Coepit agere, in fine capitis praecedentis, de Christi passione et ignominia, aeque ac gloria inde consecuta: nunc idipsum plene et fuse pertractat, adeo clare et plane, ut non Prophetam, sed Evangelistam agere, neque futura praedicere, sed facta et visa narrare videatur. Quocirca hoc caput inscribi posset, Passio Jesu Christi secundum Isaiam. Tam luculenter enim ejus dolores, condemnationem, verbera, mortem, sepulturam, locum, causam, fructum, socios denique latrones hic describit, ut Judaei nihil habeant hic quod objiciant aut respondeant, nisi sua somnia (scilicet hoc capite describi afflictionem et despectum populi Judaici, quem jam patitur a Christianis et Turcis): quae ipsis Prophetae verbis, mendacii et falsitatis statim convincuntur, uti eos convincunt S. Irenaeus, lib. IV, cap. LVI; Justinus Contra Tryphon.; Tertullianus Contra Judaeos, cap. IX; Eusebius, lib. III Demonstr. cap. II; Cyprianus, lib. II Contra Judaeos, cap. XIII; Chrysostomus, orat. 3 Contra Judaeos, et alii; quin et Chaldaeus haec de Christo, non de populo, accipit: sic enim vertit sub finem capitis: Ecce prosperabit servus meus Messias, exaltabitur, et elevabitur, et confortabitur nimis. Sic et R. Moyses Gerundensis in cap. XXIX Genes. Quocirca S. Augustinus, lib. I De Consensu Evangel. cap. XXXI, putat haec de Christi passione et resurrectione vaticinia explicatione non egere: nimirum egent potius pia meditatione, vivaci sensu et lacrymis. Quas utinam nobis omnibus haec lecturis suggerat ipse, qui hic in theatrum prodit patiens Christus, tam dolor, quam amor noster!

Isaias LIII


Index


Synopsis Capitis

Cæpit agere, in fine capitis præcedentis, de Christi passione et ignominia, æque ac gloria inde consecuta: nunc idipsum plene et fuse pertractat, adeo clare et plane, ut non Prophetam, sed Evangelistam agere, neque futura prædicere, sed facta et visa narrare videatur. Quocirca hoc caput inscribi posset, Passio Jesu Christi secundum Isaiam. Tam luculenter enim ejus dolores, condemnationem, verbera, mortem, sepulturam, locum, causam, fructum, socios denique latrones hic describit, ut Judæi nihil habeant hic quod objiciant aut respondeant, nisi sua somnia (scilicet hoc capite describi afflictionem et despectum populi Judaici, quem jam patitur a Christianis et Turcis): quæ ipsis Propheta verbis, mendacii et falsitatis statim convincuntur, uti eos convincunt S. Irenæus, lib. IV, cap. LVI; Justinus Contra Tryphonem; Tertullianus Contra Judæos, cap. IX; Eusebius, lib. III Demonstr. cap. II; Cyprianus, lib. II Contra Judæos, cap. XIII; Chrysostomus, orat. 3 Contra Judæos, et alii; quin et Chaldæus hæc de Christo, non de populo, accipit: sic enim vertit sub finem capitis: Ecce prosperabit servus meus Messias, exaltabitur, et elevabitur, et confortabitur nimis. Sic et R. Moyses Gerundensis in cap. XXIX Genes. Quocirca S. Augustinus, lib. I De Consensu Evangel. cap. XXXI, putat hæc de Christi passione et resurrectione vaticinia explicatione non egere: nimirum egent potius pia meditatione, vivaci sensu et lacrymis. Quas utinam nobis omnibus hæc lecturis suggerat ipse, qui hic in theatrum prodit patiens Christus, tam dolor, quam amor noster!

Primo ergo, Christi cruciatus, livores, despectus et probra æque ac constantiam, patientiam, mansuetudinem et charitatem, viva hypotyposi ob oculos subjicit, eorumque causam, scilicet peccata nostra, quæ ipse in se, ex immenso amore et compassione, luenda et expianda suscepit. Deinde, vers. 9, ostendit mercedem et gloriam ei a Patre repensam, scilicet omnium gentium et hominum, etiam impiorum et potentium, subjectionem; atque in eos plenum dominium et imperium, per fidem et gratiam in hac vita; per gloriam vero in futura.


Textus Vulgatae: Isaias 53:1-12

1. Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? 2. Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est species ei, neque decor: et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: 3. Despectum, et novissimum virorum...


Versus 1: 1. WHO HAS BELIEVED OUR REPORT? — First, these can be taken as the words of one who is marveling, as if to say: Who...

1. QUIS CREDIDIT AUDITUI NOSTRO? — Primo, hæc accipi possunt ut verba admirantis, q. d. Quis credet tam stupendam Christi metamorphosin? quis credet famam ejus fore gloriam, quantam cap. præced. in fine prædixi, si audiat ea, quæ hoc cap. de ejus tormentis et probris describo?

Secundo, ut sint condolentis, q. d. Quam pauci, præsertim Judæi, credituri sunt hisce meis oraculis meisque asseclis Apostolis, cum ipsi hæc ipsa in mundo prædicabunt, scilicet, quod solus Jesus Christus crucifixus sit eorum Messias, orbisque redemptor et salvator! Ita enim explicat hunc locum S. Joannes, cap. XII, 38, et S. Paulus, Rom. X, 16. Item S. Hieronymus, Augustinus, Chrysostomus, Origenes aliique passim.

Nota: Auditus metonymice ponitur pro re et sermone, puta prophetia, vel prædicatione audita, sive quam Isaias et Apostoli audierunt et acceperunt a Deo, quamque vicissim ab iis audierunt Judæi et Gentes. Porro loquitur Isaias in persona tum sua, tum Apostolorum: respicit enim ad illud cap. præced., vers. 7: «Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem!» etc.

ET BRACHIUM DOMINI CUI REVELATUM EST? — «Brachium Domini,» aiunt S. Augustinus, serm. Contra Arianos, Cyrillus et Tertullianus, lib. I Contra Praxeam, cap. XIII, est Christus Dei Filius, qui a Patre, quasi brachium a corpore illi consubstantiale procedit; vel (quod in idem redit) est potentia quam Deus in Christo ostendit, et fortitudo quam Christo ejusque passioni, doloribus et morti communicavit. Ita S. Hieronymus, q. d. Christi dolores, probra et crux, hominibus signa esse videbuntur summæ infirmitatis; at Deus ostendet ea esse suum brachium, et suam fortitudinem, qua totum mundum Christo Christique cruci subjiciet. Quis hoc credet? quis credet hominem crucifixum esse Deum omnipotentem, esse Messiam? quis credet hominem crucifixum, virtute crucis dominaturum orbi, adorandum a regibus et monarchis, orbeque universo? Huc alludit S. Paulus, I Cor. I, 23, et alibi, ubi Christum ejusque crucem vocat Dei virtutem, id est fortitudinem et sapientiam: «Prædicamus, ait, Christum crucifixum; Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam.»


Versus 2: 2. AND HE SHALL ASCEND (that is, He shall sprout, bud, and grow up) AS A SHOOT BEFORE HIM. — "And" is causal, meaning...

2. ET ASCENDET (id est germinabit, pullulabit, succrescet) SICUT VIRGULTUM CORAM EO. — «Et» est causale, significans quia: dat enim causam cur hæc videantur tam admiranda, et cur tam pauci credituri sint Christo, quia videlicet videbunt eum humilem, abjectum et afflictum. Pro virgultum hebraice est יונק ionec, id est lactens, scilicet puer, vel infans sugens ubera; unde Septuaginta pro virgultum vertunt infans. Verum ionec transfertur metaphorice ad plantas et virgulta, tumque significat surculum tenerum, qui velut lactens attrahit sugitque succum radicis vel arboris. Sicut ergo homines potentes, opulenti et splendidi comparantur altis cedris et quercubus, uti patet de Nabuchodonosore, Daniel. IV, 17, et de Joakim, Jerem. XXII, 15 et 23; ita Christus pauper et abjectus comparatur tenero virgulto, sive surculo. Unde Sanchez per virgultum accipit myricam, hæc enim humilis est, nec habet speciem, nasciturque in desertis: quocirca symbolum est hominis pauperis et abjecti, ut patet Jerem. XVII, 6: «Erit quasi myrica in deserto.» Verum Hebræum ionec, quod Noster vertit virgultum, est nomen generale, tamque surculo aliarum arborum et plantarum, quam myricæ competit, significatque primo, Christi pueritiam et infantiam; secundo, tenuitatem, infirmitatem et abjectionem. Unde Theodotion, apud Eusebium, III Demonstr. cap. II, vertit: Ascendet ut puer lactens coram eo. Sic vertit et Aquila; Septuaginta quoque vertunt: Nuntiavimus coram illo ut puer; vel, ut Tertullianus, lib. III Contra Marcion. cap. XVII, legit ut parvulus, q. d. Nos Apostoli prædicavimus Deum puerum pro homine factum. Sic enim incipit et intonat S. Joannes: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc. Et Verbum caro factum est.» Noster tamen cum Symmacho, melius Hebræum ionec vertit virgultum: Christum enim comparat Propheta plantæ pullulanti et succrescenti, sequitur enim: «Et sicut radix de terra sitienti.»

Sensus ergo est, q. d. Nascetur Christus parvulus, et pullulabit quasi virgultum e sola arbore, id est e sola virgine matre (sine viri semine, inquit Origenes, hom. 47 in Gen.), sed sitienti, sive arida, id est paupercula, misella, squalida; et ita per 30 annos crescet, vivetque humilis et ignobilis, quasi fabri filius, nihil habens speciosum, nihil illustre aut magnificum. Unde idipsum explicat subdens: «Non est species ei, neque decor.» Incipit a nativitate Christi abjecta et mirabili, a qua transit ad ejus passionem, magis abjectam et admirabilem. Notant aliqui: Sicut virgultum abscissum magis crescit, ita Christus abscissus in morte, per resurrectionem repullulans, multo magis excrevit.

CORAM EO. — Primo, nempe Israele, coram ipsis Judæis, inquit Forerius. Secundo, Sanchez, coram eo, id est coram se: Hebræum enim לפניו lephanav verti potest, quoad conspectum, vel quoad faciem suam, q. d. Christus erit specie tenus quasi virgultum, sive habebit speciem virgulti: aut, coram eo, inquit, sive coram se, id est in sua opinione et existimatione. Christus erit humilis, æstimabitque se esse quasi virgultum. Tertio, simplicius et planius, coram eo, scilicet Domino, præcessit enim brachium Domini; pronomen ergo eo, respicit to Domini: unde Septuaginta vertunt, in conspectu ejus. Porro per hoc significat, virgultum hoc cum semine et patre careat, succrevisse virtute Domini, sive Domino inoperante; puta Christum ex Virgine conceptum et natum esse de Spiritu Sancto. Ita Hugo et Dionysius.

ET SICUT RADIX DE TERRA SITIENTI. — Primo, «radix,» id est surculus e radice pullulans metonymice: hebraice est, de terra siccitatis, id est sicca; talis enim sitit humorem. Hæc ergo radix, æque ut ejus surculus prognatus est e terra arida et squalida, ac proinde tam ipsa, quam surculus ejus fuit aridus et squalidus: nimirum, radix hæc est B. Virgo paupercula et abjecta, ac fabro desponsata, ex qua nascens Christus pauper et abjectus a Judæis despectus fuit.

Secundo, S. Hieronymus, Procopius, Cyrillus et Augustinus supra citatus: Uterus, inquiunt, virginis dicitur terra sitiens, quia nullo humano semine humectatus et fœdatus est; unde Aquila vertit, de terra invia: quod Eusebius, lib. III Demonstr. cap. II, exponit, de B. Virgine.

NON EST SPECIES EI, NEQUE DECOR. — Arabicus vertit: Non est illi aspectus, neque decus, vel claritas, decentia, forma. Sensus est, sicut virgultum nascens in loco arido squalet, non habet speciem, nec decorem; ita et Christus nascens, vivens et conversans in hoc mundo, nihil nobile, opulentum, lautum, splendidum coram mundo ostendit, sed vitam egit ignobilem, tenuem et laboriosam in opere fabrili. Hoc est quod ipse ait: «Pau-

per sum ego, et in laboribus a juventute mea.» Ita S. Chrysostomus in illud Psalm. XLIV: «Speciosus forma præ filiis hominum,» tom. I. Secundo, in passione non erat ei species, neque decor, quia flagellis, livore et vulneribus fuit deformatus. Unde tunc non fuit ipsi illa ejus species, qua æqualis est Patri, quamque ostendit in transfiguratione, inquit Tertullianus, lib. III Contra Marcion. cap. VII et XVII. Sic et S. Augustinus, hom. in hoc Isaiæ dictum, quæ est 36 inter homil. tomo X et lib. I De Consensu Evangel. cap. XXXI, et Origenes in cap. X ad Romanos. Vide Hectorem Pintum hoc loco pie hæc meditantem et expendentem. Audi et S. Bernardum, serm. 28 in Cant.: «Speciosus forma præ filiis hominum, pro filiis hominum illuminandis obscuretur in passione, turpetur in cruce, palleat in morte, ex toto non sit ei species neque decor, ut sibi speciosam atque decoram acquirat sponsam Ecclesiam sine macula et sine ruga.»

ET VIDIMUS EUM, ET NON ERAT ASPECTUS. — Hoc est, non erat aspectabilis, non habebat aliquid dignum aspectu, quod aspicientium oculos ad se traheret aut converteret: sed erat «despectus,» ut sequitur. Vide Canon. XXXVIII. Unde Septuaginta vertunt, non habebat speciem, neque decorem. Porro hoc verum fuit in Christo, tum per omnem vitam, tum maxime in passione, cum facies ejus sputis, colaphis, vibicibus, sudore et sanguine e capite spinea corona transfixo manante, fuit fœdata et deformata.

ET DESIDERAVIMUS EUM, — nos scilicet Prophetæ et Apostoli: quia licet deformatum videremus, sciebamus tamen eum fore mundi salvatorem. Secundo, Leo Castrius, Salmeron, et ex iis Sanchez apposite repetunt negationem non, quæ præcessit; hoc enim Hebræis est familiare, q. d. Non desideravimus eum aspicere et intueri, quia «non erat ei aspectus,» q. d. Non erat ei aspectus desiderabilis, qui homines in sui desiderium et intuitum concitaret. Unde Symmachus et Vatablus vertunt: Non ei forma, non dignitas ut videamus eum, neque aspectus ut cuperemus eum. Quocirca Forerius nostrum, «et desideravimus eum,» sic quoque exponit, q. d. Ut desideraremus, seu expeteremus eum. Cum enim Judæi essent avari, deformis eis erat Christi paupertas; cum essent gloriæ cupidi, et honoris ambitiosissimi, deformis eis erat Christi vilitas et humilitas.

Symbolice, S. Augustinus in Psalm. XLIV, in expositione tituli: «Christus crucifixus Judæis, ait, videtur esse scandalum, Gentibus stultitia; nobis autem credentibus ubique sponsus pulcher occurrit; pulcher in cœlo, pulcher in terra, pulcher in utero, pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in intellectu.» Eadem et plura habet, serm. 13 De Tempore.


Versus 3: 3. DESPISED, AND THE MOST ABJECT OF MEN. — Supply "we saw." The Septuagint translates: His appearance was dishonored...

3. DESPECTUM, ET NOVISSIMUM VIRORUM. — Repete «Vidimus.» Septuaginta vertunt: Species ejus inhonorata et deficiens, præ filiis hominum, vel præ omnibus hominibus, ut legit S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XXIX. Pro despectum hebraice est נבזה nibze, id est spretum, hoc est aspernabilem, miserum, contemptibilem. Pro novissimum virorum hebraice est חדל אישים chadal ischim, id est cessatio vel abstinentia virorum. Quod primo, Vatablus et Forerius exponunt rejectaneum, id est contemptissimum virorum, a quo scilicet alloquendo, utpote vili et paupere, alii viri cessant et abstinent: cujus consortium, quasi ignominiosum refugiunt, quem a suis cœtibus, quasi hominum fæcem, rejiciunt. Huc allusit S. Paulus, I Corinth. IV, 13: «Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema,» id est rejectamentum, puta quisquiliæ, fæces et sordes, quas homines e suis domibus everrunt et rejiciunt. Sic enim Christi et Apostolorum familiaritate uti dedignabantur Pharisæi, et mundi sapientes ac nobiles, ut nominis et dignitatis suæ jacturam facere putarentur, si eos adiissent. Quocirca Nicodemus ad Christum nocte accessit, et nemo ex principibus in eum credebat; et maledictam turbam dicebant quæ illi adhærebat, et esse discipulum ejus maledictum seu maledictionem dicebant, imo eum excommunicabant, et synagoga sua expellebant, uti fecerunt cæco illi a Christo illuminato, Joan. IX, 22 et 34.

Secundo, idem Forerius atque Sanchez: Christus, inquiunt, vocatur cessatio, desitio, vel cessator virorum, id est ultimus finis, terminus, seu novissimus virorum, ultra quem non amplius est vir, qui in genere virorum est minimum quod sit, adeo ut ibi sit virorum cessatio atque desitio, ita virorum status ultra procedere non possit, sed in eo desinat; alioqui viri non viri futuri sint, sed vermiculi, aut opprobrium hominum, et abjectio plebis, id est non tam viri, quam virorum quoddam inane simulacrum. Unde Septuaginta vertunt, deficiens citra filios hominum, uti legit Tertullianus, lib. Contra Judæos, cap. XIV; Arabicus, vilis ex hominibus. Talis vir fuit Christus ab initio nativitatis usque ad mortem. Natus enim est parvulus, et quasi puer rusticanus: positus est in præsepio inter bovem et asinum, quia non erat ei locus in diversorio. Talis fuit usque ad annum trigesimum cum Joseph fabrilem artem exercens. Talis fuit tribus reliquis vitæ annis prædicans, et pedibus Judæam et Galilæam oberrans. «Vulpes enim, ait ipse, Matth. VIII, 20, foveas habent, et volucres cœli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.» Verum talis maxime fuit in passione et cruce, ubi inter latrones, quasi furcifer et latro pependit, quasi indignus virorum cœtu, indignus vita, indignus qui terram pedibus tangeret et calcaret, ideoque pendulus hæsit inter cœlum et terram.

Sed cur Christus voluit fieri cessatio, sive «novissimus virorum?» Quia Adam, æque ac Lucifer, voluit fieri primus non virorum, sed Angelorum; imo deorum: voluit enim æquari Deo.

refrigerium et solatium in nullo alio sit, quam in humilitate, et tui contemptu.» Esto Ordinis Minimorum, et minimorum minima.

Hoc enim Deus Adæ improperat, Genes. III, 22: «Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est.» Hinc innata est posteris ejus superbia et ambitio, et ita innata ut hoc vitium sit primum in homine vivens, et ultimum moriens, quod de corde animalis et hominis tradunt Physici. Ut ergo hoc vitium ita ingenitum nobis sanaret Christus, efficacissimo hoc usus est remedio, scilicet exemplo suo, ut, cum esset in forma Dei, semetipsum exinaniret, et formam servi acciperet, fieretque homo, imo hominum novissimus. Quæ enim tanta homuncionis erit superbia, quam tanta Filii Dei, et Regis regum, et Domini dominantium exinanitio et humiliatio non sternat? Quis conqueratur se despici, qui, si se suamque conscientiam sincere intueatur, vere multis nominibus est despicabilis, ubi Christum Domini despectum, et ita despectum videt? Quis ita est despectus, ut sit, sicut ipse fuit, chadal ischim, et desitio virorum? Quis jam ambiat honores et laudes, ubi Christum opprobria, et sui contemptus ambivisse conspicit? Erubesce, terra: Deus se humiliat; et tu, o vermicule, te exaltas? Vis ergo vulnus lethale tibi ab Adamo inflictum sanare, vis ambitionem tuam curare? sequere Christum, ambi non summa, sed ima, desidera ex animo esse ultimus et novissimus. Hic latent magnæ opes, magni thesauri hominibus absconditi, quia novissimus locus est centrum humilis, in quo ipse summa animi quiete et tranquillitate fruitur, nullum casum aut descensum metuit; cum enim se ponat in imo, ulterius descendere aut cadere nequit: ex adverso «tangunt feriuntque summos fulmina montes,» eosque ad ima prosternunt. Hic etiam locus est nobilissimus et præclarissimus. Is enim locus præclarissimus est, qui est juxta regem, aut Imperatorem. Atqui locus Regis nostri Christi fuit novissimus, ut ait hic Isaias. Erras ergo, o Christiane! si præclarissimum locum putes, et consecteris summum, non novissimum. Audi Christum suadentem: «Cum invitatus fueris, etc., recumbe in novissimo loco.»

Præclare S. Cyrillus in cap. 1 S. Joan.: «Quasi quidam, inquit, creaturarum locus confingitur ipsum nihil. Nam omnes ex nihilo in hunc mundum venerunt.» Si hic est locus omnium creaturarum, ergo et hominis. Quisquis igitur agitaris spiritu arrogantiæ, quisquis ambis esse primus, ob oculos pone Christum factum chadal ischim. Quisquis contemneris, despiceris, gradu et loco tuo dejiceris, gaude et exsulta, quia locum Christi occupas qui pro te, utque tibi daret exemplum, fieri voluit chadal ischim. Vere humilis cum Christo ambit locum ultimum, optatque omnibus postponi; exhorret vero primum, metuitque vel uni præferri. Hæc est sapientia sanctorum. Vide S. Bernardum, serm. 37 in Cant., in fine. Ita Christus cuidam S. Virgini hanc regulam dedit: «Valde desiderabis subjici omnibus, et reformidabis præferri uni, etiam minimo. Tuum

Denique, in hæc Isaiæ verba commentans S. Bernardus de Passione Domini, merito exclamat: «O novissimum et altissimum, o humilem et sublimem, o opprobrium hominum, et gloriam Angelorum! Nemo illo sublimior, nemo humilior.» Ubi et addit: «Mirabilis passio tua, Domine Jesu, quæ passiones omnium nostram propulsavit. In hac passione, fratres, tria specialiter convenit intueri: opus, modum, causam. Nam in opere quidem patientia, in modo humilitas, in causa charitas commendatur. Patientiæ recordatio omnem arcet voluptatem, humilitatis consideratio superbiam vitæ prorsus extundit, charitas omnino vitium curiositatis exsufflat.»

VIRUM DOLORUM, — id est doloribus confectum, inquit Vatablus; secundo, Forerius: Vir, inquit, dolorum, id est doloribus expositus, qui quo eos arceret, non habebat; tertio, Septuaginta vertunt: Homo in plaga existens; quarto, sapidius et plenius, vir dolorum, id est undique doloribus obsitus, transfixus et plenus, ut ex doloribus conflatus, et non nisi dolor, imo pelagus dolorum esse videretur.

Primo enim Christi anima plena fuit dolore: «Tristis, inquit, est anima mea usque ad mortem,» et hæc tristitia sanguineas illi lacrymas, sanguineum sudorem expressit. Cogitabat enim omnia omnium hominum, qui sunt, fuerunt et erunt peccata, etiam summe horrenda, et de omnibus intime dolebat, ac si ipse ea patrasset, ut hoc dolore ea expiaret Patrique satisfaceret.

Secundo, a primo instanti suæ conceptionis usque ad ultimum vitæ suæ halitum, jugiter cogitabat omnes labores et dolores, quos in vita et in morte maximos erat obiturus; eosque ita vive sibi repræsentabat, ac si eos jam præsentes haberet et sentiret.

Tertio, cogitabat omnes hominum ærumnas et miserias, omnes Martyrum cruciatus, omnes Sanctorum pœnitentias et mortificationes, omnia virginum certamina; hæcque ipse sentiebat, hocque suo sensu et dolore eis a Patre fortitudinem ad eos superandos, impetravit.

Quarto, cogitabat quam multi hosce ejus dolores spernerent, quam multis inutilis foret omnis hic ejus labor, quam multi hominum milliones damnandi forent, quam pauci salvandi. Hic animæ zelanti ingens erat dolor, ingensque tormentum.

Denique omnes animæ Christi potentiæ, intellectus, voluntas, memoria plenæ erant doloribus, æque ac singuli sensus interni et externi.

Secundo, in corpore singula Christi membra suos habebant dolores acutissimos, ut patet singula consideranti. Nam, ut ait S. Thomas, III part. Quæst. XLVI, art. 5: «Christus secundum tactum fuit flagellatus, et clavis confixus (idque

locis nervosis et maxime sensibilibus, puta manibus et pedibus, ubi acutissimus est dolor, præsertim in cruce, ubi ex pondere corporis, vulnera sensim lenteque dilatantur, itaque prorogantur); secundum gustum, felle et aceto potatus; secundum olfactum, in loco fœtido cadaverum mortuorum, qui dicitur Calvariæ, appensus patibulo; secundum auditum, lacessitus vocibus blasphemantium et irridentium; secundum visum, videns matrem et discipulum quem diligebat, flentes.» Porro in Christo tactus aliique sensus erant vivacissimi et perfectissimi: ideoque præ aliis hominibus dolores omnes vivacissime sentiebat.

Secundo, «passus est Christus in capite pungentium spinarum coronam, in manibus et pedibus fixionem clavorum, in facie alapas et sputa, et in toto corpore flagella.»

Tertio, «passus est in omnibus, in quibus homo pati potest. Passus est enim Christus in suis amicis, eum deserentibus; in fama, per blasphemias contra eum prolatas; in honore et gloria, per irrisiones et contumelias ei allatas; in rebus, per hoc, quod etiam vestibus spoliatus est; in anima, per tristitiam, tædium et timorem; in corpore, per vulnera et flagella.» Atque hæc omnia pure et mere passus est, sine ullo consolationis aut lætitiæ temperamento.

Quarto, passus est ab omni genere hominum, a Judæis et Gentibus, a plebe et principibus, a laicis et sacerdotibus, a Pontificibus et Pilato. A Juda proditus, ab Apostolis negatus et derelictus. Mater, adstans cruci, ejus dolores duplicavit; cum enim se invicem assidue aspicerent, totidem gladiis et ictibus, quot oculorum jactibus, invicem corda mutua transfigebant et vulnerabant.

Quinto, solus Christus in Scriptura dicitur vir dolorum; fuit Abel afflictus a Caino, Isaac ab Ismaele, Jacob ab Esau, Joseph a propriis fratribus, David a Saule, Elias a Jezabele, multique alii gravibus doloribus fuerunt pressi; sed inter omnes solus Christus vir dolorum appellatur, tum quia omne genus dolorum sensit, tum quia illi suos dolores ferebant, Christus vero et suos et omnium hominum.

Sexto, tres sunt radices vitiorum et malorum omnium, quas describit S. Joannes, epist. I, cap. II, 16: «Omne, inquit, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.» Has tres radices tribus contrariis expugnavit et exstirpavit Christus. Nam, ad proterendam superbiam vitæ, factus est portentum contemptus et humilitatis; factus est enim «novissimus virorum,» ut ait Isaias; secundo, ad comprimendam concupiscentiam oculorum, factus est portentum paupertatis et nuditatis; tertio, ad edomandam concupiscentiam carnis, puta gulam et libidinem, factus est portentum dolorum. In his tribus perfecta patientia,

perfecta virtus, perfecta mundi et vitiorum victoria, perfecta sanctitas, perfectus Dei amor consistit; quia sine dolore, non vivitur in amore. «Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.»

Vere Sidonius Apollinaris, lib. IX, epist. 41: «Quantumlibet, inquit, nobis anxietatum pateras vitæ præsentis propinet afflictio, parva toleramus, si recordamur quid biberit ad patibulum qui invitat ad cœlum;» et ex eo Helinandus, Chron. XLIV: «Memoria passionis (Christi) omnem tribulationem dulcescere facit.» Sicut ergo lignum a Mose injectum in aquas Mara, eas ex amaris dulces effecit, Exodi XV; ita omnis nostra tribulatio dulcescet, si crux Christi mentem subeat, omneque fel in mel convertetur. Ejus enim consideratione fides illuminatur, spes roboratur, patientia excitatur, charitas inflammatur. Hinc S. Gregorius in quadam epistola: Nihil, ait, adeo grave est, quod non æquanimiter toleretur, si Christi passio ad memoriam reducatur. Parva enim toleramus, si recordemur quam dura verba, duriora verbera, durissima supplicia pro nobis ille passus sit, qui in capite tulit coronam, in oculis velamen, in auribus convicia, in ore fel et acetum, in facie sputa et alapas, in genis vellicationem, in humeris crucem, in corde mœrorem, in visceribus concussionem, in corpore flagella, in membris extensionem, in manibus et pedibus perfossionem. Denique, a capite ad pedum plantas usque innumera sustinuit vulnera et dolores. Fuit ergo Christus vir dolorum, imo rex et princeps dolorum; tum quia plures et acerbiores tulit, quam ullus mortalium tulerit; tum quia omnibus quasi rex dominatus est, omnesque sua patientia et charitate divina superavit, imo longe transcendit. Regnas ergo, o Christe! in regia Calvariæ, in throno crucis, in purpura tui sanguinis, cum sceptro clavorum, cum corona spinea, ipsumque regni titulum præfers: «Rex Judæorum,» id est, rex civium injustissimorum, id est rex hostium immanissimorum: circumfluunt loca asseclarum accusatores, loco satellitum latrones, loco cohortum carnifices. Isthic, isthic, tanquam in tuo regno, in omni regia pompa regioque apparatu triumphas: habes pro bellariis fel, pro odoribus fœtorem, pro festis ignibus tenebras, pro symphonia blasphemias, pro choreis terræ motum, pro peristromatis sparsissve floribus ossa cadaverum, pro bulla pendente e monili plagam luculentam pectoris. Tale regnum, talem regem decebat esse dolorum.

Utinam intelligamus quales nos deceat esse sub tali rege, in tali regno!

ET SCIENTEM INFIRMITATEM. — «Scientem,» id est sentientem et experientem, tum in vita, tum maxime in morte. Nam in vita defatigabatur, inquit Forerius, itinera pedibus conficiebat, inedia et siti laborabat, flebat sæpius, ridebat nunquam, et, cum intus zelo Dei æstuaret, videretque nomen Dei vilipendi, jus et fas pessumdari, hypocrisim dominari, suspiria trahebat, dolebat, gemebat. Rursum infirmitatem vocat dolores, adversitates, persecutiones, irrisiones, opprobria, cruciatus, omnesque afflictiones et ærumnas tum vitæ, tum passionis Christi; has enim significat hebræum חולי choli, id est infirmitas, ut dixi II Corinth. XII, 9 et 10; tertio, Septuaginta vertunt, sciens ferre infirmitatem. Christus enim tanta non tantum tulit, sed et constanter tulit, scivit quomodo ea essent ferenda, scilicet prudenter, humiliter et fortiter: et simili modo nos ea ferre docuit et docet in dies. Ipse ergo fuit portentum constantiæ et fortitudinis.

ET QUASI ABSCONDITUS VULTUS EJUS. — Quia in humano corpore divina Christi potentia et splendor celabantur, ait S. Hieronymus. Secundo, Pagninus vertit, erit ut is a quo quis absconderet faciem suam, q. d. Erit quasi leprosus, vel ita horridus, ut occurrentes ab eo faciem avertant. Sic et Leo Hebræum vertit: Et abscondebamus faciem ab eo, q. d. Pudebat nos illius, vel horrebamus eum aspicere.

Tertio, proprie «absconditus vultus» Christi significat ejus sortem et statum ita miserum, ut quasi pudibundus vultum suum absconderet, quia scilicet talis erat, ut præ pudore et verecundia, quilibet vir honestus in eo constitutus vultum suum obtegeret. Quocirca hebraice est, abscondens faciem a se, quasi quem sui et suæ sortis pudeat; unde a seipso quasi faciem avertit, seque abscondit. Hinc Septuaginta vertunt, aversa, vel, ut Procopius legit, confusa facies ejus. Forerius putat alludi ad leprosos, qui jubebantur os suum velare et faciem abscondere, ne cui horrorem injicerent, Levit. XV, 45. Quarto, addit Sanchez absconditum vultum significare Christum a Judæis quasi reum mortis proclamatum et damnatum fuisse. Hisce enim reis, morti adjudicatis, facies velari solebat.


Versus 4: 4. TRULY HE HAS BORNE OUR INFIRMITIES, AND CARRIED OUR SORROWS. — The Septuagint translates: He bears our sins, and...

4. VERE LANGUORES NOSTROS IPSE TULIT, ET DOLORES NOSTROS IPSE PORTAVIT. — Septuaginta vertunt: Ipse peccata nostra portat, et pro nobis dolet. Septuaginta secutus S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 24: «Peccata, ait, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum;» ubi Cyrillus Alexandrinus, lib. IV in Joan. cap. XII, legit: Delicta nostra ipse corpore suo in lignum tulit; S. Athanasius, orat. 4 Contra Arianos: «Efferens peccata nostra in crucem cum corpore suo;» Syrus: Bajulavit omnia peccata nostra, eaque sustulit in corpore suo ad crucem, ut pro iis patiendo et satisfaciendo ea aboleret, et quasi cruci affigeret, ut ait Paulus, Coloss. II, 14. Chaldæus hic vertit: Deprecabitur pro peccatis nostris, et delicta nostra propter eum dimittentur. Porro S. Matthæus, cap. VIII, vers. 17, cum narrasset varios morbos et morbidos, ac energumenos a Christo sanatos, subdit: «Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam Prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit, et ægrotationes nostras portavit.» Quæres, quomodo hæc S. Matthæus accommodet morbis corporis, et quomodo eos portaverit Christus?

Primo, Forerius sic exponit: Tulit, id est abstulit; portavit, id est expertavit, ejecit; non autem in se suscepit. Sic enim dicitur: «Ecce Agnus Dei, qui tollit, id est aufert, peccata mundi:» nec enim Christus formaliter peccata mundi in se suaque anima suscepit. Verum Hebræum סבל sabal, proprie significat portare et gestare onus: et certum est Isaiam loqui de doloribus a Christo susceptis: ideo enim vocavit eum «virum dolorum,» et mox «leprosum ac percussum a Deo.»

Secundo, S. Thomas et Lyranus per dolores et languores accipiunt famem, sitim, lassitudinem. Sed quid hæc ad morbos aliorum curandos?

Tertio, Jansenius et Maldonatus putant S. Matthæum loqui in sensu accommodatitio: ipsum enim verba Isaiæ dicta de morbis animæ, accommodare morbis corporis. Verum obstat to ut adimpleretur: aliud enim est adimplere, aliud accommodare. Unde cum dicitur: «Ut adimpleretur quod dictum est,» locus ille accommodatitie explicari non debet, uti recte docet Gabriel Vasquez, I part. disp. 18, cap. V, tomo I.

Dico primo: S. Matthæus non vult dicere Christum morbos aliorum in se suscepisse; nec enim Christus ægrotavit, aut morbum habuit, sed corpus semper sanum et integrum. Probatur primo, quia morbi non decebant corpus divinum et a Spiritu Sancto perfectissime efformatum, fuissentque impedimento ejus laboribus, itineribus, prædicationi, operique legislationis et redemptionis nostræ, ad quod in mundum missus fuit a Patre. Secundo, quia Christus tantum suscepit passiones humanas, toti naturæ hominum communes, non huic vel illi homini proprias, uti sunt febris, calculus aliique morbi. Tertio, quia morbi oriuntur ex imperfecta corporis formatione, puta ex complexione et temperie quatuor humorum incongrua et male temperata, aut ex intemperantia victus, laborum, studiorum, etc., aut denique ex inscientia et imprudentia, qua cibos, aerem aliaque valetudini noxia, vel non scimus, vel non advertimus, vel non cavemus. Atqui nihil horum fuit in Christo; uti nec fuit in Adamo in statu innocentiæ. Denique in Christo, in quo nulla erat concupiscentia, nullum decuit esse morbum; hic enim est illius effectus, pœna et frenum a Deo destinatum. Ita S. Thomas, III part. Quæst. XV, Suarez et alii.

Dico secundo: Probabile est Isaiam hic duplicem habere sensum litteralem. Primus est, de morbis animæ, id est peccatis, eorumque pœnis, quas in se suscepit et in cruce exsolvit Christus: et hoc maxime intendit Isaias, ut patet ex sequenti et ex verbo, portavit. Alter est priori subordinatus de morbis corporis, ut docet Cajetanus in cap. Matth. VIII. Hi enim typi et effectus sunt morborum animæ, quos S. Matthæus ait Christum portasse, non eos in se suscipiendo, sed per compas-

sionem, qua motus fuit ad eos auferendos, et ad morbidos sanitati restituendos: quomodo Apostolus, Galat. cap. VI, 2, ait: «Alter alterius onera portate.» Ita Leo Castrius.

Dico tertio: Verius est per languores et dolores quos Christus tulit, Isaiam intelligere peccata, ut vertunt Septuaginta, et eorum proles, quæ sunt morbi, dolores, omnesque corporis et animæ ærumnæ et pœnæ. Hæc est enim peccati progenies et soboles, quam Christus portavit et abolevit. Christus enim tot cruciatus tamque acerbam mortem pertulit, ut omnes hasce infirmitates et ærumnas, ipsamque mortem, vel hic, vel in resurrectione aboleret. Sicut ergo ipse peccata nostra in cruce portavit et expiavit: sic consequenter et morbos, adeoque inde habuit potestatem eos curandi, quia eos in se luendos suscepit. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius in Matth. VIII, et Origenes in cap. VIII et XV ad Rom.

Hoc est quod ait Hilarius citatus a S. Thoma in Catena, Matth. VIII: «Christus passione corporis sui secundum Prophetarum dicta, infirmitates humanæ naturæ imbecillitatis absorbuit.» Huc alludit S. Petrus, epistola I, cap. II, vers. 24: «Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.» Sequitur enim de more Septuaginta, qui hic vertunt: Iste peccata nostra portat, et pro nobis dolet.

Ubi nota: Languores et dolores vocat nostros, quia peccatorum culpa nobis inerat, eratque nostra; pœna vero erat nostra, id est nobis debita. Reatus ergo, sive obligatio ad pœnam erat pariter nostra, nobisque inhærebat. Eramus enim rei dolorum et tormentorum præsentium et æternorum. Sed hæc omnia in se transtulit Christus.

Hinc censent Sanchez aliique viri docti et pii, nostros morbos et languores (cum sint pœnæ peccati originalis, et sæpe ob peccata actualia cuique a Deo infligantur) aliquid addidisse doloris et cruciatus Christo patienti, ipsumque, ut eos curaret et tolleret, peculiares aliquas pœnas, vel pœnarum augmentum aliquod subiisse et tolerasse. Omnes ergo dolores, quos tolerarunt, vel tolerant electi, transierunt per illam sacram humanitatem, indeque facti sunt nobis dulces et amabiles (uti aiebat quædam sancta virgo gravi morbo afflicta).

«Christus enim, ut pie docteque ait S. Petrus Chrysologus, serm. 150, venit suscipere infirmitates nostras, et suas nobis conferre virtutes; humana quærere, præstare divina; accipere injurias, reddere dignitates; ferre tædia, referre sanitates; quia medicus qui non fert infirmitates, curare nescit; et qui non fuerit cum infirmo infirmatus, infirmo non potest conferre sanitatem.»

Denique Rupertus, Vasquez, Maldonatus, et ex iis Sanchez dicunt hunc Isaiæ locum directe spectare ad peccata, indirecte ad morbos; eo quod Christus morbos corporis curaret, hoc fine, ut per eos gradum faceret ad curationem morborum animæ. Dum enim morbidi videbant se a Christo

tam benefice et miraculose curari, credebant in eum, ab eoque excitati dolebant et compungebantur de peccatis suis, itaque eorum veniam et gratiam ab eo impetrabant, uti contigit S. Magdalenæ. Unde multi docent omnes eos, quos Christus corporaliter sanavit, etiam spiritualiter ab eo sanatos et justificatos esse. Verum hic sensus non explicat quomodo Christus morbos corporis tulerit et portarit. Itaque tertius sensus, qui solide idipsum explicat, capessendus, hicque illi annectendus est.

ET NOS PUTAVIMUS EUM QUASI LEPROSUM. — «Nos,» scilicet Judæi (in eorum enim persona loquitur), non consideravimus Christum nostros languores portare, sed putavimus eum ob sua peccata ita affligi et deformari, ut videretur esse leprosus; verum lepram, non suam, sed nostram ipse portabat. Rursum, «putavimus eum quasi leprosum,» id est immundum, et ob sua scelera a Deo percussum. Lepra enim apud Judæos sæpe erat pœna peccati, eamque infligebat Deus superbis, murmurantibus et rebellibus, ut Mariæ sorori Mosis, Oziæ regi, et aliis, uti ostendi Levit. XIII, in initio.

Nota Christum comparari leproso, ob octo analogias. Primo, quia, sicut leprosus toto corpore lepra maculatus, sui horrorem intuentibus incutit: ita Christus toto corpore flagellis et vulneribus lividus, horrorem simul et commiserationem aspicientibus commovebat; ut merito Pilatus eum Judæis proponens dixerit: «Ecce homo.»

Secundo, leprosus habebat vestes dissutas: ita milites sciderunt vestes, quin et carnem Christi.

Tertio, leprosus habebat caput nudum: ita Christus nudo fuit capite, sed spinea corona coronato.

Quarto, leprosus habebat os veste contectum: de Christo ait Isaias: «Quasi absconditus vultus ejus;» rursum: «Quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.»

Quinto, leprosus se contaminatum et sordidum clamare debebat: Christus totus cruentus quid clamat? nisi: «O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus,» Thren. I, 12.

Sexto, leprosi caro erat vilissima et abjectissima; Christus ait: «Ego sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis.» Similis fuit Christus S. Jobo, qui, sedens in sterquilinio, non fuit agnitus ab amicis, quia non erat ei aspectus, eratque despectus et novissimus virorum.

Septimo, lepra solebant puniri superbi: et Christus nostræ superbiæ quasi lepræ speciem gessit, eamque curavit, sua hac abjectione. Ejus enim livore curata est plaga superbiæ nostræ.

Octavo, leprosi urbe pellebantur; nemo eos aditu, congressu, sermone dignabatur, omnes illos aspernabantur, et quasi pestem fugiebant: ita Christus quasi leprosus extra portam ejectus

et crucifixus est, Hebr. XIII, 12; et Psalm. XXXVII, 12: «Amici, inquit, mei, et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt (hebraice est, e adverso plagae meae; S. Hieronymus vertit, quasi contra lepram meam steterunt): et qui juxta me erant, de longe steterunt.» Primam analogiam maxime spectat hic Isaias: vocat enim eum leprosum, quia percussum a Deo.

ET PERCUSSUS (Theodotion vertit, flagellatum) A DEO ET HUMILIATUM. — Syrus vertit, percussum Dei, id est a Deo; ex Hebraeo verti potest, percussum Deum, et humiliatum, vel afflictum. Hoc enim plane significat מוכח אלוחים ומענה mucke elohim umeunne. Christus ergo fuit percussus Deus, et humiliatus. Quocirca per haec Hebraea verba, plures Judaeos a Judaismo ad Christianismum esse conversos docet Andreas Payva in Defens. Trid. fidei, lib. IV, post initium. Rogati enim quomodo manus dedissent Christo sibi inviso, respondebant se his Isaiae verbis tam claris convinci, nec posse, etiamsi vellent, ea eludere. Idem mihi narravit hic Romae insignis quidam Hebraeus.


Versus 5: 5. BUT HE WAS WOUNDED FOR OUR INIQUITIES, HE WAS BRUISED FOR OUR SINS. — Indeed not Christ's, but our iniquities...

5. IPSE AUTEM VULNERATUS EST PROPTER INIQUITATES NOSTRAS, ATTRITUS EST PROPTER SCELERA NOSTRA. — Nimirum non Christi, sed nostrae iniquitates Christum vulnerarunt et attriverunt, eum lacrymari, suspirare et gemere fecerunt. Tua, o gulose, gula Christum felle et aceto potavit. Tua, o superbe, ambitio Christum inter latrones suspendit. Tua, o comptule, vestium luxus Christum spinea corona coronavit. Tua, o luxuriose, libido Christum clavis transfixit, flagellis concidit, et toto corpore cruentavit. Tua, o maledice, maledicta et blasphemiae, Christi faciem, in quam desiderant Angeli prospicere, sputis onerarunt! Vis ergo, o peccator, videre vivam imaginem animae tuae peccantis? Inspice Christum flagellatum, consputum, coronatum et crucifixum: inspice toto corpore cruentatum et lividum, ut totum corpus non videatur esse nisi una plaga, livor et vulnus: inspice defiguratum quasi leprosum. Haec est forma, haec species animae tuae, quam Christus in se suscepit et expressit. Ora eum, ut suis plagis plagas animae tuae, suis vulneribus tua vulnera curet. Rursum vide et admirare abyssum amoris Christi, qui se pro te in hac informi forma, in hisce poenis et cruciatibus coram Deo substituit, qui propter te haec omnia pati voluit, qui se hostiam pro tuis peccatis Deo obtulit, hostiam, inquam, ita concisam et laniatam; quot in corpore ejus cernis vibices, livores et stigmata, tot notas, tot characteres immensi amoris intueris. «Cernis ut in toto corpore scriptus,» imo sculptus, «amor,» O amor, amor, amor noster, Jesu bone! quantum amasti nos, quanto dolore, imo amore parturivisti nos! Mensura enim doloris est amor, at non mensura amoris est dolor. Longe enim major fuit amor, quam dolor tuus: amoris tui mare absorbuit omnes dolorum rivos. Da, Domine Jesu, ut

dolores tuum, ut amorem tuum non nostrum sentiamus: vulnera cor nostrum dolore tuo, inebria cor nostrum amore tuo, ut cum S. Paulo dicamus: «Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo: qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me;» et cum sponsa: «Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur;» et cum S. Ignatio: «Amor meus crucifixus est;» et cum S. Francisco: «Da, Domine Jesu, ut amore amoris tui moriar, qui amore amoris mei dignatus es mori.» Da, Domine, ut a te nunquam separemur, ut mundo et carni plane moriamur, tibi vivamus, tuis vulneribus immoremur, tuo amori innatemur in tempore et in aeternitate. Et cum sancta illa virgine Itala, quae Christum crucifixum fixe intuens, aestrans et ebria amore exclamabat: «O Deus, o amor, o ebrietas amoris! da mihi tantam vocem, quae audiatur ab Oriente usque ad Occidentem, a coelo ad infernum, ut te amorem omnibus inclamem.» O amor, quam parum cognosceris, quam parum amaris! O animae, amate amorem vestrum, qui vos ita amavit!

DISCIPLINA PACIS NOSTRAE SUPER EUM. — Pro disciplina hebraice est מוסר musar, id est castigatio. Hac enim indigent pueri, qui instar bestiolarum lasciviunt, et sensibus vagantur, ut eos constringant, utque disciplinam a doctore suscipiant et ediscant. Hinc enim correptio, flagellatio, verberatio, quin et ipsum flagellum per metonymiam et metalepsin, vocatur disciplina, quia scilicet disciplinam parit et inducit. Sic Hebraeum מלמד malmad, id est stimulus, a למד lamad, id est didicit, derivatur. Vituli enim et boves, aeque ac pueri, rudesque homines, non discunt subire jugum et disciplinam, nisi stimulis adacti. Hinc Proverb. cap. XXIII, 13, dicitur: «Noli subtrahere a puero disciplinam,» id est castigationem; et cap. XXII, 15: «Virga disciplinae fugabit eam,» scilicet stultitiam pueri. Huc allusit Eccles. cap. XII, 11, cum ait: «Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.» Vide nostrum Gretserum, lib. De Disciplina. Sensus ergo est, q. d. Christus castigatus, flagellis et plagis divexatus et excruciatus est, ut nos reconciliaret Deo, utque pacem cum eo haberemus, ut nimirum «peccatis mortui, justitiae viveremus,» inquit S. Petrus alludens ad hunc locum, epist. I, cap. II, 24. Ita Procopius. Rursum per pacem Hebraei intelligunt omnem prosperitatem omneque bonum: hoc enim suis malis et afflictionibus peperit nobis Christus.

Perperam ergo hinc infert Calvinus, poenitenti, cui Deus per Christum remisit peccata, nullam esse luendam poenam temporariam, eo quod hanc luerit Christus, dicente Isaia: «Disciplina pacis nostrae super eum.» Perperam, inquam. Nam

«disciplina pacis» hic non poenam temporariam, sed culpam et poenam aeternam significat. Haec enim bellum et odium Dei parit, quod amolitus est sua morte Christus, pacem faciens et reconcilians nos Deo.

Tertio, Sanchez Hebraeum שלום scalom, vertens retributionem, sic explicat: Disciplina retributionis nostrae super eum, id est supplicium, quod nos retribuere et rependere debebamus pro peccatis nostris, hoc super eum imposuit Deus, q. d. Quidquid poenarum Deus a nobis pro peccatis exigere debuit aut potuit in omnem aeternitatem, id ab innocenti Filio Pater exegit. Porro imperite et blaspheme hinc colligit Calvinus, Christum sensisse dolores et desperationes inferni, ex eo quod illi peccatis nostris debebantur: suscepit enim illos in se non formaliter, sed satisfactorie, quia pro iis condigne satisfecit ob dignitatem personae suae patientis.

LIVORE EJUS SANATI SUMUS. — Vatablus vertit: Et in livore ejus nobis medicatum est. Hoc est pretiosum pharmacum, quod non ex herbarum succis, non ex adipe bestiarum, non ex alieno corpore et sanguine, sed ex proprio confecit Christus. Hoc pharmacum in SS. Sacramentis a se institutis recondidit; inde enim Sacramenta habent vim justificandi, sanandique animae morbos, scilicet, ex livore, sanguine et vulneribus Christi.


Versus 6: 6. ALL WE LIKE SHEEP HAVE GONE ASTRAY — like sheep having no shepherd and not following one, but following their own...

6. OMNES NOS QUASI OVES ERRAVIMUS, — quasi oves non habentes nec sequentes pastorem, sed suam gulam et concupiscentiam. «Erravimus,» per voluptatum labyrinthos, expositi luporum rabiei, qui nos laniarent, et nos in cavernam gehennae transportarent. Huc allusit Christus, dum se comparat pastori qui ovem errantem requisivit, et humeris impositam in caulam reduxit, Luc. cap. XV, 4; et S. Petrus, epist. I, cap. II, 25, cum ait: «Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.»

ET POSUIT DOMINUS IN EO INIQUITATEM OMNIUM NOSTRUM. — Pro posuit Vatablus vertit, conjecit; Forerius, incurrere vel irruere fecit. Hebraica enim פגע hifgia, significat primo, occurrere, incidere: secundo, irruere in aliquem, eumque occidere, uti Gedeon irruit in principes Madian, Judic. VIII, 21: «Utroque autem modo, inquit Forerius, peccata nostra in Christum incurrerunt; irruerunt enim, ut eum perderent; inciderunt, ut ab eo perderentur. Hic mecum, Christiane lector, considera peccata tua ac mea partem illius exercitus fuisse, qui in Christum irruit,» eumque trucidavit.

Septuaginta vertunt: Dominus tradidit eum iniquitatibus nostris, ut scilicet illae a nobis in Christum translatae, in ipsum quasi recumberent, ipsumque quasi reum judici puniendum et cruciandum offerrent. Christo innocentissimo et summo iniquitatis hosti, maxima fuit crux tradi iniquitati, longeque major, quam tradi Caiphae, Pilato, flagellis, clavis et cruci.


Versus 7: 7. HE WAS OFFERED BECAUSE HE HIMSELF WILLED IT. — In Hebrew it is, He approached, namely as a victim for sin to be...

7. OBLATUS EST QUIA IPSE VOLUIT. — Hebraice est, accessit, scilicet quasi hostia pro peccato ad mactationem in altari crucis, id est oblatus est (ut recte vertit Noster), quia ipse respondit, scilicet Deo vocanti, illud quod inquit Psaltes, et ex eo Paulus, Hebr. X, 5: «Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi, etc. Tunc dixi: Ecce venio,» en adsum hostia tibi grata, quam poscis. Quocirca Symmachus hic vertit, admotus est et paruit. Unde liquet tam Symmachum, quam nostrum Interpretem, pro נגש niggas, id est accessit, legisse in Pual, נגש nuggas, id est accedere factus est, adductus, admotus, oblatus est.

Jam pro nuggas per schin, legunt נגש niggas per sin, quod significat exactus, arctatus, afflictus fuit, quasi fidejussor aut debitor: Christus enim pro debito nostro fidejussit; unde debitum nostrum ab eo exegit Pater. Ita Cyrillus et Sanchez. Forerius vertit, adactus, vel potius abactus fuit instar ovis, et ipse ope destitutus est; Vatablus, mulctatus est et afflictus; Pagninus, oppressus est et afflictus.

Quia ipse voluit, — non coactus armis et vi Judaeorum eum capientium, non invitus et reluctans; sed sponte acceptans voluntatem et jussum Patris, eique se liberaliter offerens. Hoc est quod ait Paulus, Galat. II, 20: «Dilexit me, et tradidit semetipsum pro me,» et Christus ipse, Joan. cap. X, 18: «Nemo tollit eam (animam meam) a me; sed ego pono eam a meipso.» Hinc patet Christi mortem vere et proprie Christi fuisse sacrificium: secus est de morte Martyrum. Christus enim proprie se in cruce immolavit Patri pro redemptione hominum, ut iis reconciliaret Deum, qui est finis proximus sacrificii. Quocirca et ritu mystico oblatus est. Non enim casu, sed electione ipsius et Patris factum est, ut in die festo Paschae, et in altari crucis, et manibus extensis, et extra portam Hierosolymae pateretur. Unde Christus, Joan. cap. XVII, 19, ait: «Pro eis ego sanctifico,» id est sacrifico, «meipsum.» Ita S. Leo, epist. 83, S. Augustinus, libro I Contra advers. Legis et Proph. cap. XVIII. Vide Bellarminum, lib. I De Missa, cap. III.

Pie et vere S. Bernardus, serm. 3 De Purificat. B. Mariae: «Oblatus est, inquit, non quia meruit, non quia Judaeus praevaluit; sed quia ipse voluit. Voluntarie sacrificabo tibi, Domine, quia voluntarie oblatus es pro mea salute, non pro tua necessitate. Sed quid, fratres, nos offerimus, aut quid retribuimus illi, pro omnibus quae retribuit nobis? Ille pro nobis obtulit hostiam pretiosiorem quam habuit, nimirum, qua pretiosior esse non potuit. Et nos ergo faciamus quod possumus, optimum quod habemus offerentes illi, quod sumus utique nosmetipsi. Ille seipsum obtulit: tu quis es, qui teipsum offerre cunctaris? Quis mihi tribuat, ut oblationem meam dignetur majestas tanta suscipere? Duo minuta habeo, Domine, corpus et animam dico: utinam hac tibi perfecte possim in sacrificium laudis offerre! Bonum enim mihi longeque gloriosius atque utilius est, ut tibi magis offerer, quam deserar mihi ipsi. Nam ad meipsum anima mea conturbatur; in te vero exsultabit spiritus meus, si tibi veraciter offeratur.»

SICUT OVIS AD OCCISIONEM DUCETUR, ET QUASI AGNUS CORAM TONDENTE SE OBMUTESCET. — In acri illa tonsione, qua non lana et vestis, sed pellis, caro, sanguis et vita, flagellis, clavis et plagis illi detondebuntur et abradentur, non gemet, non queretur, non obstrepet, non resistet, sed mitissima patientia tacitus omnia sustinebit. Symbolice S. Ambrosius, epist. 25, post medium: «Bene, inquit, coram tondente, qui superflua, non propria, in illa deposuit cruce; qui corpus exuit, non divinitatem amisit.» Huc allusit S. Joannes Baptista, Joan. I, 36: «Ecce Agnus Dei,» scilicet ab Isaia hic praedictus, et in agno paschali figuratus. Ita Theophylactus ibi. Ubi nota: Symbolice, Agni nomen, puta Jesus, graece per anagramma idem est quod ovis, ut patet ex hoc ejus anagrammatismo: Ἰησοῦ: Jesus, σὺ ἡ οἶς, id est tu es ovis. Ita Guillelmus Blancus Albiensis, lib. De Anagrammatismis. Utrobique enim eaedem prorsus sunt litterae, sed ordine commutato.

Magis miranda fuit in passione agnina, imo divina Christi mansuetudo, patientia et silentium, quam ipsa ejus passio et crux; praesertim conjuncta cum tam heroica constantia, libertate et fortitudine, «qui, ut ait S. Petrus, epist. I, cap. II, 23, cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste.» Nimirum hic perfectum virtutis dedit speculum. Hic ovis nostra sibi similes parturivit: ab ea enim suam fortitudinem, aeque ac patientiam hauserunt et suxerunt omnes patientes, omnes constantes, omnes mites, omnes Martyres. Quocirca S. Franciscus videns, vel nominari audiens agnum, tenero affectu commovebatur, solvebatur in lacrymas, agnos, qui ducebantur ad lanienam, redimebat: intuebatur enim in iis hunc agnum Dei, a quo ipse suam agninam simplicitatem, innocentiam et lenitatem hausisse se profitebatur. Redemptio ergo agni nostri, primo, clementissima est; secundo, universalis; tertio, aeterna. Clementissima est, quia agni, non leonis; est universalis, quia mundi; est aeterna, quia totius temporis: omnes populos, omnes urbes, omnes homines, omnium aetatum, cujuscumque sexus et conditionis sint, complectitur. Olim tempore Noe, Deus abstulit orbis peccata ut leo (diluvio enim omnes obruit): at per Christum ea abstulit ut agnus. Aquarum diluvium homines necavit, non peccata: sanguinis agni diluvium, peccatis interitum, hominibus vitam attulit.

Ubi notanda est mitissimi agni mira, et plus quam leonina fortitudo ac victoria. Agnus enim hic domuit orbem non ferro, sed ligno; non gladio, sed cruce; non feriendo, sed patiendo; non trucidando, sed moriendo. Hic ergo agnus est et leo de tribu Juda; primo, quia prostravit peccatum, diabolum, infernum, mundum et carnem; secundo, quia tum in hac vita, tum maxime in judicio, sanctis et electis comis erit et suavis ut agnus, reprobis vero terribilis ut leo; ut ipsi perculsi dicant montibus et petris: «Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni,» Apocal. VI, 16; tertio, quia agnus hic leones et lupos transmutat, facitque agnos. Unde S. Augustinus, serm. 1 De Conversione S. Pauli: «Occisus, inquit, agnus (Christus) a lupis, et facit (Paulum) agnum de lupis.» Idem, tract. 7 in S. Joannem: «Venit, inquit, agnus. Qualis agnus est? quem lupi timent. Qualis agnus est? qui leonem occisus occidit. Dictus est enim diabolus, leo circumiens et rugiens, quaerens quem devoret: sanguine agni victus est leo. Ecce spectacula Christianorum.» Et in Psalm. CXXXI: «Rex, ait, noster mansuetudine vicit diabolum. Saeviebat ille, iste sufferebat. Victus est qui saeviebat, vicit qui sufferebat. In ista mansuetudine Ecclesia vincit inimicos.» Vicit agnus mansuetudine, vicere Martyres mansuetudine, vicerunt et vincunt Christiani mansuetudine. Amat enim agnus noster agnellos, amat agnas, amat agnetes, amat innocentes, amat virgines, amat Martyres, mites et patientes. «Ecce, inquit suis charissimis, ego mitto vos sicut agnos inter lupos,» Luc. X, 3.

Accipe agnos, et agni asseclas, imo proles, in tolerandis contumeliis et injuriis. S. Spiridion Episcopus Trimithuntis in Cypro, vocatus a Constantio Imperatore venit vili habitu, virgam manu tenens, vas fictile gestans ex collo. Ergo in regia quidam ei, quasi vili homini, colaphum impegit. Tulit id non modo patienter vir sanctus, sed et alteram maxillam prompto patiendi animo percussori exhibuit. Quae res insolentem illum ita confudit, ut repente ei supplex fieret, et veniam peteret; quam libens concessit, et hominem paterne instruxit, ut ab inferenda injuria se contineret. Honorifice ergo ad Imperatorem deductus est. Ita habet ejus Vita.

«S. Stephanus Abbas,» inquit S. Gregorius, homil. 35 in Evang., «tantae erat patientiae, ut eum sibi amicum crederet, qui sibi molestum aliquid irrogasset. Reddebat contumeliis gratias. Si quod in ipsa sua inopia damnum fuisset illatum, hoc maximum lucrum putabat. Omnes suos adversarios nihil aliud quam adjutores aestimabat.»

Idem S. Gregorius, libro I Dialog. capite 3, celebrat patientiam Libertini, qui ab Abbate injuste scabello contusus, ut vultum gereret lumentem et lividum, sua patientia Abbatem cholericum ad magnam mansuetudinem traduxit.

S. Joannes Chrysostomus, hom. 20, ad Populum, celebrat factum et dictum Constantini Imperatoris qui imagine sua lapidata, multis eum instigantibus ut vindictam sumeret de contumelia, ac dicentibus, quod omnem ipsius faciem in imagine convulnerassent, manu faciem palpans, et leniter ridens, dixit: «Ego vero nusquam vulnus in fronte factum video; sed sanum quidem caput, sana vero et facies tota.»

Cassianus, Collat. XIX, cap. 1, celebrat patientiam cujusdam juvenis monachi, qui publice ab Abbate palma graviter percussus, nullum murmuris aut doloris dedit signum, imo oris modestiam, tranquillitatem et colorem nullatenus mutavit.

Caupo quidam injuria affecerat juvenem, cognatum S. Joannis Eleemosynarii: juvenis querulus rem detulit ad S. Joannem, qui ut eum mitigaret: «Itane, inquit, ausus fuit te vel verbo violare? Faciam in eo rem, quam tota Alexandria mirabitur.» Moxque vocato ad se vectigalium magistro, jubet ut cauponem illum ab omni vectigali eximat. Hoc tota Alexandria mirata est. Et caupo deinceps Episcopum et juvenem officiose coluit. Ita Leontius in Vita S. Joannis Eleemosynarii.

S. Martinus ignotus a militibus flagris ac fustibus exceptus, mutus et mire patiens, terga praebebat caedentibus. Illi magis furentes quasi verbera contemneret, virum Dei ita cruentaverunt, et toto corpore laniarunt, ut exanimis in terram procumberet. Cumque abire vellent, jumenta nullis flagris loco movere potuerunt. Redeuntes ergo ad cor, et intelligentes fuisse S. Martinum quem percusserant, ad eum revertuntur, supplicesque veniam petunt: quam ille clementer indulsit, fecitque ut jumenta loco moverentur. Ita Sulpitius in Vita ejus, lib. I, cap. IV.

Sophronius, in Prato spirit. cap. CCXVIII, narrat duos Religiosos a rustico contumelia appetitos dixisse: «Indulge nobis, quia peccavimus:» qua humilitate motus rusticus eos secutus, monachus effectus est.

S. Lidwina, magnae sanctitatis in Hollandia virgo, injuriis, sputis, maledictis appetita, benedictiones et beneficia regerebat, dicens: «Illis ego debere me fateor, qui viam mandatorum Dei, quorum plenitudo dilectio est, me currere compellunt.» Eadem Sancta vidit in mentis excessu coronam pretiosissimam, necdum tamen in orbem plane absolutam. Rediens ad se, petiit pati pro Christo, ut coronam absolveret. Mox in Ducis Philippi apud Hollandos inauguratione, milites ejus Sanctam adierunt, vexaruntque mire, quin et virgineum ejus corpus ac morbidum indignis modis sine pudore contrectarunt, vulnera vulneribus cumularunt, et addiderunt convicia, vocantes eam bestiam, prostibulum, voracem, etc. Angelus deinde ad eam venit instar solis splendidus, aitque ad eam: «Salve, charissima soror. Ecce nunc absoluta est corona, quam nuper imperfectam vidisti. Propter inverecundos tactus virorum illorum, noveris te positam fuisse in vestigiis Salvatoris. Ludibria et vulnera corpori tuo imposita, fuere gemmae, quas in illa corona et adesse vidisti et deesse.» Ita habet ejus Vita.

S. Dominicus cum Albigensibus, non tam disputatione, quam vitae sanctitate et injuriarum ab eis illatarum miti tolerantia, certandum censuit, eaque multos eorum convertit.

S. Elisabeth, mortuo Thuringiae principe marito suo, ab ejus propinquis domo ejecta cum liberis, inops, vaga, aerumnis obruta, et ab iis, in quos beneficia contulerat, contempta; ita omnia forti animo laetoque sustinuit, ut, cum a patre rege in Pannoniam accerseretur, redire nollet, ne patientiam et humilitatem, quam in miseriis invenerat, inter regales delicias amitteret, virtutem hanc thesauris omnibus habens pretiosiorem.

Vis agnos in martyrio et Christi Martyris asseclas? Anno Domini 44, cum S. Jacobus frater S. Joannis a quodam protractus esset in judicium coram Herode, libere testimonium Christo perhibuit; quod cernens ille qui eum protraxerat, se Christianum esse professus est. Igitur ambobus una ad supplicium ductis, hic a S. Jacobo veniam postulavit. Cui Jacobus: «Pax tibi;» illumque osculatus est, et sic uterque securi percussus, quasi agnus martyrio consummatus est. Ita Eusebius, lib. II Histor. cap. VIII, et ex eo Baronius.

S. Ignatius Trajani persecutione ad bestias damnatus, cum Romam vinctus mitteretur, et jam Smyrnam pervenisset, ad Romanos, qui fidem receperant, scribens, ait: «De Syria usque Romam pugno cum bestiis in mari et in terra, nocte dieque ligatus cum decem leopardis, hoc est militibus, qui me custodiunt, quibus cum benefeceris, pejores fiunt: iniquitas autem eorum mea doctrina est, sed non idcirco justificatus sum. Utinam fruar bestiis, quae mihi sunt paratae, quas et oro mihi veloces esse ad interitum, et ad supplicia, et allici ad comedendum me, ne, sicut aliorum, non audeant corpus meum attingere! Quod si venire noluerint, ego vim faciam, ego me ingeram, ut devorer.» Causam subdit: «Ignoscite mihi, filioli; quid mihi prosit, ego scio. Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de iis, quae videntur, desiderans, ut Jesum Christum inveniam. Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum divisio, et totius corporis dissectio, et omnia tormenta diaboli in me veniant; tantum Christo fruar.» Cumque jam ductus esset in amphitheatrum, et rugientes audiret leones, ait: «Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar.» Profecto, non fuisset illi tam fervens

pro Christo patiendi affectus, si quidquam dulcius esse potuisset, quam frui Christo patiente sueque ac resurgente.

S. Edmundus, Angliae rex et Martyr, captus a Duce Northmanniae, ligatus, flagellatus, illusus, telis et sagittis confixus, ita ut in corpore novo vulneri non esset locus, tandem capite truncatus pro Christi fide: haec omnia fortiter aeque ac leniter sustinuit, laureamque martyrii obtinuit anno Domini 870. Ita Baronius.

Joannes Fischerus Episcopus Roffensis, ab Henrico VIII capite damnatus ob fidei constantiam, ductus ad martyrii locum, hymnum Te Deum laudamus, totum sublatis in coelum oculis cantavit: itaque cervices securi submittens, Martyr in coelum evolavit, anno Domini 1534.

Idem Henricus, anno Domini 1537, cum Guardianum Franciscanorum Cantuariensium eadem de causa cum Fratribus plecti jussisset, ni Pontificem abjurarent; omnes fortiter recusarunt, dicentes se potius quamlibet mortem subituros; quam id facturos. Itaque Guardianus in scalis saepius repetens illud Psaltis, Psalm. LIII, vers. 8: «Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est,» e scalis dejectus, moxque semivivus in quatuor partes dissectus, gloriosum agonem obiit. Reliqui eadem alacritate ducem suum secuti sunt. Ita habet Histor. Angliae.

Thomas Bozius, lib. XI De Signis Eccles. cap. 1, num. 6, narrat constantiam 32 Martyrum, qui Engelismae, anno Domini 1852, ab haereticis capti inhumaniter miris tormentis excarnificati sunt, ac subdit: Sub eadem tempora Delphis Bataviae urbe Cornelius Musius captus est, et jussu Guillelmi principis Auriaci, sic varie est excruciatus. Altissimae scalae manibus vinctis est appensus, ad pedes intolerabile pondus alligatum, ut compages omnes laxarentur: inde ardentibus taedis ambustae axillae: mox resupinus constringitur, aqua fervens ori infunditur, eaque totus venter oppletur, qui sic fustibus deinde tunditur, ut ex omnibus corporis foraminibus illa tota efflueret: postea capite deorsum verso, ex duobus pedum majoribus digitis appenditur: inde truncatis manuum pedumque digitis per nivem sanguine proprio cruentatam, in urbem Lugdunum Batavorum raptatur, atque ita demum post tot supplicia laqueo suspenditur. Quae omnia Martyr silens miti et placido, aeque ac generoso animo toleravit. Supersunt adhuc multi, qui haec ejus tormenta oculis spectarunt, in Hollandia, sanctumque virum miris laudibus celebrant.


Versus 8: 8. FROM ANGUISH AND FROM JUDGMENT HE WAS TAKEN AWAY. — So also Symmachus translates. First, Forerius says that the...

8. DE ANGUSTIA ET DE JUDICIO SUBLATUS EST. — Ita et Symmachus vertit. Primo, Forerius Hebraice עצר otser, id est angustia, inquit, coarctatio, compressio, fuit ipsa turba populi se comprimentis: judicium vero, fuit ipse judicum consessus, sive ipsi judices, q. d. Christus ab omnibus ordinibus, puta et a turba et a judicibus fuit damnatus et occisus. Ipsi enim judices, puta Pontifices, dixerunt: «Reus est mortis,» ipsique suaserunt turbae, ut coram Pilato clamarent: «Crucifige eum.» Pro sublatus est Forerius vertit, pertractus est, scilicet ad supplicium. Secundo, Sanchez, sublatum est, inquit, id est exaltatum in crucem, judicium Christi, ut vertunt Septuaginta, id est Christus judicatus: saepe enim ponuntur abstracta pro concretis. Tertio et genuine, est hendyadis: «De angustia et de judicio,» id est de angustia judicii, vel de judicio angusto. q. d. Christus de judicio Pilati et Pontificum pleno angustiae, oppressionis et humilitatis, ablatus est ad supplicium crucis. Ita ex Origene Leo Castrius. Septuaginta quos sequitur S. Lucas, Actor. VIII, 22, vertunt: «In humilitate judicium ejus sublatum est.» Videntur legisse משפט mispat, id est judicium, non ממשפט mimmispat, id est de judicio. Aut potius, quia auferri aliquem de judicio, idem est quod auferri et everti ejus judicium. Sensus est, ait S. Hieronymus, Christus judex omnium, judicii sui non reperit veritatem: nam «in humilitate,» id est propter Christi humilitatem, abjectionem et silentium, quo quasi agnus obmutuit, superbi Pontifices et Pilatus tumultuarie et iniquissime innocentem condemnaverunt. Sic ergo judicium ejus sublatum est, quia non est peracta juridice Christi causae cognitio, sine causae cognitione damnatus est et protractus ad crucem. Ita S. Hieronymus, Procopius, Tertullianus, lib. Contra Judaeos; Chrysostomus, orat. 3 Contra Judaeos. Unde Vatablus vertit, absque dilatione et citra judicium raptus est, scilicet ad crucem. Aliter τὸ sublatus est, accipiunt iterum S. Hieronymus et Rupertus, q. d. Christus ab angustiis iniqui judicii, passionis et crucis sublatus est, et victor ascendit ad Patrem.

GENERATIONEM EJUS QUIS ENARRABIT? — Primo, Forerius et Vatablus per generationem accipiunt saeculum, puta homines et Judaeos saeculi istius. דור dor enim Hebraeis aetatem seu saeculum significat; itaque vocatur a successione et volubilitate, quod aetas aetati, et saeculum saeculo succedat, ut circulum videantur conficere. Dicitur autem tam de tempore, quam de hominibus illius temporis, et omnibus rebus quae illo spatio fiunt et eveniunt, q. d. Quis explicet pravitatem Judaeorum, Pilati, et militum illius saeculi, qui Christum ita illudent, flagellabunt, crucifigent? Hic sensus satis congruit praecedentibus; explicat enim judicium, de quo dixit: «De angustia et de judicio sublatus est.» Rursum Latinum generatio, aeque ac Graecum γενεά et Hebraeum dor, saepe metonymice significat homines illius aetatis aut saeculi.

Secundo, Lyranus, Carthusianus et alii, per generationem accipiunt proles et progeniem Christi, puta Christianos qui per omnia saecula propagantur. Hebraice enim dor proprie est series, vel temporis, vel hominum et posterorum, puta certa successio, seu revolutio tum temporum, tum hominum successive nascentium, seque et posteritatem ordine certo propagantium. Unde dor vocatur sphaera, sive globus et pila a revolutione. Et a dor aliqui deducunt verbum duro: est enim dor duratio successiva. Huic expositioni favet id quod sequitur: «Quia abscissus est de terra viventium;» et inferius: «Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum,» q. d. Judaei conati sunt succidere Christum, ejusque nomen et stirpem, at frustra: Deus enim illi dabit generationem et progeniem numerosam per omnia saecula, videbitque ipse semen suum longaevum, imo aeternum. Rursum Christus habuit dor, aetatem vitamque brevem, et in ipso aetatis flore sublatus est: at moriens reliquit illustrem sobolem, quae ipsius nomen et stirpem per totum orbem, perque omnia saecula propagabit. A Christo enim coepit nova aetas, novum et aureum saeculum. Unde ipse ab Isaia, cap. IX, vocatur «Pater futuri saeculi.»

Tertio, communiter Patres accipiunt hunc locum de generatione Christi, vel humana, ut S. Athanasius, lib. De Incarnat. Verbi; Justinus, Quaest. LXVII ad Orthodoxos; Tertullianus, Contra Judaeos, cap. XIII; vel divina, ut S. Basilius, lib. I Contra Eunomium; Justinus, Contra Tryphonem; Chrysostomus, lib. I De Incomprehensibili Dei natura, et alii plures; vel de utraque, ut S. Augustinus, hom. 36 inter 50, Hieronymus, Procopius, Cyrillus et alii. Licet enim Hebraeum dor proprie non significet generationem, id est actum generandi, aut nativitatem; significat tamen aetatem alicujus, et seriem generationis, qua quis ex patre aut matre suo tempore nascitur, eisque succedit. Propheta ergo contemplans probra et dolores Christi, simulque contemplans ejus personam et dignitatem, rapitur, et admirabundus exclamat: «Generationem ejus quis enarrabit?» Quomodo cruciatis eum, o Judaei? quomodo tam dira patietur Christus, cujus aetas ac series ortus et vitae est ineffabilis? Si enim eum ut Deum spectes, ejus aetas est aeternitas: ab aeterno enim genuit et produxit eum Pater: Patri ergo est coaeternus. Sin spectes eum ut hominem, aetas ejus, qua propagatus fuit, quaque ex matre in mundum prodiit, fuit nova et admirabilis: natus enim et conceptus est in fine saeculorum ex Virgine, inoperante Spiritu Sancto. Rursum, natus univit Verbo hypostatice humanam naturam: quae unio est insolubilis et aeterna. «Quod enim Deus conjunxit, homo non separet.» Quomodo ergo «de angustia et de judicio sublatus est?» Quomodo «abscissus est de terra viventium?» Hic sensus uti communis Patrum, ita sublimior et divinior est. Quocirca Tertullianus, lib. Contra Judaeos, cap. XIII, et alibi legit, nativitatem ejus quis enarrabit?

Denique Rupertus per generationem accipit saeculum futurum, quo Christus resurgens vivit vivetque gloriosus in coelo per omnem aeternitatem. Hic sensus potius anagogicus est, quam litteralis.

QUIA ABSCISSUS EST (instar arboris succisae, imo eradicatae, cui eum comparavit, vers. 2) DE TERRA VIVENTIUM. — Τὸ quia, si primum et magis secundum sensum jam datum spectes, est causale, q. d. Ideo Christus dabit generationem, id est sobolem numerosam et inexplicabilem, quia abscissus est de terra. Sicut enim granum mortuum fructificat, et se multiplicat, et sicut arbor succisa in plures surculos repullulat: ita Christus moriens plures Christianos ex se proseminavit. Sin tertium sensum Patrum sequaris, τὸ quia non est causale, sed exegeticum et emphaticum, significans qui tamen, q. d. Christi generatio divina et humana est aeterna et ineffabilis, qui tamen succisus est: licet Christus sit aeternus, tamen abscissus est de vita et terra.

«Sublata est, inquit S. Hieronymus, vita Christi de terra, ut nequaquam in terra, sed in coelo viveret.» Sic et S. Augustinus, Origenes, et ex iis Leo Castrius, τὸ abscissus est, referunt ad resurrectionem et ascensionem Christi in coelum. Hoc anagogicum potius est quam litterale, ut dixi.

PROPTER SCELUS POPULI MEI PERCUSSI (indicis percutiendum objeci) EUM. — Sunt verba Patris de Christo Filio. Septuaginta vertunt: Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Iniquitates ergo nostrae fuerunt lictores et carnifices Christi. Nota: Septuaginta legerunt נגע למות nugga lamut, id est percussus (vel נגד nuggad, id est ductus) est ad mortem. Noster melius legit, נגע למו nega lamo, id est percussio est ei, hoc est percussi eum. Pro eum hebraice est למו lamo, id est eos: quod Judaei sic intelligunt, q. d. Propter scelera Christianorum percussi Judaeos. Putant enim Judaei se exsilium omniaque huc tam dura et diuturna pati, ob peccata Christianorum, praesertim ob eorum odia quibus Judaeos subigunt et affligunt. Unde ipsi totum hoc caput de afflictionibus, non Christi, sed Judaeorum interpretantur. Judaeis favet Calvinus. De quo vide nostrum Lessium in Antichristo. Merito ergo Hunnius scripsit librum hoc titulo: Calvinus judaizans. Verum omnia praecedentia sunt singularia, non pluralia, certamque personam, scilicet Christum, significant, non Judaeos. Vide Galatinum, lib. VIII, cap. XV.

Respondeo ergo lamo poni pro לו lo, id est eum: sic enim accipitur cap. XLIV, 15, Psalm. XXVIII, 8, et alibi. Ita et hic accipi debere patet, tum ex Septuaginta, Chaldaeo, Vatablo et aliis, qui aeque ut Noster vertunt, eum. Unde aliqui suspicantur Judaeos hunc locum corrupisse, ut pro lo, scripserint למו lamo. Verum etiamsi lamo vertamus, eos (non ei), ut vertunt S. Hieronymus, in Comment., Symmachus, Theodotion et Forerius, nil hic est pro Judaeis, sed contra potius. Nam sensus est, ut recte Forerius et S. Hieronymus: Propter scelus populi mei, id est Judaeorum, quo ausi sunt manus injicere in Messiam, quem eis redemptorem misi, percussi eos, vel, ut hebraice est, plaga est eis: omnes enim plagae Judaeorum manant ex eo, quod ipsi Christum suum et nostrum occiderunt.

sensus congruit ei, quod praecessit: Propter scelus populi mei plaga erit eis, uti dixi esse in Hebraeo.

Secundo, Deus Pater impios volentes credere et obedire Christo, dabit et subjiciet Christo, ut in eis occidat impietatem, et suscitet justitiam ac pietatem, itaque occidet impios, transformando eos in pios. Haec enim est summa, nobilissima et divina Christi vindicta, hocque Christus morte et sepultura sua meruit: illius enim scopus et fructus omnis fuit, ut auferatur peccatum. Rursum, divites ab opum et honorum fastu avocabit, facietque humiles et obsequentes Christo, idque pro morte sua, vel ejus, hoc est, ob meritum mortis ejus. Ita S. Hieronymus, Haymo, Dionysius, Adamus, Forerius et alii. Hunc sensum indicant Hebraea; habent enim: Dabit impios sepulcrum ejus, q. d. Faciet Deus Pater, ut impius et impietas cum Christo sepeliantur, omnisque improbitas in barathrum et infernum retrudatur, ut deinceps hic in terra regnet ipse, ejusque justitia et sanctitas, ut scilicet nos, omnesque Gentes peccatis et veteri vitae mortui in novam, sanctam et Christianam vitam resurgamus. Hoc est, quod ait Paulus, Rom. VI, 4: «Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.» Vide ibi dicta.

ET DIVITEM PRO MORTE SUA. — Divitem, id est divites. Ita Septuaginta, et ex eis Cyrillus, Procopius, Chrysostomus, Augustinus, Tertullianus et alii. Porro S. Hieronymus per impios accipit Gentes infideles, ideoque impias: per divites, scilicet in fide et lege, Judaeos, q. d. Deus utrumque populum Judaeorum et Gentium Christo dabit, quasi unam ejus Ecclesiam, idque pro merito mortis suae. Verum simpliciter quivis hic possunt accipi impii, aeque ac divites, puta tam ex Gentibus quam ex Judaeis.

Sed cur Hebraea et Noster habent divitem, non divites? Respondeo, quia inter divites notat unum singularem, scilicet Josephum ab Arimathia, qui Christum in morte conditum aromatibus honorifice in suo sepulcro sepelivit. «Dives enim ille ab Arimathia Joseph sepelivit pauperem Christum, in quo divitias requirebat,» ait S. Augustinus, homil. 36 inter 50. Josephum hic notari docent cum S. Augustino Vatablus, Forerius et alii passim. Unde Pagninus vertit: Dedit cum impiis sepulturam ejus, et cum divite inter mortuos suos; alii: Posuit apud impios sepulcrum ejus, et cum divite in morte sua, q. d. Dives Joseph Christum in morte sua inter suos mortuos, id est in suo monumento, sepelivit. Hinc et Arabicus vertit: Particeps factus est dives in sepelitione ejus, vel in linteamine sepulturae ejus: linteo enim solent involvi corpora sepelienda.

Forerius vero pro במותיו bemotav, id est pro morte sua, legens במתו bamato, id est excelsum ejus,


Versus 9: 9. AND HE SHALL GIVE THE WICKED FOR HIS BURIAL, AND THE RICH FOR HIS DEATH. — First, Procopius and St. Augustine,...

9. ET DABIT IMPIOS PRO SEPULTURA, ET DIVITEM PRO MORTE SUA. — Primo, Procopius et S. Augustinus, homil. 86 inter 50, tom. X, sic explicant, q. d. Impios, scilicet milites, dabit Pilatus ad sepulturam Christi, scilicet, pro custodia sepulcri ejus. Rursum Caiphas dabit divites, scilicet Judaeos, qui suis pecuniis corrumpant milites hosce custodes, «pro morte sua,» ne scilicet fateantur eum a morte surrexisse, sed mortuum furto a discipulis esse sublatum mentiantur. Haec enim omnia spectant passionem Christi, narrantque ea quae Christus passus est, tam post mortem quam ante.

Secundo, Vatablus, Forerius et Pagninus ex Hebraeo sic vertunt: Dedit cum impiis sepulcrum ejus, et cum divite in mortibus ejus, sicque explicant, q. d. Morietur Christus in monte Calvaria, ubi de impiis tantum solet sumi supplicium; at mortuus deferetur a divite Joseph in sepulcrum ejus, in quod recondetur. Verum, sic potius dicendum fuisset: Dedit cum impiis mortem ejus, et cum divite sepulcrum ejus: jam autem e converso sepulcrum jungit eum impiis, mortem cum divite.

Tertio, perperam vertit Marloratus: Et exposuit impiis sepulcrum ejus, et diviti mortem ejus, sicque exponit, q. d. Christum inter sceleratas et sanguinarias Judaeorum manus obrutus fuit, et quasi sepultus. Hae enim manus Christum obruentes metaphorice vocantur sepulcrum. Ita ipse, ut gloriam sepulturae Christi et Christianorum elidat. Sed frustra: patet enim de sepulcro et sepultura proprie dicta hic agi, itaque exponunt Patres et Interpretes Orthodoxi omnes.

Pro genuino sensu, nota hic esse rhythmum Hebraeum, in quo posterius hemistichium idem aut pene idem dicit quod prius: ergo, «dabit impios pro sepultura,» idem est quod, «dabit divitem pro morte sua.» Divitem enim idem est quod divites, ut vertunt Septuaginta. Jam dabit, vel ipse Christus patiens, vel potius Deus Pater. Hic enim sicut percussit eum, id est percuti a Judaeis permisit: sic pariter dabit et condignam hanc suae patientiae mercedem, puta vindictam de suis hostibus Judaeis aliisque impiis, q. d. Deus Pater dabit hoc praemium Christo, ut regnum hostile peccati, impietatis et impiorum evertat, occidat ac secum sepeliat, eo quod ipse ab eis injuste occisus et sepultus sit. Dabit autem dissimiliter, ideoque dupliciter. Nam primo, impios manentes impios et rebelles, eo quod nolint credere et obedire Christo, dabit pro sepultura, etc., quia faciet Deus Pater ut impii et divites, quales fuerunt Judaei qui Christum occiderunt, hujus necis et mortis dent meritas poenas, tum in excidio per Titum, tum in gehenna. Ita Eusebius, lib. III Demonstr. cap. II, S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Chrysostomus, Euthymius, et ex eis Leo Castrius. Hic

copius et Leo Castrius. Videntur Septuaginta pro דכאו dackeo legisse נכאר nackeo.

SI POSUERIT PRO PECCATO ANIMAM SUAM, — id est seipsum, vel vitam suam. Hebraice est, si posuerit אשם ascam, id est peccatum, animam suam. Peccatum, id est hostiam pro peccato, piaculum. Hostia enim, quae pro peccato peccatoris efferebatur, suscipiebat in se ejus peccatum, fiebatque quasi peccatum: uti patet de hirco emissario qui efferebatur in die expiationis, Levit. XVI, 21.

Hunc hebraismum imitatus est Apostolus, cum ait: «Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum (id est peccati piaculum) fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso,» II Cor. V, 21.

VIDEBIT SEMEN LONGEVUM, — hoc est filios spirituales, puta Christianos plurimos per totum orbem: idque «longaevum,» quia durabunt usque ad finem mundi, imo per omnem aeternitatem. Huc allusit Christus dicens: «Si granum frumenti mortuum fuerit, multum fructum (semen) affert,» Joan. XII, 25. In Christo ergo moriente pro nobis, nosque ad vitam sua morte suscitante, verum est illud aenigma phoenicis (quod alii tribuunt pelicano, quem dicunt suo sanguine pullos mortuos vivificare):

Parit dum perit: Et: Perit dum parit:

PRO MORTE SUA. — Hebraice est במותיו bemotav, id est in, vel pro mortibus ejus, quod Judaei pro se rapiunt, q. d. In mortibus et caedibus injustis populi ejus, puta Israelis et Judaeorum. Sed respondeo esse enallagen, pro mortibus, id est pro morte ejus. Ita enim vertunt Septuaginta, ἀντί τοῦ θανάτου αὐτοῦ, id est pro morte ejus. Sic et Chaldaeus, et alii: unde forte legendum in Hebraeo במותו bemoto, expuncta littera iod: hoc enim ad verbum est, in morte sua. Ut ut legas, patet mortem hic significari Christi, non mortes. Omnia enim praecedentia loquuntur de eodem in singulari, non in plurali.

EO QUOD INIQUITATEM NON FECERIT, NEQUE DOLUS FUERIT IN ORE EJUS, — q. d. Quia neque facto, neque verbo peccavit, quia fuit innocens. Hic dat causam, cur Deus tantam mercedem et vindictam Christo patienti concesserit, nimirum ejus innocentiam, sive quod tanta passus sit, cum esset plane insons et innoxius. Huc allusit S. Petrus, epist. I, cap. II, 22, et S. Joannes, epist. I, cap. III, 5.


Versus 10: 10. And (repeat: because) THE LORD WILLED TO CRUSH HIM IN INFIRMITY — by weakening, afflicting and tormenting Him. For...

10. Et (repete: eo quod) DOMINUS VOLUIT CONTERERE EUM IN INFIRMITATE, — infirmando, affligendo et cruciando eum. Pro conterere hebraice est דכאו dackeo, id est exprimere, contundere.

Septuaginta contrarie vertunt, scilicet: Dominus voluit eum mundare a plaga, id est, ut Tertullianus legit, eximere a morte, suscitando eum: vel mundare, id est, mundum eum et innocentem ostendere, dum scilicet propter Christi necem ita puniret Judaeos per Titum, inquiunt Cyrillus, Procopius et Leo Castrius. Videntur Septuaginta pro דכאו dackeo legisse נכאר nackeo.

scilicet sepulcrum, vertit: Et dedit cum improbis cruciatus ejus, et cum divite sepulcrum ipsius: bama enim significat excelsum, sive altare, sive sepulcrum: tale autem fuit Josephi in quo sepelivit Christum, scilicet novum, in petra excisum, in monte Calvaria excelso, instar sacelli splendidum, amplum et magnificum: capiebat enim et Christum sepultum, et duos Angelos instar virorum, et mulieres. Praedicit ergo hic Propheta, post dolores, dives et gloriosum fore Christi sepulcrum.

Quocirca idem Forerius, sequendo lectionem communem bemotav, minus recte per divitem accipit Christum, vertitque, dabit divitem in cruciatibus ipsius, q. d. Deus Christum pauperem et afflictum, per suos ipsius cruciatus et mortem efficiet omnium ditissimum, bonisque omnibus, gaudiis et deliciis affluentem.

Ita pariter Christus suis asseclis et Martyribus splendida nobilia curavit et curat sepulcra. Ita S. Agathae epitaphium Angeli hoc in sepulcro posuerunt epitaphium in marmore incisum: «Mentem sanctam, spontaneam, Deo honorem, et patriae liberationem,» q. d. Agatha habuit mentem sanctam, spontanee per martyrium sese offerens Deo, dedit honorem Deo, ac Catanam liberat ab incendiis ex Aetna eructantibus, quoties ejus velum illis obtenditur, aeque ac morte sua persecutionem Decii Imperatoris et Quintiani Praesidis stitit et sedavit. Plura recensui cap. XI, 10.

Vide hic obedientiae et mortificationis, licet mortem afferentis, fecunditatem. Si obedias Deo ejusque vicariis, si Christi mortificationem in corpore et anima circumferas, ex hoc semine tolles messem vitae aeternae: nec deerit proles in proximis, quos Deo paries, quae te laetificet. Hoc est quod ait Christus: «Qui perdiderit animam suam, in vitam aeternam custodiet eam.» Ita Procopius, Eusebius, lib. III Demonstr. cap. II. Unde S. Augustinus, lib. I De Consensu Evang. cap. XXXI, ex Septuaginta sic legit: Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longissimae vitae. Alludit ad Abrahamum qui, immolans Isaac, ex eo meruit semen numerosum et longaevum. Unde et eum in parabolam accepit: Isaac enim morti destinatus, et ab ea per Angelum liberatus, itaque quasi resurgens, fuit quasi phoenix, moriendo seipsum resuscitans, hieroglyphicum resurrectionis et aeternitatis, uti dixi Hebr. XI, 19.

VOLUNTAS DOMINI (hebraice חפץ chephets, id est beneplacitum, benevolentia, consilium Domini circa hominum redemptionem et salutem, quam Septuaginta, et ex eis S. Paulus vocat εὐδοκίαν) IN MANU EJUS (id est per eum, puta Christum) DIRIGETUR, — hebraice יצלח iitslach, id est prosperabitur, feliciter cadet. Domini enim voluntas cassa esse nequit: quare per Christum curabit efficaciter omnium Gentium salutem, quam ita sitit et ardet, ut pro ea Filium unigenitum dederit in mortem, et mortem crucis. Hoc est «semen longaevum,» quod nominavit. Rursum, «voluntas Domini in manu ejus dirigetur, id est quidquid circa homines in vitam aeternam supernaturaliter perducendos fieri constituit Deus, meritis Christi executioni mandabitur,» inquit Ludovicus Molina, I part., Quaest. XXIII, art. 4 et 5, disp. 2. Unde S. Hieronymus: «Voluntas, inquit, Domini in manu ejus dirigetur, ut quidquid Pater voluit, illius virtutibus impleatur;» et paulo inferius subdit: «Quia laboravit, videbit Ecclesias in toto orbe consurgere, et earum saturabitur fide;» et infra: «Vult ei Dominus ostendere lucem, ut omnes per se videat illuminatos.»


Versus 11: 11. BECAUSE HE LABORED (Vatablus translates clearly, from the labor, sweat and sorrow of His soul), HE SHALL SEE (that...

11. PRO EO QUOD LABORAVIT (clare vertit Vatablus, ex labore, sudore et dolore animae suae), VIDEBIT (id est percipiet fructum, quo) ET SATURABITUR, — q. d. Jucundissime videbit et intuebitur Christus fructum ex suo labore perceptum, videlicet tot animarum salutem et messem, eoque saturabitur. Hunc enim unum esuriit et sitiit vivens et moriens. Unde in cruce exclamavit: «Sitio.»

IN SCIENTIA SUA JUSTIFICABIT IPSE JUSTUS SERVUS MEUS MULTOS. — Scientia haec dupliciter accipi potest: primo, active, q. d. Christus per suam scientiam, id est per suam doctrinam, praedicationem et Evangelium multos justificabit, id est docebit, et ostendet viam ad justitiam. Secundo, passive, q. d. Christus per sui cognitionem et fidem, non nudam, sed charitate formatam et bonis operibus instructam, justificabit multos. Ita Vatablus et Sanchez. Huc allusit S. Paulus, Roman. III, 26, dicens: «Ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.»

Hisce ergo verbis et praecedentibus, continetur pactum, seu promissio Dei ad Christum, qua pollicetur se acceptaturum ejus opera, labores, passionem et mortem, pro redemptione hominum. Unde patet Christo ex justitia debitam fuisse nostram gratiam et gloriam. Ita Franciscus Suarez, III part., Quaest. I, art. 2, disp. 4, sect. V.

S. Clemens, lib. III Constit. Apost. cap. XIX, aliter legit, nimirum: Justificavit justum bene servientem multis. Unde docet, ad exemplum Christi, deque hoc dictum est, debere diaconos ministrare et servire omnibus infirmis; et diaconissas infirmis feminis, etiam cum periculo mortis.

Tropologice S. Clemens, lib. II Constit. Apost. cap. XXV, ex hoc loco docet Episcopum instar Christi debere subditorum peccata sua facere, eaque portando expiare: «Vos, inquit, Episcopi (et pastores), estis vestris laicis Prophetae, principes, duces, reges, mediatores Dei et fidelium ejus, receptacula verbi Dei, et praecones ejus, cognitores Scripturarum, et Dei soni, ac testificatores voluntatis ejus, qui delicta omnium portatis, et de omnibus rationem reddituri estis, etc. Imitatores enim Christi Domini, ut, sicut ille nostra omnium peccata in ligno crucis tulit crucifixque absque ulla culpa et macula pro iis qui supplicio digni erant, sic etiam vos populi delicta vobis attribuere, et vestra ducere debetis. Dictum est enim de Salvatore nostro apud Isaiam: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet. Et rursus: Ipse peccata multorum tulit, et propter iniquitates multorum traditus est.»

ET INIQUITATES (poenas iniquitatibus debitas) EORUM IPSE PORTABIT, — sicut bajulus onus et pondus alterius suis humeris bajulat. Hoc enim est סבל sabal. Τὸ et est causale; significat enim causam et modum justificandi Christi, scilicet quod ex parte sua portaverit ipse iniquitates nostras, merueritque nobis justitiam; ex parte vero nostra requirat fidem, qua credamus eum hoc fecisse, nosque per ejus passionem et merita justificari. Haec est scientia sanctorum, quae eos justificat.


Versus 12: 12. AND HE SHALL DIVIDE THE SPOILS OF THE STRONG. — First, "of the strong," that is, of the demons, who are the powers...

12. ET FORTIUM DIVIDET SPOLIA. — Primo, «fortium,» id est daemonum, qui sunt potestates et principes tenebrarum harum. «Spolia,» scilicet Gentes infideles et impias, Christus inter Apostolos dividet, ab eisque conversas per Ecclesias, Episcopatus et dioeceses distribuet. Ita Leo Castrius.

Secundo, «fortium,» id est potentium regum, principum et Gentium, «spolia dividet,» id est eos sibi suaeque fidei et obedientiae subiget. Est catachresis a duce belli, qui parta victoria solet hostium spolia inter milites pro meritis distribuere.

Tertio, S. Cyrillus, lib. VI Thesauri, cap. V: Christus, inquit, dividet praemia fortibus, id est Sanctis, qui fortiter pro eo, ejusque regno propagando certarunt.

Denique S. Augustinus, lib. I De Consensu Evangel. cap. XXXI, per spolia accipit opes, quas diabolo et delubris idolorum eripuit Christus, ac fabricis ecclesiarum attribuit. Ita videmus hic Romae Pantheon columnas, marmora et quidquid in orbe erat augustum et splendidum, a Constantino et aliis, templis SS. Petri et Pauli, et aliorum donata esse et attributa. Sane templa Romae quae quamplurima sunt, omnia pene sunt marmorea, itaque nitent et fulgent, ut coeli speciem referant et repraesentent.

ET CUM SCELERATIS REPUTATUS EST, — quia pependit medius inter duos latrones, quasi eorum dux et coryphaeus. Ita explicat S. Marcus, cap. XV, 28. Ob hanc infamem ignominiam, Deus rependit illi hanc gloriam, ut fortium regum et principum spolia dividat. Reputatus, hebraice מנה minna, id est annumeratus est.

MULTORUM, — id est omnium. Omnes enim sunt multi.

ET PRO TRANSGRESSORIBUS ROGAVIT, — tum alias, tum clamans in cruce: «Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt.» Pro rogavit hebraice est, יפניע iaphgia, id est occurrit irae Dei, intercessit. Ita Forerius et Vatablus.

Haec clausula obsignat totum hoc passionis Christi mysterium insigni et admirabili ejus charitate, qua sui suorumque dolorum, quasi oblitus, pro suis carnificibus et crucifixoribus oravit, atque orando, centurioni et aliis veniam, fidem, gratiam, et salutem impetravit. Docuit hic Christus nos in bono vincere malum, diligere inimicos, certare beneficiis cum maleficiis; itaque ea superare et obruere, ut ex inimicis faciamus amicos Dei et nostros. Quae charitatis vindicta, mundo paradoxa, gloriosa est et divina.

Damnavit ergo hic Christus Philosophos, qui injuriarum ultionem permittunt aut suadent. Aristoteles enim, lib. IV Ethic. cap. III, docet: «Arbitrari esse iram alterius sequi,» ac consequenter perferre injuriam, esse servile, atque magnanimum non tolerare contumeliam ab hoste illatam, sed eam maledicto ulcisci. Severi vox est apud Herodotum, lib. III: «Uti si auctor sis injuriae, injustus videberis: ita si non ulciscaris injurias acceptas, ignavus.» Magis impium et antichristianum dogma est Mahometis in Alcorano: «Adeo non malefacit is qui odit inimicum, ut qui eum interficit, is ob idipsum donandus sit paradisi deliciis.» Vespasianus, apud Suetonium in Vita ejus, cap. IX, ait: «Non oportere maledici senatoribus, remaledici civile fasque esse.» Et Cicero, lib. I Officiorum, ait: «Virum bonum esse, qui prosit quibus possit, nemini noceat, nisi lacessitus injuria.» Quod dictum Ciceronis merito reprehendit Lactantius, lib. VI, cap. XVIII, et Plutarchus, lib. De Utilitate ab inimicis capienda, ubi docet etiam adversarios et inimicos diligendos esse. Plato, dialogo I De Republica, refutat eos qui dicunt vindictam esse licitam. Et dialogo Crito ait: «Quoniam mala facere, non est aliud quam injuriam inferre, non oportet alicui mala facere, etiamsi innumerabilia ab ipso perpessus sis.» Xenophon, lib. II Cyripaediae: «Natura, ait, canibus, lupis, apris dentes, equis calces, tauris cornua, alia aliis concessit. Homini autem nulla arma praeter rationem dedit, qua se defendat, et repellat injurias.» Aristippo nescio quid offensionis cum Aeschine inciderat; unde ei quidam ingessit: «Ubi nunc est amicitia vestra?» Cui ille: «Dormit, inquit, sed ego suscitabo eam;» adiitque Aeschinem, eique dixit: «Adeone tibi videor infelix et insanabilis, ut ne moneri quidem merear abs te?» Cui Aeschines: «Non mirum, ait, si cum in omnibus me praecelles ingenio, hic quoque prior videris, quid esset facto opus.» Testis est Epictetus, Enchir. cap. XLVIII, vel, ut alii habent, cap. XLIV. Verum hi nihili sunt, si cum Paulis, Stephanis, Ignatiis aliisque Christianis athletis conferantur.

Denique hinc infert S. Bernardus, serm. Feriae 4 Hebdomadae paenosae: «Proinde memor ero, quamdiu fuero, laborum illorum, quos pertulit (Christus) in praedicando, fatigationum in discurrendo, tentationum in jejunando, vigiliarum in orando, lacrymarum in compatiendo. Recordabor etiam dolorum ejus, conviciorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorum horumque similium, quae per eum, et super eum abundantius transierunt. Facit ergo mihi fortitudo, facit similitudo: sed si accesserit etiam imitatio ut sequar vestigia ejus, alioquin etiam exquiretur a me sanguis justus qui effusus est super terram.» Et S. Augustinus, lib. De Virgin.: «Inspice, inquit, vulnera pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis. Caput habet inclinatum ad osculandum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Haec quanta sint cogitate, haec in statera vestri cordis appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro nobis fixus fuit in cruce.» Eadem pene ad verbum habet S. Bernardus, serm. 34 De Passione Domini, super illud: «Ego sum vitis vera,» eaque transcripsit ex S. Augustino, uti ibidem notatur in margine.