Cornelius a Lapide

Isaias XLV


Index


Synopsis Capitis

Prosequitur quod in fine capitis præcedentis dixerat de Cyro. Cyro ergo opes, victorias, prosperos successus, et eversionem monarchiæ Chaldæorum, Deus hic prædicit et promittit, ad hoc, ut ipse Judæos Babylone liberet. Inde Isaias, vers. 8, assurgit et suspirat ad Christum Cyri antitypum, ut ipse, totius mundi peccato oppressi, salvator et redemptor e cœlo adveniat. Inde, vers. 9, redit ad Cyrum, ac murmuratoribus contra Dei providentiam, ob suam sortem in captivitate miseram et infelicem, Cyri vero aliorumque felicem, respondet, lutum non debere obstrepere suo figulo, nec filium patri se generanti. Mox, vers. 14, transit ad Christum, promittitque quod subdet ei omnes Gentes, etiam barbaras, quæ conversæ dicent ei: Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. Post hæc, vers. 16, redit ad disceptationem cum idolis, ac tandem, vers. 23, iis explosis, jurat se facturum, ut sibi curvetur omne genu, omnisque lingua se colat et magnificet.


Textus Vulgatae: Isaias 45:1-26

1. Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur. 2. Ego ante te ibo: et gloriosos terræ humiliabo: portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam. 3. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. 4. Propter servum meum Jacob et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. 5. Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me: 6. Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est. Ego Dominus, et non est alter, 7. formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. 8. Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem: et justitia oriatur simul: Ego Dominus creavi eum. 9. Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ! Numquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est? 10. Væ qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis? 11. Hæc dicit Dominus sanctus Israel, plastes ejus: Ventura interrogate me, super filios meos, et super opus manuum mearum mandate mihi. 12. Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi. 13. Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam: ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum. 14. Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: Post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. 15. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. 16. Confusi sunt et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. 17. Israel salvatus est in Domino salute æterna: non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi. 18. Quia hæc dicit Dominus creans cœlos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes ejus: non in vanum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam. Ego Dominus, et non est alius. 19. Non in abscondito locutus sum in loco terræ tenebroso: non dixi semini Jacob: Frustra quærite me. Ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. 20. Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant Deum non salvantem. 21. Annuntiate, et venite, et consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. 22. Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ: quia ego Deus, et non est alius. 23. In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: 24. quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. 25. Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. 26. In Domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel.


Versus 1: Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus Gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur. 2. Ego ante te ib...

1. HÆC DICIT DOMINUS CHRISTO MEO CYRO. — Nota cum S. Hieronymo, Theodoreto, Cyrillo, Procopio, Eusebio, lib. VI Demonstr. cap. IX, et aliis, ad litteram Deum hic loqui de Cyro futuro rege Persarum, eique hic victoriam contra Chaldæos ac monarchiam promittere. Cyro enim, non Christo Domino, competit illud vers. 4 et 5: « Et non cognovisti me. » Cyrum enim elegit Deus, ut esset eversor monarchiæ Chaldæorum, eamque ad se transferret, hoc fine ut Judæorum esset vindex, eosque e Babylone in Judæam liberos dimitteret.

Edita est hæc prophetia ab Isaia de Cyro, ducentis et decem annis ante Cyri ætatem, ait Josephus. Porro Cyrum legisse hanc de se prophetiam, eaque animatum, audaciam invadendi Babyloniam sumpsisse, ac Judæis captivis libertatem promisisse, colligitur primo, ex Josepho, lib. XI Antiq. cap. I, ubi narrat Judæos hoc Isaiæ oraculum Cyro ostendisse; indeque Cyrum, Deum verum Hebræorum agnovisse, et publice professum esse, et regnum suum acceptum tulisse, et Judæos e captivitate Babylonica cum donis ad templum in patriam remisisse; secundo, idem patet ex litteris, et edicto ipsius Cyri laxantis Judæos, apud I Esdr. cap. I, 2: « Omnia, ait, regna terræ dedit mihi Dominus Deus cœli, et ipse præcepit mihi (ubi? nisi hic per Isaiam?) ut ædificarem ei domum in Jerusalem. » Cyrus ergo poterat legitime, scilicet ex voluntate Dei, et jure ab eo accepto, evertere Babylonem, ejusque imperium ad se transferre; media itaque non esse tyrannus, sed legitimus rex et monarcha, saltem postquam audivit a Judæis hoc Isaiæ de se oraculum. Potuit, dico: nam de facto videtur, non tam Deo, quam suæ ambitioni hac in re servivisse. Hoc enim est quod ait, vers. 4: « Et non cognovisti me. » Vide Canon. XXXVI et Can. XXXVII.

Porro voluit Deus hæc de Cyro prædici ab Isaia, hoc fine ut Judæis, ex hac Cyri liberatione futura, æque atque ex aliis antiquis Dei beneficiis eis collatis, per experientiam fidem faceret suis per Isaiam oraculis, de remissione peccatorum, gratiisque per Christum afferendis, quorum illa erant typus. Rursum ad hoc, ne Judæi hanc suam per Cyrum liberationem alteri, vel homini, vel idolo, v. g. Persarum aut Chaldæorum, adscriberent; sed soli Deo suo, utpote qui solus id tot annis ante promiserat et prædixerat. Allegorice loquitur Isaias de Christo. Illius enim typus fuit Cyrus, qui Judæos omnesque homines e captivitate peccati, mortis et diaboli liberavit, quique vectes inferni confregit, atque ex eo sanctos Patriarchas eduxit, ait S. Chrysostomus, Demonstr. quod Christus sit Deus, tom. V. Imo veteres multi, ut S. Augustinus, lib. De Quinque hæres. cap. VII, tom. V; Tertullianus, Nyssenus, et Cyprianus in libris et testimoniis Contra Judæos; Lactantius, Chrysostomus, et alii quos citat Leo Castrius, R. Abraham, R. Salomon aliique Rabbini apud Galatinum, lib. IV, cap. XII, hæc ad litteram accipiunt de Messia, sive Christo. Unde Patres jam citati ex Septuaginta, pro Κύρῳ, id est Cyro, legunt Κυρίῳ, id est Domino, sicque vertunt: Hæc dicit Dominus Christo meo Domino. Sed in Septuaginta irrepsit error; corrigendum enim est Κύρῳ: sic enim habent Hebræa, Chaldæa et Latina Biblia. Ita S. Hieronymus. Quod enim Leo Castrius putat Septuaginta, hebraice לכורש lecores, id est Cyro, divisim legisse hoc modo לכו leco, id est ei, et רש ras, id est pauper, q. d. Ei Christo, qui sicut pauper ingressus est Jerusalem insidens asino in die Palmarum, quasi ibi inaugurandus rex, et Messias; hoc, inquam, detortum est, nec verum. Nam Hebraice non לכו leco, sed לו lo, significat et. Addit Castrius: Aut certe putarunt Septuaginta, Cores æque ac Emmanuel, esse cognomen Christi. Verum cum habeamus in hac voce clarum nomen Cyri, cur fingamus hæc diverticula fundamento carentia? Ubi nota Massoretas historiarum et nominum Gentilium regum imperitos, male hic puncta substituere: pro כורש cores enim, ut ipsi punctant, punctandum est כורט curos, id est Cyrus. Sic enim punctatum legerunt Septuaginta, Noster et alii. Pari modo pro Darius, male punctant ipsi דריום Dariaves, I Esdr. cap. VI, 1.

CHRISTO MEO CYRO. — Cyrus vocatur hebraice Messias, id est Christus, sive unctus; tum allusione ad reges Hebræorum, hi enim unctione consecrabantur; unde hi soli in Scriptura vocantur Christi Domini, ait S. Augustinus in Psal. XLIV, vers. 8. Cyrus autem fuit rex a Deo electus, ad Hebræorum liberationem: unde Deus eum hic vocat suum; ait enim: « Christo meo. » Tum quia Cyrus fuit typus et imago Christi: imago autem sortitur nomen sui antitypi, sive exemplaris. Sic enim visa imagine S. Petri, vel S. Pauli, dicimus: Hic est S. Petrus, hic est S. Paulus. Unde Cyrus lingua Persica significat solem, ait Plutarchus in Vita Artaxerxis Mnemonis. Pro Cyrus Persæ, uti et Rabbini, aliis punctis dicunt Cores, quod affine est Hebræo Chares, id est sol. Ipse enim quasi novus sol affulsit mundo et Hebræis, perinde ac Christus sol justitiæ visitavit nos oriens ex alto. Sic Samson hebraice idem est quod parvus sol. Talis enim fuit ipse Hebræis sedentibus in tenebris afflictionis et captivitatis sub jugo Philistinorum, quod ipse, si non omnino excussit, certe ad tempus discussit; unde et ipse typus fuit Christi. Hinc ferunt Cyrum in somnis vidisse solem ad pedes suos adstantem, cumque eum Cyrus vellet apprehendere, solem aufugisse, idque tertio: rogati divini quidnam hoc portenderet, responderunt portendi Cyrum triginta annos regnaturum. Cyrus ergo inter reges Gentium, interque Persas effulsit quasi sol, tum sapientia, tum justitia, tum temperantia, tum magnanimitate, tum liberalitate, adeoque omnium regiarum virtutum fuit exemplum, inquit Xenophon, qui, lib. VIII Cyri Pædiæ: « Non est, ait, mos Cyri ut pecunias congreget, qui dando magis, quam quærendo possidendoque delectatur; » uti facit sol, qui omnibus dat lucem et vitam, ac nihil a quoquam accipit. Maxime vero emicuit quasi sol, religione inter suos: nam et imperium a re divina et sacrificio orsus est, ait Xenophon lib. I, et credidit animæ immortalitatem. Ejus enim vox est apud Ciceronem in Catone Majore: « Mihi persuaderi nunquam potuit, animos dum in mortalibus essent corporibus, vivere; cum exissent ex his, emori: nec vero tunc animum esse insipientem, cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum admixtione corporis liberatus purus et integer esse cœpisset, tunc esse sapientem. »

Quocirca ejus mortem ita describit Xenophon lib. VIII. Videbatur accedere ad ipsum quidam specie humana augustior, et dicere: « Vasa colligito, o Cyre! jam enim ad deos abiturus es. » Statim ergo, captis hostiis, rem divinam fecit Jovi patrio, et soli, dicens: Jupiter patrie, et sol, etc., magnas ago vobis gratias, quod vestram de me curam intellexi, quodque nunquam rebus secundis supra conditionem humanam animus elatus est.

Ita Æsopus (ut habet ejus Vita), prisca sapientia inclytus, exceptus magnifice a Nectenabo Ægyptio rege (erat enim rex regali paludamento amictus, et gerens capite gemmatam cidarim, atque primorum flore circumseptus, sedensque solio sublimi), rogatus a rege: « Cui me, eosque qui circa me sunt assimilas? » respondit: « Te soli verno, hos autem spicis pretiosis. » Quo dicto rex adeo fuit delectatus, ut hominem admiratione donisque prosecutus sit.

Rex ergo et princeps in terra est quod sol in cœlo. Nam primo, sicut sol solus est in mundo, ita rex solus in regno. Secundo, sol in motu naturam sequitur: ita rex rationem sequatur, nec ad consortium regni admittat animi libidines et cupiditates; sol enim est in mundo, quod ratio est in homine, ait Philo. Tertio, sol est purissimus et lucidissimus: ita rex suis præluceat. Quarto, sol vocatur Apollo, ὡς ἀπολύων ἡμᾶς τῶν νόσων, ut qui morbis nos liberet: regis pariter est, omnem pestem et calamitatem a subditis avertere. Quocirca Plutarchus, lib. De Doctrina principum: « Princeps, inquit, simulacrum est Dei administrantis universa, nihil egens Phydiæ statuario, sed ipse seipsum per virtutem Deo similem reddit, ac fabricatur statuam omnium visui jucundissimam et magnificentissimam. Sicut enim Deus in cœlo pulcherrimum sui ipsius simulacrum constituit solem et lunam, talis est in republica imago ac lumen princeps, qui Dei reverens, justitiam tuetur, hoc est Dei rationem gestat, nempe intellectum, non sceptrum, aut fulmen, aut tridentem, qua specie seipsos nonnulli fingunt ac pingunt, stultitiam suam, quod videantur inaccessi, reddentes invidiosam. »

Quinto, sol omnia penetrans et calefaciens, id est in mundo, quod cor in animali, ait Plato: sic et regis est omnia regere et quasi vivificare. Sexto, præcipua solis dos est bonitas; radiis enim suis emicantibus, omnibus benefacit, ideoque plenus est hilaritatis: sic et rex, qui diadema radiatum gestat, curet ut e capite ejus emicent prudentia, constantia, justitia, ac præsertim beneficentia, qua omnibus, quasi sol quidam salutaris, irradiet et recreet. Septimo, Orphæus hoc dedit encomium soli: ἥλιε παντοκράτορ, κόσμου πνεῦμα, κόσμου δύναμις, κόσμου φῶς: Sol omnipotens, spiritus mundi, mundi vis, mundi lumen. Quid in universo regno rege potentius? An non et ipse spiritus est regni? an non ejus vis et lumen?

Octavo, sol humores noxios et superfluos, ne aerem inficiant, absumit: rex maleficos tollit, ne rempublicam perturbent. Nono, sol est lumen omnituens: et βασιλεύς est πασιλεύς, rex est omnia videns, omnia resciens. Ita Demosthenes, teste Plutarcho, cum super adventu Philoxeni, unius e præfectis classis Alexandri, populus Atheniensis percelleretur (tunc enim agebatur de auxiliis contra Alexandrum mittendis): « Quid facient, inquit Demosthenes, si viderint solem, qui non queunt contra lucernam oculos tollere? » Nempe regem Alexandrum vocavit solem, Philoxenum præfectum, lucernam. Ita Virgilius Latino regi tribuit caput radiatum, aitque eum nepotem esse Solis. Ita Joseph parentem Jacob, qui erat Hebræorum princeps, in somnis vidit per solem repræsentari, Genes. XXXVII, 9.

Apharantes, gens Libyca, soli orienti maledicebant, eo quod revelaret multa mala: et scelerati regem oderunt. Decimo, uti sol omnia videt, ita et ab omnibus videtur: ita rex omnium oculis, omnium judiciis, omnium sermonibus expositus est. Putet ergo sibi illud dici: in sole illico haslaver; zai destiveic: in sphæra solis lates et dormis. Undecimo, sol omnis labis est intolerans: et rex omnis sceleris et impuritatis. Duodecimo, solem Dores vocabant ἁλίζ, κατὰ τὸ ἁλίζειν εἰς ταυτὸ τοὺς ἀνθρώπους, quod homines in unum eumdemque locum congreget: et rex homines lingua, moribus, institutis, religione dissitos in unum corpus et rempublicam cogit.

Decimo tertio, sol deficiens, subfuscus, subluridus hominibus portendit omne malum: et rex vitiis deformatus reipublicæ vitia et clades omnes inducit. Decimo quarto, sol circumfusus est astris, et esto solus luceat, astris tamen suum lumen communicat: itidem ex præsentia regis, omnia dignitatum culmina assurgunt. Sole abeunte perit sideribus decor: ita sine rege, omnis perit proceribus et magistratibus auctoritas. Decimo quinto, sol est irrequietus, imo ἀδαμάνατος, id est indefessus, atque sui semper similis, nunquam solito incitatior aut remissior: et rex semper agit et cuncta regit, sed animo sedato, vitatque omne consilium præceps. Decimo sexto, uti sub sole, ita sub rege bono, omnia non solum sunt sana, sed etiam pulchrescunt, aurescunt, valescunt. Decimo septimo, sol oritur piis ac impiis, adeo æquus est et communis: rex omnium saluti est intentus, probis quidem tuendis, improbis autem ad frugem revocandis. Hinc uti sol, veluti curru

inter planetas vehitur medius: ita rex in medio, et quasi in centro regni resideat, ut omnibus circumcirca æque se præsentem sistat. Decimo octavo, sol semper est juvenis (unde Persæ eum vocabant κοῦρος, id est adolescentulum), semper vegetus. Habet tamen tres quasi ætates. Nam primo aspectu, ait Martianus Capella, lib. I: « Est sicut puer renidens et renitens; incessu medio, est juvenis anhelus; in fine, senex apparet occiduus. » Et rex in ipso aditu comitatem præ se ferat, ne adeuntes majestate deterreat; at in tractatione rerum juvenile robur promat; denique in consiliis, quid facto opus, senilem ostendat prudentiam. Ita Carolus Paschalins, lib. IX De Coronis, cap. XV. Hinc et S. Augustinus, docet regem similem esse soli, populum lunæ. Audi eum, lib. I De Genes. contra Manich. cap. XXIII: « Quid, inquit, evidentius splendorem regni significat, quam solis excellentia? et plebem obtemperantem regno splendor lunæ ostendit, » etc.

CUJUS APPREHENDI DEXTERAM. — Primo, quia ejus dextera usus sum ad feriendum et puniendum Chaldæos. Secundo, quia eum, quasi pædagogus dextera apprehensum deduxi per tot hostes et obices, roborans eum, dirigens, protegens, dans victorias, omniaque prospera efficiens usque ad Babylonis excidium. Unde Arabica versio habet: Apprehendi eum dextera sua inter manus ejus, ibo ante eum.

ET DORSA REGUM VERTAM. — Hebraice est, aperiam vel dissolvam lumbos, id est reges clumbes, imbelles et infirmos ad resistendum Cyro efficiam. Rursum, exarmabo illos, et discingam gladio, quo ad lumbos accincti sunt. Sic enim Job XII, dicitur: « Balteum regum dissolvit. » Sic ex adverso stringere et accingere lumbos, significat roborare, agilem et expeditum facere. Unde clare hic vertunt Septuaginta, fortitudinem regum dirumpam.

Prædicit ergo Isaias Deum Cyro tantas vires daturum, ut nemo ei resistere valeat, ut reges potentissimos et urbes munitissimas expugnet, ut opes, victorias et gloriam ad stuporem admirabilem obtineat, idque propter servum suum Jacob, ut scilicet Jacobæis faveat, eosque e Babylone liberet: quæ omnia ita, ut prædixit Isaias, impleta esse, et reipsa accidisse Cyro, docunt Herodotus et Xenophon in octo libris, quibus Cyri hujus Majoris historiam conscripsit, ait S. Hieronymus.

Audi Xenophontem, initio lib. I: « Cyrus, ait, subjugavit Syros, Assyrios, Arabas, Cappadocas, Phrygas, utrosque Lydos, Caras, Phœnicas, Babylonios. Potitus est etiam Bactrianis et Indis, ac Cilicibus, et itidem Sacis, et Paphlagonibus, et Maryandinis, atque aliis quamplurimis gentibus, quarum ne nomina quidem quis dixerit. Insuper dominatus est Asiaticis, Græcis, Cypriis et Ægyptiis, » etc. Audi et Herodotum, lib. I, ubi Cyri felicitatem commendans sic ait: « Quamcumque gentem Cyrus invaserat, ea gens nullo pacto potuerat evadere. »

Ego ante te ibo, — quasi antesignanus quem sequaris, vel ut præfectus castrametationis, et ut præcursor, qui an tutus sit progressus considerat, et si quid sit periculi explorat et antevertit, ut nihil sit quod timeas, dum me præcedentem sequeris. Sic Angelus in columna præivit castra Hebræorum in deserto, Exodi XIII, 21.


Versus 3: DABO TIBI THESAUROS ABSCONDITOS, ET ARCANA SECRETORUM. Hebraice, dabo tibi thesauros caliginis, et thesauros absconsionum, id est thesauros defossos in terra, ibique in tenebris latentes, et in ...

3. DABO TIBI THESAUROS ABSCONDITOS, ET ARCANA SECRETORUM. Hebraice, dabo tibi thesauros caliginis, et thesauros absconsionum, id est thesauros defossos in terra, ibique in tenebris latentes, et in occulto abstrusos, et, ut vertunt Septuaginta, σκοτεινούς, ἀποκρύφους, ἀοράτους, id est tenebrosos, absconditos, invisibiles, q. d. Faciam ut urbium, quas tibi subjiciam, thesauris potiaris, etiam abditissimis. Solent enim urbium incolæ thesauros suos, præsertim hoste adventante, defodere, vel abscondere. Ita Mexicani suos defoderunt, et victi ab Hispanis eos illis nullo metu, nullis pœnis propositis prodere voluerunt. Solus Atabaliba rex ab eis captus, ut se redimeret, cubiculum quo detinebatur, auro se impleturum promisit, et pene præstitit; nec tamen mortem evasit.

Ita Cyrus maximas Crœsi opes, eo victo, occupavit. Crœsi enim opes in proverbium abierunt, ut dicamus: « Crœso ditior, Iro pauperior. » Rursum opes Babylonis, quas Nabuchodonosor e tot regnis collegerat, statuamque ejus auream et vastissimam, Daniel. III, 1, victor Cyrus possedit. Si summam thesaurorum, quos ex Asia subacta extulisse Cyrum scribit Plinius, lib. XXXIII, cap. III, ad nostram monetam subducas, invenies eum extulisse trecentos milliones. Codices Chaldaici, qui teste Sanchez Compluti manuscripti exstant, initio libri Esther ita habent: Cyrus quando vastavit Babyloniam, fodit in latere Euphratis, et invenit ibi sexcentas et octoginta hydrias æneas plenas auro optimo, et lapidibus pretiosis et margaritis et gemmis.

Alludit Propheta ad nomen Cyri juxta etymon Hebraicum. Cyrus enim hebraice hæredem et possessorem significat; a radice ירש iaras, id est hæreditavit, possedit. Vide hic opum fugacitatem. « Cyrus » enim, post tres annos monarchiæ suæ, factus est « Irus, » cum a Thomyri regina Scythiæ, vita, regno bonisque omnibus spoliatus est: quinimo Thomyris, caput Cyri in culeum sanguine plenum conjiciens, insultavit ei dicens: « Satia te, o Cyre! sanguine quem tantopere sitivisti. »

Symbolice notat Forerius Hebræum matmon sive mammon, et Chaldæum mammona, id est opes et thesauros, vocari tenebrarum seu obscuritatis (matmon enim deducitur a טמן taman, id est abscondit, in tenebris abdidit), non sine sale, quod illis Pluto tenebrarum deus præsideat, et quod e tenebris eruantur, et in tenebras reponantur. Neque enim horum amici sunt, nisi qui et tenebras amant.


Versus 4: PROPTER SERVUM MEUM JACOB. — Hic est finis et scopus Dei, ob quem Cyrum ita evexit: unde liquet Deum pariter voluisse ut hæc Isaiæ de se prophetia innotesceret Cyro, ut per eam Judæi ejus gratia...

4. PROPTER SERVUM MEUM JACOB. — Hic est finis et scopus Dei, ob quem Cyrum ita evexit: unde liquet Deum pariter voluisse ut hæc Isaiæ de se prophetia innotesceret Cyro, ut per eam Judæi ejus gratiam inirent, cum ipse videret eorum Prophetam tam faustum de se vaticinium edidisse, uti dixi initio capitis. Vocavi te nomine tuo, — vocando te, vers. 1, Christum meum Cyrum. Aliter Joannes Alba, Electorum IX: « Vocavi te nomine tuo, » hoc est, inquit, elegi te, o Cyre! ad potentiam et regnum. Nomen enim interdum ponitur pro potentia, opibus et regno. Sic Exodi XXXIII, 17, ait Deus Mosi: « Teipsum novi ex nomine, » hoc est, elegi te ad hoc munus, ut sis dux et princeps populi mei. Nomen enim ponitur pro munere et dignitate: quia hæc secum affert cognomentum et titulos, paritque nomen et gloriam. Hic sensus symbolicus videtur potius quam litteralis.

Assimilavi te. — Hebraice כנה iecannecha, id est cognominavi te, vocando te Christum meum: feci enim te similem Christo regi et pastori meo, ejusque typum. Sicut enim tu Judæos Babylone, ita Christus homines inferno liberabit. Ita S. Hieronymus, Forerius, Vatablus et alii. Vide dicta vers. 4. Secundo, Sanchez: « Assimilavi te, » id est te tuis notis et characteribus descripsi, vocando te nomine tuo, quod geres, scilicet Cyrum, item ascensorem asini et cameli, cap. XXI, vers. 7, id est mulum, vel semiasinum, quia patre Persa, matre Meda es generandus. Rursum, prædicendo tuas opes, victorias et eversiones Babylonis; ex hisce enim quasi ex tui imagine et similitudine cum nasceris, cognosceris, scilicet quod hæc de te sint prædicta, quodque hic tui effigiem tibi simillimam descripserim.

Et non cognovisti me. — Scilicet hoc tempore quo hic te describo et assimilo, quia nondum es natus. Ita Lyranus et Forerius. Unde Vatablus vertit: Cognominavi te cum nondum haberes mei notitiam. Secundo, etiam natus et rex existens, « non cognovisti me, » nisi postquam per Judæos te illuminavi, hancque meam de te prophetiam ostendi. Tertio et genuine, « non cognovisti me, » scilicet in eo quod te assimilaverim Christo meo, q. d. Nescis te a me eligi et dirigi ad eversionem Babylonis, hoc consilio, ut Judæos inde liberes, utque formam et typum geras Christi mei. Nec enim Christum meum cognoscis, multo minus cognoscis te eum adumbrare; quare nec me, nec meam providentiam, quæ ad hoc te tuasque victorias destinat, satis agnoscis, imo eas non mihi, sed tibi, tuisque armis et fortunæ tuæ adscribis. Perinde enim accidit Cyro, atque si quis pingendi inexpertus, imaginem regis quem nunquam vidisset, perfectissime et ad vivum expingeret. Omnes enim dicerent hic altiorem et divinam intervenisse manum, quæ dexteram pingentis direxerit. Ita Dei manus Cyrum finxit et pinxit, ut ad vivum repræsentaret suum exemplar, id est Christum. Ita Sanchez. Quarto, quia, licet Cyrus agnoverit Deum Hebræorum, eumque publicis litteris confessus sit, tamen a sua idololatria non recessit (ut videtur), sed idola sua pristina, non Deum Hebræorum coluit; unde et misere periit in tyrannica invasione Scytharum. Ita S. Hieronymus.


Versus 5: Accinxi te, — gladio accingam te, armabo, vires et animos dabo ad ardua audendum; expeditum faciam, quasi strenuum militem; ad prælia te agiliter mittam, et meis auspiciis manus conseres ac vinc...

5. Accinxi te, — gladio accingam te, armabo, vires et animos dabo ad ardua audendum; expeditum faciam, quasi strenuum militem; ad prælia te agiliter mittam, et meis auspiciis manus conseres ac vinces, esto me non cognoscas. Ita Forerius. Septuaginta vertunt, confortavi te.


Versus 6: UT SCIANT. — Vere et pie Forerius: Cum vera, ait, Dei cognitio sit omnino nostræ saluti necessaria, et tam longe quis a salute absit, quantum a cognitione hac distat, hinc nostræ salutis amantis...

6. UT SCIANT. — Vere et pie Forerius: Cum vera, ait, Dei cognitio sit omnino nostræ saluti necessaria, et tam longe quis a salute absit, quantum a cognitione hac distat, hinc nostræ salutis amantissimus Deus eam miris modis nostris sensibus ingerit. Passim ergo in Scriptura invenies diluvium, tempestates, submersiones, conflagrationes, calamitates, castigationes; et ex adverso liberationes, victorias inexspectatas, etc., quæ homines non possint non animadvertere in hunc finem a Domino fieri, ut nemo tam hebes sit, qui divinæ cognitionis non fiat particeps, ac præsertim non agnoscat esse numen, quod orbi, regnis et hominibus præsideat, eaque disponat, quodque æque criminum sit vindex et ultor, ac virtutum remunerator.


Versus 7: FORMANS LUCEM, ET CREANS TENEBRAS, — q. d. Ego initio mundi creavi cœlos et terram, fecique ut tenebris lux, et luci tenebræ succederent. Est synecdoche: ex creatione enim lucis et tenebrarum, t...

7. FORMANS LUCEM, ET CREANS TENEBRAS, — q. d. Ego initio mundi creavi cœlos et terram, fecique ut tenebris lux, et luci tenebræ succederent. Est synecdoche: ex creatione enim lucis et tenebrarum, totius mundi creationem, dispositionem et gubernationem intelligit. Neque enim fieri potest ut unus Deus mundum condiderit, alter conditum gubernet, præsertim, quia rerum creatarum conservatio est continuatio creationis, et quasi continua quædam creatio. Meminit potius lucis et tenebrarum, quam aliorum a Deo creatorum, quia lux symbolum est lætitiæ, libertatis et prosperitatis, quam Deus per Cyrum adduxit Judæis: tenebræ vero symbolum sunt tristitiæ, carceris et ærumnarum. Rursum, in voce lucis, alludit ad nomen Cyri, quod persice solem, qui lucidissimus est, significat. Deus enim Judæis in tenebris captivitatis, Cyrum quasi solem oriri fecit, diri vers. 1.

FACIENS PACEM, ET CREANS MALUM. — Pax Hebræis est quies, opulentia, libertas, felicitas, et bonorum omnium affluentia: ergo huic oppositum « malum » est rerum turbatio, inopia, pestis, fames, bellum, servitus, captivitas, et quidquid hominem affligit, et miserum facit. Deus ergo hoc malum pœnæ creat, non autem malum culpæ. Ita S. Hieronymus, Augustinus, Irenæus, Chrysostomus, et ex iis Leo Castrius. Vide S. Basilium, hom. Quod Deus non est causa malorum, q. d. Quod, o Israel! aliquando in pace vixeris, hoc meum erat beneficium. Rursum, quod nunc detinearis captivus, et hoc meum est opus. Ita S. Hieronymus. Ad hæc ego tibi creavi hoc malum captivitatis Babylonicæ, ego rursum per Cyrum faciam pacem, teque in libertatem asseram. Deus ergo est, qui omnia a se creata, sua potentia et sapientia gubernat: qui prius Judæis induxit tenebras et malum, Chaldæis vero lucem et pacem; deinde vice versa, per Cyrum Judæis creavit lucem et pacem, Chaldæis tenebras et malum. Idem aliis sæculis fecit, in singulis regnis, alternando vices, nuncque dando lucem, nunc tenebras. Idem facit hodie in Belgio aliisque provinciis. Quocirca recte S. Hieronymus, ex hac Isaiæ sententia: « Confundatur, inquit, Marcion, duos inducens deos, unum bonum, alterum malum; unum visibilium, alterum invisibilium conditorem; unum pacis, alterum mali auctorem; cum utrumque pro diversitate meritorum unus idemque Deus condiderit. »

Et symbolice S. Gregorius, III Moral. VII: « Creare, ait, se mala Dominus indicat, cum res bene conditas, et per naturam bonas, nobis male agentibus in flagellum format. Unde et venenum mors quidem est homini, sed vita serpenti. Unde et bene dicitur: Formans lucem, et creans tenebras: quia cum per flagella exterius doloris tenebræ creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum hæc quæ bene sunt condita, sed male concupita, in ea quæ nobis mala sunt, flagella vertuntur. »


Versus 8: RORATE (Forerius, defluite), CŒLI, DESUPER. — Syrus vertit: Jucundamini, cæli, desuper, et nubes rorent justitiam: aperiatur terra, et multiplicetur salus; Arabicus Antiochenus: Gratiam præsta, ...

8. RORATE (Forerius, defluite), CŒLI, DESUPER. — Syrus vertit: Jucundamini, cæli, desuper, et nubes rorent justitiam: aperiatur terra, et multiplicetur salus; Arabicus Antiochenus: Gratiam præsta, o cælum! desursum, et tu, o nubes, quæ spargis justitiam! gaudeat terra, et multiplicetur veritas; Arabicus Alexandrinus: Gratiam præsta, o cælum! desuper, et nubes spargat justitiam: aperiatur terra, et multiplicetur salus. S. Thomas, Lyranus, Forerius, hæc ad litteram accipiunt de Cyro, allegorice de Christo. Ad Cyrum enim quasi ad rorem cœlestem anhelabant Judæi in Babylone captivi. Rursum Cyrus, ait Lyranus, comparatur hic pluviæ cœlesti, et germinanti terræ, quia Astyages, teste Herodoto, lib. I, avus Cyri, vidit in somnis ex corpore filiæ suæ, quæ fuit mater Cyri, prodire vitem, cujus palmites totam obumbrabant Asiam: quod divini interpretati sunt, ex ea nasciturum filium, qui toti Asiæ dominaretur. Verum augustiora hic dicuntur quam ut Cyro conveniant.

Dico ergo Prophetam de more cum in Cyro videret imaginem Christi, mox ad eum assiliare: Christus enim ejus erat amor, scopus, desiderium. Unde hic in ardens ejus votum erumpit. Sic cap. XVI, vers. 1, subito avolavit ad eum dicens: « Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ. » Vide Canon. V. Quare hæc de Christo ad litteram accipienda sunt, et claudenda parenthesi, quæ totum hunc versum a præcedentibus et sequentibus, ubi continua est prophetia de Cyro, separet. Ita communiter Patres. Unde S. Augustinus, lib. De Quinque hæres. cap. IV, censet hæc tam plane et aperte dicta esse de incarnatione Christi, ut interpretatione non egeant.

Notat Concilium Hispalense, Canon. XIII, hisce Isaiæ verbis significari utramque in Christo naturam, scilicet divinam, cum ait: « Rorate, cœli, desuper; » humanam, cum ait: « Aperiatur terra, et germinet Salvatorem. » Sicut enim Spiritus Sanctus vocatur pluvia et ros, sic et Filius. Ut Psalm. LXXI, 6: « Descendet sicut pluvia in vellus. » Cujus symbolum fuit ros descendens in vellus Gedeonis, Judic. VI, 37. Ita Sanchez.

Secundo, rectius et germanius, utrumque hoc hemistichium accipias de humana Christi generatione et natura: de hac enim omnis hic Prophetæ est sermo. Christus enim, qua homo, fuit germen cœli, quia ex rore cœlesti, id est ex Spiritu Sancto, conceptus fuit; et germen terræ, quia ex beata Virgine formatus et natus. Unde Vatablus sic exponit: « Rorate, cœli, desuper, » id est descendat Spiritus Sanctus in Virginem, eamque irroret et fecundet, ut pariat Justum et Salvatorem. Rursum in Christi nativitate et adventu, ait Forerius: « Misericordia et veritas obviaverunt sibi: justitia et pax osculatæ » se mutuo « sunt: veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit: » quia dona cœlestia in terris germinarunt. Et cum per totum orbem melliflui facti sunt cœli, tota terra repleta est misericordia Domini. Itaque divitiæ cœlestes effectæ sunt et terrestres, terraque et cœlum, in unum quasi agrum et germen redacta sunt.

Denique nota rorate. Apte enim ortus Christi comparatur rori. Primo, quia roris ortus latens est et occultus: ita arcana fuit generatio Christi. Secundo, ros qui non est aliud quam purus et subtilis vapor, resolutus in aquam, symbolum est virginitatis et virginei partus. Tertio, ros noctu oritur: ita Christus noctu natus est. « Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus de cœlo a regalibus sedibus, etc., in terram prosilivit, » Sap. cap. XVIII, 14. Quarto, ros suavem auram et halitum vitalem aspirat animantibus, omnibusque viventibus, iisque mitigat æstum: ita Christus halitum vitæ nobis afflat, eoque ardorem concupiscentiæ temperat. Quinto, ros est aereæ et cœlestis naturæ, adeoque si ovum vacuum, puta corticem ovi exsucci, rore impleas, et baculo apponas, apteque accommodes, sole incalescente, ascendet ad baculi culmen. Ros enim sursum fertur, præsertim si calore excitetur, et ex parte in vaporem vertatur. Ita Christus cœlestis est naturæ, æque ac vitæ, suosque asseclas facit cœlestes. « Primus homo, ait Apostolus I Cor. XV, 47, de terra, terrenus: secundus homo de cœlo, cœlestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis cœlestis, tales et cœlestes. Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cœlestis. »

Sexto, ros pinguis est, pinguemque et quasi oleatum succum germinibus, seminibus et plantis instillat, itaque eas impinguat, incrassat et fecundat: ita Christus rore gratiæ irrorans mundum, eum fecundavit, ut proferret virtutes, æque ac Sanctos in omni virtutis et sanctitatis genere, puta, illustres Martyres, Confessores, Episcopos, Religiosos, virgines, viduas, conjugatos, eosque cujuslibet status, sortis et generis. Septimo, ros condensatus fit manna, quod suave est ad cibum, et efficax ad medicinam: ita Christus in Eucharistia se dedit nobis in cibum, estque ipse manna, hoc est, « panis de cœlo descendens, » cujus virtute non tantum vivimus, et tentationibus resistimus, sed et resurgemus in vitam æternam, Joan. VI, 55. Vide dicta de manna, Exodi XVI. Octavo, ros in concham apertam illapsus, cum vi cœlesti, præsertim fulminis, afflatur et constringitur, fit unio sive margarita, teste Plinio, lib. IX, XXXIII et aliis: ita Christi deitas in concham uteri virginalis illapsa, ex eoque sibi corpus humanum efformans, illudque vi divina per inoperantem Spiritum Sanctum sibi uniens, efformavit pulcherrimam margaritam, et pretiosissimam unionem, puta Christum hominem et Deum.

Denique, ros est melleus, adeoque mel non est aliud quam roris medulla, ejusque succus prædulcis et subtilis, qui herbis, flosculis et terræ solo excipitur, atque ab apibus colligitur. Ita Aristoteles, lib. V Histor. Animal. cap. XXII, docet apes favos construere e floribus, ceram ex arborum lacryma effingere, mella ex rore aeris colligere. Quod enim apes non faciant mel, uti putat Seneca, sed confectum in aere asportent, probant Aristoteles, Plinius et nostri Conimbricenses, tract. 7 in Meteora, cap. IX, tum ex eo quod uno aut altero die cellas apum melle repletas inveniunt apiarii: tam brevi enim tempore tantum mellis conficere non possunt apes; tum ex eo quod in autumno apes mel sibi detractum, non reparant, cum tamen illo etiam tempore flores suppetant. Secus est de bombycibus, quas videmus byssum conficere, sed lente post diutinam foliorum mori comestionem, concoctionem et alterationem, ut tertio colorem mutent, tandemque flavescant: tunc enim flavæ byssi fila e visceribus nendo (miro naturæ, imo Dei opere) sensim educunt. Hoc in apibus non videmus: colligunt ergo illæ mel, id est roris medullam, non conficiunt. Pari modo, quid est Jesus, nisi roris cœli medulla, hoc est: « Mel in ore, melos in aure, jubilus in corde? » ait S. Bernardus.

ET NUBES PLUANT JUSTUM. — Hebraice justitiam, id est justum, puta Christum, qui justissimus est, ipsaque quasi justitia, quam proinde secum mundo afferet. Unde sequitur: « Ego Dominus creavi eum. » Significat Propheta incarnationem Christi non aliud fore, quam nubium et cœlorum, imo universi orbis lætitiam et jubilum.

APERIATUR TERRA, ET GERMINET SALVATOREM, — q. d. Utinam terra producat, et in lucem proferat Salvatorem! Nam et terra in hoc opere nativitatis Christi tam mirabili præbitura erat suam operam: Christus enim nasciturus quidem erat cœlitus, sed in terris. Ita Adamus. Hic sensus est genuinus: sic enim terra hic simpliciter et generice sumitur. Terra enim præbuit materiam corpori, ut Christus nasceretur. Secundo, terra hæc est B. Virgo, quæ rorem Spiritus Sancti excipiens, concepit et germinavit Salvatorem. Nulla enim alia terra id præstitit, aut præstare potuit. Ita communiter Patres. Primus ergo Adam ex virgine terra, id est vili limo, formatus est; secundus vero Adam ex purissimo sanctissimæ Virginis sanguine corpus sibi aptavit.

Dices: Quomodo B. Virgo, quæ semper mansit virgo, id est clauso utero, dici potest aperta? Respondeo, esse metalepsin: « Aperiatur, » id est instar aperientis proferat et producat. Terra enim naturaliter germinare, et germen producere nequit, nisi vi seminis erumpentis et germinantis findatur et aperiatur, itaque germini emergenti cedat et det locum. Simili metalepsi dicitur cap. LXIV, 1: « Utinam dirumperes cœlos, et descenderes! » Corpus enim si cœlo naturaliter descenderet, deberet rumpere cœlos; sed Deus qui spiritus est, in suo descensu non eget cœlorum diruptione.

Secundo, respondet Sanchez τό aperiatur significare hic tempus vernum, hoc enim apertum vocamus: quia tunc ea quæ in hieme frigoribus fuerunt contracta, laxantur, intepescunt et solvuntur. De quo Ovidius: Aprilem memorant ab aperto tempore dictum. q. d. Adam et Eva suo peccato, hiemem et rigorem virtutum ac lætitiæ induxerunt mundo. Duravit hæc hiems et frigus usque ad B. Virginem, quæ ver spiritale et virgineum mundo induxit, cum ipsa quasi lilium convallium, non ex humano semine, sed ex irroratione Spiritus Sancti germinavit Salvatorem. Hoc est quod dicitur Cant. II, 12: « Vox turturis audita est in terra nostra: ficus protulit grossos suos, vineæ florentes dederunt odorem suum. »

Tertio, Origenes, Tertullianus, S. Hieronymus, Epiphanius, Nyssenus et Ambrosius dicunt solum Christum aperuisse uterum matris, id est ex eo clauso natum esse ac prodiisse, perinde ac si fuisset apertus: ipsi enim fuit pervius et penetrabilis, sicut nobis pervia sunt, quæ aperta sunt. Itaque censent solum Christum designari ista lege, Exodi cap. XIII, 12: « Separabis omne quod aperit vulvam Domino. » Vide ibi dicta. Est catachresis. Similis est, cum dicimus Christum sua morte aperuisse nobis cœlum antea clausum, quia fecit illud nobis pervium et penetrabile. Sic Hispani et Lusitani dicuntur nobis aperuisse Indias et insulas novi orbis, quia primi navibus suis eo penetrarunt, et ostenderunt iter pervium.

Ex Hebræo potest aliter verti. Primo sic: Aperiatur terra, et fructificent, seu germinent, salus et justitia. Secundo sic: Aperiatur terra, et germinent (scilicet cœli et terra) salutem, et justitia succrescat simul. Ita Forerius. ET JUSTITIA ORIATUR SIMUL. — Alludit, imo pene ad verbum citat illud Davidis, Psalm. LXXI, 6: « Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Orietur in diebus ejus justitia, » q. d. Ab Adamo usque ad Christum, terra germinavit spinas et tribulos peccatorum; veniat ergo Christus justificator, ut cum eo germinet justitia ac justi, Apostoli, Martyres, Confessores, Virgines, etc.

Potest, secundo, sic verti: Aperiatur terra, et fructum edant (cœli et terra) salutarem et justitiam, quas progerminare simul faciet, id est quas Virgo est simul productura cum Christo, inquit Vatablus. Quod nota contra hæreticos qui nos subsannant cum dicimus B. Virginem contrivisse caput serpentis, salutem peperisse, cum eam salutamus: « Salve, Regina, Mater misericordiæ, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. »

EGO DOMINUS CREAVI EUM. — « Creavi, » id est creabo. Est vox Dei, Isaiæ votis respondentis, q. d. Quod tu adeo optas, o Isaia! æque ac terra arida et sitiens optat e cœlo pluviam, hoc ego suo tempore præstabo et creabo, id est producam hunc justum: meum enim donum ac beneficium est, ejus adventus et nativitas, q. d. Si ego sum qui Christum promitto, formo et creo, ut vos a peccato et diabolo liberet, uti tu ipse, me obsecrando pro ejus adventu, fateris; mihi ergo

totum hoc ejus negotium committendum est, ad me spectat designare tempus, quo nasci et prodire debeat. Unde sequitur: « Væ qui contradicit fictori suo. » Secundo, aptius Sanchez et alii hæc referunt ad Cyrum, quasi ad eum, post suum suspirium parenthesi interceptum, redeat hic Propheta. Sic enim hæc cum præcedentibus apte et plane connexa, optime cohærent, æque ac cum sequentibus. Nam explicans τό ego creavi eum, subdit vers. 13: « Ego suscitavi eum: ipse ædificabit civitatem meam (Jerusalem), et captivitatem meam dimittet. » Quæ verba proprie soli Cyro conveniunt, sed ita ut Cyrus esset typus Christi.


Versus 9: VÆ QUI CONTRADICIT FICTORI SUO, TESTA DE SAMIIS TERRÆ, — q. d. Væ testæ contendenti cum suo figulo, ac dicenti: Cur me sic, et non sic formasti? illam enim mox confringeret et contereret figulus...

9. VÆ QUI CONTRADICIT FICTORI SUO, TESTA DE SAMIIS TERRÆ, — q. d. Væ testæ contendenti cum suo figulo, ac dicenti: Cur me sic, et non sic formasti? illam enim mox confringeret et contereret figulus. Pari modo homo plasmatus a Deo et quasi testa Dei, contendens cum eo, mereretur ab eo conteri et annihilari. Hæc spectant ad τό Ego Dominus, faciens pacem, et creans malum. Increpat enim murmuratores dicentes: Cur, Domine, patribus nostris pacem dedisti, æque ac aliis gentibus, nobis autem sæculum miserum et malum captivitatis in Babylone creasti? Rursum, cur Cyrum hominem infidelem et impium ita prosperas, constituisque nostrum liberatorem et ducem? Cur non mittis nobis alterum Mosen, Josue, Gedeonem, etc., uti misisti patribus ex ipso eorum semine et stirpe? De Cyro enim hucusque fuit sermo. Unde et de Cyro respondet Deus, vers. 13: « Ego suscitavi eum, etc., ipse ædificabit civitatem, » etc. Hos retundit Deus, q. d. Quis tu es, qui mihi obstrepas? tu, inquam, qui es in manu mea, qua te instar figuli formavi, quasi testa e samiis terræ, id est ex vasis luteis, ex terra effictis? Samia enim vasa vocantur testea, a Samo insula, in qua hæc fiebant pulcherrima, ob argillam, quæ ibi est præstantissima, firmissima et durissima, adeo ut ex ea acuti fiant cultri, teste Plinio lib. XXXV, cap. XII. Unde et Agathocles, rex Siciliæ, cœnabat in vasis Samiis, ut meminisset semper se esse figuli filium. Simili luti et argillæ similitudine utitur Apostolus, Rom. IX, 20, retunditque eos qui Deo, ob sortem status et gratiæ sibi datæ, obmurmurant. Idem facit Deus per Jeremiam, cap. XVIII, 6. Vide ibi dicta.

Hebraice est, testa de testis terræ, q. d. Testa lutea et terrea, non ærea, testa una ex grege testarum, testa vilissima. Potest, secundo, ex Hebræo cum Forerio et Vatablo verti: Væ litiganti cum plaste suo, testæ cum fictoribus, vel figulis terræ; ut idem dicat posteriori hemistichio, quod dixit priori. Tertio, Septuaginta et Theodotion pro testa de samiis terræ, vertunt, qui arant arantes terram. Hebræum enim חרש charas, si punctetur ש in dextero cornu, significat arare; sin in sinistro, aliisque punctis legas חרש cheres, significat testam. Hoc Procopius ita exponit per modum unius, q. d. Deus: Ego populum in aliam formam refinxi, qui terræ incolas instar agrorum exerceo, aro et subigo. Videte ergo ne dispositioni providentiæ meæ reluctemini, non magis quam lutum figulo. Leo Castrius vero vertit, aratrum arantibus, ut sit alia similitudo, sed idem significans quod prior, testa figulo, q. d. Numquid contendet aratrum cum aratore, eique dicet: Cur me, postquam arasti et seminasti, seponis et abjicis? cur non semper me uteris, et aras? Ita ex S. Ambrosio Castrius. Unde Septuaginta vertunt: Numquid arans tota die arabit?

NUMQUID DICET LUTUM FIGULO SUO: QUID FACIS, ET OPUS TUUM ABSQUE MANIBUS EST? — id est opus tuum caret ansis suis. Ansæ enim vasi sunt, quod manus homini. Secundo, q. d. Opus tuum impolitum est et informe, ac si pedibus, non manibus esset elaboratum. Et sic major est blasphemia.


Versus 10: Væ qui dicit patri: Quid generas? — Alia similitudine murmuratores coarguit, q. d. Stultus et contumeliosus foret filius, dignusque perire et perdi, qui diceret patri suo: Cur me deformem, cæcu...

10. Væ qui dicit patri: Quid generas? — Alia similitudine murmuratores coarguit, q. d. Stultus et contumeliosus foret filius, dignusque perire et perdi, qui diceret patri suo: Cur me deformem, cæcum, claudum, stupidum, id est ignobilem, pauperem, infortunatum, et non pulchrum, integrum, ingeniosum, nobilem, divitem et fortunatum genuisti? Et ut Forerius: Cur me fecundum, multaque prole, quam alere non valeo, onustum effecisti? aut si in ipsa generatione modum ei præscriberet: Volo ut me talem et talem, non autem talem generes. Multo magis talis est, qui Deo Patri cœlesti de sua sorte sibi ab eo data, obstrepit et obmurmurat, aut modum præscribit, ut in futurum talem et talem sibi sortem, non aliam concedat. Simili enim modo queritur Jeremias, cap. XV, vers. 10: « Væ mihi, mater mea! quare genuisti me, virum rixæ, virum discordiæ? »

Symbolice S. Hieronymus de Christo hæc explicat, q. d. Væ qui dicis Patri omnipotenti: Quare tu generas Filium? quique dicis B. Virgini: Quid parturis? An Deum? at Deus æternus est, non gignitur in tempore. An hominem? ut quid ergo Θεοτόκος, id est Dei mater, appellaris? uti blasphemabat Nestorius, quasi ejus et similium hæc sint verba. Unde allegorice S. Cyrillus hæc refert ad Nicodemum, et similes, qui audientes a Christo, oportere quemque per baptismum renasci, dicebant: « Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci? » Joan. III, 4.


Versus 11: HÆC DICIT DOMINUS SANCTUS ISRAEL, PLASTES EJUS, — scilicet Israelis. Hic dat apodosin, id est redditionem similitudinis, applicando eam Deo, q. d. Israel lutum vel argilla est, Deus plastes siv...

11. HÆC DICIT DOMINUS SANCTUS ISRAEL, PLASTES EJUS, — scilicet Israelis. Hic dat apodosin, id est redditionem similitudinis, applicando eam Deo, q. d. Israel lutum vel argilla est, Deus plastes sive figulus: Israel filius est, Deus Pater: non est ergo quod Israelitæ obstrepant et litigent cum Deo, ac quasi ei non sint curæ, conquerantur. Taceant ut argilla: subditi sint velut morigeri et prudentes filii, hæc est eorum sors: meum est illis providere, resque eorum tristes, æque ac lætas disponere. Attamen ut immensam meam in vos, o Israelitæ! benignitatem ostendam, concedo vobis id, quod non auderet testa in figulum, filius in patrem. Quocirca « ventura interrogate me, super filios meos, » quid videlicet de vobis, qui estis filii mei, deque vestra captivitate proroganda, vel solvenda, decreverim, quidque vobis eventurum sit: « Et super opus manuum mearum, » quod estis vos, « mandate mihi, » id est ab Isaia, meisque Prophetis sciscitamini et postulate, ut vobis dicant quæ futura sint et facienda a me; quod idola nequaquam possunt. Identidem enim redit ad divinationem futurorum, ex eaque cum idolis de divinitate disceptans vincit et triumphat. Ita Sanchez. Rursum « opus » hoc Dei sunt, cœli, stellæ, terra, homines. Unde sequitur: « Ego feci terram. »

Aliter S. Hieronymus et Forerius qui putant hæc per ironiam irrisorie dici, q. d. ait S. Hieronymus: Interroget me testa, et futurorum secreta inquirat, et præcipiat mihi, quomodo adoptivos filios, qui in meum Filium credituri sunt, regere debeam, q. d. Estne vestrum mihi mandare, quid facere, quomodo filios meos regere debeam? q. d. Minime.


Versus 12: Ego feci terram. — Hic opus suum, cujus est plastes, explicat Deus, ejusque quasi rationem murmurantibus assignat. ET OMNI MILITIÆ EORUM MANDAVI, — q. d. Astra, quæ Gentiles colunt ut deos, mih...

12. Ego feci terram. — Hic opus suum, cujus est plastes, explicat Deus, ejusque quasi rationem murmurantibus assignat. ET OMNI MILITIÆ EORUM MANDAVI, — q. d. Astra, quæ Gentiles colunt ut deos, mihi subsunt, ego eis mando, id est ea dispono et ordino.


Versus 13: Ego suscitavi eum ad justitiam. — Per eum S. Hieronymus, Procopius, Eusebius, lib. V Demonstr. cap. IV, Epiphanius, Hilarius, Origenes, Haymo, et ex eis Leo Castrius intelligunt Christum: S. Th...

13. Ego suscitavi eum ad justitiam. — Per eum S. Hieronymus, Procopius, Eusebius, lib. V Demonstr. cap. IV, Epiphanius, Hilarius, Origenes, Haymo, et ex eis Leo Castrius intelligunt Christum: S. Thomas vero, Hugo, Forerius et Sanchez Cyrum. Utrumque verum est: miscet enim hic typum cum antitypo, agitque de Cyro, quasi de typo Christi. Unde quædam dicit quæ magis Cyro, quædam quæ magis Christo competunt. « Ad justitiam, » ut scilicet Cyrus juste puniret tyrannos Chaldæos, et fideles Hebræos ab eorum tyrannide liberaret. Ex Hebræo verti potest, in justitia, id est ex mera mea bonitate, nullis provocatus meritis vestris, sed tantum quia ego justus sum et sanctus, dabo vobis Cyrum liberatorem. Secundo, Forerius: Justitia, ait, hic accipi potest pro ipsa ratione divinorum consiliorum, quæ æquitatis est plenissima, estque ipsa amussis et regula omnium quæ juste fiunt, q. d. Excitavi Cyrum summa cum justitia et æquitate, pensatis omnibus, quæ in tam ardua re erant pensanda, habitaque ratione et causarum, et effectuum, et temporis, et loci. Non est ergo quod quis hic murmuret dicendo: Quare Cyrum Gentilem, non Hebræum, vel fidelem aliquem misisti, qui nos Babylone liberaret? aut, quare tam tarde eum misisti, aut isto tempore potius quam illo? Sed agnoscant omnes et laudent meam sapientiam, æquitatem et clementiam. Jam sub Cyro respicit Christum, quem a Deo excitatum esse ad justitiam toto orbe propagandam, clarum est.

IPSE ÆDIFICABIT CIVITATEM MEAM (Jerusalem) ET CAPTIVITATEM MEAM (id est captivum populum meum, scilicet Judæos) DIMITTET, — gratis et sine lytro. Id fecisse Cyrum per suum mandatum et edictum patet I Esdræ I, 3. Unde patet hunc locum ad litteram intelligendum esse de Cyro, ita tamen ut in Cyro altius quid spectarit Propheta, scilicet Christum, qui civitatem, id est Ecclesiam, ædificavit, et solvit captivitatem generis humani, non pretio, sed gratis, imo solvendo et dependendo per se lytrum nostrum, puta sanguinem suum. Ita Patres paulo ante citati.


Versus 14: LABOR ÆGYPTI, ET NEGOTIATIO ÆTHIOPIÆ, ET SABAIM VIRI SUBLIMES AD TE TRANSIBUNT, ET TUI ERUNT. — Hugo et Vatablus hæc ad Israel, sive ad Judæam referunt, q. d. Ægyptii, Æthiopes et Sabæi vidente...

14. LABOR ÆGYPTI, ET NEGOTIATIO ÆTHIOPIÆ, ET SABAIM VIRI SUBLIMES AD TE TRANSIBUNT, ET TUI ERUNT. — Hugo et Vatablus hæc ad Israel, sive ad Judæam referunt, q. d. Ægyptii, Æthiopes et Sabæi videntes, o Israel! te prosperari et benedici a Deo, tecum fœdus inibunt, imo multi ex eis tuam religionem capessent. Aut, ut Vatablus, sensus est, q. d. Israelitæ potientur opibus Ægyptiorum, Æthiopum et Sabæorum, cum videlicet Deus ad mœnia Jerusalem cædet per Angelum castra Sennacherib et Assyriorum: hæc enim constabant supradictis, utpote jam subactis, hæcque jam habebant spolia Ægypti, Æthiopiæ et Sabæææ, quæ ibidem rapuerant, quæ jam ab iisdem capient Judæi. Verum hic sensus, uti frigidus, et incertus est ac dubius, ita textui non cohæret. Non enim de Israel, sed de Cyro hactenus egit Propheta.

Dico ergo, ad litteram sermo est de Cyro cujus victorias obiter perstringit; sed sub eo intelligit Christum Christique victorias, q. d. Cyrus debellabit Ægyptum, Æthiopiam ejusque primariam provinciam, puta Sabæam, sive Abyssiniam; hæque provinciæ Cyro Babylonis et monarchiæ Chaldæorum eversori se dedent. Ita enim factum esse docet Xenophon, lib. VII Cyripædiæ, et lib. VIII, ubi Cyri regnum terminat ab Oriente mari Rubro, ab Occidente Ægypto, a Meridie Æthiopia, ab Aquilone Ponte Euxino. Porro de Cyro dicitur: « Tantum in te est Deus. » Sicut dicitur cap. X, vers. 5, indignatio Dei fuisse in manu et virga Assur, cum per eum percussit et punivit Judæos aliasque gentes. Pari enim modo Deus agebat Cyrum ad excidium Babylonis, et ad Judæorum liberationem; unde subdit:


Versus 15: Vere tu es Deus absconditus, — qui nimirum abscondis te in Cyro homine impio, idololatra et tyranno, quique sic occulte per eum operaris, et bellas, ut non tu, sed ipse tantum bellare videatur....

15. Vere tu es Deus absconditus, — qui nimirum abscondis te in Cyro homine impio, idololatra et tyranno, quique sic occulte per eum operaris, et bellas, ut non tu, sed ipse tantum bellare videatur. Unde Xenophon aliique historici, Cyri victorias ejus virtuti tribuunt; hoc est quod Isaias dixit vers. 5: « Accinxi te, et non cognovisti me. » Ita Didacus Alvarez, Pintus et Sanchez, qui moraliter apte hinc colligit, Deo tribuenda esse, quæ bene a prælato, vel magistratu, etiam infideli et impio (qualis fuit Cyrus) gesta sunt. Rursum Deum uti subinde instrumentis indignis, qualis fuit Cyrus, propter, et ad bonum suorum fidelium.

Sic, ut ait S. Chrysostomus, hom. 3 in epist. ad Coloss.: « Deus ad Cain loqui dignatus est, propter Abel; diabolo, propter Job; Pharaoni, propter Joseph; Nabuchodonosori, propter Danielem; Baltassari, propter eumdem. Et Magi quoque revelationem consecuti sunt; et Caiphas cum esset occisor Christi et indignus, prophetavit, propter sacerdotii dignitatem. » Denique hinc colligit Sanchez subditos etiam impiis prælatis obedire debere, ac cogitare, quod in iis loquatur, imperet et gubernet Deus. Imo addit S. Gregorius, lib. II Moral. cap. VI, diaboli potestatem nunquam esse injustam, licet voluntas semper iniqua sit: « Quia a semetipso, ait, voluntatem habet, sed a Domino potestatem. »

Verum potius hæc accipienda sunt de Christo, quem sub Cyro intelligit, et quasi in imagine repræsentat. Illi enim, non Cyro, competit proprie et plene id quod sequitur: « Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus. » Ita S. Hieronymus, Procopius, Theodoretus, Cyrillus, Eusebius, lib. V Demonstr. cap. IV; Hilarius, lib. IV De Trinit., et alii passim. Sensus ergo est: « Labor Ægypti, » etc., hoc est, opes partæ labore Ægyptiorum, Æthiopum et Sabæorum, id est quorumvis Gentilium, etiam remotissimorum, tibi, o Christe! servient, totus orbis tibi se subdet, quasi bello victus, et vinctus spiritu gratiæ et charitatis. Gentes enim a Christo et Apostolis conversæ, omnia sua cum fide Christo Domino obtulerunt, ut veluti captivi Apostolorum viderentur. Nam seipsos tradebant primi illi Christiani, et corpora, et animas, et omnia, adeoque oculos, si fieri potuisset, eruissent, ait S. Paulus, Galat. IV, 15, ad promovendam Christi et Apostolorum ejus gratiam et gloriam.

Potest, secundo, metor emice sic explicari: « Labor Ægypti, » id est laboriosi Ægyptii, et negotiosi Æthiopes, puta divites ex labore et agricultura, æque ac ex mercimoniis et industria: hi, inquam, cum suis opibus et mercibus « ad te, o Christe! transibunt, » deserentes suam religionem suosque deos, tibique credent, te colent et adorabunt, « vincti manicis, » quasi bello subacti, victique et in triumphum ducti. Significat hæc phrasis omnimodam, sed spontaneam subjectionem: quod indicant verba sequentia, incurvationis, supplicationis, sive interpellationis, item libera confessio et gratulatio eorum, dicentium Christo: « Tantum in te est Deus. » Manicæ ergo hæ fuit potens et efficax gratia, et impulsus Spiritus Sancti, « cujus vincula adamante sunt fortiora, » ait S. Ambrosius in Psalm. XXXVII, post principium. Ita et S. Hieronymus, aliique Patres jam citati, inter quos S. Hilarius: « Talis, inquit, erat Paulus vinctus propter Christum, qui proinde, Ephes. III, 1; Philip. I, 13, et alibi, in vinculis hisce suis gloriatur. »

TANTUM IN TE EST DEUS. — Vatablus vertit: Revera in te est Deus, præter quem nullus est alius. Hoc est, certe in te, o Cyre! est Deus, qui pugnat et vincit, extra quem non est alius Deus, q. d. Non est Cyrus qui Babylonem evertit, qui salvat Israel; sed est Deus, qui dexteram dirigit ad feriendum Chaldæos et liberandum Hebræos. Unde hoc opere Dei peracto infelix fuit, tertioque post anno a femina Thomyri, cum toto exercitu cæsus est; æque ac Sennacherib peracta vindicta Dei, cæsus est ab Angelo; Vespasianus ac Titus, peracto Judææ excidio, ad quod a Deo dirigebantur, paulo post infeliciter uterque periit. Ita Sanchez, Alvarez, Pintus et Vatablus.

Verum proprie hæc soli Christo competunt. Primo enim in Christo, qua Deus est, est tota divinitas æque ac SS. Trinitas. Pater enim (uti et Spiritus Sanctus) est in Filio per circuminsessionem illam divinam SS. Trinitatis, ut Theologi vocant; hanc enim significat Christus, cum ait Joan. XIV, 9: « Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Non creditis, quia ego in Patre, et Pater in me est? » q. d. ait Cyrillus, Doctrina et opera mea habeo a Patre, et cum Patre communia: ergo et naturam ac divinitatem. Significatur ergo his Christi verbis intima et perfecta inhabitatio unius personæ SS. Trinitatis in alia, et e converso, quam Damascenus, lib. I De Fide, cap. XI, vocat περιχώρησιν, et ex illo Scholastici, circuminsessionem.

De quo mysterio disputat S. Augustinus, lib. VI De Trinit. cap. ultim., Hilarius, lib. IV De Trinit., Ambrosius, in cap. XIII epist. ad Corinth.: « Singula, ait Augustinus, sunt in singulis (personis), et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia. » Quocirca ex hoc loco et similibus Scholastici, et nominatim Franciscus Suarez, lib. IV De Trinitate, in fine, docte contra Durandum et Henricum docet, hanc circuminsessionem esse in SS. Trinitate non tantum quoad essentiam divinam, sed etiam quoad personas ipsas, idque magis proprie: esto ejus fundamentum sit ipsa essentia, quæ in tribus personis est una et eadem. Itaque in essentia proprie est unitas et identitas, non circuminsessio sive περιχώρησις. Quare non recte Budæus, et ex eo Henricus Stephanus, in Lexico περιχώρησιν, apud Damascenum loco citato interpretantur ἑνότητα, id est unitatem. Aliud est enim περιχώρησις, id est circuminsessio, aliud unitas, ut patet ex terminis. Hæc ergo circuminsessio non est aliud, quam intima præsentia unius personæ ad aliam, cujus radix et quasi causa est ipsa earumdem immensitas. Cum enim ipsæ in se sint immensæ, inde necessario sequitur, ut sint intime in se invicem non tantum secundum essentiam, sed etiam secundum proprias relationes. Unde sicut habent immensam rationem essentiæ quam includunt, ita ex eadem radice habent, ut sint intime in se invicem, etiam secundum proprias relationes.

Quamobrem circuminsessio hæc est mutua præsentia, et quasi penetratio, hoc est, inexistentia et inhabitatio unius personæ in alia. Hoc est quod ait S. Athanasius in Expositione fidei: « Spiritus Sanctus semper est in manibus Patris et Filii. » Et Damascenus, lib. I De Fide, cap. X, hac de causa Spiritum Sanctum vocat « inseparabilem et indigressibilem a Patre et Filio. » Et cap. IX, processionem unius personæ comparat luci mananti ab igne: « Quia, inquit, lux ab igne gignitur, et ab igne non separatur, sed semper in eo est. » Et Fulgentius, lib. De Fide ad Petr. cap. I: « Per hanc unitatem essentiæ, inquit, totus Pater in Filio et Spiritu Sancto est, totus Filius in Patre et Spiritu Sancto est, et totus Spiritus Sanctus in Patre et Filio. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est. » Idipsum canimus in hymno ad Laudes feriæ secundæ: « In Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater. » Causa est, personarum divinarum tum immensitas, ut dixi, tum summa connexio, et intima conjunctio, quæ oritur ex una eademque numero essentia. Ex ea enim fit ut Personæ divinæ ad invicem sint inseparabiles; conjunctissimæ et intimæ: inde fit ut sibi invicem inexistant.

Ita de Christo qua Deus est, hunc Isaiæ locum explicant S. Hieronymus, S. Ambrosius, lib. I De Fide, cap. II, et Athanasius, lib. De Assumptione hominis. Dices: Falsum est, quod tantum in Filio sit Deus: nam est etiam in Patre et Spiritu Sancto. Respondeo, vox tantum solum excludit idola, Angelos aliaque entia. Nam regula Theologorum est: Cum voces exclusivæ adduntur Personis divinis, in attributis essentialibus, sive communibus tribus personis, eæ tantum excludunt res alias, quæ aliam a Deo habent naturam et essentiam; non autem alias personas divinas: hæ enim cum eamdem habeant essentiam, eadem quoque habent attributa essentialia. Sensus ergo est: Tantum in te, o Christe! est Deus, q. d. Non est alia in mundo divinitas, quam illa quæ est in te, quæ tamen quoque est in Patre et Spiritu Sancto. Vide D. Thomam et Scholasticos, I part., Quæst. XXXI, art. 3 et 4.

Secundo, hæc verba competunt Christo, qua homo est, quia in humanitate Christi, quasi in templo, corporaliter inhabitat divinitas, imo divinitatis plenitudo, ut ait Apostolus Coloss. II, 9. Vide ibi dicta. Ita S. Hieronymus, Procopius, Theodoretus et Cyrillus, lib. I in Joan. cap. XV, Epiphanius, lib. II in hæres. Noëtianorum. Sensus ergo est, q. d. Gentes videntes Christi, Apostolorum, et primorum Christianorum gratiam, virtutes, mores angelicos, sanctamque et divinam conversationem, imo videntes in se ipsis per baptismum et Christianismum tantam fieri morum mutationem, ut ex barbaris, superbis, blasphemis, maledicis, homicidis, rapacibus, gulonibus, libidinosis, etc., per Christi fidem et gratiam fiant humani, humiles, Deum timentes, amabiles, justi, sobrii, casti, etc., obstupescent, dicentque Christo: Vere « tantum in te est Deus. » Felices nos, qui te, imo Deum habemus, non corpora, sed animas transmutantem, et ex bestiis homines, imo Angelos facientem. Hoc ad litteram hodie contingit in Japone, China, Brasilia aliisque Indiæ partibus, uti Nostrorum inde litteræ fidem faciunt.

Notent hoc Christiani Europæi, præsertim Pastores et Ecclesiastici. Si enim hæretici, Judæi aliique infideles viderent in eis eam sanctitatem, mores angelicos, sine avaritia, ambitione, turpitudine, qui fuerunt in Apostolis, suntque hodie in India, sane multi ex eis, quasi manicis vincti, eos sequerentur, exclamarentque: « Vere in vobis est Deus. » Vere in vobis non aliud relucet nisi Deus. « Vos estis semen cui benedixit Dominus. » E contrario scimus, uti Lutheranismo occasionem dedit inscitia et mala vita nonnullorum sacerdotum, ita et hodie ipsos blasphemare, et Ecclesiæ insultare, cum eorum impuram vitam audiunt aut vident, magisque se in sua hæresi et sacerdotum odio obfirmare.

ET NON EST ABSQUE TE DEUS. — Quis enim totum mundum Christo crucifixo ejusque Evangelio tam paradoxo de contemptu honoris, opum, voluptatum, subjicere potuisset, nisi solus Deus! Quis, nisi Deus, animum hominis sic immutare potens est? Quibus viribus sic homo semetipsum, sic effrenes suas passiones domare valeret? Quis sic posset innatam cuique concupiscentiam superare et supprimere? Quis tot simul homines, Angelos, imo Deos quosdam efficere sufficeret nisi Deus? non vobis, o Christe, et Christiani! arma, non exercitus, non eloquentia hanc dignitatem, hanc efficaciam pepererunt. Solus in vobis, in vestro hoc opere, conspicitur Deus vestræ efficaciæ et libertatis auctor. Nulli hæc gloria debetur, nisi Deo. Ita Paulus prædicabat « Christum crucifixum, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut sublimitas, ait, sit virtutis Dei, et non ex nobis. » Ita Forerius.

Hinc Mahomet in Alcorano sumpsit illam suæ fidei, imo perfidiæ professionem, quam Mahometani ad ravim usque inclamant in suis Moskeis sive fanis: « Non est Deus nisi Deus, et Mahomet consiliarius ejus. »

VERE TU ES DEUS ABSCONDITUS. — Hebraice אתה אל מסתתר mistatter, id est abscondens se. Sic primo, vocatur Deus, quia natura sua invisibilis est, fugitque aciem Angelorum æque ac hominum, « et lucem habitat inaccessibilem. » Unde Mosi, Salomoni et aliis passim apparuit tectus nube et caligine. Rursum, « absconditus, » quia non omnibus, sed tantum electis suis Israelitis se patefecit. « Notus in Judæa Deus: in Israel magnum nomen ejus. » Ita Vatablus. Hinc in templis Ægyptiorum inscriptum visebatur hoc Dei emblema: « Ego sum quod fuit, quod est, quodque futurum est; velum meum nemo unquam revelavit. »

Secundo et genuine, « Deus absconditus » appellatur Salvator (ut sequitur), id est Jesus, propter assumpti corporis arcanum sacramentum, ait S. Hieronymus, quo deitas ejus carnis tegumento celatur. Unde Septuaginta vertunt, tu es Deus, et nesciebamus. Ita Hilarius, lib. IV De Trinit., Ambrosius in cap. II ad Roman., Eusebius, lib. V Demonstr. IV; Cyrillus (vel potius Clictovæus Boeterius Parisiensis; ille enim quatuor medios Cyrilli in Joannem libros, qui interciderunt, reparavit), lib. V in Joan. cap. II, in illa verba: « Hunc nescimus unde sit. » Ubi docet Judæos ex hoc loco Isaiæ sumpsisse occasionem dicendi: « Christus cum venerit, nemo scit unde sit. » De Christo enim homine, Cyri antitypo, toto hoc capite agit Propheta. Sensus ergo est, q. d. Sicut in Cyro occulte salutem Judæorum operatus est Deus, et quasi abscondit se: ita multo magis in Christo homine paupere et abjecto, abscondet se deitas, nec oculis videri poterit: sed in operibus emicabit, et ostendet se. Agnoscent enim homines eum esse Deum ex miraculis et salute, quam afferet: erit enim salvator totius orbis. Ex hoc loco clare patet contra Arianos, Christum vere et proprie esse Deum. Unde S. Ambrosius loco jam citato: « Quia, inquit, Filius Dei semper quidem apparuit, latebat autem quis esset; cum post resurrectionem cognoscitur, dicitur ei in confessione: Tu es Deus, et nesciebamus. Et qui putabatur in lege tantum Angelus, et dux exercitus Domini, cum intelligitur Filius esse Dei, dicitur ei cum gratiarum actione: Tu enim es Deus, et nesciebamus. »

Mystice, hæc verba apte conveniunt Eucharistiæ: ibi non tantum deitas, sed et humanitas Christi absconditur sub specie panis et vini: ibi omnes sensus falluntur, excepto auditu: visus videt colorem panis, gustus gustat saporem panis, odor odoratur odorem panis, tactus tangit figuram orbicularem et levitatem panis: solus auditus verum audit, scilicet: « Hoc est corpus meum. » Hic ergo mystice impletur illud Isaaci de Jacobo se pellibus hispidis Esau tegente: « Vox quidem, vox Jacob est; sed manus, manus sunt Esau, » Genes. XXVII, 22. Sic enim hic manus tangit accidentia panis, sed vox est vox Christi, qui falli, aut fallere nequit, aitque: « Hoc est corpus meum. » De Eucharistia ergo vere dicitur: « Tantum in te est Deus, » puta Christus, non panis, non alia substantia. « Vere tu (o Christe in Eucharistia) es Deus absconditus, Deus Israel salvator. » Lates ibi realiter in corpore, anima et deitate: sed agnosceris in virtute et salute, quam Israelitis, id est fidelibus, digne manducantibus affers, dum cor eorum immutas, vitia sanas, passiones sopis, mentem cœlestem facis, eamque divinis subinde consolationibus ita mulces, ut jubilet, dicatque cum S. Monica in S. Communione: « Cor meum, et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. »


Versus 16: CONFUSI SUNT. — Identidem reflectit se Deus, et insurgit contra idololatriam tunc grassantem, q. d. Cum viderint Babylonii, aliæque gentes, quod Baal, sive Bel eorum deus non possit eos tueri, ...

16. CONFUSI SUNT. — Identidem reflectit se Deus, et insurgit contra idololatriam tunc grassantem, q. d. Cum viderint Babylonii, aliæque gentes, quod Baal, sive Bel eorum deus non possit eos tueri, quin a Deo vero per Cyrum devastentur; tunc ipsi cum diis suis, eorumque fabricatoribus, pudefient. Rursum, cum Gentes videbunt Christum absconditam in se deitatem, per miracula, per sanctitatem et charismata Spiritus Sancti prodentem, tunc omnes, qui idola coluerunt et fabricarunt, pudefient; imo ea contemnent, et comburent, atque ad Christi cultum se transferent. Nota: Idola vocantur errores, quia summus error est, quod saxa et ligna præ se ferant se esse deos. Hebraice est צרים tsarim, id est angustiæ. Idola enim, aut potius dæmones, per idola cultorum suorum mentes in mille angustias redigunt, ac in primis perpetuo remorsu conscientiæ, quod Deum creatorem cœli negligant, et pro eo lapides colant, eos lancinant. Ita Forerius, Sanchez, Vatablus et alii. Aliter Adamus, q. d. Scribæ et Pharisæi simul abierunt in confusionem suorum errorum et mendaciorum, quæ spargebant toto orbe, scilicet, Christum non resurrexisse, sed ab Apostolis furto esse sublatum. Contrarium enim patuit, et credidit totus orbis. Verum hic sensus arctior est.


Versus 17: ISRAEL SALVATUS EST IN DOMINO SALUTE ÆTERNA, — q. d. Babyloniis et Gentibus idololatris obvenient pudor et ignominia, tum temporalis per Cyrum, tum æterna per Satanam in gehenna, cujus illa tem...

17. ISRAEL SALVATUS EST IN DOMINO SALUTE ÆTERNA, — q. d. Babyloniis et Gentibus idololatris obvenient pudor et ignominia, tum temporalis per Cyrum, tum æterna per Satanam in gehenna, cujus illa temporalis fuit umbra et praeludium: at veri Israelitæ, id est fideles Christiani, a Christo donabuntur salute et gloria æterna: hinc patet hæc ad Christum, non ad Cyrum pertinere. Salit enim Propheta a typo ad antitypum, et mox ad typum, sive historiam resilit; nam constat salutem quam Judæis attulit Cyrus, non fuisse æternam: imo, paulo post eam, gravissime ab Antiochis aliisque Asiæ regibus, per ducentos annos tempore Machabæorum, afflicti fuerunt; ac non multo post sceptrum perdiderunt, sub Herode et Romanis, atque a Tito tandem excisi sunt.


Versus 18: NESCIERUNT, NEQUE INTELLEXERUNT. — Scilicet plastæ idolorum, quod idola sint saxa, et lapides politi et ornati (nam pigmentis obliti sunt), non autem dii. Unde clare vertit Vatablus: Non sentiu...

18. HÆC DICIT DOMINUS CREANS CŒLOS. — Addit τό creans cœlos, ut innuat cœlos ad hoc creatos esse a Deo, ut in eos ingrediantur, eosque possideant veri Israelitæ; ibique æternam salutem (quam eis hic promisit) consequantur. NON IN VANUM CREAVIT EAM (terram): UT HABITARETUR, FORMAVIT EAM, — q. d. Sicut Deus cœlum creavit fidelibus in præmium, ita terram creavit in stadium, ut scilicet eam incolant homines ad tempus, ibique ita pie et sancte vivant, fortiter dimicando contra peccata; omnesque carnis et diaboli insultus, ut victores in cœlis coronari mereantur. Hoc est quod ait Paulus: « Spectaculum (græce θέατρον, theatrum) facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus, » I Cor. IV, 9.

Porro, oculum conjicit Deus ad terram Judæam, reditque ad Cyrum, q. d. Reducam vos per Cyrum in Judæam: non enim frustra creavi eam, ut esset et maneret deserta, uti jam vobis in Babylone captivis, deserta est; sed ut vos in eam reducerem, sicut primum olim induxi, expulsis Chananæis per Josue.


Versus 19: NON IN ABSCONDITO LOCUTUS SUM IN LOCO TERRÆ TENEBROSO, — q. d. Sibyllæ oracula dabant ex antro, incantatores et magi ex locis subterraneis, ubi consulebant dæmonem, qui male sibi conscius lucif...

19. NON IN ABSCONDITO LOCUTUS SUM IN LOCO TERRÆ TENEBROSO, — q. d. Sibyllæ oracula dabant ex antro, incantatores et magi ex locis subterraneis, ubi consulebant dæmonem, qui male sibi conscius lucifuga est, et princeps tenebrarum, ideoque quærit latibula: at ego non in abscondito, sed in Sina, in montis excelsi vertice, coram omnibus Hebræis, cum fulguribus et tonitruis, clara voce, media luce cum eis fœdus inii, promisique me daturum eis terram Chanaan, si legi meæ obedirent, atque uti promisi, ita et præstiti. Ego ergo sum, qui in Chananæam vos induxi, ego pariter, qui ex Babylone vos eodem reduco. Huc allusit Christus dicens, Joan. XVIII, 20: « Ego palam locutus sum mundo: et in occulto locutus sum nihil. » Impostores enim et hæresiarchæ, qui docent mendacium, latebras quærunt, ibique sua agunt conventicula, uti recte notavit Vincentius Lirinensis in aureo suo libello Contra hæreses.

NON DIXI SEMINI JACOB: FRUSTRA QUÆRITE ME. — Dat hic Deus triplex discrimen inter se et idola. Primum, quod ipse in publico, idola in abscondito respondeant. Secundum, quod frustra colantur: suis enim cultoribus nihil dant præmii; Deus suis cultoribus ampla dat præmia, uti Judæos duxit et reduxit in Chananæam. Tertium, idola et dæmones a suis impura et scelesta exigunt obsequia et cultus; Deus non nisi pura et sancta deposeit, ut sequitur.


Versus 20: PARS EJUS CINIS. — Hebraice, socius cineris est, scilicet idolum, quia, videlicet altera pars trunci, ex quo formatum est, combusta est, et versa in cinerem. Ita Forerius. Jam Vatablus et Judæi...

20. Congregamini, — q. d. Vos igitur omnes qui e Babylone nunc effugitis, et e captivitate evaditis: vos etiam qui a Gentilismo ad Christum convertimini, convenite, et afferte si quid habetis, quod iis, quæ dixi, opponatis pro causa idolorum: si quid in Babylone, aut Gentilismo vidistis vel audistis, quod ea esse deos ostenderet, si quid opis aut numinis ab iis experti estis, promite. Sed frustra hæc propono: scio enim omnes vos mecum dicturos: NESCIERUNT (id est, cæci et stolidi sunt omnes idololatræ) QUI LEVANT LIGNUM (ita legendum cum Romanis et Hebræis non signum) SCULPTURÆ SUÆ (id est qui erigunt idolum ligneum a se sculptum, illudque colunt), ET ROGANT (et invocant) DEUM NON SALVANTEM. — Quomodo enim alios salvet et erigat, qui seipsum erigere et salvare nequit? Ita S. Hieronymus, Cyrillus, S. Thomas, Adamus, Forerius et alii.


Versus 21: MEMENTO HORUM, JACOB ET ISRAEL. — Vide, o popule fidelis! idolorum et idololatrarum cæcitatem, ne eos sequaris; sed me solum verum Deum colas, qui te creavi, quique deleo peccata tua, tam facil...

21. ANNUNTIATE, ET VENITE, ET CONSILIAMINI SIMUL, — q. d. Jungite colloquia, cœtus et consilia, ut quod uni non occurrit, alter suggerat pro deitate idolorum, ac in primis hoc inter vos agitate: quis prædixit Judæos Babylone per Cyrum liberandos, idque reipsa præstitit? atque homines e captivitate diaboli per Christum liberandos, idque pari fidelitate suo tempore præstabit? Quis, inquam, nisi ego, quem colit Israel? Clarum ergo est, quod non sit alius Deus sanctus et salvator, quam ego. Quocirca:


Versus 22: Redemi te — ex Ægypto, et redimam te tum ex Babylone, tum potius e captivitate peccati et diaboli per Christum.

22. CONVERTIMINI AD ME, ET SALVI ERITIS, OMNES FINES TERRÆ. — Promittit hic Deus fidelibus se colentibus et invocantibus, omnem salutem temporalem et spiritalem, sed maxime spiritalem et æternam per Christum.


Versus 23: LAUDATE, CŒLI. — Quia meminit Propheta remissionis peccatorum et redemptionis Christi; hinc de more ad tantum beneficium exsultans, jubilat, et in vocem laudis erumpit, cœlosque et terram, mont...

23. IN MEMETIPSO JURAVI. — Hic Deus promissa sua sancit et confirmat juramento, q. d. Per memetipsum juravi, id est juro (vide Canon. XIII), quod sententia et verbum, juste et in æquitate ore meo prolatum, nequaquam irritum erit, sed reipsa complebitur. Porro verbum illud est, quod sequitur: « Quia (quod) mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua, » hoc est, non tantum gens Judaica, sed omnes omnino gentes me agnoscent, timebunt et colent: ideoque per me jurabunt, non per idola. Colent, inquam, inchoate in hac vita, cum ad me convertentur, aiunt S. Hieronymus, S. Cyrillus, S. Thomas et alii: sed perfecte et integre colent in futura, et in die judicii: ita ut hostes quoque mei vi coacti, tanquam scabellum subjiciantur pedibus meis, meque suum Deum ac Dominum esse confiteantur. Ad diem enim judicii hæc quoque pertinere, patet ex Rom. cap. XIV, 10, ubi cum dixisset Apostolus: « Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, » subdit probationem ex hoc loco, dicens: « Scriptum est enim: Vivo ego (id est juro per vitam meam), dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. » Ita Adamus et Sanchez.

JUSTITIÆ VERBUM. — Forerius et Vatablus vertunt, justitiam verbum, hoc est verbum, quod est vera et mera justitia: nam justitia, ait Forerius, primo accipi potest, beneficentia. Jurat enim hic Deus, se toti mundo daturum beneficium maximum, et summe optabile, scilicet, veram sui cognitionem, obedientiam et religionem, in qua sola consistit nostra salus. Secundo, « justitia » proprie accipi potest, q. d. Juro me mundo daturum justitiam, quæ est ipsum meum verbum: Christus enim Dei Filius est « justitia » et « Verbum » Patris, quod non rediit vacuum, sed efficax fuit, terramque inebriavit, fecundavit et justificavit. Ita Haymo et Forerius. Tertio et planissime, egreditur hic ex ore judicis Dei « justitia » vel « justitiæ verbum, » id est verbum justissimum et æquissimum. Justissimum enim est, ut omnis creatura rationalis, etiam dæmones subdant se Deo suo plastæ et creatori, eumque colant et glorificent. Justitia ergo, id est justa, Deoque debita observantia et submissio significatur per τό mihi curvabitur omne genu: observantia per τό et jurabit omnis lingua.

Huc allusit Apostolus, Philip. II, 10: « In nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. » Quod consecutum ait esse Christum per humilitatem, qua formam servi accepit, factus homo. Ergo dum jurat facturum se, ut sibi curvetur omne genu, implicite jurat se formam servi accepturum: quod verbum et juramentum, est justitia, misericordia et sanctificatio mundi. Notat S. Hieronymus in τό curvabitur omne genu, perspicue significari populum Christianum. « Moris enim, ait, Ecclesiastici est Christo genu flectere: quod Judæi mentis superbiam demonstrantes, omnino non faciunt. » Judæi enim stantes et erecti orant.


Versus 24: JURABIT OMNIS LINGUA. — « Jurabit, » id est celebrabit, colet, adorabit. Est synecdoche. Juramentum enim ponitur pro quovis Dei cultu, uti superius dixi. Unde S. Paulus pro jurabit vertit, conf...

24. JURABIT OMNIS LINGUA. — « Jurabit, » id est celebrabit, colet, adorabit. Est synecdoche. Juramentum enim ponitur pro quovis Dei cultu, uti superius dixi. Unde S. Paulus pro jurabit vertit, confitebitur, id est laudabit et glorificabit, Roman. cap. XIV, 11. Homines enim per eum jurare solent, quem credunt esse Deum, et summum Numen, quod perjurii sit vindex.


Versus 25: IRRITA FACIENS SIGNA DIVINORUM. — Divini et augures divinabant ex astris, ex extis animalium, ex garritu avium, ex somniis, ex fulminibus, quasi signis et ominibus futurorum; sed Deus hæc eorum...

25. Ergo in Domino dicet (omnis lingua, ut præcessit): MEÆ SUNT JUSTITIÆ ET IMPERIUM. — Primo, Forerius putat esse verborum trajectionem, et sententiam ita esse ordinandam: Omnis lingua dicet: Meæ justitiæ sunt in Domino, quasi in fonte et datore, q. d. A Deo manant omnes meæ justitiæ, illi adscribendæ sunt meæ virtutes et opera sancta, non mihi; ille glorificandus est, non ego. Perperam ergo hæretici hoc loco abutuntur pro justitia sua imputativa, qua ipsi dicunt se esse justos, non per justitiam formalem et inhærentem, sed extrinsecam sive imputatam a Deo. Secundo, alia dispunctione sic legit et intelligit idem Forerius: Omnis lingua jurabit, dicetque in Domino, id est per Deum, per Christum, ut per τό in Domino describatur formula juramenti, qua usuri sunt fideles. Deinde « dicet » etiam « omnis lingua, quod meæ sint justitiæ et imperium, » hoc est, Dei est justitia, seu laus justitiæ, et Dei est imperium. Dicit « meæ, » quia hæc sunt verba Dei loquentis: est ergo hic explicatio ejus quod præcessit, « mihi curvabitur omne genu: » sicut prior pars, τό in Domino, est explicatio τό jurabit omnis lingua, q. d. Omnis lingua clamabit me esse justum et imperatorem: sive mihi inesse tam justitiam, quam potentiam, robur, imperium. Hæc enim omnia significat Hebræum עזה, et hæc omnia in principe vero, qualis est Christus, requiruntur, scilicet justitia, ut juste regat; et potentia, ut possit justitiam suam exsequi. Unde hæc duo Scriptura sæpe in Deo commendat, Psal. LXX, 19: « Potentiam tuam, et justitiam tuam, Deus. » Et

Psal. VII, 12: « Deus judex justus, fortis. » Unde Septuaginta hic vertunt: Jurabit omnis lingua Deum, dicens: Justitia et gloria ad eum veniet. Ita Sanchez. Tertio, idem Forerius sic vertit: Profecto Jehova dixit: Per Jehova mihi sunt justitiæ et imperium, hoc est, Jehova Christus dixit: A Jehova, id est a Deo Patre, habeo justitiam, quod sim justus, et justificans: habeo et imperium Ecclesiæ, et totius orbis: ut nemo sit fidelis Ecclesiæ civis, nemo justus, nisi quem ego justificavero; et quemcumque ego convertero et justificavero, ille sit fidelis et justus, atque a me in jus civicum Ecclesiæ cooptatus. Hoc est quod ait Christus: « Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra, » Matth. XXVIII, 18; et ad Apostolos: « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt, » Joan. XX, 23.

Quarto, alii putant hæc spectare ad fideles et Ecclesiam, q. d. Omnis fidelis sua lingua dicens « in Domino, » id est Dominum confitens et laudans, dicet: « Meæ sunt justitiæ » Evangelii, meum est « imperium » et regnum Christi, mea est ejus Ecclesia, non Judæorum. Ita S. Hieronymus. Secundus sensus optime cohæret cum præcedentibus, et videtur maxime genuinus ex phrasi Hebræa. Τό enim באדני badonai, id est « in Domino, » est formula jurandi usitata Hebræis. Deinde primus, qui facilis est et appositus.

AD EUM (Christum Deum) VENIENT (ut curvent ei genu), ET CONFUNDENTUR OMNES (infideles et rebelles) QUI REPUGNANT EI. — Hoc fiet in die judicii. Hæc sunt verba Prophetæ probantis sententiam Dei: præcedentia enim sunt verba et sententia Dei.


Versus 26: Suscitans verbum servi sui, — q. d. Ego sum qui reipsa complebo omnia quæ de servo meo Cyro, de restauranda Jerusalem, ut sequitur, quæque allegorice de Christo per nuntios meos, id est per Pro...

26. IN DOMINO JUSTIFICABITUR, ET LAUDABITUR OMNE SEMEN ISRAEL. — Rebelles confundentur, ibuntque in ignem æternum: at Israelitæ, id est fideles, « in Domino, » id est apud Dominum, a Domino, coram Domino, « justificabuntur » per fidem Christi: aut potius justificabuntur, id est, justi publice declarabuntur, et coram toto mundo pronuntiabuntur, ut nemo condemnare audeat, quos Deus justificat et absolvit, ut ait S. Paulus. Hinc ab omnibus « laudabitur omne semen Israel, » ut etiam reprobi qui eos in hac vita despexerant, cogantur eos laudare, et dicere: « Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est! » Hæc est enim salus et laus æterna, quam veris Israelitis, id est fidelibus, per Christum dandam promisit, vers. 17. « Semen Israel » vocat Israelis filios, non carnales, sed spiritales, puta fideles et sanctos.

Vis illustria, laudabilis hujus seminis, non tantum genu, sed et cor et corpus et animam Deo curvantis, in eoque lingua sua jurantis, atque ejus justitiam, robur et imperium glorioso agone et victoria confitentis et decorantis, exempla? Accipe. In Typanensi Mauritaniæ civitate, Hunericus rex Cyrillam Arianum Episcopum constituit. Cives cum et Arianismum exsecrati, Christumque Deum confitentes, publice divina mysteria in domo una congregati, celebrare cœperunt. Cyrilla id significavit Hunerico, qui jussit in medio foro congregata omni provincia, linguas eis et manus dexteras radicitus abscindi. Quod cum factum fuisset, Spiritu Sancto præstante, ita locuti sunt, et loquuntur, quomodo antea loquebantur, ait Victor Uticensis, lib. III Wandal.

Ibidem narrat Episcopum nomine Habet Deum, cum ab Antonio Ariano pedibus manibusque ligatis, oreque obturato ne lingua clamaret, per vim rebaptizaretur; deinde solutis vinculis ab eo audiret: « Ecce jam, frater Habet Deum, noster Christianus effectus es. Quid ultra facere poteris, nisi ut voluntati consentias regis? » Cui Habet Deum: « Illa est, impie Antoni, mortis damnatio, ubi voluntatis tenetur assensio. Ego fidei meæ tenax vocibus confitens crebris, quod credo et credidi, clamando, defendi. Sed et posteaquam catenis vinxisti, et oris januam oppilasti, in prætorio cordis, violentiæ meæ, scribentibus Angelis, gesta confeci, et lectitanda Imperatori meo transmisi. »

Idem postea apud Hunericum de persecutione expostulans: « Quid, ait, jam cum projectis habetis? quid cum eis quos exsilio relegastis, quotidie dimicatis? abstulistis substantiam Ecclesiis, patria domibusque privatis: sola anima remanit, quam captivitate contunditis. O tempora, o mores! universus hæc mundus intelligit, et ipse qui persequitur videt. Si fides dicitur, quam tenetis, quid veræ fidei membra tantis persecutionibus agitatis? Quid vobis cum exsilio nostro? Quid vobis cum egenis in sæculo, quorum est vita semper in Christo? Liceat saltem gaudere consortio bestiarum eis quos abjecistis a facie omnium populorum. »

Victorianus Proconsul Carthaginis, et familiaris regis Hunerici, cum a rege per internuntios sollicitaretur ad Arianismum, libera voce respondit: « Securus de Deo et Christo Domino meo, dico quæ regi dicatis, subigat ignibus, adigat bestiis, excruciet generibus omnium tormentorum; si consensero, frustra sum in Ecclesia baptizatus. Nam si hæc præsens vita sola fuisset, et aliam, quæ vere est, non speraremus æternam, nec ita fecissem ad modicum usque temporaliter gloriari, et ingratus existere, qui suam fidem mihi contulit creditori. » Ad quod tyrannus excitatus, inexplicabilibus eum tormentis cruciavit: qui tripudians in Domino, feliciterque consummans, martyrii coronam accepit.

Ibidem narrat S. Victoriam, ab eodem rege suspensam, cum abjecto igne cremaretur coram filiis et marito, ab eo hisce verbis fuisse tentatam: « Quid pateris, conjunx? si me despicis, vel horum quos genuisti miserere impia parvulorum. Quare oblivisceris uteri tui, et pro nihilo ducis, quos cum gemitu peperisti? ubi sunt fœdera conjugalis amoris? Respice, quæso, filios et maritum, regi obedi, ut imminentia adhuc tormenta lucreris, simul et mihi doneris et liberis. » Sed illa, nec filiorum fletus, nec serpentis audiens blandimenta, affectum multo altius elevans a terra, mundum cum suis desideriis contemnebat. Quam cum continuatione suspendii, vulsis humeris, qui cruciabant conspicerent mortuam, deposuerunt prorsus omni parte exanimem: quæ postea retulit, quamdam sibi virginem astitisse, atque tetigisse membra singula, et illico fuisse sanatam. O gloriosa Victoriæ victoria!

Ibidem refert duos fratres invicem juravisse in fide constantiam, et rogasse tortores, ut eodem supplicio torquerentur, et dum primo suspendio molibus lapidum pedibus alligatis, tota die penderent, unus illorum petivit se deponi, et sibi inducias dari. Cui frater alius, metuens ne fidem negaret, e suspendio clamabat: « Noli, noli, frater; non ita juravimus Christo. Accusabo te, cum ante thronum ejus terribilem venerimus, quia super corpus ejus et sanguinem juravimus, ut pro eo invicem patiamur. » Ista dicens fratrem confortavit, qui clamans ingenti voce dicebat: « Adigite suppliciis quibus vultis, et pœnis Christianos arctate crudelibus. Quod frater meus facturus est, hoc etiam ego. » Itaque laminis igneis adusti, ungulis exarati, aliisque gravissimis pœnis affecti, constantes steterunt, ita ut tortores et a facie sua projicerent, dicentes: Istos imitati universus populus, ut nullus ad religionem nostram convertatur, et præcipue, quia nulli livores; nulla pœnarum vestigia, in eis penitus videbantur. Hoc est quod dicit et prædicit hic Propheta: « In Domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel. » Vere dixit S. Hieronymus: « Vita Sanctorum interpretatio est Scripturarum. »