Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Loquitur Christus, docetque Synagogam, id est, Judæos sibi incredulos, a Deo repudiandam et reprobandam esse, quia ipsa prior Deum et Christum repudiavit. Nam sibi non defuisse potentiam, nec sapientiam, et linguam eruditam, nec patientiam, nec labores ad eos salvandos demonstrat. Unde, vers. 6, ait: Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; sed in omnibus, ait, Deum se adjuvisse, omniaque vertisse in gloriam. Quocirca, vers. 10, sui exemplo hortatur fideles, ut in omni tribulatione in Deum sperent, eumque invocent. Desperantes enim et incredulos, quales fuerunt Judæi, asseverat succendere sibi ignem, quo arsuri sunt in æternum.
Textus Vulgatae: Isaias 50:1-11
1. Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. 2. Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum: computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. 3. Induam cœlos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum. 4. Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo: erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. 5. Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii. 6. Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me. 7. Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. 8. Juxta est qui justificat me, quis contradicet mihi? stemus simul, quis est adversarius meus? accedat ad me. 9. Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. 10. Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. 11. Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.
1. QUIS EST HIC LIBER REPUDII? — Hebraice est: Ubi est liber repudii? q. d. Proferatur (servabatur enim tum a repudiata, tum a publico scriba), et examinetur et videatur; an ego prior a vobis, an vos a me repudium feceritis. Ita Forerius et Vatablus. Jam S. Thomas, Hugo et Sanchez hæc usque ad vers. 4, ad litteram intelligunt de Judæis in Babylone captivis, quasi ipsi querantur se dimissos et abjectos a Deo. Quibus Deus respondet, non se ipsos dimisisse, sed ipsos prius se deseruisse, et ad idola vitiaque defluxisse; sibi tamen esse manum et potentiam, qua possit eos redimere et liberare. Verum S. Cyrillus, Procopius, Eusebius, lib. II Demonstr. cap. XXXIV, Ambrosius, lib. VIII in Luc. cap. I (ubi ait inter alia: «Audisti repudium, crede conjugium»), Adamus, Forerius, et passim alii (adeo ut Origenes in XXV Matth., ad illa verba: «Prophetiza nobis, Christe,» asserat hunc esse consensum totius Ecclesiæ), hæc accipiunt de Judæis, qui post Christum fuerunt, illique credere noluerunt. Hæc ergo spectant ad querelam Sionis, sive Judæorum, cap. præced. vers. 14, dicentium: «Dereliquit me Dominus;» sed hoc discrimine, quod ibi sit vox Judæorum Christo credentium, conquerentium de sua paucitate; hic vero potius sit vox Judæorum incredulorum, et persistentium in Judaismo, q. d. O Judæi increduli! querimini vos tempore Christi a Deo derelictos, repudiatos, excisos et dispersos, carere templo, sacrificiis et publico Dei cultu, datosque prædæ Romanis aliisque Gentibus. Dicitis: Synagoga nostra fuit sponsa, quam Deus sibi in Sina per Mosen despondit, Exod. XIX, 6; cur ergo eam jam prorsus abjecit? cur dedit ei libellum repudii? Respondet Deus: Ego Synagogam matrem vestram, cui dotales tabulas legis quasi maritus dederam, ait S. Augustinus, repuli et repudiavi, quia ipsa prius divortium fecit a me. Repudiavi enim eam, non ex odio aut fastidio meo, ut aliam mihi copularem, sed ob scelera ejus, præsertim, quia Christum meum repulit et occidit; neque tam ego, quam ipsa semet diabolo, quasi creditori, vendidit et tradidit, quia cum «veni» in mundum, «non erat vir,» id est quisquam, q. d. Vix ullus Judæorum erat, qui me vellet audire. Ita Patres citati. De libello repudii dixi in Deuter. cap. XXIV, vers. 1.
Versus 1
AUT QUIS EST CREDITOR MEUS, CUI VENDIDI VOS? — Ambrosius, lib. De Tobia, cap. VIII, legit, cui vendidi vos fæneratori? Idem dicit alia metaphora filiorum venditorum in servos. Nota: Apud Judæos licebat patri in necessitate constituto, ut se aleret, vendere filios in servos, ita tamen ut non Gentili, sed Hebræo aut proselyto ad tempus tantum eos venderet: in jubilæo enim, imo in anno septimo libertatis, exibant liberi, ut patet Exod. XXI, 1 et 7; Levit. XXV, ubi, vers. 39 et 47, permittitur ut in necessitate quis etiam seipsum vendat, non tantum Judæo, sed etiam alienigenæ inter Judæos commoranti; sed tantum usque ad jubilæum. Idem, imo amplius, fecere Gentiles. Romulus enim legem sanxit, qua parenti dedit jus libere vendendi filios. Eadem lex fuit apud Athenienses, quam Solon sustulit, teste Plutarcho in Solone. Viguit hæc lex, et hic mos etiam tempore Christianorum. Unde S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. VIII, graviter de eo queritur. Quocirca Constantinus, leg. 2 De Patrib. qui filios distraxerunt, lib. IV, tit. XLIII, hanc legem restrixit, sanxitque ut filius non in perpetuum venderetur, sed ita ut dato pretio redimi posset.
Huc ergo alludit Deus, dicitque: «Quis est creditor meus? q. d. Ego non habeo creditores, quorum nummis egeam, ut propterea oporteat me vos iis in servos vendere. Vos ergo, o Judæi! peccato et diabolo in servos venditi et emancipati estis, non tam a me, quam a vobis ipsis. Sponte enim peccando, sponte hoc jugum subiistis. Nam, ut dicitur Joan. cap. VIII, 34: «Qui facit peccatum, servus est peccati.» Porro vos vendidi significat non simplex peccatum, sed peccati consuetudinem, cui homines carnales (v. g. Judæi, Judaismo; ambitiosi, suæ ambitioni; voluptuarii, suis cupediis; concubinarii, suis concubinis) ita se addixerunt et affixerunt, ut non possint ab ea avelli. Sic Achab dicitur «venundatus ut faceret malum,» III Reg. XXI, 25. O duram servitutem! o miseram necessitatem! Qui enim seipsos tradunt peccato, hos et Deus alienat a se, venditque, id est tradit et mancipat, diabolo, esto nullum ab eo pretium recipiat. Nam, ut dicitur Psalm. XLIII, 43: «Vendidisti populum tuum sine pretio.»
2. QUIA CUM VENI (in orbem, docens et prædicans), NON ERAT VIR — qui me exciperet, qui mihi auscultaret. Vide hic quam periculosum et perniciosum sit Deum vocantem spernere, ejusque vocationem cassam et irritam facere. Hac enim de causa Deus repudiavit et reprobavit Judæos.
Versus 2
meus, ideo non sum confusus: ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. 8. Juxta est qui justificat me, quis contradicet mihi? stemus simul, quis est adversarius meus? accedat ad me. 9. Ecce Dominus Deus auxiliator meus: quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. 10. Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. 11. Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.
1. Quis est hic liber repudii? — Hebraice est: Ubi est liber repudii? q. d. Proferatur (servabatur enim tum a repudiata, tum a publico scriba), et examinetur et videatur; an ego prior a vobis, an vos a me repudium feceritis. Ita Forerius et Vatablus. Jam S. Thomas, Hugo et Sanchez hæc usque ad vers. 4, ad litteram intelligunt de Judæis in Babylone captivis, quasi ipsi querantur se dimissos et abjectos a Deo. Quibus Deus respondet, non se ipsos dimisisse, sed ipsos prius se deseruisse, et ad idola vitiaque defluxisse; sibi tamen esse manum et potentiam, qua possit eos redimere et liberare. Verum S. Cyrillus, Procopius, Eusebius, lib. II Demonstr. cap. XXXIV, Ambrosius, lib. VIII in Luc. cap. 1 (ubi ait inter alia: «Audisti repudium, crede conjugium»), Adamus, Forerius, et passim alii (adeo ut Origenes in XXV Matth., ad illa verba: «Prophetiza nobis, Christe,» asserat hunc esse consensum totius Ecclesiæ), hæc accipiunt de Judæis, qui post Christum fuerunt, illique credere noluerunt. Hæc ergo spectant ad querelam Sionis, sive Judæorum, cap. præced. vers. 14, dicentium: «Dereliquit me Dominus;» sed hoc discrimine, quod ibi sit vox Judæorum Christo credentium, conquerentium de sua paucitate; hic vero potius sit vox Judæorum incredulorum, et persistentium in Judaismo, q. d. O Judæi increduli! querimini vos tempore Christi a Deo derelictos, repudiatos, excisos et dispersos, carere templo, sacrificiis et publico Dei cultu, datosque prædæ Romanis aliisque Gentibus. Dicitis: Synagoga nostra fuit sponsa, quam Deus sibi in Sina per Mosen despondit, Exod. XIX, 6; cur ergo eam jam prorsus abjecit? cur dedit ei libellum repudii? Respondet Deus: Ego Synagogam matrem vestram, cui dotales tabulas legis quasi maritus dederam, ait S. Augustinus, repuli et repudiavi, quia ipsa prius divortium fecit a me. Repudiavi enim eam, non ex odio aut fastidio meo, ut aliam mihi copularem, sed ob scelera ejus, præsertim, quia Christum meum repulit et occidit; neque tam ego, quam ipsa semet diabolo, quasi creditori, vendidit et tradidit, quia
Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? — Ambrosius, lib. De Tobia, cap. VIII, legit, cui vendidi vos fæneratori? Idem dicit alia metaphora filiorum venditorum in servos. Nota: Apud Judæos licebat patri in necessitate constituto, ut se aleret, vendere filios in servos, ita tamen ut non Gentili, sed Hebræo aut proselyto ad tempus tantum eos venderet: in jubilæo enim, imo in anno septimo libertatis, exibant liberi, ut patet Exod. XXI, 1 et 7; Levit. XXV, ubi, vers. 39 et 47, permittitur ut in necessitate quis etiam seipsum vendat, non tantum Judæo, sed etiam alienigenæ inter Judæos commoranti; sed tantum usque ad jubilæum. Idem, imo amplius, fecere Gentiles. Romulus enim legem sanxit, qua parenti dedit jus libere vendendi filios. Eadem lex fuit apud Athenienses, quam Solon sustulit, teste Plutarcho in Solone. Viguit hæc lex, et hic mos etiam tempore Christianorum. Unde S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. VIII, graviter de eo queritur. Quocirca Constantinus, leg. 2 De Patrib. qui filios distraxerunt, lib. IV, tit. XLIII, hanc legem restrixit, sanxitque ut filius non in perpetuum venderetur, sed ita ut dato pretio redimi posset.
2. Quia cum veni (in orbem, docens et prædicans), non erat vir — qui me exciperet, qui mihi auscultaret. Vide hic quam periculosum et perniciosum sit Deum vocantem spernere, ejusque vocationem cassam et irritam facere. Hac enim de causa Deus repudiavit et reprobavit Judæos.
cum «veni» in mundum, «non erat vir,» id est quisquam, q. d. Vix ullus Judæorum erat, qui me vellet audire. Ita Patres citati. De libello repudii dixi in Deuter. cap. XXIV, vers. 1.
Moraliter adverte, to vir. Nam, ut notat S. Chrysostomus, hom. 23 in cap. III Genes. tom. I, sacra Scriptura illos, qui Dei imaginem puram retinent, ut virtute et religione præfulgeant, homines vocat; reliquos quasi indignos hominis vocabulo, belluas vocat et serpentes.
Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? — q. d. Repudii, sive incredulitatis et reprobationis Judæorum, æque ac miseræ conditionis et servitutis, ac denique excidii per Titum causa, non est Dei aut Christi infirmitas et impotentia, uti vos Judæi æstimatis, ideoque Christum quasi humilem, pauperem et abjectum contemnitis. Posset enim, si vellet, totum mare, omniaque flumina desiccare et vertere in aridum desertum; ut pisces omnes suo elemento destituti putrescant, corrumpantur, et spiritum vitalem exhalent, uti fecit Pharaoni in Ægypto sub Mose, Exod. VII, 21. Potest et cœlos astraque immutare et obscurare, uti fecit in Passione Christi, et faciet in fine mundi, Matth. XXIV, 29. Manus enim et potentia ejus non est accisa, confracta aut imminuta, sed eadem semper fortis, vegeta et omnipotens, perdurat. Ita S. Hieronymus.
Rursum causa derelictionis et desolationis Judæorum non est Christi insipientia, vel imprudentia, quia «Dominus dedit illi linguam eruditam.»
Tertio, etiam causa non est Christi mollities, quasi subterfugerit labores et dolores, pro illis subeundos. Nam ipse dedit «corpus suum percutientibus, et genas vellentibus,» etc. Causa vera ergo est durities et obstinata malitia Judæorum. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Origenes in Matth. cap. XXVI.
Ecce, in increpatione mea desertum faciam mare. — Increpationem vocat, jussum Dei minacem atque terribilem. Videbatur enim Deus quasi iratus mari Rubro, cum illud præter naturam divisit, alveumque ejus siccavit, ac jussit ut cederet daretque locum transcunti populo suo. Sic ait Psaltes, Psalm. CV, 9: «Increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est.»
Versus 3
Faciam. — Id est facere possum quoties et quando lubet, uti feci in mari Rubro. Hæc enim futura sunt modi potentialis, quo gaudent Hebræi, ac δυνητικῶς accipienda sunt, ut significent non tam actum, quam potentiam et facultatem ad actum.
Ponam flumina in siccum. — «Ponam,» id est ponere possum, quoties voluero, uti posui Jordanem, cum eum divisi et siccavi, ut transirent Hebræi duce Josue.
Versus 4
Computrescent pisces sine aqua, — si videlicet mare aut flumina desiccem, uti putruerunt, et præ siti mortui sunt in mari Rubro et Jordane, cum ea siccavi: aut potius uti putruerunt in Nilo, cum ejus aquas verti in sanguinem, Exodi VII, 18. Tunc enim, ut ibidem dicitur, pisces et putruerunt, et mortui sunt siti, æque ac homines. Hæc enim sedatur et exstinguitur haustu aquæ, non sanguinis. Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. CIV, vers. 29: «Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.» Ita S. Hieronymus, S. Thomas et Hugo.
3. Induam cœlos tenebris, et saccum (quasi saccum) ponam operimentum eorum, — q. d. Operiam et obvelabo cœlos, ut non appareant, ac si sacco essent obvoluti, uti feci in Ægypto, cum ei per Mosen induxi tenebras palpabiles, Exodi X, 22. Id fecit Deus in Passione Christi. Ita Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. XLII.
Symbolice, significat Christi Evangelium et crucem obscurasse omnem gloriam Judaismi, æque ac Gentilismi, cujus typus et quasi matrix fuit Ægyptus, uti per sanguineum et putentem Nilum significat omnes mundi delicias, opes et pompas, per Christi doctrinam instar sordium eviluisse, ut fideles cum Paulo ea arbitrentur ut stercora.
4. Dominus dedit mihi linguam eruditam. — Hebræi hæc referunt ad Isaiam, qui cap. VI, a pollutis labiis purgatus per Seraphim, eloquens evasit et audax ad prædicandum. Verum hoc merito refellit S. Hieronymus. Communis enim sententia Patrum est, hic esse sermonem de Christo, idque convincunt sequentia. Pro eruditam hebraice est למודים limmudim, id est eruditorum, qualem habent eruditi, qui multa viderunt, audierunt, legerunt, studuerunt et meditati sunt, multos etiam erudierunt. Alludit ad Mosen, eique se præfert. Nam Moses se excusans ne a Deo mitteretur ad Pharaonem, eo quod esset impeditæ linguæ, ab eo audivit: «Quis fecit os hominis? Nonne ego?» et Aaron «erit os tuum,» Exodi IV, 10, 11 et 16. Christus enim non eguit interprete ut Moses, quia habuit linguam eruditam, nec se excusavit a legatione ad homines, ut fecit Moses. Rectori enim et doctori populi necessaria est lingua erudita, potens et efficax ad persuadendum. Hanc habuit Christus, adeo ut ipsi Judæi de ea dicerent: «Nunquam sic locutus est homo.» Et Apostoli: «Domine, quo ibimus? verba vitæ æternæ habes.» Rursum erat docens non ut Scribæ et Pharisæi, sed «quasi potestatem habens,» Marc. I, 22.
Hinc Plato asserit animam pasci verbo Dei, et scientiam Dei esse verum alimentum animorum. Nimirum: «Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.» Ingens Dei donum est lingua sapiens et erudita, pro quo quotidie orandum est cum Psalte, Psalm. L: «Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.» Quod explicans ibidem S. Gregorius: «Illius, ait, labia Deus aperit, qui non solum quid loquitur, sed etiam quando, et ubi, et cui loquatur, attendit. Sapientia namque Dei dicit: Dominus dedit mihi linguam eruditam.» Unde subdit: «Proferamus ergo sermones examinatos libra justitiæ, ut sit gravitas in sensu, modus in verbis, pondus in sermone. Nec prius loquendo os aperiamus, quam expediat; sed examinemus
verba nostra, si tacendum hoc, si dicendum adversus hunc, si tempus sit sermonis hujus, postremo si a virtute modestiæ non dissentiat. Nihil indecens, nihil inhonestum, nihil invidum sonus erumpat.» Verum dixit Diogenes apud Laertium, lib. VI, afflictis et desperatis quærendum esse, non βρόχον, sed λόγον, non laqueum, sed rationem et orationem consolatoriam sapientis: hic enim animo ægrotanti, medicus est; illa, medicina. Unde Demetrius Phalereus cum apud Thebanos exsul, inglorius et abjectus viveret, et intellexisset Cratetem Philosophum sui visendi gratia adventasse, eum ad se vocavit; quem ut de fortiter et moderate ferendo exsilio disputantem audivit: Male sit, inquit, omnibus negotiis et occupationibus, per quas hactenus talem virum non licuit cognoscere, significans multum ægritudinis ex Philosophi disputatione sibi exemptum esse. Ita Laertius, lib. V, cap. V.
Versus 5
Ut sciam sustentare eum, qui lassus est verbo, — ut peccatores miseros et languidos, sub peccati et dæmonis jugo fessos, anhelantes et gementes, in spem erigam, consoler, sustentem, ut recreem et sanem omnes oppressos a diabolo.
Erigit mane, mane erigit mihi aurem. — Docet hic unde habeat linguam eruditam, scilicet ex eo quod Deus erexerit, id est excitaverit, ejus aurem, eamque aperuerit ad audiendum Dei doctrinam et jussa, idque «mane,» id est cito et tempestive, puta a primo conceptionis instanti, ut patet Hebr. X, 5. Alludit ad ludi magistros, qui summo mane scholas aperiunt, et discipulos docent. Geminat autem «mane, mane,» q. d. Singulis diebus, sive quotidie summo mane. Hæc enim geminatio tum continuationem, tum festinationem et diligentiam significat vigilantissimi magistri. Simile est Ezech. XLVI, 14 et 15, in Hebræo. Matutina enim doctrina et studium, est optimum. Nam «aurora Musis amica:» tum enim ex somno et refectione nocturna cerebrum sensusque vigent.
Versus 6
Porro, erigere aurem, symbolum est magistri: hic enim indicto silentio et attentione discipulis, subinde etiam vellicando aures excitat eos, ut auscultent et excipiant sua dogmata; hoc est quod ait Poeta: «Cum velleret aurem Cynthius.» Erigere ergo aurem, est excitare auditorem ad audiendum, ut ille aures suas arrigat, et excipiat vocem magistri.
5. Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico; retrorsum non abii. — Alludit ad Mosen, qui Deo vocanti contradixit, cum tertio et quarto conatus fuit excutere onus liberationis populi ex Ægypto, timens Pharaonem, populi duritiem, et difficultates rei perficiendæ, Exodi IV. Verum Christus missus a Patre ad redemptionem hominum, statim acquievit, et obtulit se, etiam ad mortem crucis, q. d. Cum Deus initio conceptionis meæ, mihi homini, imo infanti, aures infantiles aperuit, hoc est mihi revelavit, et in aures mentis meæ immisit suam voluntatem et jussionem de œconomia incarnationis meæ, mihique ostenderet omnia et singula dura et difficilia, quæ tota vita volebat me agere et pati, usque ad mortem crucis; ego non contradixi, sed alacer omnia acceptavi, dixique: «Ego venio: In capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei,» Hebr. X, 7, et Psalm. XXXIX, 9. Neque tantum dixi, sed reipsa præstiti: nam nulli difficultati cessi, nunquam retrorsum abii, sed constans in hoc opere perrexi ad ultimum usque spiritum, quo omnibus perfectis, dixi: «Consummatum est.» Significat hic Christus mandatum sibi a Patre impositum patiendi et moriendi, itaque redimendi homines. Hoc enim Patrem imposuisse Christo, patet Joan. X, 18, et cap. XII, 49, et cap. XIV, 31, et ex loco jam citato, Hebr. X.
Pulchre S. Bernardus, serm. 28 in Cant.: «Quam beatus, inquit, qui ait: Dominus Deus aperuit mihi aurem, et ego non contradico, retrorsum non abii! Ubi et voluntariæ habes obedientiæ formam, et longanimitatis exemplum. Qui enim non contradicit, spontaneus est: et qui retro non abit, perseverat. Utrumque necessarium: quoniam hilarem datorem diligit Deus, et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Utinam et mihi aperiat aurem Dominus, intret ad cor meum sermo veritatis!» etc.
6. Corpus meum. — Forerius vertit: Dorsum meum. Unde Septuaginta, et ex iis S. Cyprianus et Ambrosius, lib. De Incarnat. Domin. sacram. cap. V, vertunt: Dorsum meum dedi in flagella, et maxillas meas in palmas, vel alapas. Hebræum enim גו gev et dorsum et corpus significat. Judæi hæc accipiunt de Isaia, quasi hæc passus sit ipse a populo et principibus, quorum vitia carpebat. Ita et S. Thomas. Sed ex hoc et similibus liquet hos Commentarios non esse ipsius, falsoque S. Thomæ inscribi. Omnes enim Patres quos citat Leo Castrius, ad litteram hæc accipiunt de Christo: de quo hæc verba ita clara sunt, ut explicatione non egeant, sed meditatione.
Nota to dedi, q. d. Mihi invito et coacto per vim plagas non intulerunt Judæi, sed ego corpus meum sponte iis percutiendum objeci, obtuli, imo dedi. Exstat hic Romæ, in templo S. Praxedis, columna, ad quam alligatus fuit Christus, dum flagellaretur. Vidi ego eam sæpius, et nunquam sine ingenti animi sensu. Est ea brevis et humilis: quocirca nonnullis videtur Christus incurvus ad eam ejusque annulum alligatus fuisse; ita ut repandum dorsum, quasi incudem, objiceret feriendum quaquaversum sævientibus tortoribus, eorumque flagellis. Aut potius, manibus a tergo revinctis, ita annulo columnæ Christus erectus fuit alligatus, ut tortores tam pectus, quam dorsum libere ferire possent. Integram enim eam esse, non partem columnæ (uti aliqui putarunt) docet vetus inscriptio et titulus illi sursum affixus, idque probat fusius Jacobus Bosius, lib. I De Triumphanti cruce, cap. XIII.
Hæc fuit patientia, hæc fortitudo, hic amor amoris nostri: nimirum, fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio. Intuere, o Christiane! flagella Christi, et tua qualiacumque censebis esse mollia, imo nulla.
«Perpende, ait S. Augustinus, serm. 114 De Tempore, qui talem pro nobis dedit pecuniam (scilicet sanguinem suum, et vitam, imo totum Deum), qualem a nobis sit exacturus usuram. Corpus meum, ait, dedi percutientibus, etc. Agnosce, homo, quantum valeas, et quantum debeas, et dum tantam redemptionis tuæ perspicis dignitatem, ipse tibi indicito peccandi pudorem. Ecce pro impio pietas flagellatur, pro stulto sapientia illuditur, pro mendace veritas necatur, damnatur justitia pro iniquo, misericordia affligitur pro crudeli, pro misero repletur sinceritas aceto, inebriatur felle dulcedo, addicitur innocentia pro reo, moritur vita pro mortuo.»
Et genas meas vellentibus, — volentibus vellere pilos genarum et barbæ, inquit Vatablus. De hac Christi vellicatione et depilatione nil habent Evangelistæ: sed hinc id eum passum esse constat. Est enim Isaias quoque Evangelista. Omni enim genere pænarum et contumeliarum afflictus fuit Christus. Habet enim vulsio barbæ insignem dolorem, seque ac contumeliam; sicut et conspuatio faciei. Barba enim decor est viri, et insigne virilitatis. Hinc, cum Ammonitæ legatis David dimidiam barbam rasissent, David hoc ut summam contumeliam accepit, eisque bellum indixit, II Reg. cap. X. Quocirca Alexander Magnus curabat suos milites radere barbam, ne, si ab hoste caperentur, hanc vellicationis vel detonsionis barbæ ignominiam subirent, uti narrat Plutarchus in Theseo. Septuaginta vertunt: Dedi maxillas meas ad alapas.
Faciem meam non averti ab increpantibus, — a conviciantibus, irridentibus, subsannantibus: «Ave, rex Judæorum; salva temetipsum. Si Filius Dei es, descende de cruce. Vah qui destruis templum Dei. Alios salvos fecit: seipsum non potest salvum facere,» etc.
Et conspuentibus in me. — Septuaginta, et ex iis S. Ambrosius et alii legunt: «Vultum meum non averti a confusione sputorum.» Hoc est quod ait Jeremias, Thren. III, 30: «Saturabitur opprobriis.» Hæc cogita, hæc rumina, Christiane, cum irrisiones, opprobria, calumnias pateris: «perfer et obdura,» nondum Christi sannas et opprobria tulisti; verba tantum, et non verbera, excepisti, necdum dedisti corpus tuum percutientibus, et genas tuas vellentibus, uti pro te dedit tuus Christus. Christus se totum pro te prædæ dedit Deo Patri, imo tortoribus et hostibus; ut tu vicissim te prædæ des Deo, totum te illi offeras, totum te in ejus manus resignes, ut ille de te tuisque omnibus statuat et faciat quod libet: des illi corpus prædæ, morbis, doloribus, tormentis: animum prædæ obedientiæ, amoribus, jubilis et laudibus divinis.
Ita S. Laurentius, Vincentius aliique Martyres, totos sese prædæ dederunt Deo, et propter Deum carnificibus, ad ignes, equuleos, furcas et bestias. Ita S. Eusebius Vercellensis Episcopus et Martyr, anno Domini 371, incarceratus, et multa acerba passus ab Arianis, scribens ad suam Ecclesiam Vercellensem, inter alia, quibus eam animat ad constantiam in fide: «Multa, ait, mihi dicebant hæretici, jactantes suas vires et potentiam. Sed ego ostendi eis illam esse nullam, et quod nihil poterant contra me, qui sponte corpus meum dabam illis in prædam, tanquam carnificibus: atque aliquot diebus, quibus me excruciarunt, ostendi quali quantoque animo reciperem eorum injurias, cum profundo et continuo silentio, cum ipsi crudeliores essent Paganis et Gentilibus, qui persecuti sunt Christianos.»
Versus 7
Ita S. Agatha ad tyrannum: «Si lubet, ait, in me stringere ferrum, en collum meum: si flagella, ecce dorsum: si ignem, en tibi totum corpus: ure, seca, stringe, liga, distende, lacera, conscinde, excrucia, macta: quanto in me crudelius sævies, tanto majus mihi beneficium conferes, tanto majorem mihi sponsus meus Christus coronam adornabit.»
Hæc eadem de Christo clare et diserte prædixit Sibylla, ad fidem et amorem et confusionem, et ad Gentium instructionem, ut crederent in Christum passum et crucifixum. Ejus carmina citat S. Augustinus, orat. Contra Judæos, Paganos et Arianos, cap. XVI et XVII, tom. VI. Suntque hæc: In manus iniquas, et infidelium postea veniet. Dabunt Deo alapas manibus incestis, Et oribus immundis exspuent salivas venenosas. Dabit autem in verbera omnino innocens dorsum, Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, Et coronam portabit spineam. In cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt: Inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim stulta Deum tuum non cognovisti Ludentem mortalibus mentibus; sed et spinis Coronasti corona, horridumque fel miscuisti. Templi vero velum scindetur, et die Media nox tenebrosa nimis tribus horis. Et mortis factum finiet trium dierum somno suscepto, Et nunc a mortuis regressus in lucem venit. Primus resurrectionis initium revocatus ostendit.
7. Dominus Deus auxiliator meus, — q. d. In hisce summis opprobriis et plagis, Deus fuit mihi a dextris, me animavit et roboravit, tantamque dedit patientiam et constantiam, ut omnia pro nihilo duxerim, tantoque animo pertulerim, ut starem immobilis, ac si saxum percuterent, quin imo certarem cum ipsorum sævitia et furore, eumque longe vincerem et superarem: cum enim ipsi Judæi, meique carnifices furibundi, plaustra pœnarum et conviciorum in me evomerent; ego omnia ita excepi quasi non dolores, sed gaudia; non convicia, sed laudes essent, uti revera erant.
Deus enim omnia hæc in meam laudem et gloriam convertit.
Ideo non sum confusus, — non sum pudefactus, sciens ex Dei voluntate, honore et amore, me hæc pati. Verti potest cum Forerio: Ideo non sum ignominia affectus, id est non putavi me ignominia affectum, sed proposito gaudio lætus omnia sustinui. Hinc vides, si Deus auxilietur et corroboret, contumeliam non esse contumeliam, dolorem non afferre dolorem: sed athletam Christi invicto animo omnia perferre, in iisque cum Paulo gaudere et gloriari.
Ideo posui faciem meam ut petram durissimam. — Forerius vertit, ut chalybem: hebraice enim est חלמיש challamish. Unde, ait, Latinum chalybs deductum est, non autem a populis, qui Chalybes dicuntur, habitantque prope fluvium Thermodontem, qui ferri et chalybis (chalybs enim est medulla, sive nucleus ferri, uti docet Plinius, sive ferrum durissimum, uti vocat Aristoteles) usum invenisse perhibentur. Verum Septuaginta, Noster, Vatablus, Pagninus et alii, challamish hic et alibi vertunt petram, saxum, silicem. Quocirca Vatablus vertit, idcirco faciem meam instar silicis obduro. Christus ergo in passione stetit immotus, invictus et inconcussus, quasi chalybs, quasi silex, quasi rupes, ad quam allisi fluctus dissiliunt et in spumam abeunt; quasi adamas, qui ferro et malleis non frangitur, sed ipsosmet se tundentes diffringit. Hinc facie interrita, et quasi adamantina, respondit Judæis, Pilato, Annæ et Caiphæ. Tales decet nos esse pro Christo et fide:
adeoque in omnibus calumniis, doloribus, angustiis, persecutionibus et adversis, nihil melius quam obfirmare faciem ut petram, eaque omnia Dei ope, spe et amore fortiter excipere. Sic enim minus ea sentiemus; imo illa quasi repercussa, a nostra virtute et constantia, resilient.
Ita Christo duce Martyres in tormentis stabant quasi adamantes: non enim consternabantur, sed erigebantur, magisque spiritu quam carne viventes, firmitate animi corporis infirmitatem superabant. Nam, ut ait Cyprianus, lib. IV, epistola 5 De S. Celerino Martyre: «Posito in vinculis corpore, solutus ac liber spiritus mansit. Jacuit inter pœnas, pœnis suis fortior, inclusus includentibus major, jacens stantibus celsior, vincientibus firmior vinctus, sublimior judicantibus judicatus. Et quamvis ligati nervo pedes essent, calcatus serpens, et obtritus, et victus est.»
Ita S. Romanus Martyr graviter tortus, cum tortores plagas inflictas, ferro per eosdem in carne sulcos ducto, renovarent, ipse eos quasi ignavos irrisit. Sic enim ait apud Prudentium, hymno 10: O non virile robur, o molles manus! Unam labantis dissipare tamdiu Vos non potuisse fabricam corpusculi! Vix jam cohæret, nec tamen penitus cadit; Vincens lacertos dexterarum inertium.
Citius cadaver dentibus carpunt canes: Languetis imbelli fame, ac fatiscitis. Gula est ferina, sed socors edacitas.
Ita S. Ignatius: «Utinam, ait, fruar bestiis, quæ mihi sunt præparatæ! Ignis, crux, bestiæ, confractio ossium, membrorum divisio, et totius corporis contritio, et tota tormenta diaboli in me veniant, tantum ut Christo fruar.» Cumque jam damnatus esset ad bestias, ardore patiendi, ut rugientes audivit leones: «Frumentum, ait, Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar.»
Ita S. Laurentius in craticula coctus, judicem compellans apud Prudentium, hymno 2, ait: Coctum est, devora, Et experimentum cape, Si crudum, an assum suavius.
Ita invictus Vincentius, hymno 5, judicem in tormentis compellat: Extorque, si potes, fidem. Tormenta, carcer, ungulæ, Stridensque flammis lamina, Atque ipsa pœnarum ultima, Mors, Christianis ludus est.
Nec vero dixit fortius, quam reipsa præstitit. Cum enim equulei extensione corporis compago membratim solveretur: Ridebat hæc miles Dei, Manus cruentas increpans, Quod fixa non profundius Intraret artus ungula. Et rursum: Est alter homo intrinsecus Violare quem nullus potest, Liber, quietus, integer, Exsors dolorum tristium. Hoc quod laboras perdere Tantis furoris viribus, Vas est solutum ac fictile Quocumque frangendum modo.
Tales in aciem Imperator cœlestis milites producebat, columnis fortiores, qui lassescentes tortores urgebant, eo quod moram hanc sibi esse ad Christum festinantibus crederent.
Talis fuit et nuper Noster Ogilbæus Martyr in Scotia, meus olim Lovanii catechumenus, qui, ut patet ex ejus martyrio, ad stuporem Calvinistarum, in tormentis invictus, in responsionibus acer, omnibus eum lacessentibus os obturavit. Quid nos ad hæc? heroes laudamus, imitari gestimus; sed usque ad aras, usque ad verba et verbera exclusive! Quam bene dixit Joannes a Kempis, frater nostri Thomæ Theodidacti, ut habet ejus Vita: «Volumus esse humiles sine despectione, patientes sine tribulatione, obedientes sine coarctatione, pauperes sine defectu, virtuosi sine labore, pœnitentes sine dolore, laudari sine virtute, amari
sine bonitate, honorari sine sanctitate: sed Christus Deus ita non fecit et docuit, qui regnum cœlorum vim sibi facientibus repromisit, et injuriam patientibus gloriam et honorem retribuet, nullumque malum relinquet inultum.»
8. Juxta est qui justificat me. — Est occupatio: occurrit enim Christus tacitæ objectioni. Diceret enim quis: Tu quidem apud Deum laudem et præmium habes tuæ patientiæ et constantiæ; sed tamen apud homines laboras infamia, quod nimirum publico Pilati et Judæorum judicio damnatus sis ad crucem, quasi seditiosus. Hæc infamia Gentes multas a te tuaque fide avertet. Jactabunt enim Judæi: Vidimus eum damnatum, inter latrones cruci appensum, ac secundum legem maledictum. Deus non eripuit eum ab hoc judicio et morte tam infami, quomodo ergo ille poterit esse noster mundique redemptor? Hisce respondet Christus: Quid mihi objicitis injustum judicium hominum impiorum et hostium meorum? Huic enim ego oppono justissimum Dei judicium. En Deus meam causam justificat, me justum et innocentem toti mundo ostendit. Nam tertio die me a morte suscitat, mox gloriose in cœlum subvehit, Apostolos toto orbe mittit, qui per miracula, donaque gratiarum et virtutum omnium, nomen meum ubique celebrent, illudque cunctis Gentibus amabile et admirabile reddant. Nihil ergo infamiæ, nulla labes ex cruce et morte, nomini meo adhæsit; imo hæc omnia Deus mihi in gloriam et venerationem convertit. Hoc est quod Christus dixit, Joan. XVI, 10, de Spiritu Sancto venturo, quod argueret «mundum de justitia,» id est convinceret falsam esse mundi justitiam; Judæorum quidem, quia eam quærebant in cæremoniis legis; Gentium, quia eam ponebant in operibus naturaliter et moraliter bonis: Christum vero ideo ab eis injustum habitum, convinceret esse justum, justitiæque omnis fontem et parentem, uti explicat S. Cyrillus. Christi enim justitia vel ex eo solo toti mundo fuit conspicua, quod mox a morte ad Patrem iverit, et in cœlum conscenderit, jam non videndus in terris. Quem enim Deus et cœlum cum tanta gloria et applausu suscepit, quis injustum et impium audeat appellare? Hoc est, quod causam dans ibidem subdit Christus: «Quia ad Patrem vado.» Huc allusit S. Paulus, Roman. VIII, 33: «Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet?» Sicut enim Deus Christum, ita et Christianos a Christo electos justificat et absolvit. Vide ibi dicta.
Quis est adversarius meus? — Hebraice, quis est dominus litis meæ? id est quis est actor qui mihi litem intentet, qui me accuset, litigando oppugnet, criminis alicujus reum peragere contendat? Accedat et videat quam insaniat.
9. Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos. — Pro tinea Symmachus vertit, rubiginem; Aquila, vermem, q. d. Quid miseri homunciones, mox morituri, et a vermibus comedendi, audent de Christo Domini ferre sententiam, aut cum eo, quasi impio et reo judicio contendere, quem Deus vivificavit, exaltavit, et redemptorem universorum constituit? Omnes enim mox consumentur; imo sibi ipsis per sua scelera atque per hoc maxime, quod Christum Domini lacessant, vel condemnent, sui exitii et supplicii a Deo inferendi erunt causa, eruntque sicut vestimentum, quod ex se parit tineam, a qua correditur et consumitur. Ita enim et Judæi, Christi cæde, accersiverunt sibi flagellum et excidium Titi. De iis enim explicat hæc S. Hieronymus, Cyrillus et alii. Huc pertinet quod subdit Propheta, cap. LI, vers. 7: «Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea.» Ex corpore enim hominis tam misero, et quatuor elementis, qualitatibus et humoribus inter se assidue pugnantibus composito, prodeunt multæ putredines putidique humores, quasi tineæ, quæ ipsummet corrodunt et interimunt. Mortem ergo gerimus in visceribus nostris, eamque nobis ipsi creamus et parimus, quia eam nobiscum ubique circumferimus. Homini ergo recte tribuas illud ænigma Plauti de turdo: «Ipsa sibi avis mortem creat.» Ex ejus enim stercore viscus nascitur, cui sese implicans capitur.
Vide hic quis sit fructus peccati, quod tanquam tinea, imo vipera parentem, puta peccantem, arrodit et necat. Rursum in tinea, quæ sensim et occulte proserpit, et vestem erodit, significatur scelera Judæorum lente et occulte eos ad exitium egisse. Nam, ut ait S. Gregorius, XI Moral. XXV: «Tinea damnum facit, et sonitum non facit: ita iniquorum mentes, quia damna sua considerare negligunt, integritatem quasi nescientes perdunt.»
Versus 8
Notent hoc Religiosi, qui parva peccata venialia negligunt, abeuntque in eorum consuetudinem, eaque quasi in naturam vertunt. Hæc enim quasi tinea consumet spiritum, et robur virtutis eorum.
10. Quis ex vobis timens Dominum? — Primo, aliqui hæc de peccatore pænitente accipiunt, quasi dicas: Quisquis hactenus in tenebris erroris, infidelitatis et peccati ambulavit, jamque timens Dei iram, audit vocem servi sui, id est Isaiæ, ait S. Thomas, vel potius Christi, ut alii explicant; hic speret in Domino, ille illuminabit et a peccatis expiabit eum. Ita Haymo, Lyranus, Procopius et S. Hieronymus, qui putat hæc esse verba Christi ad suos crucifixores, quasi eos excitet ad pænitentiam et spem veniæ.
Versus 9
Secundo, aptius Cyrillus, Forerius, Hugo, Sanchez et alii accipiunt hæc de justo; hic enim est «timens Dominum,» et «audiens vocem servi sui,» id est ejus, puta Christi, q. d. Quisquis est Christianus fidelis et justus, qui cum Christo ambulavit in tenebris carceris, dolorum, ignominiarum et afflictionum, hic speret in Domino. Si
enim hoc fecerit Deus, qui Christum in plagis, sputis et opprobriis confortavit, eripuit et glorificavit, eum pariter confundi et pudefieri non sinet; sed corroborabit, liberabit, et gloriosum efficiet. Est conclusio totius orationis Christi, qua adhortatur Judæos, et quosvis fideles, ut in mediis malis et tempestatibus, non in hominibus, sed in Deo confidant, ab eoque certam opem exspectent.
10. Qui ambulavit in tenebris, — q. d. ait Forerius: Etiamsi in medio umbræ mortis ambuletis, etiamsi universa tenebris misceri videatis, etiamsi nullam lucem affulgere conspiciatis, sed omnia obscura, ob temporum et hominum malitiam, uti fiet, quando habito illo servo Dei (Christo) pro seductore et comprehenso tanquam latrone, et in crucem acto quasi perduelle, ad mentium tenebras denotandas, sol in medio die obscurabitur: ne tamen fidem et spem deseratis, sed cum Abrahamo patre vestro, contra spem in spem credite, Deoque innitimini, scientes quod ipse possit tam Christum quam Isaacum, tamque Christianos quam Christum, a morte suscitare. Sciebat enim Propheta multos in Passione Christi passuros scandalum, fidemque in Christum et spem in Deum abjecturos: quare ad eos jam conversus, non sine irrisione, ait:
Versus 10
11. Ecce vos omnes (plerique et pene omnes vos, o Judæi! qui Christum vel sprevistis, illusistis et occidistis, vel visa ejus cruce et morte, fidem et spem ejus abjecistis) accendentes ignem. — Quod prius, vers. 9, dixit: «Tinea comedet eos,» hic alia efficaciore metaphora dicit, vocans eos accensores ignis, focarios, furnarios (qui furnos et fornaces succendunt) et carbonarios. Hi enim sunt impiorum tituli. Ipsi enim sibi ignem æternum, ejusque fomenta parant, jam hic semiadusti, tetri et horridi, velut carbonarii, inquit Forerius, q. d. Vos, o Judæi! vestro igne cupiditatis et scelerum quibus affixi, noluistis Christum iis repugnantem agnoscere, accenditis ignem iræ Dei, et accersitis vobis ignem corporalem, quem Titus accendet, totamque Jerusalem comburet; atque æternum, quem manus mea vobis inferet. Ideoque in doloribus æternis, et æterna mei oblivione, dormietis. Ita S. Hieronymus et Cyrillus.
Accincti flammis. — Hebraice, זיקות meatsere zicoth, quod primo Vatablus vertit, cincti, vel circumdati scintillis, q. d. Ubique spargitis scintillas ignis concupiscentiæ et scelerum, quæ quasi in paleam incidentes, ingens vobis æternumque incendium creabunt. Scintilla ergo gehennæ est libido, ira, ambitio, etc.
Audi S. Hieronymum: «O ignis infernalis luxuria, cujus materia gula, cujus flamma superbia, cujus scintillæ prava colloquia, cujus fumus infamia, cujus cinis immunditia.» Rursum in fine hujus capitis: «Hoc capitulo, ait, discimus pro qualitate peccati, ignem sibi unumquemque succendere. Et quomodo in eodem manentes
loco, et si dici potest lectulo, alii sani sunt, alii febrium succenduntur ardoribus, ex diversitate humorum atque pituitæ supplicia diversa sentientes; sic et ignis qui a peccatoribus succenditur, materiam in peccatis habet et iniquitate, de qua scriptum est: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen siccum vorabitur incendio.»
Versus 11
Ita Venerabilis Beda, lib. III Hist. cap. XIX, refert S. Furseum in spiritu raptum, vidisse in aere quatuor ignes, qui totum mundum succendebant; cumque rogaret Angelum ductorem suum quinam illi essent? ab eo audivit: «Unus est mendacii, cum hoc quod in baptismo abrenuntiare Satanæ, et omnibus operibus ejus promiserunt, minime implent. Alter cupiditatis, cum mundi divitias amori cœlestium præponunt. Tertius dissensionis, cum animos proximorum etiam in supervacuis rebus offendere non formidant. Quartus impietatis, cum infirmiores spoliare, et eis fraudem facere pro nihilo ducunt. Ignis vero crescens in majus effectus est unus, et illi (Furseo) appropinquabat, timensque ignem minacem, sancto Angelo ait: Ignis mihi appropinquat. Cui respondit Angelus: Quod non accendisti, non ardebit in te. Licet enim terribilis et grandis sit ignis iste, tamen secundum merita operum singulos examinat, quia uniuscujusque cupiditas in isto igne ardebit. Sicut enim corpus ardet per illicitam voluptatem, ita et anima ardebit per debitam pœnam.»
Secundo, Forerius vertit, constricti et colligati laqueis, scilicet flammarum, sive vinculis igneis. Quid enim aliud facit homo dum peccat, quam ut ignem æternum in seipso accendat, ac se laqueis igneis constringat, illis scilicet, quibus dæmones et damnati in inferno colligati detinentur, constringuntur et comburuntur? uti docet S. Judas in epist. sua, vers. 6: «Angelos, ait, qui non servaverunt suum principatum, etc., vinculis æternis sub caligine reservavit.» Addit Forerius: «Aut certe laqueos vocat, fasciculos laqueatos.» Sic enim fasces et strues lignorum laqueo sive vinculo constringuntur, q. d. Vos, o Judæi impii! vestris sceleribus, non facitis aliud, quam parare et colligare vobis fasces sive strues lignorum, quibus ipsimet in gehenna comburamini: «Peccata enim sunt folles et fomenta gehennæ.» Sic Apostolus ait peccata levia esse ligna, fænum, stipulas ignis purgatorii, I Cor. III, 12. Unde per sarcasmum subdit: Ergo ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis,» q. d. Volutamini in incendio ignis inexstinguibilis, quod vobis creastis et adornastis. Clarius ex Hebræo verti potest: Ite in focum ignis vestri, et fasciculorum quos succendistis! Huc alludet Christus dicturus reprobis: «Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo,» etc.
De manu mea (q. d. Ego Christus justus judex et vindex, quem vos indigne tractastis, vos ad hunc ignem damno, manu mea invicta et æterna,
quæ proinde ignem hunc vobis in æternum alet et fovebit. Illic) in doloribus dormietis. — Hebraice, תשכבון tishkebun, id est cubabitis, q. d. Cubatum ibitis ad ignes, ad dolores et cruciatus, hi erunt lecti vestri, hæc strata, hæc cervicalia. Sicut de strato Baltasaris occisi dixit, cap. XIV, 11: «Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.» Hoc enim corporis, illa animæ sunt cervicalia.
Hæc sors impiorum, qui linguam Christi eruditam audire, illique auscultare, noluerunt: «Pluet enim super peccatores laqueos; ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.»
Aliter Sanchez legit per interrogationem: «De manu mea factum est hoc vobis?» q. d. Minime. Nam, uti ostendi, vos ipsi ignem hunc vobis succendistis, non ego. Verum Biblia omnia Græca, Latina et Hebræa, hæc legunt assertive sine interrogatione; ergo prior explicatio amplectenda est.
From My hand (as if to say: I, Christ, the just judge and avenger, whom you have treated unworthily, condemn you to this fire by My invincible and eternal hand,
which therefore will feed and sustain this fire for you forever. There) you shall lie down in sorrows. — In Hebrew, tishkebun, that is, "you shall go to bed" — as if to say: You shall go to bed amid fires, pains, and torments; these will be your beds, your mattresses, your pillows. Just as He said of the bed of slain Belshazzar (chapter 14:11): "Beneath you the moth will be spread, and worms will be your covering." For the latter are the pillows of the body, the former of the soul.
This is the lot of the wicked, who refused to hear the learned tongue of Christ and listen to Him: "For He will rain snares upon sinners; fire and brimstone, and a blast of storms, will be the portion of their cup" (Psalm 10:7).
Alternatively, Sanchez reads this as a question: "Has this come to you from My hand?" As if to say: By no means. For as I have shown, you yourselves kindled this fire for yourselves, not I. But all the Greek, Latin, and Hebrew Bibles read this assertively, without a question; therefore the first explanation is to be embraced.