Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit Propheta hoc cap. et seq. in argumento capitis præcedentis. Dixerat ibi, vers. 24, Jacob et Israel ob peccata datum esse in direptionem vastantibus Assyriis: nunc de more eum consolatur, quod nimirum ab iis, atque etiam ex Babylone, quo captivus est abducendus, Deus eum liberabit et reducet, ut patet, vers. 14, et cap. seq., vers. 28. Ita S. Thomas, Hugo, Pagninus et Sanchez. Jam sub hoc typo altius quid intelligit, videlicet, liberationem Israelis spiritualis, id est, fidelium, a captivitate peccati et diaboli per Christum. Multa enim his augustiora dicuntur, quam ut conveniant Judæis Babylone liberatis: ad eos tamen alludit, eosque obiter quasi perstringit. Unde et typum cum antitypo permiscet, jamque quædam dicit quæ magis typo, jam quædam quæ magis antitypo conveniant. Vide Can. V. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Haymo, Forerius et alii, qui omnes hæc potius de Christi Ecclesia, quam de Judæorum Synagoga accipiunt.
Ad litteram ergo Israeli, id est, Ecclesiæ, promittit nomen hoc, scilicet Meus es tu, quodque eam illæsam per ignem et aquam deducet, quodque ei Gentes omnes ex quatuor orbis plagis subjecturus sit, Judæos vero utpote cæcos et surdos ejecturus. Deinde, vers. 9, redit ad disceptationem cum Gentibus, earumque idolis, urgetque ut testes proferant, qui testentur deos illos similia beneficia et miracula præstitisse suis cultoribus, atque ipse se præstitisse docet: hujusque rei testes producit Israelitas, qui se nuper a Sennacherib, olim a Pharaone Dei ope liberatos, viderunt, ac mox simili modo e Babylone se liberari videbunt. Tertio, vers. 18, nova divinitatis argumenta profert, videlicet beneficia populo Gentili, a se conferenda, scilicet gratiam, salutem et remissionem peccatorum. Hanc enim Israelitas non suis meritis aut victimis, sed mera sua misericordia, et Christi meritis ascribere, indeque exspectare debere demonstrat.
Textus Vulgatae: Isaias 43:1-28
1. Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: Meus es tu. 2. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. 3. Quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam et Saba pro te. 4. Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus: ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. 5. Noli timere, quia ego tecum sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. 6. Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. 7. Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum. 8. Educ foras populum cæcum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt. 9. Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus: quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. 10. Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. 11. Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. 12. Ego annuntiavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus; et ego Deus. 13. Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: operabor, et quis avertet illud? 14. Hæc dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes. 15. Ego Dominus sanctus vester, creans Israel, rex vester. 16. Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam. 17. Qui eduxit quadrigam et equum: agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent: contriti sunt quasi linum, et exstincti sunt. 18. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. 19. Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea: ponam in deserto viam, et in invio flumina. 20. Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. 21. Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. 22. Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel. 23. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me: non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure. 24. Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. 25. Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. 26. Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. 27. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me. 28. Et contaminavi principes sanctos, dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam.
Versus 1: Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: Meus es tu. 2. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operie...
1. ET NUNC HÆC DICIT DOMINUS CREANS TE. — Ne Israel ab hostibus afflictus desperet, deque se actum putet, erigit eum in spem, dicens, quod Deus eum sibi in populum crearit et formarit. Utque eum magis in spe confirmet, quatuor genera beneficiorum ei collatorum commemorat. Primum, creationis, dicens, «creans.» Deus enim omnes homines creavit, sed peculiariter Hebræos, quia miraculose Abraham ex Sara anu et sterili genuit Isaac, et Isaac ex Rebecca Jacobum, ex quibus prognati sunt Hebræi. Secundum, formationis, cum ait «formans,» q. d. Sicut figulus format et fingit sibi vas in honorem, illudque distinguit ab aliis vasis vilibus et sordidis: ita ego te, o Israel! in rempublicam fidelem, piam et sanctam formavi, dando tibi legem sanctasque cæremonias, et ritus sacrificiorum. Tertium, redemptionis ex servitute, cum ait: «Redemi te.» Quartum, electionis in populum selectum et peculiarem, ut vocareris populus Dei, cum ait: «Meus es tu.»
Moraliter, in adversis et minis Dei, ne animum despondeamus, nos recordatione beneficiorum Dei animare debemus; Deoque dicere: «Ne tradas, Domine bestiis animas confitentium tibi, et opera manuum tuarum ne despicias.» Ita Forerius.
REDEMI TE — ex captivitate tum Ægypti per Mosen, tum Babylonis per Cyrum, tum maxime diaboli per Christum. To enim redemi etiam per futurum redimam exponi potest, juxta Canon. XIII.
VOCAVI TE NOMINE TUO. — Alludit ad morem herorum benignorum, qui servos quos amant nomine proprio evocant et accersunt, dicendo, non, Serve, adesdum, sed, Petre, vel Paule, veni; audi, Pamphile. Sic Deus ait, «Israel, veni»: hoc enim benevolentiæ est signum. Ita Vatablus. Secundo et melius, Leo Castrius, «vocavi te nomine tuo,» id est, ut ex Hebræo vertas, vocavi nomen tuum, id quod sequitur: «Meus es tu.» Israeli ergo indit nomen novum, scilicet hoc: «Meus es tu.» Simili modo, Osee cap. 1, a Deo jubetur vocare filium suum primogenitum «Jezrahel,» id est semen Dei: tertium vero: «Non populus meus.» Ingens enim est dignitas æque ac utilitas quod, ut ait Apostolus, «filii Dei nominemur et simus.» Nam, ut ait Plato in Cratylo: «Dei appellatio est, cum Deus facit inesse rei nominatæ, id quod nomen significat.» Ergo cum Israeli spiritali, id est Ecclesiæ, et fidelibus Christianis, dat hoc nomen; «Meus es tu,» facit reipsa ut ipsi sint populus, peculium et possessio Dei.
Hoc est quod ex Mose, Exodi xix, 5, ait S. Petrus, epist. I, cap. II, 9: «Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis,» id est, ut Moses habet, hebraice סגולה segulla, id est peculium et cimelium Dei. Vide ibi dicta.
Versus 2: CUM TRANSIERIS PER AQUAS, TECUM ERO, etc.; CUM AMBULAVERIS IN IGNE, NON COMBURERIS. — Aliqui vertunt per præteritum: Cum transires per aquas, ego tecum fui, scilicet in transitu maris Rubri et J...
2. CUM TRANSIERIS PER AQUAS, TECUM ERO, etc.; CUM AMBULAVERIS IN IGNE, NON COMBURERIS. — Aliqui vertunt per præteritum: Cum transires per aquas, ego tecum fui, scilicet in transitu maris Rubri et Jordanis; cum ambulares in igne, non es combustus, scilicet cum Abraham de Ur, id est de igne, Chaldæorum eduxi. Vide dicta Genes. xi, 31, q. d. Pari modo nunc, et deinceps traducam te illæsum per ignem et aquam, id est per quævis etiam gravissima vitæ pericula, tum in Babylone, tum potius in persecutione Imperatorum et tyrannorum Christi Ecclesiam et Christianos flamma et ferro persequentium, adeoque in quavis tentatione et adversitate te liberabo, vel ita confortabo, ut pro nomine meo malis esse in igne quam in refrigerio, imo gaudeas et ambias pro Deo Deique fide aquis mergi, igne cremari, dicasque cum S. Laurentio: «Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.» Sicut enim Christus mortem moriendo vicit, ita S. Laurentius et Martyres igne cremati, igne et tyrannis superiores, sua magnanimitate et constantia, exstiterunt, imo ignem quasi ad duellum provocarunt. Uti fecit S. Ignatius scribens ad Romanos: «Ignis, ait, crux, bestiæ, etc., omnia tormenta diaboli in me veniant, tantum ut Christo fruar.» Unde Clemens Alexandrinus, lib. I Pædag. cap. ix: «Si transieris, ait, per ignem, non combureris, quia non cades in corruptionem, sed transibis ad immortalitatem;» dicesque cum Psalte: «Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.»
Apposite S. Athanasius, lib. De Incarnat. Verbi, et ex eo Leo Castrius: «Sicut, ait, ex amianto lapide (teste Dioscoride, lib. V, cap. cxiii, et Plinio, lib. XXXVI, cap. xix), utpote ductili et flexili, textores fila deducunt, ex eisque telas et vela contexunt quæ si in ignem injiciantur, ardent quidem, sed flammis invicta splendidiora exeunt: ita beata Virgo agnum peperit, e cujus glorioso vellere facta est nobis vestis immortalitatis: qua tecti, nec igne comburi possumus, nec aquis concludi, aut re ulla, quin per omnia cruciamenta transcamus illæsi, et ad cælum evolemus.» Anima enim mox evolat, corpus in resurrectione evolabit.
Imo sic ad litteram in fornace Babylonia Angelus sua quasi veste tres pueros ob meritum castitatis, innocentiæ, religionis et constantiæ ab igne tutatus est, Angelus, inquam, similis Filio Dei, Christique typus, Daniel. III, 92. Sic S. Joannes e dolio ferventis olei hic Romæ ante Portam Latinam (locum sæpe magno pietatis sensu visi, et vidi) illæsus exivit. Ita de S. Polycarpo in rogo ardenti constituto scribunt Smyrnenses apud Eusebium, lib. IV Histor. cap. xv: «Ignis facta cameræ specie, ad morem veli nautici vento repleti, corpus Martyris veluti muro quodam circumcinxit; eratque illud in medio non tanquam caro ardens, sed tanquam aurum et argentum in camino ignitum. Etenim tantam boni odoris fragrantiam sensimus, quasi vel thus vel aliud quoddam pretiosum aroma spiraret. Tandem igitur iniqui, cum corpus illius ab igne non posse consumi cernerent, confectorem accedere, et ferro illud transfodere jubent. Quo facto, copiosus sanguis effuxit, ita ut ignis exstingueretur, ac tota turba miraretur.»
Sic S. Vincentius sub Daciano, S. Cæcilia, S. Lucia, S. Agnes, aliæque plurimæ virgines, in flammis, Christo protegente, manserunt illæsæ: atque non minore miraculo, cum undique tentarentur libidinis igne, eo non arserunt, sed illibatæ perstiterunt: imo a sponso Christo angelum virginitatis suæ custodem et vindicem perpetuum adeptæ sunt. Sic et S. Dominicus, non Ordinis Prædicatorum fundator, sed alius ejusdem Ordinis et nominis, tentatus a muliere forinsecus, a dæmone intrinsecus igne libidinis, cum fortiter
Mirum hac de re refert exemplum S. Paulinus, epistola ad Macarium, de sene quodam catechumeno, qui in baptismo vocatus est Victor. Hic enim in navi solus, vi tempestatis abreptus, sine temone, sine cibo, sine ulla hominum ope plures septimanas in mari jactatus, a Deo et Angelis protectus, pastus et deductus est: «Ipse enim Christus, ait Paulinus, nunc suo vultu coruscus, nunc S. Felicis ore venerabilis sedebat in puppi, senemque allectabat, qui inter ejus genua caput reclinabat; vidit et sæpius Angelos excubare navigio, et cuncta nautici muneris administrare: nec sane navim illam nisi Angeli nautæ ducebant; cui gubernaculum erat mundi gubernator. Viginti tres dies homo non modo a terris, sed ab hominibus exclusus omnium ventorum ludibrium, omnis terræ exsul, diversi maris hospes, et exsors generis humani inter fluctus et belluas maris, in vago erraticæ navis hospitio, jejuniis, senio, timore confectus, quæso te, numquid natura sua perduravit? Cui ergo obscurum sit Deum in illo fuisse. Navis
primo ad Urbem acta, Romani portus pharum vidit: deinde Campaniam longis tractibus legit, mutatisque turbinibus in Africæ littora transvolavit; atque ab ipsis rursus abrepta, Siciliam transcurrit; ita freta sulcans, ut quasi divina navis, et immisso divinitus spiritu sapiens, sua sponte cavenda vitaret, sequenda peteret. Tandem finem errorum atque discriminum in Lucanis posuit littoribus.» Ibi enim piscatorum opem inclamans senex, ab iis navi in littus protracta, portum vidit. Quocirca Deo gratias agens, baptismo suscepto, vitam Christianam et sanctam instituit. Fuse hæc et eleganter narrat Paulinus. Ita fideles suos regit Deus, qui deducit velut ovem Joseph.
Mystice S. Gregorius, lib. VI, epist. 169 ad Cyriacum: «Cum transieris, ait, per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Illos enim flumina operiunt, quos actiones hujus sæculi mentis perturbatione confundunt. Nam qui Sancti Spiritus gratiam tenet in mente, transit aquas, et tamen fluminibus non operitur; quia etiam inter medias populorum turmas sic peragit gressus sui itineris, ut non submittat actionibus sæculi caput mentis.»
omnia tentamenta superasset, audivit inclamantes dæmones: «Vicisti, quia in igne fuisti, et non arsisti.»
Narrat Bartholomæus Pisanus in Gestis S. Francisci, quod Fredericus II Imperator S. Franciscum a concione, quam habuerat contra vitium libidinis, invitarit ad cœnam, lauteque habitum solum in cubiculum introduxerit, ubi paratum erat scortum, quod eum ad turpitudinem illectabat. Mox Sanctus in focum in cubiculo accensum se projecit, in eoque quasi lecto decumbens, ad eumdem meretricem invitavit: illa et ignis incendio, et viri sanctitate perculsa, illico in fugam se dedit. Imperator, cum omnia per rimulas observasset, videns beatum virum integro et illæso ab igne corpore, quem illudere statuerat, maxime admirari cœpit et venerari. Tales etiamnum sunt multi Religiosi, et virgines, qui in carne vivunt angelice, qui quasi salamandræ in hoc igne, per gratiam Christi degunt integri et illæsi. Vide dicta Daniel. cap. III, vers. 4.
Ex hoc Isaiæ loco S. Cyprianus, tract. De Exhortat. Martyrum, docet non esse fideli timendas injurias, nec persecutiones: «Quia, inquit, major est Dominus ad protegendum, quam diabolus ad impugnandum. Quare in persecutionibus nemo cogitet quod periculum diabolus importet, sed imo consideret quod auxilium Deus præstet: nec mentem labefactet humana infestatio, sed corroboret fidem Dominica protectio, quando unusquisque secundum Dominica promissa, et fidei suæ merita tantum accipiat de ope Dei, quantum se credat accipere; nec sit quod Omnipotens præstare non possit, nisi accipientis fides caduca defecerit.» Idem, tract. De Orat. Domin.: «Cum Dei, ait, sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit.»
Versus 3: DEDI PROPITIATIONEM TUAM ÆGYPTUM, ÆTHIOPIAM ET SABA PRO TE. — S. Hieronymus «propitiationem» accipit active, q. d. Dedi tibi, o Israel, o Ecclesia! Ægyptios, Æthiopes et Sabæos, ut eos prædicato...
3. DEDI PROPITIATIONEM TUAM ÆGYPTUM, ÆTHIOPIAM ET SABA PRO TE. — S. Hieronymus «propitiationem» accipit active, q. d. Dedi tibi, o Israel, o Ecclesia! Ægyptios, Æthiopes et Sabæos, ut eos prædicato Christi Evangelio converteres, Deo propitiares et reconciliares. «Et dabo homines pro te,» q. d. Cunctorum hominum quibus prædicabis, quosque convertes, salus tibi imputabitur. Verum sic 70 pro te improprie admodum sumitur.
Quare melius «propitiationem» passive capias pro hostia pro peccato, vel victima piaculari, sed humana (quæ veteres vocabant καθάρματα) qualis fuit M. Curtius, qui in ingentem terræ hiatum Romæ eques insiliit ad placandum sua morte toti populo numen. Talis et symbolice fuit hircus ille apopompæus sive emissarius, cui Pontifex, in die expiationis, peccata totius populi imprecabatur, sicque eum emittebat in desertum, a feris devorandum, ut ex Origene et Cyrillo dixi Levit. cap. xvi, 21 et sequent.
Sensus ergo est, q. d. Cum Sennacherib Israeli, id est Judææ et Hierosolymæ, immineret, jareque illa ab eo esset vastanda, et quasi devoranda, ego effeci, ut pro Judæa Sennacherib objiceretur Æthiopia, Ægyptus et Saba, quasi victima piacularis, loco Judææ, ab eo mactanda. Unde Septuaginta vertunt, feci commutationem tuam Egyptum et Ethiopiam et Saba pro te. Hoc est quod dicitur Prov. xi, 8: «Justus de angustia liberatus est: et tradetur impius pro eo.»
Historiam vide supra, cap. xxxvii, ubi narratur, quod Sennacherib, relicta Jerusalem, perrexerit contra Tharaca regem Æthiopiæ, adversum se arma moventem, et cap. xx, ubi Ægyptus conspirans cum Æthiopia, vastanda prædicitur a Sennacheribo. Porro Saba hic est pars Æthiopiæ, in qua regnavit regina Saba, scilicet Abyssia, ubi regnat nunc Preto-Joannes, unde venit Eunuchus Candacis reginæ Æthiopum in Jerusalem, conversus et baptizatus a Philippo, Actor. viii, 27.
Sub hoc vero typo altius quid de Ecclesia Christiana intelligit, q. d. Pro te, o Israel! id est o fidelium Ecclesia! perdam Æthiopes, Ægyptios et Sabæos, id est omnes gentes et hostes tibi adversantes, faciamque ut sint quasi hostia pro te, per quam mea justitia, justaque vindicta, expleatur et quasi pascatur, eoque magis tibi concilietur. Ita Cyrillus.
Aliter Procopius, S. Hieronymus et Forerius, q. d. Dedi «propitiationem,» vel, ut Septuaginta, commutationem, hoc est pro commutatione et pretio sanguinis tui et Martyrum tuorum, o Israel, serve mi! id est, o Christe! tradidi et subjeci Ecclesiæ tuæ Ægyptum, Æthiopiam et omnes orbis partes. Hic sensus concurrit cum primo. Nam juxta regulam Ticonii, quæ de corpore, id est Ecclesia, dicuntur, competunt et capiti, id est Christo: et vice versa. Sic ergo Christus repræsentat Ecclesiam, sicut rex regnum. Christo favet id quod subdit: «Dabo populos pro anima tua.»
Ubi nota, Gentes hostiles Ecclesiæ factas fuisse victimas, vel quia manentes in infidelitate mactatæ et excisæ sunt a Deo, vel potius quia Deus eas subegit Christo, et ex infidelibus fideles, Christoque subditas effecit. Sic enim fuerunt victimæ Deo gratissimæ, cum morientes peccato, et veteri vitæ, cœperunt vivere Deo: has enim offerens Paulus ait, Rom. xv, 16: «Ut sim minister Christi Jesu in Gentibus: sanctificans (græce ἱερουργοῦντα, id est sacrificans) Evangelium Dei, ut fiat oblatio (victima) Gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.» Atque huic victimæ suum sanguinem quasi libamen libens offert, Philip. ii, 17, dicens:
«Sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.» Et de hac ait, Rom. xii, 1: «Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.»
Versus 4: ET DABO HOMINES PRO TE. — Sicut Æthiopes dedi pro te, sic dabo et Babylonios; hos enim Cyrus delevit, ut Judæos liberaret: multo magis homines et populos omnes pro Christo et Ecclesia dabo, id e...
4. ET DABO HOMINES PRO TE. — Sicut Æthiopes dedi pro te, sic dabo et Babylonios; hos enim Cyrus delevit, ut Judæos liberaret: multo magis homines et populos omnes pro Christo et Ecclesia dabo, id est evertam, vel convertam, uti jam dixi.
Versus 5: AB ORIENTE ADDUCAM, — q. d. In captivitate Babylonica dispergemini in quatuor orbis plagas, ut dicitur Zachar. ii, 6; sed ex omnibus reducam vos in Judæam. Multo magis hæc competunt Gentibus ex ...
5. AB ORIENTE ADDUCAM, — q. d. In captivitate Babylonica dispergemini in quatuor orbis plagas, ut dicitur Zachar. ii, 6; sed ex omnibus reducam vos in Judæam. Multo magis hæc competunt Gentibus ex omnibus plagis mundi adductis, et venientibus ad Ecclesiam Christi. Sic ex Occidente ad eam venerunt et veniunt Europæi; ex Oriente Indi; ex Aquilone Gothi, Livones, Moschi, Poloni; ex Meridie Ægyptii et Afri. Unde sequitur:
Versus 7: ET OMNEM, QUI INVOCAT NOMEN MEUM. — To et causale est, significans quia, q. d. Adducam eos, quia creavi, formavi et feci eos fideles Christianos, ad hoc, ut nomen meum invocarent et celebrarent,...
7. ET OMNEM, QUI INVOCAT NOMEN MEUM. — To et causale est, significans quia, q. d. Adducam eos, quia creavi, formavi et feci eos fideles Christianos, ad hoc, ut nomen meum invocarent et celebrarent, meque Majestati et gloriæ servirent in sanctitate et justitia, omnibus diebus vitæ, imo æternitatis suæ.
Versus 8: EDUC FORAS POPULUM CÆCUM. — Calvinus sic vertit et explicat: Educam cæcos, ut visum ipsis restituam; surdos ita liberabo, ut aures recuperent, q. d. In captivitate aperientur eorum oculi ut vide...
8. EDUC FORAS POPULUM CÆCUM. — Calvinus sic vertit et explicat: Educam cæcos, ut visum ipsis restituam; surdos ita liberabo, ut aures recuperent, q. d. In captivitate aperientur eorum oculi ut videant, et aures ut audiant, quibus jam suapte malitia destituuntur, dum eas obturant. Verum obstant Hebræa, quæ ad verbum habent: Educ vel ejice populum cæcum, cui oculi; et surdos, quibus aures. Aliqui hæc de Gentibus idololatris accipiunt; verum dico Prophetam loqui de Judæis; hos enim, cap. præced. vers. 19, vocavit cæcos et surdos: tales enim facti sunt, cum Gentes a Christo illuminatæ sunt, q. d. Ejice, o Christe! per te tuosque Apostolos, a te tuaque Ecclesia Judæos, qui oculos habent, quibus videant tua miracula; et aures habent, quibus audiant tuam doctrinam; sed lumen veritatis quod vident et audiunt, recipere et in animum admittere nolunt. Cæcos ergo hos et surdos reproba, magisque excæca, ac tandem projice in tenebras æternas, atque effice, ut Judæorum loco, omnes gentium tribus tibi et Ecclesiæ jungantur. Ita S. Hieronymus, Procopius et Theodoretus. Vide Prosperum, lib. I De Vocat. Gentium, cap. vi. Hoc est quod ait Christus Matth. viii, 12: «Filii regni ejicientur in tenebras exteriores,» id est extremas, vel quæ occupant omnia ea quæ extra regnum Dei sunt. Nam in regno Dei lux est; extra autem quidquid est, tenebricosum est, imo meræ tenebræ.
Versus 9: OMNES GENTES CONGREGATÆ SUNT. — Redit more suo Propheta ad Gentes, earumque idola, cum quibus cœpit disceptare, cap. xli, vers. 22. Jam subaudi voculam si, q. d. «Si omnes gentes congregatæ sint...
9. OMNES GENTES CONGREGATÆ SUNT. — Redit more suo Propheta ad Gentes, earumque idola, cum quibus cœpit disceptare, cap. xli, vers. 22. Jam subaudi voculam si, q. d. «Si omnes gentes congregatæ sint,» vel finge animo congregari, aut, ut Vatablus vertit, congregentur omnes gentes cum suis diis, faciant et prædicant ea, quæ ego hic facio et prædico, testes si quos habent proferant. Ego a cap. xxx hucusque demonstravi me Jehova esse Deum, qui præterita fecerim, sicut prædixeram, quique nova facturus sim, scilicet et ex stirpe Abrahæ veniat Messias, qui illuminabit totum orbem, eumque redimet a potestate diaboli; in cujus adventu Judæi a fide patrum degenerabunt, fientque cæci, ac interibunt: quare loco eorum vocabo et surrogabo Gentes, ac in semen Abrahæ cooptabo. Hoc mysterium quis Gentium, quis deorum agnovit? quis prædixit? «dent testes,» si habent, oraculorum, et «justificentur,» id est causam suam justificent, scilicet probent se esse deos ex præsagio futurorum, ut audientes populi dicant: «Vere,» scilicet, hi sunt dii, et præsagi futurorum. Ita S. Cyrillus, Forerius et alii.
Versus 10: VOS TESTES MEI, DICIT DOMINUS, ET SERVUS MEUS, QUEM ELEGI. — Gentes et idola nullos habent testes suorum oraculorum et miraculorum: at ego plurimos profero. Vos, o Israelitæ! testes estis eorum...
10. VOS TESTES MEI, DICIT DOMINUS, ET SERVUS MEUS, QUEM ELEGI. — Gentes et idola nullos habent testes suorum oraculorum et miraculorum: at ego plurimos profero. Vos, o Israelitæ! testes estis eorum, quæ dico: jam enim recenter vidistis me vos a Sennacherib liberasse, ejusque castra per Angelum cecidisse, uti promiseram. Item vidistis miraculum solis et umbræ reductæ in horologio Achaz, vitamque regi vestro Ezechiæ jam deposito, a me redditam. Vos quoque, o Prophetæ! oraculorum vestrorum, id est meorum, testes estis. Vos denique, o Apostoli, o fideles, o Martyres! tempore Christi, testes eritis, cum videbitis hæc mea oracula et promissa reipsa compleri. Hoc est quod ait Christus, Actor. cap. I, 8: «Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.»
ET SERVUS MEUS, — id est Cyrus, ait Hugo: hic enim liberans Judæos Babylone, promissionis divinæ de eadem liberatione, quasi testis fuit. Secundo, Forerius accipit Isaiam. Tertio et optime, passim alii accipiunt Christum; hic enim, cap. xlii, 1, vocatus fuit «servus» Dei, hicque suis dictis, factis, miraculis, suaque passione et redemptione adimplendo hæc Dei oracula, erit testis, id est, reipsa testabitur et demonstrabit ea esse vera, ac consequenter tam se quam Patrem, a quo missus est, esse verum Deum. Unde de eodem ait, cap. lv, vers. 4: «Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem Gentibus;» sic Apoc. I, 5, dicitur: «A Jesu Christo, qui est testis fidelis;» et cap. III, vers. 14: «Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus.»
Versus 12: EGO ANNUNTIAVI, ET SALVAVI: AUDITUM FECI, ET NON FUIT IN VOBIS ALIENUS, — hoc est alius, scilicet Deus, qui ista faceret, q. d. Abraham, Isaac, Jacob, Moses, Josue, etc., et nuper Ezechias, qui...
12. EGO ANNUNTIAVI, ET SALVAVI: AUDITUM FECI, ET NON FUIT IN VOBIS ALIENUS, — hoc est alius, scilicet Deus, qui ista faceret, q. d. Abraham, Isaac, Jacob, Moses, Josue, etc., et nuper Ezechias, quibus prænuntiavi et contuli salutem, vel ab hostibus, vel a morbo, quosque ita protexi et magnificavi, hi, inquam, non coluerunt deos alios, sed
me solum. Imo, ope mea Chananæos aliasque gentes deos alios colentes, sua terra exturbarunt: ergo non virtute deorum, sed mea solius id præstiterunt.
Versus 13: Non est qui de manu mea eruat, — q. d. Habeo claves vitæ et mortis, animam et flatum cujusque hominis manu mea contineo, ego vivifico et mortifico, solus sum Deus omnipotens et omniscius. A me ...
13. Non est qui de manu mea eruat, — q. d. Habeo claves vitæ et mortis, animam et flatum cujusque hominis manu mea contineo, ego vivifico et mortifico, solus sum Deus omnipotens et omniscius. A me idola, principes, et mortalia omnia morte damnata sunt, ut ait Seneca. Utinam hoc sæpe cogitemus, illique soli studere satagamus, illumque revereri et timere, «qui potest et animam et corpus perdere in gehennam!»
Versus 14: PROPTER VOS MISI (mittam Cyrum) IN BABYLONEM, ET (per eum) DETRAXI (id est detraham) VECTES UNIVERSOS, — q. d. Vectes portarum, omniaque robora et munitiones Babylonis frangam, ut vos ex ea lib...
14. PROPTER VOS MISI (mittam Cyrum) IN BABYLONEM, ET (per eum) DETRAXI (id est detraham) VECTES UNIVERSOS, — q. d. Vectes portarum, omniaque robora et munitiones Babylonis frangam, ut vos ex ea liberem: pari modo per Christum, cujus typus erat Cyrus, ex Babylonis, id est mundi, et Chaldæorum, id est dæmonum, potestate vos liberabo. Ita S. Hieronymus, Procopius et Cyrillus.
Per «vectes» rursum Hieronymus accipit principes, quia validi sunt ac potentes. Secundo, Sanchez per «vectes» accipit impedimenta et remoras, quæ erant quasi carceres et repagula, quibus Deus gestientes ad bellum et imperium Persas et Medos hucusque continuerat, et quasi concluserat, jam vero iis diffractis liberos fecit, ut præcipites in Babylonem irruerent. Hos vectes Zacharias, cap. vi, 1, vocat «montes æreos.»
Tertio et optime, «vectes» sunt muri, turres, portæ, earumque vectes et claustra, omniaque munimenta Babylonis. Septuaginta pro vectes vertunt, fugientes. Hebræum enim בריח bariach utrumque significat: radix enim ברח barach, significat fugit, indeque vectis dicitur bariach, quod transcurrat, et quasi fugiat ab uno extremo ad aliud. Porro per fugientes Cyrillus accipit Persas, q. d. Persas, qui antea fugerant Chaldæos, jam a Deo animati eos invadent. Procopius vero accipit Chaldæos, quos fugientes insecuti Persæ, necarunt vel captivarent.
ET CHALDÆOS IN NAVIBUS SUIS GLORIANTES. — Babylon alluitur a Tigri et Euphrate: hi enim fluvii quasi vectes cingunt et sepiunt urbem, atque per aquæductus multis in locis restagnantes (uti fit Venetiis) miram ei utilitatem æque ac delicias præbent: sed hæc sustulit et evertit Cyrus, cum Euphrate in alios pluresque alveos per milites deducto, sicco pede urbem invasit et occupavit, uti ostendam Jerem. L, 36.
Versus 16: Qui dedit in mari (Rubro) viam, et in aquis torrentibus semitam. — Commemorat pristina beneficia et miracula Israeli præstita, in transitu maris Rubri, Exod. cap. xiv. Per aquas torrentis intel...
16. Qui dedit in mari (Rubro) viam, et in aquis torrentibus semitam. — Commemorat pristina beneficia et miracula Israeli præstita, in transitu maris Rubri, Exod. cap. xiv. Per aquas torrentis intelligit vel aquas Jordanis, quas Hebræi, duce Josue, sicco alveo transierunt, cum is tempore messis intumuisset, ideoque ferretur præceps magno cum impetu instar torrentis, Josue iii; vel potius aquas maris Rubri, ut posteriori versu, more rhythmi Hebraici, eleganter idem dicat quod priori. Unde Septuaginta vertunt, aquam vehementem, quomodo de transitu maris Rubri dicitur Exod. xv, 10: «Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.» Aquæ enim maris Rubri a Deo utrinque instar montium suspensæ, ut mediam darent semitam transitui Hebræorum, quasi vim passæ, et frementes, iis transgressis, mox magno fragore convolutæ, instar torrentium, imo montium, insequentes Ægyptios obruerunt. Ita S. Hieronymus, Procopius, Sanchez, Forerius et alii. Hoc est quod sequitur:
Versus 17: QUI EDUXIT QUADRIGAM, — q. d. Deus illexit, et quasi induxit Pharaonem cum suis quadrigis et copiis in mare Rubrum, ut persequeretur Hebræos, ibique eum mersit. Unde ibi Ægyptii in morte perpet...
17. QUI EDUXIT QUADRIGAM, — q. d. Deus illexit, et quasi induxit Pharaonem cum suis quadrigis et copiis in mare Rubrum, ut persequeretur Hebræos, ibique eum mersit. Unde ibi Ægyptii in morte perpetua obdormierunt.
CONTRITI SUNT QUASI LINUM, ET EXSTINCTI SUNT, — ea scilicet facilitate qua linum, vel stupa accensa vel fumigans mersa in aquas validas, vel flumen ingens, mox conteritur et exstinguitur.
Rursum, quia anima est velut igniculus quidam in nobis, hinc exstinctos Ægyptios, quasi linum fumigans dixit. Tertio, in lino fumigante notat iram et ardorem persequendi Hebræos in Ægyptiis, qui instar flammæ aquis exstinctus est. Ita Forerius.
Versus 18: Ne memineritis priorum, — q. d. Magna videnur hæc miracula quæ pro vobis feci in mari Rubro; sed parva, vel nulla sunt, si comparentur cum iis quæ vobis facturus sum in Ecclesia Christi. Illa e...
18. Ne memineritis priorum, — q. d. Magna videnur hæc miracula quæ pro vobis feci in mari Rubro; sed parva, vel nulla sunt, si comparentur cum iis quæ vobis facturus sum in Ecclesia Christi. Illa enim sua magnitudine et gloria, ista vetera obruent. Ita S. Hieronymus, Procopius, Sanchez, Forerius et alii. Notent hic Christiani, quot quantisque beneficiis a Deo cumulati sint præ Judæis, omnibusque sæculorum omnium nationibus, Deoque gratos se exhibeant.
Versus 19: PONAM IN DESERTO VIAM. — Aliqui hæc ad litteram accipiunt de reditu e Babylone: tunc enim vel ad litteram, ut sonant, hæc Hebræis a Deo data esse, uti eisdem data sunt, cum duce Mose per desert...
19. PONAM IN DESERTO VIAM. — Aliqui hæc ad litteram accipiunt de reditu e Babylone: tunc enim vel ad litteram, ut sonant, hæc Hebræis a Deo data esse, uti eisdem data sunt, cum duce Mose per desertum profecti sunt in Chanaan: vel hisce quasi proverbiis tantum significari, quod Judæi, Babylone redeuntes, maxima a Deo acceperint beneficia.
Verum hæc veterum fuerunt, eaque exilia; hic autem nova Deus novæ Ecclesiæ, eaque magnifica promittit. Loquitur ergo de gratia per Christum in Gentes effusa, «ut ubi superabundavit iniquitas, ibi superabundaret et gratia.» Alludit tamen ad typum Hebræorum, duce Mose desertum transeuntium. Tunc enim Deus iis viam quasi præivit, in columna ignis et nubis; tunc etiam ex petra a Mose percussa dedit copiosas aquas, et quasi flumina, quæ tantis castris sufficerent, eaque perdurantia, et deinceps perennantia: ita ut post discessum Hebræorum feræ, dracones et struthiones arentes siti inde eam exstinguerent; ideoque muta voce Deum glorificarent, eique gratias agerent.
Unde Abulensis in Num. xx, Quæst. II et III, cum Hebræis censet has aquas non tantum decurrisse per desertum, et secutas fuisse Hebræos, uti innuit Apostolus I Cor. x, 4; sed etiam ex illo tempore Arabiam propter aquas a Mose elicitas et perdurantes, factam fuisse habitabilem, cum antea ob ariditatem, æstum et sitim esset inhabitabilis; quod alibi discutiendum est.
Sensus ergo est, q. d. Aperui olim Hebræis viam in mari Rubro, et in deserto invio: at nunc totius mundi quasi maris magni viam omnibus nationibus aperiam, viam, inquam, ad Christum, Ecclesiam, salutem et cœlum, atque dabo in invia Gentium solitudine non corpori, sed animæ de «fontibus Salvatoris» non flumen, sed flumina gratiarum, ut laudent et glorificent me gentes barbarie et feritate draconibus, struthiis aliisque bestiis similes, imo concorporatæ ipsi Leviathan, ut dixi cap. xxvii, vers. 1. Ita S. Hieronymus.
Hinc Plato, lib. III De Republica, docet, in homine, velut in equo Trojano, esse omnia animalia: in doloso enim est vulpes, in crudeli leo, in libidinoso amica luto sus, in torpido asinus, in suspicaci odora canum vis, in guloso lupus, in compto et compta pavo, in garrulo pica, etc. Et hoc voluisse Pythagoram, cum dixit improborum animas degenerare et migrare in corpora belluina, seque induere in leones, lupos, canes, etc., censent nonnulli. Vide Canon. XIX. Simili modo S. Gregorius, lib. XXXI Moral., cap. v, vers. 6, per «dracones,» accipit homines humi reptantes, carnales, et manifeste improbos, per «struthiones» vero hypocritas. Struthio enim habet pennas quasi volaturus, nec tamen volat. Utrique hi conversi a Christo et Apostolis, sincere et serio Deum glorificabunt. Septuaginta pro dracones vertunt, Sirenes, quales scilicet socios Ulyssis suo cantu fascinarunt, et in porcos, asinos aliasque feras converterunt. Tales sunt amasiæ et lenæ, quæ juvenes sua forma, voce et gestibus dementant: has Christus et Apostoli convertent, docebuntque canere Deo alleluia.
Versus 21: POPULUM ISTUM FORMAVI MIHI, LAUDEM MEAM NARRABIT. — Hinc patet per «dracones, struthiones,» etc., non bestias, sed homines et populum intelligi. Occurrit tertiæ objectioni Judæorum dicentium: Q...
21. POPULUM ISTUM FORMAVI MIHI, LAUDEM MEAM NARRABIT. — Hinc patet per «dracones, struthiones,» etc., non bestias, sed homines et populum intelligi. Occurrit tertiæ objectioni Judæorum dicentium: Quomodo, Domine, nobis relictis, qui homines sumus fideles, et populus a te olim electus, qui te colimus victimis et thymiamale, transfers te ad Gentes, qui non ut homines, sed ut dracones et feræ vivant? quomodo eos tibi adsciscis et eligis? Respondet Deus: Ego populum istum formavi, ego ex lapidibus, imo ex feris, filios Abrahæ suscitavi, ut ipse magnificentiam in se beneficentiam, potentiam et gloriam jugiter repræsentet, æque ac celebret. Unde sequitur:
Versus 22: NON ME INVOCASTI, JACOB, NEC LABORASTI IN ME, ISRAEL. — «In me,» id est in meo cultu. Est nova occupatio. Occurrit enim alteri Judæorum objectioni et instantiæ. Dicet enim Israel: Si Gentes voc...
22. NON ME INVOCASTI, JACOB, NEC LABORASTI IN ME, ISRAEL. — «In me,» id est in meo cultu. Est nova occupatio. Occurrit enim alteri Judæorum objectioni et instantiæ. Dicet enim Israel: Si Gentes vocasti, ut te laudent, ego quid aliud ago? nonne tibi psalmos et hymnos decanto? nonne tibi offero thura et victimas? Respondet Dominus: «Non me invocasti;» tuæ invocationes, laudes et psalmi, non laudes meæ, sed vituperia sunt; ac proinde ea mihi non obtulisti, nec iis me glorificasti, sed dedecorasti; consequenter ego hanc servitutem oblationum, et laborem thurificandi a te non requisivi, non volui, non cupivi, quia illa mihi non voluptatem, sed molestiam pariunt; tum quia sceleribus pollutus me laudas, mihi sacrificas; tum quia externis hisce laudibus et victimis me putas reconciliari et oblectari. Falleris: ego enim victimis boum et arietum non placor, non vescor, non inebrior, calamum aromaticum, et suffitum thymiamatis non odoror, nullo odore pascor et delector: sed corde contrito et puro, puta mentis victimis, et thymiamale virtutum, quas tu negligis: et tu ad eas offerendas te inducerem, sacrificia ista externa, quasi excitamenta tantum institui. Ita S. Hieronymus, Procopius et alii. Hoc est quod dixit cap. I: «Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?» etc. Vide ibi dicta. Aliter vertunt Syrus et Arabicus, nimirum: Non me vocasti, o Jacob! et (vel quia) ecce appellavi te, Israel.
Versus 24: Non emisti mihi, — q. d. Quod emisti calamum, quem mihi offerres, ego mihi emptum et oblatum non reputo, non accepto ob causas jam dictas.
CALAMUM — aromaticum. Forerius accipit cannellam, quæ vulgo dicitur, quam ipse distinguit a cinnamomo. Vide dicta Exodi xxx, 24, et Jerem. cap. vi, 20.
Servire me fecisti, — q. d. Non ego te mihi in victimis servire feci: sed tu me tibi servire fecisti, hoc est, peccatis tuis tu me gravasti, molestia affecisti, et, quasi servus tuus essem aut mancipium, onerasti. Est catachresis. Hoc est quod dixit cap. I, vers. 14: «Laboravi sustinens.» Unde Septuaginta vertunt, in peccatis tuis et iniquitatibus ante me stetisti (sic enim legit editio Romana, Irenæus et Procopius, licet alii legant aliter, uti mox dicam) tanquam effrons et impudens, non
tam victimas quam peccata oculis meis ingerens, ostentans, et quasi offerens, ideoque irritans, et quasi irridens, imo pugnans contra me. Stat enim ante Deum peccator cum peccatis suis, quasi pugnaturus contra illum. Peccata enim tela quædam sunt, quæ intentat peccator et vibrat contra Deum, ait Sanchez. Hic sensus est genuinus.
Moraliter, advertant Christiani se, dum peccant, facere Deum sibi suisque peccatis quasi servum. Nam ejus concursu, natura et donis ab eo acceptis, ad scelera abutuntur, ad eaque Deum Deique dona, quasi invitum trahunt.
Secundo, Forerius explicat, q. d. Non tam mihi servivistis vestris sacrificiis, quam ego servivi vestro ex iis quæstui, honori, epulis ac voluptatibus, o sacerdotes et Judæi! cum vos iis permitterem expiari, et haberi in populo pro expiatis, cum revera ista non haberent vim expiandi, sed vos peccatores æque ut ante relinquerent.
Tertio, ex Lactantio, lib. IV, cap. xix, Leo Castrius, q. d. Tuis peccatis «servire,» id est servi carnem induere, servi pœnas, scilicet crucem, suscipere, «me» Christum «fecisti:» imo tam tu, o Israel! quam Pilatus et Romani in morte me tractastis, non tam ut mancipium, quam ut pecus vel belluam. Unde juxta S. Hieronymum Septuaginta ita vertunt: ἐν ταῖς ἁμαρτίαις σου ὑπερήσπισά σε; in peccatis tuis defendi te, et quasi hyperaspistes scutum me pro te iræ Dei opposui. Ita et ex Septuaginta legunt Cyrillus, Theodoretus et Eusebius, lib. X Demonstr.
Aliter S. Hieronymus explicat Septuaginta: Quasi, ait, labor sit Dei, et lassitudo defendere peccatores. Perinde ac si Deus clemens et parcens pugnet contra se, suamque justitiam, flagitantem ut justa vindicta peccata et peccatores plectat.
Versus 25: Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas (q. d. Non tuæ victimæ, quæ plus habent sceleris quam pietatis, non opera legis a te facta, ut tu putas: sed ego per Christum, Christique merit...
25. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas (q. d. Non tuæ victimæ, quæ plus habent sceleris quam pietatis, non opera legis a te facta, ut tu putas: sed ego per Christum, Christique merita, deleo iniquitates tuas) propter me (id est propter immensam meam misericordiam, merumque amorem, non propter merita patrum tuorum): ET PECCATORUM TUORUM NON RECORDABOR, — ut ea tibi ad culpam et pœnam imputem, ut ea ulciscar: alioquin enim manet in Deo peccatorum æque ut præteritorum omnium memoria cognitrix, sed non ultrix.
Notat S. Hieronymus to deleo alludere ad chirographum, quod homo dum peccat, quasi manu sua scribit, suoque nomine subscribit, quo se peccato et diabolo quasi mancipium vendit, mancipat et addicit. Hoc delet et abolet Deus, dum peccati reatum et obligationem delet. De quo vide Origenem, homil. 13 in Genes.
Secundo, to ego ego repetitum habet epitasin, estque asseverantis, stoique complacentis et gloriantis. Quomodo ergo in amorem tam indulgentis patris, qui in se merus amor noster est, non rapimur?
Prudenter S. Ambrosius, lib. II De Pœnit., cap. vi: «Ego, inquit Deus, deleo iniquitates tuas, et memor non ero; tu autem memor esto propter correctionem: memor esto, ut scias donatum esse peccatum, ne glorieris quasi innocens.»
Versus 26: REDUC ME IN MEMORIAM, ET JUDICEMUR SIMUL: NARRA SI QUID HABES UT JUSTIFICERIS. — Nota hic humanitatem Dei, qui ad nostra judicia descendit, et hominum arbitrio quasi se submittit, q. d. O Israe...
26. REDUC ME IN MEMORIAM, ET JUDICEMUR SIMUL: NARRA SI QUID HABES UT JUSTIFICERIS. — Nota hic humanitatem Dei, qui ad nostra judicia descendit, et hominum arbitrio quasi se submittit, q. d. O Israel! qui putas te ex operibus legis justificari, merita si quæ habes, ob quæ putas me debere tibi ignoscere, et delere iniquitates tuas, in medium profer, fac ut ea mihi in mentem redeant: ego enim nil tale memini. Est tacita irrisio. Quis enim Deum doceat, aut ei aliquid in memoriam reducat? Ita Forerius.
JUDICEMUR SIMUL, — ut videamus, an ex operibus et meritis tuis, an vero mera mea misericordia remissio peccatorum tibi obtingere debeat, ut «justificeris,» ut in hac causa et lite superior evadas, ostendasque jus a te stare, itaque pro te sententia feratur, hæc scilicet, quod remissio peccatorum meritis tuis, non gratiæ Dei sit ascribenda. Ita Forerius. Hic sensus est genuinus.
Aliter hæc explicat S. Gregorius, lib. XXVI Moral., cap. vi, scilicet de examine conscientiæ, præsertim quod confessionem peccatorum præcedit, ut eam deinde facientes, atque absolutionem recipientes, justificemur. Hoc enim examen est instar judicii privati et domestici, in quo personas requisitas, scilicet, accusatorem, judicem, satellitem et carnificem ita describit: «Conscientia, ait, accusat, ratio judicat, timor ligat, dolor excruciat.»
Denique Septuaginta vertunt, die tu iniquitates tuas primus ut justificeris, quod S. Cyrillus, Ambrosius, Augustinus, Leo, Chrysostomus, et ex eis Leo Castrius, accipiunt de confessione Sacramentali, quam ex hoc loco probant esse medium necessarium ad justificationem. Imo hoc sensu versionem nostram Vulgatam accipit et interpretatur Castrius.
Versus 27: PATER TUUS PRIMUS PECCAVIT, — q. d. Ne dicas te ob merita patrum justificari: nam et ipsi peccarunt. Quis autem dicat ejus merito nos a peccato liberari, qui aliquando peccato subjacuit? «Pater...
27. PATER TUUS PRIMUS PECCAVIT, — q. d. Ne dicas te ob merita patrum justificari: nam et ipsi peccarunt. Quis autem dicat ejus merito nos a peccato liberari, qui aliquando peccato subjacuit? «Pater» ergo vel est Adam: hic enim primus peccavit, et peccatum in omnes posteros transfudit. Vel potius Abraham: hic enim proprie Judæorum erat pater, id est patriarcha, et ob ejus merita justitiam omniaque sibi deberi putabant Judæi. Unde illud perpetuo jactabant: «Patrem habemus Abraham, et semen Abrahæ sumus.» Porro Abraham peccavit, quia antequam vocaretur a Deo, coluit idola gentis suæ, scilicet Chaldæorum, ut patet Josue, cap. xxiv, 2. Vide dicta Genes. cap. xi, 31, et cap. xii, 1.
ET INTERPRETES TUI, — scilicet Moses et Aaron, qui fuerunt sequestri et internuntii inter Deum et populum. Hi quoque prævaricati sunt, scilicet ad aquas contradictionis, ideoque ingressu terræ promissæ a Deo exclusi sunt. Unde et hosca
Versus 28: CONTAMINAVI PRINCIPES SANCTOS, — id est peccato contaminatos ostendi (vide Can. XXIX), ac indignos qui terram sanctam ingrederentur: quocirca eos quasi peccati reos ad mortem damnavi, morique i...
28. CONTAMINAVI PRINCIPES SANCTOS, — id est peccato contaminatos ostendi (vide Can. XXIX), ac indignos qui terram sanctam ingrederentur: quocirca eos quasi peccati reos ad mortem damnavi, morique in deserto coegi.
DEDI AD INTERNECIONEM JACOB (quando omnes Jacobæos, id est Hebræos, ob murmur pariter damnavi ad mortem obeundam in deserto, Numer. xiv, 29. Itaque dedi) ISRAEL IN BLASPHEMIAM, — id est, ut Chaldæus et Septuaginta, in opprobrium hostium. Hostes enim irridebant eos et subsannabant, quod ob scelera sua a Deo suo, qui eos eduxerat ex Ægypto, omnes occiderentur in deserto. Quo pacto ergo patrum tuorum justitia te justificet, qui ob crimina sua morte damnati sunt? Non est ergo quod de eorum meritis glorieris, o Israel! «Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei,» Rom. cap. iii, 23. Itaque non Aaron per sua merita aut sacrificia expiat te; sed Dei misericordia, qua gratis justificaris per Christum. Quocirca non mirum si populum novum credentium ex Gentibus creare voluerim, qui hoc ipsum agnoscit, ut ipse misericordiam meam celebret, cum videat se ex se nihil habuisse, nisi peccata ob quæ erubescat, ac mera mea gratia justificatum esse. Ita S. Hieronymus, Forerius et alii.