Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Exemplo Saræ et Abrahæ promittit Sioni, id est, Ecclesiæ Christianæ ex Judæis inchoatæ, copiosam prolem, lætitiam et salutem æternam. Quocirca, vers. 7, arguit timidos, monetque ne timeant persecutores: se enim esse eorum protectorem, esseque omnipotentem, ideoque per Christum se plantaturum novos cœlos et novam terram. Tertio, vers. 17, Jerusalem vastatam tum a Chaldæis, tum a Romanis consolatur, promittens ei restaurationem et hostium cladem.
Textus Vulgatae: Isaias 51:1-16
1. Audite me qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum: attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua præcisi estis. 2. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. 3. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. 4. Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. 5. Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt: me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. 6. Levate in cœlum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cœli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. 7. Audite me qui scitis justum, populus meus lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. 8. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. 9. Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? 10. Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? 11. Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. 12. Ego, ego ipse consolabor vos: quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum ita arescet? 13. Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit cœlos, et fundavit terram: et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum: ubi nunc est furor tribulantis? 14. Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus. 15. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. 16. Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus
meæ protexi te, ut plantes cœlos, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu. 17. Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. 18. Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit: et non est qui apprehendat manum ejus ex omnibus filiis, quos enutrivit. 19. Duo sunt quæ occurrerunt tibi: quis contristabitur super te? vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te? 20. Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. 21. Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino. 22. Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ, non adjicies ut bibas illum ultra. 23. Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.
Versus 1
1. Audite me. — A Judæis incredulis redit ad Judæos Christo credentes, de quibus egit cap. XLIX, ut ibi dixi initio, et cap. præced. vers. 10, dicens: «Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui?» Hi enim pauci lugebant gentis suæ incredulitatem. Hos pergit hic consolari Deus, et in spem meliorum erigit.
Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua præcisi estis (id est, ut explicans subdit): 2. Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos. — Petram ergo vocat Abraham, tum ob fidei firmitatem, tum quia Hebræi familias vocant domos: inde בנים banim, id est filios, vocant quasi אבנים abanim, id est lapides, qui ex patre, quasi petra excisi sunt. Renes enim, qui sunt origo seminis et virtutis generativæ, formam et duritiem habent lapidum, quin et subinde lapides, sive calculos generant. Sic Rachel et Lia dicuntur ædificasse domum, id est stirpem et familiam, Israel, Ruth IV, 11. Aliqui putant alludi hic ad fontem aquæ, e petra a Mose percussa elicitum, Num. XX; sicut enim aqua ex fonte, ita filii ex parente promanant. Verum obstat to excisi et præcisi. Aqua enim e fonte et petra elicitur, non autem exscinditur, aut præscinditur.
Aptius S. Cyrillus: «Sicut, ait, difficillimum est ex petra solida et immani lapides exscindere, et puteum profundum exhaurire: eodem modo perdifficile est, imo impossibile, ex sene viro et sterili muliere (quales erant Abraham et Sara) nasci filium. Verum hoc effectum est supra opinionem Dei nutu et jussu.» Secundo, sicut ex lapicidina innumeri exscinduntur lapides, ita ex Abrahamo et Sara innumeri prognati sunt Judæi, et mystice ex Christo et Ecclesia innumeri Christiani. Unde forte huc respexit Christus, dicens Judæis, Matth. III, 9: «Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.» Sic Ovidius, I Metamorph., finxit post diluvium Deucalionem jecisse post tergum lapides, indeque homines, durum genus, enatos.
Septuaginta vertunt, inspicite in solidam petram, quam excidistis, et in foveam laci, quam fodistis.
Quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. — Hebraice, quia unum, id est solum et unicum, sine liberis, vocavi eum, id est ad me in Chanaan vocavi, et ex eo uno ac solo tum naturaliter tum mystice, innumeros illi dedi posteros. Sic ergo faciam, ut ex paucis Christo credentibus innumeros Christianos progenerem.
3. Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. — Vide dicta cap. XXXV, 1. Consolabitur Dominus Sion, id est Ecclesiam, quæ initio exigua fuit et quasi deserta, eo quod vix pauci Judæi et Gentiles eam ingrederentur; sed mox immensam illi multitudinem et affluentiamdedit. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
4. Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. — Septuaginta vertunt: Quia lex a me exibit, et judicium meum in lucem Gentium. Lex nova, id est Evangelium, a Christo exit et procedit. Hæc ergo est vox Dei Patris, vel Christi, q. d. Attendite ad me, et videte an sim is, quem contemnere et rejicere debeatis, qui novam legem, novum Evangelium condidi, novumque judicium, id est novum jus et normam vivendi, docui, quæ in lucem populorum, id est Gentium, requiescet, id est consistet et permanebit; vel lucebit quasi sol, et omnium Gentium tenebras illuminabit.
5. Prope est justus meus, egressus est salvator meus. — Justus, id est Christus, qui est ipsa justitia, et justitia nostra, I Cor. I, 30. «Prope,» scilicet respectu Isaiæ et Judæorum, quibus jam tunc hoc dixit. Egressus est salvator meus, puta Christus, qui a Deo et cœlo egressus, descendit in terram ad salvandum genus humanum. Et brachia mea populos judicabunt, id est, potentia mea reget, judicabit et justificabit populos, tam Judæos quam Gentes. Me insulæ exspectabunt, Gentiles scilicet, et brachium meum sustinebunt, id est in potentiam meam sperabunt.
6. Levate in cœlum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cœli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. — q. d. Cœli et terra peribunt, sed salus et justitia mea, id est Evangelium et Ecclesia mea, in æternum perseverabunt. Ita S. Cyrillus et alii. Huc pertinet illud Christi: «Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt,» Matth. XXIV, 35.
7. Audite me qui scitis justum, populus meus lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. 8. Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. — q. d. Nolite timere Judæos et Gentiles qui vos propter Christi fidem opprobriis et persecutionibus lacessunt: illi enim a vermibus et tinea consumentur, id est brevi peribunt; at Evangelium et Ecclesia mea in æternum perseverabit.
Versus 3
9. Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? — Hæc est vox Prophetæ, vel potius fidelium, precantium Deum ut brachium suum, id est potentiam suam, excitet ad liberandum populum suum, sicut olim fecit in Ægypto. Superbum, id est Pharaonem. Draconem, id est cetum vel crocodilum, qui est symbolum Ægypti et Pharaonis.
10. Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? — Alludit ad transitum maris Rubri, quo Deus Hebræos liberavit ab Ægyptiis, Exodi XIV.
11. Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. — Hæc eadem dixit cap. XXXV, 10. Vide ibi dicta. Revertentur, scilicet ex captivitate Babylonica ad Sion terrenam; et mystice ex captivitate peccati et diaboli ad Sion cœlestem, id est Ecclesiam.
12. Ego, ego ipse consolabor vos: quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum ita arescet? — q. d. Ego Deus omnipotens consolabor vos, et a malis liberabo: quid ergo timetis homines mortales, qui quasi fœnum brevi arescent et peribunt? Hæc dicuntur contra pusillanimitatem fidelium, qui persecutores suos timebant.
13. Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit cœlos, et fundavit terram: et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum: ubi nunc est furor tribulantis? — q. d. Oblitus es Dei omnipotentis, qui cœlos et terram creavit, et tamen times tyrannum mortalem! Ubi est nunc furor Babyloniorum, Romanorum, aliorumque persecutorum? Nonne omnes perierunt?
14. Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus. — Hebraice, cito veniet incurvatus, vel curvus, ad aperiendum, id est ad liberandum e carcere et captivitate. Alii vertunt: Cito aperietur fovea, scilicet ad liberandum captivum, q. d. Deus cito captivitatem vestram solvet. Non interficiet, id est non peribit captivus usque ad internecionem. Nec deficiet panis ejus, id est, Deus eum in captivitate pascet et sustentabit.
15. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. — q. d. Ego sum ille idem Deus omnipotens, qui mare concutio et fluctus ejus elevo: quomodo ergo non possim vos ab hostibus liberare?
16. Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cœlos, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu. — q. d. Ego Deus posui verba mea, id est Evangelium meum, in ore tuo, o Christe, vel o Ecclesia, o Apostoli, et in umbra manus meæ, id est in protectione meæ potentiæ, protexi te, ut plantes novos cœlos et novam terram, id est novam Ecclesiam et novum mundum spiritualem. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et alii.
Versus 5
1. AUDITE ME. — A Judæis incredulis redit ad Judæos Christo credentes, de quibus egit cap. xxx, ut ibi dixi initio, et cap. præced. vers. 10, dicens: «Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui?» Hi enim pauci lugebant gentis suæ incredulitatem. Hos pergit hic consolari Deus, et in spem meliorum erigit.
ATTENDITE AD PETRAM UNDE EXCISI ESTIS, ET AD CAVERNAM LACI, DE QUA PRÆCISI ESTIS (id est, ut explicans subdit): 2. ATTENDITE AD ABRAHAM PATREM VESTRUM, ET AD SARAM, QUÆ PEPERIT VOS. — Petram ergo vocat Abraham, tum ob fidei firmitatem, tum quia Hebræi familias vocant domos: inde אבנים banim, id est filios, vocant quasi אבנים abanim, id est lapides, qui ex patre, quasi petra excisi sunt. Renes enim, qui sunt origo seminis et virtutis generativæ, formam et duritiem habent lapidum, quin et subinde lapides, sive calculos generant. Sic Rachel et Lia dicuntur ædificasse domum, id est stirpem et familiam, Israel, Ruth IV, 11. Aliqui putant alludi hic ad fontem aquæ, e petra a Mose percussa elicitum, Num. xx; sicut enim aqua ex fonte, ita filii ex parente promanant. Verum obstat «excisi et præcisi.» Aqua enim e fonte et petra elicitur, non autem exscinditur, aut præscinditur.
Versus 4
Primo igitur, Propheta Judæorum fidelium mæstitiam consolatur animumque erigit: primo, contra pusillanimitatem, spem meliorem dando, tum ex dato concessa Abrahamo et Saræ sterilibus ac effætis fæcunditatis exemplo, 1, 2; tum ex facta solatii, gaudium et lætitiam afferentis, promissione, 3; secundo, contra desidiam, injecta æmulatione Gentium, quæ Evangelium prædicatum audient, 4, et auditum amplectentur, 5; tertio, contra diffidentiam, facta contestatione de mundo potius interituro, quam veritate Dei mutatura, 6; quarto, contra opprobria et sanas, firmata fide, tum de proxima abolitione omnis oppositi, tum e contra de perpetuitate Evangelii, 7, 8. Secundo, cum vates totius populi nomine, Deum orat ut quamprimum liberet suum populum, 9; illumque provocat ad exempla divinæ potentiæ, alias jam edita, 10: promittendo pro salute data grates et laudes, 11; respondet Deus exspectandum tempus Deo placitum, et in hanc rem populum suum adducit, et primo, objurgat ortam ex timore vis humanæ et oblivione potentiæ divinæ sollicitudinem, 12, 13; secundo, spondet proximam ex Christi adventu liberationem, institutionem et salutem, 14, 16; tertio, erigit ad spem e calamitatibus, quibus Synagoga deserta hactenus a Deo vindice exercebatur, 17–21; quarto, decernit translationem pænarum a fidelibus in horum persecutores, 22, 23.
q. d. Aspicite, o Judæi! in Christum, quem clavis transfixistis in manibus et pedibus, et lancea in latere cordis, inquiunt Procopius; S. Hieronymus et Haymo. Hoc est quod ex Zachar. xii, 10, ait S. Joannes, cap. XIX, vers. 37, de Christo crucifixo et transfosso: «Videbunt in quem transfixerunt,» et Zacharias, III, 9, loquens de Jesu Pontifice sordidis vestibus induto: «Lapis, quem dedi coram Jesu, etc. Ecce ego cælabo sculpturam ejus, et auferam iniquitatem terræ illius in die una.»
ET AD CAVERNAM LACI. — Hæc est Sara mater Judæorum, ex qua, quasi ex fossa, vel fovea effossi et excisi sunt Judæi, totque eorum millia. Hebræum מקבה maccebet, id est fovea, alludit ad נקבה nekeba, id est femina. Est honesta periphrasis actus conjugalis, qua utuntur parentes, dum parvulis suis nescientibus et mirantibus quomodo in hunc mundum prodierint, respondent et persuadent se ipsos, uti et fraterculos eorum, dum nascuntur, ex caulibus, vel ex fossis effodisse et effodere.
Notant Arias et Delrio, adagio 788, alludi ad architecturam; in hac enim præcipua materia sunt lapides, et intritum sive cæmentum. Lapides ex lapicidina petuntur, puta ex Abrahamo, cæmentum ex caverna, vel, ut Septuaginta vertunt, fovea, sive fossa excavata, puta ex Sara. Hæc enim est mater, ille pater. Unde Syrus et Arabicus vertunt, cernite montem ex quo excisi estis, cernite lacum (vel puteum) ex quo cavati estis. Aliter paulo sumitur hæc phrasis a Latinis; viles enim et terræ filii, aut duri et barbari, dicuntur e petra, caverna aut saxo prognati. Sic Homerus, Odyss. XVIII: Dic, ait, tuum genus, unde es? non enim e quercu es antiqua, nec e petra; quod alii dicunt: «Neque lutea, neque terræ progenies.» Et Christus: «Potens est Deus de lapidibus (vilibus et duris Gentilibus) istis suscitare filios Abrahæ,» q. d. De pulvere suscitabit egenos, et de stercore eriget pauperes.
QUIA UNUM VOCAVI EUM, ET BENEDIXI, — q. d. Sicut Deus Abrahamo, cum solus esset et sterilis instar lapidis et pumicis, utpote emortuo corpore, et virtute generandi, præsertim ex Sara anu, pariter et sterili, dedit filium Isaac, per eumque illum ita benedixit et multiplicavit, ut fieret Abraham, id est pater multarum gentium, haberetque posteros numerosos instar stellarum cœli et arenæ maris: ita quoque Deus Ecclesiam e paucis Judæis ad Christum conversis constantem, Gentium omnium supplemento ita benedicet et multiplicabit, ut totum orbem complectantur. Nolite ergo timere, o pusillus grex, o pauci fideles, Judæi et Apostoli! ego vos faciam Abrahamos. Hunc esse sensum patet ex vers. 4. Ita S. Hieronymus et Cyrillus. Cujus ergo rei typus fuere Sara et Abraham, qui senes et steriles genuerunt Isaac, id est risum et gaudium, utpote filium ex quo oriturus erat Christus, qui Evangelium quasi lætissimum nuntium toti mundo erat allaturus, suamque fidelium sobolem toto orbe propagaturus.
3. CONSOLABITUR ERGO DOMINUS SION, — tum terrenam, reducendo ejus cives e captivitate Babylonica, atque multiplicando eos in Judæa, uti explicant Hebræi, S. Thomas et Hugo; tum potius spiritalem, scilicet Ecclesiam ortam ex Judæis in Sion: tempore enim Christi in iis solis consistebat Ecclesia. Sionis ergo ruinas, quibus scilicet major Judæorum pars a fide corruit, cum Christum repulit, sarcivit Deus per vocationem Gentium, itaque eam mæstam consolatus est. Pro ruinas ejus hebraice חרבתיה charboteha, quod Septuaginta proprie vertunt, τὰ ἔρημα αὐτῆς, id est deserta ejus: Vatablus, desolationes ejus; Forerius, siccitates ejus. «Nam sicut, inquit, grassantibus hostibus, succenduntur arbores, et remanent stipites nonnulli, et trunci aridi, atque grassante igne et collabentibus tectis, supersunt exusti aliquot parietes: ita omnia devastante impietate, et ob impietatem milite Romano omnia in Jerusalem diripiente et proterente, remanserunt pii nonnulli Judæi, quasi nobilis illius ædificii parietes exusti, vel stipites semiusti. Has siccitates, has reliquias consolatur Dominus, quia ex paucis illis quasi ex seminario quodam, videbunt infinitam multitudinem fidelium prodire, et in immensum augeri veluti segetem Domini.»
Versus 6
ET PONET DESERTUM EJUS QUASI DELICIAS — Hebraice כעדן keeden, id est quasi Eden; Septuaginta, sicut paradisum; hic enim erat in regione Eden. Genes. II, 8, in Hebræo. Erat enim Eden sive paradisus, locus deliciarum amœnissimus. Unde mox vocatur «hortus Domini,» quem scilicet Dominus excoluerat et adornarat, quasi suum hortum, opponiturque inculto et sterili deserto. Sic orbis deliciæ fuerunt Apostoli, ipsaque primitiva Ecclesia, antea inculta et deserta.
Porro «desertum» Sionis, vel vocat ruinas Judæorum desertas, de quibus jam dixi; vel, ut Procopius et Haymo, desertas a Deo et derelictas hucusque Gentes. Sed eodem sensus recidit. Constat enim hoc desertum commutatum esse in paradisum per Gentium conversionem.
Versus 7
GAUDIUM ET LÆTITIA INVENIETUR IN EA, — in Gentium solitudine jam conversa ad Christum, in qua ante non erant nisi tenebræ, ærumnæ et mæstitia; jam non invenietur nisi gaudium, lætitia, «gratiarum actio, et vox laudis,» q. d. Gentes, quæ antea pejerabant, jurgabantur, blasphemabant, diris se aliosque devovebant, jam per Christum accipientes mentem igneam et linguas igneas; non aliud resonabunt quam hymnos et laudes Dei. Videbunt enim Apostolos jugiter jubilantes et laudantes Deum ob tot tantaque beneficia, quæ per Christum orbi præstitit, præsertim mittendo et dando fidelibus Spiritum Sanctum, totque et tanta ejus charismata; unde et fideles idipsum agnoscent, sibique congratulabuntur, et Deo gratias agent, quod in tam illustrem sortem sanctorum eos vocarit et adoptarit, dicentque jugiter:
Versus 8
Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Te Deum laudamus, te Dominum confitemur, qui nos de tenebris et umbra mortis ad lucem et vitam, de potestate diaboli ad societatem Filii tui, de inferno ad cœlestia regna vocasti et transtulisti: «Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo; sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, in ipsum, secundum propositum voluntatis suæ, in laudem gloriæ gratiæ suæ,» etc., Ephes. I, 3.
Hæc deberet esse jugis vox et jubilus Christianorum, essetque reipsa omnium, si penitius bona per Christum accepta et accipienda considerarent et appenderent, eisque condigne, ut par est, viverent. Jam paucorum est, qui perfectioni mundique contemptui studentes, vitam angelicam in terris æmulantur; horum enim vita et vox, non est aliud quam assidua Dei laus. Nam, ut S. Bernardus expertus ait, serm. 11 in Cantic.: «Nihil ita proprie quemdam in terris repræsentat cœlestis habitationis statum, sicut alacritas laudantium Deum, dicente Scriptura: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te.» Et S. Ephrem, tract. De Beatitudinibus, inter eas hanc præcipuam ponit: «Beatus, inquit, qui factus est sicut Seraphim et Cherubim, et in divino ac spiritali officio nunquam est segnis, sed assidue glorificat Dominum.»
Versus 9
Christus: «Qui non credit, jam judicatus est;» et: «Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet,» etc. Quarto, quia per eam, quasi per judicium et sententiam definitivam Deus damnavit mala mundi opera. Hoc est enim quod ait Christus: «Ego in judicium veni in mundum;» et: «Hoc est judicium; quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem,» Joan. III, 19. Dicitur porro hoc judicium ab Isaia lux, vel datum «in lucem populorum,» quia per Evangelii prædicationem quasi lucem, clare ostendit Deus omnibus hominibus perversitatem operum mundi, et ex adverso quanti quæque virtus vel opus apud Deum sit pretii et meriti. Omne enim quod manifestatur, in lumine manifestatur, ait S. Paulus. Quinto, quia per Evangelium Christus judicabit, et fidelibus dicet in fine mundi: «Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum;» infidelibus vero et inobedientibus: «Ite, maledicti, in ignem æternum.»
REQUIESCET. — Non obiter transibit, sed «requiescet,» in Gentibus, quasi in sua sede et loco, firmiter et longo tempore. Forerius vertit contrario, concitabo. Est enim Hebræum רגע raga, contrariæ significationis, duoque contraria significat, scilicet, requiescere et concitare, quasi dicas: Judicium meum in lucem populorum concitabo, id est faciam ut momento appareat, et instar fulguris resplendeat, ac pervadat totum orbem.
5. PROPE EST JUSTUS MEUS, EGRESSUS EST (id est brevi egredietur) SALVATOR MEUS. — Sunt verba Patris de Filio, quem se brevi missurum promittit, ut sit, inquit, salvator meus, per quem scilicet ego orbem salvem, mihique subjiciam. Hebræa et Septuaginta habent: Prope est justitia mea, egressa est salus mea, quæ verba non minus Filio, quam Patri conveniunt. Ecce hoc est judicium, quod se in lucem populorum daturum promisit, scilicet, justitia, id est justificatio et salus eorum. Hi sunt gaudii, lætitiæ et consolationis, vers. 3, promissæ fontes.
BRACHIA MEA POPULOS JUDICABUNT. — Primo, S. Thomas et Hugo per brachium Dei accipiunt Cyrum, qui Dei robore Babylonem evertit, et Judæos liberavit. Verum hæc spectant ad Christum, non ad Cyrum. Quocirca S. Augustinus, lib. De Essentia Divinitatis, per brachia Dei, scilicet Patris, accipit Filium et Spiritum Sanctum; hi enim a Patre quasi brachia ab humero procedunt. Secundo, Haymo, Vatablus et Lyranus per brachia Dei accipiunt Apostolos; hi enim a Christo quasi brachium processerunt, ab eoque robur subigendi orbem acceperunt, ut alludat ad robur et brachia militum. Tertio et genuine, brachia Dei sunt vires et potentia, quam Deus per Christum Christique crucem exeruit, dum per prædicationem Apostolorum ei omnes gentes subjecit. Crux enim Christi fuit Dei virtus, ut ait Apostolus. Ita S. Hieronymus, Adamus, Forerius. Quocirca alludit ad brachia Christi in cruce extensa; hæc
Versus 11
4. ATTENDITE AD ME, POPULE MEUS, — iterum iterumque videte unde hæc lætitia et gaudium tam numerosæ et lætæ sobolis vobis sint obventura. LEX A ME EXIET. — «Lex,» scilicet non prisca Mosis, sed nova Christi et Evangelica, puta Evangelii prædicatio exibit in totum orbem. Nam «in omnem terram exivit sonus eorum,» scilicet cœlorum spiritalium, puta Apostolorum. Hoc est quod dixit cap. II, 3: «De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.» Sequitur de eadem: ET JUDICIUM MEUM IN LUCEM POPULORUM REQUIESCET. — Lex Evangelica vocatur judicium. Primo, quia nos docet Dei judicium, quid scilicet Deo placeat, quid displiceat, quid probet, quid damnet. Ex eo enim discimus humilitatem, paupertatem, mundi contemptum ei placere, fastum, avaritiam, delicias, etc., ei displicere, ac consequenter judicium Dei contrarium esse judicio mundi. Secundo, quia docet Dei judicium, id est justitiam, et id quod cuique ex Dei ordinatione debemus tribuere, scilicet Deo cultum, proximis charitatem, nobis continentiam. Rursum, lex hæc afferet hominibus Dei judicium, id est justificationem, ut juste, pie et sancte vivant. Hic sensus est valde appositus; subdit enim: «Prope est justus meus.» Tertio, lex Christi vocatur judicium, quia qui illam recipit, cœlo; qui rejicit, inferno per illam ipsam adjudicatur. Hoc est quod ait
enim sunt robora et quasi cornua, quibus ventilavit hostes, orbemque domuit, de quibus dicitur Habac. III, 4: «Cornua in manibus ejus.» Porro judicare, Hebræis idem est, quod gubernare et dominari, ut alibi dixi. Idem ergo hic dicit, quod cap. XL, 10: «Et brachium ejus dominabitur.» Rursum, «judicabunt,» id est vindicabunt, populos a jugo et tyrannide diaboli, eosque in libertatem asserent. Sic enim Gedeon, Samson aliique dicuntur judices, id est vindices Israel. Ita Sanchez.
ME INSULÆ (insulani, id est gentes remotæ) EXSPECTABUNT. — Hebræum קוה kava, habet emphasim; significat enim dirigere, et extendere instar lineæ; inde enim קו kaf, significat lineam, q. d. Insulani extendent animam suam, suasque spes, vota et desideria, eaque instar lineæ dirigent ad Christum. Spes enim quasi extendit animam ad rem speratam, ut eam sperans per spem quasi teneat et apprehendat. Hinc ait Psaltes, Psalm. XXIV, 1: «Ad te, Domine, levavi animam meam.» Significatur ingens fore Gentium desiderium Christi et Christianismi, ubi de eo, ejusque sanctitate et miraculis inaudierint. Hoc est quod prædixil Jacob, Genes. XLIX, 10: «Ipse erit exspectatio Gentium.»
Secundo, Forerius Hebræum kava, sic explicat, q. d. Insulani, jam Christiani effecti, dirigent et collineabunt cogitationes, locutiones et actiones omnes ad Christum, utpote a quo uno pendeant, et cui soli placere student. Prior sensus Hebræo magis genuinus est. Tertio, aliqui sic exponunt, exspectabunt, id est avidissime excipient, perinde ac si diu me exspectassent; ut sit metalepsis: quæ enim avide excipimus, ea prius diu exspectare solemus.
ET BRACHIUM MEUM SUSTINEBUNT, — scilicet, exspectantes, id est, ut Septuaginta, Vatablus et alii vertunt, et in brachium meum sperabunt. Brachium vocat vim, robur et efficaciam Evangelii, sive Christianismi, quæ mentes et corda immutat et sanctificat, ut vitia occidat, virtutes in eis plantet et vivificet.
Secundo, Forerius vertit, et ad brachium meum exspectabunt, q. d. Gentes Christi imperio obedient, a Christi ore pendebunt, pendulique excipient, et prompte exsequentur ejus jussa, dicentes: «Domine, quid me vis facere?» Signum da mihi voluntatis tuæ, parebo, iboque per saxa, per ignes.
6. QUIA CŒLI SICUT FUMUS LIQUESCENT. — Chaldaice, transibunt. Hoc est, ut Christus ait, Lucæ XXI, 33: «Cœlum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt,» q. d. Salus et justitia, quam per Christum me daturum promisi, vers. 5, firmior et diuturnior erit cœlo et terra; erit enim æterna, stabitque in perpetuum: cœli autem et terra transibunt, si non substantia, certe qualitate, forma et innovatione sui. Vide dicta cap. XXXIV, 4. Ita S. Hieronymus. Salus ergo et justitia mundi, temporalis est; salus vero et justitia Dei, æterna est. Hæc ergo ambienda est cum Apostolis et Martyribus, illa negligenda. Quid enim proderit tibi quod omnes homines cras morituri te salvent et justificent, si Deus æternitatis dominus te condemnet? Damnarunt tyranni Apostolos et Martyres, occiderunt illos ad breve tempus; resurgent illi, et damnabunt suos tortores et tyrannos in æternum.
Septuaginta vertunt, quoniam cœlum sicut fumus firmatum est. Hoc est, ut explicat S. Hieronymus: «Quod omnis cœlorum firmitas et robur et fortitudo vento inanissimo et fumo qui in auras solvitur, coæquetur juxta Ecclesiasten: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.» Tales sunt et opes, deliciæ, honores, pompæ omniaque quæ cœli ambitu continentur. Quam ergo vani et stulti sunt, qui hæc ambiunt, et cum æternis commutant! Symmachus vertit, οὐρανοί ἐλιώτονται, id est, cœli instar salis liquescent et evanescent; Aquila, οὐρανος μειωθήσεται, id est, cœlum comminuetur in nihilum, non quod proprie sit periturum, et redigendum in nihilum, sed quod commutandum sit in melius, ait S. Hieronymus, sive quod hæc ejus species et forma sit annihilanda, dandaque ei nova longe augustior et splendidior.
Versus 12
7. Audite me (loquitur Christus ad suos primos fideles et Apostolos), qui scitis justum (hebraice, justitiam, sive id quod justum et sanctum coram Deo esse, vos docui). Lex mea in corde eorum, — id est in quorum corde lex et doctrina mea est, ut vertunt Vatablus et Forerius. Est hebraismus: ponitur enim pronomen demonstrativum eorum, pro relativo quorum. NOLITE TIMERE OPPROBRIUM HOMINUM, — Scribarum et Pharisæorum, tyrannorum aliorumque infidelium, qui vos ob fidem meam persequentur, subsannabunt, flagellabunt et occident. Unde Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. XIV, putat Christum huc alludere, idemque dicere, cum ait: «Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum, propter Filium hominis. Gaudete in ille die, exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cœlo,» Luc. VI, 22. Hæc enim Christi verba hisce Isaiæ quasi antistropha respondent. Porro Tertullianus hunc Isaiæ locum sic ex Septuaginta legit et vertit: «Ne timueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione eorum ne minuamini» animo, id est ne vincamini, ut legunt alii. Hoc est enim Græcum ηττάσθαι. Porro nullificationem vel nullificamen, vocat vilipensionem, qua quis nihili fit et nullus æstimatur: «Quæ ignominia? quæ nullificatio? quæ futura erat propter Filium hominis,» ait Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. XIV.
8. SICUT ENIM VESTIMENTUM, — supple, ex se generat vermem et tineam, quæ illud corrodat et absumat: ita homines mortales ex se generant sibi morbos et mortem, qua intereant: «Mortalia enim omnia mortalitate damnata sunt,» ut ait Seneca, ac præsertim peccatores et persecutores Ecclesiæ ex se gignunt scelera, quæ in se provocent iram et excidium Dei. Vide dicta cap. L, 9. Alludit ad cœlos, vers. 6, q. d. Si cœli, qui instar æris fusi et fundati sunt, liquescent et tabescent, quanto magis homo, qui non est nisi putredo et ærumna?
Versus 13
mare Rubrum, ob profunditatem; vehementem, ob æstus et fluctus. Est enim sinus sive brachium maris, ubi mare arctatum vehementius fluctuat et sævit.
Versus 14
9. Consurge, consurge (Vatablus vertit, excitare, excitare, quasi a somno quietis, lenitatis et patientiæ), induere fortitudinem, brachium Domini. — Forerius vult hæc esse verba Dei ad seipsum, seu ad virtutem suam, nempe Christum, qui et virtus Dei, et brachium Domini vocatur in Scriptura. Planius Sanchez censet esse Isaiæ, aut populi exspectantis et anhelantis ad Christi adventum, ut Deus per eum potenti brachio debellet dæmones, peccatum et mortem, ab iisque fideles suos liberet, utque per Apostolos fortiter sibi subigat hostes, tyrannos totumque orbem. Septuaginta addunt to Jerusalem; vertunt enim, consurge, consurge, Jerusalem. Verum hæc vox non est in Hebræo, Chaldæo aut Latinis, in quibus «consurge, consurge, induere,» et verba omnia sequentia referunt et respiciunt «brachium Domini.»
Porro induere fortitudinem, est parare et accingere se ad prælium, ut in eo fortiter confligat, et proterat hostes, Psalm. XCII, 1: «Indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se;» et Psal. XLIV, vers. 4: «Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.» Alludit ad Cyrum, qui fuit quasi brachium Domini in debellandis Babyloniis: imo S. Thomas et Hugo putant hunc esse sensum litteralem; sed hæc parum est verisimile.
CONSURGE SICUT IN DIEBUS ANTIQUIS, IN GENERATIONIBUS SÆCULORUM. — Dies antiquos, sive generationes sæculorum, vocat tempora prisca, puta Ægyptia sub Mose, inter quæ et præsens multa fluxerunt sæcula. NUMQUID NON TU, — scilicet o «brachium Domini!» Hoc enim respicere pronomen tu patet ex pronomine feminino את at; nam זרוע zeroa, id est brachium, pariter est feminini generis. PERCUSSISTI SUPERBUM, VULNERASTI DRACONEM, — scilicet Pharaonem in mari Rubro, cum Hebræi sicco pede transierunt illud, ut sequitur. Vocatur enim ipse draco marinus sive fluvialis, puta balæna, vel potius crocodilus, quia dominabatur Ægypto, quæ hinc mari, inde rivis Nili cingitur, ideoque putabat se invictum et insuperabilem. Hoc est enim quod ait de Pharaone sui temporis, qui Ephree fuit cognominatus, Ezech. cap. XXIX, 3: «Ecce ego ad te, Pharao, rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum.» Ita S. Hieronymus, Cyrillus et alii. Mystice, draco est Satanas, ut dixi cap. XXVII, 1. Ita Rupertus.
AQUAM ABYSSI VEHEMENTIS. — Abyssum vocat mare Rubrum, ob profunditatem; vehementem, ob æstus et fluctus.
11. ET NUNC QUI REDEMPTI SUNT. — Intelligitur more Hebræo particula comparativa sicut, q. d. Sicut Deus, duce Mose, liberavit Hebræos de manu Pharaonis, eo submerso, eosque cum gaudio, jubilo et tripudio, deduxit usque in Judæam in Sion: ita nunc per Christum a diaboli captivitate et tyrannide, redimet eos, puta veros Israelitas, ut in Sion, id est Ecclesiam, veniant, gaudeantque et jubilent, hic inchoate, perfecte vero in cœlo. Hoc est enim quod sequitur:
Versus 15
LÆTITIA SEMPITERNA SUPER CAPITA EORUM. — Hæc enim, ut jam dixi, explicatur Apocal. VII, 16. Est metaphora «sumpta, inquit Forerius, a mulieribus, quæ ingentia onera imposita capitibus deferunt: quo forte et allusit Paulus, cum gloriæ pondus dixit.» Melius Sanchez sumptam putat a coronis, quas victores in triumphis aut festum agentes, in festo vel nuptiis, capiti imponunt. Porro per coronas significatur dies hosce fore tum triumphi, tum geniales et festivos. Beati enim in cœlo coronabuntur non lauro, non olea, non thyrso; sed immarcescibili gloriæ corona, ut ait S. Petrus, epist. I, cap. V, vers. 4.
Versus 16
Rursum, caput ponitur pro toto homine; est enim pars præcipua, in qua vigent sensus, estque sedes gaudii et lætitiæ, æque ac doloris et mæstitiæ. Tertio, to super capita significat hanc lætitiam non fore humanam et terrestrem; sed sublimem, transcendentem et supernaturalem, scilicet cœlestem et divinam, ex gratia et consolatione Dei, in hac vita; atque in futura ex lumine gloriæ, visione et fruitione Dei manantem. Simili modo, cap. XI, 2, et cap. LXI, 1, Spiritus Domini, omniaque ejus dona, dicuntur requievisse super Christum. To enim super significat hæc dona esse supernaturalia, et e cœlo in homines descendere, ita tamen, ut ipsis indantur eisque insint.
Denique to super significat ambitum, copiam et magnitudinem gaudii. Sicut enim corona cingit et ambit totum caput, ita ambiet et hæc lætitia. Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. XXIX, 12: «Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia.» Significatur ergo tanta fore lætitia, ut homo eam capere non possit; sed ea undique circumfundatur, innatet et inebrietur. Hoc est quod ait Christus: «Intra in gaudium Domini tui,» q. d. Tantum erit gaudium, ut illud non tam in te, quam tu in illud sis intraturus: sicut invitatus ad nuptias ingreditur in aulam nuptiarum deliciis, musicis, tapetibus omnique re delectabili ita instructam et refertam, ut videatur in mera intrare gaudia.
GAUDIUM ET LÆTITIAM TENEBUNT. — Loquitur de gaudio hic inchoando, sed consummando in cœlis, ut patet Apocal. VII, 16. Legimus in historiis aliquos in hac vita præ gaudii magnitudine fuisse exanimatos: quanta ergo erunt gaudia Beatorum, quibus undique circumfluent et inebriabuntur? Sane gaudium eis finderet cor, gaudio creparent, ni Deus eos supra naturam contineret, et in vita conservaret. Ita Diagoras tres filios adolescentes habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem; eosque omnes vidit vincere coronarique eodem Olympiæ die. Porro, cum tres hi filii victores patrem amplecterentur, et coronas suas in caput ejus imponerent, cumque populus gratulabundus flores undique in eum jaceret; ipse seipsum, suamque lætitiam non capiens, protinus in eodem loco et stadio, inspectante populo, in oculis atque in manibus filiorum animam efflavit.
Similiter legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani cæsus est, anum matrem, nuntio de morte filii allato, extremo luctu atque mœrore affectam esse; sed is nuntius falsus fuit, atque is adolescens non diu post ex ea pugna in urbem rediit. Anus repente, filio viso, quasi ruina incidentis inopinati gaudii, oppressa exanimataque est. Ita A. Gellius, lib. III, cap. XV.
FUGIET DOLOR ET GEMITUS. — Pulchre Poeta: Nascimur in lacrymis, lacrymis quoque vita madescit, Et vitam rursum linquimus in lacrymis. Mors multas hominum lacrymas absterget, at omnes Omnibus electis ipse Deus lacrymas. Huc alludit S. Joannes, Apocal. XXI, 4: «Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.» Quia, ut dixit vers. 11: «Lætitia sempiterna erit super capita eorum.» Nimirum Christus hic suorum capiti imponit suam coronam spineam, in cœlo imponet auream et gemmeam, ut reipsa ostendit et præstitit B. Catharinæ Senensi.
Hoc gaudium hic inchoant justi, estque comes virtutis eorum, quam deducit ad gaudia cœlestia et æterna. Vidit hoc per umbram Seneca, scribens ad Lucilium: «Nolo, ait, tibi unquam deesse lætitiam, volo illam tibi domi nasci: nascetur, si modo intra teipsum sit. Cæteræ hilaritates non implent pectus, sed frontem remittunt: leves sunt, nisi tu forte judicas illum gaudere, qui ridet: animus debet esse alacer, et fidens, et super omnia erectus.»
12. Ego, ego ipse consolabor vos. — Cogita qualis, quanta et quam firma sit consolatio, quæ a tanto consolatore proficiscitur, quasi munus tanto principe dignum. Quocirca: «Quis tu, ut timeres ab homine mortali?» Hebraice ab אנוש enos, id est homine misero, ærumnoso, damnato ad mortem. Increpat tepidos et timidos Christianos, qui in fide nutaturi, aut ab ea defecturi erant metu Judæorum, Imperatorum, aut aliorum persecutorum vel irrisorum. Ita S. Hieronymus et Cyrillus. Unde Hebræum est genus femininum, מיאת ותיראי mi at vattirei, q. d. Quid tu, o femina,
times? Timere enim in tanto Dei adjutorio et consolatione, præsertim hostem fæneum, et instar fœni interiturum, est meticulosæ et femineæ indolis; dicere enim debueras: «Si Deus pro nobis, quis contra nos?»
13. Et oblitus es Domini factoris tui (Dat causam timoris, q. d. Ideo times, ut femina, persecutores, quia immemor es Dei, potentissimi tutoris tui, qui cœlos et terram creavit, firmavit et firmat. Hinc enim videns faciem furibundam persecutoris et tribulantis, formidasti; sed vide quam brevis sit furor, quam cito dispareat). UBI NUNC EST FUROR TRIBULANTIS? — q. d. Uti furor Pharaonis persequentis Hebræos absorptus est a mari: ita et furor persequentium te, Deo vindice, mox absorbebitur et evanescet.
14. CITO VENIET GRADIENS AD APERIENDUM. — Hebræi, S. Thomas et Hugo hæc accipiunt de liberatione Judæorum e captivitate Babylonica. Verum alii passim accipiunt de ope et auxilio Christi, suos in persecutione liberantis, protegentis, foventis et alentis, q. d. Cito veniet brachium Domini, id est Christus potens bellator, gradiens et conculcans adversarios tuos, ut carceres aperiat, indeque te jam ad mortem damnatum educat, uti fecit S. Petro, Actor. XII, 11.
Rursum, «non interficiet,» id est, non permittet tyrannos interficere fideles usque ad internecionem, quin potius per paucorum martyria, plures faciet succrescere. Unde hebraice est ולא ימות lo iamut, id est non morietur, scilicet fidelis. Noster legit מית lo iamit, id est non occidet, non interficiet.
NEC DEFICIET PANIS. — In fame etiam extrema aderit Deus, curabitque suis annonam, tum corporalem, tum magis spiritualem. Hoc est quod Paulus expertus aiebat: «Aporiamur, sed non destituimur,» II Corinth. IV, 8. Ita sæpe fidelibus fecit, et facit Deus, iisque in acie novaculæ mire succurrit; ut, cum videantur esse in imo et æterno carcere conclusi, subito libertatem eis afferat; cum videantur esse in limine mortis, ducique ad crucem, salvet eos, vitaque restituat; cum videantur fame morituri, abunde eis victum submittat, uti Daniel, cap. XIV, in lacu leonum submisit cibum per Habacuc raptum ab Angelo.
Versus 17
Quinimo Forerius hæc sic accipit, quasi dicatur, quod Deus persecutorum animos ita immutabit, ut ipsimet Christianos, quos carcere concluserant, solvant et liberos dimittant; quos ad mortem damnaverant, absolvant; quos fame cruciabant, nutriant et pascant. Sic enim vertit ipse: Festinavit qui volutabat (exagitabat fidelem) ad aperiendum, et non morietur (fidelis) ad foveam, et non defecit panis ejus.
Pro gradiens hebraice est צעה tsoe, quod Pagninus et R. Abraham vertunt, ligatus; Vatablus, discurrens; Forerius, volutans; R. David, captivus; Symmachus vero, infernus. Sic enim ipse vertit: Cito infernus aperietur, et non morietur in corruptione, q. d. Christus moriens aperiet limbum patrum, et vinctos, tam in limbo quam in purgatorio, educet, atque in morte caro ejus non corrumpetur. Hoc est enim quod dicitur, Psalm. XV, 10: «Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.» Ita S. Hieronymus.
15. EGO AUTEM SUM, DOMINUS — q. d. Quid times, cum me habeas defensorem? qui, cum volo, conturbo mare, multo magis homines, hostesque tuos conturbare possum, uti conturbavi Madianitas tempore Gedeonis, Judic. VII; quique sum Dominus exercituum, qui scilicet, cum libet, in aciem educo cœlos, stellas, elementa, fulmina, tonitrua, grandines, procellas atque innumeras Angelorum legiones.
16. Posui verba mea in ore tuo. — S. Thomas et Hugo putant esse verba Dei ad Isaiam, vel, ut Chaldæus, ad Prophetas. Secundo, Cyrillus, Procopius et Sanchez censent hæc verba locutum esse ad Apostolos virosque Apostolicos. Tertio et planissime, S. Hieronymus, Forerius, Adamus et alii passim censent esse verba Dei Patris ad Christum Filium: iisdem enim verbis Pater compellavit Filium, cap. XLIX, 2. Et Christus est, qui fundavit Ecclesiam, ut sequitur.
tione, q. d. Christus moriens aperiet limbum patrum, et vinctos, tam in limbo quam in purgatorio, educet, atque in morte caro ejus non corrumpetur. Hoc est enim quod dicitur, Psalm. XV, 10: «Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.» Ita S. Hieronymus.
Porro sub Christo intelligit Christi fideles et Apostolos; hos enim timidos et metuentes persecutiones Judæorum ac tyrannorum, uti dixi vers. 7 et 12, pergit corroborare et confirmare, dicens se iis adfore daturumque, tum sapientiam et eloquentiam, qua prudenter et constanter persecutoribus respondeant; tum vires et fortitudinem, qua eorum impetus et plagas excipiant et sustineant. Itaque Deus a fidelibus, quasi a subditis, hic convertit se et sermonem reflectit ad caput, puta ad Christum, in eoque fideles alloquitur et consolatur; sicut rex a militibus convertit se ad capitaneum, eumque et in eo milites alloquitur et animat ad prælium, q. d. Nolite timere, o fideles, o Apostoli, minas et terrores hostium; ecce ego dedi vobis caput et ducem Christum. Ego in tuo, o Christe! ore posui verba mea, ut tu vicissim ea ponas in ore tuorum Apostolorum et fidelium. Rursum, in umbra manus meæ ego protexi te, ut tu vicissim sub umbra manus tuæ protegas eos. Poterant enim Apostoli cum Mose, Exodi IV, obtendere duo Evangelii obstacula, scilicet, primo, ruditatem et infantiam suam; hoc elidit, dicens: «Posui verba mea in ore tuo;» secundo, robur et furorem persecutorum; hoc elidit, dicens: «In umbra manus meæ protexi te.»
Hoc est quod ait Christus, Matth. X, 19: «Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.» Hisce ergo verbis Christus, Apostoli eorumque asseclæ instituuntur et quasi consecrantur præcones Dei, Deusque os eorum sibi vindicat, ut per illud, quasi per organum suum, loquatur. Ita refert S. Gregorius, lib. I Dialog. cap. IV, iisdem hisce verbis S. Equitium Abbatem ab angelo jussu Dei institutum esse prædicatorem. Cum enim Felix, vir nobilis, ab eo quæreret: «Qui sacrum Ordinem non habes, atque a Romano Pontifice, sub quo degis, prædicationis licentiam non accepisti, prædicare quomodo præsumis?» Compulsus Equitius, respondit: «Ea quæ mihi loqueris, ego quoque mecum ipse pertracto; sed quadam nocte speciosus mihi per visionem juvenis adstitit, atque in lingua mea medicinale ferramentum, id est phlebotomum posuit, dicens: Ecce posui verba mea in ore tuo, egredere ad prædicandum: atque ex illo die, etiam cum voluero, de Deo tacere non possum.» Subdit S. Gregorius: «Tantus quippe illum fervor ad colligendas Deo animas accenderat, ut sic monasteriis præesset, quatenus per ecclesias, per castra, per vicos, per singulorum quoque fidelium domos circumquaque discurreret, et corda audientium ad amorem patriæ cœlestis excitaret.» Da, Domine, Ecclesiæ tuæ plures Equitios.
Versus 18
UT PLANTES CŒLOS, ET FUNDES TERRAM, — ut scilicet crees et fundes novum orbem spiritalem, scilicet Ecclesiam regnumque Dei, in quo fideles agent vitam cœlestem, atque instar terræ solidi et fundati erunt in fide, spe et charitate. Ita S. Hieronymus, Haymo, Forerius, Dionysius, Adamus et alii. Aliqui non male, per cœlos accipiunt Apostolos: sicut enim cœli lumen, ita Apostoli lucem Evangelii orbi attulerunt. Per terram, scilicet novam, plebeios, qui in Ecclesia terrestri, hanc lucem constanter accipientes, suæ gravitatis obliti, feruntur in cœlum, dicuntque cum Paulo: «Nostra conversatio in cœlis est.» Quocirca aliqui subaudientes to beth, id est in, vertunt, ut plantes cœlos, eosque fundes in terra. Per vitam enim cœlestem quam agunt Sancti, tam Angeli et cœlites ad homines descendant, quam homines pii ad cœlites ascendant. Unde S. Joannes, Apocal. XXI, 1, vidit Ecclesiam et fideles, quasi Jerusalem novam descendentem de cœlo.
Versus 19
Moraliter, Sancti sunt cœlum, primo, quia sursum habent cor et mentem. Secundo, quia cælati sunt gratia Dei, omnique virtute, præsertim patientia in tribulationibus. Tertio, quia sunt templum et thronus Dei; unde S. Augustinus in Psalm. CXXII: «Habitat, inquit, in cœlo Deus, et cœlum Dei sunt omnes animæ justæ et sanctæ: nam et Apostoli quamvis in terra essent carne, cœlum erant; quia in illis Deus sedens per totum mundum ambulabat, et habitabat in eis Christus per fidem, sicut dicit Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris.»
Psalm. CII. Habet ergo Ecclesia cœlos suos, homines spirituales vita et opinione conspicuos, fide puros, spe firmos, latos charitate, contemplatione suspensos. Et hi pluentes pluviam verbi salutarem, tonant increpationibus, coruscant miraculis,» etc.
Quinto, quia, ut ait S. Augustinus, lib. II Contra Julian: «Cum corpus e terra et spiritum possideamus e cœlo, ipsi terra et cœlum sumus; et in utroque, id est in corpore et spiritu, ut voluntas Dei fiat, oramus.» Unde scribens in Psalm. XCVI: «Tu, ait, si vis, cœlum eris: purga de corde tuo terram. Si terrenas concupiscentias non habueris, et non frustra responderis sursum te habere cor, cœlum eris: carnem portas, et corde jam cœlum es.»
Sexto, cœlum Varroni lib. V De Lingua Latina, dicitur, quod stellis sit cælatum, aut quod sit κοῖλον, id est cavum; aut, ut Isidorus, quod superna celet et abscondat; aut, ut Rupertus in Genes. lib. I, cap. XXIX, a cernendo, quod omnibus sit conspicuum et ubique cernatur; sicut Plato in Cratylo, cœlum Græce dici censet ἀπὸ τοῦ ὁρᾶν τὰ ἄνω, id est ab aspiciendo ea quæ sursum sunt; aut, ut Aristoteles (vel quisquis est auctor), lib. De Mundo, ab ὅρος quod sit terminus eorum quæ sursum sunt. Unde utrumque conjungens Philo, lib. De Mundi opificio: «Cœlum, inquit, dicitur οὐρανός; sive quia omnium ὅρος, id est terminus; sive quia primum ὁρατόν, id est visibilium, factum sit.» Ita Sanctus est cavus, id est totus teres atque rotundus: est omnibus conspicuus per modestiam, sed absconditus per devotionem et contemplationem. Idem est terminus et finis omnium: Deus enim mundum creavit propter Sanctos et Electos. Unde S. Gregorius, lib. XXX Moral. XII: «Cœlum, ait, Ecclesia vocatur electorum, quæ ad interna sublimia dum per sublevationem contemplationis intendit, surgentes ab infimis cogitationum tumultus premit, atque intra se Deo quoddam silentium facit.» Idem, homilia 14 in Ezech.: «Cœlum est anima justi, sicut per Prophetam Dominus dicit: Cœlum mihi sedes est,» Psalm. CII. Idem, homil. 30 in Evangel.: «Ornamenta, inquit, cœlorum sunt virtutes prædicantium. Hinc scriptum est: Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum; quia mundi hujus potestatibus contraire non præsumerent, nisi eos Sancti Spiritus fortitudo solidasset,» etc.
Versus 20
Septimo, in cœlo est sol, luna, astra; ita in anima justi sol est intellectus, luna fides, astra virtutes, ait S. Bernardus, serm. 27 in Cantic., qui totus est de hac re: «Sicut stellæ, inquit, in nocte lucent, in die latent, sic vera virtus, quæ sæpe in prosperis non apparet, eminet in adversis: ergo virtus est sidus, et homo virtutum, cœlum.» Merito ergo sponsa Christi dicit: «Formosa sum sicut pelles Salomonis,» id est sicut cœlum: Deus enim extendit «cœlum sicut pellem,»
Octavo, quia justus per cœlestes mores inchoat cœlestem beatitudinem, sicque incipit esse cœlum. Audi S. Chrysostomum, homil. 16 in epist. ad Hebr.: «Faciamus, ait, animam nostram cœlum. Primo, clarum et festivum est cœlum, neque enim in hieme nigrum efficitur: non enim ipsum est quod immutat faciem, sed nubes concurrentes illud obtegunt;» ita justus serenus est et imperturbabilis. Secundo, «cœlum solem habet; habemus et nos solem justitiæ. Video autem quia et meliores fieri cœlo nobis licet; quonam modo? quando Dominum solis habemus. Tertio, «cœlum ubique mundum est et sine macula, non in hieme, non in nocte mutatur; proinde et nos neque in tribulationibus, neque in versutiis diaboli hoc patiamur, sed maneamus immaculati et mundi. Quarto, cœlum altum est, et multum distans a terra; hoc etiam nos faciamus, separemus nos a terra, et in excelsum illud levemur. Quinto, cœlum superius est, et ab imbribus et a pluviis (nam nubes transcendit Olympus) et a nullo consumitur; hoc et nos poterimus, si voluerimus. Sexto, cœlum quidem putatur pati, sed ipsum nihil patitur; sic igitur et nos etiamsi putemur pati, tamen non patimur, si in altitudine sederimus cum Paulo et Sanctis, qui altiores cœlo, ad ipsum pervenerunt Dominum. Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames?» etc.
ET DICAS (tu, o Christe) AD SION (ad Ecclesiam): POPULUS MEUS ES TU. — Omnes enim fideles sunt populus Christi, indeque vocantur Christiani.
17. CONSURGE, JERUSALEM. — Primo, Hebræi, S. Thomas, Hugo et Sanchez hæc accipiunt de Jerusalem, id est Hierosolymitis captivis in Babylone, censentque eis hic libertatem et reditum in patriam, ac Hierosolymæ templique reædificationem promitti; ideoque excitari Jerusalem ad alacritatem et lætitiam, ac moneri, ut priora scelera, ob quæ hostibus tradita est, deinceps caveat. Videtur enim ad Judæos sui ævi more suo reverti Propheta: hisce enim omnia ad finem usque capitis proprie conveniunt; sub hisce tamen intelligit Christianos quasi antitypos.
Unde secundo, S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo, Dionysius, Forerius, Adamus, Vatablus, et passim alii per Jerusalem intelligunt primitivam Ecclesiam, in Jerusalem ortam et collectam: de illa enim egit ab initio capitis hucusque, ejusque mærorem ex paucitate fidelium conceptum, consolatur et abstergit, promissione tum protectionis suæ, tum instaurationis et numerosæ prolis. Verum, quia in urbe Jerusalem alii erant credentes Christo, alii et plures increduli; hinc primo, ejus et incredulorum stragem per Romanos describit; deinde vers. 22, transit ad credentes, atque veram Jerusalem, id est Ecclesiam consolatur, ut clare patet cap. seq., vers. 2 et 7. Nam, cum Judæi pene deleti sunt per Titum, cumque plane abolita eorum respublica et Synagoga, tunc subito cœpit florere Ecclesia ex Judæis collecta, tunc caput erexit. Hoc est quod ait: «Elevare, elevare, consurge.» Hæc enim fuit restauratio Hierosolymæ et Sionis, non corporalis, sed spiritualis: transit enim a Jerusalem non credente et excisa, ad credentem Christo et succrescentem, sive a Judaica ad Christianam. Sicut enim idem est populus, v. g. Romanus, olim Gentilis, nunc Christianus; sic eadem est Jerusalem olim Judaica, nunc Christiana, præsertim, quia hæc e Judæis primitus cœpit et collecta est. Vide cap. VII. Adde hæc etiam ad consolationem Jerusalem, id est Judæorum adhuc judaizantium, pertinere: quia illi suo tempore inserendi sunt Ecclesiæ, uti multi inserti sunt, et quotannis inseruntur; imo omnes et singuli quolibet die inseri possunt, si velint, itaque hac consolatione eis promissa frui.
Denique, alii per vastationem Jerusalem intelligunt persecutiones, quas a tyrannis passa est primitiva Ecclesia. Verum hoc videtur violentum. Hæ enim non possunt dici calix furoris, et plenus indignatione Domini, vastitas, contritio, etc., quæ sequentur, cum fuerint potius ejus gloria et triumphi.
QUÆ BIBISTI DE MANU DOMINI (propinatum et acceptum) CALICEM IRÆ EJUS. — Calix significat sortem cujusque tristem vel lætam, cuique a Deo pro meritis, vel pro voluntate Dei admensam et attributam. Est metaphora a conviviis, in quibus olim præfectus convivii, qui Modimperator dicebatur, suum cuique calicem miscebat et attemperabat. Calix ergo iræ est mensura pænæ, vel vindictæ a Deo irato Hierosolymæ, pro ejus demeritis decreta et attributa. Vide dicta Jerem. XXV, 15.
Versus 21
USQUE AD FUNDUM CALICIS SOPORIS. — Hebraice est תרעלה tarela, quod Noster vertit, soporis, id est, ut R. Salomon, stuporis, id est stuporem seu soporem lethiferum inducentis; Chaldæus, maledictionis; Septuaginta, furoris; Symmachus et Theodotion, lacerationis; R. David, veneni mortiferi; R. Jona, confusionis et contritionis; R. Emmanuel, fletus et contritionis; Arias Montanus, turbationis et nauseæ; sed optime Forerius, Vatablus et alii, tremoris; רעל raal enim significat tremere; dicitur autem calix tremoris, qui tremorem et concussionem membrorum, indeque stuporem lethiferum inducit, quales sunt venenatæ et frigidæ potiones. Non ergo loquitur de calice vini conditi et aromatici, qui reis supplicio afficiendis dabatur, ut sensus sopiret, ne cruciatus sentirent, aut certe ut minus eos sentirent: hic enim in se reis erat consolationi magis quam dolori.
Symbolice tamen et tropologice hunc calicem soporis calici et haustui somnifero, quem Germani Schlaftrunk vocant, recte adaptat Joannes Fridericus Matenesius in Syntagmate quod contra eum scripsit: calix enim somniferus hunc soporiferum inducit et provocat.
Versus 22
POTASTI USQUE AD FÆCES. — Ergo totum dolium ebibisti, nec tam ex calice, quam ex dolio potasti, illudque epotasti: significatur ingens et extrema vindicta, clades et calamitas Hierosolymæ, quæ fuit tum in captivitate Babylonica, tum magis in Romana.
Versus 23
18. Non est qui sustentet. — Solent parentes senes a filiis sustentari, cisque inniti, uti factum est a P. Cornelio, qui inde Scipio est appellatus, quod pater incedens ei quasi scipioni inniteretur; unde ipse Scipionis nomen familiæ dedit et ad posteros transmisit. Hierosolymæ vero contrarium accidit: nam filii ejus seditiosi se invicem confecerunt, et gravius urbem, quam hostes, afflixerunt in obsidione Titi, teste Josepho.
19. DUO SUNT QUÆ OCCURRERUNT TIBI. — Nominat quatuor flagella, subdit enim: «Vastitas, et contritio, et fames, et gladius.» Quomodo ergo ait esse duo? Respondet Sanchez primo, esse duo, quia unum, puta fames, Judæis contigit in obsidione; alterum post obsidionem, excisa urbe, scilicet vastitas, et contritio et gladius. Secundo, respondet esse duo, quia unum fuit civitatis flagellum, scilicet, vastitas et contritio; alterum civium, scilicet fames et gladius. Sic et Forerius: Vastitas, inquit, et contritio, sunt unum idemque flagellum; alterum vero, est fames et gladius, hæc enim pro uno computantur. Tertio, Vatablus: Duo, inquit, posteriora duobus prioribus continentur. Ergo primum flagellum est vastitas, sive fames; alterum est contritio, sive gladius. Secundus sensus videtur maxime appositus contextui.
QUIS CONTRISTABITUR SUPER TE? — q. d. Tanta est tua afflictio, ut et tu, et videntes te stupeant, et præ stupore nec illi te possint consolari, nec tu ab eis consolationem ullam accipere: vehemens enim dolor stuporem sensibus et menti inducit, ut nihil, quantumvis lætum et delectabile, sentiant aut capiant.
CONSOLABITUR. — Hebraice jam est אנחם anachem, id est consolabor; sed videtur legendum ינחמו ienachem, id est consolabitur: ita enim vertunt quoque Septuaginta.
Quarto, quia instar cœli pluunt, tonant, fulgurant. Audi S. Augustinum in Psalm. CI, serm. 2: «Per cœlum, ait, non importune intelligimus Sanctos Dei, in quibus manens Deus interest præceptis, coruscavit miraculis, imbrificavit terram sapientiæ veritatis: cœli enim narraverunt gloriam Dei.» Idem, serm. 3 de Apostolis: «Cœli sunt Sancti narrantes gloriam Dei, a terra suspensi, Deum portantes, in præceptis tonantes, sapientia coruscantes.»
20. FILII TUI PROJECTI SUNT. — Strati jacent in plateis et compitis, aut gladio confossi, aut potius præ fame, macie, tabe animam agentes: hoc est enim Hebræum עלף alaph. Idipsum est quod ait Jeremias Thren. IV, 5: «Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora:» præsertim quia hostes Chaldæi, æque ac Romani, domos combusserant, vel occuparant, ut cives cogerentur in plateis dormire. SICUT ORYX ILLAQUEATUS. — «Oryx» est animal unicorne et bisulcum, ait Aristoteles, lib. II Hist. animal. cap. 1, et lib. III De Part. animal. cap. II; alii volunt esse urum, sive bovem sylvestrem. Ita Gesnerus et Forerius. Verum Procopius vult esse avem; sed hoc parum est probabile. Melius Plinius, lib. II, XI, orygem ait esse Ægypti feram, qui bisulcam habet ungulam, et in exortu Caniculæ contra stat intuendo, eamque sternutando quasi adorat. Idem, lib. VIII, cap. LIII: «Sunt et oryges, ait, soli a quibusdam dicti, contrario pilo vestiti, et ad caput verso.» Et Oppianus, Cyneget. lib. II, ait feram esse lactei coloris, habentem cornua ære, ferro et silice duriora, similia mucronibus, eaque venenata esse; his confisam, belluam audacem esse et sævam, non metuere venatores, nec canes, imo nec tauros, apros, pardos, leones, ursos; sed, cum eos videt irruentes, immotam stare, et capite inclinato invadentis alvum cornibus obliquatis perforare. Hinc Callixenes Rhodius apud Athenæum, ut rem miram et inauditam narrat, quod Ptolemæus Philadelphus in pompa Alexandrina oryges subjugales dederit. Ita Delrio adagio 789. Quocirca Martialis, lib. XIII, orygem ita depingit: Matutinarum non ultima præda ferarum Sævus oryx: constat quod mihi morte canum.
Sensus est, q. d. Sicut oryx ferum animal, cum canibus et venatoribus pugnans, fessum tandemque victum, capitur et illaqueatur, sicque illaqueatum et irretitum, moxque occidendum, omnibus in platea spectandum, componitur; ita et cives Hierosolymæ fessi, fracti, ærumnis confecti, et ab hoste undique cincti, ac quasi illaqueati jacuerunt in plateis mox morituri, aut jugulandi, fueruntque hostibus et transeuntibus ludibrium. Alludit ad Titum, qui Hierosolymam, viasque omnes, ita subito obsedit et cinxit, cum omnes Judæi ad Pascha confluxissent, ut instar miraculi fuerit, tam cito tantam urbem vallo et muro potuisse concludi: tunc enim Judæi fuerunt quasi oryx ab eo illaqueati. Ita Josephus, lib. VI Belli, cap. penult. Hæcque fuit causa, cur multi fame et fætore luridi, ob tantam hominum multitudinem, exanimes jacuerint in plateis.