Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hinc incipit secunda principalis pars, sive sectio oraculorum Isaiæ læta et fausta. Prior enim a cap. I hucusque complectens quinque oracula, tristia omnia, excepto secundo, fuit objurgatoria et comminatoria. Protenditur hæc secunda pars ab hoc cap. usque ad finem libri, in qua Isaias non tam Propheta est, quam Evangelista.
Jam primo, Judæi hæc accipiunt de consolatione et lætitia Judæorum ex laxata captivitate Babylonica per Cyrum. Verum multa hic augustiora dicuntur, quam ut Judæis et Cyro conveniant. Secundo S. Thomas, Hugo, Sanchez et Jansenius ac Maldonatus in Matth. III, vers. 3, multique recentiores hæc ad litteram historice accipiunt de Judæis per Cyrum liberatis, allegorice de soluta captivitate generis humani per Christum. Tertio, et optime Forerius, Adamus et alii ad litteram hæc accipiunt de Christo, ejusque redemptione; tamen cum allusione ad redemptionem et liberationem Judæorum e Babylone. Illa enim hujus, perinde ut typus Christi, fuit typus. Vide can. IV et V.
Christus igitur hic est consolator ab Isaia prævisus et promissus; unde ejus typus (uti docent omnes Patres) fuit Noe, reparator generis humani diluvio pene absumpti, ideoque vocatus est Noe, id est, consolator, Gen. V, 29. Christus enim nos consolatus est primo, per se suasque exhortationes et gratias dum viveret, et quia suo labore et morte attulit nobis redemptionem, hoc est, justitiam et salutem æternam. Secundo, de cælis in dies consolatur nos, allegans Patri merita sua, novasque gratias impetrans et submittens. Tertio, abiens e mundo alium Paracletum, sive consolatorem nobis assignavit, scilicet Spiritum Sanctum. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Procopius.
Hoc ergo capite, primo, hanc Christi consolationem promittit, ejusque præcursorem Joannem Baptistam, qui erit vox clamantis in deserto, et a Deo clamare jubebitur: Parate viam Domini, cogitando scilicet quod omnis caro fœnum, verbum autem Domini maneat in æternum; ut nimirum agnoscant homines et suam infirmitatem, et Dei erga se indulgentiam ac potentiam, itaque ad eam recipiendam se parent. Verum quia hæc promissa gravia et grandia sunt, hinc secundo, vers. 12, digreditur ad describendam Dei potentiam, magnitudinem et sapientiam: quæ uti omnia creavit, et gubernat, ita et omnia quæ promittit præstare potest. Unde tertio, vers. 18, invehitur in eos qui pro Deo colunt idola muta et inanima. Denique, vers. 27, Judæorum in afflictione de Dei ope et providentia diffidentiam incusat, docetque eos qui sperant in Domino, mutare fortitudinem, ac omnia superare et transvolare quasi aquilas.
Textus Vulgatae: Isaias 40:1-31
1. Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. 2. Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. 3. Vox clamantis in deserto: Pa-
rate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. 4. Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. 5. Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. 6. Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. 7. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: 8. exsiccatum est fœnum, et cecidit flos: Verbum autem Domini nostri manet in æternum. 9. Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: 10. ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. 11. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fœtas ipse portabit. 12. Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit? quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera? 13. Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? 14. Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi? 15. Ecce Gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt: ecce insulæ quasi pulvis exiguus. 16. Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. 17. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. 18. Cui ergo similem fecistis Deum? aut quam imaginem ponetis ei? 19. Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? 20. Forte lignum et imputribile elegit: artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. 21. Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? 22. Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ: qui extendit velut nihilum cœlos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum. 23. Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit: 24. et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. 25. Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit Sanctus? 26. Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. 27. Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit? 28. Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. 29. Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. 30. Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. 31. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Versus 1: BE COMFORTED, BE COMFORTED, MY PEOPLE. — The Jews and Haymo, Hugo and the Gloss, refer ...
1. CONSOLAMINI, CONSOLAMINI, POPULE MEUS. — Judæi et Haymo, Hugo ac Glossa, hæc referunt ad finem præcedentis cap., puta ad verba Ezechiæ: « Fiat tantum pax et veritas in diebus meis, » q. d. Ezechias, o Judæi! videtur sibi suisque diebus tantum consuluisse, petendo sibi pacem; vos
autem et posteros vestros neglexisse: propterea Deus ipse suscipiet curam vestri, promittitque dicens: « Ego consolabor vos. » Verum ex vers. 5 et seq. patet hæc ad Joannis Baptistæ et Christi tempora pertinere; alludit tamen ad captivitatem Babylonicam, uti dixi. Sensus igitur est, q. d. Prædixi cap. præced., vers. 6, vos captivos in Babylonem ituros; hinc merito turbamini et mœretis: sed consolamini, nam post 70 annos inde vos eripiam, et in pristinum, imo meliorem, statum restituam. Hoc obiter vobis promitto, et quasi perstringo; sed sub hac consolatione levi, quasi typo, aliam longe majorem intelligo, vobisque promitto, scilicet eam quam afferet Christus, cum vos morti, et gehennæ ac diabolo addictos in libertatem revocabit, Deoque et cœlo restituet.
Nota: To consolamini passive capitur, pro consolationem accipite: sequitur enim « popule meus. » Septuaginta tamen active capiunt; unde vertunt in accusativo, consolamini populum meum. Et ita legunt Græci, S. Cyrillus, Procopius, Chrysostomus, itaque vertunt e Latinis Pagninus et Vatablus. Secundo, populum suum vocat cœtum fidelium, puta Christianos tam Judæos quam Gentiles in Christum credentes.
Versus 2: SPEAK (namely you, O priests! as the Septuagint has, and you, O Apostles) TO THE HEART ...
2. LOQUIMINI (scilicet vos, o sacerdotes! ut habent Septuaginta, et vos, o Apostoli) AD COR JERUSALEM, — q. d. Annuntiate ei blanda et suavia, quæ cor ejus mulceant, recreent, omnemque ab eo mæstitiam abigant. « Idioma, ait S. Hieronymus, Scripturæ est, ut qui mœrenti loquitur, et blandiens consolatur, dicatur ei loqui ad cor. » Sic Sichem Dinæ a se corruptæ, ideoque tristi, « locutus est ad cor, » ut habetur in Hebræo Gen. cap. XXXIV. Sic Osee cap. II, dicitur: « Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. »
Denique audi S. Bernardum, serm. 5 in Natalem Domini: « Consolamini, consolamini, dicit Dominus Deus vester, dicit hoc Emmanuel nobiscum Deus. Clamat hoc stabulum, clamat præsepe, clamant lacrymæ, clamant panni. Clamat stabulum, curando sese homini, qui in latrones inciderat, præparari. Clamat præsepe, eidem homini, qui jumentis comparatus fuerat, pabulum ministrari. Clamant lacrymæ, clamant panni, eisdem ipsius cruenta jam vulnera ablui et detergi. Siquidem nullo horum eguit Christus, nihil horum illi propter se, magis autem omnia propter electos. » Apposite S. Clemens, lib. II Constit. Apost. cap. XV, docet Episcopos hæc verba Isaiæ usurpare debere apud peccatores, ut eos ad pœnitentiam revocent, dando spem veniæ.
ET ADVOCATE EAM. — Septuaginta, et consolamini eam. Sic Spiritus Sanctus vocatur παράκλητος, id est advocatus, sive consolator; significatur ergo ingens futura consolatio: quater enim repetit to consolamini: ait enim: « Consolamini, consolamini, loquimini ad cor Jerusalem, consolamini eam. »
Hebraice est קרו אליה kiru eleha, id est clamate ad eam, vel vocate eam, ut scilicet annuntietis ei miram hanc consolationem, itaque eam recreetis et consolemini. Eodem enim redit sensus. Itaque « advocate eam » per metalepsin, idem est quod consolamini eam, ut vertunt Septuaginta: ad hoc enim advocatur, ut consolationem accipiat.
QUONIAM COMPLETA EST MALITIA EJUS. — Ita Romana. Pro malitia hebraice est צבא tsaba, id est militia: sed idem est sensus. Malitia enim hic non nequitiam, sed laborem, afflictionem et ærumnas militares significat. Unde Septuaginta pro malitia vertunt humilitas. Sic dicitur Matth. cap. VI, vers. 34: « Sufficit diei malitia, » id est afflictio, « sua. » Sic Apostolus ait: « Redimentes tempus, quoniam dies mali, » id est miseri, « sunt. » Malitia ergo hic significat tribulationem et pœnas peccatorum, quas Ecclesia passa est, non tam a Gentilibus Imperatoribus primis trecentis annis, ut volunt aliqui (hæc enim post Christum ei contigerunt, non ob peccata, sed ad acuendam ejus virtutem et gloriam: hic autem Propheta loquitur de consolatione allata per Christum; est enim hæc prima ejus consolatio), sed quas passa est ante Christum, cum adhuc Gentilis serviret infidelitati, peccato ac diabolo; vel Judaica serviret Romanis, Græcis aliisque Ethnicis, qui duras ab ea peccatorum pœnas exigebant, direque eam exagitabant. Hæc ergo ejus malitia fuit ejus militia, hoc est laborum stadium, et tempus ejus militiæ et servituti et afflictionibus a Deo præfixum (sic enim olim militare debebant Judæi usque ad annum 50), q. d. Jam expletum est stadium tui laboris et ærumnæ, ac tempus pœnitentiæ, quo in sufferendis adversitatibus, et di-
vinis castigationibus servivisti, te exercuisti, et quodammodo militasti: nam, ut sequitur, « Dimissa est iniquitas illius. » Christus etiam, sicuti ejus iniquitati, sic et militiæ ac malitiæ, sive captivitati finem imposuit; sicut enim Poeta ait de amore:
Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido.
et de stadio hoc laboris et doloris dicas:
Militat omnis agon, et habent sua castra laborque, Et crux, et dolor, et gaudens patientia duris.
Sic et militat omnis pœnitens: estque pœnitentia dura militia. Sic et S. Job ait cap. VII, 1: « Militia est vita hominis super terram. » Et hanc militiam explicans, vers. 3, ait: « Noctes laboriosas enumeravi mihi, » et cap. XIV, ait: « Homo natus de muliere, repletur multis miseriis, » etc.
Dices: Post Christum adhuc Judæi, etiam conversi ad Christum, servierunt Romanis, imo Christus ipse eis tributum persolvit; quomodo ergo servituti eorum finem imposuit? Respondeo: Proprie et primario Christus nos liberavit a captivitate peccati, mortis, diaboli et inferni. Hæc enim spiritalis est, maxima et æterna, præ qua temporalis servitus parva est, et quasi nulla. Secundario tamen a temporali quoque nos liberavit. Primo, quia ipse nascens quasi princeps pacis, pacem secum invexit in mundum, fecitque ut Augustus Cæsar non hostiliter et tyrannice, uti fecerant Salmanasar, Nabuchodonosor, et alii Judæorum vastatores, sed politice et pacifice, quasi legitimus princeps æquo jure, imo humaniter regeret Judæos, uti et alias gentes sibi subditas. Vide dicta Isaiæ II, 4. Secundo, quia Christus a Judæis ad se conversis depulit peccatum, ac consequenter et servitutem quatenus erat pœna peccati: fecit ergo, ut servitus fidelibus servis non esset culpæ pœna, sed conditio sortis et naturæ, imo ut esset eis exercitium patientiæ et virtutis, ac materia et causa libertatis et gloriæ cœlestis. Tertio, quia sua gratia facit, ut servitus Christianis non sit coacta et aspera, uti erat Judæis, sed libera et suavis: facit enim, ut eam amore Dei æquo et libenti animo ferant. « Ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas, » II Corinth. III, 17. Hoc est quod ait Christus Judæis: « Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis, » Joan. cap. VIII, 36. Quarto, quia Christus Constantinum Magnum et cæteros deinceps Imperatores suæ fidei subjiciens, fecit eos dominari Christianis, non ut tyrannos, nec ut Cæsares, sed ut patres. Quinto, quia in resurrectione omnem servitutem in Sanctis abolebit, et libertate, imo regno cœlesti eos donabit, ut reges sint æterni, orbisque domini.
Secundo, aliqui per malitiam accipiunt durissimas et laboriosissimas cæremonias, purificationes, circumcisiones, sacrificia, etc., quibus Synagoga ante Christum in templo Judaico Deo serviebat, et quasi militabat: sic enim Levitarum officia, et servitus in tabernaculo, Numer. IV, sæpe vocatur tsaba, id est militia, q. d. Abolevit Deus molestam illam veteris tabernaculi militiam, fecitque ut nova, eaque facilis Christiana militia in Ecclesia ei succederet, de qua scribit Apostolus, I Timoth. I, 18, eumque monet ut in ea militet bonam militiam. Unde S. Justinus Contra Tryphon., et Tertullianus, lib. I Advers. Marcion., paulo post initium, et ex eis Leo Castrius, atque Forerius sic exponunt: Completa est militia, id est lex Mosis, et Synagoga Judæorum non est amplius Ecclesia militans; sed ea jam est lex et Ecclesia Christi, quæ non tam militia, quam pax et quies est, et vacando a molesta illa Judæorum militia, facile et suaviter, jam adjuta a Christo, sanctisque Angelis, militat Deo et cœlo. Hæc expositio apposita est. Priori tamen magis favet id quod additur: « Dimissa est iniquitas illius. »
SUSCEPIT DE MANU DOMINI DUPLICIA. — « Duplicia, » id est multiplicia et grandia, sive multa et magna. Ita Chaldæus, Origenes in Jerem. hom. 12, et alii: sic enim duplex per catachresin sæpe capitur pro multo et gravi, uti dixi Jerem. XVII, 18. Jam primo, sensus est, q. d. Duplices, id est multas et graves, pœnas pro peccatis luisti: sat ergo pœnarum dedisti; quare completa est malitia et afflictio tua. Ita Procopius, Theodoretus, Cyrillus. Qui et addunt pœnas vocari duplices, non quod Deus ultra condignum, et in duplum peccata puniat: hoc enim a justitia et clementia ejus alienum est: sed quod præ amore Ecclesiæ, videatur sibi duplo graviores, quam meretur, ei pœnas irrogasse, perinde ac pater, qui castigavit filium charissimum pro peccato magno pœna levissima, videns ejus dolores et vibices, dolens, eumque demulcens ait: Heu! fili, nimis te castigavi, ira mea subita tibi nimis acres plagas inflixit.
Rursum Forerius hæc Ecclesiæ putat dici propter Christum, qui est ejus caput, ejusque scelera in se luenda suscepit; cujus proinde satisfactio nostra est, q. d. Satis, imo nimis, ob scelera tua punivi filium meum. Christus enim sua morte et cruce ita divinæ justitiæ satisfecit, ut licet multo majora peccassent homines, tamen Christi satisfactione non tantum omnes culpæ exstinguendæ sint, omniaque peccata remittenda, sed et insuper Christus sibi eisque amplissima præmia petere possit, suæ, utpote Filii Dei, obedientiæ et patientiæ extremæ debita. Per Christum ergo plus satisfecimus Deo, quam debebamus. Denique S. Hieronymus et Hugo, « duplicia, » inquiunt, susceperunt Judæi, quia primo, a Babyloniis, secundo, a Romanis sunt eversi. Verum obstat præter alia, quod excidium per Romanos diu post Christum peractum sit.
Secundo, « duplicia » hæc non de pœnis, sed de gratiis accipi possunt, q. d. Deus ita dimisit Ecclesiæ iniquitates, itaque eam jam per Christum consolatur, ut « duplicia, » id est multiplicia, bona, charismata, gratias et consolationes ex im-
mensa Dei misericordia susceperit pro suis peccatis, et pœnis peccatorum, quas merebatur. Ita Adamus. Uberrima enim hic Ecclesiæ per Christum datur consolatio. Prior sensus simplicior est; posterior hic sublimior est et divinior. Hæc enim est vindicta digna et propria Deo, ut bona reddat pro malis, eaque duplicia; ejus enim bonitas largissima tanta est, ut certet cum malitia hominum, eamque obruat.
Moraliter, disce hic quam divinum sit afflictos, etiam hostes et inimicos, consolari. Ita Joseph patriarcha consolatus est fratres suos mæstos pro illo gravi peccato, quo ipsum occidere voluerant, Genes. L, 19. Elcana pater Samuelis matrem mæstam, quod æmula ejus improperaret ipsi sterilitatem, I Reg. I. Tobias senior consolatur uxorem tristem ob longiorem filii sui absentis moram, Tob. X, 6. Christus Dominus consolatur Martham et Mariam Magdalenam tristes ob Lazari fratris sui mortem, Joan. XI, 23. S. Antonius Didymum cæcum consolatus est dicens: « Non est, Didyme, quod teipsum mœrore conficias, propterea quod oculis careas, quos mures, lacertæ et vilia animalcula habent. Voluptate potius et lætitia te efferri convenit, qui itidem ut Angeli internis viges oculis, quibus clare immortalem et divinam cogitationem percipis, veritatemque ipsam exacte perspicis. » Ita Nicephorus, lib. IX, cap. XVII.
S. Gregorius, lib. II, epist. 44, consolatus est Juditham regno Hungariæ pulsam: « Cæterum, inquit, ea quæ tibi nunc instat adversitas, non te terreat, nec mentem tuæ generositatis deprimat: sed si quid mæstum aut grave ingruerit, vultu regalis constantiæ gestuque dissimula, et molestas (quas Deus avertat) causas, naturali morum tuorum virtute patienter tolera, fiduciam et spem firmam habens in Deo salvatore nostro, quoniam ipsi cura est de te, qui nunquam derelinquit sperantes in se: et quanto nunc animum tuum sollicitudinibus verberari sinit acerbius, tanto eum ex vicina et potenti virtute consolationis suæ lætificat uberius. Age ergo, ut omnibus quæ regnum fert et imperium, tanto te excellentiorem ostendas, quanto ea omnia mutari cognoscis. Deus autem omnipotens, qui est mœstorum consolatio, infirmantium fortitudo, præsentem vobis lætitiam cito conferat, et veram æternamque gloriam supernæ felicitatis tribuat. »
S. Bernardus, epist. 110, Gaufridi parentes mœstos ob filii in Claravallem ingressum ita consolatur: « Quotquot sumus in Claravalle, vel de Claravalle, ipsum in fratrem, vos in parentes suscipimus. At fortassis metuitis corpori ejus vitæ asperitatem, quod nimirum tenerum nostis esse ac delicatum. Cæterum de hujusmodi timore dicitur: Ibi trepidaverunt timore ubi non erat timor. Confidite, consolamini; ego ero illi in patrem, et ipse mihi erit in filium, quousque de manibus meis excipiat eum Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis. Nolite ergo lugere, nolite flere, quia Gaufridus vester festinat ad gaudium, non ad luctum. Ego ero illi pater, ego et mater, ego frater et soror. Ego faciam ei prava in directa, et aspera in vias planas. Ego ei omnia sic temperabo et dispensabo, ut et spiritus proficiat, et corpus non deficiat. Denique serviet Domino in lætitia et exsultatione, et cantabit in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. »
Versus 3: THE VOICE OF ONE CRYING, — supply: will be, or will be heard in the wilderness. Now St....
3. VOX CLAMANTIS, — supple: erit, vel audietur in deserto. Jam S. Thomas, Hugo, Toletus et Jansenius pergunt hæc ad litteram referre ad reditum e captivitate Babylonica, q. d. Videor mihi Cyri præconem audire: Liberos vos, o Hebræi! facit Cyrus: alacres in patriam redite: vosque, o gentes! per quas transituri sunt, complanate eis vias, et colles vallesque implete, id est facilem et commodum eis transitum præbete. Est catachresis. Similis in hac eadem materia est Baruch V, 7. Alii vero referunt hoc ad solutam captivitatem generis humani e potestate diaboli per Christum, cujus illa fuit typus.
Verum dico hæc de Joanne Baptista præcursore Christi, eique viam præparante in deserto intelligenda esse; fateor tamen alludi ad reditum e Babylone. Id ita esse docet ipse S. Joannes, qui rogatus: « Tu quis es? » respondit: « Ego vox clamantis in deserto, etc., sicut dixit Isaias Propheta. » Ei enim proprie convenit illa concio: « Parate viam Domini, » etc. Denique ita de S. Joanne narrant et explicant hunc locum omnes Evangelistæ totaque Ecclesia, ut patet Matth. III, 3; Marc. I, 3; Luc. III, 4; Joan. I, 23. Ita Forerius, Adamus et alii. Idque magis patebit ex cap. seq., ubi clare agit de Christo et vocatione Gentium. Hinc S. Joannes a Tertulliano, lib. IV Contra Marcion. cap. XI, vocatur « vociferator in solitudine, et præparator viarum Dominicarum, per denuntiationem et laudationem pœnitentiæ. »
Nota primo: Hæc « vox clamantis » sive vocantis pertinet ad mandatum illud vers. 1: « Consolamini, et advocate eam. » Hic enim est ejus exsecutio, aut potius indicium, q. d. Si quæras: Unde scis, o Isaia! consolationem hanc Ecclesiæ et nobis obventuram, Deum nobis reconciliatum remissurum peccata, ac redditurum duplicia! Respondeo, inquit, id scio ex eo quia video et audio vocem Joannis Baptistæ advocantis eam, et clamantis ut se paret ad hanc consolationem, remissionem et gratiam, quam ei affert adventans Christus, qui reconciliaturus est mundum Deo, Deumque sua obedientia et morte placaturus.
Nota secundo: Joannes fuit vox clamantis, scilicet Dei, et Verbi divini: Deus enim clamabat per os et vocem Joannis, sicut rex clamat per suum præconem. Ita S. Ambrosius, Theophylactus et alii, in Luca III. Potest ex Hebræo quoque verti, vox clamans: utrumque enim fuit Joannes.
Nota tertio: S. Joannes fuit vox, primo, quia sicut per vocem verbum in mente latens aliis manifestamus: sic Pater æternus per Joannem Verbum suum, scilicet Filium latentem in carne, mundo patefecit. Ita S. Augustinus, serm. 20 De Sanctis. Secundo, sicut vox loquentis antevertit conceptum et intellectum audientis: sic Joannes prædicatione sua præcessit Christi notitiam et fidem in mentibus Judæorum, eamque eis ingeneravit. Ita S. Gregorius, hom. 20 in Evang. Tertio, vox præcedit quidem verbum et conceptum audientis, sequitur tamen verbum quod præcessit in mente loquentis: per vocem enim suum verbum et conceptum loquens revelat audienti: sic Joannes præcessit Verbum et notitiam Dei in mentibus auditorum; hoc tamen Dei Verbum præcessit Joannem, quia fuit ab æterno. Ita S. Ambrosius in Luca cap. III, 4, ubi et addit: « Quia, ait, Joannes vox erat, idcirco in ejus nativitate pater mutus vocem recuperavit. » Quarto, aliam analogiam affert Epiphanius, hæres. 69, qui per vocem hic imperfectam et inarticulatam accipit, qualem præcones in turba edere solent, dicendo v. g. sus, sus, cum silentium indicunt; quia princeps locuturus est: sic enim Joannes præco fuit attentionem populo indicens, ut Christi doctrinam exciperet, cujus collatione prædicatio Joannis imperfecta et quasi inarticulata fuit. Quinto, dicitur Joannes vox, quia ex se nihil dicebat: sed tantum ea quæ audierat a Deo. Sexto, sicut vox præcedit verbum, voce enim formatur verbum: ita Joannes Christum: « Præibis, inquit Zacharias, ante faciem Domini parare vias ejus. » Septimo, dicitur vox, quia ejus officium erat non scribere sua oracula, uti fecit Isaias aliique Prophetæ, qui proinde fuerunt et vox et calamus scribæ velociter scribentis; sed viva voce concionari, et Christum ostendere. Octavo, quia quidquid erat in Joanne, vox erat, totus pœnitentiam et sanctitatem prædicabat. Oculi, manus, vestis, cibus, quidquid denique in eo erat clamabat: « Pœnitentiam agite, parate viam Domini: appropinquavit enim regnum cœlorum. » Sic vulgo dicimus: « Philomela est tota vox, » quia non aliud facit quam canere. Unde a Syris vocatur Spharcolo, id est avis vocis, hoc est avis vocalis, ipsaque quasi vox. Talis vox sit concionator, et erit « malleus conterens petras. » Denique Joannes fuit vox non exilis et mussitans, sed clamans, quia mira audacia, constantia, toto spiritu, et vocis contentione, publice prædicavit, et contra principum et populi vitia vociferatus est. Erant enim tunc mores hominum corruptissimi, qui magna voce terrefaciendi et percellendi erant.
Rursum, clamore hoc suo significabat Evangelii prædicationem longe audiendam, lateque dilatandam, juxta illud Psalm. XVIII: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. » Pulchre S. Basilius in Psalm. XXVIII, attributa quæ Psaltes voci magnæ, id est tonitruo, dat dicens: « Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros, vox Domini concutientis desertum Cades,
vox Domini præparantis cervos, » etc., mystice explicat de voce S. Joannis efficacissima. Denique S. Ambrosius, serm. 9: « Etiam hodie, ait, clamat Joannes exemplo et verbo, et vocis suæ tonitruo deserta nostrorum concludit peccatorum. »
Quarto, Joannes fuit vox triplex: scilicet vox, primo, Christum venturum prænuntians; secundo, Christum natum demonstrans; tertio, ad pœnitentiam incitans, itaque ad Christum præparans. Hinc in Scriptura Joannes tria habet epitheta, scilicet: « Vox, Angelus, Lucerna, » sive: « Prædicans, Propheta, plusquam Propheta. » Fuit enim Joannes vox prædicans pœnitentiam, fuit Angelus et propheta prædicans et annuntians instantem Christi gratiam. Fuit lucerna, et plusquam Propheta Christum præsentem demonstrans. Vide Franciscum Toletum in cap. III Luc., notat. 16.
Denique audi D. Petrum Chrysologum, serm. 127: « Joannes, ait, virtutum schola, magisterium vitæ, sanctitatis forma, norma justitiæ, virginitatis speculum, pudicitiæ titulus, castitatis exemplum, pœnitentiæ via, peccatorum venia, fidei disciplina. Joannes major homine, par Angelis, legis summa, Evangelii sanctio, Apostolorum vox, silentium Prophetarum, lucerna mundi, præco judicis, præcursor Christi, metator Domini, Dei testis, totius medius Trinitatis. »
Porro Joannes adeo totus fuit vox, ut antequam nasceretur, locutus sit in utero, non loquela, sed saltu linguæ et totius corporis, quo adoravit et prædicavit Christum præsentem in utero B. Virginis, recens incarnatum, eumdemque annuntiavit matri, quæ proinde repleta Spiritu Sancto agnovit eumdem, ideoque B. Virginem vocavit matrem Domini, puta Dei, Luca I, 44. Rursum hæc vox carcere claudi et silere nequivit. Nam in carcere locutus est Joannes discipulis, eosque transmisit ad Christum, Matth. XI, 2. Quin et moriens locutus est, non voce, sanguine perhibens testimonium castitati, æque ac Christo. Quare sanguis ejus etiamnum clamat, non ut Abelis vindictam, sed ut Christi misericordiam et sanctitatem.
Tropologice, S. Joannes fuit vox omnium virtutum. Pœnitentiæ; dicens: « Pœnitentiam agite. » Confessionis, quia « confessus est, et non negavit, » se non esse Christum, sed vocem Christi indicem. Humilitatis, quia dixit se non esse dignum solvere calceamentorum Christi corrigiam. Fidei, dicens: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. » Castigationis peccatorum, intonans: « Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? » Luca, cap. III, 7. Justitiæ, dicens militibus: « Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris, » ibidem, vers. 14. Castitatis, dicens Herodi regi adultero: « Non licet tibi habere eam, » scilicet Herodiadem, utpote fratris tui uxorem, Matth. XIV, 4; atque ob hanc vocem Martyr occubuit. Laudis et doxologiæ, quando
patrem Zachariam nascens commovit ad canendum: « Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ, » et B. Virginem, per matrem salutando matrem Domini, commovit ad canendum: « Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, » Lucæ I, vers. 46 et 68. Discant a Joanne viri sancti, ut toti sint voces virtutum, vocesque et tubæ Dei gloriam celebrantes.
IN DESERTO. — Jansenius et aliqui hæc verba referunt non ad vox, sed ad parate. Nam quod, inquit, priori hemistichio dicit Propheta: « In deserto parate viam Domini, » posteriori iterat, et explicat dum subdit: « Rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. »
Verum omnes Evangelistarum codices, pariter et Isaiæ, hæc ita dispungunt, ut to in deserto conjungant cum « vox clamantis. » Fuit enim Joannes eremicola, et vox clamans in deserto: neque Joannes clamabat ut in deserto pararent viam Domino: non enim volebat Judæam vacuare suis incolis, eosque facere eremitas; sed ad eum in deserto degentem et clamantem exibant e vicis et urbibus Judæi, ut eum viderent et audirent. Unde S. Hieronymus ad Therasiam scribens, tom. IX: « Elegit, ait, locum, non ubi eum nullus audiat, sed ad quem populos de naturæ corruptæ conversatione reducat. Locus ergo ipse forma doctrinæ est, et ipsa solitudo prædicatio est virtutum: operatur habitatio, dum urbium frequentiam sollicitus relinquit auditor. » Reipsa ergo dicebat, imo clamabat Joannes de seipso:
Vilescunt mitræ, et mundi fallacis honores. Sola mihi deserta placent, gravis orbis et urbes. O beata solitudo, o sola beatitudo, Angelorum socia et æmula!
Nota: Viri præcellentes et contemplativi ambierunt semper loca deserta. Est enim desertum velut schola paradisi. Unde Deus dicebat, Osee cap. II: « Ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor ejus. » Hinc S. Antonius, Hilarion, Hieronymus aliique innumeri, urbibus relictis solitudinem coluerunt, ubi a convictu et turbis hominum, mundique illecebris et periculis liberi, studiis et orationibus vacabant, et charitate ardentes, et desiderio flagrantes ad cœlum aspirabant. Quocirca S. Augustinus, epist. 76, non veretur dicere: « Non erit bonus clericus qui non fuit bonus monachus. » Ita, ut alios taceam, S. Gregorius Nazianzenus, serm. in S. Luminaria Epiphan.: « Non possum, ait, cohibere lætitiæ voluptatem; sed mente extollor, et propriæ pusillitatis oblitus, officium magni Joannis, imo potius famulatum subire contendo vel gestio: et licet non sim præcursor, de eremo tamen venio, » puta de solitudine Ponti, in quam cum S. Basilio cœlestis vitæ desiderio concesserat. Vide dicta Thren. III, 28, et Jeremiæ IX, 2. Errant ergo nostri desertores Novantes, monachorum et anachoretarum hostes, qui desertum hoc Joannis cultum et habitatum
fuisse volunt, quasi in domo paterna quæ in montanis erat, habitarit Joannes. Hi nimirum isti fidei reformatores molles et delicati, Joannis desertum in urbem, vestem e pilis caprarum et cilicinam in undulatam (vulgo camelot), locustas in cancros marinos transformant. Verum longe aliter docet Isaias, qui desertum hoc explicat per solitudinem, et Evangelistæ, qui eum habitasse docent in locis Judææ desertis, et Ecclesia, quæ canit:
Antra deserti teneris sub annis Civium turmas fugiens petisti, Ne levi saltem maculare vitam Famine posses.
Et Patres omnes, quos vide apud Canisium, lib. De Corrupt. verbi Dei, cap. II.
Tradunt Cedrenus et Nicephorus, lib. I, cap. XIV, Joannem cum sesquiannum ageret, a matre ductum esse in desertum, ut Herodis, ut videtur, persecutionem effugeret. Addit Cedrenus Joannem delituisse in spelunca, ibique matrem ejus obiisse, Angelum autem Joannis parvuli curam suscepisse. Hæc spelunca postmodum ab eremitis culta fuit, ut patet ex Sophronio in Prato spiritali, cap. I.
Porro causa cur Joannes in eremum secesserit, fuit, ut instar Mosis et Eliæ Christi spiritum et virtutem æmularetur, scilicet, ut in hoc a mundo mundique vitiis secessu sanctitatis puritatem et nomen sibi pararet, cui proinde Christum ostendenti merito omnes fidem haberent. Hinc Patres passim Joannem vocant principem Monachorum et Eremitarum. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius in Matth. III, 5; Hieronymus, epist. 22 ad Eustoch.; Cassianus, Collat. XVIII, cap. VI.
Altera causa fuit, ut significaretur Evangelium non prædicandum in Judæa et Jerusalem; sed in solitudine Ecclesiæ, et deserta Gentium multitudine. Quocirca fuit hoc Joannis desertum Judææ juxta Jordanem celeberrimum, tum copia aquarum, tum habitatione et miraculis Prophetarum juxta Ænon et Salim, Joan. III, 23.
Tertia causa fuit, ut significaret Joannes sui ævi et mundi mores corruptos, seque in hoc mundo non quasi in deserto inter feras et serpentes versari. Unde ait: « Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? » Matth. III, 7.
Ita Diogenes Cynicus, media luce in foro lucernam gestans, dicebat se homines quærere; quoniam eos quos videbat, non homines, sed bestias et pecora esse censebat.
PARATE VIAM DOMINI. — Pro parate hebraice est פנו pannu, quod primo, Forerius vertit, date faciem, hoc est speciem, viæ Domini; scilicet curate ne quid via hæc habeat sordium, inæqualitatis, asperitatis aut indecentiæ, sed nitida sit, decora et speciosa. Radix enim hebraica
nim, significat faciem, unde verbum pana significat aspicere, faciem obvertere. Secundo, Vatablus et Forerius dicunt verbum hoc esse contrariæ significationis: pana enim in Cal significare faciem obvertere, pinna in Piel significare a facie amovere, expurgare. Unde ipsi vertunt: Repurgate viam Domini, scilicet a luto et sordibus. Posset tertio, apte ad sequentia, pannu verti, angulate, id est ad angulum, hoc est perpendiculum, æquate, id est exacte complanate, viam Domini. פנה pinna enim significat angulum. Unde idem inculcans et explicans subdit: « Rectas facite in solitudine semitas Dei nostri, » q. d. En Christus vester mox venturus est, ut quasi rex inauguretur; ei ergo vias complanate, hoc est, omnia impedimenta amovete, quæ eum offendere, vel dedecere possint, errores scilicet, vitia et peccata tollite, atque efficite ut expedite recipiatur ac cupide, corda vestra ad fidem ejus, et gratiam omnemque sanctitatem studiose præparando. Idem ergo est: « Parate viam Domini, » quod, « pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cœlorum; » hæc enim fuit vox et concio S. Joannis, ut patet Matth. III.
Maldonatus et alii, qui putant hic agi de reditu e Babylone, censent alludi ad egressum Hebræorum ex Ægypto, quibus aperta a Deo in mari Rubro, et in deserto fuit via, q. d. Parabitur via captivo populo Babylone redeunti, non aliter quam eidem cum in terram promissam ingressus est, Deus viam per mare, et per desertum paravit et patefecit.
IN SOLITUDINE. — Forerius hæc verba refert non ad « rectas facite, » sed ad « vox clamantis: » hoc enim hic ipse repetit, q. d. Vox clamantis in deserto et in solitudine. Verum hæc repetitio, in tot verborum trajectione dura est. Secundo, Vatablus solitudinem, ait, vocat animum sterilem et incultum verbo Dei. Hoc symbolicum est et mysticum. Tertio, et planissime, q. d. Exitis ad me in solitudinem: hic ergo me vos cohortante mores corrigite, et præparate viam Christo. Ad hoc ipsa solitudo invitat, ut semoti a turba, verbo Dei et saluti vestræ vacetis. Ita S. Hieronymus.
Versus 4: EVERY VALLEY SHALL BE EXALTED. — There is an enallage of mood: for these future tenses ...
4. OMNIS VALLIS EXALTABITUR. — Est enallage modi: hæc enim futura per imperativum exponenda sunt: « exaltabitur, » id est exaltetur; « humiliabitur, » id est humilietur; « erunt, » id est sint. Explicat enim modum rectam faciendi, sive complanandi viam Domini, si videlicet valles impleantur et attollantur, montes et colles dejiciantur et deprimantur: « prava, » id est obliquæ, anfractuosæ et distortæ viæ, sive ambages, « fiant directæ; et aspera, » id est clivosæ et inæquales, fiant planæ et æquales, q. d. Tollite e mentibus vestris omne quod pravum, distortum, inæquale, altum nimis, vel depressum est: v. g. Qui superbiæ montem in corde gerit, tumorem hunc deprimat; qui vallem pusillanimitatis et acediæ in se continet, eam im-
pleat, elevet et adæquet per magnanimitatem et fiduciam in Deum; qui asperis est moribus, ad suavitatem et modestiam se componat. Rursum, ut ait Tertullianus, lib. V Contra Marcion.: « Christus colles æquabit vallibus, et obliqua diriget in rectitudines et campos: quia omnes legis difficultates in Evangelii facilitates et æquitates convertet. » Atque hæc est causa cur futuro usus sit non optativo, dicens: « Implebitur, » non, impleatur. Ita Cyrillus.
Versus 5: AND THE GLORY OF THE LORD SHALL BE REVEALED. — "And," that is, for: for this is what th...
5. ET REVELABITUR GLORIA DOMINI. — « Et, » id est nam: hoc enim sæpe significat Hebræum vau: dat enim causam cur paranda sit via.
GLORIA. — Hoc est gloriosa Christi humanitas, et latens in ea deitas, oculis omnium patebit, annuntians omnibus gloriosum Evangelium, ac per illud viam ad gloriam æternam demonstrans, et prædicans regnum cœlorum. Hæc enim omnia sunt gloria Domini. Olim nebula, seu fumus, e cujus medio emicabat ignis, et audiebatur terrifica vox Domini, dicebatur « gloria Domini, » Exodi XIX, 9 et 16. Nunc vero in lege nova Deus homo factus, mundum Patri reconcilians, ubique docens, et miracula faciens, dicitur « gloria Domini, » toti mundo revelata.
ET VIDEBIT (id est videre et experiri poterit) OMNIS CARO PARITER QUOD OS DOMINI LOCUTUM EST, — q. d. Videbit tunc omnis homo reipsa præstari et impleri, quod nunc Dominus per me aliosque Prophetas de Christo salvatore promittit. Unde S. Lucas, cap. III, 6, clare explicat dicens: « Videbit omnis caro salutare Dei, » id est salvatorem Christum, q. d. Omnes videbunt promissiones tam magnificas de Christo a Prophetis factas, fuisse promissiones Dei, et intelligent Deum fuisse qui illa promittebat, cum veritatem promissorum, videlicet Deum ipsum in carne oculis suis conspicient. Hæc ergo salus seu salvator est illa gloria Dei, quam revelandam fore asserunt.
Versus 6: THE VOICE OF ONE SAYING (as if to say: I Isaiah hear a voice inwardly saying and sugges...
6. VOX DICENTIS (q. d. Ego Isaias audio vocem mihi interius dicentem et suggerentem): CLAMA. ET DIXI (hoc est, respondi): QUID CLAMABO (Cui vox: Clama)? OMNIS CARO FOENUM. — Quorsum hoc clamare jubetur Isaias? quid hoc ad præcedentia facit? Primo, Sanchez, et alii qui putant hic agi de reditu e Babylone, exponunt, q. d. Ne consolatio hæc reditus vestri vobis, o Judæi! videatur impossibilis, ob potentiam Chaldæorum, qui vos detinent, suntque rerum domini: quia hæc potentia eorum, licet videatur esse in summo, tamen carnea est, et similis flori vernanti, qui mox æstuante sole marcescit arescit et defluit, fitque fœnum, quia spiritus, id est ira et furor, Domini instar venti urentis afflavit et exsufflavit illum.
Secundo, Forerius hæc refert ad cessationem Judaismi et legalium cæremoniarum quas Apostolus, Hebr. IX, 10, vocat « justitias carnis, » quia carnem purificabant et justificabant, non animam, q. d. Judæi, ut ait Apostolus, in carne
gloriantur, putantque circumcisionem, aliasque suas purificationes et cæremonias carnales esse solidas, foreque æternas, et ex illis sperant justitiam et salutem. Volo ergo, o Isaia! ut Judæis carnalibus prædices omnes illas, cum caro sint, et spiritu careant, esse instar graminis vel fœni, terrenas et evanidas, ac proinde mox fore desiccandas et abolendas.
Tertio et genuine, præscribit hic Isaias modum parandi viam Domino, docetque eum esse humilitatem; nimirum ut cogitent homines et æstiment se esse carnem, omnem autem carnem esse fœnum, et carnis gloriam esse instar floris fœni. Hæc enim humilis meditatio omnia alta, prava et aspera complanat in anima nostra, omnia vitia tollit, omnes virtutes inserit, omnemque Dei gratiam ad se allicit: « Dum enim, ut recte ait Sanchez, humilis in se omnia videt, aut videre se putat, vacua atque profunda, id efficit ut Deus, qui ut in naturalium, sic etiam in spiritualium rerum universo nihil patitur esse vacuum, id compleat, quod vacuum in se deprehendit submissa cogitatio. » Et sicut, ut experientia docet quotidiana, nihil est in humili, in quod homines incurrant, impingant et offendant: sic in humili nihil est, quod Deum ab hospitio deterreat, quo fit ut Deus in eo suam domum et templum sibi constituat.
Rursum jubetur Isaias clamare: « Omnis caro fœnum, » ut homines intelligant quantum se propter eos demiserit et exinanierit Dei Verbum, quamque immensa fuerit divina bonitas, quæ Christum suum voluit descendere ad homines tam infirmos et fragiles, ut sint instar herbæ et floris qui statim marcescit. Simul ut homines cognoscant se ad hanc Christi gratiam et gloriam immortalem non naturæ viribus, sed dono Dei pervenire, si videlicet cum fœno, id est cum carne Verbi, quod manet in æternum, jungantur. Ita Theodoretus, Procopius, S. Hieronymus et alii.
Vide hic ergo: Verbum, dum caro factum est, factum est fœnum; quia omnis caro est fœnum, ideoque ut hoc adumbraret, voluit poni in præsepio et fœno, et, ut canit Ecclesia:
Præsepe non abhorruit, Fœno jacere pertulit.
Quia, ut ait S. Bernardus, serm. 33 in Cantic., homo per peccatum similis factus erat jumentis: « Cognosce ergo, inquit, pecus quem non cognovisti homo. Adora in stabulo, quem fugiebas in paradiso. Honora præsepium, cujus contempsisti imperium. Comede fœnum, quem panem, et panem angelicum fastidisti. » Ad Christum enim hæc pertinere patet ex præcedentibus. Illi enim jussit parari viam prædicando pœnitentiam, ad quam incitat cogitare, quod omnis caro sit fœnum, et flos qui spiritu Domini, id est vento urente sufflante, mox marcescit et exarescit.
Porro fœnum vocat non demessum et siccum, sed vivum, et in prato germinans: hoc enim hebraice vocatur chasir, et hoc mox sole urente arescit, præsertim cum demetitur. Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. LXXXIX: « Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret et arescat. » Vide sequentia, Et Psalm. CI, 12: « Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui. »
Moraliter, hic nota vilitatem carnis et hominis, qui similis est fœno, vel gramini, et flori mox evanescenti. Pulchre pieque S. Hieronymus: « Revera si quis fragilitatem carnis respiciat, et quod horarum momentis crescimus atque decrescimus, nec in eodem statu manemus, ipsumque quod loquimur, dictamus et scribimus, de vitæ nostræ parte prætervolat; non dubitabit carnem fœnum dicere, et gloriam ejus quasi florem fœni. » Id probat inductione: « Qui dudum infans subito puer, qui puer repente juvenis, et usque ad senectutem per spatia mutatur incerta: et ante se senem intelligit, quam juvenem non esse se miretur. Pulchra mulier quæ post se adolescentulorum trahebat greges, arata fronte contrahitur; et quæ prius amori, postea fastidio est. »
Vere Poeta:
Carpe novos flores, dum flos novus et nova pubes; Et memor esto ævum sic properare tuum.
Vere homini dicitur: « Tanquam mali folium es, quod mane candidum, meridie purpureum, vespere cæruleum aspicitur. » Filius Adæ est instar pomi Adæ, ut Itali vocant, quod exterius grande est et speciosum, interius vile et insipidum. Et S. Augustinus in illud Psalm. CII: « Tanquam flos agri sic efflorebit: Totus, ait, splendor generis humani, honores, potestates, divitiæ, typhi, minæ, tumores flos fœni est. Floret illa domus, et magna domus, floret illa familia, et quam multis floret, aut quam multis annis vivunt? multi anni tibi, breve tempus Deo. In comparatione longorum et longe viventium sæculorum, omnis flos cujuscumque domus, sic est quomodo flos agri, vix est annua omnis pulchritudo anni. Quidquid ibi viget, quidquid ibi candet, quidquid ibi pulchrum est, non perennat, imo per totum annum duci non potest. » Subdit deinde: « Quam exiguo tempore transcunt flores, et hoc est pulchrum in herbis. Hoc quod valde pulchrum est cito cadit. Quia ergo Pater cognovit figmentum nostrum, quia fœnum sumus, et ad tempus florere possumus; misit nobis Verbum suum, et Verbum suum quod manet in æternum; fœno quod non manet in æternum, fratrem fecit. Noli mirari quia particeps eris æternitatis illius: factus est ille prior particeps fœni tui. Quanta ergo spes fœni, quando Verbum caro factum est! Illud quod manet in æternum, non est dedignatum assumere fœnum, ne de se desperaret fœnum. »
Et S. Gregorius, XI Moral. XXVI, in illud Job
cap. XIV: Qui quasi flos egreditur: « Quid sunt, ait, nati homines in mundo nisi quidam flores in campo? Ecce quasi tot floribus, quot hominibus plenus est. Vita itaque in carne flos in fœno est; unde per Psalmistam dicitur: Homo sicut fœnum dies ejus, et sicut flos agri sic efflorebit. Isaias quoque ait: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus sicut flos agri. » Causam subdit: « Homo enim more floris procedit ex occulto, et subito apparet in publico, qui statim ex publico per mortem retrahitur ad occultum. Carnis nos viriditas ostendit, sed ariditas pulveris ab aspectibus retrahit. Quasi flos apparuimus qui non eramus, quasi flos arescimus qui temporaliter apparebamus. » Simili modo de flore et fœno pie philosophantur Clemens Alexandrinus, lib. II Pædag. cap. X, et ejus discipulus Origenes, homil. 4 in Psalm. XXXVI, et S. Basilius, hom. 5 Hexam., et ex eo S. Ambrosius, lib. III Hexam. cap. VII, quorum verba colligit et recitat Delrio, adagio 765.
Hac de causa S. Jacobus, in epist., cap. IV, 15: « Quæ est enim, inquit, vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; » et David, Psalm. CI: « Dies mei sicut umbra declinaverunt; et ego sicut fœnum arui. » Verum est illud: « Homo bulla, vita fabula. » Homerus vitam hominis comparat caducis arborum foliis; Pindarus vocavit hominem « umbræ somnium; » Æschylus vitam hominis comparavit non fumo, sed umbræ fumi, qua nihil inanius est et fugacius.
Sentiunt hoc, sed sero, damnati in inferno: « Quid nobis, inquiunt, profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens, et tanquam navis, quæ pertransit fluctuantem aquam; cujus, cum præterierit, non est vestigium invenire; aut tanquam avis, quæ transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris; aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum, » etc. Quam sapit, qui hoc sapit dum hic vivit! Quid, o miser! ambis gratiam hominis cras morituri? fœnum es, et fœnum ambis. Quid speciosam mulierem concupiscis? fœnum concupiscis. Cogita: « Omnis caro fœnum. » Quid in mensa carnibus pullorum inhias? fœno inhias, fœnum ut bos comedis: « Omnis enim caro fœnum. » Quid tuam carnem et cutem tam laute foves? fœnum foves, imo cinerem fœni. « Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem mox reverteris. » O si hodie plures haberemus Isaias, qui per compita, fora et pulpita stentorea voce et spiritu inclamarent mortalibus: « Omnis caro fœnum: filii hominum, ut quid diligitis vanitatem? » ut quid carni concupiscentias suas tribuitis? fœnum accumulatis, sed fœnum in igne æterno semper arsurum. An non merito Democritus semper ridebat, Heraclitus perpetuo flebat et plangebat vanitatem et stultitiam hominum, qui caducis hisce volup-
tatibus et pompis capti futuras et æternas negligunt et amittunt? « Omnis caro fœnum: » ergo et Principes, et Reges, et Imperatores, et Episcopi, et Cardinales, et Pontifices fœnum sunt. Hoc est quod Pontifici dum inauguratur, stupa accensa, et flamma ejus mox evanescente, acclamatur: « Beatissime Pater, sic transit gloria mundi, hominem te esse memento. » Brevi morieris tu, et omnis gloria tecum. Præclare S. Hieronymus in Epitaphio Nepotiani in flore ætatis abrepti: « O miserabilis, ait, humana conditio, et sine Christo vanum omne, quod vivimus! Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos fœni. Ubi nunc decora illa facies? ubi totius corporis dignitas, qua velut pulchro indumento pulchritudo animæ vestiebatur? Marcescebat, proh dolor! flante Austro, lilium; et purpura violæ in pallorem sensim migrabat. » Et inferius: « Debemus ergo et nos animo præmeditari, quod aliquando futuri sumus, et quod, velimus nolimus, longius abesse non potest. Non si nongentos vitæ excederemus annos, et Mathusalem nobis tempora donarentur, tamen nihil esset præterita longitudo, quæ esse desisset. Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et eum qui mille, postquam idem vitæ finis advenerit, et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantumdam est; nisi quod senex magis onustus peccatorum fasce proficiscitur? » Denique Poeta leoninus plane, sed vere:
Dic, homo, vas cinerum, quid confert flos facierum? Copia quid rerum? Mors ultima meta dierum. Flores? marcesces. Audis? surdesces.
Versus 8: THE WORD OF OUR LORD ENDURES FOREVER. — This word is that which, as he said in verse 5,...
8. VERBUM DOMINI NOSTRI MANET IN ÆTERNUM. — Verbum hoc est illud quod, ut dixit vers. 5, « os Domini locutum est, » quodque promisit; est scilicet Christus, Christique Evangelium, de quo S. Petrus hunc locum citans ait: « Hoc est verbum quod evangelizatum est in vos. » Hoc est quod aliis verbis dicit David, Psalm. CXVIII, 96: « Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum nimis. » Hoc est verbum de quo dixit Isaias, cap. II, vers. 3: « De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. »
Versus 9: ASCEND UPON A HIGH MOUNTAIN, YOU WHO BRING GOOD TIDINGS TO ZION. — So the Roman edition...
9. SUPER MONTEM EXCELSUM ASCENDE TU, QUI EVANGELIZAS SION. — Ita Romana. « Sion, » id est Sioni, hoc est Ecclesiæ: nam Sion terrena erat in excelso monte, nec eo erat excelsior, in quo præco ascendere posset. Hebræa vero habent, super montem excelsum ascende, evangelizatrix Sion, quo jubetur Sion, id est Ecclesia, suis fidelibus evangelizare id quod sequitur: « Ecce Deus vester, » etc. Sed idem utriusque sententiæ est sensus. Nec enim Ecclesia per se evangelizat, sed per suos Apostolos et prædicatores; nec hi alteri quam Ecclesiæ, id est fidelibus, evangelizant. Prædicator ergo evangelizat Sioni, id est fidelibus in Ecclesia. Adde Hebræum מבשרת mebasseret, id est evangelizatrix, accipi posse pro masculino me-
basser, id est evangelizator. Solent enim Hebræi ob pulchritudinem eloquii uti genere feminino, q. d. Pulcherrimus et gratiosissimus erit hic Evangelista. Sic Ecclesiastes hebraice feminine vocatur cohelet, id est concionatrix, hoc est concionator elegantissimus, Eccles. cap. I, vers. 1. Porro to super montem ascende, exalta in fortitudine vocem tuam, noli timere, per catachresin tantum significant, et jubent, ut præcones Christum Christique Evangelium summa alacritate, et animi contentione, totisque viribus, et intrepide denuntient, q. d. Age, o Joannes Baptista, vosque Apostoli Christi præcursores! publice, fortiter et animose prædicate Deum ante tot sæcula promissum, jam incarnatum adventare ut vos salvet.
Secundo, Leo Castrius ex S. Ambrosio, lib. VIII in Lucam, cap. XVII: « Mons, ait, tuus est Paulus, mons Petrus, mons alii Apostoli; super illorum fidem mentis tuæ locato vestigium, et virtutibus in montis altitudinem cresce, ut mons Dei sanctus sis, et e terra in cœlum te attollas, ut inde conspicuus omnibus gentibus, locis, temporibus clames, vocesque omnes ad Christum et salutem. » Verum hic sensus mysticus est.
Moraliter, recte ex hoc loco concludit Forerius: « Qui, ait, perfunctorie, aut molliter, aut trepide Evangelium prædicant, adhuc quæ sit dignitas Evangelii ignorant. Qui etiam aliud quam fructum Evangelii in prædicatione quærunt, adhuc quantum sit lucrum et quantæ dignitatis Christum annuntiare, non intelligunt. Deum legitimi prædicatores Evangelii deferunt, Deum offerunt, Deum dant. Quid huic dignitati potest conferri? »
Mystice S. Bernardus, serm. 1 in Festo omnium Sanctorum, docet prædicatores cum Christo debere scandere in montem, id est desideriis animi, et conversatione sancta ad sublimia tendere, et virtutum conscendere montem.
DIC CIVITATIBUS JUDA, — dic particularibus Ecclesiis: hinc ergo patet eas ab una primaria, puta Romana, pendere, eique auscultare debere: sic enim civitates Judæ pendebant a Jerusalem. Quod ergo Sion et Jerusalem fuit in Judæa, hoc Roma est in Ecclesia.
Versus 10: BEHOLD THE LORD GOD SHALL COME WITH STRENGTH, — Christ shall come with great power, and...
10. ECCE DOMINUS DEUS IN FORTITUDINE VENIET, — veniet Christus magnis viribus, et obfirmato animo, ut dæmones profliget, tyrannos superet, omnesque gentes suæ fidei subjiciat. Hæc enim de primo Christi adventu intelligenda sunt. Ita Cyrillus, Procopius, S. Thomas, Lyranus et Forerius, licet S. Hieronymus et Haymo hæc ad secundum Christi adventum, quo dæmones omnesque impios deturbabit in tartara, referant. Hoc quoque vere et recte dicitur: tunc enim completa erit fortitudo et victoria Christi. Hinc patet contra Judæos modernos, Messiam sive Christum proprie vere esse Deum. In Hebræo enim vocatur non tantum Adonai, sed et Jehova.
ET BRACHIUM EJUS DOMINABITUR. — « Brachium » in Scriptura symbolum est roboris et potentiæ. Porro brachium hoc Christi non tantum divinitatis, sed et humanitatis ejus est. Hac enim nos redemit, nostrosque hostes debellavit: hæc enim licet, qua caro, sit fœnum, ut dixit vers. 6; tamen, qua caro est Verbi, quod manet in æternum, Verbi fortitudinem, brachium et robur participat. Unde rursum « brachium, » id est potens ejus gratia, « dominabitur, » id est dominari nos faciet nostræ libidini, aliisque passionibus et vitiis, ita et nobis det non tantum posse bonum, sed et velle ac perficere, ait Leo Castrius.
ECCE MERCES EJUS CUM EO. — Triplex hic est sensus. Primus, q. d. Christus semper præ oculis habebit mercedem sibi a Patre paratam, scilicet quod pro mercede obitæ mortis suique laboris, habebit dominium in omnes gentes, juxta illud Psalm. II: « Postula a me, et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ; » et Isaiæ cap. LIII: « Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum; ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. » Qui enim præmium et mercedem laboris coram oculis habent, hi graviter pro eo laborant et certant. Ita et Christus « proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. » Ita Forerius. Merces ergo Christi sunt fideles, quos quasi oves ei Pater pro mercede tradidit; de quibus sequitur: « Sicut pastor gregem suum pascet, » etc. Secundus, merces, id est pretium redemptionis nostræ, est cum Christo; quia Christus non gratis, sed lytro sanguinis sui nos e captivitate diaboli, peccati et mortis redemit. Ita Sanchez. Tertius et planissimus, q. d. Christus est rex, non avarus, sed liberalis, qui in promptu habet amplam mercedem, quam suis famulis, maxime prædicatoribus, ostentat dabitque, imo ipsemet eis erit « merces magna nimis. » Sic enim duces in bello solent accendere milites proposita victoribus ampla mercede et præmio. Hoc et facit Christus.
ET OPUS ILLIUS CORAM ILLO. — Hoc opus dupliciter capi potest. Primo, proprie, q. d. Ideo Christus a Patre amplam recipiet mercedem, quia (כי et enim est causale significans quia) opus nostræ redemptionis et salutis illi a Patre injunctum, sem-
per præ oculis habebit, illique totus intendet. Hoc est quod ipse ait Joan. XVII, 4: « Opus consummavi, quod dedisti mihi. »
Secundo, metonymice « opus » est merces operis, ut more Hebræo idem dicatur posteriori hemistichio quod priori. Sic dicitur Levit. XIX, 13: « Non morabitur opus (id est merces operis) mercenarii tui apud te usque mane. »
Versus 11: HE SHALL FEED HIS FLOCK LIKE A SHEPHERD. — The Prophet explains the phrase shall rule, ...
11. SICUT PASTOR GREGEM SUUM PASCET. — Declarat Propheta to dominabitur, q. d. Imperium Christi non erit dominatus tyrannicus, sed pastoralis, ut pastor non tam timore quam amore, magna cura et benignitate reget, imo pascet oves suas, ut non tam rex quam pastor esse videatur. Sic Homerus Agamemnonem vocat ποιμένα λαῶν, pastorem populorum, quod bonus rex debeat regere populum, sicut pastor oves. Et Cyrus apud Xenophontem, lib. VIII, asserit quod bonus princeps similis sit bono pastori. Idem censuit Tiberius Cæsar addens: « Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. » Qui secus faciunt, non pastores sunt, sed laniones et tyranni. Tales sunt hodie qui erga oves sunt leones, erga lupos agni; lupos nutriunt, oves interficiunt.
IN BRACHIO SUO CONGREGABIT AGNOS. — Solent pastores agniculos, quos oves in campis vel montibus enixæ sunt, manibus et brachiis complecti, atque ad caulam deferre. Similem curam et amorem fidelibus exhibebit Christus. Unde, Luc. XV, 5, comparat se pastori, qui ovem errantem in humeros tollit, et ad ovile reducit. Hinc hac specie Roma in antiquissimis templis et cœmeteriis depictus cernitur.
Moraliter, agnus et ovis est animal innocens, mite, subjectum, humile, utile lana, lacte, carne. Tales debent esse Christiani, oves sint et agni, non hirci, non vulpes, non tauri, non ursi, non lupi, non leones.
FŒTAS (quæ fœtum utero gerunt, vel jam recens enixæ sunt) IPSE PORTABIT, — suaviter ducet, ac si portaret, scilicet pedetentim eas minabit, ne fatigentur, ideoque sinet eas per intervalla quiescere, quin et pabulo vires earum recreabit, ac si opus sit, easdem in sinum aut humerum tollens, portabit. Ita Vatablus et Forerius, uti fecit Jacob, Gen. XXXIII, 18, ad quem hic alludit Isaias. Vide munia boni pastoris apud Ezech. cap. XXXIV. Sensus est, q. d. Christus summa providentia, vigilantia et suavitate, quasi pastor « agnos, » id est plebem simplicem recens in baptismo renatam, fovebit; et « fœtas, » id est Apostolos et Prædicatores, qui filios Christo pariunt, sua gratia et spiritu roborabit, et fulciet, quasi pastor eos suis ulnis circumferens, aut manu leniter per ardua et adversa quæque deducens, et sustentans, ac quasi portans. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Procopius.
Versus 12: WHO HAS MEASURED THE WATERS IN HIS FIST? — The Prophet launches into a commendation of ...
12. QUIS MENSUS EST PUGILLO AQUAS? — Excurrit Propheta in divinæ potentiæ et sapientiæ commendationem, eo fine ut ostendat mirabile hoc incarnationis Verbi opus, omnemque Christi œconomiam circa hominum redemptionem, quod quasi pastor pascet agnos, fœtas portabit, etc., illi perfacilem fuisse, omnemque a Deo prævisam et provisam fuisse. Ipse enim totum Universum facillime et sapientissime regit ac moderatur, q. d. Ne miremini mirabilia quæ dixi de gratia et consolatione Christi, de Deo homine, de Evangelio, de Gentium quasi ovium ejus vocatione, et ad ipsum conversione; quia Deus, qui mirabilis est, potentissimus et sapientissimus, ista omnia faciet. Ita S. Hieronymus, Theodoretus et Tertullianus in Scorpiaco.
Nota catachresin: Deus continet orbem palmo, pugillo, tribus digitis, id est facillime; licet alii, tribus digitis, inquiunt, id est tribus suis attributis, scilicet sapientia, bonitate et potentia. Verum hoc est symbolicum et mysticum, uti et illud Paschasii, lib. I De Spiritu Sancto, cap. II, qui per digitos SS. Trinitatem accipit: « Nonne, ait, hic in tribus digitis potentiæ unius æqualitatem sub quadam mysterii lance libravit? » Sic et Glossa: « Sunt, inquit, tres digiti SS. Trinitatis. » Sic quoque Christus Dominus mysterium SS. Trinitatis, per manum tres digitos continentem repræsentavit S. Annoni Archiepiscopo Coloniensi. Visionem narrat Sigebertus in ejus Vita, cap. XVIII: « Christus, inquit, radiantibus oculis in ora stupentis comem se et placidum ingerens, protensis coram eo tribus sinistræ manus digitis, primum eorum dextro tetigit indice, dicens: Ecce Pater; moxque secundum: Ecce Filius; posthac et tertium: Ecce Spiritus Sanctus. Et voces intra fauces paululum cohibens: Ecce tres, ait, in una deitate similiter adorandæ personæ, quibus gloria par dicitur ab universali semper Ecclesia. Mediam inter Patrem et Spiritum Sanctum personam Filius habet, nec ullam habet divisionem a duobus in ulla diminutione majestatis ejusdem et gloriæ. »
Est hic insignis et viva hypotyposis potentiæ et majestatis divinæ: Deus enim vastissimas et profundissimas totius Oceani aquas tam facile continet, quam facile homo paucas aquæ guttas pugillo complectitur. Totus ergo Oceanus Deo res est adeo parva, quam est aqua quam vola vel pugillo (Aquila vertit, minimo digito) metimur et stringimus. Idem cœlos palmo ponderavit. Palmus est extenta manus ab extremo pollice usque ad minimum digitum: quod si contrahas manum fit pugillus, q. d. Sicut Atlas a Poetis fingitur cœlum humeris sustinere, ita vere Deus, cœli mundique Atlas, imo Creator, non humeris, sed palmo, id est manu sua supposita, non tantum metitur, sed et appendit, librat et quasi ponderat ingentem illam cœlorum molem et vastitatem. Idem tribus digitis appendit molem terræ. Alludit ad institores qui levia pondera examinant per uncias
nimirum multæ spinæ latent sub purpura, multæ curæ sub corona.
Versus 13: Who has directed the Spirit of the Lord? — In Hebrew, who has weighed, that is, examine...
13. Quis adjuvit spiritum Domini? — Hebraice, quis ponderavit, id est expendit, perpendit, penetravit, «spiritum,» id est mentem et consilia Domini, ut eum ope et consilio suo in operando adjuvare possit? q. d. Nemo. Ipse enim omnia ponderat, metitur et penetrat; et, ut dicitur Proverb. cap. xvi, 2: «Spirituum ponderator est Dominus;» ipse vero a nemine ponderari, penetrari aut comprehendi potest. Hinc Septuaginta, et eos secutus S. Paulus, Rom. xi, 34, vertunt: «Quis enim cognovit sensum Domini?» unde idem exclamat: «Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!»
Versus 15: Behold, the nations are as a drop from a bucket. — St. Irenaeus, book V, chapter 29, re...
15. Ecce Gentes quasi stilla situlæ. — S. Irenæus, lib. V, cap. xxix, legit, ut stillicidium de cado; S. Ambrosius in Psalm. I, ut stillicidium de urceo. Est occupatio, q. d. Dicet quis: Esto Deus hominum ope aut consilio non egeat; homines tamen sunt imago Dei, et quasi terreni quidam dii, ac proinde magni ab eo æstimantur; quare habent unde sibi placeant. Hoc elidit dicens: «Ecce Gentes quasi stilla situlæ,» quia, ut ait S. Ambrosius in Psalm. I, in fine: «Sicut terra ad cœlum est instar puncti, sic omnes gentes ad multitudinem Angelorum sunt quasi stilla situlæ.» «Cogita ergo,» ait S. Chrysostomus in cap. I ad Ephes., serm. 3, et homil. 2 De incomprehensibili Dei natura, fuse, «quanta hujus stillæ, vel guttulæ pars tu sis, et quantus sis respectu Dei.» S. Athanasius, De Unita substantia SS. Trinitatis, lib. I, in fine, hic putat significari neminem a divinitate Trinitatis posse se occultare vel fugere, quia ille totus orbis est quasi gutta. Hinc et Plato et Plotinus rogati: «Quomodo Deus videre possit omnia?» respondent: «Quia tota hæc rerum machina in conspectu Dei est instar puncti.» Sic, teste Clemente Alexandrino, lib. VII Stromat., in fine, Theognis dixit: «Vos, Megarenses, neque tertii estis neque quarti, neque duodecimi, nec ullo in numero aut ratione, sed ut pulvis quem projicit ventus, et ut gutta cadi.» Vide ergo quid sint res terrenæ omnes, tuque ipse licet toti domineris orbi. «Quid est homo quod ejus es memor, Domine? Quid est quod superbit homo, ait S. Hieronymus, qui est quasi stilla e situla, decidua et neglecta? imo stillæ hujus pars minima, nec certies quidem millies millesima. Quomodo si a situla modica stilla fluat, a portante negligitur: ita universa gentium multitudo, supernis ministeriis comparata et Angelorum multitudini, pro nihilo ducitur.» Hucusque S. Hieronymus.
Rursum, sicut stilla situlam neque gravat si maneat, nec levat si excidat: sic homines neque si pereant omnes, quidquam relinquant vacuum, neque si in natura rerum sint, aliquid occupati aut implent, si tam vastam maris orbisque amplitudinem spectes. Sic, Sapient. xi, 23, totus orbis coram Deo dicitur esse «tanquam gutta roris
Tropologice, montes et colles sunt dignitates et prælaturæ, quas pauci sciunt librare in pondere et statera. Unde exclamat Isaias: «Quis libravit in pondere montes, et colles in statera?» q. d. Rarus est et magnus qui eos libret. Dignitates enim plus habent oneris, quam honoris; et quantus est ascensus earum, tantus est et descensus. Si enim ascenditur ad prælationem, descenditur ad servitutem. Librat ergo animus Sancti montes in pondere, et colles in statera, qui onus in honore, et servitutem in prælatione pensat; sicque fit ut consideratio servitutis et oneris, omnem appetitum prælationis et honoris in animo ejus exstinguat. Ita fecisse S. Laurentium Archiepiscopum Dublinensem, qui coævus fuit et defensor S. Thomæ Archiepiscopi Cantuariensis et Martyris, in eoque ope et vitam suam posuit, narrat Auctor Vitæ ejus, cap. xi. Exstat apud Surium die 14 novembris. Vere Antigonus rex ad filium regno insolescentem: «An nescis, o fili! inquit, regnum nostrum esse splendidam servitutem?»
antelucani,» quæ scilicet ante lucem descendit, et statim ortu solis et lucis siccatur, sorbetur et evanescit.
Et quasi momentum stateræ. — Sic et Sap. xi, 23, dicitur: «Tanquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum.» Momentum, id est minima inclinatio, aut motus: græce enim sic habetur: ὡς ῥοπή ἐκ πλαστίγγων, hoc est, sicut vergentia vel inclinatio ex lancibus libræ, quæ scilicet cum semper agitentur, semper una lanx alia magis minusve pendula inclinat sursum vel deorsum: quod veteres momentare dicebant. Vatablus intelligit de ipso stateræ libramento, sive æquatoria cuspide, quæ lancem utramque ex æquo sustinet et suspendit. Et sic videtur Plutarchus in Camillo accipere ῥοπήν. Sensus est, q. d. Sicut hæc propensio lancis minima est, et minimi momenti, sic et mundus quantus quantus est, respectu Dei est minimus.
Secundo, sicut instabilis hæc est propensio, et transiens, semperque agitatur: ita mundus hic coram Deo. Tertio, sicut hæc propensio minimo motu ejus qui libram tenet tolli potest, et in aliam partem inclinari, sic et mundus totus est in manu et nutu Dei per omnia.
Recentiores, ut Vatablus et Forerius, Hebræum שחק sachac vertunt, quasi levitas, vel quasi levis pulvisculus (quales sunt atomi, quos videmus volvi in radiis solis) in bilance pondus non auget, vel minuit: ita scilicet homo apud Deum nullius est pretii, nec Deo additus quidquam adauget (Deus enim solus, utpote immensus et infinitus, tantus est, tantumque efficit, quantum Deus et mundus simul juncti et compositi), nec Deo illum creare, et per Christum recreare, reformare, et ad
pondus auctorare volenti quidquam opis, consilii, ponderis aut momenti attulit.
Ecce insulæ quasi pulvis exiguus. — «Insulæ» Hebræis vocabantur regiones trans mare sitæ, etiamsi essent terra continens, uti Italia, Hispania, Græcia, etc. Pro quasi pulvis Septuaginta vertunt, quasi saliva, vel sputum. Hebræum enim דק dac significat tenue, minutum, quod tam salivæ, quam pulveri convenit. «Terra, ait Boetius, lib. II De Consol., est punctum puncti, scilicet mundi, qui punctum est, si cum Deo comparetur.» Forerius vertit: «Ecce insulas quasi tenue operiet (יטול enim a radice טול talal significat operire), q. d. Facile est Deo omnes insulas submergere, ac si illas nebula operiret. Vatablus vero יטול, a טיל til, id est projicere, deducens vertit, ecce insulas quasi minutissimum pulverem projiciet, aut transferet alio; sicut in historiis legimus insulas quasi in mari natantes et fluitantes sæpius alio fuisse translatas. Noster vertit, ecce insulæ quasi pulvis qui projicitur, id est vilis et exiguus: scilicet, omnes sunt instar scrupi levis aut oculos fallentis arenæ.
Moraliter, cogita quis tu, quis Deus? ut te cognoscas et deprimas, Deum admireris et venereris. Homo enim est nihil, et plusquam nihil coram Deo.
Ita Abraham: «Loquar, ait, ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.» Ita Moses, interrogans nomen Dei, audit: «Ego sum qui sum,» q. d. Ego sum, tu non es, Exodi iii, 14. Vide ibi dicta. Ita S. Franciscus noctes integras meditabatur, nec dicebat aliud quam: «Quis tu, Domine, quis ego? Tu abyssus essentiæ, sapientiæ, sanctitatis et bonorum omnium; ego abyssus nihili, ignorantiæ, peccatorum et miseriarum omnium.»
Versus 16: And Lebanon will not suffice. — Meaning: So great is the loftiness and majesty of God t...
16. Et Libanus non sufficiet. — q. d. Tanta est Dei celsitudo et majestas, ut omnia ligna, omne thus, omnia aromata, omnia animalia Libani, et quorumvis montium non sufficiant holocaustis, si pro dignitate ea illi offerantur. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et alii. Dicit hoc, ut Judæos, æque ac Gentes ad Dei veri cultum et reverentiam, atque ad idolorum contemptum excitet, q. d. Dei majestas et sanctitas immensa est; quare nullis victimis satis coli et adæquari potest, nisi unica victima infinita, scilicet qua seipsum unigenitus Filius Dei in cruce offeret. Hic ergo efficiet quod Libanus, totusque mundus facere non potuit. Adæquabit enim Dei dignitatem: erit enim Deus Deoque æqualis qui offeretur, et simul offeret semetipsum Deo in holocaustum atque mundi piaculum.
Versus 17: And as nothing. — Forerius translates: more than nothing. For if you compare nothing wi...
17. Et quasi nihilum. — Forerius vertit, plus quam nihilum. Si enim nihilum cum ente quolibet creato conferas, minus illud ab eo distat (cum utrumque sit finitum, finiti autem a finito distantia sit finita) quam distet ens quodlibet, imo totus mundus a Deo; hujus enim infinita est distantia. Deus enim in infinitum entia omnia creata transcendit: ac proinde ab iis non tantum negative, sed et positive distat in infinitum: cum ens a nihilo positivam distantiam habeat finitam. Sicut enim ens est finitum, sic etiam ejus oppositum, puta non ens, sive nihil, est finitum: est enim negatio, vel privatio entis finiti. Nihil ergo per se, et quasi positive est finitum: quia minus habet esse quam ens: nullum enim habet esse, estque nihil prorsus. Negative tamen nihil est aliquo modo infinitum, quia negat omne ens, omnesque res, etiamsi illæ essent infinitæ: negat ergo infinita quæ sunt, vel esse possunt; sed positive est finitum, ac finite tantum distat ab ente creato et finito. Si autem nihilum cum Deo conferas, nil a Deo magis distare potest quam nihilum. Loquor physice: nam moraliter magis a Deo distat peccatum. Et hoc sensu est hyperbole, q. d. Omnes gentes, imo entia omnia a Deo distant summe, et in infinitum, ideoque si posset dari major distantia quam sit nihil a Deo, magis quam nihilum distarent a Deo. Huc alludit Apostolus, I Corinth. i, 28, cum ait: «Elegit Deus ea quæ non sunt,» id est quæ nullius sunt pretii, vel momenti. Vide et hic quam se demiserit «Verbum caro factum,» quamque vere dicat Apostolus: «Exinanivit semetipsum formam servi accipiens.» Homo enim est nihil, et plusquam nihil coram Deo.
jore insania profudit, et furere cœpit contra imaginum Deique cultores. Ita Zonaras et alii.
Versus 18: To whom then have you likened God? — He digresses to reproach the idolatry of the Genti...
18. Cui ergo similem fecistis Deum? — Digreditur ad carpendam idololatriam Gentium (hæc enim eos a Christo et salute impediebat: idola enim erant prava et aspera in via Gentium, quæ, vers. 3, tolli jussit, ut paretur via Domino), quod videlicet pressi ab hostibus vel alia natione, aut rei alicujus cupiditate ducti ad eam obtinendam confugerent ad idola aurea, lignea et inanima, cum Dei opem implorare, in eumque, utpote potentissimum et benignissimum, omnem spem defigere deberent; unde concludit, vers. 31: «Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem.» Hic est ergo epilogus totius hujus orationis, scilicet ut doceat sperandum esse in Deo, non in idolis, ac cum Gentibus ab idolorum cultu transcundum esse ad Dei cultum in Christi Evangelio propositum.
Nota: Gentes fabricando et colendo simulacra Jovis, Apollinis, Mercurii, etc., lapidea et lignea colebant idola, non Deum; dicuntur tamen Deum iis similem fecisse, quia ea adæquabant Deo, Deumque alium non colebant quam hæc simulacra, ac consequenter Deum et deitatem transferebant in simulacra, quasi Deus iis similis esset, haberetque simile corpus, imo corpus simulacri esset corpus Dei: quæ sane gravis erat injuria Dei, quod scilicet simulacra Deo æquarent, ac consequenter Deum similem, imo æqualem facerent simulacris. Unde ex Hebræo ad verbum sic vertit Forerius: Ad quem assimilabitis Deum, et quam similitudinem æquabitis ei? Et sic τὸ similem fecistis, vers. 26, explicatur per adæquastis. Hoc est quod ait Apostolus, Rom. i, 23: «Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum,» etc., quod explicans subdit: «Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori.» Vides hic similitudinem hanc vel assimilationem simulacrorum non esse aliud, quam quod cultum Creatoris transtulerint in creaturas, id est in simulacra, «et incommunicabile nomen (Dei) lapidibus et lignis imposuerint,» ut ait Sapiens, Sap. cap. xiv, vers. 21. Sensus ergo est, q. d. Cum omnes Gentes Deo comparatæ sint quasi gutta, imo nihilum et inane; qua temeritate, impietate ac sacrilegio vos, o Gentiles! Jovem Jovisque idolum comparatis et æquiparatis Deo, Deumque Jovi, imo Deum facitis Jovem, et Jovem Deum?
Perfide ergo hoc loco abusus est Leo Armenius Imperator iconoclasta, qui socium in scelere habuit Theodorum, quem amoto Nicephoro sede Constantinopolitana donaverat. Hic Theodorus grassabatur in sanctas imagines, cumque aliquando hæc Isaiæ verba in Ecclesia recitarentur: «Cui assimilastis Dominum? num imaginem ejus facit faber, aut aurifex similitudinem paravit?» accessit propius, atque Imperatori in aurem insusurravit: «Audi Prophetam, domine, eique obtempera.» Tum vero Leo suam iconomachiam ma-
Perfide, inquam: nam imagines Christianorum non sunt imagines, hoc est idola, Gentilium, contra quas hic detonat Propheta, nec coluntur ut dii: nec a fidelibus æquantur Deo, ut Deus injuriam sibi fieri sentiat, quod imaginibus assimiletur, comparetur et æquetur. Nemo enim fidelium tam simplex aut stolidus est, qui imagines colat ut deos, uti fecerunt Gentiles. Porro Deum has imagines etiam Dei ipsius, hic non carpere, patet ex eo, quod ipse hanc imaginem assumpserit, in eaque apparuerit, et hominibus se videndum exhibuerit; non tantum cum Verbum caro factum est, sed etiam cum Patriarchis et Prophetis sui imaginem objecit, et venerandam proposuit, uti fecit Mosi ei apparens in corpore assumpto, Exodi, cap. xxxiii et xxxiv, et Isaiæ cap. vi, 1, et Danielis cap. vii, 9, et S. Joannis, Apocal. cap. i, vers. 13. Si Deus sui imaginem nobis exhibuit, cur eam simili imagine exprimere non liceat? dicitur enim imago quasi imitago, ab imitando; sicut εἰκών ab εἰκῶ, id est assimilo, repræsento, uti ex Concilio Nicæno II, docet Sanderus, lib. I De Adorat. imag. cap. ult.; Leoni. Vide Damascenum, lib. IV, cap. xvii, et orat. De imaginibus, et Concilium Nicænum II, quod totum est pro imaginibus. Vide et dicta Exod. xx, 4, et Sapient. xiv, 21.
Versus 19: Has not the craftsman cast a graven image? — He takes "graven image" for "cast image," ...
19. Numquid sculptile conflavit faber? — «Sculptile» sumit pro conflatili, hoc enim conflat faber. Hebræum enim פסל pesel, quod Noster vertit «sculptile,» significat idolum, sive sculptum, sive conflatum, sive pictum, sive dolatum sit. Irridet hic idololatrarum vesaniam, q. d. Numquid non idola vestra ligna sunt: aut metalla dolata, fusa, conflata, vel sculpta a fabris, qui ad id quærunt ligna imputribilia, ne a tineis vel carie corrodantur; malleisque et clavis firment, ne vento aliove impetu dejiciantur, auro et argento ea ornant? quomodo ergo ista comparatis Deo, deosque vestros facitis? Itane faber fabricat numina? Itane Vulcanus deos cudit?
Versus 21: Do you not know? — So the Roman text reads in the present tense, not "will you know" in...
21. Numquid non scitis? — Ita legunt Romana in præsenti, non scietis in futuro, q. d. Numquid facile scire potestis, et audire jam inde a mundi exordio per patrum et avorum traditionem, posita esse a Deo fundamenta terræ, sive terram ipsam a Deo creatore conditam et fundatam esse? ac proinde hunc ejus creatorem unum et solum esse Deum, non Jovem, non Mercurium, non simulacra, q. d. Si Deus terram, quæque in ea gignuntur metalla creavit, quis ita deliret ut Deum esse credat simulacrum ex auro vel argento sculptum aut conflatum?
Nota: «Fundamenta terræ» non sunt cardines aut fines terræ, ut voluit Cyrillus, sed ipsa terra, in seipsa a Deo fundata et firmata. Nec enim alios cardines aut fulcra habet terra in aere pendula, quam quod ibi firmiter collocata sit a Deo.
Versus 22: Who sits above the circle (Vatablus: the globe) of the earth, — meaning: Who in the hea...
22. Qui sedet super gyrum (Vatablus, globum) terræ, — q. d. Qui in cœlis quasi rex orbis sedet et præsidet, despicitque totum terræ gyrum et ambitum, videtque in eo homines quasi locustas, cicadas et formicas ambulare et saltitare. Nam pro locustis Forerius vertit, cicadas. Hæ enim locustis sunt affines, tum natura, tum parvitate, tum strepero stridore.
Nam cuculus cuculat, fritinnit rauca cicada.
Nota congrue homines comparari locustis; utrique enim exiguum, vile, molle, miserum et caducum sunt animal. Nam, primo, locusta gignitur ex putredine; ita et homo. Unde S. Job ait: «Putredini dixi: Mater mea es; et Soror mea, vermibus.» Secundo, locusta humore turget: ita «homo quid est aliud quam pituita et bilis?» Tertio, locusta est gracilis, et pedum longitudine omnia animalia pro modulo sui corporis excedit: ita et homo. Unde Eccles. cap. xii, vers. 5, ærumnas hominis senescentis describens: «Florebit, inquit, amygdalus, impinguabitur locusta,» id est superveniet canities, et accedet pedum tumor, scilicet podagra. Dicitur enim locusta quod longis sit pedibus, inquiunt Isidorus, Lyranus et Albertus, lib. XVI De Animal., ubi refutat alios, quibus dicitur locusta quasi loco stans. Pedibus ergo impinguatis et tumidis tumescit et impinguatur locusta. Quarto, locustæ, ait Albertus, omnes feminæ sunt, uti scarabæi omnes sunt mares: ita homines femineos habent animos, pariter et vitia. Quinto, locustæ, quia palpebris carent, durissimis sunt oculis; imo sunt qui putant eas oculis et visu carere: hinc pariter stupidæ sunt. Unde proverbium: «Locustæ mentem habet;» id est parum habet mentis et cerebri; quod usurpat Lucianus in Jove tragœdo: ita et homines desipiunt, et circa res divinas ac saluti duri sunt, et cæcutiunt quasi talpæ. Sexto, locustæ rege carent, et sese invicem devorant, inquit Aldrovandus, lib. De Insectis exsang., cap. De locusta: sic homines laborant ataxia, et invicem perimunt. «Homo homini lupus.» Septimo, locustæ non tam proprium habent volatum, quam vento feruntur, et cum se a terra paululum elevaverint, iterum pennis deficientibus cadunt: ita homo ut efflorescit ætate et gloria, ita mox pariter cadit. Octavo, locustæ sunt innumeræ: ita et homines. Rursum, locustæ sunt maxime leves et mobiles: ita homines sunt leves et inconstantes. Unde Isidorus: «Locustæ, ait, sunt vagæ animæ, et salientes in sæculi voluptates.» Nono, locusta gulosum est animal omnia germina depascens; ita homo in ventrem projectus est. Hinc decimo, locusta nocentissimum est animal frugibus, vastans integra regna et provincias; unde aliis locusta dicitur quasi loca urens. Adeo ut Plinius, lib. XI, cap. xxix, scribat in Cyrenaica regione legem esse ter in anno locustas debellandi, primo ova obterendo, deinde fœtum, postremo adultas, desectoris pœna
lata in eum qui cessaverit: ita homo impius et aliis et sibi nocentissimus est. Undecimo, locusta quia agros corrumpit, symbolum est corruptionis humanæ. Pulchre S. Chrysostomus, homil. Quod nemo læditur nisi a seipso: «Omne, ait, quod est in rebus, habet aliquid qui corrumpitur ac læditur: lanam tinea, ovium greges lupus, vinum aceti permutatio, dulcedinem mellis amaritudo corrumpit, lolium segetibus nocet, grando vineam lædit, virgulta et plantas locustæ vastant.»
Denique locustæ, ait Aristoteles, pariunt in exitu veris, et mox a partu moriuntur; vermiculis circa collum innascentibus tempore partus, qui eas strangulant: similiter brevis ævi est homo, et non raro a fœtu proprio necatur.
Ita S. Gregorius in Angliam pergens obviam locustæ, ei se comparavit, ex eoque cognovit sibi in eo loco standum, et Romam revertendum esse. De quo plura Ezech. cap. xxi, 21.
Qui extendit velut nihilum cœlos. — Pro nihilum hebraice est דק dac, id est tenue, per quod Forerius intelligit nebulam; Vatablus, cortinam, vel telam tenuissimam. «Nihilum» ergo hic significat aliquid tale tenuissimum atque levissimum, ut pene nihil esse videatur, quod facillime extendi potest, uti est cortina, nebula, etc. Sic enim Deus cœlos vastissimos facillime extendit, ut sub iis quasi sub tentorio degerent homines. Unde Septuaginta vertunt, qui extendit cœlos quasi cameram, rotundos scilicet et solidos instar cameræ et fornicis.
Potest, tertio, דק dac verti pulvis tenuis et exiguus, uti vertit Noster, vers. 15, q. d. Deus ita facile creavit et fecit cœlos, ac si faceret pulveris atomum tenuissimum. Ita S. Chrysostomus, lib. De Incomprehensibili Dei natura.
Versus 23: Who reduces the searchers of secrets to nothing. — He thus calls the Philosophers, who ...
23. Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint. — Ita vocat Philosophos, qui naturæ, et sapientiæ ac Dei secreta rimantur; aut potius consiliarios, et principes, ut vertunt Septuaginta (unde et Noster, Habacuc cap. i, 10, vertit, «tyrannos;» Proverb. cap. viii, 15, vertit, «legum conditores»), qui status et politiæ ac gubernationis secreta rimantur. Hi enim hebraice vocantur רוזנים rozenim. Posterius enim hemistichium more Hebræo explicat prius. Idem ergo est «qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,» quod, «judices terræ velut inane fecit.» Hebræi enim principes vocant judices, quod principum officium primarium sit justitiam inter cives tueri, et populum judicare, id est vindicare ab hostium injuriis. Hinc Salomon orat Dominum, III Regum, cap. iii, dicens: «Dabis servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit.» Hinc et vocatur liber Judicum, id est vindicum et principum Israel. Celebrat ergo Isaias Dei potentiam, quod ipse reges et principes solio dejicere, infatuare, perdere, et quasi in nihilum redigere possit, et sæpe redigat.
Pro inane hebraice est תהו tohu, id est inanis, inornatus, incompositus: sic enim Genes. i, dicitur terra fuisse inanis et vacua, hebraice, tohu vabohu, antequam Deus eam herbis, floribus et fructibus ornaret et decoraret. Pari modo Deus reges omni honore et decore spoliare potest, et sæpe spoliat. Unde explicans subdit:
Versus 24: And indeed they are not even planted, — meaning: Although the princes of the earth appe...
24. Et quidem neque plantatus, — q. d. Licet principes terræ in ea summi, firmi et potentes esse videantur; tamen eorum principatus similis est arbori, aut ramo, qui nec satus, nec plantatus est in terra, nec radicatus; unde succo destitutus arescit, aut levi vento aut turbine prosternitur: sic enim et principum gloria caduca est et fucata, quam Domini flatus et jussio mox dejicit et dissipat. Rursum Forerius hunc dat sensum, q. d. Deus reges et tyrannos statim initio imperii sæpe aufert, et de medio tollit, antequam prolem generent, non relicta sobole: perinde ac truncus, qui in terra radices non egit, flores et fructus proferre nequit.
Versus 25: And to whom have you likened Me? — meaning: Why have you made not only Jupiter, Mercury...
25. Et cui assimilastis me? — q. d. Cur non tantum Jovem, Mercurium, Venerem, etc., et principes flagitiosos jam putridos, sed etiam serpentes et monstra fecistis deos, mihique adæquastis?
Versus 26: Lift up your eyes on high. — "Who is there, says Cicero, who when he has raised his eye...
26. Levate in excelsum oculos. — «Quis est, ait Cicero, qui cum oculos in cœlum sustulerit, Deum esse non sentiat?» «Cœli» enim et astra «enarrant gloriam Dei.» Rursum, cœli fuerunt ante Jovem deosque omnes, creati a vero Deo.
Quis creavit hæc? — id est hos cœlos. Hebraice pro quis hæc est מי אלה mi elle, quod Cabalistæ per anagrammatismum retrogrado ordine legunt אלהים elohim, quasi respondent, Elohim, id est Deus creator, «creavit hæc.»
Qui educit in numero militiam eorum. — «Militiam» vocat stellas et astra. Unde Septuaginta vertunt, ornatum eorum. Hæc educit Deus «in numero,» id est numerose; plurimæ enim sunt stellæ. Secundo, «in numero,» id est in ordine suo, in quo quæque suum habet locum et numerum, eumque constanter servat, ut hæc sit prima, illa secunda, alia tertia, perinde ut milites in acie constanter servant suum ordinem. Ab ordine enim pendet exercitus robur, et victoria æque ac decor. Est catachresis: numerus enim ponitur pro numerosa dispositione, harmonia, proportione et ordine. Sic numerus musicus vocatur vocum et sonorum plurium harmonia et concentus. Talis est et acies castrorum (qualis est astrorum) ordinata. «Deus, inquit S. Augustinus, epist. 28 ad S. Hieronymum, stellas tot astris distinctas, tanta varietate motuum, tanto sonorum concentu (loquitur ex sententia Pythagoræ et veterum, qui cœlos suavissimum suo motu concentum edere crediderunt); insignes educit, et movet, ut nulla creatura admirari satis possit.»
Pro qui educit hebraice est המוציא motsi, quod verti potest, oriens, id est oriri faciens. Dei ergo æque ac Christi, Zachar. cap. vi, 12, nomen est «Oriens.» Ita Forerius.
Et omnes ex nomine vocat. — Significat hæc phrasis tria: Primum, quod Deus stellarum omnium naturam, vim et efficaciam intime perspectam habet, ita ut eas proprio et accommodatissimo nomine vocare possit. Est catachresis. Secundum, quod singularum stellarum, et rerum creatarum Deus habeat curam et providentiam, ut cuique tribuat quod opus est, et cuique injungat opera et munia suæ naturæ et viribus commensurata, et accommodata, verbi gratia, lucifero ut lucem, hespero ut vesperam indicet; lunæ ut nocti, soli ut diei præsit; nil autem cuipiam supra facultatem et vires præcipiat. Tertium, quod stellæ omnes Deo per omnia obediant, ita ut, cum ipse eas accersit, vel quid eis jubet, omnes mox ei pareant et occurrant, ita ut nulla sit reliqua quæ se illi non sistat; hoc enim est quod ait:
Præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. — Aliqui fortitudinem et robur ad stellas referunt, q. d. Virtus stellarum et robur quantum est Deo paret, neque vel una est quæ in suo ordine et munere, in quo a Deo constituta est, deficiat. Verum sic dicendum fuisset earum; jam autem dicit «ejus,» scilicet Dei, q. d. Tam multa et magna est fortitudo, robur et virtus Dei, cœlos et astra moderantis, ut ne vel unum sit quod ejus ordinationi et mandato per omnia non satisfaciat.
Pulchre Boetius, lib. I De Consol., Deum ita compellat: O stelliferi Conditor orbis, Qui perpetuo nixus solio Rapido cœlum turbine versas, Legemque pati sidera cogis!
Versus 27: Why do you say, O Jacob, and speak, O Israel: My way is hidden (that is, the course of ...
27. Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea (id est vitæ meæ ratio, meus status, mea conditio) a Domino. — Est mimesis. Imitatur enim vocem Judæorum epicurizantium, qui adversis pressi putabant se a Deo negligi, Deum sui non habere curam et providentiam, q. d. Cum Deus sit tantus, tamque potens et sapiens, uti etiam aliæ gentes confitentur; cur tu, o Jacob, id est vos, o duæ tribus jam ab Assyriis afflictæ! et tu, o Israel, id est vos, o
decem tribus jam in Assyriam ab iisdem abductæ! dicitis: Deus res nostras non curat, quantis affligamur malis, qua captivitate premamur non considerat, nostras ærumnas non videt, non attendit: «Circa cœli cardines perambulat,» nostra negligit, nec aspicit? Ita S. Cyrillus.
Et a Deo judicium meum transivit. — Idem aliis verbis repetit, q. d. Non est Deo curæ nostrum judicium, id est nostra causa, nostrum jus, nostraque justitia, an juste an injuste vivamus, an juste an injuste affligamur. Hactenus sumus habiti populus Dei, ecce jam opprimimur ab hostibus impiis et tyrannis; Deus iis nos permittit, ergo non est illi cura de nobis. Nota: In voce «transivit» est hypallage: judicium enim transit, quia judex illud pertransit, et præterit, q. d. Deus causam meam pertransit, negligit, judicare non vult, sive jure, sive injuria mecum agant hostes non attendit. Sunt verba populi in captivitate et afflictione despondentis animum, et de Dei providentia diffidentis, ac queruli. Secundo, Sanchez, «transivit,» ait, id est præterivit et latuit. Sic enim vulgo dicimus: Ista res me præterit, id est latet.
Hisce querimoniis respondet Propheta, aitque:
Versus 28: The everlasting God, the Lord. — In Hebrew, Jehovah is the God of eternity, meaning: Go...
28. Deus sempiternus Dominus. — Hebraice, Jehova est Deus æternitatis, q. d. Deus, Deique virtus et sapientia æterna sunt: ergo quam olim habuit, eamdem nunc habet vestri rerumque omnium curam et providentiam. Cum enim sit æternus, non lassescit in gubernando, non deficit, non laborat, non senescit; sed æque semper recens, vigeus, agilis et expeditus regit universa; præsertim cum uti potentia, ita et sapientia ejus sit immensa et investigabilis; quam proinde nullæ res, nulla hominum consilia, nullæ fraudes, nulla arcana latere possunt. Est enim Deus et Dominus non temporis, non ævi, sed totius æternitatis.
Versus 29: Who gives power to the faint, — meaning: Not only does God Himself not grow weary, but ...
29. Qui dat lasso virtutem, — q. d. Non solum Deus ipse non lassatur, sed et lassis vires animosque restituit. Et iis qui non sunt (qui esse non videntur, qui tam infirmi ac debiles sunt, ut ruituri et in nihilum casuri videantur, Deus dat) fortitudinem. — Rursum iis qui non sunt dat esse, simulque robur, dum eos creat et producit.
Ex hoc versu Hebræi sumpserunt formulam benedicendi Deum: «Benedictus qui dat lasso robur, et ei cui non sunt vires multiplicat;» quam per compendium solis initialibus Isaiæ in Hebræo litteris in fine librorum ascribere solent hoc modo: בנלכ יאעי.
Versus 30: Young men shall faint. — He declares how much greater are the powers that God gives to ...
30. Deficient pueri. — Declarat quanto majores sint vires quas Deus suis, quam quas natura confert: Pueri, ait, et juvenes vegeti et robusti labore fatigantur, infirmitate franguntur et cadunt: at qui sperant in Domino, ab eoque vires exspectant, etiam si languidi sint, lassi et debiles, corroborabuntur, et in senili aut puerili corpore vires alent, et spiritus plusquam juveniles; hoc est quod ait:
Versus 31: But those who hope in the Lord shall renew (in Hebrew יחליפו iachaliphu, that is, they ...
31. Qui autem sperant in Domino, mutabunt (Hebraice יחליפו iachaliphu, id est innovabunt, instaurabunt, integrabunt: est metaphora ab armis, quæ fracta, vel retusa cum novis et integris commutantur: hoc enim significat iachaliphu) fortitudinem, — tum animi, tum corporis. Huc alludit S. Paulus dicens: «Cum infirmor, tunc potens sum.» Nam infirmitas ejus virtute Christi pensabatur. Rursum: «Licet, ait, is, qui foris est, noster homo corrumpatur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem;» et: «Omnia possum in eo qui me confortat.» Sensus ergo Prophetæ est, q. d. In adversis, o Hebræi! nolite cadere animis, eos firmate in Deo, fixi in ejus providentia state, sperate et implorate ejus opem: qui enim ita sperant in Domino, licet infirmi, lapsi et pene collisi sint, pristinam fortitudinem ab eo recipient. Rursum, ut explicat S. Gregorius, lib. XIX Moral. xvi: «Mutant fortitudinem, quia fortes esse student in spirituali opere, qui dudum fortes fuerant in carne.»
Anagogice, Sancti in cœlo mutabunt fortitudinem, ubi corpus, quod hic «seminatur in infirmitate, surget in virtute,» ut ait Apostolus I Cor. xv, 43, nimirum debiles resurgent validi, morbidi sani, terrestres cœlestes, carnei spiritales. Quocirca B. Dionysius Carthusianus, qui in totam sacram Scripturam, pluresque alios libros, commentarios reliquit, vir æque sui contemptu et sanctitate atque doctrina illustris, præsagiens tempus mortis, quæ ei obtigit anno Domini 1471, anno integro ante mortem, tria carmina decantabat, cum lacrymis et gemitibus. Primum erat: «Requiem æternam dona eis, Domine;» quo certo cognovit se illo anno moriturum. Secundum: «Maria unxit pedes Jesu;» quo sperabat se veniam peccatorum a Christo consecuturum. Tertium: «Sancti qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem;» quo confidebat se cum Sanctis immortalem fortitudinem adepturum, uti habet Chronicon Carthus. Petri Dorlandi, lib. VII, cap. xxiv.
Assument pennas sicut aquilæ. — Pro assument hebraice est יעלו iaalu, id est ascendere facient. Unde Vatablus vertit, sustollent alas, quasi jam ante eas habuissent, sed fatigatione demissas et contractas. Verum melius et significantius vertunt Septuaginta, πτεροφυήσουσιν ὡς ἀετοί, pennas producent ut aquilæ, novas scilicet, dum in senectute veteres in iis pennæ decidunt. Hoc significat Noster dum vertit: «Assument pennas ut aquilæ.»
Vide quantum gratia naturam superet, scilicet quantum aquila alias aves, præsertim in eo quod infirma et senescens vires, pennas et juventutem renovet, q. d. Qui sperant in Domino, ope gratiæ ab eo acceptæ ita fortiter et prompte labores, dura et adversa quælibet superabunt, atque viam divinæ legis non tam ambulando et currendo, quam volando conficient, et in cœlum contendent, ac si aquilæ, imo Angeli essent, quibus Scriptura dat alas aquilæ, idque quia Christus pectora eorum fortitudine complet. Ita Procopius, Theodoretus, Cyrillus et S. Thomas, qui per aquilas non tantum aquilas, sed et Angelos alatos et veloces instar aquilarum accipiunt. Sic Plato viris justis dat alas quibus cœlum petant. Chaldæus vertit, super alas aquilarum current. Quod primo, sic exponi potest, q. d. Aquilis erunt velociores. Secundo, q. d. Sicut aquila pullos suos alis vectat, et celerrime transfert: ita Deus alis providentiæ suæ fideles in se sperantes excipiet et vectabit, ut e captivitate et adversis omnibus celerrime evolent. Rursum Sancti assumunt, id est renovant, pennas, et veteribus depositis novas assumunt sicut aquilæ.
mini emancipata est, si usque ad extremum spiritum dominatur in suos. Ut enim adolescentem, in quo senile est aliquid: sic senem, in quo est aliquid adolescentis, probo: quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo nunquam erit: ac talem docet fuisse Appium, cæcum licet.
Symbolice ergo, aquilæ sunt Sancti. Primo, quia aquilarum dotes et mores imitantur. Aquilinam vitam et dotes his versibus complectitur Poeta:
Alta volat, manet in petris, rostrum terit, est rex, Venatur, jejunat, habet gemmam, rota solis Sola probat pullos, lambit, fonte innovat alas, Fulva, videns ungues, pisces prædataque clangit.
Ita Sancti mente in cœlos conscendunt: habitant in petra, id est Christo: rostrum incurvum, id est pravitatem animi, iram, rapacitatem, ad petram, id est ad Christi crucem atterunt (Nota: rostrum terit: senescens enim aquila ita magno et adunco fit rostro, ut cibum capere nequeat: unde Plinius, lib. X, cap. iii, ait aquilam perire non senio, sed fame). Rursum, Sancti instar aquilarum sunt reges sui et mundi, venantur animas, jejuniis corpus macerant, habent gemmam gratiæ et charitatis: Solis justitiæ, id est Christi, intuitu, pullos, id est filios, an vere fideles et genuini sint, probant. Pii enim parentes cordi non habent proles, nisi et ipsi pietatem colant, et nisi totos se ad præcepta et nutum divini Solis componant, juxta consilium Sapientis, Eccli. xvi, 4: «Ne jucunderis in filiis impiis, etc., si non est timor Dei illis.» Adhæc aquilæ, id est fideles Sancti, non potant, non inebriant se, sed lambunt, et sobrie bibunt. Si vitiis senescant, fonte lacrymarum et pænitentiæ innovant se. Fulvi sunt, id est magnanimi, ut aquilæ et leones: hi enim proprie fulvi sunt. Respiciunt ungues, id est vilitatem suæ naturæ, ut se humilient. Insuper aquila inter ambulandum ungues contrahit, ne aciem eorum atterat, quo monet nos, ait Plutarchus, ne ingenii nostri acumen in rebus vilibus hebetemus, sed arduis et præstantibus impendamus. Denique aquila prædam prospicit; et pisces, id est animas, diabolo eripiens clangit et jubilat.
Secundo, sicut aquila est calido et sicco temperamento, ac fortis: ita viri sancti per zelum calidi; per spontaneam paupertatem, vel etiam per sobrietatem ac abstinentiam sunt sicci, indeque constantes, et in adversis fortes.
Tertio, aquila, teste Aristotele, Aldrovando et aliis, ordinarie parit tria tantum ova, quorum tertium, tanquam duo ad conservandam speciem sint satis, e nido præcipitat: ita Sancti tria ova pariunt, scilicet opera rectæ rationis, et opera gratiæ; tertium ovum, scilicet opus cupiditatum et voluptatum carnalium, abjiciunt: qui ergo aquila est, non affigit humo divinæ particulam auræ. Imo Aristoteles ex Musæo, lib. VI Histor. animal. cap. vi, sic scribit de aquila: «Excludit binos (fœtus), edit terna (ova), educat unum,» quod, inquit Aldrovandus, licet ut plurimum verum sit, tamen aliquando binos pullos visos ab ea ali, aliquando ternos, tradit Avicenna et alii. Hinc symbolice unus pullus significat aquilam, id est regem, regnum debere relinquere uni filio, non pluribus: monarchia enim est optimum regimen, unde Homerus, Iliade β, 204, et ex eo Aristoteles, IV Polit. iv: Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, εἷς κοίρανος ἔστω, εἷς βασιλεύς. Non bonum est multorum dominatus, unus Dominus esto, unus Rex; vel, ut Poeta Latinus explicuit: Multorum imperium multa est confusio semper, Multi sunt damno Domini, Rex unicus esto.
Moraliter unus pullus nobis educandus est opus charitatis et Spiritus Sancti. Secundus enim pullus, id est opera tantum moraliter bona, et rectæ rationi conformia Gentilibus et Philosophis relinquenda sunt: Christianus ex fide et gratia operetur oportet.
Quarto, aquilæ ova excludere non possunt, nisi Ætitem lapidem in nidum importent. Causa est, quod ipsæ adeo exæstuant, ut ova prope excoquantur (incalescunt enim tantopere ac si bulliant); quare necesse est ut Ætitis refrigerio fervor temperetur, ejusque peculiari qua pollet vi partus acceleretur. Et cum binos tantum lapillos, nempe marem et feminam (ut quidam volunt), in nidum inferant, binos etiam tantum pullos pariunt. Ita Aldrovandus. Sic Sancti, ut pariant opera Spiritus, indigent Ætite, id est prudentia et discretione, qua zelus eorum temperetur.
Quinto, aquila generosa et excelsa est signum animi excelsi et placidi, omnia terrena despicientis. Hinc Ægyptii, ut significarent convitiorum contemptorem, pingebant aquilam immotam, quæ nec pennis, nec rostro minaretur quidquam mali, et juxta eam cornicem quæ eam lacesseret, et convitiis molestaret. Aquila ergo symbolum est magnanimitatis, ut videre est in emblemate Alciati, in quo aquila generosa tumulo fortissimi Aristomenis insidens depingitur hac epigraphe: Quæ te causa movet, volucris Saturnia, magni Ut tumulo insideas ardua Aristomenis? Hoc moneo, quantum inter aves ego robore præsto, Tantum semideos inter Aristomenes. Insideant timidæ timidorum busta columbæ, Nos aquilæ intrepidis signa benigna damus.
Hinc et Claudius Paradinus in Symbolicis heroicis, ut monstret ad res arduas opus esse summa industria, labore ac diligentia, aquilam pingit cervi capiti inter cornua insidentem, pulveremque in alis collectum in oculos ejus excutientem, ut excæcatum tandem de rupe præcipitet. Inscriptio hujus symboli est:
Ardua deturbans vis animosa quatit.
Historice juventutis renovationem in aquila ita describit S. Hieronymus: «Aquilæ, ubi consenuerit, gravantur pennæ et oculi. Quærit illa fontem, erigitque pennas, calorem in se colligit: eo modo sanantur oculi, in fontem se ter mergit, atque ad juventam redit. Unde in Psalm. cii, dicitur: Renovabitur sicut aquila juventus mea.» Ubi S. Augustinus scribit aquilam se renovare, rostrum aduncum, quod nimis excrevit ut cibum capere non possit, ad petram allidendo: «Tunc enim rursum accedit ad cibum, et omnia reparantur: est post senectutem tanquam juvenis aquila, redit vigor omnium membrorum, nitor plumarum, gubernacula pennarum: volat excelsa sicut antea, fit in ea quædam resurrectio.» Verum alium modum hujus renovationis ex Epicrate, Athenæo, et Alberto Magno, dat Aldrovandus, lib. I Ornithol., pag. 26: «Dicunt, ait, senem aquilam eo tempore quo pulli jam adulti volare possunt, sicubi deprehendat fontem clarum et latum, recte super illum in sublime efferri usque ad tertiam aeris regionem: ubi cum radiis solis, et aere calido incaluerit, ita ut fere exuri videatur, subito demissis retractisque alis in fontem frigidum allabi, ut a frigore forinsecus astringente calor interius augeatur: tum fonte relicto ad nidum suum non procul distantem advolare, et inter alas pullorum tectam resolvi in sudorem, et sic cum veteribus pennis senectam exuere, induique novis; interea vero dum creverint illæ, nutriri præda pullorum. Ad hæc non habeo quod dicam, nisi mirabilia naturæ esse multa. In duabus quidem aquilis quæ apud nos alebantur, nihil hujusmodi observavi; erant enim illæ cicures, et ad modum aliarum avium rapacium mutabantur.»
Hinc proverbium: «Aquilæ senecta, Corydi juventa;» de viridi et cruda senecta quæ aliquorum ignavæ juventæ præstat. Nam aquila avis præstat corydo aviculæ, etiam ætate integra. Recte sapiens Græcus: Illa senectus gratior, quæ parilis juventæ: Illa juventus gravior, quæ similis senectæ. Et Cicero, lib. De Senectute: «Senectus honesta est, si ipsa se defendit, si jus suum retinet, si ne-
Et Curtius Gonzaga emblema habet, in quo aquila ita depicta, ut sub cœlo procelloso ac fulgurante, immunis atque intacta solem aspiciendo, ab altera parte ad montem contendere videatur, cum hoc lemmate: «Neque occidere me, neque terrere me potest.» Significat virum qui nullis adversitatibus expavescit, quo minus in incepto amore, et negotio honesto perseveret. Ales enim virum, mons virtutem, tempestas adversitates denotat. Hoc est quod ait hic Isaias: «Mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ.»
Anagogice, Beati sunt aquilæ. Primo, quia aquila quæ acutissimi est visus (indeque dicta est aquila, quod acute videat, ut volunt multi) significat altam, arduam, intentamque Beatorum contemplationem. Hi enim divina visione fruentes mentis aciem in Deum, solem verum ac omnis luminis fontem, figunt.
Secundo, aquila fulmine non tangitur, quod tamen mortalibus omnibus pavori est: ita Beati non timent damnationem, nec gehennam, quæ omnibus hic est terrori.
Tertio, Beati similes sunt Angelis Dei, et Cherubinis, qui, Ezechiel. cap. i, 10, comparantur aquilæ. Nam, ut ait S. Dionysius, Cœlest. Hierarch., cap. xv: «Aquila significat regiam dignitatem Angelorum, motumque ad superna tendentem, celeremque volatum, atque ad captandum necessarium reparandis viribus cibum agilitatem atque vigilantiam, et cursum ac facilitatem summam, ac propterea vim illam singularem speculandi atque intendendi libere, directe, in nullam partem inclinando aciem luminum, in radium illum uberrimum et lucidissimum deitatis, quem ex se instar solis emittit.» Quæ omnia Beatis quoque conveniunt.
Quarto, quod hic proprie respicit Isaias, alæ aquilæ velocissimæ significant dotem agilitatis Beatorum. Hæ enim in resurrectione erunt perfectissimæ, quando corpus spirituale per hanc dotem protinus erit ubi esse voluerit, inquiunt S. Augustinus ad Hesych. epist. 79, et S. Hieronymus hic. Per hanc dotem cum Christo, qui est prima et princeps aquila, evolabunt in cœlum. Nam, ut dicitur Matth. cap. xxiv, 28: «Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ,» id est, ubi fuerit Christus, ibi erunt et Beati.
Quocirca S. Hilarius illud Psalm. cxxxviii: «Si sumpsero pennas meas diluculo,» de Christo intelligit, qui assumpsit pennas suas in resurrectione jam corpore non gravato. Et infra dicit has pennas pertinere ad demutationem terrenorum corporum in spiritualem naturam. Et postea subdit: «Meminit et alibi (Isaiæ xl), dicens cum de spiritualium indefessa jam æternitate tractaret: Pennigerabunt tanquam aquilæ, naturam evolandi in cœlum in resurrectionis demutatione sumpturi.»
Quinto, aquila amat excelsa: Beati sunt in cœlo empyreo, in sublimissima gloria ac vita. Nam
ob sublimitatem sapientiæ S. Joannes vocatur aquila, Apoc. cap. iv, 7.
Sexto, «aquila non captat muscas;» Beati non curant res terrenas et viles: «Ne sustineas ergo, o homo! primas tenere inter graculos, si aquila esse possis:» ne ambias hic primas inter homines, cum te humiliando possis inter Beatos referri.
Septimo, sicut aquilæ senes se renovant et juvenescunt: ita Sancti in resurrectione juvenescent, et pro mortali corpore accipient immortale et gloriosum, cum eoque quasi aquilæ rapientur obviam Christo in aera. Ibi enim non erit labor, non tædium, non lassitudo, non dolor, non gemitus, non infirmitas, non senectus, sed quies, alacritas, vigor, lætitia, jubilus, sanitas et juventa perpetua. Ita S. Hieronymus, Haymo, Procopius, et S. Augustinus, epist. 39 ad Hesychium, et Hilarius in illud Psalm. cxxxviii: «Si sumpsero pennas meas diluculo;» hunc Isaiæ locum ad litteram accipiunt de futura vita et beatitudine.
Verum hic sensus anagogicus est. Nam litteraliter agit Isaias de viventibus, puta de fidelibus, qui in hac vita adversis pressi sperant in Domino, ideoque innovantur quasi aquilæ, ut dixi.
They shall run and not labor, they shall walk and not faint.
Current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Hebraice ולא ייעפו lo iiaphu, id est non lassabuntur, fessi non deficient, sed pergent strenue in continua ambulatione. Plus videtur hic promitti currentibus, quam ambulantibus in via virtutis; plus enim est non laborare, id est non sentire laborem, quam non fatigari, et ex fatigatione non deficere. Currentes enim sunt fervidi, qui præ fervore cursus laborem non sentiunt, quia eum amant et ambiunt: «Ubi enim est amor, ibi non est labor, sed sapor,» ait S. Bernardus. Ambulantes sunt minus fervidi, qui proinde in operibus virtutum laborem sentiunt, sed superant. Ita in naturalibus videmus juvenes alacres et fervidos sæpe in cursu, aliisque laboribus ipsis gratis et jucundis, non sentire laborem, tum quia delectatio quam hauriunt, pellit sensum laboris, tum quia ingenti animo, vi et spiritu, eum capessunt. Hæc enim vis et spiritus, pondus laboris ita facile sustinet, ut vix sentiat. Docet enim Aristoteles in Physic., vim motricem, si magna sit et efficax, facilius movere pondus alioqui magnum, quam vis et virtus parva moveat pondus parvum. Ita vir facilius portat onus decem librarum, quam infans onus unius libræ. Curre ergo in stadio virtutis, et magis proficies in ea, magisque merebere, et minus laboris senties. Idcirco B. Virgo, spiritu et Verbo Dei prægnans: «Exsurgens... abiit in montana cum festinatione..., et salutavit Elisabeth,» eique, æque ac Joanni, suos ignes et spiritus afflavit, Lucæ cap. i, 39. Sic Christus, quasi sol divinus: «Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo cœlo egressio ejus: et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat
dat a calore ejus,» Psalm. xviii, 6. Currentibus ergo Deus magnam gratiam et spiritum, magnos animos et vires quasi alas aspirat, qui omnem laboris sensum exsufflant. Hinc Paulus currebat, et ad cursum incitans ait: «Sic currite ut comprehendatis, etc. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum,» I Cor. cap. ix, 24. Accedit et alia causa, quam dat Pimenius Abbas in Vitis Patrum lib. VII, cap. xxxix: «Sicut, inquit, ad succensam ollam muscæ non appropinquant, si vero tepida fuerit, insidunt in eam, et faciunt vermes: sic et monachum succensum igne divini spiritus dæmones fugiunt, tepidum vero illudunt et insequuntur.» Ergo ferventes non sentiunt laborem, vel molestiam, quia hæc omnis in opere virtutis provenit ex tentatione et resistentia dæmonis; carnis aut mundi, quæ omnes fugantur fervore.
Quocirca sapienter monet Ecclesiasticus, cap. xxxi, vers. 37: «In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.»
Hinc secundo, S. Gregorius, lib. XIX Moral. cap. xvi, docet ex hoc Isaiæ loco Sanctos sæpe ferventius prosequi et perficere opus bonum, quod tepidius inchoarunt. Explicans enim illud Job, cap. xxix: Sicut palma multiplicabo dies: «Palma, inquit, vastior in summitate est, quam esse cœperit ex radice, quia sæpe electorum conversio plus finiendo peragit, quam proponit inchoando; et si tepidius prima inchoat, ferventius extrema consummat, videlicet semper inchoure se æstimat, et idcirco infatigabilis in novitate perdurat.» Probat id subdens: «Hanc scilicet justorum constantiam Propheta intuens ait: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem, etc. Mutant quippe fortitudinem, quia fortes esse student in spiritali opere, qui dudum fuerant fortes in carne. Assumunt autem pennas ut aquilæ, quia velocibus magna celeritate prædicant. Ambulant et non deficiunt, quia intellectus sui velocitatem retinent, ut tardioribus condescendant. In cunctis vero bona quæ accipiunt, quanto aliis libenter accommodant, tanto ipsi incommutabiles in novitate perdurant, et qui tenues radice inchoationis exeunt, fortes in culminis perfectione convalescunt.»
Ita refert Moschus in Prato spirituali, cap. v, quemdam Religiosum negligentem sub finem magnum assumpsisse fervorem, cumque causam tantæ mutationis rogaretur, dixisse: «Modo moriturus sum. Et post dies tres mortuus est.» Cogita quotidie, dum surgis: Hodie forte moriar, et fervebis toto die, nec senties laborem.
Nota: Τὸ assument pennas ut aquilæ, dupliciter accipi potest. Primo, ad volandum; aquilæ enim pennas renovando, novasque assumendo, nova velocitate volant, q. d. Fessi sperando in Deo assument novum robur, ut nova alacritate ad bona opera volent, quasi aquilæ. Secundo, ad currendum: sic enim struthiocamelus pennas habet non ad volandum, sed ad celerrime currendum. Sed
eodem redit sensus; nam volare proprie est aquilarum, hominum vero currere, q. d. Sperantes in Deo ita veloces erunt in via virtutis, ut, cum in ea decurrent, non tam currere, quam volare videantur; nec tam homines, quam aquilæ esse appareant. Unde τὸ assument pennas ut aquilæ, explicat, dum subdit: «Current, et non laborabunt,» q. d. Sperantibus a Deo paratæ sunt aquilinæ pennæ et velocitas, quibus immensa locorum, operum et virtutum spatia volatu semper integro ac vegeto percurrant, aut gressu celeri ita decurrant, ut non tam pedibus ingredi, quam alis volare videantur. Unde Chaldæus vertit, super alas aquilarum current.
Nota secundo, τὸ ambulabunt et non deficient, idem quasi esse cum eo quod præcessit, «current et non laborabunt.» Hebraice enim est הלך halach, id est ivit, ambulavit; progressus enim tribuitur etiam Angelis, fulguri et ventis, qui non tam ambulant, quam currunt: ita tribuitur Cherubinis, Ezech. cap. i, 9, 12 et 13, qui tamen «ibant in similitudinem fulguris coruscantis,» ibid., vers. 14; ire enim et ambulare Hebræis significat progressum, sive is fiat pedetentim ambulando, sive celeriter currendo, sive etiam volando.
Igitur hoc loco idem quasi significant hæc tria, scilicet volare, currere et ambulare; sed volare impetum et facilitatem significat, currere celeritatem, ambulare continuationem et progressum, puta effectum volandi et currendi, qui est promovere gressum et situm versus itineris metam et terminum. Cursum enim difficile est continuare, ambulationem vero continuare est facile; unde ut significet Sanctos cursum hunc continuare, addit eos ambulare, ita ut non deficiant; Hebraice, non delassentur; Septuaginta, non esuriant (esuries enim sequitur ex defectu virium), sed lassitudinem, si quam sentiant, resumpto animi vigore et robore superent et transcendant.
Idem ergo Sanctus, acceptis a Deo gratiæ alis, volat, currit et ambulat viam virtutis constanter usque ad finem vitæ, imo usque in cœlum, et sic in τὸ ambulabunt, non decrescit, sed potius crescit et perficitur oratio, q. d. Ambulabunt continuo usque dum ad metam, puta ad cœlum, perveniant.
Nota tertio: Possunt tamen hæc tria disjungi, et tribus sperantium gradibus adaptari; unde ex Hebræo cum Pagnino sic vertas: Sperantes in Domino mutabunt robur, ascendent alte sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non lassabuntur; Vatablus, sustollent pennas ut aquilæ, id est volabunt. Primus ergo gradus sperantium in Deo est eorum, qui amore Dei ferventes, humana omnia mente transcendentes, instar aquilarum, imo Angelorum, evolant ad Deum in cœlum, dicuntque cum Apostolo: «Nostra conversatio in cœlis est.» Tales fuere Apostoli, de quibus ait
Isaias cap. lx, 8: «Qui sunt isti, qui ut nubes volant?» Item illi qui agunt vitam contemplativam, quales fuere Essæi, et modo sunt Religiosi non pauci. Secundus gradus sperantium in Deum est eorum, qui in vita activa fervent, et fervendo current, qui proinde ob fervorem non sentiunt laborem, uti paulo ante dixi. Tertius gradus est eorum, qui in eadem, non quidem ardenter currunt, sed tamen constanter ambulant. Dices: Sic decrescit oratio, et a summo gradu descenditur ad imum, scilicet a volatu ad ambulationem.