Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prædicit Deus Judæorum ob peccata captivitatem Babylonicam, indeque liberationem, quod nec idola, nec quisquam alius ante hæc eis prædixerat, indeque probat se esse Deum, non idola. Unde, vers. 12, ad sui agnitionem et cultum eos revocat. Tertio, vers. 17, docet se esse consiliarium et gubernatorem Israelis, sed ejus culpa accidisse, quod in hostium manus, aliasque calamitates inciderit, eo quod suis consiliis non paruerit. Denique, vers. 20, lætum e Babylone reditum describit, ad eumque captivos excitat.
Textus Vulgatae: Isaias 48:1-22
1. Audite hæc domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate, neque in justitia. 2. De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. 3. Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. 4. Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. 5. Prædixi tibi ex tunc: antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. 6. Quæ audisti, vide omnia: vos autem non annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis: 7. nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. 8. Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. 9. Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas. 10. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis. 11. Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. 12. Audi me, Jacob et Israel, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. 13. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cœlos: ego vocabo eos, et stabunt simul. 14. Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. 15. Ego, ego locutus sum, et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via ejus. 16. Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. 17. Hæc dicit Dominus redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. 18. Utinam attendisses mandata mea! facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris: 19. et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus: non interisset, et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. 20. Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. 21. Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. 22. Non est pax impiis, dicit Dominus.
1. QUI VOCAMINI NOMINE ISRAEL, — q. d. Qui inane tantum nomen Israelis portatis, quique gloriamini Israele patre, tanquam ejus filii et posteri, cum ab ejus religione, sinceritate et sanctitate sitis degeneres. Ille enim Deum verum constanter et sancte ad mortem usque coluit; vos ad idola sacrilege respicitis et declinatis. Estis ergo picti Israelitæ, estis hypocritæ, estis semen Chanaan, non Juda, non Israel.
Versus 1
ET DE AQUIS JUDA EXISTIS. — Id est, ut Chaldæus, qui de stirpe Juda existis. Aquas vocat scaturiginem et sobolem. Est metaphora, a fontibus et rivis: Jacob enim fuit quasi fons, ex quo duodecim rivi, id est duodecim Patriarchæ et tribus, fluxerunt. Sed Judæi ex nobilissimo rivo, puta ex Juda, descenderunt. Sic dicitur Psalm. LXVII, 27: « In ecclesiis benedicite Deo Domino, de fontibus Israel, » id est vos qui de fontibus, id est rivis, Israel profluxistis, estisque Israelitæ. Ita S. Hieronymus, Sanchez et alii.
DEI ISRAEL RECORDAMINI (hebraice יזכירו iazkiru, id est commemoratis, celebratis, prædicatis, q. d. Qui nomen Dei, nomen Elohim et Adonai, crebro in ore habetis, perque illud juratis, sed) NON IN VERITATE, NEQUE IN JUSTITIA, — tum quia sæpe juratis quod falsum est vel injustum, tum quia hanc religionis speciem et larvam obtenditis vestræ hypocrisi, qua a Dei veritate et justitia longe abitis ad dolos, fraudes, iniquos contractus, usuras et rapinas. Hoc est quod eis inclamat Isaias, cap. XXIX, 13, et ex eo Christus, Matth. XV, 8: « Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. » Hi enim iniqui sunt et injusti, imo falsarii: Deo enim auferunt vita et moribus, quod illi vocibus tribuunt: et cum laudem ei decantent ore, alios vita ad blasphemandum excitant. Ita Forerius.
2. DE CIVITATE ENIM SANCTA VOCATI SUNT. — A sancta Jerusalem vocati sunt cives Hierosolymitani, cives civitatis Dei, qui a Deo Israelis sustentantur, quasi vices et domestici ejus. Huc allusit S. Paulus, Ephes. II, 19: « Vos estis cives sanctorum et domestici Dei. » Judæi enim a sancta urbe, Ecclesia et templo vocati sunt populus sanctus.
Versus 2
(1) Quam utilitatem deberent Judæi habere, inquit Forerius, tam ex consideratione liberationis e Babylone, quam ex istarum rerum prædictione, aperit Dominus per Prophetam, et viam parat ad apertiora de Christo vaticinia. Primo, captat attentionem, eos ad quos loquebatur graphice depingens, et vehementer illos objurgans, quod licet professione et ritu externo viderentur sectari veram religionem, verumque Deum agnoscere, eique inniti, magna tamen ex parte animo essent ab illo alieno, atque ad idolorum cultum et superstitiones nefandas propenso, 1, 2. Secundo, revocat in memoriam prædictionem malorum a Deo factam, ad frangendam apostatarum obstinationem, et prævertendam eventuum falsam ad Deos relationem, 3-5, et postulat contemplationem prædictionum, opere jam completarum, 6-8. Tertio, tacitæ objectioni: Si transgressores merito jam ab initio vocati sunt, si nosti quod a studiis suis non desistent, quid est quod et eos a captivitate educere vis, et hoc illis prædicis? Respondet Deus, se honoris et gloriæ suæ respectu moveri, ut severitatem justissimamque indignationem suam temperaret clementia, 9-11. Quarto, tunc Deus auctoritatem quam contestatur, et Cyrum voluntatis suæ contra Chaldæos exsecutorem designat, per Prophetam qui fidem sibi conciliat, et suam a Deo missionem asserit, 12-16.
nomen ejus. 3. Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. 4. Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. 5. Prædixi tibi ex tunc: antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. 6. Quæ audisti, vide omnia: vos autem non annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis: 7. nunc creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea. 8. Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. 9. Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas. 10. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis. 11. Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. 12. Audi me, Jacob et Israel, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. 13. Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cœlos: ego vocabo eos, et stabunt simul. 14. Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. 15. Ego, ego locutus sum, et vocavi eum: adduxi eum, et directa est via ejus. 16. Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. 17. Hæc dicit Dominus redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. 18. Utinam attendisses mandata mea! facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris: 19. et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus: non interisset, et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. 20. Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate: auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob. 21. Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. 22. Non est pax impiis, dicit Dominus.
DEI ISRAEL RECORDAMINI (hebraice יזכירו iaskiru, id est commemoratis, celebratis, prædicatis, q. d. Qui nomen Dei, nomen Elohim et Adonai, crebro in ore habetis, perque illud juratis, sed) NON IN VERITATE, NEQUE IN JUSTITIA, — tum quia sæpe juratis quod falsum est vel injustum, tum quia hanc religionis speciem et larvam obtenditis vestræ hypocrisi, qua a Dei veritate et justitia longe abitis ad dolos, fraudes, iniquos contractus, usuras et rapinas. Hoc est quod eis inclamat Isaias, cap. XXIX, 13, et ex eo Christus, Matth. XV, 8: «Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.» Hi enim iniqui sunt et injusti, imo falsarii: Deo enim auferunt vita et moribus, quod illi vocibus tribuunt: et cum laudem ei decantent ore, alios vita ad blasphemandum excitant. Ita Forerius.
populus fidelis et sanctus. Unde putabant se ob Dei præsidium et tutelam, armis Chaldæorum et Romanorum esse inexpugnabiles, ex eo quod ait Isaias, cap. LXII, 6: «Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes;» et ex eo quod promittit Deus per David regem, Psal. CXXIV, 1: «Non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem. Montes in circuitu ejus: et Dominus in circuitu populi sui.» Vocabant ergo se cives Jerusalem, sive Salem, id est pacis, a qua urbs nomen sumpserat, et in qua regnaverat Salomon pacificus, id est securus, potens et opulentus rex, q. d. Habitamus in Salem, id est in pace, in urbe cui Deus pacem et prospera omnia promisit: innitimur super Deum Israel, quasi ejus proprius et peculiaris populus; ergo non est quod timeamus hostem, vel excidium. Verum hæc nomina vestra, o Judæi, sine re cassa et inania sunt. Vita enim vestra nominibus hisce indigna non respondet: «Noli, ait Poeta, respicere ad fumos et nomina vana Catonum. Grande est Christianum esse, non dici,» ait S. Hieronymus, epist. ad Paulinum.
Versus 3
DOMINUS EXERCITUUM NOMEN EJUS. — Hoc nomine valde gloriabantur Judæi, quod essent de domo potentissimi Dei, qui paratos habet exercitus Angelorum, hominum et omnium creaturarum. Recte, si in cultu ejus fideles perstitissent.
Versus 4
3. PRIORA EX TUNC ANNUNTIAVI, — q. d. «Priora,» quæ jam pridem venerunt, illa «ex tunc,» id est ab olim, prædixi, et sicut prædixeram feci, et operatus sum, ut repente, id est inopinato, præter rerum et naturæ cursum acciderent, v. g. quod Abraham ex Sara anu et sterili generaret Isaac, cujus semen foret ut astra cœli; quod posteri ejus servirent in Ægypto 400 annis, et post eos in summa rerum desperatione, liberarem eos, ut inde exirent in Chanaan, eamque occuparent, quod vos in meam rempublicam et regnum eveherem, etc. Hæc ecce omnia prædixi, ut evenerunt: ergo ex hoc colligite et credite, futurum pariter, quod jam prædico, scilicet Chaldæos a Cyro et Persis superandos, vosque inde liberandos. Ita S. Hieronymus. Identidem repetit et urget suam de futuris prædictionem certo evenisse, quasi infallibile argumentum divinitatis et providentiæ suæ. Nota to repente. Repentinum enim in Scriptura dicitur quod inopinato, aut rebus desperatis vel indispositis advenit, etiamsi diu ante prædictum et promissum sit. Sic I Thessal. V, 2, dicitur quod «dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint pax, et securitas; tunc repentinus eis superveniet interitus.»
Versus 6
4. SCIVI ENIM QUIA DURUS ES TU. — To durus notat Judæorum indocilitatem; cervix ferrea inobedientiam, obstinationem et pervicaciam; frons ærea impudentiam, q. d. Quia indociles estis, pervicaces et perfrictæ frontis, ac impudentes; hinc toties vobis in os regero, illudque verbero repetitione præcedentium prædictionum et beneficiorum, quæ in vos contuli, ut per eam tandem vos doceam, emolliam et pudefaciam, itaque tandem agnoscatis non idola, sed me hæc præstitisse. Chaldæus vertit: Manifestum est coram me, quod sis rebellis, et durum sicut ferrum collum tuum, et frons tua fortis sicut æs. De qua vide dicta Ezech. cap. III, 7, et cap. II, 4.
6. QUÆ AUDISTI, VIDE OMNIA: VOS AUTEM, NUM (to est nonne; hoc enim est Hebraice הלא hala) ANNUNTIASTIS? — Ita legendum interrogative cum Romanis. Loquitur de populo utpote multo, nunc in plurali, nunc in singulari, q. d. Videtis esse completa, quæ audistis a me. Vos enim ipsi quotidie ea annuntiatis et commemoratis, tum celebratis festa in eorum memoriam instituta, v. g. festum Paschæ, in memoriam liberationis ex Ægypto, dumque canitis psalmos; hi enim sæpe præterita beneficia vobis inculcant. Ita Forerius, Adamus, Vatablus et Sanchez.
Verum S. Hieronymus, Haymo et Dionysius legentes sine interrogatione, et non pro num, explicant, q. d. Vos videtis impleta esse, quæ prædixi, quæque audistis, sed non annuntiastis ea posteris, non divulgastis ea, ad meam gloriam, ut filii vestri et posteri inde cognoscerent me esse verissimum prophetiæ fontem, et consequenter verum Deum.
Versus 7
AUDITA FECI TIBI NOVA EX TUNC (videtur legendum ex nunc: sic enim habent Hebræa, Septuaginta, Chaldæus, Forerius, Vatablus et alii; unde et S. Hieronymus sic explicat, q. d. Non adduco vetera, ut fidem astruam, sed nova quæ contra Babylonios facturus sum annuntio) QUÆ CONSERVATA (id est reservata, recondita) SUNT — apud me.
7 et 8. Nunc creata sunt (id est nunc a me decreta sunt, q. d. Nunc a me lata est sententia de Babylonis excidio, cum nunc illud per Isaiam edico et prædico; ita Vatablus); ET ANTE DIEM (QUO scilicet eveniet hoc ejus excidium, ne putes me prophetare de præteritis), et non audisti, etc. (q. d. Hæc tibi prædico, cum nihil de iis scias, nihil unquam de iis audieris, vel ab idolis, vel ab aliis, cum) neque ex tunc aperta est auris tua, — id est, cum ad aures tuas nulla hujus rei fama aut notitia pervenit, ne quidem «ex tunc» id est ab olim. Identidem inculcat hanc futurorum præscientiam et prædictionem, ne Judæi ituri in Babylonem, diis Babyloniorum suam captivitatem, et ex ea liberationem attribuant, non Deo suo. Aperire enim aurem Hebræis est, revelare et indicare quid alicui, sive facere ut aliquis quid audiat vel intelligat. Ignorans enim et non audiens, videtur clausas vel obstructas habere aures, quas quasi aperit qui eas audire et cognoscere facit.
SCIO ENIM QUIA PRÆVARICANS PRÆVARICABERIS, — q. d. Hæc signa divinitatis meæ toties tibi inculco, quia scio quod prævaricaberis, id est deficies, eris transfuga et apostata: transfugies enim more tuo a me ad idola.
ET TRANSGRESSOREM EX UTERO VOCAVI TE, — q. d. Ab ipso tui ortu et conceptu, videlicet, cum te
Versus 9
Ecclesiam meam formarem et quasi parturirem in Sina, dando tibi legem per Mosen, transgressor fuisti, ut merito «transgressor ex utero» a me vocari possis. In Sina enim conflasti et adorasti vitulum aureum. Hoc est quod eis S. Stephanus exprobrat, Actor. VII, 51: «Vos semper Spiritui Sancto resistitis, sicut patres vestri, ita et vos.»
9. PROPTER NOMEN MEUM. — Est prolepsis sive occupatio: occurrit enim tacitæ objectioni, q. d. Dicetis mihi: Si nosti nos fore tam impios, instabiles, ingratos et transgressores, quid tam anxie de nobis nostraque e Babylone liberatione laboras? quid tam studiose hoc prædicis et inculcas? Respondet Deus: Ego hoc facio non propter vos, vestraque merita, sed «propter nomen meum,» ne scilicet Gentes illud blasphement, si videant me populum meum in captivitate derelinquere.
LONGE FACIAM (hebraice אאריך aarich, id est prolongabo, elongabo, longe faciam, id est auferam, amovebo) FUROREM MEUM. — Aliter Forerius et Vatablus: Prolongabo, aiunt, id est differam vindictam in longum tempus, donec scilicet illi impleant mensuram peccatorum suorum, quod facient, dum occident Christum. Quare tunc plene omnia eorum scelera puniam, eosque exscindam.
ET LAUDE MEA INFRENABO TE, NE INTEREAS. — Ita Romana, et passim omnia Biblia, licet Arias legi velit passive infrenabor, ut dicat idem cum eo quod præcessit, q. d. «Laude,» id est propter laudem et gloriam meam, ego Deus infrenabor, et cohibebo furorem meum, ne te disperdam. Unde Vatablus vertit, Propter nomen meum differam furorem meum, et propter laudem meam frenum injiciam mihi, tui causa, ne te omnino exscindam. Verum legendum est active, «infrenabo te.» Quod primo, sic explicant S. Thomas et Haymo, q. d. Cum e Babylone in Judæam redieris, frenum legis et religionis meæ tibi injiciam, cogamque te ad mei cultum, ut in templo more solito me laudes per psalmos, preces, sacrificia sacrasque cæremonias, ne ad cultum et laudem idolorum dilabaris.
Secundo, simplicius et significantius magisque genuine, laus hæc, qua Deus infrenavit Judæos, fuit Dei in ipsos indulgentia et misericordia, sive ipsa Dei in eos beneficia. Nihil enim principem, et magis Deum, ita commendat, et laudabilem facit, atque clementia et beneficentia, quæ regum et principum propria est virtus; quæque subditos frenat, et cogit eos amare, eisque obsequi. Porro hæc Dei laus sive frenum, puta beneficentia, duplex fuit. Prior fuit tribulatio, scilicet captivitas Babylonica. Hæc enim quasi freno Deus populum in scelera et interitum ruentem infrenavit, et ab idololatria aliisque sceleribus pariter, ac ab interitu retraxit, et ad se revocavit. Unde S. Hieronymus: «Infrenabo, ait, te, ut vel invitus quasi jumentum, me dominum tuum sequaris;» hæc ergo captivitas fuit ingens Dei beneficium. Unde disces tribulationes esse magna
Dei dona, ac proficisci ex animo Dei benevolo et benefico, volente, scilicet, luxum et lasciviam nostram edomare, frenare et resecare. Tribulatio ergo est laus Dei, ac proinde in ea cum Job, Tobia et Martyribus non murmurare, sed Deum laudare, eique gratias agere debemus. Ex adverso, Dei irati evidens signum est, cum alicui laxat habenas, sinitque eum sequi concupiscentias suas, ut quasi equus lasciviens sine freno in exitium ruat. Ita Haymo, Adamus, Dionysius et Sanchez. Posterior Dei laus fuit beneficium liberationis Judæorum e Babylone; de eo enim præcessit: «Propter nomen meum longe faciam furorem meum;» perinde ac de priori, puta de ipsa captivitate, sequitur: «Ecce excoxi te, sed non quasi argentum, elegi te in camino paupertatis.» Hæc enim sententia: «Laude mea infrenabo te,» cum inter has duas sit media, ad utramque pertinet, et utramque complectitur. Sensus ergo est, q. d. O popule mi! duræ cervicis es, et transgressor ab utero: frenum ergo tibi injiciam, ne quasi equus effrenis et furiosus te præcipites, et intereas: frenum hoc erit laus mea, puta regia mea beneficentia, nimirum paterna castigatio, scilicet captivitas Babylonica, sed brevis et abbreviata, brevique laxanda a Deo; hæc ergo captivitas non fuit ira aut furor meus, sed laus, amor et favor meus erga te: poteram enim te in ea perpetuare, disperdere et funditus delere, uti merebaris: verum ob beneficentiæ et clementiæ meæ laudem nolui, imo vero ne in ea interires, post modicum tempus te ex ea liberavi, indeque te quasi equum jam calcari afflictionis domitum in patriam reduxi, ut deinceps ductum freni mei, id est meæ voluntatis, perpetuo sequi, meque laudare disceres, dum vides tantam meam erga te dilectionem, curam et benignitatem: quæ summa mea est laus. Hinc
Tertio, ex Hebræo pie vertit Forerius: Laudem meam obsignabo tibi, ne exscindaris, q. d. Cum nihil ex te habeas, quo possis provocare misericordiam meam, ego laudem meam, quasi pallium meum inducam super te, teque ea quasi signo et charactere meo obsignabo, ut appareas mihi quasi materia, ratio et causa laudis meæ, itaque hæc laus mea pro te intercedat, teque semper comitetur, tegat et protegat, imo te speciosum et amabilem in oculis meis reddat, eosque ita feriat, ut, si te delere velim, non possim, sed protinus meminerim laudem meam pariter interituram; cum enim te aspicio, laudem meam aspicio. Hinc
Quarto, Septuaginta vertunt: Gloriosa mea inducam super te. Gloriosa, hoc est gloriosam liberationem e Babylone, ait S. Cyrillus, qui addit: «Dei gloria est posse omnibus sine labore dominari, servare et misereri.»
Allegorice Leo Castrius, q. d. «Laude mea,» etc., hoc est, tot signa et miracula gloriosa edam per Christum et Apostolos, ut frenum injiciam vestræ infidelitati et blasphemiis o Judæi, atque
multos e vobis ad Christi fidem convertam, et salvem.
Tropologice S. Bernardus, serm. 11 in Cantic., q. d. «Ne nimia peccatorum tristitia cum Cain desperes, et quasi equus effrenis in præceps ruas, freno te inhibebo indulgentiæ meæ, et meis laudibus erigam, respirabisque in bonis meis, qui de tuis confunderis malis, dum me sane benigniorem quam te culpabiliorem invenies.»
Ita laude Dei infrenatus fuit religiosus ille S. Dominici discipulus Vincentius, vir singularis doctrinæ, humilitatis, abnegationis sui, et amoris Dei, mire B. Virgini devotus, ut nunquam concionaretur, quin aliquid semper in ejus laudem diceret, qui cum in morbum, indeque in gravem et longam melancholiam incidisset, sub finem vitæ, visa B. Virgine, cœpit in Spiritu exsultare et jubilare: curaque socius ejus Matutinum et Laudes recitaret, pervenissetque ad finem, diceretque ultimum versiculum ultimi psalmi: «Omnis spiritus laudet Dominum;» ipse æger et agonizans, jussit socium sistere, et multoties iterando ac jubilando: «Omnis spiritus laudet Dominum,» spiritum emisit in cœlis perpetuo laudaturum Dominum: uti refert Ferdinandus Castiglius, Histor. Ordinis S. Dominici, part. I, lib. I, cap. LXI.
Versus 10
10. ECCE EXCOXI TE, SED NON QUASI ARGENTUM, ELEGI TE IN CAMINO PAUPERTATIS. — Clare ex Hebræo vertunt Forerius et Vatablus, ecce conflavi, ussi, vel excoxi te, non in argenti (fornace), elegi te in fornace inopiæ et afflictionis, q. d. Excoxi te non sicut argentarius in fornace ardentissima excoquit argentum, ut ignis ab eo separet omne stannum, plumbum et scoriam, ut purum putumque remaneat argentum. Si enim sic excoxissem te, utique consumpsissem te, cum non nisi peccatorum sis scoria (hoc est enim quod dixit cap. I, 22: «Argentum tuum versum est in scoriam»), sed leniori camino et purgatorio te purificavi, scilicet, paupertate, servitute et ærumnis in Babylone; itaque effeci ut tu mores corrigeres, teque rursum ex scoria per gratiam meam efficeres argentum, id est fidelem, justum et pium; unde sic purgatum «in camino paupertatis elegi te:» sicut in fornace separata scoria, ab argentario seligitur et colligitur purum argentum. Ita S. Cyrillus et Procopius. Simili metaphora conflatoris, eaque illustri, utitur Jeremias, cap. VI, 27. Vide ibi dicta.
Mystice Forerius: Argentum, ait, est Evangelium et eloquia Dei, juxta illud Psal. XI, 7: «Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum,» q. d. Excoxi te per paupertatem, non vero per Evangelium Christi: illam enim purgationem plenam reservo tempori feliciori, quod erit in lege gratiæ.
Septuaginta vertunt, ecce vendidi te non propter argentum, erui te de fornace paupertatis, q. d. Tradidi te Chaldæis, indeque rursum liberavi, non quærens inde meum (nec enim a Babyloniis, nec a te argentum accepi), sed quærens tuum bonum, scilicet tuam expiationem et purgationem, ut te pristino nitori fidei et religionis, puræque conscientiæ restituerem.
Versus 11
11. UT NON BLASPHEMER, — a Gentibus dicentibus: Deus Hebræorum est impotens, vel infidelis et crudelis, utpote qui sinit populum suum ab hostibus opprimi; dii nostri ipso sunt fortiores et faventiores. Sicut Turcæ, tot victoriis contra Christianos potiti, blasphemant, dicuntque Mahometem potentiorem esse Christo.
GLORIAM MEAM ALTERI NON DABO. — Non patiar ut idola me potentiora videantur, quasi ipsa tradiderint populum meum Chaldæis, cum ego ipse id fecerim. Exscindendo enim Chaldæos, et Judæos liberando, ostendam me Chaldæorum æque ac Judæorum esse Deum ac Dominum, meque Hebræos ad tempus eis tradidisse, ut castigarentur, ac deinde majore gloria liberarem eos. Ita S. Cyrillus, S. Thomas et alii.
ISRAEL, QUEM EGO VOCO. — Primo, Forerius, quem voco, id est quem familiarem et domesticum habeo, utpote cujus nomen semper in ore habeo, ut ejus oblivisci nequeam.
Secundo, Haymo et Hugo, quem voco, scilicet ad pœnitentiam, aut potius, ut S. Hieronymus et Cyrillus, ad peculiarem mei cultum, ad meam Ecclesiam, gratiam et salutem.
Tertio, optime Hebræum מקראי mecerai vertunt Symmachus, Aquila, Vatablus et alii, vocatus meus, vel vocate mi, q. d. Quem ego Israelem voco, cui ego nomen Israelis indidi. Objicit Israeli nomen suum, ut ex eo cognoscat se Dei esse, et Deum, non idola colere debere. Hoc est enim argumentum Dei: Illum colere debes et adorare ut Deum, a quo pater tuus Jacob, sive Israel nomen accepit, quemque nomine suo circumfert et præfert: atqui ego sum qui eum vocavi Israel, id est dominantem Deo, unde me semper in nomine suo circumfert, quique ab eo te vocavi et voco Israel; ergo ego sum Deus tuus, tibi amandus et colendus, q. d. Vis scire Deum tuum, inspice tuum tuique patris nomen. Nam ut ego El, id est Deus, sic tu vocaris Israel, id est prævalens Deo. Sicut enim a Cæsare milites vocati sunt Cæsariani; a Pompeio, Pompeiani: sic ab El vocatus est Israel, æque ac a Christo Christianus. Ita Sanchez. Videtur enim hic idem dicere cum eo quod dixit vers. 1: «Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel.»
Huic adde quarto, Deus nuncupat Israel vocatum suum, id est servum suum. Sicut enim nobiles a rege evocantur ad obsequia, tum domestica, tum publica, præsertim bellica, ut in eis regi et regno serviant (unde et Hispani gloriantur, quod sint creados del Rey, id est servi vocati et evocati a Rege): ita Deus Israelem evocaverat ad sui obsequium et cultum. Huc alludit S. Paulus, qui tam se quam fideles vocat vocatos, sive vocatitios Dei: «Paulus, inquit, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, etc. In quibus estis et vos vocati Jesu Christi,» Rom. cap. I, 1 et 6; Israel enim ejusque vocatio typus fuit S. Pauli et fidelium, eorumque vocationis.
Ego ipse, ego primus, et ego novissimus, — q. d. Ego fui ante cœlum et terram, ante mundum et Angelos. Ego fui ab æterno, et ero in æternum; sum possessor et dominus æternitatis. Secundo, q. d. Ego sum omnium rerum principium et finis, ex quo omnia, et in quem omnia. Ita Forerius. Notat Sanchez in trina repetitione vocis ego innui mysterium SS. Trinitatis.
13. DEXTERA MEA MENSA EST CŒLOS. — Pro mensa est hebraice est טפחה tippecha, quod verti potest secundo, dextera mea palmo mensa est cœlos, q. d. Tantus ego sum, ut cœlorum vastitatem palmo metiar et comprehendam. Ita Vatablus. Tertio, verti potest, dextera mea palmo explanavit, explicuit et distendit cœlos. Ita Forerius. Quarto, dextera mea formavit cœlos, dextera mea cœlos in hanc formam, speciem, figuram et decorem conformavit. Vide dicta Thren. II, 20.
EGO VOCABO EOS (cœlos cum suis stellis, ac terram), ET STABUNT SIMUL, — q. d. Si ego eos vocem, mox ad meam vocem sistent se, sicut ministri ad vocem principis accurrent, sistentque se, jussa accepturi, et protinus exsecuturi. Id patuit sub Josue, quando sol, luna cœlique steterunt, Josue cap. X, vers. 13; et sub Ezechia, quando cursum reflexerunt et retrogressi sunt, Isaiæ cap. XXXVIII, vers. 8.
Versus 13
14. Congregamini omnes vos (o Israelitæ) et audite: Quis de eis (diis Gentium, quos toties hic nominavi et confutavi: posset quoque verti, quis astrologorum, ex eis, scilicet cœlis et astris, divinando; egit enim contra astrologos cap. præced., vers. 12) annuntiavit hæc, — quæ ego prædico de Cyro et Babylonis excidio? de vestra captivitate, quod in ea vobis ero dux et redux?
DOMINUS DILEXIT EUM, — Cyrum de quo cap. XLI, cap. XLIV et sequentibus hucusque passim agit, quique hoc Chaldæorum excidium, de quo continuo loquor, peraget. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Hebræi. Cyrum Deus dilexit, quia elegit eum suæ vindictæ administrum. Addit Forerius Cyrum vere et proprie fuisse dilectum a Deo, quia ejus cultor exstitit, I Esdræ I. Quod quomodo verum sit dixi superius.
Versus 14
FACIET VOLUNTATEM SUAM IN BABYLONE (POTEST EX Hebræo verti: Faciet (Cyrus) voluntatem ejus (Dei) in Babylone), ET BRACHIUM (potentiam potentemque vindictam) EJUS IN CHALDÆIS. — Verum vertendo, voluntatem suam, hic triplex est sensus. Primus, de Cyro, q. d. Cyrus faciet in Babylone voluntatem suam, id est quidquid ei libuerit, et brachium suum in Chaldæos exeret. Ita Forerius. Secundus, de Deo: faciet Deus Cyrum in Babylone vastanda voluntatem suam, et faciet eum brachium suum contra Chaldæos. Ita Sanchez. Sed quia dure Cyrus vocatur voluntas Dei, hinc Tertio, planissime exponas, q. d. Deus per Cyrum faciet voluntatem et vindictam suam in Babylone, et brachium suum, id est validam plagam, in Chaldæis.
Allegorice, Cyrus est Christus, quem Pater dilexit, qui fecit omnem voluntatem Patris, quique in Babylone, id est confusione hujus mundi, subvertit Chaldæos, id est dæmones, ait S. Hieronymus. Christi etiam «directa est via,» quia Pater per omnia ardua et dura eum fortiter et feliciter direxit et deduxit, multo magis quam Cyrum.
16. NON A PRINCIPIO IN ABSCONDITO LOCUTUS SUM, — q. d. Ex quo cœpi prophetare de excidio Babylonis, non in angulis ambigue et perplexe, sed publice, clare et aperte de eo locutus sum. Ex tempore antequam fieret, — antequam scilicet Babylon everteretur, ego Isaias ibi eram spiritu præsens, videbamque et contemplabar rei gerendæ seriem, modum et ordinem.
Inepte ergo R. Salomon et R. Tanhuma apud Galatinum, lib. II, cap. III, to ex tempore antequam fieret, ibi eram, sic interpretantur, q. d. Ego Isaias, omnesque Prophetæ, quoad animam simul fuimus et adstitimus in monte Sina, cum daretur ibi lex Mosi, tuncque ibidem nostras prophetias accepimus. Inde enim sequitur animas eorum diu fuisse ante corpora: qui est error Origenis et Pythagoræorum.
ET NUNC DOMINUS DEUS MISIT ME, ET SPIRITUS EJUS, — ut quæ ante de Cyro et Babylone mihi revelaverat, ea nunc edicerem et proloquerer. Sunt enim hæc verba, non Cyri, ut volunt aliqui apud Procopium; sed Isaiæ, qui missus est tanquam Propheta et præco, a Deo et spiritu Dei, ad hæc vaticinanda. Ita S. Hieronymus, Chaldæus, Vatablus, Forerius, Sanchez et alii.
Unde mystice S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Haymo, Hugo, S. Thomas, hic, atque S. Basilius, Eusebius, Origenes, Augustinus, Chrysostomus, Nyssenus, quos citat Leo Castrius, item Galatinus, lib. II, cap. III, docent hic significari SS. Trinitatem, scilicet Filium, qui missus est a Patre et Spiritu ejus, puta a Spiritu Sancto, nimirum qua homo est, ad hominum redemptionem
(1) Mirum quod toties suam potentiam qua terram cœlosque creavit, commemorat. Certe cum incredulis res ei erat, quorum bona pars idola colebat, et diis gentium honorem deferebat. (Forerius.)
Versus 16
Benedictus es, Domine, doce me justificationes tuas. Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar, etc. Hoc est enim omnis homo.
Num qua Deus est, et Verbum Patris, uti a solo Patre procedit, ita et ab eo solo mitti potest, uti docent D. Thomas et Scholastici, I part., Quæst. XLIII, art. 8. Et S. Anselmus, lib. De Processione Spiritus Sancti, ait: «Si autem dicunt, quia Spiritus Sanctus mittit etiam Filium, sicut idem ipse dicit per Prophetam: Et nunc Dominus, etc., hoc secundum hominem, quem gerebat, intelligendum est, quia Patris et Spiritus Sancti una voluntate et dispositione, mundum redempturus, mundo apparuit.»
Hunc sensum Galatinus et alii volunt esse litteralem; sed ex dictis patet esse allegoricum: Isaias enim hic fuit typus et allegoria Christi. Rursum ex hoc sensu mystico, probat Paschasius, lib. De Spiritu Sancto, cap. VII, Spiritum Sanctum subsistere, et habere in SS. Trinitate hypostasin; ait enim: «Alter ergo in persona est Dominus Pater, alter Spiritus Dei Patris. Itaque dum a Patre et Spiritu Sancto destinari Filius legitur, sub trium nomine personarum, Spiritus Sanctus a semetipso (id est per semetipsum) subsistere, evidenter aperitur.» Rursum, quod ait, misit, non miserunt, significat unitatem essentiæ divinæ in SS. Trinitate.
17. DOCENS TE UTILIA, — non curiosa, non vana, non ridicula, non pomposa, et plausum captantia; sed quæ saluti tuæ præsenti et æternæ proficiant. Notent hoc, et imitentur concionatores, si præcones, non vanitatis, sed Dei esse velint.
GUBERNANS TE IN VIA, QUA AMBULAS. — «Gubernans,» non despotice quasi jumentum, sed politice, quasi hominem et civem suum, per consilium, imperium et directionem; cui tamen tu, utpote liber, reluctari et resistere possis. Ita gubernavit Israelem in deserto per 40 annos, deduxitque in Chanaan. Ita gubernavit Davidem: «Dominus, inquit, regit me (sicut pastor ovem), et nihil mihi deerit,» etc., Psal. XXII, 2. O felices quos Deus gubernat, quique ductum Dei sequuntur, seque ab eo per omnia regi sinunt! Hi labi non possunt; reguntur enim a sapientissimo et potentissimo gubernatore.
Ubi nota: Sanissimum et utilissimum consilium, æque ac medium, pertingendi ad portum salutis est, si quis Deum assidue oret: «Domine, rege me quasi pædagogus puerum, qui nescit introitum et exitum suum, qua via incedere debeat: deduc me per illas vias, status, officia, socios, etc., in quibus prævides me non habiturum peccati et lapsus scandalum, sed recto et certo itinere me perrecturum et perventurum ad vitam æternam;» sive: «Domine, da mihi semper et ubique gratiam congruam; hæc enim erit efficax, et efficaciter ad finem salutemque me perducet.» Hoc oramus singulis pene Psal. CXVIII versiculis, quem per partes, ad Primam, Tertiam, Sextam et Nonam recitamus: «Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas!
18. UTINAM ATTENDISSES MANDATA MEA! FACTA FUISSET SICUT FLUMEN PAX TUA: — «Pax» Hebræis est non tantum quies, sed et prosperitas, rerumque omnium copia et affluentia. Unde comparatur hic fluvio perenni, qui nunquam arescit, sed semper alias et alias aquas affert et affluit. Addunt Cyrillus et Procopius, pacem hic comparari torrentibus et fluctibus, qui ita violenti sunt, ut nihil eis possit resistere, quin etiam montes et rupes defringant et sternant, q. d. Ita tu, o Israel! esses Assyriis, Chaldæis aliisque hostibus non tantum inexpugnabilis, sed et terribilis, victorque et calcator, si Dei legibus obedires.
ET JUSTITIA TUA SICUT GURGITES MARIS. — «Justitia» metonymice vocatur præmium justitiæ, puta pax jam dicta: sicut ex adverso iniquitas sæpe vocatur pœna iniquitatis. Sic ait Jacob: «Respondebit mihi cras justitia mea,» id est præmium justi laboris mei, Genes. cap. XXX, 33. Sic Samuel ait, I Regum, cap. XII, vers. 7: «State, ut judicio contendam adversum vos coram Domino, de omnibus misericordiis (beneficiis) Domini (hebraice, de justitiis Domini).» Sic Daniel, cap. IV, 24: «Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis (hebraice, justitiis) pauperum.» Justos enim et sanctos maxime decet misericordia, adeoque hæc eorum genuina est virtus et nota.
Secundo, «justitia» proprie accipi potest quasi pacis comes et effectus. Nam in pace viget justitia, quæ tempore belli sæpe exsulat. Respicit quoque ad Christum, qui justitiam æque ac pacem attulit orbi.
Tertio, Salmeron, tom. IX, tract. 54: Justitia, inquit, similis est mari, pax fluvio; quia, sicut flumina oriuntur ex mari, Eccles. cap. I, 7, ita pax oritur ex justitia, juxta illud Isaiæ cap. XXXII: «Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium.»
Versus 17
19. ET FUISSET QUASI ARENA SEMEN TUUM, — uti promiseram Abrahæ patri tuo, Genes. cap. XXII, 17, et Davidi, dicens, Psalm. LXXX, 14: «Israel, si in viis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem,» inimici ei adularentur, perpetuo viveret, «cibarem eum adipe frumenti,» etc. Ita Forerius.
ET NON FUISSET ATTRITUM NOMEN EJUS, — scilicet Israelis. Gente enim attrita, nomen quoque, et fama, æque ac regnum gentis atteritur. Sic regnum Juda et Israel in Babylone fuit attritum et quasi interiit. Sic Judæi olim apud Gentiles viles, ignobiles, imo probrum fuerunt, uti etiamnum sunt apud Christianos. Hinc illud: «Verpus est; credat Judæus Apella: verpe,
mihi per Anchialum.» Et Juvenalis, Satyr. 2: Delubra locantur Judæis, quorum cophinus fænumque supellex. Et Martialis, lib. XII, epigram. 57, Judæos a puero mendicare solitos tradit: A matre doctus nec rogare Judæus, Nec sulphuratæ lippus institor mercis. Sic videmus eos hic Romæ sulphurata et scruta vendere, eaque cum fracto vitro permutare.
Versus 18
20. EGREDIMINI DE BABYLONE. — Ad litteram, aiunt S. Cyrillus et Procopius, hortatur Propheta Judæos in Babylone captivos et attritos, ut ex infideli et impia, æque ac tyrannica Babylone ejusque vitiis relictis, in Judæam, ad Dei templum, cultum et pietatem avitam redeant.
Allegorice, hortatur omnes, ut e captivitate peccati, et e regno diaboli, non Cyro, sed Christo duce, egrediantur in statum gratiæ, libertatis et adoptionis filiorum Dei. Nulla enim regio magis confusione plena est, quam peccati; nulli Chaldæi filiis Dei magis nocent, quam peccata: hæc est Babylon, hi sunt Chaldæi, unde suos jubet Dominus fugere. Vide cap. LII, 11: «Recedite, exite inde.»
Unde tropologice hæc adaptat Apostolus fidelibus, ad hoc, ne misceant connubia et commercia cum infidelibus et impiis, II Cor. cap. VI, 17. Sequentia enim tam læta et fausta sunt, ut magis per Christum, quam per Cyrum, adimpleta sint. Recte Forerius: «Quoties, ait, in Prophetis has denuntiationes, exsultationes et ovationes, ad omnes Gentes, et ad extrema terræ lego, toties Prophetas redemptionis universalis (per Christum) mentionem facere non dubito. Hæc conspectant, non unam tantum, exilem vilemque Judæorum gentem.»
Tertio, taxat Judæos carnales, abjectos et impios, qui vel idolis et vitiis, vel pace et opibus Babylonis delectati in ea sedem figere, nec in patriam, data a Cyro potestate, redire voluerant. Hisce prædicit eos non habituros veram pacem in Babylone. Porro multos ibi remansisse liquet ex Esdra, cap. II, cum numerum exiguum, et pauca nomina redeuntium describit, dicitque, cap. I, vers. 5, eos solum rediisse quorum Deus tetigerat cor et spiritum. Imo, multi Hebræi docent neminem ex iis, qui cum Sedecia capti sunt, in patriam rediisse, uti refert S. Hieronymus in Ezech. XI, 17. Ita Sanchez.
Versus 19
21. NON SITIERUNT IN DESERTO. — Refricat beneficia Judæis in deserto, sub Mose præstita, Exod. cap. XVII, 6, et sub iis, figurate per proverbiam et per hyperbolem significat Deum similem curam et providentiam præstitisse Judæis, babylone redeuntibus, videlicet curasse tum per se, tum per Cyri et Darii edictum, I Esdræ, cap. VI, 8, ne quid in via ad famem sitimque levandam, aut alias necessarium, deesset, q. d. ait Cyrillus: Celebrate Deum, o Judæi, ab exsilio reduces! qui, ut olim vos redemit ex Ægypto, per desertum incolumes duxit, e cœlo manna quotidie pavit, e petra aquam dedit: ita nunc ex Babylone vos liberavit, et per desertum deduxit, cibumque et potum dedit, salvosque in patriam revexit, ut ibi in pace habitaretis, quam in Chaldæa non habebatis; nam: «Non est pax impiis, dicit Dominus.»
Mystice, multo magis Christus redemit nos, et per desertum hujus vitæ in cœlum ducit datque manna Eucharistiæ, atque aquas de petra. Nam «latus ejus» lancea vulneratum et apertum, «aqua fluxit et sanguine, baptismum nobis et martyrium dedicans,» ait S. Hieronymus.
22. NON EST PAX IMPIIS, DICIT DOMINUS. — Quia impii sequuntur suas cupiditates, quæ mille bella et in ipsa anima et in rebus publicis generant, atque justo Dei judicio, cum seminant iniquitates, metunt dolores. Unde cap. LVII, vers. ultim., Septuaginta vertunt: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Quorsum hoc dicit Propheta? quid hæc ad præcedentia? Respondeo primo, respicit ad vers. 18: «Utinam attendisses mandata mea! facta fuisset sicut flumen pax tua.» Illius enim hic dat causam, per antithesin; quia «non est pax impiis,» omniaque eis in malum cedunt. Hæc est ergo sors improborum, quam opponit sorti proborum. Ita Forerius.
Secundo, respicit ad vers. 20: «Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis.» Quare? «Quia non est pax impiis.» Vere Horatius, lib. II, ode 16: Patriæ quis exsul Se quoque fugit? Scandit æratas vitiosa naves Cura; nec turmas equitum relinquit Ocior cervis, et agente nimbos Ocior Euro.
Denique mystice, inquit Forerius, hæc verba sunt Prophetæ dolentis et indignantis, ex eo quod præsagiret frustra Christum vocaturum Israelitas, ut ex Babylone peccati ad se in Jerusalem, id est Ecclesiam, redirent; eum enim vocantem erant despecturi, ut sit correctio, q. d. Quid moror? Quid eos e diaboli regno evoco? Quid saxa alloquor? Improbi sunt et obstinati in Judaismo ac vitiis, ideoque indigni pace ac felicitate, quæ illis offertur. Quocirca Christus ad Gentes transiens, et se convertens, ait cap. sequenti: «Audite, insulæ, et attendite, populi de longe.»
"A Jew taught by his mother to beg, and a blear-eyed hawker of sulphur-tipped wares."
Thus we see them here in Rome selling sulphur matches and old wares, and bartering them for broken glass.
Versus 20
20. GO FORTH FROM BABYLON. — Literally, say St. Cyril and Procopius, the Prophet exhorts the Jews held captive and worn down in Babylon, that, leaving behind unfaithful, impious, and tyrannical Babylon and its vices, they should return to Judea, to the temple of God, to His worship, and to the piety of their forefathers.
Allegorically, He exhorts all to go forth from the captivity of sin and from the kingdom of the devil — not under Cyrus but under Christ as leader — into the state of grace, liberty, and adoption as children of God. For no region is more full of confusion than that of sin; no Chaldeans harm the children of God more than sins do. This is Babylon, these are the Chaldeans, from whom the Lord commands His own to flee. See chapter 52:11: "Depart, go out from there."
Whence the Apostle tropologically applies these words to the faithful, to the end that they should not mix marriages and business dealings with unbelievers and the impious, 2 Corinthians chapter 6:17.
For what follows is so joyful and auspicious that it was fulfilled more through Christ than through Cyrus. Forerius rightly says: "As often as I read in the Prophets these proclamations, exultations, and ovations directed to all nations and to the ends of the earth, so often I have no doubt that the Prophets are making mention of the universal redemption (through Christ). These look to more than one small and lowly Jewish nation alone."
Third, He rebukes the carnal, abject, and impious Jews, who, delighted either by the idols and vices, or by the peace and wealth of Babylon, chose to settle permanently there and were unwilling to return to their homeland when Cyrus granted them the power to do so. To these He predicts that they will not have true peace in Babylon. Moreover, that many remained there is clear from Ezra, chapter 2, when he describes the small number and few names of those who returned, and says, chapter 1, verse 5, that only those returned whose heart and spirit God had touched. Indeed, many Hebrew scholars teach that none of those who were taken captive with Zedekiah returned to their homeland, as St. Jerome reports on Ezekiel 11:17. So Sanchez.
Versus 21
21. THEY DID NOT THIRST IN THE DESERT. — He recalls the benefits granted to the Jews in the desert under Moses, Exodus chapter 17:6, and under these, figuratively through proverbial and hyperbolical language, He signifies that God provided similar care and providence to the Jews returning from Babylon — namely, that He took care both directly and through the edict of Cyrus and Darius, 1 Ezra chapter 6:8, that nothing necessary should be lacking on the journey for relieving hunger and thirst or for other needs. As if to say, says Cyril: Celebrate God, O Jews returning from exile! who, as once He redeemed you from Egypt, led you safely through the desert, fed you daily with manna from heaven, and gave you water from the rock — so now He has freed you from Babylon, led you through the desert, given you food and drink, and brought you safely back to your homeland, so that there you might dwell in peace, which you did not have in Chaldea; for: "There is no peace for the wicked, says the Lord."
Mystically, much more so Christ has redeemed us, and through the desert of this life leads us to heaven and gives us the manna of the Eucharist and water from the rock. For "from His side," wounded and opened by the lance, "water and blood flowed, dedicating baptism and martyrdom for us," says St. Jerome.
Versus 22
22. THERE IS NO PEACE FOR THE WICKED, SAYS THE LORD. — Because the wicked follow their lusts, which generate a thousand wars both in the soul itself and in public affairs, and by the just judgment of God, when they sow iniquities, they reap sorrows. Whence in chapter 57, the last verse, the Seventy translate: There is no joy for the wicked, says the Lord. To what purpose does the Prophet say this? What does this have to do with the foregoing? I answer first, it looks back to verse 18: "If only you had heeded My commandments! Your peace would have been like a river." For here He gives the reason for that, by way of antithesis: because "there is no peace for the wicked," and all things turn to their harm. This, therefore, is the lot of the wicked, which He contrasts with the lot of the righteous. So Forerius.
Second, it looks to verse 20: "Go forth from Babylon, flee from the Chaldeans." Why? "Because there is no peace for the wicked." Horace rightly says, Book II, Ode 16:
"What exile from his fatherland Also flees himself? Sinful care boards the bronze-clad ships, Nor leaves behind the troops of horsemen, Swifter than stags, and swifter than The East wind driving clouds."
Finally, mystically, says Forerius, these words are those of the Prophet grieving and indignant, because he foresaw that Christ would call the Israelites in vain to return from the Babylon of sin to Himself in Jerusalem, that is, the Church; for they would despise Him as He called — so that this is a correction, as if to say: Why do I delay? Why do I summon them from the kingdom of the devil? Why do I address stones? They are wicked and obstinate in Judaism and in vices, and therefore unworthy of the peace and happiness that is offered to them. Wherefore Christ, passing over to the Gentiles and turning to them, says in the following chapter: "Hear, O islands, and attend, you peoples from afar."