Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Promiserat Judæis in fine capitis præcedentis, salutem per Cyrum. Nunc, quoniam ea ipsis obventura erat per Babylonis excidium, ad illud redit. Inducit ergo Babylonem quasi reginam plenam deliciis, luxu ac fastu, lateque dominantem, eamque solio dejiciendam, atque ancillæ vilis, pauperis et captivæ sortem subituram prædicit. Inde causam aperit, scilicet, peccata ejus tria. Primum, crudelitatem in Judæos, vers. 6. Secundum, fastum et arrogantiam, vers. 8. Tertium, divinationes et incantationes, vers. 9. Quocirca magos et augures nihil ei profuturos, sed cum ea exurendos prædicit.
Textus Vulgatae: Isaias 47:1-15
1. Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra: non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. 2. Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina. 3. Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum: ultionem capiam, et non resistet mihi homo. 4. Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, sanctus Israel. 5. Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldæorum: quia non vocaberis ultra domina regnorum. 6. Iratus sum super populum meum, contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias: super senem aggravasti jugum tuum valde. 7. Et dixisti: In sempiternum ero domina: non posuisti hæc super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. 8. Et nunc audi hæc, delicata, et habitans confidenter, quæ dicis in corde tuo: Ego sum, et non est præter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. 9. Venient tibi duo hæc subito in die una, sterilitas et viduitas. Universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem. 10. Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera. 11. Veniet super te malum, et nescies ortum ejus: et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare: veniet super te repente miseria, quam nescies. 12. Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi, aut si possis fieri fortior. 13. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: stent, et salvent te augures cœli, qui contemplabuntur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. 14. Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos: non liberabunt animam suam de manu flammæ: non sunt prunæ quibus calefiant; nec focus, ut sedeant ad eum. 15. Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt; non est qui salvet te.
Versus 1: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra: non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. 2. Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tu...
1. DESCENDE (de tuo monarchali throno ac fastu, olim regina, nunc ancilla captiva), SEDE IN PULVERE (instar mancipii), VIRGO FILIA BABYLON, — id est, o Babylon tenera et delicata instar filiæ virginis.
Vide Cant. XVIII. Ita Judæa subacta a Vespasiano in nummo ab eo cuso pingitur, quasi ancilla in terra sedens. Per Babylonem intelligit Babylonios, viros et feminas.
SEDE IN TERRA. — S. Cyrillus legit, ἐν τῷ σκότει, sede in tenebris.
NON EST SOLIUM FILIÆ CHALDÆORUM, — id est Babyloni, quæ genita, id est reædificata, hoc est restaurata, mire amplificata et ornata est, a Nabuchodonosore Chaldæo, ut ejus videatur esse filia; nam ante eum Nemrod, et post eum Semiramis, primo ædificarunt Babylonem: de quo Daniel. cap. IV, vers. 27.
Secundo, simplici hebraismo Babylon vocatur filia Chaldæorum, id est filia Chaldæa. Filia, quia tenera, ut dixi; Chaldæorum, quia in Chaldæa erat sita. Simili modo ipsa vocatur filia Babylonis, id est filia Babylon, urbs Babylon. Sic enim dicimus: Urbs Venetiarum, Parisiorum, id est Venetiæ, Parisii; Provincia Hispaniæ, Italiæ, Angliæ, etc., id est ipsa Hispania, Italia, Anglia.
Versus 2: TOLLE MOLAM, ET MOLE FARINAM, — q. d. Capieris, o Babylon! addiceris servituti et relegaberis ad pistrinum. Eo enim ad molendum relegabantur olim servi et ancillæ, quasi in ergastulum. Ita Cyril...
2. TOLLE MOLAM, ET MOLE FARINAM, — q. d. Capieris, o Babylon! addiceris servituti et relegaberis ad pistrinum. Eo enim ad molendum relegabantur olim servi et ancillæ, quasi in ergastulum. Ita Cyrillus. Hæc ergo phrasis significat extremam, vilissimam et miserrimam servitutem, ut notum est captivis apud Turcas et Mauros, et patet Exodi XI, 5. Aliter hæc Hebræi, et ex iis S. Hieronymus, explicant, scilicet de violatione et stupro.
Moraliter, hæc omnia fuse et minutim expendit, et animæ peccatrici adaptat S. Gregorius, VI Moral. XI, ubi inter cætera ait: « Molam tollere, ac farinam molere jubetur. Mola in gyrum ducitur, et farina profertur. Unaquæque autem mundi hujus actio mola est, quæ dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit; atque ex se quasi farinam projicit, quia seducto corde, semper minutissimas cogitationes gignit. Crura revelat, quia quibus desideriorum passibus lucris mundi inhiet, manifestat. Flumina etiam transit, quia actiones hujus sæculi, quæ quotidie ad terminum defluunt, indeficienter appetit, dumque alias relinquit, alias assequitur, quasi de flumine semper ad flumen tendit. »
DENUDA TURPITUDINEM, — non pudendorum, uti explicat S. Hieronymus, et favet Symmachus, dum vertit: Denuda taciturnitatem tuam, id est quod taceri debet præ verecundia: sed capitis et comæ. Hanc enim significat Hebræum צמה tsammat, Cant. IV, 1, q. d. Nudaberis tua coma, et decalvaberis, itaque apparebit tua turpitudo, puta calvitium. Hoc est enim quod Sionidis virginibus minatus est Deus, cap. III, 17: « Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion. » Ita Sanchez, qui cum Luisio Legionensi Cant. IV, 1, per tsammat accipit capillos sive cæsariem oculos velantem, eisque involitantem.
Secundo, Hebræum tsammat aptius Forerius, Vatablus et Forsterus vertunt, constructorium, sive fasciam, qua comæ et cincinni constringuntur ne diffluant. Unde Forerius vertit, explica fasciam tuam; Vatablus, dissolve cincinnos tuos, ut scilicet fascia, vel vitta ablata capilli turpiter spargantur et diffluant, uti fit in ancillis captivis, vel rusticanis, aut lugentibus. Unde et Septuaginta vertunt: ἀποκάλυψαι τὸ κάλυμμα σου, revela operimentum tuum; revela, id est denuda et tolle. Radix enim צמם tsammat significat constringere, ut patet Thren. cap. III, 53; et pluribus exemplis ostendit Forsterus, licet Pagninus velit significare, excidere, succidere. Tsammat ergo est velamen, puta vitta, tænia vel fascia velans capillos, aut oculos et faciem. Unde Noster, Cant. IV, 1, cum de oculis dixisset: « Oculi tui columbarum, » scilicet clari et nitidi, subdit: « Absque eo quod intrinsecus latet, » hebraice est tsamma, q. d. Non solum sponsæ oculi, visus et aspectus elegans erat ex nitore, sed etiam ab eo « quod intrinsecus latet, » id est, ex eo quod oculi latebant sub velamine (quale gerunt matronæ nobiles, ita ut frons earum non appareat, oculi tantum per orbiculos, quasi per fenestellas prospiciant); inde enim quasi gemmæ aut adamantes emicare videbantur, atque quasi ex insidiis incautos adoriri, eosque vulnerare: lumina enim oculorum ita recondita habebant.
DISCOOPERI HUMERUM, — tum ad nuditatem et ignominiam, tum ut plagas et verbera Persarum nudo humero et dorso excipias. Hac enim de causa mancipia in triremibus sedent nudo dorso.
REVELA CRURA, TRANSI FLUMINA, — q. d. O Babylon regina! depones tuum regium longumque syrma, curtas vestes quasi ancilla indues, ut Euphratis rivos a Cyro factos, aliaque flumina pede transeas, cum captiva duceris in Persidem. Ita S. Cyrillus.
Versus 3: REVELABITUR IGNOMINIA TUA. — « Ignominia, » id est ignominiosa nuditas. Rursum « ignominia, » id est occultæ sordes, vitia, stigmata et probra. Alludit enim ad mulieres menstruo, lue venerea, al...
3. REVELABITUR IGNOMINIA TUA. — « Ignominia, » id est ignominiosa nuditas. Rursum « ignominia, » id est occultæ sordes, vitia, stigmata et probra. Alludit enim ad mulieres menstruo, lue venerea, aliove dedecore, putore vel vitio laborantes, aut male olentes, quæ, ut hoc tegant, solent vestes splendidas, et muscho odoratas induere, iisque se ornare; sed dum fucus hic et ornatus tollitur, apparet earum vitium et probrum. Ita Sanchez. Vere enim dixit Poeta: « Posthæc non bene olet, qui bene semper olet. »
Versus 4: REDEMPTOR NOSTER. — Per parenthesin hæc claudenda sunt. Propheta enim audita Dei de Babyloniis vindicta, subito et obiter ad Deum de more gaudens avolat, q. d. O Israel! hanc vindictam de Babylo...
4. REDEMPTOR NOSTER. — Per parenthesin hæc claudenda sunt. Propheta enim audita Dei de Babyloniis vindicta, subito et obiter ad Deum de more gaudens avolat, q. d. O Israel! hanc vindictam de Babylone faciet propter nos, ut scilicet nos redimat et liberet Deus noster, cujus nomen est, Sanctus Israelis, hoc est Deus Israelis: nomen enim Dei est Sanctus. Nota hic affectum patris benigni in Deo erga Judæos; nam antequam Judæi in Babylonem eant, prædicit eorum liberationem, et Babylonis excidium, quasi nullo modo induci possit ad castigandum Ecclesiam et populum suum, nisi simul etiam definiat qua ratione et quando eam sit liberaturus. Ita Forerius.
Versus 5: SEDE TACENS, ET INTRA IN TENEBRAS. — Per silentium et tenebras, accipe captivitatem, et carcerem, vel statum et locum mortuorum; hic enim hebraice vocatur דומה duma, id est silentium, et umbra m...
5. SEDE TACENS, ET INTRA IN TENEBRAS. — Per silentium et tenebras, accipe captivitatem, et carcerem, vel statum et locum mortuorum; hic enim hebraice vocatur דומה duma, id est silentium, et umbra mortis. Unde et Virgilius, lib. VI Æneid.: Di, quibus imperium est animarum, umbræque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte silentia late, etc. Ita Forerius.
Aliter Sanchez, qui putat per hæc significari orbitatem; alludi enim ad matronam nobilem olim et gloriosam, quæ nunc orbata marito et filiis tenebras amat et solitudinem, ibique se perpetuo silentio et angori tradit, uti de Hecuba tradunt Tragici. Huc alludit S. Joannes, Apoc. XVIII, 7, loquens de Babylonis excidio: « Quantum, ait, glorificavit se, et in deliciis fuit: tantum date illi tormentum et luctum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum: et luctum non videbo. »
Versus 6: IRATUS SUM SUPER POPULUM MEUM, — q. d. Israeli iratus fui ob ejus scelera, ideoque eum tradidi castigandum Chaldæis; at illi eum non castigarunt, sed enecarunt: ergo et ipsos non castigabo, sed ...
6. IRATUS SUM SUPER POPULUM MEUM, — q. d. Israeli iratus fui ob ejus scelera, ideoque eum tradidi castigandum Chaldæis; at illi eum non castigarunt, sed enecarunt: ergo et ipsos non castigabo, sed enecabo. Hic assignare incipit causas excidii Babyloniorum: primamque hic dat, scilicet crudelitatem in Judæos.
CONTAMINAVI HÆREDITATEM MEAM. — « Contaminavi, » primo, hoc est contaminatam declaravi per supplicia, et captivitatem, quam ei ob scelera imposui. Sic enim sumitur to contaminare pro contaminatum declarare, Levit. XIII, 20, 25, 27 et 30. Secundo, « contaminavi, » id est a contaminato meritas pœnas exegi, sive contaminatum culpa contaminavi pœna, puta sordibus, plagis et sanguine eum infeci et maculavi. Ita Sanchez. Tertio, « contaminavi, » id est, ex terra sua et sancta transtuli eum in terram idololatrarum, ut populus, olim fidelis et sanctus, jam censeatur profanus, pollutus et contaminatus, quia degit inter incircumcisos, profanos, pollutos et contaminatos. Ita Vatablus. Sicut enim profanari dicebatur sacerdos, si rem immundam tangebat, ita res sancta (puta Israel) censebatur profanari, si ab immundis tractaretur. Hic sensus valde appositus est. Cui adde quarto, « contaminavi, » vel profanavi, « hæreditatem meam » populum meum hæreditarium, scilicet
Judæos), hoc est, eam quasi rem quæ suam sanctitatem amisit, factaque est publica, communis et immunda, infidelium Babyloniorum violentiæ, injuriæ et cædi exposui. Hebræum enim חלל chillel significat rem contaminare, profanare, et communem facere. Cum enim est sancta, est propria Dei, nec potest ad profanos usus applicari; cum vero polluta est, fit publica et communis. Hinc commune vocant Hebræi, id quod sanctitatem amisit, quod est immundum, profanum et pollutum. Unde Actor. X, 15, Petro dicitur: « Quod Deus purificavit, tu commune (id est immundum) ne dixeris. » Et communicare, sive commune facere, est coinquinare, Marc. VII, 15: « Quæ de homine procedunt, illa sunt quæ communicant (id est coinquinant) hominem. » Et vers. 18: « Omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare, » id est inquinare. Similia sunt vers. 20 et 23.
NON POSUISTI EIS MISERICORDIAS. — Immisericorditer, o Babylon! tractasti Judæos; hinc pari modo tractaberis a Persis. Tu non pepercisti senibus, pueris, virginibus, statui, ætati aut sexui, ut patet Thren. V, 11, nec Persæ parcent tibi. Senum meminit, quia canities venerabilis est et miserabilis, atque reverentiam et misericordiam etiam ab hoste infenso extorquere solet.
Versus 7: ET DIXISTI: IN SEMPITERNUM ERO DOMINA. — Secundum hoc est Babylonis crimen, et causa excidii, scilicet fastus et arrogantia, atque Numinis et divinæ providentiæ oblivio (hæc enim fere fastum com...
7. ET DIXISTI: IN SEMPITERNUM ERO DOMINA. — Secundum hoc est Babylonis crimen, et causa excidii, scilicet fastus et arrogantia, atque Numinis et divinæ providentiæ oblivio (hæc enim fere fastum comitatur); quasi per se ita esset valida, tamque potenti solio consideret, ut inde nulla vi, nullis armis dejici posset, nequidem a Deo.
NON POSUISTI HÆC SUPER COR TUUM, — scilicet, quod Israel esset populus meus, et sancta mea hæreditas, quodque eum tibi leviter tantum castigandum, non exscindendum tradidissem, atque, si secus faceres, ego te pariter exscinderem.
NEQUE RECORDATA ES NOVISSIMI TUI. — Hebraice novissimi illius, id est illorum, q. d. Non es recordata quid post omnem illam tuam (unde docte Interpres sensum sequens vertit, novissimi tui) crudelitatem, æque ac gloriam et pompam, esset secuturum, scilicet quod non esset in æternum duratura, ut tu jactabas, sed brevi finienda et convertenda in extremam ignominiam et calamitatem. Unde Septuaginta vertunt, non es recordata novissimorum.
Hæc est stupenda incogitantia et imprudentia filiorum hujus sæculi, ut futura non cogitent, ut mortem, infernum et novissima non prospiciant, ut suam fortunam, opes et gaudia putent semper duratura.
Sic vivunt homines, tanquam mors nulla sequatur, Et velut infernus fabula vana foret.
Merito ergo eis in inferno insultabunt dæmones: « O infelix anima! hæc scivisti; et, cum facile posses, non evitasti, non es recordata novissimi tui. » Hæc legimus, hæc credimus; et tamen, quasi ad nos non pertineant, transimus, inimus vias antiquas, mores et vitam in melius non commutamus: o stupor! o cæcæ! o insensatæ mentes hominum! Et quare? quia hæc non ponderamus, non penetramus, non apprehendimus, uti rei gravitas poscit; quia crebra et diuturna meditatione hæc mente non volvimus, non versamus, non vive nobis repræsentamus. Qui sapis ergo, hæc jugiter meditare. Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. ÆTERNITATEM COGITA.
Versus 8: EGO SUM, ET NON EST PRÆTER ME AMPLIUS, — q. d. Nihil est in toto orbe opulentum, pulchrum, nobile, splendidum et gloriosum, quod in me non sit: nihil est quod quis in mundo videre desideret, ubi...
8. EGO SUM, ET NON EST PRÆTER ME AMPLIUS, — q. d. Nihil est in toto orbe opulentum, pulchrum, nobile, splendidum et gloriosum, quod in me non sit: nihil est quod quis in mundo videre desideret, ubi me viderit: in me est summa totius elegantiæ, felicitatis, opulentiæ, deliciarum, imperii et gloriæ. Hoc certe dicere, solius est Dei. Quare perperam sibi hoc arrogat creatura, jureque meretur omnibus privari, et exscindi. Ita Forerius.
Secundo, Sanchez censet Babylonem hic quasi deam vocitare et ostentare. Sic enim Deus passim hic se vocat: « Ego Dominus, et non est amplius, » cap. XLIII, vers. 11; cap. XLIV, vers. 6; cap. XLV, vers. 5; cap. XLVI, vers. 9, ut alludat ad Nabuchodonosorem, qui in statua aurea voluit adorari ut deus, Daniel. III, 1, et ad Balsasarem, cujus hæc fuit vox, cap. XIV, vers. 13: « In cœlum conscendam, etc., similis ero Altissimo. » Sic Roma a Gentilibus vocatur « terrarum dea gentiumque. » Et talis describitur Babylon, Apoc. XVII, 5.
Versus 9: VENIENT TIBI DUO HÆC, etc., STERILITAS ET VIDUITAS. — « Sterilitas, » id est orbitas, ut vertit Vatablus, hoc enim est Hebræum שכל sechol, q. d. Uno die privaberis simul tuis filiis, id est civi...
9. VENIENT TIBI DUO HÆC, etc., STERILITAS ET VIDUITAS. — « Sterilitas, » id est orbitas, ut vertit Vatablus, hoc enim est Hebræum שכל sechol, q. d. Uno die privaberis simul tuis filiis, id est civibus et incolis, quibus fecunda eras et abundans, erisque orba; ac marito, scilicet rege Balsasare, erisque vidua. Rex enim reipublicæ et regni est quasi maritus, et respublica, eo mortuo, est quasi vidua, quæ amisit maritum, ducem, tutorem et protectorem suum. Ita S. Cyrillus, Forerius et Vatablus.
UNIVERSA. — Hebraice, in perfectione, q. d. Perfecta plenaque orbitas quæ præcessit, tibi adveniet.
PROPTER MULTITUDINEM MALEFICIORUM. — Tertium hoc est peccatum Babylonis, ejusque excidii causa, scilicet quod maleficiis et incantationibus dedita fuerit, ac divinationi, præsertim quæ fit ex astrorum inspectione. Quocirca Chaldæi in proverbium abierunt, idemque sunt quod astrologi et genethliaci, qui ex astris et horoscopo de cujusque vita et sorte divinant. Unde Cato, lib. V, cap. III: « Augurem, ait, aruspicem, ariolum, Chaldæum ne quem consuluisse velit. » Et Cicero, lib. I De Divinat.: « Chaldæi, ait, non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati, diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut præ dici posset, quid cuique eventurum, et quo quisque fato natus esset. »
PROPTER DURITIAM INCANTATORUM. — Pro duritiam hebraice est עצמה atsama, id est robur, vel corroboratio. Per quod primo, Forerius accipit densitatem, seu constipationem, quæ scilicet astrologi non ex una stella, sed ex conjunctionibus astrorum, et densitate constellationum divinant. Nomen enim חברים chabarim a conjunctione, seu coadunatione dicitur; toti enim in conjunctionibus stellarum observandis et explicandis versabantur.
Secundo, Vatablus per robur accipit multitudinem incantatorum.
Tertio, melius Noster per robur accipit duritiam, de multitudine enim præcessit. Nam quod forte est, durum est; sicut ex adverso, quod infirmum est, molle est. Jam duritiem intelligit, qua incantatores adulantes Babyloni, promittentesque ei imperium perenne et invictum, eam in sua arrogantia et tyrannide fovebant, corroborabant et obdurabant, ut nihil non auderet, ut nec reges, nec Deum timeret. Ita Haymo. Duritiam ergo hic, non tam passivam quam activam intelligo, qua incantatores suis falsis oraculis obdurabant Babylonios. Unde sequitur:
Versus 10: FIDUCIAM HABUISTI IN MALITIA TUA (q. d. Fidenter mala perpetrasti, non timuisti Deum, Deique vindictam); DIXISTI (enim): NON EST QUI VIDEAT ME, — q. d. Vel non videt, et nescit, vel non curat, ...
10. FIDUCIAM HABUISTI IN MALITIA TUA (q. d. Fidenter mala perpetrasti, non timuisti Deum, Deique vindictam); DIXISTI (enim): NON EST QUI VIDEAT ME, — q. d. Vel non videt, et nescit, vel non curat, vel non potest scelera mea punire, nec me imperio dejicere. Incogitantia enim vel negatio Numinis et providentiæ Dei vindicis, est origo omnium scelerum. Unde Psaltes, Psalm. XIII, 1, cum dixisset: « Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus, » mox effectum subdit: « Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt, » etc.
NON EST QUI VIDEAT ME, — q. d. Non est qui me meaque scelera visitet, inspiciat, examinet, damnet et puniat; hæc enim omnia significat videat per metalepsin. Alioquin impii parum curant quod videantur, imo sæpe coram aliis de sua impietate gloriantur, eamque ostentant. Videri ergo, hoc est a judice visitari et puniri, metuunt. Ita Haymo.
SAPIENTIA TUA ET SCIENTIA TUA HÆC DECEPIT TE, — tua astrologia judiciaria, tua divinatio decepit te. Putabas enim sortes humanæ vitæ et reipublicæ in solidum pendere ab astris; cumque ex astris non videres tibi malum impendere, quasi secura nihil timebas. Ita Forerius.
Versus 11: VENIET SUPER TE MALUM, ET NESCIES ORTUM EJUS. — Pro ortum ejus hebraice est שחרה sachra, id est auroram ejus, id est ortum ejus. Ortus enim diei est in aurora. Alludit ad Chaldæos, qui ex stell...
11. VENIET SUPER TE MALUM, ET NESCIES ORTUM EJUS. — Pro ortum ejus hebraice est שחרה sachra, id est auroram ejus, id est ortum ejus. Ortus enim diei est in aurora. Alludit ad Chaldæos, qui ex stellis, earumque ortu divinabant, eosque irridet, q. d. O astrologi! in stellis non vidistis tempestatem vobis impendentem, scilicet malum et excidium vestrum, ejusque ortum, q. d. Subito capieris et vastaberis, o Babylon! ut nescias unde tibi hoc malum oriatur; exscinderis, nec scies a quibus, et quomodo. A Persis enim vilibus nihil timebas. Everteris antequam videas urbem quati et invadi, antequam scias malum tibi creari. Hostis per vada Euphratis occulte in urbem penetrabit, eamque occupabit, antequam eum scias ingressum. Miraberis urbem ante captam, quam oppugnatam.
Secundo, Sanchez putat alludi ad regem Persarum, quem quasi solem corona radiis distincta redimitum, præcedebat ignis in hasta instar vexilli elatus, quasi Lucifer, vel auroræfer, q. d. Persæ erunt in urbe, eamque occupabunt, antequam videas eorum vexilla, antequam scias eos adventare.
CALAMITAS QUAM NON POTERIS EXPIARE, — id est expiando avertere. Solebant veteres per catharmata, id est victimas piaculares, propitiare Numen, et impendentes clades antévertere; sed id facere nequivit Babylon, q. d. Calamitas tua est inexpiabilis et inevitabilis: Deus enim inexorabilis est, facietque ut Persæ sint inexorabiles, nec tibi prece aut pretio parcant. Hoc est quod dixit cap. XIII, vers. 12: « Pretiosior erit vir auro. »
Versus 12: STA CUM INCANTATORIBUS. — Est sarcasmus, sive hostilis irrisio, q. d. Salvent te tui incantatores, « in quibus laborasti, » id est, quos magno labore et sumptu comparasti, quibus insudasti, qui...
12. STA CUM INCANTATORIBUS. — Est sarcasmus, sive hostilis irrisio, q. d. Salvent te tui incantatores, « in quibus laborasti, » id est, quos magno labore et sumptu comparasti, quibus insudasti, quibus te erudiendam et regendam a teneris tradidisti.
Versus 13: SALVENT TE AUGURES CŒLI. — « Augures » proprie sunt, qui ex garritu et volatu avium divinant futura. Inde extensione vocis augures vocati sunt omnes divinatores: astrologi hebraice vocantur חבר...
13. SALVENT TE AUGURES CŒLI. — « Augures » proprie sunt, qui ex garritu et volatu avium divinant futura. Inde extensione vocis augures vocati sunt omnes divinatores: astrologi hebraice vocantur חברים chabarim, id est conjunctores, sive combinatores, qui scilicet stellas combinant et conjungunt, atque studiose observant siderum concursus, aspectus et oppositiones, ex iisque divinant. Ita Forerius.
SUPPUTABANT (hebraice מודיעים modiim, id est scire facientes, id est prædicentes) MENSES. — Hebraice חדשים chodascim, id est neomenias, novilunia, sive initia mensium. Hebræi enim habebant menses lunares, ab uno novilunio ad alterum. Novilunium ergo eis erat prima dies mensis. Significat itaque hos astrologos ex stellis suis, maxime ex luna, puta ex singulis lunationibus, et noviluniis, utpote lunæ renovationibus, et novis cum aliis astris conjunctionibus et oppositionibus, divinasse de futuris, quid scilicet illo mense prosperum vel adversum Hierosolymæ certo esset eventurum. Sic nostri astrologi in suis Ephemeridibus non certo divinant, sed conjectant de futuris ex noviluniis (tunc enim notabilis fit rerum mutatio; luna enim rebus sublunaribus dominatur, valdeque afficit, et immutat omnia corporea), et quandoque tangunt rem, quandoque aberrant: « Astra enim inclinant, non necessitant. »
Versus 14: FACTI SUNT QUASI STIPULA, IGNIS COMBUSSIT EOS. — Ignem vocat vastationem Persicam, quæ omnia consumpsit, ut ignis, veroque igne cremavit Babylonem, q. d. In Babylonis incensione ita comburentur...
14. FACTI SUNT QUASI STIPULA, IGNIS COMBUSSIT EOS. — Ignem vocat vastationem Persicam, quæ omnia consumpsit, ut ignis, veroque igne cremavit Babylonem, q. d. In Babylonis incensione ita comburentur omnia ac tui astrologi, instar stipulæ, ut nullas prunas relinquant, quibus homines
se calefacere possit. Ligna usta utilia sunt; nam relinquunt prunas, quæ usui sunt hominibus; at tui astrologi nihil prunarum sunt relicturi; nam exurentur et redigentur in cineres. Significatur ergo hic extrema vastitas, plenaque concrematio Babylonis. Ita Hugo, Vatablus, Forerius, Adamus.
Septuaginta vertunt, quæ habes carbones ignis, sedebis super eos, q. d. Astrologi tui fuerunt faces et carbones, qui te succenderunt, fuerunt causa tui excidii et incendii: quia ergo eis credidisti, sedebis super eos, id est cum iis combureris. Notat S. Hieronymus ignem hunc utiliorem fuisse Babyloniis, quam fuerunt magi, quia, inquit, « hic eos per pœnas et supplicia ad pœnitentiam provocat: illi per errorem ducunt ad superbiam. »
NON SUNT PRUNÆ QUIBUS CALEFIANT, — non astrologi et augures: hos enim dixit jam combustos; sed homines, puta vicini. To enim calefiant, more Hebræo impersonaliter sumitur.
Versus 15: NEGOTIATORES TUI. — Ita vocat astrologos, quod ex sua divinatione lucrum et quæstum facerent; de qualibus ait Cicero, orat. 4 in Verrem: « Novus astrologus, qui non tam cœli rationem, quam cœla...
15. NEGOTIATORES TUI. — Ita vocat astrologos, quod ex sua divinatione lucrum et quæstum facerent; de qualibus ait Cicero, orat. 4 in Verrem: « Novus astrologus, qui non tam cœli rationem, quam cœlati argenti duceret. » Hi ergo « in via sua, » id est in arte et divinatione sua, « erraverunt: » quia falso prospera prædixerunt Babyloni, ejusque excidium præscire et amoliri non potuerunt. Idque « ab adolescentia tua, » quia hæc ars in te, o Babylon! et tecum quasi nata fuit.
Alii proprie accipiunt « negotiatores, » quasi significet eos, audito adventu Persarum, urbem deseruisse, et ad alia emporia dispersos fuisse. q. d. Hi qui te ad opes hasce provexerunt a tui exordio, jam fugient, alii in Orientem, alii in Occidentem, neque te juvabunt. Ita Vatablus. Simile de mercatoribus Babylonem deserentibus, ejusque excidium lugentibus, habet S. Joannes, Apoc. cap. XVIII, 11 et 15.
Forerius pro in via sua vertit, in transitu suo, sicque explicat, q. d. Sicut negotiatores, qui in quovis transitu, id est commutatione mercium, sive in quovis contractu et cambio jacturam paterentur, deciperentur et errarent; malo aliquo genio impulsi, aut infausto sidere dicerentur negotiationi incubuisse: ita tui astrologi qui in quovis transitu astrorum, supputatione, applicatione, consilio et divinatione tua decepti, et se et te perdiderunt. Nam et Cicero docet Chaldæos observasse trajectiones et motiones stellarum.