Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus loquitur, aitque se esse gladium et sagittam electam Dei, ad configendum sibi nationes orbis, etiam Sinas, vers. 12. Inde, vers. 14, inducit Sion, id est Ecclesiam in Judæa incipientem, querentem de Judæorum credentium paucitate. Cui respondet Deus se pro iis surrogaturum omnes gentes et populos. Unde, vers. 22, prædicit quod ad signum crucis convolabunt omnes nationes, ac reges et reginæ erunt nutritii et nutrices Ecclesiæ; quodque hostes Ecclesiæ Deus cibabit carne sua et sanguine, ut seipsos devorent.
Textus Vulgatae: Isaias 49:1-24
1. Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. 2. Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. 3. Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. 4. Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. 5. Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. 6. Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas. Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. 7. Hæc dicit Dominus redemptor Israel, sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel qui elegit te. 8. Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas: 9. ut diceres his, qui vincti sunt: Exite; et his, qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. 10. Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. 11. Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. 12. Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra Australi. 13. Laudate, cœli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem: quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. 14. Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. 15. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. 16. Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper. 17. Venerunt structores tui: destruentes te et dissipantes, a te exibunt. 18. Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. 19. Quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te. 20. Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. 21. Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva: et istos quis enutrivit? ego destituta et sola: et isti ubi erant? 22. Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad Gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. 23. Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. 24. Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum
fuerit a robusto, salvum esse poterit? 25. Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. 26. Et cibabo hostes tuos carnibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
Versus 1
1. AUDITE, INSULÆ. — Transit hic ab umbra ad veritatem, a Cyro scilicet ad Christum, a Synagoga ad Ecclesiam. Quare, sicut compellavit Judæos initio cap. præced., dicens: «Audite hæc, domus Jacob:» ita hic compellat Gentes, etiam remotissimas et abstrusissimas, dicens: «Audite, insulæ, et attendite, populi de longe.» Hæc enim non ad Cyrum, ut vult Hugo, nec ad Joannem Baptistam, ut volunt alii; sed ad Christum pertinere patet ex ipsis verbis, et ex Actor. XIII, ubi illud vers. 47: «Posui te, in lucem Gentium,» de Christo exponitur; et II Corinth. cap. VI, illud vers. 2: «Tempore accepto exaudivi te,» de tempore Ecclesiæ Christianæ explicatur; et Apocal. cap. VII, illud vers. 16: «Non esurient, neque sitient,» etc., de Ecclesia Christi beata et triumphante in cœlis, intelligitur. Inducitur ergo hic Christus, quasi concionem habens ad omnes homines, in qua suæ legationis, adventus et officii rationem reddit, scilicet, ut omnes Gentes ad Deum et salutem vocet, eosque Judæis, in vera Dei Ecclesia, subroget atque substituat.
DOMINUS AB UTERO VOCAVIT ME, — dicens matri Virgini per Gabrielem Archangelum: «Vocabis nomen ejus Jesum,» Matth. cap. I, vers. 21, q. d. Uti Cyrum ab utero, imo ante uterum, nominavi, dixique: «Vocavi te nomine tuo,» cap. XLV, vers. 4; item Israelem, dicens: «Formans te, ab utero auxiliator tuus,» cap. XLIV, vers. 2; et cap. XLVI, vers. 3: «Qui portamini a meo utero:» ita ab utero, imo antequam in utero conciperer, vocavit Deus me «Jesum,» id est salvatorem, hoc est, designavit et destinavit me, ut essem vindex et redemptor generis humani; Deus enim vocat res ut sunt, aut quales futuræ sunt: imo quales ipse eas facturus est; Dei enim nominare, est efficax, et Dei dicere, est facere. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Ambrosius in Psalm. XXXV.
Versus 2
2. ET POSUIT OS MEUM (id est verba mea, uti vertit Chaldæus) QUASI GLADIUM ACUTUM, — quasi aciem gladii. Alludit ad phrasin Hebræam: Percutere in ore gladii, id est in acie gladii; huic enim comparat os Christi. Rursum alludit ad Cyrum Christi typum, de quo dixit cap. XLV, vers. 2: «Ego ante te ibo: et gloriosos terræ humiliabo: portas æreas conteram,» etc. Pari enim modo gladios et arma dedit Christo, quibus totum orbem subjugavit. Sensus ergo est, q. d. Ecce ego Christus cædem facturus advenio non corporum, sed animorum; venio enim peccata et vitia trucidaturus, ut caro, id est vita animalis, pereat, et spiritus vivat. Prædicatio enim Christi sive Evangelium et verbum Dei resecat et jugulat crimina, passiones, concupiscentias; item reprobos et dæmones, præsertim in die judicii. Hoc est quod ait Christus: «Non veni pacem mittere, sed gladium: veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam,» Matth. X, 34.
Hoc gladio oris Petrus occidit Ananiam et Sapphiram, Paulus Elymam excæcavit. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Procopius. Hoc est quod ait Paulus, Hebr. cap. IV, vers. 12: «Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque ac medullarum.» Huc allusit Joannes Apoc. cap. I, vers. 16: «Et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat.» Et S. Paulus militem Christianum Christi panoplia armans: «Galeam, inquit, assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei,» Ephes. cap. VI, vers. 17. Hisce ergo verbis et seqq. describuntur vis, energia et efficacia prædicationis Christi.
Ecclesia adaptat hæc S. Joanni, non sensu litterali, sed accommodatitio, quia ipse fuit præcursor Christi, et vox ejus, clamantis in deserto. Simili modo hæc Apostolis aliisque efficacibus Christi prædicatoribus adaptes, uti in Officio divino multa quæ in Scriptura de certis quibusdam personis et Sanctis dicta sunt, aliis similibus adaptantur. Uti illud de Abrahamo: «Non est inventus similis illi in gloria, qui conservaret legem Excelsi,» Eccli. cap. XLIV, vers. 20, omnibus Confessoribus adaptatur.
IN UMBRA MANUS SUÆ PROTEXIT ME. — Primo, «in umbra,» id est in protectione. Unde Septuaginta vertunt, in protectione manus suæ abscondit me, ut scilicet carnis meæ vilitas, divinitatis potentia tegeretur. Unde et Angelus ait B. Virgini matri, Christum concepturæ: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi,» Luc. cap. I, vers. 35. Ita S. Hieronymus et Procopius. Umbra enim symbolum est protectionis, quia umbra protegit homines ab æstu solis, qui in Judæa ingens est, et aves alis suis obumbrantes pullos, eos protegunt a milvo. «In umbra ergo manus, id est manu sua, mihi obumbrante et objecta, protexit me.» Sic dicitur de Christo, Thren. cap. IV, vers. 20: «In umbra tua vivemus in Gentibus.»
Secundo, apposite Forerius per «umbram manus,» accipit vaginam gladii, quæ sub manu sinistra quasi absconditur (hoc enim proprie significat hebræum חבא chaba), eaque tegitur et obumbratur. Persistit enim in metaphora gladii, qui sub sinistro brachio abditur in vagina, ut dextera inde facile educatur. Nam sicut mox se vocat sagittam in pharetra Dei absconditam, ita se vocat hic gladium in vagina, sub manu Dei reconditum, q. d. Ego sum gladius acutus, quia sum gladius Dei potentissimi; Deus enim in vagina sua, quasi in umbra manus suæ sinistræ me abscon-
ET POSUIT ME SICUT SAGITTAM ELECTAM. — Alludit ad Cyrum, qui quasi fuit gladius et sagitta Dei. Nam arma militis sunt duo, scilicet gladius, quo cominus, et sagitta, qua eminus et celerrime hostem ferit. Sic Christo duci, Psalm. XLIV, 4, datur gladius: «Accingere gladio tuo super femur tuum, Potentissime.» Deinde sagittæ, vers. 6: «Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent.» Christus enim per se et Apostolos tam gentes vicinas quam remotas potenter et velociter debellavit, et suæ fidei subjugavit, itaque tam cominus gladio quam eminus sagitta pugnavit, vicit et triumphavit. Ita Forerius, Vatablus, Sanchez et alii. Pro electam, Forerius et Vatablus vertunt extersam, politam, nitidam et fulgentem; qua voce significatur sagittæ acumen, felicitas, fulgor et robur. Ita enim milites solent gladios et sagittas suas polire, tum ad ornatum, tum ut ea acuant, iisque omnia confringant et penetrent. Et hoc proprie significat hebræum ברור barur; unde Noster et Septuaginta qui vertunt, electam, videntur legisse בחור bachur.
Christus ergo est Patris gladius, et sagitta tersa, præ Apostolis aliisque Sanctis electa, quam in pharetra, tum suæ præscientiæ et providentiæ, aiunt Cyrillus et Lyranus, tum humanæ carnis abscondit. Hanc sagittam mittit quo vult, ejusque verbis, verberibus et vulneribus transfixit, compunxit et vulneravit mentes fidelium sui amore, eorumque vitia et peccata occidit. Ita S. Hieronymus, Procopius, Cyrillus et S. Chrysostomus, hom. De Virtute vel turture, tom. V, qui et addit: Hac sagitta Jeremias, cap. XVII, vers. 16, vulneratus dicebat: «Non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi, tu scis;» et David dicens: «Adhæsit anima mea post te;» et Petrus: «Domine, tu scis, quia amo te;» et Paulus: «Quis nos separabit a charitate Christi?» Hæ sunt sagittæ amoris, quarum cor scopus in quem collineant, ut vivificent occidendo, ait S. Ambrosius, Exhort. ad Virgines: «Quam beatum hac sagitta vulnerari,» ait Origenes, hom. 2 in Cant.
Hac sagitta quoque confixus fuit S. Augustinus audiens conversionem duorum aulicorum, qui legentes Vitam S. Antonii, relicta aula, Deo in solitudine se consecrarunt, uti ipse refert, lib. VIII Confess, VI et VIII. Hac sagitta icta S. Magdalena, fluvios lacrymarum profudit. Erant enim ejus lacrymæ, sanguis cordis vulnerati, qui per oculos fluebat. Ubi nota efficaciam harum sagittarum Christi: ita enim corda feriebant et subigebant, ut illa ipsa mox facerent sagittas, quibus alios sibi subigeret. Sic enim Magdalena, Paulus et Apostoli hisce Christi sagittis confixi, facti sunt ipsimet sagittæ, ad alios ejus amore sauciandos. Et idcirco Christus hic vocatur sagitta lecta, quia quoscumque tetigit, sagittas effecit, itaque serpsit crevitque ejus exercitus, quo mox totum orbem pervasit, sibique subegit. Hoc enim habet amor Christi,
Tropologice, sagittæ Dei et Christi sunt Apostoli virique Apostolici. Ita S. Hieronymus, epist. ad Principiam, S. Paulum vocat sagittam. Apostoli enim idem sunt quod missi, sagittæ proprium est ab arcu emitti. Hac de causa S. Joannes, Apoc. VI, 2, ait: «Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.» Equus enim albus sunt Apostoli, sessor est Christus, arcus et sagitta sunt Evangelica prædicatio, corona est victoria, puta conversio et subjugatio Gentium. Vide ibi dicta. Vox sagitta ostendit quales debeant esse Apostoli, scilicet, primo, missi et directi a Deo, quasi ejus instrumenta; secundo, conjuncti cum Deo per orationem, eique per omnia obedientes, seque conformantes; tertio, veloces; quarto, efficaces et penetrantes. Sic enim sagitta magna vi fertur in scopum in quem a sagittario emittitur, eumque configit et penetrat; quinto, a vitiis tersi, et virtutum sanctitate politi ac fulgentes, ut cum Joanne Baptista sint lucernæ ardentes et lucentes; sexto, ut librentur directe in scopum, hoc est, feriant et configant timore et amore Dei cor ac mentem, non aures tantum tangant et scalpant. Denique concionator, si vere concionator est, totus sagitta sit oportet; tam enim sanctis exemplis, quam verbis necesse est ut feriat corda hominum, adeoque tota ejus vita debet concionari, et timore Dei configere corda mortalium. Utinam, Domine Jesu, des nobis, nosque ipsos efficias tales sagittas, ut simus sagittæ potentis acutæ, quibus icti homines dicant cum sponsa: «Vulnerasti cor meum: fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo!» Cantic. II, 5, et IV, 5.
Versus 3
3. ET DIXIT MIHI: SERVUS MEUS ES TU ISRAEL. — Christus vocatur servus Dei, quia cum in forma Dei esset, sponte nostri amore formam servi accepit. Vide dicta cap. XLII, vers. 1. Rursum vocatur Israel, id est Israelita, quia natus est, ait S. Hieronymus, de semine Israelis et Juda. Secundo, quia missus fuit primario ad oves, quæ perierunt, domus Israel. Tertio, quia ejus typus fuit Jacob, sive Israel: sicut enim ipse cum Angelo, Dei vicario et legato, luctans et prævalens, vocatus est Israel, id est dominans Deo: sic multo magis Christus fuit Israel, id est dominatus est Deo, cum Deum iratum, sua obedientia usque ad mortem crucis, vicit, eumque hominibus fecit propitium, itaque Dei vindictam et sententiam damnationis in homines latam rescidit. Vide Canon. XXI.
QUIA IN TE GLORIABOR. — Christus enim in hoc mundo per tot labores et cruces, non aliud quæsivit, quam gloriam Dei, ut per ea glorificaret Patrem. Unde ipse ait, Joan. XVII, 4: «Ego te clarificavi super terram,» etc. Secundo, q. d. Es quidem servus meus, sed et es tota gloria mea, et decor meus, quia in te uno ostendi mundo abyssum meæ bonitatis et amoris: unde illam in te mundus agnoscens subdidit se mihi, meque pariter glorificavit. Ita Forerius.
Versus 4
4. ET EGO DIXI: IN VACUUM LABORAVI. — Est vox Christi conquerentis, tot tamque validos labores et fatigationes suas, quas in docendo, concionando, discurrendo, patiendo, exhausit apud Judæos, fuisse sine fructu. Pauci enim ex iis conversi sunt. Ita S. Hieronymus.
ERGO JUDICIUM MEUM CUM DOMINO, — q. d. Ego Christus manifestavi nomen tuum, o Pater, hominibus, puta Judæis; feci quidquid potui pro eorum salute, usque ad crucem et mortem in qua, inclinato capite, clamavi: «Consummatum est.» Judicium ergo hujus causæ tibi, Pater, committo; tu judica, cujus culpa factum sit, ut tam pauci ex iis mea opera sint conversi et salvati, ait S. Hieronymus, eosque qui meos labores spreverunt, et in se cassos reddiderunt, judica et puni.
Interim, opus meum, id est merces operis mei, ait Chaldæus, cum Deo meo, id est apud te scilicet, o Pater, mihi integra servatur. Tu enim bona opera remuneras, secundum laborem, non secundum effectum et fructum ex iis consecutum, qui sæpe non est in operantis potestate; imo ab auditoribus duris, vel ab æmulis, cassus redditur. Notent hoc Christumque imitentur viri Apostolici, qui vel hic, vel in India apud Barbaros, ingentes labores exantlant, subinde parvo cum fructu: merces enim et laurea Apostolica integra eis servatur apud Deum.
Secundo, Sanchez sic quoque exponit: Judicium, id est pactum meum est cum Deo Patre, ut scilicet sicut eum ego glorifico, sic ipse vicissim me glorificet, illudque ipse abunde præstitit. Unde opus, id est merces operis mei mansit apud Deum, mihique data est, cum ipse me glorificavit in baptismo, dicens: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite,» Matth. XVII, 5, et in morte, inducendo tenebras orbi, et in ipsa resurrectione, me gloriose resuscitando.
Tertio, Forerius Hebræum משפט mispat, id est judicium, sumit pro statu, conditione, officio et exercitiis: sic enim sæpe sumitur, q. d. Ne putes ex eo, quod frustra apud Judæos laboravi, me non missum fuisse a Patre, aut aliter negotium, ad quod misit me, tractasse, quam debui, aut in aliquo deliquisse. Nam conditio, status, officium, exercitia, omnesque actiones meæ, a Deo Patre dispositæ fuerunt et ordinatæ, a cujus judicio et ordine ego ne latum quidem unguem recessi. «Nam sicut mandatum dedit mihi Pater, sic» feci, et «facio semper.» Verum primus sensus maxime planus et germanus est.
ET NUNC DICIT DOMINUS. — Hic Deus inducitur quasi respondens querelæ Christi, quod frustra apud Judæos laborarit. Respondet autem versu seq. Hoc enim versu Christus causam suam exponit et justificat.
Versus 5
5. FORMANS ME EX UTERO SERVUM SIBI, UT REDU-
dit, ut cum vult, inde dextra sua me educat, stringat, omniaque secet et penetret.
CAM JACOB. — Hinc patet Christum per se, et primario, quasi ex officio et instituto, missum esse a Patre, ad Judæos docendos et salvandos: his enim ab eo promissus erat Messias. Quare Christus a Patre præceptum accepit docendi Judæos, illudque per se et per Apostolos, vivens implevit: unde mandavit eis dicens, Matth. X, 5: «In viam Gentium ne abieritis, etc. Sed potius ite ad oves quæ perierunt, domus Israel.» Cum ergo Judæi repellerent ejus Evangelium, voluit Deus, Christusque in cœlum abiens jussit Apostolis, ut prædicarent Gentibus totique orbi: «Euntes, ait, docete omnes Gentes,» etc., Matth. XXVIII, 19. S. Paulus, Actor. XIII, 46: «Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, etc., ecce convertimur ad Gentes: sic enim præcepit (Pater Christo, et Christus) nobis: Posui te in lucem Gentium,» etc.
ET ISRAEL NON CONGREGABITUR. — Ita habent Hebræus, Symmachus, Theodotion et alii. Quare perperam alii, pro לא lo per aleph, id est non, legunt לו lo per vau, vertuntque contrarie, et congregabitur. Sensus est, q. d. Quæsivi oves perditas Israel, ut eas reducerem in aulam et Ecclesiam Dei; sed illæ noluerunt: itaque non congregabuntur, id est, nolent colligi et congregari in ea.
ET GLORIFICATUS SUM IN OCULIS DOMINI, — tum quia gloriosa signa et miracula coram Judæis edidi, quibus eos infidelitatis et pertinaciæ coargui et convici; tum quia Deus Pater pro Judæis tradidit mihi omnes Gentes mundi. Harum enim conversio et salus fuit ingens Christi gloria, æque ac gaudium. Causam subdit dicens: ET DEUS MEUS FACTUS EST FORTITUDO MEA, — q. d. Non mihi gloriam jam dictam adscribo, sed Deo Patri: ille enim mihi fortitudinem et robur dedit, ad illam acquirendam, et ad opus redemptionis humanæ peragendum. Haymo fortitudinem intelligit eam, qua Christus potenter, Dei virtute, a morte est suscitatus, et resurrexit.
Versus 6
6. PARUM EST. — Hebraice נקל nakel, id est leve est; Forerius vertit, vile, indecorum, ignominiosum est, q. d. Si cui ignominiosum videtur, quod non valueris ad me reducere Israelitas; ecce, do te in lucem Gentium: itaque hanc ignominiam majori laude et gloria compenso et obruo.
FÆCES. — Hebraice נצורי netsure, id est reservati et superstites ex tot cladibus et excidiis, præsertim Titi et Vespasiani; quod Noster recte vertit, «fæces,» id est viles et exiguas reliquias, «Israel.» Jam enim Judæi ita abjecti, exsules et miseri sunt, ut videantur esse fæces omnium gentium et mundi quisquiliæ.
ECCE DEDI TE IN LUCEM GENTIUM (ut sis quasi sol spiritualis et divinus mundi, et «lumen ad revelationem Gentium,» ut canit Simeon Luc. II, 32), UT SIS SALUS MEA. — Septuaginta, ut sis in salutem. Vide quam Deo cordi et curæ sit salus nostra, cum eam vocat suam. «Volo, inquit S. Hieronymus, ut salus mea universum orbem occupet.» En gloriam magnificam Christi. An non enim gloriosum est, quod unus homo crucifixus in toto orbe pro Deo colatur? et barbaras nationes ad se et ad Deum per discipulos suos adduxerit, an non gloriosum est, quod pro angulo Judææ, occupet extrema terræ et fines orbis? Quod enim Apostoli fecerunt, hoc Christus in eis loquens et cooperans effecit.
Versus 7
7. HÆC DICIT DOMINUS, etc., AD CONTEMPTIBILEM ANIMAM, — id est ad viles Judæos, qui jam quasi servi viles et contemptibiles sunt. Ita aliqui apud S. Hieronymum. Unde et S. Thomas refert hæc ad Judæos Babylone liberatos; Hugo vero ad Cyrum, qui puer in sylvis, bestiis jussu Astyagis avi sui expositus, a Deo evectus est ad regnum. Verum dico sermonem esse ad Christum, ejusque discipulos. Christus enim ab Herode, Anna, Pilato et Judæis contemptus fuit, quasi «vermis, et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis;» et, ut Isaias ait cap. LIII, vers. 3 et 4: «Despectus, et novissimus virorum: et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.» Tales fuerunt quoque Apostoli, et primi Christiani sub Imperatoribus Gentilibus et tyrannis. Christianos ergo vocat Gentem abominatam, et servum quorumlibet dominorum. Unde Aquila et Theodotion vertunt: Ei qui despicit animam, qui abominationi est genti, qui servus est principum, id est Christo cum suis Christianis, qui pro genere humano redimendo, quasi servus, mancipium, imo quasi bestia, consputus, coronatus, cæsus et irrisus, «ave Rex Judæorum,» animam suam dedit in mortem principibus Judæorum ac Pilato. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Procopius, Eusebius, Tertullianus, et ex iis Leo Castrius, Forerius, Sanchez et alii.
Unde Septuaginta vertunt: Sanctificate eum qui despicit animam suam, qui abominatur a Gentibus, servus principum. Hoc est quod Christus suis prædixit Luc. XXI, 17: «Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum;» et Joan. XVI, 2: «Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.» Id contigisse reipsa Apostolis, patet Actor. cap. II, 5, 6 et sequent., et I Cor. IV.
Sensus ergo est, q. d. Licet Christus et Ecclesia jam videantur contemni et calcari, ac in eam totus orbis odiis insurgere, ait Cyrillus, atque Christianos probris et tormentis excruciare, quasi vilia mancipia, imo quasi oves morti destinatas ac quasi purgamenta mundi; tamen hæc eorum misera sors non diu durabit: nam ego brevi vicem commutabo, faciamque ut reges eam honorent et adorent. Hoc est enim quod sequitur:
REGES VIDEBUNT, ET CONSURGENT PRINCIPES, ET ADORABUNT, — q. d. Reges et principes assurgent, et venerabundi supplicabunt tibi, o Christe, et Ecclesia; hoc est, ut ait vers. 23: «Vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent.» Secundo, S. Hieronymus et Procopius hæc referunt ad diem judicii: tunc enim Christus, Apostoli et Martyres, sedentes in gloriosis thronis, judicantes duodecim tribus Israel, quin et Annam, Caipham, Pilatum, Neronem, Decium, Diocletianum, omnesque reges et tyrannos, qui olim eos persecuti sunt, judicarunt, et condemnarunt, et excruciarunt; cogent quasi reos, ad suum tribunal sisti, et fieri supplices, seque venerari, eosque judicabunt et condemnabunt.
PROPTER DOMINUM (q. d. Dominus erit causa efficiens hujus mutationis, ut reges, ante hostiles, nunc adorent Christum et Ecclesiam), QUIA FIDELIS EST, — ut hoc ipsum quod ei promisit, præstet. Aliter Forerius: Propter Dominum, inquit, deferebant principes hunc honorem discipulis Domini, quia eos videbant et agnoscebant electos a Domino, a sancto illo Israelis Deo, quod ex signis et virtutibus, et ingenti malorum tolerantia, inaudita mansuetudine, cæterisque cælestibus donis, quæ non possunt non admirari vel barbari homines, et reges ipsi, manifeste intelligebant, hæc non nisi ex ope et virtute Dei, qui fidelis est et liberalis in sanctos et electos suos, proficisci. Unde ad Dei hujus amorem et cultum impulsi, et tantum non coacti sunt.
Versus 8
8. HÆC DICIT DOMINUS: IN TEMPORE PLACITO EXAUDIVI TE, — q. d. Eo tempore quo contemnebaris, vexabaris, imo crucifigebaris, o Christe, ab impiis Judæis, orasti me ut te ab hisce Judæorum et Gentilium probris eriperem, glorificarem, a morte suscitarem, nomen tuum toto orbe celebrarem, et per illud justitiam et salutem darem omnibus Gentibus. Dixisti enim in tempore contemptus tui, Psalm. XCVIII, vers. 12 et 14: «Factus sum illis in parabolam. Ego vero orationem meam ad te, Domine (dirigebam): tempus beneplaciti (adveniat), Deus. In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me, in veritate salutis tuæ.» Idem orasti in cruce «cum clamore valido et lacrymis, et exauditus es pro tua reverentia,» Hebr. V, 7. Nam tertio die a morte te suscitavi, quadragesimo die triumphantem in cœlos subvexi, quinquagesimo die in nomine tuo Spiritum Sanctum in Apostolos tuos misi, qui mox tuum nomen toto orbe celebrarunt, tuamque fidem, gratiam et salutem omnibus Gentibus attulerunt et deprædicarunt.
Sunt verba Patris ad Filium, q. d. Exaudivi, id est exaudiam te cum incarnatus et natus fueris, pro membris tuis, et in membris tuis, puta Apostolis et Christianis, deprecantem, opemque, gratiam et salutem toti mundo postulantem. Illa enim ob preces tuas illi conferam et præstabo. Vide Canon. XL. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius et passim alii.
Tempus ergo placiti, sive benevolentiæ (hanc enim significat Hebræum רצון ratson) divinæ erga Christum et Ecclesiam, est tempus placabile, quo Deus placatus et reconciliatus est per Christum generi humano, puta tempus gratiæ Evangelii, præsertim id quod mox Christi mortem consecutum est, in quo vivebant, docebant et convertebant orbem Paulus et Apostoli. Sic enim explicat S. Paulus, II Cor. VI, 2: «Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.» Idem enim est «tempus acceptabile,» quod «dies» id est tempus, «salutis.»
ET SERVAVI TE, — ne moriens interires, sed mox gloriose resurgeres: hoc tibi conferam. Sequitur aliud, quod tuis fidelibus in tui gratiam præstabo.
ET DEDI TE IN FŒDUS POPULI, — ut novum fædus, pactum et testamentum conderes inter Deum omnesque Gentes, sicut vetus fœdus sanxit Moses inter Deum et Judæos, utque hoc fædus tua morte et sanguine sancires. Unde secundo, «dedi te in fædus,» id est in victimam fæderalem, qua placatus Pater, hominibus reconciliatus est, cum iisque fœdus iniit de danda eis salute æterna. Ita Forerius, qui et addit: Dicitur quoque Ecclesia primitiva, et Apostoli, qui unum cum Christo corpus efficiunt, fœdus populorum, quia ministri fuerunt hujus reconciliationis et fæderis, illudque sua quoque morte et martyrio obsignarunt. Hoc est enim quod paulo ante, cap. VI jam citato, ait Paulus: «Pro Christo legatione fungimur. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.»
UT SUSCITARES TERRAM, — ut homines terræ incolas, in peccatum lapsos, et in mortem ac gehennam ruentes, erigeres, atque ad vitam et salutem cœlestem revocares.
ET POSSIDERES HÆREDITATES DISSIPATAS — Gentium sedentium in tenebris, carcere et umbra mortis, infidelitatis, ignorantiæ et peccatorum, per eaque dissipatarum, longeque recedentium a fide, Deo, gratia et salute. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et alii. Simili metaphora utitur Isaias, cap. XXXV, 5, et sæpe alibi.
Secundo, Forerius: Hæreditates, ait, desolatæ et dissipatæ, vel, ut in Hebræo est, afflatæ, id est quas initio, qui videbant, quasi rem absconditam, exsecrabantur atque exsibilabant, erant virtutes et dotes Christi et Christianorum, puta contemptus, vigiliæ, jejunia, paupertas, fames, nuditas, probra, flagella, crux, etc. Adde innocentiam, castitatem, continentiam, mansuetudinem, humilitatem, etc. Quis enim hæc non horrebat, ut crucem et furcam? At in has desertas possessiones induxerunt nos Christus et Apostoli, ut ea jam ambiamus, iis nos ad cœlum tendere, iis nos beatos esse æstimemus. Hic sensus subtilior et spiritalior, prior solidior et germanior est.
Versus 9
9. UT DICERES HIS, QUI VINCTI SUNT: EXITE. — Exite, o Gentes! ex vinculis peccatorum, ex reatu culpæ et pænæ, quo diabolo et inferno astricti estis: ego per Christum in libertatem et gratiæ statum vos assero, imo in amicos et filios meos adopto.
ET HIS, QUI IN TENEBRIS (idololatriæ et gentilismi): REVELAMINI, — hoc est illustramini, luce Evangelii perfundamini; ac consequenter, «abjicite opera tenebrarum, et induimini arma lucis, ut sicut in die honeste ambuletis.» S. Anselmus in Elucidario hæc refert ad animas in Limbo et Purgatorio existentes, quas omnes Christum inde liberasse, cum eo descendit post mortem, censet; de quo plura dixi Osee cap. XXIII, 13.
SUPER VIAS PASCENTUR, ET IN OMNIBUS PLANIS PASCUA EORUM. — Hisce et sequentibus metaphoris significat Propheta, tempore Christi, non Hierosolymis tantum, ut olim, sed ubique Gentium, fore copiam pabuli, et fontium spiritualium, puta verbi Dei, gratiæ, Sacramentorum omnisque consolationis spiritalis. Denique promittit Deus se tunc amoturum omnia impedimenta, ut via salutis sit plana et expedita inter prospera et adversa. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Origenes, lib. I Contra Celsum. Speciatim Origenes per pascua accipit templa; S. Hieronymus vero et Cyrillus sacram Scripturam, doctrinam Evangelicam, et quidquid animam pascit. Hoc est quod ait Christus: «Ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet,» Joan. X, 9.
Versus 10
10. NON ESURIENT, NEQUE SITIENT, ET NON PERCUTIET EOS ÆSTUS ET SOL. — Alludit ad Hebræos in deserto, quos Deus pavit et satiavit manna de cœlo, atque columna nubis protexit a solis æstu, q. d. Simili modo, imo potiori et feliciori, Deus Christianos pascet et satiabit suo Evangelio, sua doctrina et gratia, ac præsertim Eucharistia: atque proteget eos ab æstu tentationum, ut si eo niti, eum sequi, ejusque gratiæ cooperari velint, omnes tentationum et tribulationum æstus sint superaturi, neque experturi ullam famem aut sitim spiritalem. Hoc expertus Paulus dicebat, II Cor. cap. IV, 8: «In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.» Levius ergo ferunt pii suas adversitates et afflictiones, in quibus non raro cum Paulo gaudent et gloriantur, quam improbi suas felicitates, in quibus non raro nauseant. Ita Forerius.
Anagogice, hæc accipe de beata saturitate gratiæ et gloriæ in cœlo. Ita enim accepit S. Joannes, Apoc. cap. VII, 16.
QUIA MISERATOR EORUM REGET EOS. — Hæc est causa cur non sitient, non urentur sole, quia scilicet Deus, qui ex intimis charitatis visceribus eorum miseretur; afflictionibus eorum compatitur, et quasi condolet, diriget, vel, ut Vatablus vertit, pascet eos, «et ad fontes aquarum,» jam dictos, «potabit eos.» Alludit ad Psalm. XXII, 1: «Dominus regit me (hebraice, pascit me), et nihil mihi deerit: in loco pascuæ ibi me collocavit.» Nota: Pro potabit Hebræa et Septuaginta habent, portabit; Latina vero Biblia, Romana et alia passim legunt potabit, pleniori sensu: nam portabit eos ad fontes, ut ibi potet eos.
Versus 11
11. ET PONAM OMNES MONTES MEOS IN VIAM, ET SEMITÆ MEÆ EXALTABUNTUR. — Alludit ad Hebræos ex Ægypto venientes in Chanaan et Jerusalem, eoque redeuntes ex Babylone. Hisce enim Deus quasi complanavit montes et semitas, sive valles: montes deprimendo, valles implendo et attollendo; quia fecit ut plana et commoda via, læti et alacres proficiscerentur, q. d. Pari, imo meliori modo, deducet gentes ubivis locorum sint, ut ardua et aspera quæque superent, planaque via contendant ad Jerusalem et Sionem, hoc est, ad Ecclesiam Christi. Hoc est quod ait Joannes Baptista: «Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur,» Luc. cap. III, 5.
S. Cyrillus speciatim per montes accipit sublimitates virtutum. Olim, ait, virginitas, continentia, innocentia, patientia, martyrium, inimicorum dilectio, mundi despicientia, etc., videbantur esse virtutes homini impossibiles et quasi montes inaccessi: nunc per Christum, Deus illas planas et faciles reddidit; itaque viam ad perfectionem et cœlum quasi complanavit, et in æquabilem semitam redegit; ita tamen, ut hominibus terrena sapientibus exaltata videatur, et revera sit. «Nostra enim conversatio in cœlis est.»
Versus 12
12. ECCE ISTI DE LONGE VENIENT. — S. Hieronymus, Forerius et Sanchez putant hic significari quatuor plagas orbis, quod scilicet ex eis venturæ sint Gentes ad Christum et Ecclesiam. Unde per tò de longe accipiunt Orientem. Verum, non videtur hoc loco id curæ fuisse Prophetæ: nec enim tò de longe significat Orientem potius quam Occidentem, cum æque ex Occidente remotissimo, atque ex Oriente venturæ essent Gentes ad Ecclesiam: uti hodie ex remotissimis Americæ regionibus venire videmus. Alibi enim satis hasce plagas expressit, ut cap. XLIII, 5: «Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni: Da; et Austro: Noli prohibere.» Tò ergo de longe potius genericum est, quamlibet mundi plagam remotam, in genere significans. Unde illud subdividens, non in omnes, sed in aliquas ejus potiores partes, subdit: «Ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra Australi.» Tò enim ecce, quod præposuit tò de longe, dicens: «Ecce isti de longe venient,» semel tantum repetit in sequentibus membris, dicens: «Ecce illi ab Aquilone,» etc., significans hæc tria membra quæ sequuntur explicare et subdividere tò de longe. Alioquin enim si de longe solum Orientem significaret, vocem ecce æque Occidenti et Austro præposuisset, atque Orienti et Aquiloni.
ET MARI, — hoc est de Occidente. Vide Can. XXXIX.
ET ISTI DE TERRA AUSTRALI. — Hebraice ואלה מארץ סינים veelle meerets sinim, quod Hebræi, testibus S. Hieronymo, Forerio, Forsterio, Vatablo et Sanchez, vertunt, et isti de terra Sinæorum, sive incolarum vel accolarum montis Sina, hoc est Australium. Sina enim, inquiunt, est ad Austrum Judææ. Secundo, Septuaginta vertunt, et isti de terra Persarum. Per Persas autem tres Magos, quasi illi ex Perside venerint, significari putant S. Cyrillus et Procopius.
Verum dico cum Osorio et Aria Montano, hic proprie esse prophetiam de vastissimo et magnifico regno Sinarum; verto ergo: Et isti de terra Sinarum. Porro Sinæ sunt in extremo Oriente, juxta Japonem; et versus Septentrionem, proximam habent Tartariam.
Probatur hæc sententia: primo, quia Sinim proprie significat Sinas, nec potuit Isaias Sinas hebraice aliter nominare, quam dicendo, Sinim. Sicut enim hebraice Gelilim vocantur Galilæi, Jehudim Judæi, Assurim Assyrii, Casdim Casdæi, sive Chaldæi, Aramim Aramæi, id est Syri: ita Sinim vocantur et sunt Sinæ. Porro Sinæ hoc nomine, non alio (esto ipsi domi suæ alio se vocent), toto orbe Christiano sunt notissimi.
Secundo, quia cæteri Interpretes, inquit S. Hieronymus, puta Symmachus, Aquila et Theodotion, uti et Syrus, et Arabicus tam Antiochenus quam Alexandrinus, ac Leo Hebræus, retinuerunt Hebræum nomen Sinim, quasi proprium gentis, vertuntque: Et isti de terra Sinim, id est Sinarum, uti jam dixi.
Tertio, Sinim esse Sinas potius quam Sinæos, sive accolas montis Sina, probatur primo, quia nusquam in Scriptura Sinæi vel Australes hebraice vocantur Sinim a monte Sina, cum tamen montis Sina crebra fiat mentio. Rursum Meridies, sive Auster, non vocatur hebraice Sina, sed negeb vel theman. Tertio, Sina mons, ait Sanchez, magis est ad Occasum Judææ, quam ad Austrum (quod tamen in Tabulis geographicis non apparet, ibi enim notatur quasi Australis Judææ); unde ipse per Sinim hic accipit Occasum, per mare vero Austrum: mare enim Mediterraneum tam est ad Austrum, quam ad Occasum Judææ. Unde in Scriptura mare, nunc Austrum, nunc Occasum denotat. Quarto, Sina mons est desertus, et paucos habet accolas. Quorsum ergo in tanta gentium multitudine, qui ad Ecclesiam venturi erant, solos Sinæos desertos et paucos nominasset Propheta magniloquentissimus?
Quarto, quia per Sinas proprie explicamus tò ecce isti de longe venient. Sinæ enim longissime ab hoc orbe dissiti sunt, sitique in extremo Oriente, cum Sinæi vicini sint Judææ.
Dices: Cur ergo S. Hieronymus, cujus versio probata est ab Ecclesia, pro Sinim vertit, de terra Australi? Respondeo: Quia tempore S. Hieronymi, Sinæ, et Sinarum regio erat incognita; unde per Sinim ipse in Commentario accepit Sinæos, qui post Sinas proxime accedunt ad Hebræos, Sinim. Spiritus Sanctus tamen manum ejus direxit, ut non Sinæos, sed terram Australem verteret. Sinæ enim, qui proprie hic significantur, licet sint ad Orientem, dici tamen possunt esse ad Austrum: primo, quia Lusitani in Sinas navigaturi, initio longo flexu navigant ad Austrum, scilicet ex Lusitania usque ad promontorium Bonæ Spei, quod ultimum est in continente, et directe oppositum Austro. Ita Arias. Simili modo Babylon vastatrix Judææ, dicitur in Scriptura esse ad Aquilonem Hierosolymæ, cum potius sit ad Orientem, quia scilicet Nabuchodonosor cum suis copiis per Dan, sive Cæsaream, quæ Aquilonaris est Hierosolymæ, ingressus est Judæam, indeque perrexit in Jerusalem, uti dixi Jerem. I, 13.
Secundo, quia sub Austro hic quoque Orientem (quem ideo non nominat) subintelligit. Opponitur enim hic Auster tam Aquiloni quam mari, id est Occidenti. Unde Septuaginta, quibus pariter Sinæ erant incogniti, pro Sinim vertunt Persas, qui sunt ad Orientem Judææ. Porro per Persas, directum e Judæa est iter terrestre in Sinas. Quocirca et S. Hieronymus dubius de voce Sinim, putansque hic quatuor orbis plagas significari, per Sinim ait posse accipi Orientem. «Si autem Sinim, inquit, ut Septuaginta transtulerunt, Persas intelligimus qui ad Orientem siti sunt; illud quod supra dicitur: Ecce isti de longe venient, ad Austrum referre poterimus.» Per Sinim ergo accipe cum S. Hieronymo et Septuaginta Orientales populos: et quos alios accipies, quæso, quam Sinas? Quid enim Persis cum voce Sinim? Sinim ergo, hoc est Sinas, ad Sionem, id est Ecclesiam Christi venturos prædicit.
Quæres: Cur præ aliis Gentibus tot tantisque, solorum Sinarum meminit Isaias? Respondeo primo, quia dixerat: «Ecce isti de longe venient;» Sinæ autem longissime distant. Rursum, quia, ut docet noster Maffeius, lib. VI, Botterus, lib. De Magnitudine imperiorum, in Sinensi, Ortelius et alii, Sinæ numerosissimi sunt, eorumque regio adeo populosa est, ut urbes vulgares censeantur supra 1150, majores 247. Rursum incolæ non tantum in oppidis et pagis, sed et in fluminibus, pontibus et navibus habitant.
Botterus scribit, in Sinis numerari 70 milliones hominum, quæ multitudo non est in tota Europa. Nam Italia, ut idem tradit, numerat 10 milliones, Anglia tres, Gallia 12, Germania 15, et ita consequenter. Quocirca Sinarum rex semper in armis habet alitque decies centena millia militum. At vero Noster Nicolaus Trigautius, qui plures annos in Sinensi regno habitavit, et visa, non audita narrat, asserit, lib. I De Expeditione Sinensi, in eo censeri supra 58 milliones adultorum, qui regi pendunt tributum. Sed in his neque mulieres, neque pueri, neque adolescentes, neque eunuchi, neque milites, neque magistratus, et litterati, aliique multi continentur, qui omnes si computentur, excedunt 250 milliones.
Secundo, quia Sinæ mire ductum naturæ et rationis sequentur, suntque humani et dociles æque ac ingeniosi: unde typographiam et ænea tormenta ante Europæos habuerunt, magistratus et politiam habent admirabilem, in qua, ut volebat Plato, rectores philosophantur, et non nisi philosophi et eruditi regunt. Quocirca valde capaces sunt sapientiæ Christianæ, et Philosophiæ cœlestis et supernaturalis, quam mundo attulit Christus per suum Evangelium.
Tertio, quia opulentissimi sunt. Abundant tritico, vino, oleo, carnibus, piscibus, fructibus omnis generis, lino, bombyce, lana, fodinis auri, argenti, æris et metallorum omnium. Scribunt Botterus et Maffeius annuum regis Sinarum censum esse centum et viginti milliones auri. Vas autem auri vocant centum millia, non florenorum, sed aureorum: aureus autem est drachma auri, sive 12 julii, aut regales. Quæ summa tanta est, ut Vespasianus, licet orbis monarcha, et auri cupidissimus, moriens semel tantumdem non reliquerit. Hinc Sinæ suum regem vocant «cœli filium, et mundi dominum.» At vero Noster Trigautius ex ipsis Sinensium tabulis docet annuum regis censum excedere 150 milliones, quæ summa Europæis videtur immensa et incredibilis; sed ipse vectigalia computusque regis subducens, legenti facile id ita esse persuadet.
Quarto, quia Sinæ inaccessi sunt, et sub periculo capitis aut servitutis et carceris, exteris omnibus aditum in regnum interdicunt. Unde et muro, qui quadringentas et quinque leucas longus est, a Tartaris se diremerunt: atque contra eos, si irruant, mox rex trecenta peditum, ducenta equitum millia, imo, si vult, millionem militum, in aciem educit. Significat ergo Isaias Sinas, licet alios exteros excludant, non tamen exclusuros suo tempore Europæos Apostolos; qui non tantum horologia, astrolabia, Astronomiam, Mathesin, Physicam, Metaphysicam aliasque naturales scientias, ac præsertim Ethicam, OEconomicam ac Politicam, quibus mire justitia, felicitas et splendor rerumpublicarum increscit et clarescit; sed etiam supernaturales disciplinas, puta fidem et legem Christi, Ethicam et sapientiam Christianam, ac Theologiam, quæ viam in cælum, ad beate vivendum in omnem æternitatem, ostendit, Sinisque simul rempublicam miro sapientiæ et virtutis splendore illustrant, eamque in æquitate, obedientia, modestia et pace conservant, atque ei pariter ingens decus et opes, Deique eximium favorem et beneficentiam conciliant; incolas doceant, eosque ad omnem virtutem et sanctimoniam instituant. Itaque eos ad vitam immortalem, et gloriam sempiternam in cœlis obtinendam perducant.
Nominat ergo Propheta Sinas præ aliis populis, ut doceat Sinas licet aliis inaccessos, remotissimos et potentissimos, Christo tamen Dei Filio, ejusque Ecclesiæ se subdituros, ut ab eo gratiam et salutem adipiscantur. Rursum ut significet insignem fore conversionem, et illustrem Ecclesiam Sinarum præ aliis Indiarum, imo orbis Ecclesiis. Unde exsultans, et in jubilum effusus subdit: «Laudate, cœli; et exsulta, terra; quia consolatus est Dominus populum suum.» Porro hæc conversio et illuminatio Sinarum, nostro hoc felici sæculo, magni Indiarum Apostoli S. Francisci Xaverii, Matthæi Riccii, aliorumque Nostrorum incenso zelo, fieri cœpit, et magis fit crescitque in dies.
Nota: Sub Sinis intelligit Japones vicinos, qui a Sinis suam sapientiam et religionem acceperunt. Item medios Indos, omnesque Orientales et Australes populos: hos enim quasi medios vel confines, ab extremitate et termino, puta a Sinis, designat et complectitur. Ita nuper Japonii reges aliquot ad Christum conversi, legationem a sæculis inauditam Romam miserunt ad Gregorium XIII Pontificem, illique per suos legatos obedientiam et pedum osculum detulerunt: atque de Japonum fidei, pietatis ac martyrii zelo, Christianorumque propagatione et sanctimonia, instar primitivæ Ecclesiæ, mira et magna ex Japonicis Nostrorum litteris, quotannis ingenti animi voluptate audimus.
Horum ergo, quæ nec S. Hieronymus, nec prior ætas vidit, hoc ævo experientia clare explicat, et deinceps magis explicabit, hoc Isaiæ vaticinium. Agite ergo, o generosi athletæ Christi! o Apostoli! o Religiosi zelosi! qui vitæ vestræ prodigi per immensa Oceani et terrarum spatia, ultra Seras et Indos, ad Sinas et Japones, puro ipsorum salutis desiderio, Deique amore contenditis; agite constanter, animose pergite, labor vester non erit inanis in Domino. Æstus, frigora, famem, sitim, persecutiones, carceres, flagella, mortes et martyria alacriter superate. Hisce fundata est primitiva Ecclesia, fundanda est et Sinensis. Spondet vobis Isaias, imo spondet per ipsum Spiritus Sanctus, qui falli aut fallere nequit, cui nulla vis, nulla ars, nulli obices resistere possunt, Sinarum conversionem: spondet apud eos aras et templa Christi, spondet gloriosam stabilemque Ecclesiam.
Agite et vos, o Sinæ! o nobiles animæ! alacres excipite lætum hoc, æque ac magnificum de vobis a nobilissimo Propheta ante bis mille annos editum oraculum. Reverenter suscipite magni Dei Apostolos, quos ipse tempora prioris ignorantiæ despiciens, misertus vestri, nunc quasi postliminio vobis submittit. Exsultantes amplectimini Evangelium Salvatoris nostri Jesu Christi, gratias agite Deo, «qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, atque in partem sortis sanctorum.» Jam enim non estis hospites et advenæ, sed estis cives sanctorum et domestici Dei.» Vobis ergo intonat Isaias: «Revelamini. Super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum. Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.»
Versus 13
13. LAUDATE, CŒLI. — Hebraice רננו rannenu, id est jubilate, ut Vatablus; ovate, ut Forerius. Propheta invitat inanimata, puta cœlos et terram, ut tantum Dei beneficium, quo Sinas Gentesque omnes ad se suamque gratiam et salutem vocavit, celebrent cum jubilo et triumpho. Vide hic pium Prophetæ zelum salutis animarum. Optat enim cœlis et elementis multas linguas, quibus congratulentur hominibus, e captivitate peccati redeuntibus, ait Forerius. Rursum, audi S. Hieronymum: «Præcipitur, inquit, cælis et terræ; vel his virtutibus quæ in cœlo morantur et terra; vel Angelis et hominibus, ut Dei concinant laudes. Et qui in excelso virtutum positi sunt, mentis lætitiam jubilo et exsultatione testentur.» Causam subdit: QUIA CONSOLATUS EST DOMINUS POPULUM SUUM, puta eos qui ex Judæis credere voluerant. Et pauperum humiliumque suorum misertus est, sive omnis populi sui, qui de Oriente et Occidente, Aquilone et Austro ad eum vocatus est: non habens legem, nec Prophetas, nec divitias spirituales; sed desertus, pauper et humilis, cunctis dæmonibus subjacebat.»
Versus 14
14. ET DIXIT SION: DERELIQUIT ME DOMINUS. — Hæc usque ad finem capitis, aliqui ad litteram accipiunt de Sione carnali, hoc est de Synagoga, sive Judæis in Babylone captivis, quasi illi vicem suam doleant et defleant, Deusque eos spe celeris reditus et melioris fortunæ consoletur. Ita Chaldæus, S. Thomas, Hugo et Sanchez. Qui tres ultimi mystice per Judæos censent hic adumbrari Christianos, per Sion Ecclesiam Christi. Verum, multo hic augustiora dicuntur, quam ut carnalibus Judæis conveniant. Fateor tamen ad illos alludi.
Secundo, S. Augustinus, Eusebius, Cyrillus, Justinus, Tertullianus, et ex eo Leo Castrius, per Sion ad litteram accipiunt Ecclesiam Christi, putantque hanc esse vocem Ecclesiæ et Apostolorum tempore persecutionis, quasi querentium se a Deo derelictos. Verum Apostoli primique fideles in persecutionibus, non querebantur, sed gaudebant et exsultabant; sciebantque, imo videbant per eas, perque martyria, Ecclesiam crescere. Deinde, paulo ante promisit Deus numerosam sobolem Ecclesiæ, ex omnibus terræ partibus: «Ecce, inquit, isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone,» etc. Ergo non poterat statim queri Ecclesia se a Deo derelictam.
Dico ergo cum S. Hieronymo, Haymone, Forerio et aliis, per Sion, hic accipi Synagogam et Judæos, verum non omnes, sed tantum in Christum credentes et pios. Hi enim videntes multo majorem suæ gentis partem deficere a fide et Christo, seque esse paucos; queruntur quod Deus Sion et Synagogam videatur reliquisse. Quibus respondet Deus se eorum curam gerere, se minus eorum posse oblivisci quam mater sui infantis, se eos habere semper præ oculis, imo in manibus descriptos, ac proinde curaturum ut Sion, id est Ecclesia fidelium, non intereat, nec minuatur; nam licet pauci Judæi obstinati deficiant, se pro iis innumeram Gentium multitudinem surrogaturum, atque undequaque ad Ecclesiam adducturum. Ad Judæos enim hæc pertinere, præter rationes jam allatas, suadet id quod cap. sequent. initio dicit, se matri eorum, id est Synagogæ judaizanti, dedisse libellum repudii, et quod cap. LI, initio, dicit: «Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quæ peperit vos.» Idem enim argumentum more suo tractat Isaias seq. cap. quod hoc capite.
Ubi nota: Isaias, uti et Evangelistæ, per Sion et Judæos, nunc fideles et pios, nunc incredulos et impios, intelligunt, ut, cum illos consolantur, mox hos redarguant. Vide Canon. VII. Dolebant enim Judæi fideles, suam gentem olim sanctam, et a Deo electam, nunc a fide et sanctitate deficere, atque a Deo rejici et reprobari, querebanturque hac de re apud Deum; quibus ipse respondet: Etsi gens illa ex parte periret, Sion tamen, id est Ecclesiam, non perituram, in eaque tuenda se servaturum promissa Abrahæ et patribus facta. Eamdem querelam Judæorum tractat Apostolus, Roman. IX, 6, ac respondet Dei promissa facta esse filiis Abrahæ, non carnalibus, sed spiritualibus, hoc est, iis qui fidem et pietatem Abrahæ sectantur, sive illi Judæi sint, sive Gentiles: «Non enim, inquit, omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitæ; neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen; id est non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.»
Versus 16
16. ECCE IN MANIBUS MEIS DESCRIPSI TE. — Hebraice, exaravi te; Septuaginta, depinxi; Theodotion, efformavi; Symmachus, formavi; Aquila, accurate descripsi, ut sis quasi signum, vel signaculum in manu mea, Cantic. VIII, 6. Est catachresis, q. d. Intime tui jugem memoriam servo, tui semper recordor, te tuaque sedulo curo, ac si in manibus meis te descripsissem, ut semper ferires oculos meos, quoties manus meas intueor. Unde sequitur: «Muri tui coram oculis meis semper.» Sanchez putat alludi ad annulos, in quibus amici eos solent exsculpere, quos intime amant et venerantur, quomodo Epicuri effigiem ab ejus asseclis in annulo exsculptam, gestari solitam, tradunt Cicero et Plinius, lib. XXXV, cap. II. Remotius est quod ait Arias, alludi hic ad ichnographiam architectorum qui rudem fabricæ ideam, puta aream, in manu delineant et ostendunt.
Secundo, proprie Christus Ecclesiam sponsam suam singulosque ejus fideles descripsit in cicatricibus vulnerum, quas in manibus pro eis suscepit gestabitque semper, in æternum. Ibi enim eos descripsit non atramento, sed sanguine suo; non calamo, sed clavis et stigmatibus; non in cute, sed in carne, ita alte, ut ea nulla unquam ætas, nec æternitas, sit deletura. Inde enim fluxerunt dona gratiæ, Sacramenta Ecclesiæ bonaque omnia spiritalia, quibus muros Ecclesiæ perpetuo tuetur et firmat. Ita S. Ambrosius, lib. VI Hexam. cap. V. Unde S. Cyrillus notat in manibus designari robur et potentiam, adeoque in manibus Christi fundatas esse Ecclesiæ vires insuperabiles. Sic enim ait: «Christi passio, et pretiosa crux, et manuum ipsius affixio, securitas fuit et murus inaccessus.» Christi ergo vulnera sunt certum tutumque fidelibus omnibus, in omni persecutione et tribulatione, perfugium et asylum. Huc ergo confuge, quisquis anxiaris, tristaris, affligeris. Pie S. Augustinus, in Soliloq. cap. II: «Manus, ait, tuæ, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me: manus, inquam, illæ, quæ affixæ clavis sunt pro me. Opus manuum tuarum, Domine, ne despicias; vulnera manuum tuarum precor ut aspicias. Ecce in manibus tuis, Domine Deus, descripsisti me; lege ipsam scripturam, et salva me. En ad te suspiro creatura tua; Creator es, recrea me. En ad te clamo factura tua; vita es, vivifica me. En ad te respicio tuum plasma; plasmator es, restaura me.»
Anagogice, Procopius hæc refert ad librum vitæ qui est in manu Dei, in quo ipse electos ad gloriam indelebiliter conscripsit, ut nemo eos expungere, nec ipse eorum oblivisci possit.
Versus 17
17. VENERUNT STRUCTORES TUI. — Alludit ad destructam a Chaldæis Jerusalem, quam nunquam restaurandam fore putabant Judæi; sed Deus Esdram et Nehemiam ejus structores et restauratores effecit. Jam per hosce structores intelligit Apostolos, q. d. En adsunt Apostoli, qui te, o Sion! restaurent, imo renovent, et quasi novam Christi Ecclesiam ædificent. Pro venerunt hebraice est מהרו miharu, id est festinarunt, id est festinantes venerunt, q. d. Jamjam restauraberis, ecce præsto sunt mei discipuli, qui te reædificent.
DESTRUENTES TE ET DISSIPANTES A TE EXIBUNT, — id est a te recedent, removebo eos, ne tui structuram impedire possint. Alludit ad Sanaballat, qui Nehemiam a reædificatione Jerusalem impedire conatus est, Nehem. cap. IV, 1, q. d. Video, uti olim, ita et nunc ruinas murorum tuorum, o Sion! scio quid facto opus sit; cerno tuos hostes, Scribas, Pharisæos, Imperatores et tyrannos, apostatas et hæreticos, qui a te exeunt, suntque transfugæ ad hostes, te velle destruere, dissipare et evertere. Verum ego eos avertam, vel compescam, vel certe efficiam ut tui structuram non impediant, sed potius promoveant. Unde Septuaginta vertunt: Cito ædificata es, a quibus destructa fuisti. Nam Judæi, ac præsertim Imperatores, Ecclesiam persequentes, postea ad eam conversi, magis eam propagaverunt. Ita fecit Saulus, cum factus est Paulus. Ita fecit Constantinus Imperator ejusque posteri. Sic explicant S. Hieronymus, Cyrillus, Augustinus, Tertullianus, Justinus, et ex eis Leo Castrius. Idem dicit et amplificat in seqq. Propheta, adeo clare, ut S. Augustinus, Tertullianus et Origenes asserant ea interpretatione non egere. Orandus est etiamnum Deus, ut Ecclesiam suam benigne respiciat, eique tales structores restituat, et eam dissipantes amoveat, eique restituat judices et principes ejus, uti fuerunt prius, et consiliarios ejus, sicut antiquitus, ut vocetur civitas justi, urbs fidelis.
Versus 18
18. LEVA IN CIRCUITU, — q. d. Luges, o Sion! tuorum fidelium paucitatem: age, lætare; ecce, vide populos venientes turmatim a quatuor orbis plagis ad te, ut tibi aggregentur et incorporentur. Tibi veniunt omnes isti, quia licet ex Abrahamo non sint prognati, sed ex Gentibus; filii tamen tui, æque ac Abrahæ sunt, secundum fidem et spiritum. «His velut ornamento vestieris.» Numerosa enim beneque morata et sancta soboles, ingens ornamentum est matri: «Filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ,» ait Psaltes Psalm. CXXVII, 3.
Notum est ex Valerio Maximo factum Corneliæ, quæ Gracchorum fuit mater. Cum enim matrona quædam suas ei gemmas, monilia et torques magnifice ostentaret, exspectavit illa donec filii domum redirent: quos redeuntes, matremque magna cum reverentia, modestia et verecundia salutantes, ipsa matronæ ostentans: «Hi, ait, sunt gemmæ meæ, torques et monilia mea.» Idem fecit Lacæna apud Plutarchum in Apophthegmatibus.
Qui ergo animas convertit, aut bonis moribus excellit, totidem gemmis ornat Ecclesiam, imo Christum: qui vero scandalizat, et in peccatum illicit, totidem ei abstrahit, laceratque togam nuptialem utriusque. Hoc est quod de sponsa hac canit Psaltes, Psalm. XLIV, 10: «Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate» tot gentium, ordinum, ætatum, morum, virtutum. Unde subdit, vers. 14: «Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam; proximæ ejus afferentur tibi.»
Versus 19
19. QUIA DESERTA TUA. — «Deserta» et «solitudines,» vocat regiones et cœtus Gentilium: eæ enim ex voluntate et decreto Dei ad Ecclesiam (quam vult Deus esse universalem totumque mundum complecti) pertinebant, esto ipsi per Gentilismum ab ea se averterent, viverentque quasi in desertis et solitudinibus, uti vivunt barbari et efferi Indi. «Terra» vero «ruinæ,» sive ruinosa pars Sionis et Ecclesiæ, sunt Judæi, qui veniente Christo ab Ecclesia exciderunt, factique sunt apostatæ, q. d. Deus tantam gentium multitudinem ad te, o Ecclesia! adducet, ut et ruinæ Judæorum sarciantur, et solitudines Gentium fidelibus filiis, ita impleantur, imo videantur esse nimis angustæ, præ affluentium civium turba. Est hyperbole.
ET LONGE FUGABUNTUR, QUI ABSORBEBANT TE, — qui te absorbere cogitabant, nitebantur et incipiebant. Significatur enim actus inchoatus et destinatus, non perfectus et reipsa completus. Vide Canon. XXIX.
Versus 20
20. ADHUC DICENT IN AURIBUS TUIS FILII STERILITATIS TUÆ: ANGUSTUS EST MIHI LOCUS. — Forerius pro sterilitatis vertit, orbitatis, et intelligit Apostolos: Christo enim mortuo, Ecclesia erat quasi vidua, et Apostoli orbi. Hi ergo, crescente numero fidelium, dixerunt: Angusta est nobis Judæa; quocirca divisi et dispersi sunt per omnes gentes, per easque dilatarunt Ecclesiam. Secundo, proprie, «filii sterilitatis» Ecclesiæ, ab Isaia vocantur Gentiles: in his enim, utpote idololatris, ante Christum, sterilis erat Ecclesia; sed post, et per Christum, facta est adeo fecunda et ampla, ut dicat: «Angustus est mihi locus.» Hoc est quod ait, cap. LIV, 1: «Lauda, sterilis, quæ non paris,» q. d. Ecclesia propagabitur latissime et longissime toto orbe, usque ad Garamantas et Indos. Tertio, valde apposite, «filii sterilitatis» Sionis, sunt Apostoli, et pauci credentes ex Judæis initio Ecclesiæ. Nam ad hosce paucos redacta Ecclesia, videbatur esse sterilis, et interire, præsertim eo tempore, quo excisa a Romanis fuit Judæa: tunc enim Ecclesia, quæ ex ea et in ea erat nata, pariter videbatur exscindi. Unde tunc novum et mirum fuit videre, mox eam per totum orbem propagari, barbarasque nationes certatim ad eam convolare. Audi S. Hieronymum ad Lætam: «Regum, ait, purpuras, et ardentes diadematum gemmas, patibuli salutaris pictura condecorat. Jam et Ægyptius Serapis Christianus factus est. Marnas Gazæ luget inclusus, et eversionem templi jugiter pertremiscit. De India, Perside, Æthiopia monachorum quotidie turmas suscipimus. Deposuit pharetras Armenius, Hunni discunt psalterium; Scythiæ frigora fervent calore fidei; Getarum rutilus et flavus exercitus Ecclesiarum circumfert tentoria.»
Versus 22
22. EXALTABO SIGNUM MEUM, — q. d. Erigam manu et potentia mea, «signum,» id est vexillum crucis Christi, atque ad illud, et ad meæ Ecclesiæ castra convocabo omnes Gentes. Loquitur Deus quasi dux belli sacri. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Haymo. Sane fuit mirabile, et signum virtutis divinæ, quod scilicet non armis, non sapientia, non opibus, non viribus, sed sola cruce, eam tantum erigendo et ostentando, ad se traxerit mundum, quod reges et monarchæ se suaque regna Christo crucifixo subjecerint. Hæc fuit virtus crucis Christi.
AFFERENT FILIOS TUOS IN ULNIS, ET FILIAS TUAS SUPER HUMEROS, — q. d. ait Cyrillus, Apostoli, aliique filii propagatores, non imponent fidelibus grave jugum legis Mosaicæ, sed eos quasi infantes lacte suavissimo Evangelii nutrient, atque ulnis et humeris, id est omni materna cura et benevolentia, ad Ecclesiam adducent. Idem facient parentes et præceptores fidelium. Hinc reges et reginæ te, o Ecclesia! colent et nutrient.
Versus 23
23. ERUNT REGES NUTRITII TUI. — Hebraice אמנים omenim, id est educatores, œconomi, curatores. q. d. Reges alent te, o Ecclesia! bonisque suis ditabunt, sicut pater et mater alunt et educant suos infantes et filios. Aliqui hæc accipiunt de Cyro et Dario, qui Judæos aluerunt. Verum ex dictis patet hæc ad Christianos pertinere.
ET REGINÆ NUTRICES TUÆ. — Hebraice מיניקת menicot, id est lactatrices. Hinc Symmachus vertit: Principes feminæ eorum lac præbebunt. Hoc est quod ait cap. LX, 16: «Mamilla regum lactaberis,» q. d. Reges et reginæ liberaliter et regie nutrient tuos fideles, Pastores, Prælatos, o Ecclesia! Secundo, q. d. Reginæ suis filiis, futuris regibus, cum lacte instillabunt amorem et obedientiam erga Christum et Ecclesiam, itaque novos reges nutrient, quasi novos Ecclesiæ filios. Aut, q. d. Filii regum, qui a regibus nutriuntur et educantur, quasi hæredes et successores futuri, suscipient Evangelium. Ita Vatablus. Tales fuerunt Constantinus, Theodosius, Carolus, Ludovicus, Helena, Pulcheria, Cunegundis, et nuper reges Hispaniæ et Lusitaniæ in novo orbe Ecclesiæ subjugando.
VULTU IN TERRAM DEMISSO ADORABUNT TE. — Alludit ad Cyrum et reges Persarum, cum quibus nemo loqui poterat, nisi prostratus in terram, vestigia pedum regiorum exoscularetur, teste Xenophonte, lib. VIII, et Plutarcho in Alcibiade, q. d. Reges eumdem honorem tribuent Ecclesiæ, ejusque Prælatis, quem ipsi olim a suis subditis solent accipere, nimirum honorabunt et venerabuntur Prælatos, quasi suos dominos, imo reges.
ET PULVEREM PEDUM TUORUM LINGENT. — In verbo lingent, est hyperbole et auxesis, significans summam demissionem et venerationem. Lingent ergo, id est osculabuntur, tum ut supplices, tum ut a te victi. Sic Psalm. LXXI, 9, dicitur: «Coram illo procident Æthiopes; et inimici ejus terram lingent.» Ita videmus reges osculari pedes Ecclesiæ, in Pontifice, qui Ecclesiæ est caput. Ne ergo fremant ad hoc osculum hæretici, cum Isaias idipsum hic prædixerit, de eoque tam regibus quam Ecclesiæ sit congratulatus. Sicut enim qui viceregem valde colit et honorat, regem ipsum valde colit et honorat: sic qui Pontificem colit, Christum colit, quia pontificatum, quasi sui vicariatum summumque in Ecclesia magistratum instituit. Ex adverso, qui Pontificem spernit, Christum Christique ordinationem spernit; ipse enim dixit: «Qui vos au-
dit, me audit; qui vos spernit, me spernit.» Prædicit gloriam Ecclesiæ quam habitura erat sub Constantino, et deinceps. Nam ante eum fuit in continua persecutione. Unde mirum non est hunc honorem non habuisse, nec admisisse S. Petram, S. Paulum aliosque Apostolos, uti perperam objectat Calvinus. Rursum «pulverem pedum,» id est terram et pavimentum in quo pedes tuos fixeris, quodque calcaris, reges et reginæ osculabuntur. Quod ad litteram Prælatis, imo monachis, tum alii, tum S. Hedwigis Ducissa (olim vocabantur Duces, qui nunc reges) Poloniæ, matertera S. Elisabethæ, fecisse legitur. Et hic olim reverentiæ fuit ritus, ut patet de Abrahamo, Gen. XXIII, 7; et etiamnum hic ritus est Japonum et Sinarum, ut principem salutaturi, et veneraturi, fronte humum feriant. Ut ut est, hac phrasi vel catachresi vult dicere Propheta: Reges et principes tibi, o Ecclesia! se et sua sceptra ac diademata submittent, tibi eximium honorem deferent, atque tantum non pro Deo colent.
Audi Leonem Castrium hic: «In vetustissimo, ait, codice Ordinis S. Benedicti reperi, olim reges Hispaniæ, cum adirent Episcoporum Synodum, Episcopis procumbere solitos toto corpore ad terram, ante ipsos Episcopos terram osculari; neque prius attollere se humo, quam e suis illi sedibus surgerent, et reges eorum pedibus circumfusos brachiis attollerent, et in sella regia pro dignitate collocarent.»
De Francis, habes Clotharium regem, qui ad pedes S. Lupi Senonensis Episcopi supplex accidit. De Longobardis, ab Aribone quarto Episcopo Frisingensi scriptum est, regem Longobardorum e regia sella descendisse, et ad pedes Corbiniani Episcopi se advolvisse.
Hinc S. Augustinus, serm. 18 De Verbis Apostoli: «Ad Ecclesiam, ait, curris, Episcopum videre desideras, ad ejus pedes volutaris.» Et S. Ambrosius, lib. De Dignit. sacerd. cap. 11: «Regum, ait, colla et principum submittuntur genibus sacerdotum, et exosculatis eorum dexteris, orationibus eorum se credunt communiri.»
Hinc Suidas sic inducit Leontium alloquentem Eusebiam Constantii Imperatoris uxorem, rogantem ut se viseret: «Si me, inquit, vis ad te venire, servato mihi reverentiam Episcopis convenientem, ut ingrediar quidem ego, tu autem mox e celso tuo solio descendens, cum pudore mihi occurras; deinde sedeam quidem ego, tu autem stes reverenter, nec sedeas, donec signo jubeam. Si his parere vis, visam te; sin minus, scito te non obtenturam, ut nos honorem Episcopis debitum prodamus, et in divinum sacerdotum jus simus injurii.» Hæc ille ad hæreticam Imperatricem.
S. Hieronymus testatur olim fuisse moris, ut plebs Episcopo occurreret, et ad pedes osculandos se prosterneret, idque nominatim Epiphanio factum fuisse. Narrat Theodoretus Gainam Arianum Gothorum ducem, qui contra Arcadium seditiones concitare est ausus, longo itinere processisse obviam S. Joanni Chrysostomo, licet inimico, ac suis filiis jussisse ut ejus genua oscularentur. Quid, quod Paulinus scribit Theodosium Imperatorem post partam victoriam, pedibus S. Ambrosii provolutum, gratias ei egisse, quod ei victoriam de Eugenio tyranno relatam ferret acceptam. Eumdem ad pedes Amphilochii Episcopi procubuisse, veniamque precatum, refert Nicephorus, lib. XI, cap. IX. Fortunatus tradit Valentinianum Imperatorem, conjugemque ipsius, eosdem, imo majores honores S. Martino exhibuisse. Sic enim scribit: Hinc sede exiliit rapiens se Cæsar, et ardens Martini genua amplectens, pedibusque volutans. Et mox: Nec regina pedes cessat lacrymosa rigare Sternens membra solo, suspendens gaudia voto. Eadem habet Severus Sulpitius, lib. III.
Justinus Imperator, veniente Joanne Pontifice Constantinopolim, cum tota urbe illi obviam processit, et ad pedes ejus procubuit, detrahens sibi insignia augustalia, procidensque suppliciter petiit ut illis rursum ipsum adornaret. Justinianus, Imperator Niceæ, ad Constantini Pontificis pedes procubuit, eosque est osculatus. Idem fecit Carolus Magnus Romæ, anno Christi 774, et ejus pater Pipinus, Stephano II Pontifici, venienti in Franciam, anno Christi 754. Idem fecit Ludovicus Pius Caroli filius Sergio II Pontifici, anno Christi 844. Plura vide apud Thomam Bozium, tom. II, De Signis Ecclesiæ, signo 68.
tionem spernit; ipse enim dixit: «Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit.» Prædicit gloriam Ecclesiæ quam habitura erat sub Constantino, et deinceps. Nam ante eum fuit in continua persecutione. Unde mirum non est hunc honorem non habuisse, nec admisisse S. Petram, S. Paulum aliosque Apostolos, uti perperam objectat Calvinus. Rursum «pulverem pedum,» id est terram et pavimentum in quo pedes tuos fixeris, quodque calcaris, reges et reginæ osculabuntur. Quod ad litteram Prælatis, imo monachis, tum alii, tum S. Hedwigis Ducissa (olim vocabantur Duces, qui nunc reges) Poloniæ, matertera S. Elisabethæ, fecisse legitur. Et hic olim reverentiæ fuit ritus, ut patet de Abrahamo, Gen. XXIII, 7; et etiamnum hic ritus est Japonum et Sinarum, ut principem salutaturi, et veneraturi, fronte humum feriant. Ut ut est, hac phrasi vel catachresi vult dicere Propheta: Reges et principes tibi, o Ecclesia! se et sua sceptra ac diademata submittent, tibi eximium honorem deferent, atque tantum non pro Deo colent.
Versus 24
24. NUMQUID TOLLETUR A FORTI PRÆDA? — Est proverbium, simile illi: «Quis Herculi clavam aut Jovi fulmen eripiat?» q. d. Quis potest a forti gigante, aut leone spolia auferre? prædam ex faucibus ejus extorquere? Sane qui id faxit, fortior eo et giganteo robore sit oportet, quasi alter David, I Reg. XVII, 37. Nimirum hoc designavit Christus noster, qui proinde ait, Matth. XII, 28: «Si ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet?» Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Origenes, hom. 7 in cap. XII Num., qui et addit: «Si naturam species, dæmon gigas est, nos locustæ; si sequamur Jesum, qui eum enervavit, quasi nihil erit in conspectu nostro.» Idem et verbis et factis docuit S. Antonius, uti legere est in Vita ejus apud S. Athanasium, qui proinde immania dæmonum monstra et terriculamenta, virtute crucis, invocationis et gratiæ Christi irrisit, et quasi telæ aranearum dissipavit, suisque et nobis ridenda ac dissipanda proposuit.
Versus 25
25. A ROBUSTO. — Hebraice est צדיק tsaddic, id est a justo; sed videtur legisse Interpres עריץ arits, id est robustus, quod litteris Hebraicis affine est tsaddic; arits enim est in sequenti versu, ubi huic interrogationi iisdem verbis, assertive respondet. Et sensus hoc poscere videtur: agitur enim de præda, quæ robusto, non justo extorquetur. Si tamen legas tsaddic, id est justum, intellige justam captivitatem hominum sub potestate diaboli. Ita Forerius. Aut potius tunc ex Hebræo sic vertas: Num captivitas justi liberabitur? hoc est, ut Septuaginta: Numquid si captivum quis duxerit (justum scilicet) inique salvabitur? Ita legunt Biblia Septuaginta Romana, quasi dicas: Omnino per Christum robustum gigantem liberabitur et salvabitur. Talis enim iniqua captivitas fit a potenti tyranno, puta diabolo, ut vertit Noster. Porro homo, et humanum genus dicitur justus, et justum, quia homo in justitia a Deo est creatus, et quia respectu diaboli, erat justus, id est innocens, atque injuste ab eo captivus tenebatur.
EOS VERO QUI JUDICAVERUNT TE (condemnaverunt, plagis et morte affecerunt tuos fideles et filios; est metalepsis) EGO JUDICABO, — ego pariter condemnabo, puniam et plectam morte præsenti et æterna.
Versus 26
26. CIBABO HOSTES TUOS CARNIBUS SUIS, — ut mutua se cæde conficiant, et fraterno sanguine madeant gladii, manus et vestes. Tui enim fratris caro et sanguis, tua est caro et sanguis; ita ergo fiet, «ut nequaquam, ait S. Hieronymus, aliorum nece, sed sua morte saturentur.» Est catachresis. Sic cap. IX, 20, dixit Isaias: «Unusquisque carnem brachii sui (id est cognati sui) vorabit.» Alludit ad Madianitas, qui perculsi clangore tubarum, et complosione lagenarum Gedeonis et sociorum, mutuis vulneribus se conciderunt, Judic. VII, 23. Idem fecere Moabitæ coram Josaphat rege, II Paralip. XX, 23. Rursum, vere et proprie Judæi hostes Christi, obsessi a Tito et Vespasiano, carnibus propriis filiorum se saturarunt, testibus Josepho et Hegesippo.
Tertio, Sanchez putat hic describi gestum summi doloris et angoris; tunc enim homines mordent labra, lacerant pectus, et quasi insani sanguine suo ora et dentes commaculant, Apoc. cap. XVI, 10.
Hæc est ergo justa vindicta et pœna tyrannorum, persequentium Ecclesiam, ut, sicut fidelium carnes et sanguinem sitierunt, ac quasi biberunt ac vorarunt, ita et suas carnes vorent, suoque sanguine se pascant. Audi exempla illustria.
Nero Imperator, religionis Christianæ persecutor, ex sententia in eum per senatum lata, ut nudus per publicum duceretur, furca collo ejus inserta, virgisque ad mortem cæderetur, quod universum senatum vexasset; desperatione melioris status omnino deficiens, a Prætorianis etiam militibus desertus, vili indutus veste, fugam arripuit, et cum tribus vel quatuor libertis, in prædium unius ex his Phaontis nomine, inter viam Salariam et Nomentanam, quarto ab Urbe lapide confugit: ubi in spelunca delitescens, cum equites se quærentes adventare cognovit, sibi ipsi, licet pavidus, intulit manus: quem ægre morientem unus ex libertis Epaphroditus confecit, IV Idus Junii, ea die qua olim Octaviam conjugem interfecerat, agens suæ ætatis annum 32. Ita Baronius, tom. I Annalium, anno Domini 70, ex Suetonio in Nerone.
Galerium Maximianum Imperatorem castigatio et pœna cœlitus invecta occupavit, et ex ipsa carne exorta pervasit ad animum. Ex improviso enim in illis corporis partibus, quas natura ob verecundiam contexit atque abdidit, nascitur apostema; deinde in interioribus corporis recessibus, ulcus purulentum et fistulosum. Atque istorum insanabilis morsus intima depascebatur viscera, quæ quidem infinita vermium multitudine redundarunt, unde fætor lethalis et pestifer efflabatur. Vide Eusebium, lib. VIII Histor. cap. XVIII.
Galerius Maximinus, cum manus adversus Deum et Christianos sustolleret, divino, in toto corpore suo, afflictus fuit flagello. Confestim siquidem dolore et anxietate summa correptus, in lecto volvebatur, et inedia tabescebat. Incensio autem intra viscera exorta habitum et formam omnem corrumpebat, extrinsecus etiam speciem ejus deformabat, ita ut brevi nihil esset in eo reliqui, quam os aridum simulacro persimile, quod horrorem timoremque spectantibus incuteret, et ut corpus ejus tanquam æreum sepulcrum, aut culeus quidam altius eam in se defossam continens, esse videretur. Et cum cerebrum omne exustum esset, oculorum orbes loco suo moti exciderunt, eumque excæcaverunt. Ipse porro doloribus maximis cruciatus, Deoque confessus, mortem sibi accelerari oravit; postremoque omnium, condignas se pænas pro flagitiis, ac contumeliis, quibus proterve et petulanter Christum esset persecutus, dare testatus, exsecrandam tandem illam egit animam. Ita Eusebius, lib. IX Histor. Eccles. cap. X, et Baronius, tom. III Annal., anno 314.
Anno Domini 484, cum Hunericus, Wandalorum rex, de prostrata fide Catholica amens, pararet sibi triumphum, divinam cogitur experiri vindictam. Nam putrefactum et ebulliens vermibus, non corpus, sed partes corporis ejus videbantur esse sepultæ. Tunc etiam, ut ait Gregorius Turonensis, sol teter apparuit, ita ut vix ab eo pars vel tertia eluceret, idque in vindictam pro tantis sceleribus et effusione sanguinis innocentis. Hunericus vero post hæc, arreptus a dæmone, qui diu de Sanctorum sanguine pastus fuerat, propriis se morsibus laniabat, in quo etiam cruciatu, vitam indignam justa morte finivit. Ita Victor, lib. III, De Persecut. Wandal., in fine, et Gregorius Turonensis, lib. II, De Gestis Franc. cap. III, anno 484.
Denique notus est funestus Diocletiani, Aureliani, Domitiani, Decii, Maxentii, Licinii, Juliani Apostatæ, et aliorum Ecclesiam persequentium interitus. Horum ergo clades et eventa, clarius quam ulli Interpretes, explicant hanc de iis Isaiæ prophetiam.
Saraceni Constantinopolim vicinasque regiones infestantes, atrocemque passim Christianis cladem inferentes, fame, frigore, bello, pestilentia, sine numero perierunt. Tanta sane fames eos vexavit, ut nec ab excrementis, tum jumentorum, tum hominum, nec carnibus cadaverum abstinuerint. Quibus fames et pestilentia pepercit, eos ferrum absumpsit. Qui cladibus istis superfuere, eos mare absorpsit, immissa in eos divinitus igneæ grandinis tempestate, ex qua ereptæ sunt decem naves, quarum quinque a Romanis captæ, quinque in Syriam delatæ sunt, ut divinæ vindictæ essent testimonio. Ita Sigebertus in Chronic., anno Christi 719, et Paulus Diaconus, cap. XXI.
Hungari, cum Bremensem Ecclesiam devastantes, multis magnisque contumeliis servos Christi afficerent; subito impetu tempestas in civitatem irruens flammas in templi fastigium ejaculata est, quarum vehementia scandulæ, lateres et tegulæ, ingenti crepitu dissultantes, ea vi hostes obruere, ut partim prostrati subito interirent, partim vero a civibus excepti, cruenta morte occumberent. Ita Albertus Crantzius, lib. III Metropol. cap. II, anno Domini 913.