Cornelius a Lapide

Isaias XLIV


Index


Synopsis Capitis

Propheta a cap. XLI ad XLVII, singulis capitibus idem pene agit, inculcatque hæc tria, scilicet primo, liberationem Israelis e Babylone per Cyrum. Secundo, liberationem hominum, præsertim Gentium, a peccato per Christum, ac beneficia per eum Gentibus danda. Tertio, disceptat cum idololatris, docetque idola esse idola, non deos, Deique unius et veri divinitatem multis probat et confirmat. Facit hoc tam impense, quia suo tempore Achaz rex, multique cum eo coluerant idola. Rursum, quia Judæi erant captivi ituri in Babylonem, visurique idola, et idololatriam late dominantem; ne ergo in eam abripiantur ex consuetudine diuturna cum idololatris, præmunit eos, ostenditque multis idolorum inanitatem. Ita et præmunivit eos Jeremias toto cap. vi Baruch. Rursum facit hoc propter Gentes, præsertim futuras tempore Christi, ut eas præparet Evangelio, ac ab idolis ad Deum et Christum traducat.

Primo ergo describit hoc cap. felicem statum, et aureum sæculum Evangelii. Secundo, vers. 7, ostendit idolorum inanitatem ex fabris, qui miseri homines sunt, et ex materia, puta lignis, quæ igne comburuntur, et in cineres abeunt. Tertio, vers. 21, hortatur fideles, ut idolis despectis, se verum Deum colant, utpote qui creator eorum et redemptor est, quique Judæos a Babylone per Cyrum, et Christianos a peccato per Christum, uti promisit, educet.


Textus Vulgatae: Isaias 44:1-28

1. Et nunc audi, Jacob serve meus, et Israel quem elegi: 2. Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. 3. Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. 4. Et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas. 5. Iste dicet: Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Jacob: et hic scribet manu sua, Domino: et in nomine Israel assimilabitur. 6. Hæc dicit Dominus rex Israel, et redemptor ejus Dominus exercituum: Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. 7. Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quæ futura sunt annuntient eis. 8. Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi: vos estis testes mei, numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? 9. Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis, ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. 10. Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? 11. Ecce omnes participes ejus confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. 12. Faber ferrarius lima operatus est: in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ: esuriet et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. 13. Artifex lignarius extendit normam; formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud: et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. 14. Succidit cedros, tulit ilicem: et quercum, quæ steterat inter ligna saltus: plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. 15. Et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: et succendit, et coxit panes: de reliquo autem operatus est Deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud. 16. Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit: coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah, calefactus sum, vidi focum. 17. Reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu. 18. Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. 19. Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes: coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? 20. Pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. 21. Memento horum, Jacob, et Israel, quoniam servus meus es tu, formavi te, servus meus es tu, Israel, ne obliviscaris mei. 22. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. 23. Laudate, cœli, quoniam misericordiam fecit Dominus: jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus: quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur. 24. Hæc dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus, ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cœlos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. 25. Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum: et scientiam eorum stultam faciens. 26. Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens. Qui dico Jerusalem: Habitaberis; et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo. 27. Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam. 28. Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Jerusalem: Ædificaberis; et templo: Fundaberis.


Versus 1: Et nunc audi, Jacob serve meus, et Israel quem elegi: 2. Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. 3. Effundam ...

1. ET NUNC AUDI, JACOB SERVE MEUS. — Per Jacob vel Israel spiritalem accipe, id est populum fidelem et Christianum, cum allusione tamen ad Israel carnalem, ejusque liberationem e captivitate Babylonica. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Haymo, Forerius, Adamus, et alii passim.

Populo ergo fideli, partim ex Israele, partim et magis ex Gentibus colligendo, id est Ecclesiæ, pergit Deus promittere suam opem, tutelam, gratiam omneque bonum per Christum.


Versus 2: Ab utero auxiliator tuus. — «Ab utero,» id est a principio, ab incunabulis, q. d. Ego te adjuvi, o Israel! a tui ortu, puta, primum tuum parentem Abrahamum liberavi et eduxi de Ur Chaldæorum. De...

2. Ab utero auxiliator tuus. — «Ab utero,» id est a principio, ab incunabulis, q. d. Ego te adjuvi, o Israel! a tui ortu, puta, primum tuum parentem Abrahamum liberavi et eduxi de Ur Chaldæorum. Deinde proximum tuum parentem, unde nomen sortiris, puta Jacobum, sive Israelem, in utero adjuvi, dum ibidem luctando cum fratre Esau, illi prævaluit, et nascendo tenuit plantam ejus, quasi qui eum esset supplantaturus. Unde et mater Rebecca audivit a Deo, Genes. xxv, 23: «Major serviet minori,» puta Esau Jacob: ita pariter, et multo magis adjuvi verum Israel, id est Christianos, in sui exordio, cum eos a Judæis et tyrannis, præsertim Imperatoribus Romanis, tutatus sum, adeo ut, cum ipsi per trecentos annos, in eos sæviendo, omni vi contenderint delere ipsos et Ecclesiam, ego contra effecerim, ut per persecutiones et martyria, magis semper illi creverint. Ita S. Hieronymus et alii jam citati.

NOLI TIMERE, etc., RECTISSIME QUEM ELEGI. — Pro rectissime hebraice est ישרון iescurun, quod Septuaginta et Chaldæus vertunt, dilectus Israel. Unde et iescurun pene omnes easdem habet litteras quas Israel, uti notat S. Hieronymus, dicitur «Israel rectissimus,» quia rectissimam Dei legem, cultum et religionem a Deo accepit.

Nota: Hebræum iescurun varie verti potest: primo, cum Aria, directus, destinatus, missus, scilicet a Deo ad Christi Evangelium, vel recipiendum, quasi fidelis; vel annuntiandum, quasi Apostolus. Unde omnes Apostoli ex Israel orti sunt.

Secundo, dilectus, ut vertunt Septuaginta, hic, et Noster, Deuter. cap. xxxii, 15, vel potius, dilectulus. Est enim ieseurun diminutivum; unde significat tenerum amorem, qualis est parentum erga parvulos, uti Jacobi erga Benjamin.

Tertio, videns, vel canens, uti vertit Leo Castrius. Utrumque enim significat Hebraica radix שור schur, et utrumque Ecclesiæ et Apostolis competit. Hi enim fuerunt videntes, id est Prophetæ, et quasi oculi Dei, eique canentes, id est laudes ejus celebrantes.

Quarto, iescurun deduci potest a שור schor, id est tauro, qui robore et magnitudine eminens armenta et gregem boum et vaccarum ducit: sic enim Israel inter greges populorum eminuit, fuitque Deo quasi primogenitus, et dux gregis; perinde ut in familia regis, primogenitus fratrum, est princeps et dux. Ita Forerius. Et huc alludit Moses, Deut. xxxiii, 17, ubi Joseph vocans Nazaræum inter fratres suos, subdit de eodem: «Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit Gentes usque ad terminos terræ.» Tales fuerunt iescurun, id est duces gregis Christiani.


Versus 3: EFFUNDAM ENIM AQUAS SUPER SITIENTEM. — «Sitientem» et «aridam,» scilicet terram, vocat Gentilitatem. Gentiles enim ante Christum instar terræ aridæ erant, squalidi, miseri, infrugiferi et steril...

3. EFFUNDAM ENIM AQUAS SUPER SITIENTEM. — «Sitientem» et «aridam,» scilicet terram, vocat Gentilitatem. Gentiles enim ante Christum instar terræ aridæ erant, squalidi, miseri, infrugiferi et steriles bonorum operum: sed cum Deus per Christum effudit in eos aquas, id est charismata Spiritus Sancti, fecit eos instar agri succulenti fertiles virtutum. Unde idem, alia metaphora explicans, subdit:

EFFUNDAM SPIRITUM MEUM SUPER SEMEN TUUM. — «Spiritum» vocat halitum, sive calorem vitalem, qui semina in hieme quasi emortua, in vere quasi ad vitam resuscitat, et germinare facit. Jam semen sive posteros Israelis spiritales accipit, non carnales, q. d. Super Gentes Christo credentes, ideoque spiritales Abrahæ et Jacobi filios, effundam spiritum meum vitalem gratiarum; ut fruges virtutum proferant, utque iis semper vireant et vigeant. Ita Cyrillus, Procopius et S. Gregorius, lib. XXXIII Moral. cap. v.


Versus 4: ET GERMINABUNT INTER HERBAS QUASI SALICES. — Est hic tertia metaphora idem significans, q. d. Tam florebit felix illud Ecclesiæ tempus, tam florebunt fideles, quam florere solent et germinare he...

4. ET GERMINABUNT INTER HERBAS QUASI SALICES. — Est hic tertia metaphora idem significans, q. d. Tam florebit felix illud Ecclesiæ tempus, tam florebunt fideles, quam florere solent et germinare herbæ in loco humecto, et salices juxta aquas. Salices enim amant rivos, ibique luxuriant, teste Virgilio, II Georgic.: Fluminibus salices, crassique paludibus alni Nascuntur.

Ita S. Hieronymus. Secundo, sicut salices a qua deficiente, quasi emortuæ, ea redeunte quasi respirant et reviviscunt: ita et Deus per Christi gratiam reviviscere faciet Gentes peccato et vitiis emortuas. Tertio et maxime genuine, comparat et præfert salices alte germinantes herbis humilibus, q. d. Quantum inter herbas humi repentes sese efferunt altæ salices juxta aquas plantatæ, ab eisque jugiter irrigatæ: tantum sese extollet aureum illud Christi et Evangelii sæculum inter priora sæcula, quæ in terra repere, et vix de Deo et cœlo cogitare videbantur. Ita Forerius, Sanchez et alii.

Moraliter, notat S. Gregorius, lib. XXXI Moral. cap. v, apte justos comparari salicibus, quæ semper virent, ut arescere nequeant, et recisæ usque ad truncum, uberius resurgunt, altiusque excrescunt: ita enim et justi semper animi virorem virtutemque retinent, atque vexati, afflicti et oppressi, magis animos viresque exerunt et attollunt.


Versus 5: ISTE DICET: DOMINI EGO SUM. — Est mimesis: imitatur enim voces Gentium, sibi de conversione gratulantium, seque quasi servos Deo et Christo mancipantium. Unus enim dicet: Domini ego sum servus, ...

5. ISTE DICET: DOMINI EGO SUM. — Est mimesis: imitatur enim voces Gentium, sibi de conversione gratulantium, seque quasi servos Deo et Christo mancipantium. Unus enim dicet: Domini ego sum servus, illi vivere, illi mori cupio.

Et ille vocabit in nomine Jacob, — q. d. Alter invocabit nomen Dei Jacob. Vide Canon. XXX. Vel prædicabit nomen Dei Jacob.

Forerius pro יקרא iikra, id est vocabit, aliis punctis legit יקרא iickare, id est vocabitur, q. d. Ille vocabitur Jacobæus, Israelita, Abrahæ et Jacobi filius, puta fidelis et Christianus.

ET HIC SCRIBET MANU SUA: DOMINO, — id est «Domini ego sum.» Ita Septuaginta; unde Arabicus vertit, hic scribet se e proprietate Domini, puta se esse e familia Domini, se esse ex iis qui ad Dominum, vel Domini famulitium et servitutem pertinent. Sicut enim sagæ, aliique cum se dæmoni devovent, dant ei syngrapham, qua se ejus esse servos profitentur: ita et fideles olim scribebant se esse Christianos, servos Jesu Christi; uti scribit Apostolus: «Paulus servus Jesu Christi.» Hinc baptizati dicuntur nomen dare Christo, nomenque suum, vel ipsi, vel Pastor eorum, catalogo fidelium inscribit, quasi qui transeant in militiam Christi. Sic in nonnullis Religionibus professi, dum faciunt vota Deo, ea manu sua scribunt, scriptaque tradunt Superiori Ordinis. Simili modo Martyres vel voce, vel scripto testabantur se esse Dei cultores et Christianos. Sic Athenagoras, Justinus, Arnobius, Tertullianus, Minutius Felix, et alii, qui ad Imperatores Christianos persequentes, pro iis Apologias scripserunt, scribebant se Dei et Christi cultores esse. Sic Imperatores, Reges et Principes scribunt: Ferdinandus Dei gratia Romanus Imperator, Philippus Dei gratia Hispaniarum Rex.

Secundo, aliqui ex Septuaginta vertunt, inscribet manui suæ: Dei ego sum. Olim enim milites stigma inustum vel impressum in manu ferebant, quo se milites hujus, vel illius ducis esse profitebantur, uti docet Lipsius, lib. I De Militia Rom., cap. ix. Imo idipsum testatur S. Gregorius, lib. II, epistol. 100 et 103. Sic ait Paulus: «Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.» Sic et Antichristus faciet asseclas suos suum characterem gestare in dextera, Apocal. xiii, 16.

Et sic fideles etiamnum in annulis et armillis manuum gestant cruces, aut iconculas Christi, quibus se Christi servos esse fatentur. Imo primis Ecclesiæ temporibus multi Christiani, non in annulis, sed in carne, candentibus notis nomen Jesu, aut signum crucis curabant sibi inuri, ait Procopius, vetus Auctor hic.

Tertio, alii ex Hebræo vertunt, inscribet manum suam Domino. Inscribet, id est consignabit, consecrabit. Sic manus suas consecrant Domino, qui eis assidue operantur bona opera ad Dei honorem et gloriam. Item qui templis, altaribus, domibus, libris, aliisque operibus inscribunt to Deo optimo maximo, vel, Deo sit laus et gloria.

ET IN NOMINE ISRAEL ASSIMILABITUR, — id est simili nomine vocabitur, puta cognominabitur Israelita, id est Christianus, similis Israeli patriarchæ fideli et sancto; quia ejus fidem et religionem amplectetur, ait S. Hieronymus; Hebræum enim כנה kinna, significat cognominari, vel cognominare se a persona aliqua illustri, vel re quapiam insigniter gesta. Ita Syrus, Arabicus, Forerius, Vatablus et alii, q. d. Græcus non vocabit se Græcum, Belga non vocabit se Belgam, sed Christianum. Hic sensus ex Hebræo est genuinus. Hinc Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., cap. xxxix, ait hæc esse verba Martyrum, in confessione fidei pro Deo, et cum Deo invalescentium. Hoc enim significat, inquit, Hebræum Israel, scilicet, invalescens, vel prævalens Deo.

Hinc secundo, Leo Castrius sic explicat, q. d. Fidelis et Christianus, non in Israelis, id est ipsi Israeli vero, puta Christo, assimilabitur tollendo post eum crucem suam: «Omnis enim Christi actio est nostra instructio, cui nos conformare debemus.»

Primo, Sanchez: «Assimilabitur,» ait, hoc est, similitudine aliqua aut effigie aut charactere Israelis, id est Christi, consignabitur, signo aliquo ostendet se Christi legem et religionem sequi. v. g. gestando ex collo crucem, agnum Dei, rosarium, medallium, Christi, B. Virginis, aut Sancti alicujus imagine insignitum, uti faciunt Japones, Helvetii aliique ferventes Catholici, qui inter hæreticos, vel infideles degentes libere et constanter suam fidem publice profiteri volunt. Hoc est quod postulabat sponsus, Cant. viii, 6: «Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum,» q. d. Tu, o sponsa! mei sponsi tui imaginem gesta in medallio ad cor, vel ad armillas brachiorum appenso. Sic enim ex adverso idololatræ idoli sui effigiem in annulo, tabula vel armilla ex collo, digitis aut brachiis gestabant, uti ostendit Sanchez.


Versus 6: HÆC DICIT DOMINUS. — Hic de more Deus vertit se ad idola et idololatras, cum eisque de Divinitate disceptat.

REDEMPTOR EJUS, — scilicet Israelis, et populi fidelis. «Redemptor,» id est qui tanquam frater aut propinquus, alienatos nos a Deo redimet, sibique vindicabit, et in libertatem Israelem suum reducet; ille ipse judex, redemptor et assertor libertatis vestræ, cognatus, o Israelitæ! vester, Deus homo ex semine David. Is, inquam, hujusmodi consolationem et felicitatem divinam, in tanta hac rerum vestrarum deploratione, non aliam vobis promittit, inquit Forerius. Alludit ad ritum veterem, quo bona a quopiam vendita, a fratre, vel cognato ejus, reddito emptori pretio, redimi et recipi poterant: is enim dicebatur גואל, id est redemptor, Levit. xxv, 25.


Versus 7: Quis similis mei? — Qui similiter ut ego redimat Israel, qui ejus peccata dimittat, qui spiritum suum in eum effundat, ut dixi cap. præced., vers. 3 et 25. Sic infra, vers. 22, cum remissionem p...

7. Quis similis mei? — Qui similiter ut ego redimat Israel, qui ejus peccata dimittat, qui spiritum suum in eum effundat, ut dixi cap. præced., vers. 3 et 25. Sic infra, vers. 22, cum remissionem peccatorum promisisset, mox, vers. sequenti, cœlos ad Deum laudandum invitat. Hinc patet quantum opus sit a Deo peccata hominibus remitti, et quam Deo dignum, ut vel ex hoc Divinitas possit agnosci. Justificatio enim impii, majus difficilius et divinius est opus, quam sit creatio Universi, uti docet S. Augustinus, tract. 72 in Joannem, et ex eo D. Thomas, I II, Quæst. CXIII, art. 9.

VOCER, — prædicet, clara voce pronuntiet.

ORDINEM EXPONAT MIHI (narret mihi ordinem et seriem generationum et seculorum, qui fluxit ab eo tempore) EX QUO CONSTITUI POPULUM ANTIQUUM, — ex quo scilicet Adam primosque homines creavi et collocavi in terra.

7. Quis similis mei? — Qui similiter ut ego redimat Israel, qui ejus peccata dimittat, qui spiritum suum in eum effundat, ut dixi cap. præced., vers. 3 et 25. Sic infra, vers. 22, cum remissionem peccatorum promisisset, mox, vers. sequenti, cœlos ad Deum laudandum invitat. Hinc patet quantum opus sit a Deo peccata hominibus remitti, et quam Deo dignum, ut vel ex hoc Divinitas possit agnosci. Justificatio enim impii, majus difficilius et divinius est opus, quam sit creatio Universi, uti docet S. Augustinus, tract. 72 in Joannem, et ex eo D. Thomas, I II, Quæst. CXIII, art. 9.

Verbum ערך Hebræis idem valet quod Græcis παρατάττειν, rem certo ordine, serie, successione disponere et ordinare. Pertinet proprie ad militiam, ubi exercitus in ordinem componitur, et copia in aciem instruitur; vide Jud. xx, 22; Jerem. vi, 23; l, 42. Eadem ratio est firmandorum decretorum. Qui id agit, typum rei gerendæ sibi proponit, ut in exsecutione nihil ante non cogitatum turbet. (Rosenmuller.)

venient coram tribunali Christi, et pavebunt et confundentur.


Versus 8: Ex tunc, — q. d. A priscis temporibus, ab initio mundi, docui veritatem, et futura prædixi. Ego, inquam, non idola; ergo ego solus sum Deus, non idola. Ita Cyrillus et Procopius.

8. Ex tunc, — q. d. A priscis temporibus, ab initio mundi, docui veritatem, et futura prædixi. Ego, inquam, non idola; ergo ego solus sum Deus, non idola. Ita Cyrillus et Procopius.

FORMATOR, — creator Deus, qui hunc mundum creavit, et quasi plastes formavit, variisque formis essentialibus et accidentalibus decoravit: sicut figulus variis vasis varias dat formas. Hebræum enim יוצר iotser significat figulum sive plastem, qui ex luto vasa fingit et format. Deus ergo est quasi plastes et figulus Universi, sicut artifex est plastes sui idoli. Deum ergo mundi opificem opponit idolis, quorum figuli et plastæ sunt fabri, homines viles et abjecti. Hebræi pro iotser jam legunt צור tsur, id est petra, fortis, refugium. Talis enim est Deus in se sperantibus, seque invocantibus. Ita Forerius.


Versus 9: PLASTÆ IDOLI OMNES NIHIL SUNT. — Ostendit idolorum vanitates, ex ipsa eorum fabrica et fabris. Pro plastæ hebraice est יוצר iotser, quod proprie figulum significat; inde tamen transfertur, ut si...

9. PLASTÆ IDOLI OMNES NIHIL SUNT. — Ostendit idolorum vanitates, ex ipsa eorum fabrica et fabris. Pro plastæ hebraice est יוצר iotser, quod proprie figulum significat; inde tamen transfertur, ut significet quemvis fabrum et opificem, ut hic significat aurifices, qui ex auro, argento, etc., fabricabant idola. Pro nihil hebraice est תהו tohu, id est inanes, informes, vani et quasi nihil sunt. Est elegans antithesis, q. d. Plastæ idolis figuram et formam dare conantur; at ipsimet informes sunt, forma et figura carent, suntque ipsa prorsus inanitas. Nullius enim rei nomine digni sunt, dignique qui vocentur «a nihil.» Illi enim sic desipuerunt, ut manibus suis se formare deos arbitrentur, cum sint ipsimet plasmati a Deo. Ita Forerius.

Rursum sunt «nihil,» quia esuriunt, sitiunt, lassescunt, deficiunt, et ad suum «nihil,» unde a Deo educti sunt, tendunt et redeunt, ut sequitur.

AMANTISSIMA EORUM (idola quæ amant, et in pretio habent) NON PRODERUNT EIS.

Ipsi (plastæ idoli) sunt testes horum (quæ jam dixi, quod idola «non proderunt eis,» etc.); si enim verum fateri velint, cogentur dicere de idolis, quia (id est quod) non vident, neque intelligunt (sed saxa sunt et trunci, visus et mentis expertes) ut confundantur, — q. d. Ut merito confundi debeant, qui idola fingunt, colunt, adorant, quasi deos.

Allegorice idolum est hæresis, quod plastæ, id est hæresiarchæ, ex suo cerebro confingunt, ait S. Hieronymus.

Tropologice, idolum avari est pecunia, ut ait S. Paulus, idolum gulosi est venter, idolum superbi est honor. Quam demens ergo est Paganus colens idolum Jovis, tam demens, imo dementior, est Christianus colens idolum suæ veneris, auri, gulæ! etc.


Versus 10: Quis formavit Deum? — q. d. Quis ergo fuit tam demens ut idolum formarit? quæ fuit ista hominum vesania? qui furor? Vatablus vertit: Quis ergo sit tam demens ut formet idolum? «Quid magis ridic...

10. Quis formavit Deum? — q. d. Quis ergo fuit tam demens ut idolum formarit? quæ fuit ista hominum vesania? qui furor? Vatablus vertit: Quis ergo sit tam demens ut formet idolum? «Quid magis ridiculum, quam cum homo est opifex Dei?» ait S. Basilius in cap. III Isaiæ, et Sedulius: Quis furor est, quæ tanta animas dementia ludit, Ut volucrem, turpemque bovem, torvumque draconem, Seminominemque canem supplex homo pronus adoret?

Quin et gentilis Lucretius contra eosdem exclamat apud Lactantium, lib. I Divin. Institut. cap. xxi: O stultas hominum mentes! o pectora cæca! Qualibus in tenebris vitæ! quantisque periclis Degitur hoc ævi quodcumque est!

Subdit deinde Lactantius: «Quis ludibria non derideat, qui habeat aliquid sanitatis? cum videat homines velut mente captos ea serio facere, quæ si quis faciat in lusu, nimis lascivus et ineptus esse videatur?»

Porro, primum idolorum plastem apud Romanos fuisse Numam Pompilium, idem docet, cap. xxii: «Harum, ait, vanitatum apud Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex, qui maxime animos hominum rudes atque imperitos novis superstitionibus implicavit, quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulavit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus.» Numa enim secundus a Romulo rex ex Sabinis oriundus, in deorum timorem (quo ad mitiora truces per continua sub Romulo bella, Romanorum animos flecteret), sacra instituit, sacerdotes creavit, virgines Vestales sacravit, pontificem maximum primus declaravit, dies fastos nefastosque condidit, annum in duodecim menses divisit, cumque quadraginta annis in pace cum reverentia suorum et finitimorum regnasset, diem suum obiit.


Versus 11: OMNES PARTICIPES EJUS (qui in idolo fabricando, poliendo, ornando collaborant) CONFUNDENTUR (rationem subdit), FABRI ENIM SUNT EX HOMINIBUS, — q. d. Quomodo ergo non pudefiant, qui cum sint hom...

11. OMNES PARTICIPES EJUS (qui in idolo fabricando, poliendo, ornando collaborant) CONFUNDENTUR (rationem subdit), FABRI ENIM SUNT EX HOMINIBUS, — q. d. Quomodo ergo non pudefiant, qui cum sint homines, et Adæ filii, Deum tamen fabricare volunt?


Versus 12: Convenient omnes, etc. — q. d. Tam miseri sunt, ut unus non sufficiat ad opus, sed plures conveniant: e quibus hic cudit idoli aurem, alter oculos, alter brachium, alter pedes, etc. Itaque simu...

12. Convenient omnes, etc. — q. d. Tam miseri sunt, ut unus non sufficiat ad opus, sed plures conveniant: e quibus hic cudit idoli aurem, alter oculos, alter brachium, alter pedes, etc. Itaque simul stant, instantque operi, et si quid frangatur, aut minus succedat opus, pavent, confunduntur et tristantur, q. d. Quam miseri ergo sunt dii, qui a tam miseris fabricantur?

Alii hoc referunt ad tempora Christi, vel ad diem judicii; tunc enim omnes idoloplastæ convenient coram tribunali Christi, et pavebunt et confundentur.

IN PRUNIS ET IN MALLEIS (q. d. Faber igne et malleis tundit et cudit miserum illum deum, perinde ac ligonem vel vomerem suum, idque) IN BRACHIO FORTITUDINIS, — id est summo brachiorum nisu et percussione.

ESURIET ET DEFICIET, — q. d. Faber hic dum cudit idolum, fame laborat, esurit et languescit, et nisi aquam biberit, lassescit, et siti deficit. Ex fame et siti artificis, colligit operis, id est idoli et dei hujus, vanitatem. Ita S. Hieronymus.


Versus 13: ARTIFEX LIGNARIUS, — qui ex ligno fabricat idolum, sicut faber ferrarius suum cudit ex ferro, ære, metallo: hic suum idolum, perinde ut scamnum, norma sive regula dimetitur, formatque runcina s...

13. ARTIFEX LIGNARIUS, — qui ex ligno fabricat idolum, sicut faber ferrarius suum cudit ex ferro, ære, metallo: hic suum idolum, perinde ut scamnum, norma sive regula dimetitur, formatque runcina sua. Runcina enim instrumentum est, quo fabri lignarii scalpendo tabulas lævigant, quod et planula dicitur, eo quod trabes et tabulas, inæqualia et aspera, abradendo, complanet. Ita Plinius, lib. XVI, cap. xxiv.

FECIT ILLUD IN ANGULARIBUS, — angulari mensura ad rectum perpendiculi angulum illud dimetiendo. Vatablus vertit, fecit illud in dolabris; Forerius, fecit illud in angulis domorum, et locis secretis.

ET FECIT IMAGINEM VIRI QUASI SPECIOSUM HOMINEM HABITANTEM IN DOMO, — q. d. Itaque sua runcina et circino fabricat hominis effigiem, quasi ille homo sit animatus et speciosus, qui domum sacram inhabitet, illique quasi numen præsit. Ita Horatius, lib. I, satyra 8, Priapum de se loquentem inducit: Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum; Cum faber, incertus, scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido.


Versus 14: PLANTAVIT PINUM, — q. d. Dum succidit arborem, v. g. cedrum, pinum, ilicem, quercum, ut ex ea idolum faciat, aliam mox arborem plantat, quam pluvia riget, et crescere faciat, ne desit unquam ma...

14. PLANTAVIT PINUM, — q. d. Dum succidit arborem, v. g. cedrum, pinum, ilicem, quercum, ut ex ea idolum faciat, aliam mox arborem plantat, quam pluvia riget, et crescere faciat, ne desit unquam materia ad fabricandum idola: «O sanctas gentes, quibus hæc nascuntur, imo plantantur, in hortis Numina!» Cætera sunt clara. Operose enim Propheta tam Judæis quam Gentibus ostendit idololatriæ, quæ toto tunc orbe dominabatur, inanitatem, ex idolorum vili fabrica, materia, opifice. Unde patet omnino putasse rudes hosce Gentiles, idolum vere deum esse, aut certe aliquid numinis ei inesse. Secus sentiunt et faciunt Christiani, cum venerantur imagines Christi et Sanctorum. Quare perperam hæc contra illas torquent Œcolampadius et Pellicanus, aliique Novantes. Citat Pellicanus pro se Comment. Ambrosii in cap. I ad Rom., sed perfide. Loquitur enim ibi Ambrosius de imaginibus Ethnicorum, quas pro diis colebant, ut patet locum intuenti.


Versus 16: DE MEDIO EJUS CARNES COMEDIT. — «Comedit,» id est coxit et comedit, uti legunt aliqui codices, hoc est igni coctas comedit.

mare et assimilare debemus. Sic Plato, lib. VII De Legibus, ait: «Homo est Dei paignion, id est ludicium, quia in eo sita hominis felicitas, ut Deum imitetur, illique quoad potest mores suos assimilet.» Hinc illud celebre inter septem sapientum dicta: «Sequere Deum,» ait S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. 11.

Tertio, Sanchez: «Assimilabitur,» ait, hoc est, similitudine aliqua aut effigie aut charactere Israelis, id est Christi, consignabitur, signo aliquo ostendet se Christi legem et religionem sequi. v. g. gestando ex collo crucem, agnum Dei, rosarium, medallium, Christi, B. Virginis, aut Sancti alicujus imagine insignitum, uti faciunt Japones, Helvetii aliique ferventes Catholici, qui inter hæreticos, vel infideles degentes libere et constanter suam fidem publice profiteri volunt. Hoc est quod postulabat sponsus, Cant. viii, 6: «Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum,» q. d. Tu, o sponsa! mei sponsi tui imaginem gesta in medallio ad cor, vel ad armillas brachiorum appenso. Sic enim ex adverso idololatræ idoli sui effigiem in annulo, tabula vel armilla ex collo, digitis aut brachiis gestabant, uti ostendit Sanchez.

REDEMPTOR EJUS, — scilicet Israelis, et populi fidelis. «Redemptor,» id est qui tanquam frater aut propinquus, alienatos nos a Deo redimet, sibique vindicabit, et in libertatem Israelem suum reducet; ille ipse judex, redemptor et assertor libertatis vestræ, cognatus, o Israelitæ! vester, Deus homo ex semine David. Is, inquam, hujusmodi consolationem et felicitatem divinam, in tanta hac rerum vestrarum deploratione, non aliam vobis promittit, inquit Forerius. Alludit ad ritum veterem, quo bona a quopiam vendita, a fratre, vel cognato ejus, reddito emptori pretio, redimi et recipi poterant: is enim dicebatur גואל, id est redemptor, Levit. xxv, 25.

16. DE MEDIO EJUS CARNES COMEDIT. — «Comedit,» id est coxit et comedit, uti legunt aliqui codices, hoc est igni coctas comedit.

VAH, — euge; hebraice enim est האח heach. Septuaginta, dulce est mihi, scilicet gaudere tam luculento lignorum igne, ut frigore algentia membra calefaciam.


Versus 18: NESCIERUNT, NEQUE INTELLEXERUNT. — Scilicet plastæ idolorum, quod idola sint saxa, et lapides politi et ornati (nam pigmentis obliti sunt), non autem dii. Unde clare vertit Vatablus: Non sentiu...

18. NESCIERUNT, NEQUE INTELLEXERUNT. — Scilicet plastæ idolorum, quod idola sint saxa, et lapides politi et ornati (nam pigmentis obliti sunt), non autem dii. Unde clare vertit Vatablus: Non sentiunt, neque intelligunt (cæci isti figuli), quia tectorium est super oculos eorum, quominus intelligant. Hoc est, quod vertit Noster, «obliti sunt,» id est calce, stibio aut fuco incrustati sunt (70 enim obliti præteritum est ab oblino, non ab obliviscor, ut patet ex Hebræo טח tach) oculi eorum, q. d. Idola oculos et corda habent non animata, sed lignea, et calce aliove ornatu obducta; ergo videre et intelligere nequeunt: at cæci fabri hoc non considerant, non recogitant. Nota to obliti sunt, tam ad deos Gentium, quam ad ipsos eorum fabros et opifices (hi enim errore communi oblitos et obductos habent oculos) referas. Hebræa magis referunt ad deos, noster Interpres magis ad opifices. Vide hic in quam cæcitatem arripiat homines consuetudo, et aliorum exempla, dum unus alium quasi ovis ovem sequitur, nec rem considerat, vel examinat. Qui ergo sapit, non sequatur insitas vulgi opiniones; sed actiones suas examinet et consideret, priusquam quid aggrediatur, an id rationabile sit, honestum, Deo gratum, ejusque legi conforme.

NEQUE DICET: FORTE MENDACIUM EST IN DEXTERA MEA, — q. d. Non recogitat artifex, ut dicat: Forte dextera mea operatus sum rem mendacem, nugacem et vanam. Talis enim est idolum.

Simile est quod canit Psaltes, Psal. cxiii: «Simulacra Gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Oculos habent, et non videbunt: aures habent, et non audient, etc. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.»


Versus 20: PARS EJUS CINIS. — Hebraice, socius cineris est, scilicet idolum, quia, videlicet altera pars trunci, ex quo formatum est, combusta est, et versa in cinerem. Ita Forerius. Jam Vatablus et Judæi...

20. PARS EJUS CINIS. — Hebraice, socius cineris est, scilicet idolum, quia, videlicet altera pars trunci, ex quo formatum est, combusta est, et versa in cinerem. Ita Forerius. Jam Vatablus et Judæi vertunt: Pascit cinerem (id est frustra, et in ventum laborat) cor insipiens, quod facit et adorat idolum. Illi enim legunt in Hebræo רעה אפר roe epher, id est pascit cinerem. Sed Noster aliter dispunxit; nam litteram he non accepit ut finalem roe, sed ut initialem epher, legitque רע האפר rea haepher, id est socius cineris. Socius, id est pars, uti vertit Noster, Gen. xv, 10. Septuaginta aliter legerunt, videlicet ראה ree, id est vide. Vertunt enim: Scito quia cinis cor eorum. Non ergo pro pars vertunt cor, uti aliqui putaverunt, sed to cor ex sequentibus acceperunt, aliter dispungentes. Sequitur enim, «cor insipiens adorabit illud,» pro quo Septuaginta vertunt duntaxat, et errant; quia cor præcedentibus junxerunt. Jam S. Cyrillus, Germanus et Leo Castrius (qui perperam contendit Septuaginta pro rea, id est socius, hoc est pars, legisse דעא dea, id est sapientia), per cor intelligunt sapientiam, huncque dant sensum: «cor,» id est sapientia eorum arefacta emortuaque est, et

facta instar cineris. Posset quoque per «cor» accipi idolum, quod amant et depereunt, vocantque suum corculum.

Sic Plautus dixit «cinerem quærere,» hoc est ambire abjecta et vilia; et P. Sabinus: Jam cinis, et tantum flebile Troja solum.

Et Seneca in Hercul. furente: Cadmæa proles, atque Ophionius cinis, Quo recidistis?


Versus 21: MEMENTO HORUM, JACOB ET ISRAEL. — Vide, o popule fidelis! idolorum et idololatrarum cæcitatem, ne eos sequaris; sed me solum verum Deum colas, qui te creavi, quique deleo peccata tua, tam facil...

21. MEMENTO HORUM, JACOB ET ISRAEL. — Vide, o popule fidelis! idolorum et idololatrarum cæcitatem, ne eos sequaris; sed me solum verum Deum colas, qui te creavi, quique deleo peccata tua, tam facile et liquide, quam nubes et nebulæ vel a solis calore, vel a venti impulsu et impetu dissolvuntur et dissipantur, aerque serenatur.

Apte peccata comparantur nubi, uti ostendam Thren. III, 44, et Spiritus Sanctus delens peccata, vento; unde in Pentecoste in Apostolos descendit in specie spiritus vehementis, Actor. ii. Minus recte aliqui sic exponunt, q. d. Uti nubes, id est pluvia e nube resoluta, abluit terræ sordes, ita ego animæ tuæ sordes ablui.


Versus 22: Redemi te — ex Ægypto, et redimam te tum ex Babylone, tum potius e captivitate peccati et diaboli per Christum.


Versus 23: LAUDATE, CŒLI. — Quia meminit Propheta remissionis peccatorum et redemptionis Christi; hinc de more ad tantum beneficium exsultans, jubilat, et in vocem laudis erumpit, cœlosque et terram, mont...

23. LAUDATE, CŒLI. — Quia meminit Propheta remissionis peccatorum et redemptionis Christi; hinc de more ad tantum beneficium exsultans, jubilat, et in vocem laudis erumpit, cœlosque et terram, montes et saltus ad Dei laudem invitat.

Extrema (Septuaginta, fundamenta) terræ, — id est centrum terræ. Ibi enim erant animæ sanctorum clausæ in limbo, hanc Christi redemptionem avide exspectantes, quas proinde, ea parta, ad congratulationem et hymnos invitat.


Versus 25: IRRITA FACIENS SIGNA DIVINORUM. — Divini et augures divinabant ex astris, ex extis animalium, ex garritu avium, ex somniis, ex fulminibus, quasi signis et ominibus futurorum; sed Deus hæc eorum...

25. IRRITA FACIENS SIGNA DIVINORUM. — Divini et augures divinabant ex astris, ex extis animalium, ex garritu avium, ex somniis, ex fulminibus, quasi signis et ominibus futurorum; sed Deus hæc eorum signa sæpe facit irrita et mendacia, facitque divinationes eorum esse falsas.

ET ARIOLOS IN FUROREM VERTENS, — tum quia videntes se suaque oracula falsa esse, et ut falsa a populo irrideri, in furorem aguntur; tum quia ex hac falsitate, populus videt eos, non a Deo, sed furore quodam lymphatico ac diabolico agi, dum hæc oracula promunt, ut vertens sit idem quod versos ostendens, juxta Canon. XXXI.

Convertens sapientes retrorsum, — ut cadant, falsaque sint eorum oracula et consilia: hinc et ipsi cadant a sua fama et gloria, qua credebantur esse divini. Unde explicans, addit:

Et scientiam eorum (artem augurandi et divinandi) stultam faciens, — ideoque inconstantem: non enim constans sibi, repugnante Deo: et dum se falsos vident, contraria consilia ineunt, ut suam falsitatem tegant. E contrario Deus suscitat, et reipsa confirmat oracula sua, suorumque Prophetarum. Unde subdit:


Versus 26: Suscitans verbum servi sui, — q. d. Ego sum qui reipsa complebo omnia quæ de servo meo Cyro, de restauranda Jerusalem, ut sequitur, quæque allegorice de Christo per nuntios meos, id est per Pro...

26. Suscitans verbum servi sui, — q. d. Ego sum qui reipsa complebo omnia quæ de servo meo Cyro, de restauranda Jerusalem, ut sequitur, quæque allegorice de Christo per nuntios meos, id est per Prophetas, prædixi et promisi, vel, q. d. Ego sum, qui verbum et consilium meum de Christo, deque ejus nuntiis, id est Apostolis, eorumque Evangelio, toto orbe propagando, adimplebo.

QUI DICO JERUSALEM: HABITABERIS, — q. d. Ego te, o Jerusalem! a Chaldæis eversam, per Cyrum ædificabo et restaurabo. Rursum et potius, Jerusalem spiritalem, id est Ecclesiam Christianam, per Christum ædificabo et instituam.


Versus 27: QUI DICO PROFUNDO: DESOLARE, ET FLUMINA TUA AREFACIAM. — Nota ex Chaldæo, Theodotione, S. Hieronymo et aliis passim, profundum vocari Babylonem. Sic eamdem vocavit «mare,» cap. xxi, vers. 1, id...

27. QUI DICO PROFUNDO: DESOLARE, ET FLUMINA TUA AREFACIAM. — Nota ex Chaldæo, Theodotione, S. Hieronymo et aliis passim, profundum vocari Babylonem. Sic eamdem vocavit «mare,» cap. xxi, vers. 1, idque, tum quia per illam fluebant flumina Tigris et Euphrates, quorum rivos et cursum in alios alveos avertit et deduxit Cyrus dum eam cepit; tum quia Babylon erat velut mare et abyssus potentiæ, opum, æque ac vanitatis, fastus et luxus.


Versus 28: QUI DICO CYRO: PASTOR MEUS ES, — q. d. Tu, o Cyre! populum meum in Babylonem dispersum, reduces in Judæam, sicut pastor oves dispersas colligit et reducit ad caulam. De quo plura cap. sequenti.

28. QUI DICO CYRO: PASTOR MEUS ES, — q. d. Tu, o Cyre! populum meum in Babylonem dispersum, reduces in Judæam, sicut pastor oves dispersas colligit et reducit ad caulam. De quo plura cap. sequenti.

Secundo, «pastor,» id est rex; quod enim pastor est gregi, hoc rex sit regno oportet.

Septuaginta pro littera resch, legentes affinem dalet, scilicet דעי (ut hoc femininum per enallagen ponatur pro masculino דעי pro דעי), vertunt: Qui dico Cyro ut sapiat, id est qui sapientiam do Cyro, ut sapienter bellum gerat, quique artes et stratagema hoc de Euphrate avertendo ei suggero, ut Babylonem capiat. Sensus est, q. d. Ego sum potentissimus et sapientissimus Creator et Redemptor tuus, o Israel! qui ea quæ promisi de Jerusalem restauranda per Cyrum, certissime complebo, ut non possis non exspectare illam alteram augustiorem promissionem de Christo, qui cœlum et terram lætificabit, fore complendam, quam volo te magni facere, et cætera omnia ad hanc referre, tanquam umbras ad veritatem. Ita Forerius.