Cornelius a Lapide

Isaias XLI


Index


Synopsis Capitis

Persuaserat Judæis Propheta in fine cap. præced. eos qui Deum colunt, in eoque sperant mutaturos fortitudinem, et relaturos ut aquilas; hic jam ostendit quanto id sapientius faciant quam Gentes, quæ idolis suis confidunt. Inducit ergo Deum cum Gentibus disceptantem, et quasi coram judicibus causam agentem, volentemque ut illi causam deorum suorum agant, cum ipsimet utpote muta simulacra pro se loqui nequeant. Suam ergo causam Deum agentem, itaque inchoantem facit: Taceant ad me insulæ, etc. Primo, singula probat suam divinitatem ex potentia et providentia, quam ostendit servis suis, scilicet Abrahæ et posteris ejus, dando eis tot victorias miraculosas, deducendo eos per desertum, protegendo eos, etc. Secundo, vers. 11, promittendo eis in posterum hanc eamdem suam opem et beneficentiam, unde tacite eos hortatur ut in ipsius fide, spe et cultu persistant. Tertio, vers. 21, cum idolis disceptat, eaque non esse deos duobus argumentis convincit. Primum est certa futurorum prædictio, qua se pollere, non deos Gentium, demonstrat. Alterum est, vers. 24, quod idola ex se nec sint, nec firma sint, sed a fabris sint facta, et glutino firmata ne dissolvantur et corruant, ac proinde nemini vel bene vel male facere possint (1):


Textus Vulgatae: Isaias 41:1-29

1. Taceant ad me insulæ, et Gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur. simul ad judicium propinquemus. 2. Quis suscitavit ab Oriente justum, vocavit eum ut sequeretur se? dabit in conspectu ejus Gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. 3. Persequetur eos, transibit in pace, semita

in pedibus ejus non apparebit. 4. Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. 5. Viderunt insulæ, et timuerunt, extrema terræ obstupuerunt, appropinquaverunt, et accesserunt. 6. Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare. 7. Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est: et confortavit eum clavis, ut non moveretur. 8. Et tu, Israel serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: 9. in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te. 10. Ne timeas, quia ego tecum sum: ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera justi mei. 11. Ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi. 12. Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos: erunt quasi non sint: et veluti consumptio, homines bellantes adversum te. 13. Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, ego adjuvi te. 14. Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus: et redemptor tuus sanctus Israel. 15. Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia: triturabis montes, et comminues: et colles quasi pulverem pones. 16. Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos: et tu exsultabis in Domino, in sancto Israel lætaberis. 17. Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. 18. Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. 19. Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivæ: ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: 20. ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et sanctus Israel creavit illud. 21. Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus: afferte, si quid forte habetis, dixit rex Jacob. 22. Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt: priora quæ fuerunt nuntiate: et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum, et quæ ventura sunt indicate nobis. 23. Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos. Bene quoque aut male, si potestis, facite: et loquamur, et videamus simul. 24. Ecce, vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos. 25. Suscitavi ab Aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum. 26. Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros. 27. Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. 28. Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum. 29. Ecce omnes injusti, et vana opera eorum: ventus et inane simulacra eorum.


Versus 1: Taceant ad me insulæ, et Gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur. simul ad judicium propinquemus. 2. Quis suscitavit ab Oriente justum, vocavit eum ut sequeretur se? dabit in con...

1. TACEANT. — Theodotion, mutiant et sileant. « Taceant » ergo, id est tacite me audiant: est metalepsis. Non enim omnimodum Gentibus indicit silentium, nam eos provocat vultque juridice cum eis contendere, sed postulat ut tacite se

suæ causæ et divinitatis argumenta proferentem auscultent. Deinde iis, si quid habent libere respondeant. Hoc est enim quod ait, « mutent fortitudinem, » id est roborentur animis, viribus, et argumentis, ut mecum disceptent; animose fortiter et audacter me refellant, suamque causam stabiliant si possint. « Accedant » ergo, et ubi me audierint « tunc loquantur. Simul ad judicium propinquemus. » Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Theodoretus. Est hysterologia, sive ordo verborum inversus; nam plano ordine sic dixisset: Commutent Gentes fortitudinem, accedant, pariter ad judicium propinquemus, tacite auscultent me, tunc loquantur. Ita Forerius.

Pro taceant Symmachus vertit, arate (hoc enim quoque significat Hebræum חרש charas) ad me insulæ, id est, ut Procopius, servite mihi insulæ, sicut arator servit suo hero. Septuaginta pro חרש charas, legentes חדש chadas, id est innovavit, ædificavit, vertunt ἐγκαινίζεσθε, id est encænia celebrate, vel, ut Nazianzenus, orat. in novum Dominicum, interpres vertit, enenianini, q. d. Innovate novale gentilitatis aratro fidei et prædicationis Christi. Rursum innovate novale cordis vestri, arate, serite in eo novas virtutes, et bona opera, itaque dedicate cor vestrum in novum Dei templum, et hujus dedicationis agite encænia. Simili modo ait Jeremias cap. IV, 3: « Novate vobis novale, et nolite serere super spinas. » Tertio, Hebræum charas verti potest, fabricate, et ædificate vos ad me insulæ, ut scilicet mihi sitis in domum spiritualem.

INSULÆ. — Insulas vocat insulanos, hoc est gentes remotas, Judæis trans mare sitas, ut Græcos, Italos, Hispanos, etc.


Versus 2: QUIS SUSCITAVIT AB ORIENTE JUSTUM? — Primo, Hugo, Adamus et Pagninus per « justum » intelligunt Cyrum, qui divinæ justitiæ et vindictæ fuit exsecutor, tyrannos Chaldæos evertendo, et Hebræos ab ...

2. QUIS SUSCITAVIT AB ORIENTE JUSTUM? — Primo, Hugo, Adamus et Pagninus per « justum » intelligunt Cyrum, qui divinæ justitiæ et vindictæ fuit exsecutor, tyrannos Chaldæos evertendo, et Hebræos ab iis liberando, quem Deus ad hoc evocavit ab Oriente, hoc est e Perside. Huic expositioni favent verba Isaiæ, quibus ejus victorias graphice describit æque ac cap. XLV, ubi Cyrum diserte notat vers. 1. Illud enim caput huic simile, et ejusdem argumenti esse videtur.

Secundo, S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, per « justum » accipiunt Christum, q. d. Christus a Deo hominibus datus est quasi sol quidam justitiæ oriens in Oriente. Sicut enim sol ibi oriens mundum illustrat et vivificat, ita Christus, ut ait Zacharias, « visitavit » et illustravit « nos oriens ex alto, » scilicet oriente lucis divinæ; inde enim eum nobis oriri fecit Deus Pater.

Tertio et genuine ad litteram « justum » vocat Abrahamum, quia ipse inter infideles et impios solus pene fidelis et justus vixit: hinc vocatur « justus, » Sapient. X, 5, æque ac Lot inter Sodomitas vocatur « justus, » ibidem, vers. 6. Rursum Abraham vocatur justus quia fuit fidei et justitiæ quasi pater, eam in Chananæos et in posteros suos propagando. Denique quia genuit Christum justum, et justificatorem mundi. Unde Hebraice pro justum צדק tsedec, id est justitiam: hanc enim emortuam in mundo per Abrahamum Deus suscitavit, et quasi ædificavit. Deus ergo vocavit Abrahamum ab Oriente, id est ex Mesopotamia, quæ orientalis est Palæstinæ, « ut sequeretur se; » secutus est enim Abraham Deum vocantem, cæca obedientia, « nesciens quo iret, » Hebr. XI, 8. Pro se hebraice est לרגלו leraglo, id est ad pedem suum, q. d. Deus ostendebat, et quasi præibat viam Abrahamo, eumque Abraham quasi cæcus pede ad pedem insistens ejus vestigiis, secure et fidenter sequebatur. Ita Chaldæus, S. Thomas, Hugo, Lyranus, Forerius, Sanchez et alii.

Vatablus paulo aliter vertit et explicat hoc modo: Quis excitavit ab Oriente justitiam (id est justum Abraham)? proclamavit illam ad pedem suum, id est, Abraham prædicabat justitiam in omnibus locis per quæ transibat et in quibus versabatur. Justitiam, ait, vocat cultum unius Dei. Nam et qui non tribuit aliis quæ sua sunt, injustus est; ergo et qui fraudat Deum honore suo, q. d. Abraham gloriosus ille Patriarcha inter vos idololatras agebat, cum tamen eum idola nobilem non reddiderint, sed Deus: quod cum noveritis, non tamen reliquistis idola, ut Abraham justum et a Deo benedictum sequeremini. Hucusque Vatablus.

DABIT IN CONSPECTU EJUS GENTES. — « Dabit, » id est dedit; omnia enim hæc futura per præteritum exponenda sunt, tum quia præcessit præteritum « suscitavit, » illi enim ea quæ sequuntur per et copulantur; unde pari tenore et tempore exponenda sunt; tum quia sequentur præterita. « Quis hæc operatus est, » etc. Vide Canon. XIII. Ita Chaldæus, Forerius et Vatablus, qui apte sic vertit: Tradidit, vel tradebat coram eo Gentes, et imperitare faciebat cum regibus, ut daret eos quasi pulverem in gladio suo, et velut stipulam arcui suo. Persequebatur eos, et evasit incolumis via quam pedes ejus antea nunquam fuerant ingressi. Loquitur primo, de victoria Abrahæ, quam retulit celerem, facilem et incruentam de Chodorlahomor et aliis tribus regibus liberando Lot nepotem suum, Genes. cap. XIV, 15, q. d. Quis Abrahamum fecit superiorem istis quatuor regibus victoria superbis? hocne idolorum cultus præstitit? minime; sed ego: et vos ergo me colite, non idola, et similia experiemini. Secundo, loquitur de victoriis, quas Abrahæ posteri, scilicet Moses, Josue et Hebræi sæpe miraculosas ab Amalecitis, Chananæis, Philistinis aliisque Gentibus retulerunt. Censetur enim Abrahæ datum, quod ejus posteris collatum est. Sic enim ipsi non in se, sed in posteris promissa est terra Chanaan, Genes. cap. XIII, 15. Vide Canon. XXXIV.

DABIT QUASI PULVEREM GLADIO EJUS. — « Pulverem, » scilicet « vento raptum, » ut sequitur; hoc enim per zeugma hic supplendum est, q. d.

Quam facile ventus rapit et dispellit pulverem et stipulas, tam facile Abraham et Hebræi trucidarunt suos hostes.


Versus 3: TRANSIVIT IN PACE. — Forerius et Vatablus vertunt, transibit pax, seu integritas, hoc est, integer et incolumis Abraham cum suis e prælio evasit. Hebræi enim sæpe ponunt abstracta pro concretis....

3. TRANSIVIT IN PACE. — Forerius et Vatablus vertunt, transibit pax, seu integritas, hoc est, integer et incolumis Abraham cum suis e prælio evasit. Hebræi enim sæpe ponunt abstracta pro concretis. Secundo, Noster subintelligendo bet, id est in, quod Hebræis est frequens, vertit « transivit in pace, » id est pacifice, integre et feliciter, nemine ex suis amisso. Sic pacifice Hebræi, duce Josue, occuparunt Chananeam, Deo pro eis pugnante, et Chananæos percellente et fugante.

SEMITA IN PEDIBUS EJUS NON APPAREBIT. — Primo, potest esse hypallage, quasi, conversis verbis, dicat: Ita velociter pertransiit invadendo reges, ut pedes ejus in semita non apparuerint, ut pedum vestigia in semita non relinqueret; familiaris enim est Hebræis hypallage.

Secundo, proprie, q. d. Deus Abrahamum et Hebræos ita sanos, vegetos et integros, tum per desertum, tum per Chanaan victores deduxit, ut nullum semitæ et tantæ viæ vestigium in pedibus eorum appareret. Nam nec pedes callum obduxerunt, nec calcei aut vestes vetustate consumptæ sunt, perinde ac si nihil viæ confecissent; hoc est enim quod dicitur Deuter. XXIX, 5: « Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt; » et Deuter. cap. VIII, 4: « Pes tuus non est subtritus. » Ita Sanchez.

Aliter vertunt Forerius et Vatablus, scilicet: Viam hanc pedes ejus ante nunquam fuerant ingressi, q. d. Abraham ibat via incognita, et bellum insolitum gessit, nunquam enim prælium ante inierat: eo ergo major fuit hæc ejus victoria, et major Dei in eum favor et præsidium. Deo enim duce victoriam obtinuit.

Denique S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, qui de Christo hæc accipiunt, exponunt, q. d. Christus tam facile et celeriter victor transibit, hostesque et gentes passim suæ fidei subiget, ut non tam ambulasse quam volasse, aut, ut sol, in momento omnia sua luce pervasisse et occupasse videatur; victoria enim ejus spiritualis describitur per arma et res corporales, quia alludit ad arma et victorias vel Abrahæ, vel Cyri, qui etiam typus fuit Christi.

Specialiter per pedes Procopius et S. Augustinus, in Psalm. XC: « Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, » accipiunt Apostolos quibus Christus peragravit orbem, quos Saulus conculcare volebat: sed frustra. De his enim dicitur, cap. LII, 7: « Quam pulchri pedes annuntiantis... pacem! » Christus ergo est celer prædator; unde nomen ei dedit, cap. VIII, 3: « Accelera spolia detrahere: Festina prædari. » Hic sensus appositus est, sed allegoricus potius quam litteralis.


Versus 4: QUIS HÆC OPERATUS EST, ET FECIT, VOCANS GENERATIONES AB EXORDIO? — Forerius notam interrogationis facit post « fecit? » quasi deinde respondeat; is facit, qui vocat generationes ab exordio. Veru...

4. QUIS HÆC OPERATUS EST, ET FECIT, VOCANS GENERATIONES AB EXORDIO? — Forerius notam interrogationis facit post « fecit? » quasi deinde respondeat; is facit, qui vocat generationes ab exordio. Verum Biblia Romana et alia ponunt hanc notam post « ab exordio. » Sensus ergo est, q. d. Quis fecit hæc ut Hebræi inermes et timidi tot gentes suis regionibus expellerent, tot victorias illæsi obtinerent, idque continua generationum serie ab Abrahamo parente suo usque ad modernum Ezechiam? Sane non alius quam Deus, qui vocat generationes ab exordio, qui scilicet Hebræos omnes ab Abrahamo genitos hucusque vocavit et elegit in populum suum, quique uti Abrahæ, ita et posteris ejus, quamdiu eum coluerunt et in eum speraverunt, beneficia contulit.

Nota τὸ vocans generationes, id est creans, et, ut Chaldæus, ordinans perpetuum generationum decursum, ut una continuo alteri succedat. Est metalepsis. « Vocans, » id est præsciens, providens, et sigillatim quamque suo ordine collocans, ut distincte quamlibet designare et evocare possit, et de facto quamque suo tempore evocet et producat, q. d. Quis est qui facit continua serie alias generationes aliis succedere? v. g. Quis est, qui fecit ut suo tempore veniret Abraham, deinde Isaac, mox Jacob, postea Moses, Josue, David et cæteri usque ad præsentem Isaiam et Ezechiam, et post Ezechiam pari modo alios et alios inducet, ac tandem Christum, inquiunt Cyrillus et Procopius, cujus pariter generationes ordinabit, ut in ejus Ecclesia, primo Apostoli, deinde Martyres, mox Doctores, aliique aliis usque ad finem mundi suo ordine succedant? Quis, inquam, has omnes generationes ab Abrahamo, imo ab Adamo usque ad Ezechiam ordinavit; et pari modo ab eo usque ad Christum, et finem mundi ordinabit nisi Deus, qui, ut ait S. Paulus, est « Rex sæculorum, » id est auctor, creator ac moderator sæculorum, qui sua providentia disponit certa serie sæcula, et res quovis sæculo futuras? Cujus ratio est, quia, ut ait S. Dionysius, De Divinis Nomin. cap. V, in Deo et circa Deum totum et omne esse, omne ens subsistensque versatur, et quasi volvitur. Sicut enim in rota canthi circa axem, in circulo peripheriæ circa centrum, in mundo cæli circa terram volvuntur: sic omnia tempora et sæcula præterita, præsentia et futura certo ordine volvuntur circa æternitatem Dei; hæc enim stabilis semper, eademque præsens est cuivis tempori, omneque tempus ambit et amplectitur. Hoc est quod canit Boetius, lib. III De Consolatione:

O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum cœlique sator, qui tempus ab ævo Ire jubes, stabilisque manens das cuncta moveri, Principium, vector, dux, semita, terminus idem!

EGO DOMINUS, PRIMUS ET NOVISSIMUS, — q. d. « Ego sum α et ω, principium et finis, » Apoc. XXII, 13. « Ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit, » Isaiæ, cap. XLIII, 10,

q. d. Ego creo, conservo, dispono sæcula omnia, quia ego sum primus et novissimus, sæcula omnia anteeo et sequor. Ego sum a quo omnia, in quem omnia, circa quem omnia. Hoc non faciunt idola et dii Gentium; hi enim ab ipsismet fabricantur et sculpuntur: ergo suis fabris sunt juniores, quomodo ergo sunt primi et novissimi? quomodo sæcula omnia, imo sui cultum, et cultores ab exordio ordinare potuerunt? Septuaginta vertunt, Ego Deus primus, et in ea quæ ventura sunt ego sum, q. d. Fui, sum, et ero omni ævo, sum æternus. Ita quoque ad æternitatem Dei hæc retulit Chaldæus.

Sic Plato, lib. IV De Legibus, ait vetus esse de Deo proverbium, quod ipse rerum omnium principium, medium et finem contineat et complectatur. Sic Theocritus in Encomio Ptolemæi ait: Inter homines Ptolemæus vocetur primus, ultimus et medius.

Ad verbum Hebræi habent: Ego Dominus primus, et cum novissimis ego ipse, subaudi futurus sum, q. d. Primus sum, quia omnia creavi: et post novissima, postque consummationem sæculi ero: sum novissimus, sum æternus, sine principio et fine. Ita Vatablus. Ac consequenter sum α et ω, sum rerum omnium summa, sum universi prora et puppis, caput et calx. Omnia proficiscuntur a me, velut a fonte, et ad eumdem omnia referuntur, tanquam ad felicitatis portum. Hinc illud Virgilii: « A te principium tibi desinet. »


Versus 5: VIDERUNT INSULÆ, ET TIMUERUNT, — q. d. Gentes remotæ audientes victorias non tantum Abrahæ, sed et Mosi in transitu maris Rubri, et deserto, ac Josue in Chanaan, aliisque eorum posteris concessa...

5. VIDERUNT INSULÆ, ET TIMUERUNT, — q. d. Gentes remotæ audientes victorias non tantum Abrahæ, sed et Mosi in transitu maris Rubri, et deserto, ac Josue in Chanaan, aliisque eorum posteris concessas, agnoverunt Dei Hebræorum potentiam, eumque perculsæ timuerunt, ut patet Exodi XV, 15, et Josue V, 1. Attamen ex inveterata consuetudine perstiterunt in sua idololatria, et in æternum persistunt, ad eamque tuendam se invicem adhortantur; cumque nihil habeant quo sua idola solide tueantur, quoque eorum divinitatem astruant, ut aliquid firmitatis habere videantur, eorum simulacrum ex se futile et ruiturum componunt ex forti materia, atque operiunt laminis, et clavis connectunt et solidant.

Qui hæc ad Christum referunt, sic explicant: Gentes viderunt gloriam et miracula Christi, et per ea ad Christum accesserunt, cesseruntque Evangelicæ prædicationi et victoriæ verbi Dei. Ita S. Cyrillus, Hieronymus, Procopius, Haymo, Adamus, et S. Augustinus, lib. De Unit. Eccles. cap. VI. Verum quia sequitur: « Unusquisque, etc., fratri suo dicet: Confortare, » ut scilicet facias idolum; hinc melius hæc accipias de Gentibus, quæ ad Christi et Evangelii famam excitæ pro suo gentilismo contra Christum insurrexerant, uti fecerunt omnes pene Imperatores primis trecentis Ecclesiæ annis usque ad Constantinum.

CONFORTARE. — Est vox idololatrarum volentium sua idola contra Deum, suam divinitatem et potentiam tot victoriis et miraculis ostendentem, fortiter tueri, ad idque atque eorum fabricam firmam ac elegantem invicem se animantium, ut strenue et fortiter omnes simul idolo fabricando et stabiliendo insistant. Patet ex sequentibus. Pari modo post Christum et contra Christum, fecerunt idololatræ, ut patet Actor. XIX, 27, in fabris Dianæ. Ita Lyranus, Arias, Forerius et Vatablus.


Versus 7: CONFORTAVIT FABER, — q. d. Faber unus ærarius qui malleo utitur et incude, id est malleator, fabrum alium, socium vel administrum suum, qui pariter idem cudebat idolum (sicut enim quædam idola c...

7. CONFORTAVIT FABER, — q. d. Faber unus ærarius qui malleo utitur et incude, id est malleator, fabrum alium, socium vel administrum suum, qui pariter idem cudebat idolum (sicut enim quædam idola conflabantur ex liquefacto metallo, quædam compingebantur, sic et quædam cudebantur malleo super incude), adhortatus est, ut simul animose et alacriter pergerent in fabricando et concinnando idolo; utque partes ejus glutino unirent, dicendo per modum laudantis et adhortantis: « Glutino, » id est de glutino (hoc est enim hebræum לדבק laddebec) « bonum est; » Septuaginta, bona est solidatio; græce σύμβλημα, id est commissura aut conflatio: Symmachus, Aquila et Theodotion, εἰς κόλλαν, id est ad conglutinationem bonum est. Eia ergo, glutino hoc utamur, et optime idoli partes connectamus; ac tandem idolum ita concinnatum clavis parieti affixit, ut firmum esset ac immobile. Summa est, q. d. Faber fabrum, malleator malleatorem confirmabat et incitabat ad tuenda et fabricanda idola.


Versus 8: ET TU, ISRAEL, SERVE MEUS. — Ostensa Gentibus idolorum vanitate, quod suis cultoribus nil opis et auxilii conferre possunt, convertit se Deus ad Israelitas cultores suos, eosque in suo cultu, fi...

8. ET TU, ISRAEL, SERVE MEUS. — Ostensa Gentibus idolorum vanitate, quod suis cultoribus nil opis et auxilii conferre possunt, convertit se Deus ad Israelitas cultores suos, eosque in suo cultu, fide et spe confirmat, promittens se eorum, æque ac Abrahæ fore Deum et protectorem.

Allegorice, per Israel, spiritualem intelligit, scilicet Christianos, qui imitantur avitam fidem Abrahæ et Israelis, hoc est Jacobi; ad eos enim sensim assurgit, imo de iis ad litteram hæc accipiunt S. Cyrillus, Hieronymus, Theodoretus, Eusebius Papa, epist. I, Decretali, et S. Augustinus, lib. De Unit. Eccles. cap. VII. Vide Canon. VIII et XXII, q. d. Ego Christianos non tantum in Judæa, sed ubilibet inter extremas gentes agentes apprehendi, et per omnia adversa, ærumnas, hostes et pericula incolumes servavi, protexi et velut manu duxi, quasi amicos meos, quibus summum amorem, affectum curamque paternam exhibeo. De quo affectu et cura Dei in suos fideles agit Propheta per sex capita sequentia, quibus mire Apostolos, nosque fideles consolatur, et in spem erigit contra omnes afflictiones, tentationes et martyria, animatque ut in iis libere verbum Dei prædicemus. Ita Patres jam citati.


Versus 9: IN QUO APPREHENDI. — Septuaginta, Chaldæus, Vatablus, Forerius, et alii clarius vertunt, quem (scilicet Israelem) apprehendi. Sed idem est sensus, imo significantior, si vertas cum Nostro, « in ...

9. IN QUO APPREHENDI. — Septuaginta, Chaldæus, Vatablus, Forerius, et alii clarius vertunt, quem (scilicet Israelem) apprehendi. Sed idem est sensus, imo significantior, si vertas cum Nostro, « in quo, » scilicet Abrahamo, q. d. Quando ab extremis terræ, id est ex remota Chaldæa, evocavi Abrahamum, in eo simul filios evocavi, et apprehendi totam ejus posteritatem.


Versus 10: ET SUSCEPIT TE DEXTERA JUSTI MEI. — Hebraice justitiæ meæ, q. d. Ego suscepi te dextera mea justa et fideli; qua enim fidelitate suscepi et protexi Abrahamum, eadem suscepi et protexi posteros ...

10. ET SUSCEPIT TE DEXTERA JUSTI MEI. — Hebraice justitiæ meæ, q. d. Ego suscepi te dextera mea justa et fideli; qua enim fidelitate suscepi et protexi Abrahamum, eadem suscepi et protexi posteros ejus, uti Abrahæ promiseram. Ita Septuaginta, Chaldæus, Vatablus et Forerius.

Verum vox justitia accipi potest pro justo, uti accipitur vers. 2, et eodem redit sensus. Quocirca per justum Lyranus Mosen, Hugo Cyrum, S. Hieronymus, Haymo et alii Christum, magis genuine ad litteram S. Thomas et alii Abrahamum accipiunt; de eo enim egit vers. 2 hucusque. Ita tamen ut per Abrahamum assurgat et tendat ad Christum. Solent enim Prophetæ sensim assurgendo a typo ad antitypum, ab umbra ad veritatem, tandem utramque sensu litterali amplecti, uti hic utramque amplectitur. Vide Canon. V. De utraque ergo hæc et sequentia ad litteram cum Forerio explicabo, q. d. Qua dextera Abrahamum, et multo magis Christum suscepi, eadem suscepi eorum filios et posteros, qui in iis, quasi in parentibus suis eorumque lumbis continebantur. Ubi ergo Abraham, pariter et Christus, Deo porrexit dexteram, id est Dei cognitionem et fidem amplexus est, ejusque opi, gratiæ et ductui se suosque commisit; in ea dextera Deus totam ejus familiam amplexus est. Ita Forerius, Sanchez et alii.

EGO TECUM SUM: NE DECLINES. — Septuaginta vertunt, tecum enim sum: non fallo.


Versus 11: ECCE CONFUNDENTUR, — Deo suos tuente, et pro iis pugnante. Hæc ergo sunt quæ Deus in fidelium suorum hostes intorquet: pudor, ignominia, perditio, ac omnimoda consumptio et abolitio, uti abolev...

11. ECCE CONFUNDENTUR, — Deo suos tuente, et pro iis pugnante. Hæc ergo sunt quæ Deus in fidelium suorum hostes intorquet: pudor, ignominia, perditio, ac omnimoda consumptio et abolitio, uti abolevit Pharaonem et Ægyptios in mari Rubro, Chananæos in terra promissionis.


Versus 12: ERUNT QUASI NON SINT, — erunt res nihili, mox nihilum futuri.

ET VELUTI CONSUMPTIO (velut id quod consumptum et deletum est, erunt) HOMINES BELLANTES (sic enim legendum cum Romanis et Hebræis, non hominis bellantis, uti legunt nonnulli) ADVERSUM TE.


Versus 13: APPREHENDENS MANUM TUAM. — Id est te animans, adjuvans, corroborans ut hostes tuos omnaque contraria vincas; hoc enim apud homines fieri solet apprehensa dextera, quæ proinde honorum ac fæderis...

13. APPREHENDENS MANUM TUAM. — Id est te animans, adjuvans, corroborans ut hostes tuos omnaque contraria vincas; hoc enim apud homines fieri solet apprehensa dextera, quæ proinde honorum ac fæderis et amicitiæ symbolum est. Ita Vatablus et Forerius.


Versus 14: NOLI TIMERE, VERMIS (Vatablus, vermicule) JACOB. — Historice et typice Judæos afflictos ab Assyriis, et paulo post vastandos a Nabuchodonosore, inquiunt S. Thomas, Hugo, Lyranus, Vatablus et Fo...

14. NOLI TIMERE, VERMIS (Vatablus, vermicule) JACOB. — Historice et typice Judæos afflictos ab Assyriis, et paulo post vastandos a Nabuchodonosore, inquiunt S. Thomas, Hugo, Lyranus, Vatablus et Forerius: antityce vero Apostolos et Christianos (imo de his ad litteram accipiunt S. Hieronymus, Haymo et Adamus), tum ob paucitatem, tum ob contemptum et humilitatem vocat vermiculum, v. g. lumbricum, aut teredinem, qui lignum corrodit. Similes enim sunt Christo, qui dicit: « Ego sum vermis, et non homo. » Rursum: « Sicut vermis terram penetrat, ita sermo Apostolicus penetrat Gentium civitates, et ingressus est corda prius durissima, » ait S. Hieronymus; unde sequitur: « Qui mortui estis ex Israel, » q. d. Qui afflicti estis et contempti (unde Septuaginta vertunt: Parvule Israel; Forerius, Pusille Israel), exsules et extorres, ut quasi pro mortuis habeamini, imo a tyrannis morte mulctemini. Sic Job XXV, 6, dicitur: « Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis. » Et hæc proprie respicit Isaias, scilicet ad lumbricum, v. g. qui pedibus calcari et exteri solet. Hic enim notat hominem vilem, infirmum, afflictum et conculcatum. Et II Reg. XXIII, 8, Jesbaam, sive sedens in cathedra, primus inter fortes Davidis, vocatur « tenerrimus ligni vermiculus. » Huc allusit Christus, Luc. XII, 32, dicens: « Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum; » et Paulus, I Cor. IV, 9: « Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos. » Simili figura Ezechiel, cap. XXXVII, 14, Judæos captivos in Babylone vocat « ossa arida, » et « mortuos degentes in sepulcris. »


Versus 15: EGO POSUI TE QUASI PLAUSTRUM TRITURANS NOVUM, — q. d. Videris, imo es vermiculus, et cadaver; sed ego te elevabo et roborabo, ut, sicut plaustra dentatis et serrantibus rotis aut tribulis armat...

15. EGO POSUI TE QUASI PLAUSTRUM TRITURANS NOVUM, — q. d. Videris, imo es vermiculus, et cadaver; sed ego te elevabo et roborabo, ut, sicut plaustra dentatis et serrantibus rotis aut tribulis armata segetes conterunt et triturant, id est grana excutiunt (uti fiebat in Palæstina, et etiamnum in aliquibus regionibus fit): ita et tu tritures montes et colles, id est reges et tyrannos; nos enim Israelitæ in typo subjugarunt, Apostoli vero in veritate verbo Dei pedibus suis subjecerunt, « Destruentes omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, » II Corinth. cap. X, 5; Apostoli enim hostes potentissimos et elatos quasi montes, vel contriverunt, uti dæmones; vel subegerunt frangendo eorum superbiam, et convertendo eos ad Christum, uti infideles, quos humillimos reddiderunt, et quasi pulverem pedibus et præceptis piscatorum subditos. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Theodoretus.


Versus 17: EGENI ET PAUPERES QUÆRUNT AQUAS, ET NON SUNT. — Historice et typice Deus Hebræis in deserto et alias hæc ipsa præstitit; desertum enim illis egentibus non fuit desertum, sed quasi paradisus del...

17. EGENI ET PAUPERES QUÆRUNT AQUAS, ET NON SUNT. — Historice et typice Deus Hebræis in deserto et alias hæc ipsa præstitit; desertum enim illis egentibus non fuit desertum, sed quasi paradisus deliciarum: non defuerunt aquæ, nec panis de cœlo, et pro umbrosis arboribus columna nubis castra obumbrans; imo cum miraculo non uno loco eruperint fontes quasi flumina, quæ tota Hebræorum castra sitientia satiarunt; quis dubitet quin cedrus, myrtus, olea et cæteræ arbores, quas hic nominat Propheta, illic creverint tot annorum spatio, inquit Forerius. Quod si cui

novum, incertum et durum hoc videatur, is cum Sanchez hæc figurate accipiat, ut tantum significet summam felicitatem, q. d. Deus Hebræos post stragem Sennacherib, post reditum e Babylone ita amplectetur indulgenter ac molliter, ac si in deserto arenti produceret flumina, cedrum, myrtum aliasque arbores fructiferas et odoriferas, uti patribus eorum in deserto (eo enim alludit) dedit aquas largissimas e petra, quam Moses in colle Horeb virga percussit, Exodi XVII, 6. Quinimo ad litteram post sitim et inopiam, quam passi sunt in Babylone Hebræi, cum inde redierunt, dedit eis Deus largum imbrem, ut patet Zachar. cap. X, 1; idque quia speraverunt in Deo, non in idolis.

Antityce vero, et spiritualiter longe verius hæc Apostolis Christique discipulis conveniunt; his enim Deus genus illud vitæ Christianæ et Apostolicæ asperum et horridum, in delicias cœlestes vertit, et tristitiam eorum in gaudium et consolationes cœlestes commutavit. Hoc est quod eis promiserat Christus, quod « flumina de ventre » credentium in se orirentur, quodque ipsimmet expertos profitentur, cum aiunt: « In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus; » II Cor. cap. IV, 8, et cap. VI, 9: « Quasi morientes, et ecce vivimus; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. »

Rursum, « egeni et pauperes, » q. d. Peccatores miseri et captivi a diabolo quærebant animæ suæ refrigerium et liberationem; sed non inveniebant, nec in lege Mosis, nec apud Philosophos; sed ego hanc eis præstabo per Christum. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus et Procopius.


Versus 18: APERIAM IN SUPINIS (ita legendum cum Romanis, non supremis) COLLIBUS. — « Supinis, » id est acclivibus et montosis. Unde Horatius, lib. I Carm.: « Seu mihi, inquit, frigidum Præneste, seu Tibur...

18. APERIAM IN SUPINIS (ita legendum cum Romanis, non supremis) COLLIBUS. — « Supinis, » id est acclivibus et montosis. Unde Horatius, lib. I Carm.: « Seu mihi, inquit, frigidum Præneste, seu Tibur supinum. » Tibur enim urbs fuit in ascensu collis, quem Roma quotidie spectamus, posita, cujus et hodie ruinas, imo vicinam urbem, novumque Tibur cernimus. Unde Septuaginta vertunt, in montibus; Hebræa vox שפי sephi significat præcipitium, q. d. Faciam ut in locis peccato aridis, sterilibus, præruptis et inviis abundet gratia, donaque Spiritus Sancti. Ita Procopius, S. Hieronymus, Cyrillus et Basilius, in illud Psalm. XXVIII: « Vox Domini concutientis desertum. » Alludit ad flumina quæ e montibus oriri solent, uti Rhenum, Mosam, Œnum, aliaque in Alpibus oriri cernimus.


Versus 19: DABO IN SOLITUDINEM CEDRUM, — q. d. Faciam ut hactenus inculta Gentilitas, Apostolica prædicatione exculta, arbores virtutum pulcherrimas, pariter et fecundissimas proferat. Ita S. Cyrillus, Pr...

19. DABO IN SOLITUDINEM CEDRUM, — q. d. Faciam ut hactenus inculta Gentilitas, Apostolica prædicatione exculta, arbores virtutum pulcherrimas, pariter et fecundissimas proferat. Ita S. Cyrillus, Procopius, Theodoretus et S. Hieronymus, qui ait: « Manus Domini perfecit, ut in ariditate Gentium invenirentur fluenta virtutum, et in terra quondam deserta plenaque salsuginis, cedrus, cyparissus, et aliæ arbores nascerentur: quarum sublimitatem et verticem ad cœlestia festinantem illuminaret lignum olivæ, quod nutrimentum lucis est, et laborantium requies. » Hæc etiam hodie in Japone, Brasilia, China aliisque Indiarum provinciis impleri magna animi lætitia conspicimus.

Sic et S. Gregorius, homil. 20 in Evangel.: « Cedri, ait, sunt, quorum corda ita in æterno amore solidata sunt, ut eadem jam terreni amoris putredo nulla corrumpat. Spinæ, qui corda audientium pungunt, sicque mentem dolore compunctionis perforant. Myrti, qui proximorum tribulationem per compassionem temperant. Olivæ sunt misericordes. Abietes sunt, qui in terrenis corporibus positi cœlestia contemplantur. Ulmi quæ vites sustinent, sunt sæculares qui sanctos viros donis spiritalibus plenos sua largitate sustentant. Buxi, qui licet ex ætatis infirmitate bona opera ferre non valent, tamen parentum fidelium credulitatem sequentes, fidem perpetuæ viriditatis tenent. »

ET SPINAM. — Hebraice est שטים setim, quæ est arbor in deserto odorata et imputribilis, omnesque arbores tam in nitore quam in fortitudine superans; quoad speciem similis spinæ albæ: unde Noster « spinam » vocat; ex qua arca tabernaculum ejusque vasa fabricata sunt. Ita S. Hieronymus. Vide dicta Exod. XXV, 10.

ULMUM. — Ulmus tum ad alia valet, tum ad maritandas vites. Hebraice est תדהר tidhar, quod aliqui pinum vertunt, ita dictam a splendore, quem, si accendatur, edit. Radix enim זהר zahar significat splendere. Unde ab Hebræo tidhar Forerius Latinum tæda deducit. Littera enim zain valet ds, unde sæpe cum daleth sive d commutatur, uti fit in tota conjugatione Hitpael.

BUXUM. — Buxus hebraice vocatur תאשור theasur a felicitate, quia semper viret, et foliis luxuriat. Ita Forerius.


Versus 21: PROPE FACITE JUDICIUM VESTRUM, — q. d. Ego argumenta meæ divinitatis hucusque proposui: vos, o Gentes! si quid habetis pro idolis vestris, nunc proferte. Ita S. Hieronymus et Cyrillus.

21. PROPE FACITE JUDICIUM VESTRUM, — q. d. Ego argumenta meæ divinitatis hucusque proposui: vos, o Gentes! si quid habetis pro idolis vestris, nunc proferte. Ita S. Hieronymus et Cyrillus.

SI QUID FORTE: — si quod forte, osseum et validum habent argumentum pro idolorum suorum divinitate, promant. « Forte » enim hic nomen est, non adverbium; Hebræi enim עצמות atsamot, id est ossa, vocant argumenta, et confirmationes validas, quas quisque pro se suaque causa in judicio profert: hæc enim in causa et oratione sunt, quod ossa et nervi in corpore. Unde Septuaginta vertunt, φέρετε εἰς μέσον τὰ ἰσχυρὰ ὑμῶν, ferte in medium fortia vestra; τὰ ἰσχυρά, robora et firmamenta vestra.

DIXIT REX JACOB. — Studio vocat Deum regem Jacob, ut suggillet deos Gentium, quæ cum

cultum quasi diis exhibebant, ab eis tamen neque reguntur, neque defenduntur, sicut Israelitæ a Deo suo.


Versus 22: PRIORA QUÆ FUERUNT NUNTIATE: ET PONEMUS COR NOSTRUM, ET SCIEMUS NOVISSIMA EORUM. — Τὸ eorum non refert idola, sed τὸ priora: in Hebræo enim utrobique est genus femininum. Compellat Deus hic ips...

22. PRIORA QUÆ FUERUNT NUNTIATE: ET PONEMUS COR NOSTRUM, ET SCIEMUS NOVISSIMA EORUM. — Τὸ eorum non refert idola, sed τὸ priora: in Hebræo enim utrobique est genus femininum. Compellat Deus hic ipsamet idola, cum iisque disceptat, q. d. O idola! o saxa! o stipites! o trunci! si estis dii, ostendite vestram divinam omniscientiam, aut saltem scientiam priorum et præteritorum, nuntiate initia rerum, principia mundi et Divinitatis. Dicite quid Deus a principio et ab æterno fecerit, cogitaverit, decreverit; inde « ponemus cor nostrum, » id est intelligemus, et « sciemus » vos quoque scire « novissima eorum, » id est ea quæ post illa priora jam dicta sequentur et evenient; inde cognoscemus vobis inesse aliquid præsagum et divinum. Ita Origenes, lib. IV Periarchon, cap. II. Hic sensus planus est et facilis. Licet enim dæmones, qui per idola subinde loquuntur, sciant initia mundi (illa enim viderunt, sunt enim creati simul cum cœlo et terra), tamen nesciunt initia Divinitatis.

Rursum, loquitur Propheta ipsis idolis ligneis et saxeis, quæ per se, et ordinarie muta æque ac amentia sunt: rarius enim contingit dæmonem per ea loqui.

Secundo, Sanchez sic explicat, q. d. Nuntiate, o Gentes! ea quæ prædixerunt dii vestri, et « ponemus cor nostrum, » id est considerabimus et expendemus « novissima, » id est successus et eventus eorum, et ex eventu judicabimus an vera sint locuti. Idem alium affert sensum, q. d. Priora idolorum considerate, et videbitis novissima, scilicet quod sicuti ex nihilo sunt facta, ita et in nihilum redibunt, quodque uti ex terra sunt fabricata, ita et in terram revertentur.

Tertio, Forerius sic exponit, q. d. Ex rebus quas Deus cum Abrahamo aliisque patribus nostris operatus est miraculose, licet conjectare quem finem res illæ habituræ quoque sint, tanquam ex umbris veritates, uti exposui, vers. 8 et 14, nimirum Deum, sicut affuit Abrahæ, ita et posteris ejus affuturum. Pari modo, si qua priorum et præteritorum, o Gentiles! nobis annuntiaveritis, quæ dii vestri divine operati sunt, colligere poterimus eorum novissima, id est exitum et finem divinum quoque fore. Hic sensus apte respondet iis quæ supra, vers. 2, de benevolentia Dei erga Abraham ejusque posteros recensuit; et vers. 9, cap. seq., ubi hanc cum idolis disceptationem concludit.

Denique S. Cyrillus et Theodoretus accipiunt « priora » et « novissima » idolorum, q. d. Dicite, o idola! o Gentium dii! priora vestra, id est vestri originem et initium, quomodo, quando, et a quibus fabricati sitis; prædicite et novissima vestra, scilicet, quid eventurum sit vobis, an et quando demoliendi sitis. Atqui hoc non potestis; ergo

ignorantes estis, non dii. Verum sic dicendum fuisset: « Scimus novissima vestra; » jam autem dicit, « eorum: » quod ad idola referri nequit, uti ostendi.


Versus 23: ANNUNTIATE QUÆ VENTURA SUNT IN FUTURUM, ET SCIEMUS QUIA DII ESTIS VOS. — Aliud divinitatis et omniscientiæ idolorum poscit signum, scilicet præscientiam et prædictionem futurorum. « Testimonium...

23. ANNUNTIATE QUÆ VENTURA SUNT IN FUTURUM, ET SCIEMUS QUIA DII ESTIS VOS. — Aliud divinitatis et omniscientiæ idolorum poscit signum, scilicet præscientiam et prædictionem futurorum. « Testimonium enim Divinitatis est veritas divinationis, » ait Tertullianus, Apologet. cap. XX. Ergo animæ humanæ non inest vis divinandi et vaticinandi, uti multi opinati sunt, quos citavi et refutavi Canon. XXI in Minores Prophetas. Hinc ex hoc loco docent Theologi Deum, uti per se solus est cardiognostes, sive conscius cogitationum et voluntatum liberarum, quas mens in seipsa occultat, nec eloquitur aut prodit: ita solum certo prænoscere futura contingentia et libera. Proprie enim solum contingentia sunt, ea quæ libera sunt, vel a libertate alicujus pendent: quæ enim mere naturalia sunt, determinata sunt, ideoque necessario eveniunt; unde non sunt contingentia: quocirca ab eo qui totam seriem causarum naturalium videt et penetrat, certe prædici possunt, uti sunt eclipses, cometæ, venti, inundationes, pestilentiæ, etc. Libera vero quia ab arbitrio voluntatis pendent, indeterminata sunt; unde prævideri et prædici nequeunt, nisi a Deo, qui hominum et Angelorum mentes ac voluntates penetrat et comprehendit, atque certissimo scit et prævidet quid quæque voluntas, positis quibuslibet circumstantiis, libere sit volitura, electura vel factura.

Ratio ergo cur Deus præsciat et prævideat futura omnia, est infinita ejus acies et vis cognoscitiva, infinitus intellectus, infinitum lumen ejus, quod omne verum ubicumque sit, videt et penetrat. Est enim Deus quasi sol quidam omnia videns, omnia lustrans. Sicut ergo lyncei in monte positi, longissime vident; sunt enim acutissimo visu: ita Deus ex altissimo æternitatis suæ monte et specula, videt omnia quæ in hac mundi valle per omnia tempora fiunt et fient. Rursum, sicut qui stat in axe rotæ, videt omnes ejus canthos omnemque eorum volubilitatem: ita Deus in æternitate, quasi in axe consistens, videt totum sæculorum omnium decursum. Omnia enim præterita, præsentia et futura volvuntur circa æternitatem Dei. Adde mundum hunc, et tempus omniaque quæ in eo sunt, vel fiunt, esse instar parvi globi, imo puncti, respectu Dei, ejusque immensitatis et omniscientiæ. Facile ergo totum quod in eo est a Deo prævideri potest: si enim quod sit in parvo cubiculo, totum ab homine qui in medio ejus consistit, facillime pervidetur, multo magis a Deo conspicitur id quod fit in toto mundo.

Dices: Etiam dæmones sæpe prædixerunt futura. Respondeo: Id eos non ex certa scientia, sed ex conjecturis fecisse, ideoque fuit hæc non certa divinatio, sed probabilis tantum conjectatio. Sunt enim dæmones acri, et ad conjectandum subtili et sagaci ingenio. Modos, quibus id faciunt,

recenset S. Augustinus, lib. De Divinat. Dæmon. Quocirca in hac conjectatione sæpe errarunt, vel falsa veris miscuerunt; hinc etiam sæpe ambigue responderunt, ut in utramque partem eorum oracula accipi possent: unde Apollo dictus est Loxias, id est obliquarius. Tale fuit illud ejus ad Pyrrhum regem, a quo consultus erat, an Romanos esset superaturus nec ne:

Aio te Æacida Romanos vincere posse.

Et ad Cræsum: « Cræsus transgressus Halym maxima regna perdet. » Perdere enim tam amittere quam vastare significat. Ita S. Hieronymus et Cicero, lib. II De Divinat.

Porro dæmonem in sua conjectatione falsum esse et fefellisse multos exemplis doceri potest. Accipe pauca. Illustre est exemplum Achab regis, cui, cum omnes pseudoprophetæ et divini victoriam contra Syros prædicerent, solus Michæas contrarium, scilicet cædem et necem, quæ vere ei contingit, prædixit. Historiam vide III Reg. cap. ult. Simile fuit vaticinium Hananiæ, qui Judæis liberationem ab obsidione Chaldæorum et victoriam promisit: contrarium enim, idque vere prædixit Jeremias, qui et idcirco Hananiæ mortem jussu Dei intentavit, Jerem. XXVIII, 16.

Dum de Ferrandi Flandri fortuna mater ariolos consuleret, hoc ab eis oraculum accepit: « Rex in prælio cadet, pedibus hominum atque equorum calcabitur, nec sepelietur; Ferrandus vero a Parisiensibus jucundissime excipietur. » Verum secus evenit. Nam in bello contra Philippum Francorum regem captus Ferrandus Parisios ducitur et carceri includitur, anno Christi 1214. Ita Robertus Gaguinus, lib. VI Histor. Francorum.

Simile de Merovæo recensui cap. VIII, in fine. Cato major dicere solebat, « demirari se, quod aruspex aruspicem aspicere posset sine risu, » quia pervidebat totum hoc divinationis genus imposturam esse, qua populo fiebat fucus. Solent enim impostores inter se ridere multitudinis stultitiam.

Denique nervose et eleganter S. Cyprianus, De Vanitate idolorum: « Hi, inquit, spiritus (dæmones) sub statuis atque imaginibus consecratis delitescunt. Hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt. Nam et falluntur et fallunt, vitam turbant, somnos inquietant, irrepentes etiam in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, valetudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium et rogis pecorum saginati, remissis quæ constrinxerant, curasse videantur. Hæc est de illis medela, cum illorum cessat injuria: nec aliud illis studium est quam a Deo homines avocare, et ad superstitionem sui ab intellectu veræ religionis evertere; cum sint ipsi pœnales, quærere sibi ad pænam comites, quos ad crimen suum fecerint errore participes. Hi tamen adjurati per Deum verum a nobis, statim cedunt et fatentur, et de obsessis corporibus exire coguntur. Videas illos nostra voce et operatione majestatis occultæ flagris cædi, igne torreri, incremento pœnæ propagantis extendi, ejulare, gemere, deprecari. »

BENE QUOQUE AUT MALE, SI POTESTIS, FACITE. — Aliud argumentum divinitatis ab idolis exposcit, scilicet beneficium in suos cultores et vindictam in contemptores, uti se fecisse Abrahamo et posteris ostendit Deus vers. 2. Sic Gedeon, Judic. cap. VI, vers. 32, ait: « Si Deus est (Baal), vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. » Impotentiam hanc idolorum multis exaggerat Baruch, cap. VI, vers. 52 et seq.


Versus 24: ECCE, VOS ESTIS EX NIHILO, ET OPUS VESTRUM EX EO QUOD NON EST. — Obmutescentibus idolis Deus contra eos causam perurget, et quasi victor victis insultat, q. d. Quid laboro? quid argumenta conqu...

24. ECCE, VOS ESTIS EX NIHILO, ET OPUS VESTRUM EX EO QUOD NON EST. — Obmutescentibus idolis Deus contra eos causam perurget, et quasi victor victis insultat, q. d. Quid laboro? quid argumenta conquiro? Vos stupidi et muti estis, sine lingua, sine mente, sine viribus, imo nihilum estis, tantum abest ut bene cuipiam vel male possitis facere. Porro, ex nihilo, et consequenter nihilum sunt idola, sive eorum materiam spectes: hæc enim cum reliquis rebus a Deo ex nihilo creata est; sive formam, puta divinitatem, q. d. Divinitas vobis, o idola! non est forma, sed larva affricta; fictitii estis dii; ortum habetis non ab aliqua veritate, sed ab inani, stulta et sacrilega imaginatione et adulatione quorumdam hominum: nihil ergo habetis veri numinis; omnia vestra plena sunt fucis et mendaciis; mentimini vos esse deos. Hoc sensu dixit Apostolus: « Scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus, » I Cor. VIII, 4.

Nota: Pro eo quod Noster vertit, ex eo quod non est, hebraice est מאפע meapha, quod S. Hieronymus, Chaldæus et Vatablus vertunt, ex nihilo, sive « ex eo quod non est; » Forerius et Forsterus vertunt, præ sibilo, a radice פעה paa, id est sibilavit, q. d. Opera vestra inania et nulla prorsus sunt, et minus habent ponderis quam sibilus quidam.

Nota secundo: « Opus » hic dupliciter accipi potest. Primo, passive, « opus vestrum, » scilicet, quo vos idola facta estis, q. d. Fabrica vestra, id est vos ipsa, quæ estis opus et fabrica hominum stultorum, estis ex eo quod non est, id est ex nihilo. Idem enim videtur esse, « ecce vos estis ex nihilo, » quod, « opus vestrum ex eo quod non est, » scilicet, q. d. Estis ex nihilo, ac proinde nihil. Posterius enim hemistichium, more Hebræo, explicat prius. Simili modo vers. ult., cum ait: « Vana opera eorum, » idem est cum eo quod subdit: « Ventus et inane simulacra eorum. »

Secundo, « opus vestrum, » active, quod scilicet vos facitis et operamini, q. d. Opera vestra sunt ex nihilo, id est nihilum sunt, nulla sunt, quia nihil potestis operari, nihil bene vel male facere,

ut ait vers. præced. Prior sensus magis planus et genuinus, ex phrasi Hebræa videtur: posterior tamen sequitur ex priore, eumque complet: quod enim nihil est, nihil potest operari, nihil opis afferre.

ABOMINATIO (id est abominabilis) EST QUI ELEGIT VOS, — qui vos colit. Hoc est quod ait Osee cap. IX, vers. 10: « Facti sunt abominabiles, sicut ea quæ dilexerunt. »


Versus 25: SUSCITAVI AB AQUILONE, ET VENIET AB ORTU SOLIS. — S. Thomas, Lyranus, Vatablus et Hugo hæc accipiunt de Cyro: hunc enim Deus suscitavit Hebræorum columen ex Perside, quæ Judææ partim est Aquilo...

25. SUSCITAVI AB AQUILONE, ET VENIET AB ORTU SOLIS. — S. Thomas, Lyranus, Vatablus et Hugo hæc accipiunt de Cyro: hunc enim Deus suscitavit Hebræorum columen ex Perside, quæ Judææ partim est Aquilonaris, partim Orientalis.

Verum melius Forerius et Sanchez hæc accipiunt de Abrahamo. Est enim hic dictorum anacephalæosis et conclusio, q. d. Me ergo colere deberet orbis, quia feci, quæ in præcedentibus recensui, quæque audistis, nimirum vocavi Abrahamum ab Oriente, scilicet e Chaldæa, et e Septentrione, scilicet e Mesopotamia: de quo, cum fuerit nominis mei cultor, et me solum pro Deo coluerit, cumque ipse per se, et per posteros suos reges potentes debellaverit et conculcaverit quasi lutum, nemo dubitare potest quin id meis viribus fecerit. Symbolice, hæc accipe de Christo, q. d. Suscitavi, id est suscitabo, Christum, qui adventu suo Aquilonem, id est frigidas gentes, ortu suo calefaciet, quique magistratus, id est omnes superbos mundi principes, conculcabit, et subdet sibi quasi lutum figulo, ut faciat ex eis vasa alia in honorem, alia in contumeliam. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Theodoretus.

VOCABIT NOMEN MEUM. — Dupliciter, primo, q. d. Colet et invocabit nomen meum; secundo, q. d. Vocabitur nomine meo, id est meus servus et cultor: « vocabitur, » id est vocatus est, vocatur, vocabitur, juxta Canon. XIII.

ADDUCET (Forerius, invadet) MAGISTRATUS, — hebraice סגנים seganim, id est magnates, principes et reges, sicut plastes, id est figulus, invadit et subigit lutum.


Versus 26: QUIS ANNUNTIAVIT? — q. d. Quis ex vobis, o idola! harum rerum ordinem prævidit et prædixit? ut in hac disceptatione et judicio pro eo sententiam feramus dicamusque: « Justus es, » id est tua ca...

26. QUIS ANNUNTIAVIT? — q. d. Quis ex vobis, o idola! harum rerum ordinem prævidit et prædixit? ut in hac disceptatione et judicio pro eo sententiam feramus dicamusque: « Justus es, » id est tua causa justa est; jus a te stat, juste Deus haberis et coleris. Alii « justus, » id est « Deus es. » Deo enim propria est justitia; unde ejus titulus est: « Justus Israel. » Alii, « justus, » id est « verax Propheta es, » quia hæc prædixisti.

NEQUE AUDIENS SERMONES VESTROS, — o idola! q. d. Muta estis saxa et ligna; ergo nullus est testis, qui dicere potest se a vobis quippiam audisse et didicisse de futuris.


Versus 27: PRIMUS AD SION DICET: ECCE ADSUNT (sic legendum cum Romanis et Hebræis, non adsum), q. d. Non idola, sed primus omnium Deus, id est ego ipse (est enim enallage personæ frequens Hebræis) dicam S...

27. PRIMUS AD SION DICET: ECCE ADSUNT (sic legendum cum Romanis et Hebræis, non adsum), q. d. Non idola, sed primus omnium Deus, id est ego ipse (est enim enallage personæ frequens Hebræis) dicam Sioni: Ecce adsunt (qui tibi futura prædicant): et Jerusalem evangelistam dabo, — id est lætum nuntium, scilicet Isaiam aliosque Prophetas, qui quasi Evangelistæ, ei, quæ futura sunt, maxime de Christo, Christique Evangelio, salute ac regno annuntient; hoc est enim quod dixit cap. XL, vers. 9: « Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. »

Rursum, « ecce adsunt, » id est, brevi aderunt Prophetarum successores Apostoli et Evangelistæ, qui ventura sub Christo, et per Christum, bona annuntient, imo digito ostendant. Hi enim dæmones et idola ejicient, eruntque Hierosolymæ, imo toti orbi, Evangelii præcones, ut eum in viam veritatis vocent, ut habent Septuaginta; hoc enim est quod mandat eis Christus, Luc. cap. ult. vers. 46: « Oportebat Christum pati, etc., et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. » Ita S. Hieronymus et Theodoretus. Innuit hic Isaias, Christo veniente cessatura et tacitura omnia dæmonum oracula. Tum enim, et deinceps omnia siluisse patet ex historiis. Unde Plutarchus scripsit librum De Oraculorum defectu.


Versus 28: ET VIDI, ET NON ERAT NEQUE EX ISTIS, — scilicet idolorum prophetis et cultoribus. Sunt verba Isaiæ, qui videns, nec idola, nec Gentes quidquam ad Dei cum eis disceptantis argumenta respondere p...

28. ET VIDI, ET NON ERAT NEQUE EX ISTIS, — scilicet idolorum prophetis et cultoribus. Sunt verba Isaiæ, qui videns, nec idola, nec Gentes quidquam ad Dei cum eis disceptantis argumenta respondere posse, aut consultare de responsione adornanda, concludit:


Versus 29: ECCE OMNES INJUSTI, — q. d. Dii, qui a stultis Gentibus coluntur, æque ac Gentiles, sunt injusti, id est injustam et iniquam causam fovent, causa cadunt, et condemnantur; τὸ enim injusti opponi...

29. ECCE OMNES INJUSTI, — q. d. Dii, qui a stultis Gentibus coluntur, æque ac Gentiles, sunt injusti, id est injustam et iniquam causam fovent, causa cadunt, et condemnantur; τὸ enim injusti opponitur ei quod dixit vers. 26: « Justus es. » Rursum sunt injusti, quia a suis cultoribus quasi dii emungunt aurum et opes, pollicendo opem quam non præstant: opera enim eorum vana sunt, hoc est, ut sequitur, « ventus et inane simulacra eorum. » Vide dicta vers. 24. Omissis ergo ipsis transit in sequenti cap. ad Deum, Deique opera admiranda, quæ eum facturum prævidebat sequentibus sæculis, maxime sub Christo; ita tamen ut subinde ad idola redeat, eaque perstringat. Pro inane hebraice est תהו tohu, id est, ut Vatablus, res informis; alii, chaos, id est res confusa et inanis. Vide dicta Genes. I, 2.