Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Promittit Judaeis libertatem e captivitate Babylonica, tum quia ipsi populus ejus erant, et inique ac indigne tractabantur a Chaldaeis; tum ne nomen Dei, quasi suos derelinquentis, blasphemetur. Sub ea vero intelligit et promittit libertatem a jugo peccati et daemonis, quam toti mundo affert Christus. Unde secundo, relictis Judaeis, ad Christum et Apostolos transit et avolat, vers. 7, dicens: Ecce adsum. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis pacem, etc.; dicitque Christum fore brachium, et salutare Dei, quod videbunt, quoque fruentur omnes Gentes. Hinc tertio, vers. 11, jubet Apostolis, ut a Judaea exeant, eantque praedicatum per omnes Gentes, apud quas tam gloriosum fore Christi nomen praedicit, quam fuit ipse apud Judaeos, praesertim in passione et cruce, inglorius; inde enim eum sibi gloriam in toto orbe comparaturum.
Textus Vulgatae: Isaias 52:1-15
1. Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion, induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti: quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. 2. Excutere de pulvere, consurge, sede, Jerusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. 3. Quia haec dicit Dominus: Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. 4. Quia haec dicit Dominus Deus: In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi: et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. 5. Et numquid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur. 6. Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. 7. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem; annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus! 8. Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt: quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion. 9. Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem: quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem. 10. Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium Gentium: et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. 11. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: exite de medio ejus, mundamini qui fertis vasa Domini. 12. Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis: praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel. 13. Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde. 14. Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. 15. Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non est narratum de eo, viderunt; et qui non audierunt, contemplati sunt.
Versus 1
1. Consurge, consurge. — Ex praecedentibus patet haec pertinere, primo, ad liberationem Judaeorum e captivitate Babylonica: hanc enim ejusque vastitatem et aerumnas descripsit cap. praeced., vers. 17 et sequent. Cum illis ergo haec conjungenda et continuanda sunt. Unde Judaeis promittit, quod per Jerusalem deinceps non transibit incircumcisus, qui eam vastet et subjuget. Loquitur ergo de tempore quo durabat lex circumcisionis; hoc autem fuit tempore captivitatis Babylonicae, non Romanae: tunc enim a Deo sublata est circumcisio, eique subrogatus Christi baptismus. Ita S. Thomas, Hugo, Sanchez et alii.
Secundo, sub hoc Jerusalem typo, altius spectat, antitypum scilicet Sionis, id est Ecclesiae per Christum instaurationem et institutionem, in Judaea et Jerusalem: sensim enim ad Ecclesiam et Christum assurgit, et redit, ut clare patebit vers. 7. Vide dicta cap. praeced. vers. 17.
Nota: Per to consurge monet Deus Jerusalem: primo, ut jacens humi in sordibus et maestitia, se erigat, animos resumat, seque exhibeat; secundo, ut in hac sui liberatione torporem et desidiam excutiat, Deoque educenti, tum ex Babylone, tum ex jugo peccati ac daemonis cooperetur, eumque praeuntem sequatur: Dei enim dona non obveniunt dormientibus et torpentibus, sed vigilantibus, seque ad Dei vocationem excitantibus et collaborantibus.
Civitas Sancti. — Jerusalem enim erat urbs Deo Deique cultui dicata, Deusque in ea habebat suum templum quasi palatium, in quo residere, urbemque et populum suum regere videbatur.
Verius «civitas Sancti» est Ecclesia Christi, in qua Deus habitat et praesidet, tam spiritualiter per gratiam, tum corporaliter in Eucharistia. Adde, in Ecclesia sunt sancta Sacramenta, sanctum Evangelium, sancti Doctores, Pastores et fideles, qui sancte serviunt sancto Deo.
Quia non adjiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus. — Ex hoc loco inferunt Pelicanus et Calvinus, peccatores non esse in Ecclesia, sed solum justos et sanctos; sed perperam, nam repugnat vox ultra. Sensus enim est, q. d. Hactenus transivit per te, Jerusalem, immundus; sed deinceps non transibit; jam autem secundum Calvinum, Pelicanum aliosque haereticos, Ecclesia semper etiam ante Christi adventum, constitit solis justis et sanctis, nunquamque in ea fuerunt peccatores: est enim ipsa, inquiunt, fuitque semper sponsa Dei. Ergo secundum ipsos falsa est haec Prophetae sententia, quae asserit quod antea per Ecclesiam transierint immundi, sed deinceps non sint transituri. Dico itaque sensum esse primo, q. d. O Jerusalem, Babylonii aliaeque gentes incircumcisae et immundae te calcarunt, tibique dominatae sunt, «et dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus,» cap. praeced. vers. 23, hoc est, te ut mancipium tractarunt et pessumdederunt; sed id non facient ultra, id est per multa annorum curricula. Licet enim postmodum Antiochus et Titus vastarent Jerusalem, id tamen fuit alio quasi aevo et saeculo. Sic enim to ultra saepe capitur stricte, respicitque saeculum praesens, sive aetatem eorum, qui tum vivunt: post horum enim mortem sequitur nova aetas et generatio, quae est quasi alterius rationis et ordinis, ut in computum non veniat.
Secundo, sub Jerusalem intelligit Ecclesiam, q. d. Te, o Jerusalem, o Synagoga, vastarunt Chaldaei et incircumcisi; at cum transieris, et transformata fueris in Ecclesiam Christi, nemo incircumcisus, id est infidelis et immundus, amplius te vastabit aut evertet; sed durabit integritas tua, et pulchritudo, ac redemptio et libertas tibi parta per Christum in aeternum; nullaeque hostium, etiam inferorum portae tibi unquam praevalebunt; sed rex tuus, defensor et protector erit Christus, Sanctus sanctorum, qui te in fide et moribus mundam et sanctam conservabit; esto in te sint aliqui fideles immundi et peccatores, a capite enim et potiori parte sumitur rei denominatio. Sic ergo Ecclesia dicitur sancta, non quod omnes in ea sint sancti, sed quod Christus ejus caput, multique in ea sint sancti: hi enim sunt praecipua et digniora ejus membra.
Addit S. Hieronymus per incircumcisum et immundum, non intelligi peccatores, sed infideles: tales enim erant Chaldaei, vastatores Hierosolymae; hi autem non sunt in Ecclesia, nec ad eam pertinent. Quocirca S. Hieronymus putat idem dici hic ab Isaia, quod dicitur a Paulo, II Corinth. vi, 15: «Quae conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli?»
Denique S. Cyrillus et Procopius, per incircumcisum et immundum accipiunt daemonem, q. d. Daemon, cui hactenus venditi fuistis, ut sequitur, ac servistis, per Christum a vobis expelletur; sed hic sensus arctior et alienior videtur.
Versus 2
2. Excutere de pulvere. — In quo captiva et victa jacuisti, scilicet cum hostis tibi humi stratae diceret: «Incurvare, ut transeamus;» jubetur ergo jam liberata, primo, se excutere de pulvere; secundo, consurgere; tertio, sedere in pristino solio regali; quarto, solvere vincula et jugum Chaldaeorum, ut quasi libera et regina dominetur.
Ex adverso haec omnia transcribuntur in hostem ejus, scilicet Babylonem, vastandam per Cyrum, cap. XLVII, vers. 1, cui dicitur: «Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra: non est solium filiae Chaldaeorum.» Haec Ecclesiae et animae quae jugum peccati et daemonis excussit, carnem et mundum calcavit, Christo et caelitibus se conjunxit, statum et dignitatem repraesentant, eaque facile est illi adaptare.
Versus 3
3. Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. — «Gratis,» id est sine pretio traditi estis Chaldaeis; quia bello ab eis capti rursum gratis et sine pretio redimemini a Cyro: nec enim Cyrus a Judaeis pecuniam accepit, sed potius dedit ad fabricam templi, I Esdrae cap. vi. Unde S. Augustinus, lib. Quaest. in lib. Judic. Quaest. XVII, tom. IV: «Venditi, inquit, sine pretio, id est donati estis.» Pari modo Gentilitas et anima quaevis, dum peccavit, gratis, id est sine pretio se vendidit, id est ultro se tradidit diabolo, et gratis, id est sine pretio quod Deo aut Christo offerat, a Christo redimitur. Licet enim diabolus animae peccanti pro pretio et mercede offerat voluptates, honores et lucra, uti sagis subinde dat pecunias; tamen haec terrena, brevia, fucata, exilia, et comparatione animae nihil sunt, ac nullius pretii: itaque nihil ei dignum rependit, nisi poenas et tormenta aeterna. Anima enim vel una, quia ad imaginem Dei creata, tam nobilis est creatura, ut omne aurum et argentum, omnes caeli et elementa, totusque mundus ejus pretium aequare non possit; quinimo pretium pro ea condignum aliud inveniri non potuit, quam sanguis et vita Filii Dei. Pone ergo in bilance, hinc animam, inde Christum, et aequabis animae pondus et pretium. Hoc excitet in nobis zelum animarum: esto enim subeamus omnes labores et dolores pro una animula convertenda, illa tanti est, ut omnis labor et dolor prae illa nihili sit aestimandus: pro illa enim omnes suos labores et dolores exantlavit, totam humanitatem et divinitatem suam impendit et quasi expendit Christus. Caro ergo pretio stetit Christo anima quaelibet, cum ipsi animae sine pretio et gratis obveniat haec redemptio et salus: quia «non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi,» inquit S. Petrus, epist. I, cap. 1, vers. 18. Ita S. Hieronymus.
Secundo, Deus peccatorem venundat, id est mancipat diabolo, quia diabolus per se nihil juris habet in homine etiam peccatore; sed Deus eum quasi vilissimum mancipium et quasi reum laesae divinae Majestatis, diabolo quasi tortori, puniendum et torquendum addicit.
Versus 4
4. In Aegyptum descendit populus meus (cum Jacob patriarcha, Genes. XLVI), et Assur absque ulla causa calumniatus est eum. — Per Assur Adamus intelligit Salmanasar, qui decem tribus in Assyriam abduxit, sub haec tempora Isaiae. Unde Septuaginta vertunt: Et violenter abducti sunt in Assyrios; aut certe Sennacherib, qui populatus est Judaeam, tempore Ezechiae. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Vatablus, Arias et Leo Castrius.
Secundo, alii per Assur accipiunt Nabuchodonosorem qui, licet Chaldaeus esset, dicitur tamen Assur, quia Assyriis aeque ac aliis gentibus dominabatur; itaque censent ipsi hic significari captivitatem Babylonicam, et praecedentibus verbis Aegyptiam: per aposiopesin enim subticeri oppressionem Judaeorum sub Pharaone in Aegypto, quasi omnibus notam. Ita Sanchez, Vatablus et alii multi.
Tertio et planius, Assur vocatur Pharao, ob potentiam et crudelitatem: Assyrii enim in Scriptura, quia Judaeos saepe divexarunt et afflixerunt, hinc tyrannidis sunt typus; sic Pharao vocatur Assur, Ezech. XXXI, 3. Vide dicta cap. VIII, vers. 4. Assur enim hic pertinet ad Aegyptum; hac enim sententia priorem de Aegypto explet, quae alioqui imperfecta est, hiulca et pendula. Ita Forerius. Addit Cajetanus in Exodi 1, Pharaonem qui afflixit Hebraeos in Aegypto non fuisse Aegyptium, ille enim novisset Joseph ejusque beneficia Aegypto praestita, sed Assyrium: passim enim Scriptura hic et alibi inculcat captivitatem Aegyptiam, utpote gravissimam et longissimam, et quia ejus liberatio fuit portentosa per tot plagas a Mose inflictas perque transitum maris Rubri, merso Pharaone; denique quia haec captivitas et liberatio viva fuit imago captivitatis humanae sub peccato, ejusque liberationis per Christum: Assur enim tyrannus denotat diabolum, ejusque ministros infideles et haereticos, omnesque persecutores, uti docent S. Hieronymus, Augustinus, Gregorius et ex iis Beda et Rupertus.
Calumniatus est. — Hebraice עשק asac, id est, per vim et calumniam afflixit et oppressit.
Versus 5
5. Et numquid mihi est hic, dicit Dominus, — q. d. Olim populus meus male acceptus fuit ab Aegyptiis, et a Pharaone crudeli; sed ego eum inde vindicavi et eduxi, et nunc pari tyrannide premitur a Chaldaeis et Nabuchodonosore; quid ergo moror, quin eum libero? Rursum antitypice, multo magis premitur totum humanum genus, quasi oryx illaqueatus, gemitque sub jugo peccati et diaboli: quid moror? Num patiar hominum genus mihi dilectum, gratis venundatum, servire hosti meo? Non feram: quocirca nomen meum magnum, quod in Aegypto Mosi et Hebraeis patefeci, rursum patefaciam, ostendamque quod sim Jehova, id est Deus et redemptor Israelis, hoc est populi mei fidelis per Christum, quem vindicem ei submittam.
Dominatores. — Chaldaei, et deinde Romani; item Scribae, Pharisaei, Pontifices Judaeorum, tempore Christi: hi populum oppresserunt, opes eorum praetextu religionis emungentes, ac pro lege Dei docentes suas Pharisaicas traditiones et superstitiones, iisque populum a Christo averterunt, quin et impulerunt, ut contra eum clamaret: «Crucifige, crucifige.» Ita S. Hieronymus. Pro inique agunt hebraice est יהילילו helilu, id est ululant quasi lupi famelici, praedae populi inhiantes; vel ululare faciunt, scilicet populum, quem ita opprimunt. Ita Vatablus et Forerius.
Nomen meum blasphematur, — tum a Gentibus, ut addunt Septuaginta, et ex iis S. Paulus, Rom. II, 24, puta a Chaldaeis: hi enim Judaeis objectant infirmitatem Dei sui, quod non potuerit, aut possit, eos de manu Nabuchodonosoris liberare; tum etiam a Judaeis, qui murmurant contra Deum, quod eos permiserit capi, et permittat in captivitate detineri; ideoque nonnulli ex iis a Deo vero ad Baal et idola Chaldaeorum, quasi potentiora desciscunt, uti praedixit Jeremias cap. XVI, vers. 13. Ostendit Deus se non tantum cura populi sui, sed et nominis sui tangi: itaque ut illud ab infamia et blasphemia vindicet, missurum se illico Cyrum, qui populum suum Babylone liberet.
Rursum, sub Tito Romani blasphemabant Deum Judaeorum; ipsi etiam Scribae et Judaei blasphemabant Deum et Christum ejus, erantque causa cur populus blasphemaret, uti jam dixi. Quid ergo? Veniam, inquit Dominus, et blasphemiam hanc retundam, liberando populum meum, Judaeos scilicet, qui Christo credere volent: hosce enim Christiana et vera libertate donabo, propagabo et exaltabo, efficiam enim ut eorum fides, Ecclesia et Christianismus per omnes gentes divulgetur, honoretur et celebretur, sicque efficiam ut blasphemiae in laudes et gloriam convertantur. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, et Eusebius, lib. VI Demonstr. cap. XXIV.
Moraliter, pari modo nomen Dei blasphematur ab haereticis, Turcis et Paganis, cum vident Christianos, praesertim Ecclesiasticos, impure et scelerate vivere: dicunt enim: Deus eorum, vel non est tam sanctus, tam purus, tam libidinis osor, ut ipsi jactant, quomodo enim servi, cultores et imitatores ejus essent tam impuri, incesti, scelerati? vel certe non est omnipotens, nec scelerum vindex, quomodo enim haec tam indigna a suis toleraret, et non fulmine potius vindicaret? Vae eis, per quos hoc scandalum venit, ut nomen sanctum Dei blasphemetur!
Versus 6
6. Sciet populus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. — «In die illa,» scilicet primo, a Jeremia praedicta et praestituta, cap. XXV, 12; qua scilicet post 70 annos liberabo eum a Babylone; secundo et potius, qua post 70 hebdomades a Daniele, cap. IX, 24, praedictas, ego ipse carnem assumam, et homines omnes redimam a peccato, morte et inferno: tunc enim ego ipse, quem hic per Prophetas loquentem et salutem promittentem auditis, personaliter veniam fiamque homo, ac dicam: «Ecce adsum,» non per legatos et Prophetas meos, non tantum per opem et auxilium, sed per substantiam et realem praesentiam, «adsum,» inquam, in persona, ut vos eruam de potestate tenebrarum, fortius quam Moses suos eripuit ex Aegypto: ad eum enim alludit. Hoc est quod ait Paulus, Hebr. I, 1: «Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis: novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio.»
Quaeres, quid est: «Sciet nomen meum?» Respondeo primo, nomen Dei est Jehova, q. d. Sciet populus meus me esse Jehova, id est Deum et Dominum fortissimum ac omnipotentem. Rursum, Jehova, id est, contritionem et debellatorem Aegyptiorum et Chaldaeorum, aeque ac daemonum, tyrannorum omniumque hostium meorum et Christi mei: alludit enim ad Mosen, qui nomen Jehova praetulit suae legationi, per illudque plagas omnes Aegypto inflixit, ac Pharaonem debellavit et occidit. Vide dicta Exodi III, 14, et cap. VI, vers. 3.
Porro Judaei hunc locum sic explicant: dicunt ultimum qui pronuntiavit nomen Dei tetragrammaton Jehova, fuisse Simeonem justum, unde jam exolevisse et nesciri ejus pronuntiationem; sed cum venerit Messias, ille docebit quomodo pronuntiandum sit. Ita fabellam refert Galatinus, lib. II, cap. XII.
Secundo, nomen Dei est Dei virtus, sanctitas, fidelitas, fama et gloria: hisce enim toti orbi ostensis, Deus elisit omnes sui nominis blasphemias.
Tertio, nomen Dei, puta Filii Dei, est «Jesus Christus,» q. d. Ecce adero, videbunt me homines carne vestitum, scientque nomen meum; eoque me compellabunt, colent et invocabunt, dicentes: «Jesu Christe, salva nos.» To scient, non nudam scientiam, sed amorem, cultum et venerationem significat; sic ait Paulus, II Timoth. II, 19: «Cognovit Dominus qui sunt ejus:» cognovit, id est amat, curat, fovet. Sic ex adverso Christus dicet reprobis: «Nescio vos:» et Pharao aliique impii dixerunt: «Nescio Dominum,» id est non curo, non colo, non timeo Deum vestrum, Exodi cap. V, 2.
Versus 7
7. Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem! — Arabicus Antiochenus vertit, quam pulcher est qui annuntiat pacem! Alexandrinus, quam decori, vel clari sunt pedes eorum, qui annuntiant bonum et salutem! puta pedes Apostolorum, annuntiantium et praedicantium, ut explicat S. Paulus, Roman. X, 15; vel, ut S. Hieronymus (quod in idem redit) Christi per suos Apostolos loquentis, annuntiantis et praedicantis «pacem,» scilicet cum Deo hucusque hominibus irato, per Christum confectam. Rursum, «pacem,» id est omnia fausta et prospera, omne bonum. Unde explicans subdit: «Annuntiantis bonum, praedicantis salutem.» Leo Castrius ex Procopio et Eusebio vertit ex Hebraeo, praedicantis Jesum: hic enim est Deus et rex Sionis, ut sequitur: quanquam Hebraeum ישועה ieshuah, proprie salutem, non Salvatorem aut Jesum significat, nisi eo schemate, quo saepe abstracta ponuntur pro concretis. Accedit Origenes in cap. X ad Roman. vers. 15, qui per bonum accipit Jesum: «annuntiantis, inquit, Jesum;» et addit: «Nec miretur quisquam, si nomine bonorum numero multitudinis exposuerimus: Annuntiantis Jesum: facile enim intelliges quomodo multa bona sit Jesus; vita bonum est, Jesus est vita; resurrectio bonum est, Jesus est resurrectio; lux mundi bonum est, Jesus est lux vera, veritas, via, sapientia, potentia, thesaurus denique omnium bonorum, Jesus est.»
Aliqui, ut S. Thomas et Hugo, haec pergunt exponere de nuntio laetissimo libertatis et exitus ex Babylone, Judaeis, vel in Babylone, vel Hierosolymae degentibus allato; verum esto eo alludat, illudque quasi perstringat, tamen proprie et per se loquitur de Christi Evangelio, deque apostolis illud, ejusque gratiam, salutem et pacem toti mundo praedicantibus, ut patet ex sequentibus, quae augustiora sunt, quam ut Judaeis conveniant. Itemque ex Apostolo, Roman. X, 15, qui haec de Apostolis explicat. Apostoli ergo haec tria evangelizarunt, scilicet pacem, bonum et salutem animae et corporis aeternam. Porro «super montes» hoc laetum Evangelii nuntium praedicandum dicit, tum ut significet illud praedicandum quaquaversum omnibus Gentibus, turmatim accurrentibus, tunc enim necesse est ut concionator in locum editum, v. g. montem, conscendat, ut ab omnibus turbis audiatur, uti fecit Christus, Matth. V, 1, et post eum Apostoli et viri Apostolici etiam hodie: tum ut significet Apostolos per rupes et montes, perque omnia ardua perrecturos alacriter et animose, ut Evangelium ubique praedicent. Alludit ad Sion, quae in monte erat sita, et in vicinis montibus speculas (unde et Sion hebraice idem est quod specula) et speculatores habebat, ait Forerius, qui ea quae viderent, celeri cursu per montana currentes ei nuntiarent. Convenit autem mysterio: nam super montana Judaeae divulgabantur omnia illa, quae in conceptione et ortu Joannis Baptistae, Christi praecursoris acciderant, Luc. I, 56.
Mystice, non sunt speciosi pedes, nec ora eorum Evangelistarum, qui non sunt «super montes,» sed humilia et jacentia sectantur; hoc est quod Apostolis dixit Christus: «Vos estis lux mundi, non potest civitas abscondi supra montem posita,» etc. Haec enim omnium circumquaque ferit oculos, ut glorificent Patrem, qui tam speciosos et fulgidos Apostolos orbi dedit in salutem. Pro speciosi Septuaginta vertunt, ωρα, quod tempus, pulchritudinem, curam et sollicitudinem significat, ait S. Hieronymus, licet in uno codice sit ισπαια, uti est et Roman. cap. X, vers. 15: quocirca Tertullianus, lib. V Contra Marcionem, cap. II, ex Septuaginta legit: Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem. S. Cyrillus: Quam verni (id est instar veris post hiemem, hilares, floridi et amoeni) pedes evangelizantium pacem! Alii: Quam desiderabiles pedes annuntiantium pacem! Vide dicta Roman. X, 15. Audiant haec et gaudeant Hollandiae, Angliae, Japoniae, Chinae, Indiarum Apostoli; hic Isaiae lituus jugiter eis insonet, et ad omnia dura alacriter superanda, eis classicum canat.
Pedes. — Quia Paulus et Apostoli, modestia et paupertatis studio, pedibus fere et baculo innixi (vidi hic in templo S. Pauli, baculum S. Pauli cui innixus Romam est ingressus; solet is exponi et ostendi in festo et in altari Conversionis ejusdem) peragrabant orbem, implentes illud Christi, Lucae IX, 3: «Nihil tuleritis in via. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite.» Hinc et jussit eos, «calceatos sandaliis,» incedere, Marc. VI, 9. Unde et de eis canit Psaltes: «Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua.» Atque hinc, ait Forerius, manavit ritus lavandi pedes Apostolorum et Sanctorum peregre venientium, in primitiva Ecclesia, cujus meminit S. Paulus, I Timoth. V, 10, qui etiamnum in nonnullis Religionibus servatur.
Annuntiantis. — Hebraice est baser, quod alludit ad בשר basar, id est caro, quia Evangelium mollia et suavia nuntiat, nimirum, quod «Verbum caro factum» sit; unde et Evangelium S. Matthaei hebraice inscribitur מבורת כתי bisrat Mathai, id est Evangelium S. Matthaei, scilicet laetum et suave ejus nuntium de Verbo incarnato.
Dicentis Sion (Sioni, puta Ecclesiae): Regnabit Deus tuus, — non daemon, non peccatum, non mors, non infernus, non Chaldaei, uti hactenus, non etiam rex aut monarcha, non Moses, non Josue, non Samuel, non David, non Angelus, non Cherubim, non Seraphim; sed ipsemet «Deus tuus,» puta Messias, qui est sapientia, justitia et sanctificatio tua: hoc est «magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu,» etc., I Tim. III, 16.
Versus 8
8. Vox speculatorum, — scilicet, audietur, eritque illa, quam jam retuli, scilicet: «Regnabit Deus tuus;» et illa, quae sequitur: «Gaudete et laudate simul, deserta Jerusalem.» Sic de Joanne Baptista dictum est cap. XL, vers. 3: «Vox clamantis in deserto.» Vide ibi dicta. Sensus ergo est, q. d. Tui speculatores et Prophetae, o Sion, puta Apostoli, voce non timida, non mussitante, non gracili et submissa, sed audaci, ardenti, sonora et stentorea, qualis dari solet e montibus, evangelizabunt Christum, simulque in jubilum prae gaudio erumpent, laudabuntque Deum, tam laeti nuntii auctorem, quia ipsi non narrabunt audita et incerta, sed visa et certa: nam «oculo ad oculum» (Theodotion vertit, oculum in oculis videbunt) Christum ipsum videbunt, cum eo familiariter versabuntur, agent et colloquentur. Videbunt eum natum, praedicantem, patientem, crucifixum, resuscitatum et ascendentem in caelos: hoc est quod ait S. Joannes, epist. I, cap. I, vers. 1, se annuntiare verbum, quod vidit oculis, quodque manibus suis contrectavit. Talis fuit vox et ardor Apostolorum praedicantium in Pentecoste; talis est et hodie virorum Apostolicorum, qui non verba, sed spiritum ignesque vomunt; hi torpentes excitant peccatores et convertunt, frigidos accendunt, suntque quasi faces omnia inflammantes.
Versus 10
10. Paravit Dominus brachium sanctum, — nimirum, ut canit Simeon, quem primum hac Christi consolatione et amplexu «consolatus» est Dominus, Luc. II, 31: «Salutare tuum,» o Domine! «quod parasti ante faciem omnium populorum,» puta Christum, qui est brachium et fortitudo Domini, ut dixi cap. praeced., vers. 5, et dicam cap. seq., vers. 1: nam Simeon suum canticum: «Nunc dimittis servum tuum,» etc., ex hoc Isaiae loco sumpsit et composuit, ut patet verba utrobique eadem intuenti.
Pro paravit hebraice est חשף chashoph, id est nudavit, hoc est paravit, per catachresin: solemus enim nudare brachium, cum opus aliquod difficile et impeditum ordimur, et ad id nos paramus, ut simus expediti. Rursum, nudavit, id est revelavit suum brachium, puta Christum, qui, ut canit Simeon, erat «lumen ad revelationem Gentium:» eum ergo toto orbi nudavit, id est nudum purumque ostendit Pater, tum in praesepio, tum in cruce.
Versus 11
11. Recedite, recedite, exite inde. — Hebraei, S. Thomas et Hugo censent hic juberi Judaeis, ut, data venia a Cyro, festinent egredi Babylone, utque Levitae sacra vasa secum asportaturi, caveant ne immundum aliquid juxta legem tangant, quo polluantur, aut, si tetigerint, ut emundent se et purificent, antequam vasa sacra contingant. Verum, etsi eo alludat, tamen hic non figit suam acum, mentis, inquam, aciem, suaque sensa Propheta: a versu enim 6 et deinceps non agit de Babylone, sed de Jerusalem et Ecclesia. Sensus ergo est, q. d. Ego dixi, quod «videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.» Quocirca, o Apostoli, ut per vos hoc impleatur, utque idipsum evangelizetis omnibus gentibus, «recedite et exite» de infideli, polluta et blasphema Jerusalem, mox a Romanis vastanda. Ite et praedicate per totum orbem, «qui fertis vasa Domini,» id est primo, qui quasi mystagogi sacram Scripturam et S. Sacramenta tractatis et ministratis: quare et vos ipsi estote puri et sancti, ut sancte sancta tractetis. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo, Procopius, Adamus et Tertullianus, lib. III Contra Marcion. cap. XXII. Quocirca apte hunc locum citat Apostolus, II Corinth. VI, 17, ex eoque probat jubetque ut fideles nimia infidelium commercia, uti sunt connubia, vitent.
Secundo, S. Cyrillus, Forerius et Dionysius per «vasa Domini» accipiunt ipsos fideles eorumque corpora, q. d. Haec olim ventris et veneris erant cloacae; nunc autem sunt vasa Dei, imo templa Spiritus Sancti; ergo ab omni sorde sunt emundanda. Unde jubet Apostolus, I Thess. IV, 4: «Ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore; non in passione desiderii;» et rursum, I Corinth. VI, 19: «An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno... Glorificate et portate Deum in corpore vestro.» Mundos ergo nos esse jubet, tanquam hujus templi Levitas, et ministros divini cultus, quem intra nos exhibere debemus. Hic sensus pius est, sed mysticus.
Talis est et S. Gregorii, II part. Pastor. cap. II, qui per «vasa Domini,» accipit animas: «Vasa, inquit, Domini ferunt, qui proximorum animas ad aeterna sacraria perducendas, in suae conversationis fide suscipiunt. Apud semetipsos ergo quantum debeant mundari conspiciant, qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinu propriae sponsionis portant.»
Haec, inquam, mystica sunt: nam ad litteram Propheta cum in spiritu praevidisset Jerusalem ipsam infidelitate, impietate, omnique scelere contaminandam, ipsos Israelitas qui veram Sion efficiebant, puta paucos Apostolos et Christo credentes, alloquitur, ut ea egrediantur caveantque a fermento, id est a doctrina Scribarum et Pharisaeorum, atque ab impietate Hierosolymae: noluit tamen eam nominare, ne suos populares et cives offenderet. Quocirca a pari recte ex hoc loco docet S. Clemens, lib. VI Constit. Apost. cap. IV, fugiendos esse haereticos et schismaticos, ne impietatis eorum participes efficiamur.
Pollutum nolite tangere. — Alludit ad legem veterem, ex qua, qui tangebat immunda, ut cadavera, menstruatam, carnem a feris laniatam, etc., censebatur immundus debebatque purificari; quae omnia immunditiem peccati significabant, quam hic intelligit Propheta. Unde ait: «Mundamini» et «recedite.» Ubi Leo Castrius ex Cyrillo et Origene, homil. 11 in cap. XX Levit., notat, sanctus graece dici ἅγιος, q. d. Extra terram, extra mundum: ἄρης enim dicitur quasi ἄραιος, id est sine terra, α enim est privativum, γῆ vel γαῖα, est terra. Sanctus enim est, qui supra terram ambulat, qui mundo est superior, qui conversationem habet in caelis: quanquam alii rectius censeant, ἅγιος dici quasi ἄζιος, id est colendus et reverendus.
Tales sane decet esse sacerdotes et viros Apostolicos, ut libere et efficaciter homines carnales et peccatores docere, corripere et emendare possint. Unde S. Augustinus, serm. 18 De Verbis Domini, hunc Isaiae locum pertractans, docet nos ab impiis et impietate debere recedere: primo, per dissensum, cavendo ne eis consentiamus; secundo, per correptionem, arguendo eorum scelera. Quam mundi debeant esse sacerdotes, pluribus ostendi Levit. cap. VIII, et cap. XXI, in fine.
Versus 12
12. Quoniam non in tumultu exibitis. — Alludit ad Hebraeos Aegypto exeuntes, qui urgentibus Aegyptiis ob caedem primogenitorum, trepide, praepropere et tumultuarie, quasi fugientes exierunt, ita ut non haberent tempus fermentandi massam farinae, ex qua cocturi erant panes. Atque ex adverso alludit ad Hebraeos Babylone exeuntes: illi enim favente, imo jubente Cyro, placide, sensim et commode se ad egressum compararunt, habueruntque otium purificandi se et Levitas, si qui immundum quid tetigissent, uti praecessit, hoc enim respicit to quoniam. Imo S. Thomas et Hugo putant hunc esse sensum litteralem, sed verius est ad eum tantum alludi. Sensus enim litteralis est de Apostolis, q. d. Dixi, o Apostoli, exite ex impia Jerusalem, ite ad Gentes, sed prius mundamini, quia habebitis otium vos mundandi, et sancte vos aptandi ad tam sanctum munus praedicationis: nam non exibitis tumultuarie, quasi victi aut fugientes et timidi, uti Judaei ex Aegypto, sed quasi victores, alacres et impavidi, utpote, qui Judaeorum minas et plagas superaveritis et riseritis, ut patet Act. cap. IV, cap. V et seqq. Rationem subdit, quia Deus erit dux vester, «praecedet vos Dominus,» vosque proteget et diriget.
(1) Respicit Isaias ad consuetudinem collocandi speculatores in turribus, aut speculis montium, qui viderent adventantes, signoque aut voce de eorum adventu monerent, aut novae lunae ortum inquirerent et annuntiarent.
Versus 13
13. Ecce intelliget servus meus. — Hic clare agit de Christo. Unde S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. XXIX; Justinus, Contra Tryphonem; Origenes, lib. I Contra Celsum, hic inchoant cap. LIII. Primo, sunt verba Patris de Filio Christo. «Servus» ergo «meus,» id est Christus, «intelliget,» hebraice ישכיל iaskil, id est prudenter et strenue aget, atque negotium redemptionis humanae peraget et perficiet. Alludit ad David, qui missus a Saule contra hostes Israelis, in omnibus prudenter se gerebat, I Reg. XVIII, 5: David enim fuit typus et parens Christi. Ita Cyrillus, Forerius, Pagninus et Vatablus.
Secundo, Sanchez: Christus, ait, «intelliget» voluntatem et jussa Patris, id est ei obediet, eaque observabit. Sic dicitur Psalm. CXVIII, 95: «Testimonia tua intellexi,» id est observavi; et Psalm. XL, 1: «Beatus vir, qui intelligit super egenum et pauperem:» «intelligit,» id est studet et incumbit levandae miseriae egeni et pauperis: cognitio enim et intellectio mandatorum Dei, in iis qui sunt dociles et obsequentes, qualis erat Christus, ejusque asseclae, est practica, efficax et operatrix.
Exaltabitur — Christus per suam coelestem doctrinam, efficaces conciones, divina miracula, omnemque gratiam quam omnibus ostendet; adeo ut plebs eum quasi Messiam sit acceptura, eumque in Jerusalem cum ramis palmarum, quasi regem triumphantem introductura, et quasi inauguratura. Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Chrysostomus, in Demonstrat. quod Christus sit Deus.
Versus 14
14. Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros (id est, prae aliis viris, hoc enim est hebraice מן min, comparativum) aspectus ejus. — Est enallage personae, transit enim a secunda ad tertiam, scilicet a te, ad ejus. Vide Can. XVI. Sic vertunt et Septuaginta, q. d. Christus, dum vivet, erit stupori sive admirationi, erit et despectui; Christus erit gloriosus, erit et inglorius. Nam sicut plebs initio admirata fuit Christi miracula, doctrinam et vitam; ita mox videns eum inglorium, puta captum, damnatum, lividum, cruentum, consputum, defiguratum et crucifixum, despexit; et eodem ore, quo paulo ante clamaverat: «Hosanna filio David! Benedictus qui venit in nomine Domini,» mox clamabit: «Crucifige, crucifige eum:» tam est mobile vulgus! Ita S. Cyrillus et Chrysostomus jam citatus. Hunc esse sensum patet ex cap. sequenti, vers. 1: sensim enim ad Christi passionem transfert se Propheta. Unde pro inglorius hebraice est משחת maschit, id est excisus, perditus, corruptus. Forerius et Hebraei jam pro maschit legunt, mischat, id est unctio; unde contrarie vertunt, sicut obstupuerunt, vel sibilarunt (hoc enim significat hebraice שמם schamam, quod passim in malam partem capitur) super te multi (videntes te crucifixum); sic unctio aspectus ejus prae viris, et forma ejus prae filiis hominum: unctio, id est gratia, venustas, laetitia, q. d. Per crucem visus est Christus deformis, et quasi prodigium et portentum, omnium ludibrio et sibilis expositus. At factus est per eam speciosus prae filiis hominum, usque adeo ut nullam aliam formam pulchriorem, majori cum voluptate aspiciant et contemplentur Christiani, etiam reges et principes, quam formam Christi crucifixi: hic sensus valde respondet Hebraeo moderno, eique aptari posset nostra versio Latina, si pro inglorius legeretur in gloria. Verum inglorius legunt passim Latina Biblia et Septuaginta.
Vatablus vero sic vertit: Sicut multi admirabundi obstupuerunt de eo quod aspectus ejus fuerit deformior quam ullius viri, et forma illius plusquam filiorum hominum, ut non videretur esse humana, sed ovis aut bovis jugulati; sic stillare faciet gentes multas, id est, sic pariter dabit gentibus occasionem loquendi de se, quod pro earum salute tanta pati voluerit: quin et reges coram eo os suum compriment. Hic sensus quoque congruit Hebraeo et praecedentibus ac sequentibus: opponit enim opprobrio Christi laudem ejus et gloriam, puta, sibilo multorum opponit silentium et venerationem regum. Et juxta hunc sensum accipi posset nostra versio Latina, hoc modo: «Sicut obstupuerunt,» id est obstupescent, «super te multi,» quod «sic» (id est tam) «inglorius erit inter viros aspectus ejus,» etc., sic «asperget gentes multas,» etc. Primus tamen sensus est planissimus et facillimus, juxta versionem tam nostram quam Septuaginta.
Versus 15
15. Iste asperget gentes multas. — Asperget, scilicet, tum sanguine suo ad eas redimendum, tum aqua baptismi ad abluendum earum peccata. Alludit ad Mosaicas lustrationes et aspersiones aquae expiatricis, ex cinere vitulae rufae confectae. Vide Hebr. cap. IX, vers. 13. Ita S. Hieronymus.
Super ipsum continebunt reges os suum, — q. d. Reges victi sapientia, sanctitate et miraculis Christi et Apostolorum, non audebunt contra Christum hiscere, aut de eo male loqui; sed silebunt, dabuntque manus Christo, illumque silentes et reverentes venerabuntur: silentium enim observantiam significat, ut cum juvenes coram senibus, discipuli coram magistris, pueri coram parentibus prae reverentia silent. Ita S. Hieronymus: sicut enim aperire os symbolum est audaciae, procacitatis et inverecundiae; sic claudere os est signum pudoris, subjectionis, paenitentiae, observantiae, et interdum admirationis, ait Forerius.
Quia quibus non est narratum de eo (hoc est Gentes, Ethnici et Pagani) viderunt, — divinam sapientiam, gratiam et gloriam Christi et Evangelii. Ita S. Hieronymus et Augustinus, lib. I De Consensu Evangelist. cap. XXXI; imo Apostolus, Rom. cap. XV, 21. Non ergo nos conturbent crucis Christi et Christianorum deformitas, abjectio et ignominia: habent enim haec suum decorem et gratiam, propter illam quae postea adveniet, felicitatem et gloriam sempiternam.