit oppressus usque ad mortem.
DE MANE USQUE AD VESPERAM FINIES ME, — id est infra unius diei spatium finies vitam meam, q. d. Vita mea brevis fuit, ut videatur tantum una fuisse dies; secundo, S. Hieronymus, Adamus et Vatablus, q. d. Adeo gravis erat morbus, ut putarem me eo solo die victurum, et vespere moriturum. Refert Aristoteles (ut ait Cicero I Tuscul.) circa flumen Hypanim, qui prope Thraciam in mare defluit, quædam oriri animalia, quæ unico duntaxat die vivunt. Scribunt quoque medici herbas esse quæ mane crescunt, vespere vero arescunt, ut uno duntaxat die perdurent. Hic vitæ est humanæ typus, quæ octogesimum licet aut centesimum annum attingat, unius diei est instar, si cum æternitate comparetur: vitæ hujus cursu absoluto, salutem Beati exspectant; impios vero æternum manet supplicium. Hoc est quod Ezechias hic ait: « De mane usque ad vesperam finies me; » et Psaltes, Psalm. LXXXIX: « Mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quæ præteriit. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret et arescat. Anni nostri sicut aranea meditabuntur. » Quid meditatur aranea? ut summo studio assidue e visceribus fila fundat, quæ aliis et aliis intexat, ut telam suam pertexat. Quorsum? ut muscas capiat. Et quid major pars hominum tota vita meditatur? quid molitur? ut se labore, unus suendi, alter fabricandi, alter scribendi, alter docendi exhauriat, ut opus suum compleat. Quorsum? ut muscas capiat. Quid enim aliud sunt honores et opes hujus vitæ? Annon ergo instar araneæ vana est meditatio, vanus labor, vana vita nostra? Et Psalm. CI: « Dies mei sicut umbra declinaverunt; et ego sicut fœnum arui, » et Psalm. CXLIII: « Homo vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra prætereunt; » et Psalm. CII: « Recordatus est quoniam pulvis sumus: homo, sicut fœnum dies ejus tanquam flos agri sic efflorebit; et Job cap. XIV: « Quasi flos egreditur, » etc. Hoc est quod ait Horatius, lib. IV, ode 7: « Pulvis et umbra sumus. » Theophrastus, successor Aristotelis, moriens accusasse naturam dicitur, quod corvis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset; hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset: quorum si ætas potuisset esse longinquior, futurum fuisse, ut omnibus perfectis artibus, omni doctrina hominum vita erudiretur, ac fructus laborum juventutis suæ uberiores caperet. Ita Cicero, lib. III Tuscul., Diogenes Laertius, lib. V, in ejus Vita, Divus Hieronymus, epist. 2 ad Nepotian., tom. I, qui hoc Themistocli (nisi librariorum vitium est) adscribit. Sallustius vero respondet huic Philosophi querelæ in Bello Jugurthino: « Falso, inquit, queritur de natura sua genus humanum, quod imbecilla, atque ævi brevis, sorte potius quam virtute regatur; nam contra reputando, neque majus aliud, neque præstabilius invenias; magisque naturæ industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. »
13. SPERABAM USQUE AD MANE. — Primo, Vatablus exponit, q. d. Cum viderem me evasisse illum diem, de quo dixi: « De mane usque ad vesperam finies me; » meque ad vesperam pervenisse, sperabam, vel, ut hebraice est, שויתי sciuviti, id est supputabam et statuebam me victurum usque ad mane. Contextus, inquit Vatablus, docet Ezechiam hac peste laborasse duos dies, alterum naturalem, alterum artificialem. Secundo die, venit ad eum Isaias denuntians mortem, mox flevit rex et vitam impetravit, atque eadem die ab Isaia sanatus est, ut dicitur IV Reg. XX, 5. Sensus ergo est, q. d. Cum vespere et nocte essem in bona spe sanitatis recuperandæ, mane desperare cœpi; tunc enim plane dejecit et vicit me morbus, instar leonis omnes vires depascens. Ita Adamus, et genuine. Secundo, et ex adverso Sanchez, q. d. Cum nocte graviter vexarer morbo, non ultra diei sequentis diluculum vitam mihi pollicebar.
Versus 13: I HOPED UNTIL MORNING. — First, Vatablus explains, as if to say: When I saw that I had ...
QUASI LEO SIC CONTRIVIT OMNIA OSSA MEA. — « Contrivit, » scilicet morbus, et Deus per morbum: hoc sentiunt, inquit Adamus, qui magnis febribus æstuant; harum enim ignis internus instar leonis omnes corporis vires, succum et ossa consumit, ut putent præ doloris magnitudine et virium debilitate se ulterius non esse victuros. Morbus ergo acriter sæviens comparatur leoni, unguibus hominem conterenti et laceranti: nam quasi leo hominem exossat et consumit. Unde et Isaias denuntiavit regi instantem mortem, vers. 1, idque ut clarius esset miraculum: nam eadem die sanatus est rex, uti jam dixi. DE MANE USQUE AD VESPERAM FINIES ME, — q. d. Cum viderem secundo mane morbum ita recrudescere, et instar leonis sævire, tunc rursum dixi: A mane ad vesperam, id est, hoc spatio quod intercurrit a mane usque ad vesperam, succides me, q. d. Hoc die secundo morbi mei ante vesperam finies annos meos. Ita Vatablus. Pro finies me, hebraice est תשלימני taslimeni; quod verti potest, in pace constitues me, id est in morte; hæc enim vocatur pax, æque ac quies et silentium, præsertim si sit mors piorum. Unde mortuis apprecamur: « Requiescat in pace. » Ita Sanchez.
14. SICUT PULLUS HIRUNDINIS, — q. d. Dixi: Tunc gemam sicut pullus hirundinis in nido implumis, frigens et famens gemit; et sicut columba quæ meditatur, id est gemit, ex imo non tantum gutture, sed et pectore. Hac de causa Varro pullos hirundinis garrulos et querulos vocat fritinnientes. Sic enim habet ex Nonio: « Et pullos peperit fritinnientes. »
Versus 14: LIKE A YOUNG SWALLOW — as if to say: I said: Then I shall moan as a young swallow, feat...
Mystice, S. Bernardus explicans hoc canticum tres affert sensus: Primum, q. d. « Cum gratiæ matutinum arriserit, in modum hirundinis exsultans et clamitans, gratias agam pro visitatione: et, cum vespera ingruerit, non deerit sacrificium vespertinum, cum instar columbæ lacrymas fundam in tribulatione: Mœrens mœrebo in vespera, quo lætus fruar matutino. Placet utrumque Deo, et peccator compunctus, et justus devotus; cui e regione displicet tam ingratus justus, quam peccator securus. » Secundum, q. d. « Sicut pullus hirundinis hac illacque discurrens, Marthæ me officiis mancipabo, hilarem datorem me exhibens omni necessitatem patienti; » et rursum, « meditabor ut columba, » hoc est cum Magdalena contemplationis otia repetam. Tertium: « Potest, inquit, et per garrulam aviculam, cantus simul psallentium in ecclesia; et per gementem columbam, privata orationum suspiria designari. » Sic et S. Cyrillus et Eusebius hæc ad gratiarum actionem, non ad gemitum referunt. Verum ad litteram patet has querulas esse afflicti regis voces et gemitus; non exsultantis psalmodiam, aut jubilantis vel gratias agentis hymnum. Mirum ergo est quod Cyrillus ait hirundinem et columbam hic esse typum psallentium semperque Deum laudantium.
Nota: Pro pullus hebraice est סוס sus; quod Leo Castrius, Vatablus, Pagninus et Recentiores vertunt grus, quasi gemitum suum comparet rex lugubri voci gruis, hirundinis et columbæ. Verum Septuaginta, Theodoretus, Symmachus, Chaldæus et S. Hieronymus constanter vertunt, hirundinem, vel pullum hirundinis, tam hic quam Jerem. cap. VIII, vers. 7. Vide ibi dicta. Est onomatopœia. Vox enim pullorum hirundinis est sus, vel ut Marinus et alii legunt, sis sis; sicut passeris est tsaphtsaph; unde hirundo sis, passer tsaphtsaph hebraice vocatur. Unde nonnulli ab hebræo sis, derivant nomen Isis, et sistrum; sistrum enim strepit instar sis, id est hirundinis: sistro autem pulsu Ægyptii colebant Isidem, quia sistri inventrix credebatur Isis.
ATTENUATI SUNT OCULI MEI, — tum vi morbi, tum potius ex fatigatione orandi et respiciendi sursum ad Deum; sequitur enim: « Suspicientes in excelsum, » q. d. Assidue, intente et gemebunde respexi ad Dominum, ut oculi mei fessi morboque debilitati attenuarentur. Ita Adamus. Secundo, Sanchez, q. d. Vide, Domine, quam oculi mei, quos ad te tollo, attenuati sint; movet pathos, ostendendo suam speciem et maciem, præsertim oculorum, qui in moribundis attenuari et introrsus abscondi solent.
Domine, vim patior, — quia immerito, et sine mea culpa tanta patior, q. d. Meis peccatis non merui tantos dolores: insons ergo hæc patior, fitque mihi vis. Ita S. Hieronymus, Haymo et S. Thomas. Secundo et melius, per vim intelligit vehementiam morbi, q. d. Vehementer hoc morbo crucior, ut non sim ferendo. Responde pro me, — q. d. Cum dolore sim impar et vim patiar, tu suscipe patrocinium meum, et quasi patronus tuere me; hoc malum, hanc morbi vim averte et propulsa. Secundo, hebræum ערבני arbeni verti potest, fidejube, vel sponde pro me, et ita legunt Jansenius, Vatablus, Forerius, Montanus et alii, quod S. Thomas, Hugo et Haymo exponunt, quasi Ezechias hic invocet Messiam, sive Christum venturum; ejus enim officium est, ut quasi mediator et sponsor laborantium causam suscipiat. Tertio, arbeni verti potest cum Vatablo et Leone Castrio, fac me quiescere, jucunda me, esto mihi dulcis, da mihi tantum gaudium, scilicet vitam, et ex ea prolem ac Christum; hæc enim exposco.
15. QUID DICAM? (Ezechias hic ad se ex vi doloris rediens, corrigit se, q. d. Quid causabor contra Deum factorem meum?) AUT QUID RESPONDEBIT MIHI, CUM IPSE FECERIT? — Ita legendum cum Romanis, non fecerim, q. d. Cum Deus ipse fecerit quod voluit, quando hunc morbum justo suo et secreto consilio mihi immisit, quid queror? quid responsi ab eo exspecto, nisi hoc: « O lutum, in manu figuli, tace, et patere. » Ex Hebræo, alias obscuro, vau causaliter sumendo, clare sic vertit et explicat Sanchez: « Quid dicam? quia dicet Deus, quem contra percutientem patronum advoco, quia ipse fecit. » Simili modo corrigit querelam et disputationem cum Deo, Job cap. XIII, vers. 2 et seq.
Versus 15: WHAT SHALL I SAY? (Hezekiah, here returning to himself from the force of his pain, corr...
RECOGITABO TIBI OMNES ANNOS MEOS IN AMARITUDINE, etc. — Primo, S. Hieronymus et Adamus tollunt τὸ tibi, unde exponunt, q. d. Dum moribundus recogito prosperitatem et delicias præteritorum annorum, amarescit et indolet anima mea; videt enim illas esse elapsas, jamque conversas esse in luctum, ideoque moriendum esse, juxta illud Eccli. XI, 29: « Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, » q. d. Cum tribulationis tempus advenerit, illud superat et exstinguit omnem præteritam felicitatem.
Secundo et genuine, præsertim quia Romana legunt τὸ tibi, q. d. Cum tecum lite et jure contendere nequeam, supplex vertor ad pœnitentiam et lacrymas, ut iis a tua misericordia non debitum, sed gratiam impetrem; hæc enim omnia sunt verba et gemitus Ezechiæ in morbo versantis, et Dei clementiam invocantis: « Recogitabo ergo tibi omnes annos, » id est omnia peccata quæ singulis annis feci, in memoriam revocabo, de iis dolebo, veniamque gemens precabor. S. Bernardus, serm. De Virginibus, urget verbum « recogitabo, » id est « iterum cogitabo, inquit, ne aliquid forte oblitus sim, neque aliquid invindicatum et indiscussum remaneat. » Hinc putavit D. Soto in IV, dist. XVII, Quæst. II, art. 3, ad veram contritionem quæ peccatum delet, necessarium esse, ut pœnitens singula peccata in memoriam revocet, et deinde de omnibus conteratur. Verum hoc passim refellunt alii Theologi, docentque sufficere in confuso de omnibus dolere. Vide Suarez, De Pœnit., disput. IV, sect. VI, num. 9. Respondeo ergo Ezechiam recogitasse omnes annos, non ex obligatione, sed ex devotione (et hoc sane decet agere vere pœnitentem), ut Dei gratiam et favorem magis sibi conciliaret, itaque morbum et mortem imminentem ei ab Isaia prædictam evaderet. Itaque omnes hi anni sunt anni elapsi et anni culpæ: licet Leo Castrius accipiat hæc de annis futuris pœnitentiæ, q. d. Per omnes annos futuros, et per totam vitam meam deinceps recogitabo peccata præterita, agamque pœnitentiam; hic enim est spiritus sanctorum pœnitentium, ut peccatum semel admissum per omnem vitam lugeant et defleant, uti fecere S. Petrus, Paulus, Magdalena aliique plurimi, idque faciendum esse docet S. Chrysostomus, hom. 3 in dictum S. Pauli: « Utinam sustinuissetis modicum! » Vide et S. Gregorium in I Reg. lib. IV, cap. IV, paulo ante illa verba: « Cum te salutaverint, dabunt tibi tres tortas panis. » Hinc ergo patet contra Lutherum, pœnitentiam non esse resipiscentiam, sed dolorem et detestationem peccatorum: « Nemo enim potest novam vitam inchoare, nisi eum superioris vitæ pœniteat, » ait S. Augustinus, lib. De Pœnitentia.
Moraliter, nota viros probos et justos, qualis erat Ezechias, qui, vers. 1, ait se perfecte ambulasse coram Deo, subinde labi et peccare. Rursum hunc suum lapsum sæpe non agnoscere, præsertim si ejus consuetudinem sibi inducant, donec morbo aliave afflictione moneantur, ut ad cor redeant, Deumque orent et invocent. In oratione enim maxime illustratur animus, ut videat offensas, etiam minimas, contra tantam Majestatem quam invocat, admissas. Hoc est quod ait S. Augustinus: « Væ etiam laudabili vitæ hominum, si remota misericordia dijudices eam! » Unde S. Augustinus moriens assidue legebat psalmos pœnitentiales, dicebatque « neminem, quantumvis recte vixisset, debere hac vita excedere sine pœnitentia. » Idem fecit S. Fulgentius.
16. DOMINE, SI SIC VIVITUR. — Τὸ si non est in Hebræo, nec apud S. Hieronymum si correcte edatur, uti recte observavit Jansenius. Romana tamen legunt si sic, sensusque eodem redit. Varii varie et obscure hæc vertunt. Clarius et gravius, primo, Septuaginta sic vertunt: Domine, de ipsa enuntiatum est tibi, et suscitasti spiritum meum, et consolatus vixi. Secundo, Chaldæus: Domine, de omnibus mortuis dixisti, quod vivificares eos, et ante omnes vivificasti spiritum meum; sanabis enim me, et sustentabis me, quasi hæc sint verba Ezechiæ jam sanati, vel postquam sanitatis nuntium ab Isaia acceperat. Tertio, Forerius et Vatablus: Domine, ultra istos vivunt, et ad omnia intra ipsos vita spiritus mei: somniare me facies, et vivificabis me, q. d. Qui post hos annos vixerint, et tibi fisi fuerint, teque invocarint, sentient idem beneficium quod ego, ac talis erit eorum vita, sana scilicet et vegeta, qualem ego nunc sanus et alacer ago. Quarto, planius, et ad Vulgatam accommodatius vertit Sanchez: Domine, super hac et illa malaque commemoravi, tamen vita spiritus mei vivet et vigebit: dormire facies me, et vivificabis me, q. d. In tot causis tamque efficacibus moriendi, vita vivam, id est erit mihi vita vitalis et optabilis. Huic versioni sic adaptat versionem Vulgatam, q. d. Domine, si sic vivitur, vita nimirum usque adeo vitalis, post tot discrimina, angores et molestias, supple, quid non sperandum est de tua clementia?
Versus 16: O LORD, IF THUS ONE LIVES. — The word "if" is not in the Hebrew, nor in St. Jerome if c...
Quinto, planissime ex Hebræo sic vertas: Domine, super (in) istis vivitur, et in omnibus istis vita spiritus mei: gravi somno gravabis me, et vivificabis me, quod Noster clare vertit: « Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me, » quasi dicas: Si talis atque tam misera est vitæ humanæ conditio, « corripies, » id est permitto me tibi, imo oro et precor, ut corripias et castiges me ob peccata mea, ac quasi gravi somno opprimas, dummodo vivifices me, id est in vita me conserves. Ita S. Hieronymus et Adamus. Hæc enim adhuc pertinent ad tempus doloris, et morbi amplificationem, illamque terminant.
In Hebræo utitur Propheta genere primo masculino, deinde feminino, dicens primo, בהן bahen, in illis; secundo, בהם bahem, id est in illabus, ut ita dicam, q. d. In omnibus illis miseriis et ærumnis vitæ hujus vivitur. Hebræi enim cum omnia significare volunt in aliquo genere, jungunt genus femininum cum masculino. Vide Can. LXI.
CORRIPIES ME, ET VIVIFICABIS ME. — Pro corripies me hebraice est תחלימני tachalimeni, id est somniare me facies, id est corripies me hoc morbo obiter quasi per somnium, facies ut ægritudo et correptio hæc veluti somnium transeat et evanescat, et mox sanitati restituar. Ita Forerius. Hebræum enim הלם chalam significat incrassare, condensare quod liquidum est et rarum: unde חלמות chalamut vocatur coagulum ovi, sive vitellus, sicut ריר rir vocatur pars fluida ovi, scilicet albugo: et חלום chalum vocatur somnium crassum instar vitelli. Ita Forsterus. Alludit ergo ad somnum gravem et molestum, qui Latinis Incubus, Græcis Ephialtes dicitur (et forte eo, aut simili soporifero morbo laborabat Ezechias, uti solent lethargici et moribundi ex copia vel crassitie humorum), qui oritur ex sanguine crasso, et humore melancholico opplente organa cerebri, et phantasmata tristia et gravia in phantasia excitante; ita ut somnians putet se suffocari, strangulari, opprimi, esse in periculo ruinæ, submersionis, similisve mortis, a qua sibi videtur non posse effugere; unde gemit, singultit, imo exclamat: sed experrectus videt fuisse somnium; unde vivit, et gaudet depulso hoc somnii metu et angore, q. d. Pari modo ego Ezechias in morbo putabam esse desperatum de vita mea: at morbus hic mox transiit, et ab eo quasi ab incubo evigilavi, et mihi restitutus sum: sanatus ergo, jam rursum alacer vivo et gaudeo omni metu mortis et morbi depulso. Ita Sanchez.
Qui secundo, tachalimeni, ait, quidam vertunt, dormire me facies, id est ad mortem deduces me: mors enim, præsertim brevis a qua mox quis resurgit, vocatur somnus, q. d. Deduxisti me, Domine, ad limina mortis; sed ab ea me mox reduxisti et vivificasti. Dices: Sic dicendum fuisset, corripuisti me, scilicet morbo et mortis periculo, non autem « corripies me. » Respondeo: Hebræi sæpe commutant tempora, et futurum sumunt pro præterito, præsertim cum ei præponitur vau conversivum. Hoc enim ideo inventum est, ut vertat præteritum in futurum: hoc autem vau conversivum hic est, si illud alio puncto legas, nimirum vattachalimeni pro vetachalimeni. Tertio, Vatablus et Forerius quoque vertunt, dormire me facies et sanabis; non enim nocte somnum capiebat rex. Deus ergo restituit ei somnum et per somnum vires et vitam: hæc est enim vis somni. Unde discipuli ad Jesum de Lazaro mortuo, quem Jesus dicebat dormire, dicebant: « Domine, si dormit, salvus erit, » Joan. XI, 12. Quarto, forte Noster pro chet legit affine he, scilicet pro tachalimeni, legit tahalimeni, id est percuties, tundes, quassabis me, id est corripies me: hoc sane videtur expeditissimum ad nostram Latinam versionem cum textu Hebræo conciliandam.
17. ECCE IN PACE AMARITUDO MEA AMARISSIMA, — q. d. In media pace, in flore ætatis et regni mei, quo homines sani, incolumes et vegeti esse solent, patior amarissima, scilicet agones mortis, et morior. Ita S. Hieronymus et Vatablus.
Versus 17: BEHOLD, IN PEACE MY BITTERNESS IS MOST BITTER — as if to say: In the midst of peace, in...
Secundo, Sanchez, q. d. Ista afflictio quam passus sum, jam in pace est: versa est enim mihi in gaudium, quia sanatus sum. Refert enim ipse hæc ad tempus quo rex fuit curatus a morbo, idque satis est verisimile: nam vers. præced., finita fuit querela regis in morbo; hoc vero, vers. 17, incipit ejus gaudium ex reddita sanitate. Unde hebraice est לשלום leschalom, id est ad pacem, scilicet versa est hæc amaritudo: Noster tamen vertit, « in pace, » quia sæpe lamed sumitur pro beth, id est in.
Tu autem (flexus mea pœnitentia, oratione et lacrymis) ERUISTI ANIMAM MEAM (a morte præsenti et futura: nam, ut sequitur), PROJECISTI POST TERGUM TUUM (id est condonasti, amovisti a vultu tuo, oblitus es) OMNIA PECCATA MEA. — Est catachresis: quæ enim obliviscimur et oblitteramus, abjicimus post tergum. Rex hic illuminatus a Deo in oratione, et recogitans annos præteritos, videtur agnoscere se commisisse aliquando peccata graviora, ob quæ reus fuerit mortis; cum ante orationem et examen hoc conscientiæ quasi securus dixerit, vers. 3, se ambulasse coram Deo in veritate, et in corde perfecto. Vide dicta vers. 15. Sed omnia hæc peccata abstersit ejus contritio et oratio, uti hic dicit.
18. QUIA NON INFERNUS CONFITEBITUR TIBI, — q. d. Ideo restituisti mihi vitam et vires, ut laudem et celebrem tuam clementiam in eos qui tibi serviunt, teque invocant in hac vita; nam qui in inferno et morte versantur, te laudare, id est, celebrare apud homines tuum nomen nequeunt, præsertim in templo, de quo ait rex, vers. 20: « Psalmos nostros cantabimus in domo Domini. » Vide dicta Baruch II, 17.
Versus 18: FOR THE UNDERWORLD WILL NOT CONFESS TO YOU — as if to say: For this reason You have res...
Moraliter nota: Vita hæc a piis optabilis est ob duo, primo, ut laudent Deum, uti ait hic Ezechias; secundo, ut lugeant peccata sua: qua de causa vitam sibi produci optavit Job, cap. X, vers. 20. Primum oritur ex Dei, secundum ex sui cognitione. Ita Sanchez.
NON EXSPECTABUNT QUI DESCENDUNT IN LACUM (in sepulcrum et infernum) VERITATEM TUAM, — id est felicitatem tuam, scilicet qua primo, præstitisti inchoate Hierosolymæ incolumitatem ab Assyriis, et mihi sanitatem ab Isaia nomine tuo promissam; secundo, « veritatem, » scilicet quæ pertinet ad Messiam promissum, quem ex semine meo et Davidis progenerandum exspectamus, ut eum nascentem videamus, et docentem audiamus: qua de causa me in vita servasti: hoc enim soli viventes possunt præstare, non autem mortui. Unde ait:
19. VIVENS IPSE CONFITEBITUR TIBI, — v. g. Pater dum vivit filiis narrabit Dei beneficia, ut Deum celebret, eosque ad Dei laudem invitet: hoc autem facere nequit mortuus.
Versus 19: THE LIVING, HE HIMSELF SHALL CONFESS TO YOU — for example, a father while he lives will...
20. Salvum me fac, — in sanitate accepta conserva me: jam enim a morbo sanatus erat. Secundo, « salvum me fac » perfecte ab Assyriis, cædendo eorum castra, uti promisisti.
Versus 20: Save me — preserve me in the health I have received; for he had already been healed fro...
21. ET JUSSIT. — Est hysterologia: hæc enim contigerunt ante canticum Ezechiæ: hoc enim cecinit postquam hoc cataplasmate sanatus fuit, ut patet vers. 9, quare « jussit, » id est jusserat. CATAPLASMARENT, — id est cataplasma, sive emplastrum ex ficubus conficerent, quod vulneri imponerent, quo rex sanaretur, uti de facto sanatus est. Hebraice est, contundant super ulcus, id est contusum imponant super ulcus: vulnus ergo hoc regis fuit ulcus, uti vertunt Aquila, Symmachus et Theodotion, et noster Interpres, IV Reg. cap. XX, 7. Hebræum enim שחין sechin significat ulcus.
Versus 21: AND HE COMMANDED. — This is a hysteron proteron: for these things happened before Hezek...
Nota: Ficus per se ulceri potius obsunt quam prosunt; licet enim Galenus, lib. II De Arte curativa, cap. VII, ad eos tumores, qui neque facile ad suppurationem perveniunt, neque facile discuti possunt, jubeat uti cataplasmate ex caricis sive ficubus, tamen alia est ratio in ulceribus: hæc enim extersionem et desiccationem postulant, non autem discussionem, emollitionem aut suppurationem: hæ enim tumorum sunt rationes, non ulcerum. Per accidens tamen, si ulceri accedant tumor et inflammatio (uti in morbo Ezechiæ fieri potuit), ad eam vel resolvendam vel suppurandam valent ficus. Aliqui censent hoc ulcus non formatum, et proprie dictum ulcus fuisse, sed apostema, quo tumens corpus interius putrescente pure completur: quod si verum est, potuit pus sive sanies siccioribus ficubus atque contusis in cutis superficiem provocari, ibique excerni: et sic naturaliter ficus profuerunt morbo regis. Verum noster Interpres censuit formatum et apertum fuisse ulcus; unde vertit, vulnus, quare ficubus non erat opus ad provocandam in cutem saniem. Quidquid sit, certum est ficus non habuisse tantas vires, ut hominem moribundum vitæ et sanitati restituerent, idque tam cito, scilicet ut tertio die adiret templum, ut dicitur IV Regum XX, 5. Quare potius hæc curatio miraculo tribuenda est, quam ficubus. Ita Valesius, Sacræ Philos. cap. XXXIX, Vatablus, Adamus et alii. Sic Christus lutum imponens oculis cæci, eum illuminavit. Sic Sancti olim in eremo, oleo a se benedicto quoslibet morbos curabant. Sic et hic ficus non tam ex se et sua virtute, quam quia a S. Isaia adhibebantur, quasi ab ipso benedictæ, et quasi instrumentum Dei, cujus jussu eas applicabat Isaias, subito sanarunt regem. Adde S. Hieronymum hic: Aquila, inquit, Symmachus et Theodotion sechin interpretati sunt thus, per quod morbum regium intelligi volunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori, quæcumque sint dulcia, » uti sunt ficus. Verum שחין ulcus significat, non icam et tuber, non morbum regium.
22. ET DIXIT. — Id est, dixerat Ezechias Isaiæ promittenti curationem, vers. 5; eo ergo hæc pertinent: est enim hysterologia, ut dixi; et patet IV Reg. XX, 8 et 9. Dic ergo versus ponendus est ante vers. 7, ubi Isaias respondet, et dat signum quod rex hic petit.
Versus 22: AND HE SAID. — That is, Hezekiah had said to Isaiah, who was promising his cure, in ver...
Moraliter, disce hoc capite ab Isaia, quam pium et utile sit visitare infirmos, eosque visitari a sanctis, quamque sincere infirmos de morte et æternitate admonere debeamus, ut ad eam se comparent: sic enim Ezechiam regem hic libere monuit Isaias, dicens: « Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives: » ideoque et sanitatem et 15 annos vitæ impetravit; quin et reipsa per cataplasma ficuum eum sanavit, vers. 21.
Ita Gallicanus Martyr, vir consularis, triumphalibus infulis sublimatus, et Constantino Augusto charus, a S. Joanne et Paulo ad Christi fidem conversus, cum S. Hilarino ad ostia Tiberina secedens, hospitalitati et infirmorum servitio totum se dedit: cujus rei fama in universo orbe divulgata, multi undique illuc venientes videbant virum ex Patricio et consule lavantem pauperum pedes, ponentem mensam, aquam manibus effundentem, languentibus sollicite ministrantem, et cætera pietatis officia exhibentem: hisque actibus meruit martyrium, ad illudque se disposuit. Martyrio enim a Juliano Apostata affectus est. Ita Baronius in Martyr. 25 junii, ex Usuardo et Adone.
Quidam Apollonius nomine, cum mundo renuntiasset, et montem Nitriæ habitasset, et nec artem discere posset, nec litteras, quod ætate esset provectus, viginti annis, quibus vixit in monte, hanc habuit exercitationem: suis pecuniis et suis laboribus emens Alexandriæ vasa medica omnis generis, universæ fraternitati ea suppeditabat ad morbos: et licebat eum videre usque ad horam nonam discurrentem obeundo monasteria, et ostia ingredientem, et videntem num quis decumberet. Portabat autem uvam passam, mala punica, ova, panem siligineum, et ea quibus opus habent ægroti. Hanc sibi conferentem invenit vitæ rationem usque ad senium Christi servus. Ita Palladius in Hist. Lausiaca, cap. IV, et Nicephorus, lib. XI, cap. XXXV.
Placilla, Theodosii Imperatoris uxor, miram ægrorum et mutilatorum curam gerebat, eisque mira charitate inserviebat. In illorum enim domicilia ventitabat, et qua quisque indigeret re, eam illi suppeditabat; Ecclesiarum hospitales domos circumiens, eos qui gravibus morbis lecto affixi erant, curabat. Non enim tantum illorum attingebat ollas, et juscula delibabat; sed et patellas admovebat, panem apponebat, ciborum frusta auferebat, pocula eluebat, aliaque omnia sedulo et alacriter obibat, quæ servorum et ancillarum sunt officia. Ad eos vero qui ministerium ejus, quod per manus ipsa suas peragebat, inhibere conabantur, dicere solita erat: « Imperio quidem convenit, ut aurum id largiatur; ego vero manuum mearum opus pro imperio ipso, ei qui id semel contulit, offero. » Ita Nicephorus, lib. XII, cap. XIII, et Joannes Nauclerus, tom. II Generat. cap. XIII.
Placilla, the wife of Emperor Theodosius, showed a wonderful care for the sick and the disabled, and served them with marvelous charity. For she would regularly visit their dwellings, and whatever each one needed, she would provide it. Going around the hospitals of the churches, she would tend to those confined to bed with serious illnesses. For she not only touched their pots and tasted their broths; but she also brought dishes, set out bread, carried away scraps of food, washed cups, and diligently and cheerfully performed all other tasks that are the duties of servants and maids. To those who tried to prevent her from the ministry she performed with her own hands, she was accustomed to say: "It is fitting indeed for imperial power to bestow gold; but I offer the work of my own hands in place of imperial power itself, to Him who once bestowed it upon me." So Nicephorus, book XII, chapter XIII, and John Nauclerus, volume II of Generations, chapter XIII.
St. Radegund, queen of France, had established this law for herself: that every Lord's Day, having gathered the poor together, she would offer them drink with her own hand. When lepers came and identified themselves by a signal, she would kiss their faces. Then having set the table, carrying warm water, she would wash their faces, anoint their hands and ulcers, and again she herself would serve them, feeding each one individually. To those departing she would offer small gifts of gold or clothing. When her servant said: My lady, who will kiss you, who so embrace lepers? she kindly replied: "Truly, if you will not kiss me, I have no care about it," says Fortunatus in her Life, book I, chapter XXXIX.
With what care and kindness Eustochium served her mother St. Paula when she was ill, St. Jerome recounts in the Epitaph of Paula. Similar things about St. Mary of Oignies are related by Cardinal Jacques de Vitry, book II of her Life, chapter III; about St. Catherine of Siena, by Raymund in her Life. The ardor of St. Bernardino shone out above other saints in this regard: for when in the year of the Lord 1400, which was a Jubilee year, a great plague was raging in Siena with terrible horror and the death of very many, he persuaded twelve young men by his fiery speech to devote themselves entirely to this work under his leadership, which they did, with him leading the way most zealously. What is related of this matter in his Life is worthy of reading, chapters X, XI, XII, under May 20, in Surius. Similar was the charity toward the sick of our Holy Father Ignatius, as is clear from his Life in Maffei, book II, chapter III; and of Xavier, and very many others, as is clear from the Annals of our Society.