Capite praeced. enarravit opes, pacem, splendorem et felicem sortem filiorum novi Testamenti: nunc ad eadem singulos invitat, ut fidem Christi capessendo, iis fruantur, relictis vanis suis rebus et spebus. Secundo, vers. 3, promittens eis foedus novum, monet ut Christum ducem et praeceptorem sequantur. Tertio, vers. 10, firmas fore hasce suas pollicitationes, exemplo nivis et imbris asseverat. Ac proinde, vers. 12, quanta futura sit fidelium laetitia, felicitas et gloria enarrat. Forerius, in fine capitis, putat hoc caput pertinere ad Judaeos: illos enim invitari ad Christum, et quia nolunt venire, substitui eis Gentes. Judaei enim siti adventus Christi laborare videbantur, et appendebant argentum suum non in saturitate, quia justitiam quaerebant in victimis et inanibus caeremoniis legis, quae animam non satiant. Hortatur ergo ut eam quaerant in Christo; quocirca, vers. 3, promittit eis novum Christi foedus. Verum quia praevidebat eos spreturos Christum, minatur, vers. 4, se Christum et foedus hoc translaturum ad Gentes. Quocirca, vers. 6, hortatur Judaeos, ut mature resipiscant, dum tempus habent. Et ne objiciant verba et promissa Dei, eis de Messia facta, non posse esse vacua et irrita: respondet, vers. 10, ea in Gentibus complenda, quibus proinde, vers. 12, omnia laeta et felicia promittit. Verum nil est, quod cogat verba Prophetae generalia ad Judaeos restringere: tam ergo Gentes, quam Judaeos ad Christum invitat.
Index
Synopsis Capitis
Capite praeced. enarravit opes, pacem, splendorem et felicem sortem filiorum novi Testamenti: nunc ad eadem singulos invitat, ut fidem Christi capessendo, iis fruantur, relictis vanis suis rebus et spebus. Secundo, vers. 3, promittens eis foedus novum, monet ut Christum ducem et praeceptorem sequantur. Tertio, vers. 10, firmas fore hasce suas pollicitationes, exemplo nivis et imbris asseverat. Ac proinde, vers. 12, quanta futura sit fidelium laetitia, felicitas et gloria enarrat. Forerius, in fine capitis, putat hoc caput pertinere ad Judaeos: illos enim invitari ad Christum, et quia nolunt venire, substitui eis Gentes. Judaei enim siti adventus Christi laborare videbantur, et appendebant argentum suum non in saturitate, quia justitiam quaerebant in victimis et inanibus caeremoniis legis, quae animam non satiant. Hortatur ergo ut eam quaerant in Christo; quocirca, vers. 3, promittit eis novum Christi foedus. Verum quia praevidebat eos spreturos Christum, minatur, vers. 4, se Christum et foedus hoc translaturum ad Gentes. Quocirca, vers. 6, hortatur Judaeos, ut mature resipiscant, dum tempus habent. Et ne objiciant verba et promissa Dei, eis de Messia facta, non posse esse vacua et irrita: respondet, vers. 10, ea in Gentibus complenda, quibus proinde, vers. 12, omnia laeta et felicia promittit. Verum nil est, quod cogat verba Prophetae generalia ad Judaeos restringere: tam ergo Gentes, quam Judaeos ad Christum invitat.
Textus Vulgatae: Isaias 55:1-13
1. Omnes sitientes, venite ad aquas: et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. 2. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. 3. Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. 4. Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem Gentibus. 5. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et Gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, quia glorificavit te. 6. Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. 7. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum. 8. Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae: neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus. 9. Quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. 10. Et quomodo descendit imber, et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: 11. Sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. 12. Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. 13. Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus: et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur.
Versus 1: 1. "All you that thirst." In Hebrew it is: "O all you who thirst, come to the waters." That is, as the Chaldean...
1. Omnes sitientes. Hebraice est: O vos omnes qui sititis venite ad aquas. Hoc est, ut Chaldaeus, omnes discere, et sitim cupiditatis exstinguere cupientes, omnes veritatis et sapientiae salutiferae avidi, venite ad aquas doctrinae et gratiae Christi, ex iis haurite et bibite sapientiam et spiritum Evangelicum, itaque sitim animi vestri, sitim veritatis, sitim sapientiae coelestis et salutiferae sedate. Huc allusit Christus, Joan. vii, 37: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Et Matth. XI, vers. 28: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Et ad Samaritanam, Joan. iv, 13, hac de re disserens.
Vere Nazianzenus, orat. in S. Baptisma, quae est 40: Sitit, ait, sitiri Dominus, et si tanto bono, sine labore et facillime, scilicet accedendo tantum ad fontem, potiri possumus, cujus dementiae est, tantum bonum differre? Quocirca sitim eam, hic ad aquas invitans, suscitat et exacuit, ut innatam nobis ex concupiscentia sitim vanae scientiae, sitim honorum, sitim auri et argenti, sitim vini et epularum; siti verae sapientiae, siti honorum, opum et epularum spiritalium et coelestium exstinguat (Unde Septuaginta vertunt, vae; alii, heu qui sititis, scilicet vanitates). Hae enim, non illae animam satiare et explere possunt. Ita sitiebat David, Psalm. XLI, 3: Sitivit anima mea ad Deum fontem (hebraice, fortem) vivum. Christus enim est fons vivus, qui nunquam siccatur, sed juges et copiosas scaturit aquas, salientes in vitam aeternam. Et S. Joannes, Apocal. xxii, 17: Et spiritus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis. Unde ipse jam senex, optansque dissolvi, et Christo frui, vers. 20, respondens huic invitationi, ait: Etiam venio cito: Amen. Veni, Domine Jesu, q. d. Veni, mi Jesu; veni, amor mi, gaudium meum, deliciae meae.
Et comedite. Hinc patet Deum non tantum aquam ad bibendum, sed etiam cibum ad comedendum offerre. Nimirum doctrina et gratia Christi tam est cibus quam potus animae: uti et sancta ejus Sacramenta, praesertim Eucharistia. Unde ipse misit servos qui vocarent invitatos ad coenam opipare instructam, Matth. xxii, 4.
Emite absque argento. Pro emite hebraice est scibru, id est frangite, id est cibum et panem frangendum comparate, et emite: quia enim Hebraei comesturi solebant frangere et dividere panem, hinc panem vocarunt sceber, id est fracturam, vel cibum frangendum. Inde scabar, id est frangere, per metalepsim significat fracturam, id est panem, comparare et emere. Emite ergo absque argento, id est comparate et accipite gratis. Ita S. Hieronymus et Cyrillus. Acute quoque et pie S. Bernardus, serm. 2 De Resurrectione Domini: Haec, ait, nummo propriae voluntatis emenda sunt, ut communis fiat quae propria fuit. Porro communis voluntas charitas est. Huc alludit Christus, Apoc. III, 18: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum.
Quodnam est hoc aurum? et quomodo emitur? Respondeo primo: Aurum hoc est pura et ignita Dei charitas, quae fortiter persecutiones et adversa, etiam martyria, tolerat. Haec emitur; id est comparatur, non alio pretio quam oratione, lacrymis, poenitentia, bonis operibus. Hoc aurum, inquit ibidem Rupertus, eme pretio piae confessionis, et jugi memoria propriae fragilitatis, semper memorando, quid ex te sis, quid a Deo acceperis. Ut locuples fias, id est addatur tibi gratia, et vestimentis albis induaris, non ex operibus tuis, sed ex eadem gratia largitionis.
Addit Ambrosius, lib. De Joseph patriarch. cap. vii, hoc aurum emi argento, non nostro (peccator enim nullo opere aut merito mereri potest primam gratiam), sed Christi, scilicet pretio sanguinis Christi. Emite, inquit, sine argento: neque enim pretium quaesivit a nobis, qui pro nobis sanguinis sui pretium solvit.
Tertio, Nazianzenus, orat. in S. Baptisma, respondet Deum ob ingentem suam bonitatem, qua nostram salutem optat, nostrum desiderium gratiae et salutis aestimare pro pretio: O miram, inquit Nazianzenus, beneficentiae celeritatem! o facilem contrahendi rationem! hoc bonum solo voluntatis pretio emendum tibi proponitur; appetitionem ipsam Deus ingentis pretii loco aestimat; sitit sitiri; bibere cupientibus potum praebet; cum a Deo beneficium petitur, beneficio affici se putat; prompta, munifica atque prolixa natura est; jucundius dat quam alii accipiunt. Unde infert Nazianzenus, acuendam et augendam esse hanc sitim: ut plus gratiarum a Deo hauriamus et capiamus: Hoc unum caveamus, inquit, ne jejuni ac minuti animi notam subeamus, parva, Deique liberalitate parum digna postulantes. Beatus ille, a quo, ut ab illa Samaritana, potum Christus poscit, fontemque dat aquae in vitam aeternam salientis. Et Clemens Alexandrinus in Exhort. ad Gentes: Omnes sitientes, venite ad aquas: Adhortatur, inquit, ad lavacrum, ad salutem, ad illuminationem, prope clamans, et dicens: Do tibi, o fili! terram, mare, coelum; solummodo, o fili! patrem sitias, Deus tibi gratis ostendetur.
Quarto, Abbas Joachim in Apoc. III: Dat Deus, ait, gratiam pro gratia, Joan. I, 16; negotiemur ergo cum minori Dei gratia, ut majorem emamus et comparemus. Et Thomas Anglicus: Emptio, ait, est dispositio liberi arbitrii. Verbum ergo emendi significat, quod magna debet homo facere, et multa conferre, ut idoneus sit a Deo accipere ista dona. Sic ergo emptio haec acuit industriam arbitrii nostri. Sic Prov. xxiii, dicitur: Veritatem eme, id est magno labore et studio, etiam cum jactura rerum temporalium, compara sapientiam: quidvis age, quidvis patere, ut eam assequaris. Ita Pererius. Et Dionysius Carthusianus: Eme, inquit, pretio non condigno, sed congruo. Actus enim fidei, spei, poenitentiae, aliique boni actus merentur gratiam non de condigno, sed de congruo.
Vinum et lac. Quas ante aquas et cibum vocavit, hic vocat vinum et lac. Per aquas ergo omnem potum intellexit, ex potu autem cibum colligendum reliquit: unde nominat hic lac quod tam esui quam potui servit. Per vinum ergo et lac quemlibet cibum et potum intellige. Nam vinum sapidum est, calidum et robustum; lac suave et pingue. Unde his duobus Scriptura significat quasvis epulas et delicias. Sicut ergo vinum et lac, primo, colore et sapore grata sunt gustui; secundo, suavem somnum inducunt; tertio, aliarum rerum sensum auferunt: sic Spiritus Sancti doctrina et dona efficacissima et dulcissima sunt, mentem sopiunt et tranquillant, atque a vanis desideriis et anxietatibus abducunt, eamque satiant, ut non sitiat in aeternum, inquit Forerius. Unde Chaldaeus vertit: Venite et audite absque pretio, absque pecunia (quae solet magistris dari a discipulis) doctrinam meliorem vino et lacte.
Porro vinum significat cibum et potum spiritalem, puta sapientiam et gratiam proficientium et perfectorum (unde vinum vocatur lac senum); lac vero parvulorum et incipientium: hisce enim conveniunt simplicitas, candor et innocentia. Hinc ex hoc loco Isaiae olim recens baptizatis dabantur vinum et lac, uti docet Nazianzenus superius. Qui mos, ait S. Hieronymus, in Occidentis Ecclesiis hodie usque servatur, ut renatis in Christo vinum lacque tribuatur. Sicut in primitiva Ecclesia, iisdem dabantur mel et lac, ex eo quod dixit Isaias de parvulo Christo, cap. vii, 15: Butyrum et mel comedet. Vide ibi dicta. Praeclare S. Dionysius Areopagita, epist. ad Titum, docet divinam sapientiam cuique pro captu alimenta praebere, et idcirco divina et spiritualia eloquia, et rori, et aquae, et lacti, et vino, ac melli merito assimilari; quoniam vivificandi et fecundandi, veluti in aqua; et ad incrementum perducendi, ut in lacte; et recreandi confortandique, ut in vino; et purgandi simul atque conservandi, velut in melle, vim obtineant.
Fuse de hoc lacte et vino tractat Clemens Alexandrinus, lib. I Paedag. cap. vi, ubi, primo, dicit: Verbum (id est Christus, qui est Verbum Patris) multis modis allegorice dicitur et cibus, et caro, et nutrimentum, et panis, et sanguis, et lac, et vinum.
Secundo: Utilis, inquit, est mixtura lactis et vini; lac enim a vino serescit et finditur, et quidquid est ejus adulterinum, id tanquam per aquaeductum educitur; sic fides serescere faciens carnales concupiscentias, hominem ad aeternitatem contrahit, divinis immortalem efficiens.
Tertio, vinum est quasi calor et anima lactis coaguli. Sic Ecclesia constat corpore, scilicet fide, anima vero spe, uti Christus constat carne et sanguine (sanguinem enim veteres putarunt esse substantiam animae). Revera enim sanguis fidei est spes, in qua continetur, sicut fides est anima. Cum autem spes exspiraverit, perinde ac si sanguis effluxerit, vitalis fidei facultas dissolvitur. Sic ergo lac est fides, vinum est spes, quae est quasi anima fidei.
Septuaginta pro chalab, id est lac, legentes aliis punctis cheleb, id est adipem, vertunt: Emite vinum et adipem; quod S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius et Leo Castrius recte referunt ad sacramentum Eucharistiae. Hebraei enim adipem vel pinguedinem vocant id quod in qualibet re lectissimum est et optimum. Tale autem in lege nova est Eucharistia, quae est frumentum electorum, et vinum germinans virgines, ut ait Zacharias, cap. ix, 17. De qua in sensu mystico ait Psaltes, Psalm. lxxx, 17: Cibavit eos ex adipe frumenti.
Versus 2: 2. "Why do you spend money for that which is not bread" (that is, as follows), "and your labor for that which does not...
2. Quare appenditis argentum non in panibus (hoc est, ut sequitur), et laborem vestrum non in saturitate? id est non in cibo et pane saturante. Est metonymia; panis enim saturans vocatur saturitas, quia eam inducit. Sic cap. lvi, 12, ebrietas vocatur vinum inebrians. Sub panibus quemlibet cibum ex phrasi Hebraea intellige: inter omnes enim cibos, panis uti maxime communis est, ita et maxime alit et saturat, cum alii cibi saepe tantum irritent aut obtundant. Per argentum ergo intelligit laborem, industriam, conatus, studia, etc. Sensus itaque est, q. d. Cur, o mortales! vana hujus mundi bona, ut opes, honores, delicias, vanam sapientiam et eloquentiam, tanto studio et pretio sectamini, quae non possunt mentem saturare? Solus Deus, Deique gratia, doctrina, ac praesertim Eucharistia, est panis, qui potest mentem reficere et satiare: cur hunc negligitis, et quisquilias tam care emitis? Unde ingemiscens ad hanc hominum dementiam ait, vers. 1: Heu, omnes sitientes, venite, uti est in Hebraeo.
Idem dixit Plato, lib. VI De Republ., qui illud videtur ex hoc Isaiae loco didicisse et accepisse. Fuit enim ipse Moses Atticus: Qui bene, inquit, natus est, et qui vere amator est disciplinarum, non herebit in his bonis, quae vulgus admiratur, quae vere non satiant; sed perget porro ire, non delassabitur, sed mixtus vero enti, id est complexus animo verum ens, hoc est Deum, vere vivet, vere nutrietur, vere saturabitur. Et, lib. XI, docet haec bona quae homines, quasi pecudes, appetunt, et ob quae decertant, non magis satiare, quam epulantur qui somniant se epulari laute: Experrecti enim famelicos se sentiunt, aeque ac ante. Audivi miram historiam a Gubernatore civitatis Trajectensis in Belgio: Narrabat ille se cum primariis Nobilibus invitatum fuisse ab alio ad prandium: Ivi, inquit, cum aliis; splendidum inveni castrum, triclinium illustre, mensam opiparam, epulis et deliciis omnibus instructam. Bibebant et comedebant omnes hilariter. Ast ubi discesserunt, mox inani ventre famere coeperunt, et stomachus latrare, atque si nihil comedissent.
Nimirum opera magi cujusdam, haec omnia ope daemonis adornata et peracta fuerant, erantque merae praestigiae. Videbantur enim sibi comedere, quae vere non comedebant, nec videbant. Talia sunt omnia mundi bona, speciem habent, non veritatem; oblectationem, non saturitatem: ludibrium sunt oculorum, non pabulum animi. Ratio est, quia mens a Deo creata est ad imaginem Dei; unde infiniti boni, puta Dei, est capax; ergo nullo finito, tenui et umbratico, qualia sunt omnia terrena, expleri et satiari potest: sed dum unum hausit, mox aeque famelica aliud quaerit, oreque semper aperto et hiante, instar voracissimi canis, aliis et aliis inhiat, nec unquam suam ingluviem insatiabilem exsaturare potest. Videmus hoc in vinosis et ebriosis, qui quo plus bibunt, eo plus sitiunt, plusque bibere appetunt, dicuntque semper illud Proverbiorum, cap. xxiii, vers. 35: Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?
Solus ergo Deus est quies et saties animae nostrae: ideoque hebraice vocatur Shaddai, de quo plura dixi Genes. xvii, 1, et Exodi vi, 3.
Audite audientes, id est diligenter audite et auscultate, non ut odiosi auditores, sed ut factores verbi et sermonis auditi.
Delectabitur in crassitudine. Vatablus, in pinguedine, id est cibo illo pingui, qui est sapidior, magisque nutrit macro, quale est lac, in quo est pinguedo butyri et casei; item pinguis caro, pinguis panis, etc. Talis est doctrina et gratia Evangelica, quae mentem saginat et impinguat.
Versus 3: 3. "I will make an everlasting covenant with you" (a new testament, about which at verse 6, namely) "the faithful...
3. Feriam vobiscum pactum sempiternum (novum testamentum, de quo vers. 6, nimirum) misericordias David fideles, id est stabiles et firmas. Pactum ergo hoc sunt misericordiae Davidi promissae a Deo de Christo, in quo regnum ejus perpetuandum est; quique suos asseclas ditabit et beabit, dando eis affatim vinum dulcissimum, et lac pinguissimum, q. d. Foedus, quod vobiscum feriam, totum est lacteum et melleum; totum est charitas et misericordia. Unde Septuaginta et ex iis S. Paulus, Actor. xiii, 34, vertunt: Dabo vobis sancta, scilicet pacta, David fidelia, q. d. Praestabo fideliter et certissime pactum, puta promissam Davidi misericordiam, et bona danda per Christum. Porro haec misericordia et haec bona recensentur tum alibi, tum Psalm. lxxxviii, qui incipit: Misericordias Domini in aeternum cantabo; unde psalmus ille ab Hebraeis vocatur Misericordia David. Ita S. Hieronymus, S. Thomas, Hugo et Forerius.
Dices: Quomodo S. Paulus, Actor. xiii, 34, haec affert et ex hisce probat resurrectionem Christi? Respondeo: Id recte facit, ex eo quod foedus hoc et misericordiae Davidi de Christo promissae, sint de vita beata et aeterna, danda iis qui crediderint et obedierint Christo tanquam mortis victori, qui resurgens ex mortuis, factus est primitiae, dominus et rex resurgentium. Unde, Psalm. lxxxviii, vers. 38, promittitur Christo thronus aeternus; in quo includitur et praesupponitur Christi et Christianorum resurrectio ad vitam et regnum aeternum. Eadem clare est promissa Davidi, typum Christi gerenti, Psalm. xv, 10, ubi dicitur: Quoniam non derelinques animam meam in inferno; nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Mire respondet et explicat Leo Castrius: Dabo, inquit, sancta David fidelia, id est dabo sanctum David, seu sanctum corpus Domini ex genere David prognatum, fidele, hoc est incorruptibile, quod non debeat reverti in corruptionem.
Unde Enriquez, lib. IX De Missa, cap. IX, num. 5, littera H, in glossa, per sancta, id est sanctum, intelligit S. Corpus Christi in Eucharistia, quod de semine David sumptum est fidele, id est incorruptum et firmum. Verum haec sancta ad litteram esse pacta patet ex dictis. Unde Tertullianus, lib. III Contra Marcion. cap. xx, pro sancta legit, religiosa (utrumque enim significat Graecum osia), scilicet foedera et pacta, quae sancte et religiose servanda sunt, praesertim ea quae a Deo sancta, id est sancita sunt.
Versus 4: 4. "Behold I have given Him for a witness to the peoples." The word "behold" here designates the herald who brings...
4. Ecce testem populis dedi eum. Ecce hic designat fecialem, qui pactum hoc inter Deum et homines conficiat, et ad quem pertinent misericordiae Davidis: ait enim, eum, scilicet Christum: in hunc enim oculi Prophetae jugiter intenti ferebantur et figebantur. Christum ergo vocat testem, scilicet divini pacti et promissionis, aeque ac fidei et fidelitatis. Christus enim, veniens in mundum, testatus est mundo ea, quae vidit et audivit in coelo, de Deo et SS. Trinitate, ac praesertim Dei erga homines benevolentiam, dilectionem et misericordiam, qua placuit ei homines lapsos per Christum redimere, cum eisque novum hoc foedus de gloria et beatitudine eis danda inire. Unde S. Hieronymus: Ille, ait, testis est omnium, quae Pater mundo spopondit et praestitit. Christus enim explevit ea quae Pater mundo promisit. Unde Christus ipse, Matth. cap. xxiv, 14: Praedicabitur, ait, hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus Gentibus. Unde ipse alios testes, scilicet Apostolos, subdelegavit, qui hoc ejus testimonium explerent et perficerent. Hoc est quod ait S. Augustinus: Christus fuit testis divinae erga homines charitatis. Rursum, ut aiunt S. Ambrosius, Cyrillus, Isychius, et ex iis Leo Castrius: Testis fuit prophetias omnes et promissa Dei esse completa.
Ipse enim opus redemptionis nostrae peregit et complevit.
Secundo, Christus fuit testis divinae voluntatis. Docuit enim nos quid Deus a nobis fieri velit, ut ei placeamus, utque ab eo salutem in pacto novo promissam adipiscamur.
Tertio, testis fuit veritatis, veraeque et sanae ac salutiferae doctrinae. Unde ipse ad Pilatum ait, Joan. cap. xviii, 37: Ego in hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati. Hinc mox subdit Isaias eum datum ducem ac praeceptorem Gentibus.
Quarto, testis fuit futurorum in aeternitate. Testatus est enim apud omnes fore judicium universale, fore resurrectionem, fore retributionem, operum tam malorum quam bonorum, fore piis gaudia aeterna, impiis flammam gehennae et ignis inextinguibilis. Ita Theodoretus. Hinc eorumdem non tantum testis est, sed et dux viae ad beatam aeternitatem, ac praecipiens modos et rationes, quibus eodem contendamus et perveniamus: nimirum, puram et sanctam vitam, opera fidei, spei, charitatis, poenitentiae, eleemosynae, etc. Unde Joel, cap. II, 23, vocat eum doctorem justitiae.
Quinto, Joannes, Alba Electorum, cap. c, testem, inquit, id est principem. Unde explicans subdit, ducem. Hebraeis enim subinde testis vocatur judex; judex autem vocatur princeps. Sic, Apoc. III, 14, Christus vocatur testis fidelis, id est judex stabilis, princeps aeternus. Sic Malachias, cap. III, 5: Testem velocem vocat judicem acerrimum. Et Psalm. lxxxviii, vers. 38: Testis in coelo fidelis, id est princeps sempiternus in coelo, sicut coelum stabile est et aeternum. Est catachresis. Deus enim et Christus est judex non mortalis, qui saepe a falsis testibus decipitur, sed certus et infallibilis, utpote qui omnia videat, simulque sit testis et judex. Ergo recte vocatur testis fidelis. Sed cur Hebraei testem vocant judicem? Respondeo, per metonymiam, quia testes sunt causa judicii, cur hic scilicet damnetur, ille absolvatur. Judex enim debet judicare secundum allegata et probata, puta secundum testes; lex enim Dei sancit: In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum, Deut. xix, 15. Itaque testari contra aliquem, vel pro aliquo, reipsa et in effectu est eum damnare, vel absolvere. Itaque testis est quasi judex: cogit enim suo testimonio judicem ad judicandum secundum suum testimonium.
Versus 5: 5. "Behold, you shall call a nation that you did not know." It is a change of person: for he passes from the third to...
5. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis. Est enallage personae: transit enim a tertia ad secundam. Per apostrophen ergo compellans Christum, ait: Tu, o Christe! gentem quam nesciebas, id est quam a te alienam non agnoscebas pro tua, non amabas, non probabas, ad te vocabis, et ipsa vocata ad te curret propter Dominum Deum tuum, id est propter dotes et gratias: quibus te decorabit Deus, qui scilicet Deus est humanitatis tuae, non deitatis. Sic Christus ait virginibus fatuis: Nescio vos, id est non amo, non approbo vos. Porro dotes hae Dei, quibus Christus traxit ad se Gentes, fuerunt sapientia, integritas, sanctitas, miracula, efficacia praedicationis, resurrectionis gloria, missio Spiritus Sancti, Apostolorum zelus et virtus. Haec enim ostendebant Christum esse Deum: unde cum ea videbant Gentes, ad Christum turmatim accurrebant: ut etiamnum faciunt, cum digne, ut par est, a praedicatoribus Evangelii eis decus et gloria Christi, ac sanctitas Evangelii proponitur.
Huc allusit Christus, Joan. xvii, 1: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Hoc enim idem est cum eo quod ait hic Isaias: Quia glorificavit te.
Versus 6: 6. "Seek the Lord while He may be found." He proposed a covenant with God at verse 3; here he proposes the conditions...
6. Quaerite Dominum, dum inveniri potest. Foedus cum Deo proposuit, vers. 3; hic conditiones foederis proponit, quarum prima est: Quaerite Dominum, dum inveniri potest.
Primo, S. Hieronymus refert haec ad Judaeos, qui erant tempore Isaiae, q. d. Vos, o Judaei, qui non estis Christum audituri, ejusque foedus accepturi! audite me aliosque Prophetas, suadentes vobis poenitentiam sanctamque conversationem in hac vita, ut per eam inveniatis Deum, dum tempus habetis poenitentiae et salutis.
Secundo, Forerius haec refert ad Judaeos, qui fuerunt tempore Christi et Apostolorum, usque ad eorum excidium per Titum. Toto enim hoc tempore prope eos erat Christus, Deus et salus, q. d. Prope est Christus: nam inter vos vivit et conversatur; ergo eum audite et acceptate, ne, cum transierit, frustra requiratis eum.
Tertio et genuine, loquitur Propheta omnibus hominibus, tam Gentibus quam Judaeis. Omnibus enim a Deo propositus est Christus et salus. Tempus ergo, quo haec inveniri possunt, et prope sunt, est tempus legis novae, quod proinde Apostolus, II Cor. vi, 2, vocat tempus acceptabile, et diem salutis, de quo et Christus ait: Regnum Dei intra vos est. Hoc etiam jussit Apostolos praedicare, dicendo: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum Dei. Quocirca recte Ecclesia usurpat haec Isaiae verba tempore Quadragesimae, iisque quotidie monet fideles, ut quaerant Dominum, cujus passio, redemptio et resurrectio instat, et prope est.
Quarto, Chaldaeus, tempus quo Deus prope est, et inveniri potest, accipit tempus hujus vitae. Usque ad mortem enim poenitere, Deoque reconciliari possumus. Totum enim hoc tempus est misericordiae; quod sequetur, erit justitiae et judicii. Neque enim tunc erit invocandi tempus, quando nemini proximus erit Deus; sed aliis quidem praesens, aliis vero nimis valde remotus, ait S. Bernardus, serm. 3 De Quadragesima.
Mystice Theodoretus: Dum prope est, inquit, hoc est, dum veniam peccatorum a Deo adepti, ad ejus amicitiam per gratiam acceditis. Sic enim justis prope est Deus, non peccatoribus: quasi justos hic hortetur Propheta, ut penitius et constantius Deum Deique cultum perquirant et ineant. Verum sequentia et praecedentia indicant Prophetam magis loqui Gentibus impiis et infidelibus: eas enim ad fidem et Christum vocat. Peccatores ergo et poenitentes hic excitantur et invitantur, ut quaerant Deum. Ita sponsa, perdito sponso, eum requirens et ad eum anhelans, ait Cant. III, 2: Surgam, et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea, etc.
Ita Magdalena quaesivit Christum et invenit in domo Simonis, ubi lacrymis pedes Christi lavans, capillis tergens, ore osculans, meruit audire: Remittuntur tibi peccata tua.
Apposite S. Bernardus, serm. 75 in Cantic., citans haec Isaiae verba: Quaerite Dominum, dum inveniri potest. Attendite, ait, tres esse causas, quae quaerentes frustrari solent, cum aut videlicet non in tempore quaerunt, aut non sicut oportet, aut non ubi oportet. Erit enim absque dubio cum inveniri non poterit, cum scilicet ultores Angeli arcebunt impios, ne videant gloriam Dei. Frustra inclamabunt et fatuae virgines: minime prorsus jam ad eas exit, clausa janua. Sibi proinde dictum putent illae: Quaeretis me, et non invenietis, Joan. vii. Caeterum nunc tempus acceptabile, nunc dies salutis sunt, tempus plane et quaerendi et invocandi. Primo, ergo tu, et in medio gehennae exspectato salutem, quae jam facta est in medio terrae.
Secundo, quaere eo modo quo sponsa sponsum in Cantic. dicens: Quaesivi quem diligit anima mea: illa non tepide, aut negligenter, seu perfunctorie quaerit; nam corde ardenti et omnino infatigabiliter quaerit, plane ut decet.
Tertio, vide ne quaeras ubi non decet: In lectulo meo, ait sponsa, quaesivi quem diligit anima mea: in lectulo, inquam, vel immortalitatis ejus, vel sublimitatis. Quae sursum sunt sapias oportet, neque deorsum; sed sursum quaeras Christum necesse est, ubi sedet in dextera Patris.
Versus 7: 7. "Let the wicked forsake his way." Here he gives the manner in which the Lord is to be sought and found, so that we...
7. Derelinquat impius viam suam. Hic dat modum, quo quaerendus et inveniendus est Dominus, ut amicitiam et foedus cum eo ineamus: si videlicet pristinam vitiorum viam et vitam relinquentes, poenitentiae et virtutibus studeamus. Ita fecerunt in die Pentecostes tria millia hominum, qui ad concionem S. Petri in Christum, quem paulo ante crucifixerant, credentes et poenitentes, in gratiam et Ecclesiam ab eo recepti sunt. Ita dereliquit filius prodigus regionem longinquam et siliquas porcorum, reversusque ad patrem: Pater, ait, peccavi in coelum et coram te. Quocirca pater mox in ejus amplexus et oscula ruit, atque pro veste lacera et attrita, decora nobilique stola eum induit, annulo ornavit et sibi adstrinxit, epuloque excepit. Unde patet to derelinquat, non significare nudam peccati derelictionem, sive resipiscentiam (quam solam haeretici volunt esse poenitentiam), sed et dolorem ac detestationem, cum proposito emendationis et satisfactionis.
Quoniam multus est ad ignoscendum. Praeclare S. Fulgentius, epist. 7 ad Venantium, cap. IV: In hoc multo, ait, nihil deest, in quo est omnipotens misericordia, et omnipotentia misericors, et omnipotentia benignitatis in Deo, ut nihil sit quod nolit aut non possit relaxare converso, et cap. III: Si peritus est medicus noster, omnes potest infirmitates sanare. Si misericors est Deus noster, universa potest peccata dimittere. Non est perfecta bonitas, a qua non omnis malitia vincitur; nec est perfecta medicina, cui morbus aliquis incurabilis invenitur. Scriptum vero tenetur in libris sacris: Sapientiam autem non vicit malitia; et Psalm. cii: Benedic, anima mea, Domino, etc., qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.
Versus 8: 8. "For My thoughts are not your thoughts." These words clearly and fittingly cohere with what immediately precedes —...
8. Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae. Haec plane et apte cohaerent cum proxime praecedentibus: Quoniam multus est ad ignoscendum, q. d. Ne diffidatis de venia et amicitia Dei, ne terreamini multitudine, enormitate, iteratione et assiduitate scelerum vestrorum: major enim his omnibus est Dei misericordia, quam hic poenitentibus offert et promittit. Deus enim offensus, non est ut homo, qui in offendentem spirat minas et vindictam; sed toto coelo ab eo distat, spiratque veniam et gratiam, ideoque cum offensa nostra certat sua clementia et indulgentia. Ita S. Cyrillus, S. Thomas et Adamus.
Secundo, Sanchez haec refert ad superiora: Derelinquat impius viam suam, putatque Deum hic opponere vias suas viis hominum, q. d. Viae vestrae pristinae a meis toto coelo distant; quare, si ab iis ad me redire vultis, magna vobis spatia superanda sunt, magna facienda est morum mutatio, humanae cogitationes deponendae sunt, et assumendae divinae: e terris in coelum mente et conversatione contendere et transcendere debetis.
Tertio, Forerius censet haec ad ulteriora posse referri, scilicet ad foedus, vers. 3, q. d. Ne miremini, quod inter homines appareat Deus homo, ut novum foedus sanciat, quo nobis bene sit, et in deliciis, ac summa felicitate vitam agamus (agetis autem si Deum in Christo quaesieritis, ad ipsum a vita pristina reversi. Haec enim foedus Deique benevolentiam non avertet, sed potius conciliabit et acuet, si vos ejus poeniteat), quoniam meae cogitationes vestris plane dissimiles sunt, tantoque sublimiores, quantum coelum terra sublimius est: quocirca novum mirumque hoc foedus adinveni, hac una via duxi hominum rebus afflictis succurrere, meamque immensam et mundo paradoxam in eos clementiam ostendere. Hoc ergo divinum meum consilium nolite scrutari, sed illud admiramini, eique gratias agite. Sic Forerius et S. Hieronymus.
Primus sensus planior; hic plenior et sublimior est. Simili modo ait Psaltes, Psalm. cii, 11: Secundum altitudinem coeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se, q. d. Ea est proportio misericordiae Dei ad homines, quae coeli est ad terram: hoc est, circuli immensi ad unum punctum et centrum, q. d. In immensum nos nostraque merita, nostras cogitationes, aeque ac miserias superat et ambit, firmat semper et roborat altissima Dei misericordia.
10, 11. Quomodo descendit imber, et nix de coelo, etc., sic erit verbum meum. S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo et Forerius, verbum hoc tripliciter exponent, quae tamen fere in unum idemque redeunt. Per verbum enim primo, accipiunt Christum, qui quasi imber et nix veniens e coelo, terram cordis nostri frugiferam fecit bonorum operum; secundo, accipiunt Evangelium, per quod Christus hos fructus operatur; tertio et planissime, promissionem hanc Dei, q. d. Verbum hocce meum, quo tam magnifica promisi de foedere novo, deque Messia et gratia, bonisque per eum dandis orbi, puta credentibus in eum et poenitentibus, firmissimum erit et efficacissimum; efficiet enim, ut homines spe veniae, amicitiae Dei, et salutis excitati, faciant dignos poenitentiae et virtutum fructus, quibus reipsa Deo reconciliabuntur, foederabuntur, fientque aeterni Dei amici, imo haeredes et filii. Sic enim verbum hoc Dei irrigat et fecundat animam, aeque ac imber et nix terram.
Versus 10: 10. "And returns no more thither" — namely, empty, meaning: it shall not be fruitless and barren, but shall bring an...
10. Illuc ultra non revertitur, scilicet vacuum, q. d. Non erit inane et sterile, sed copiosum afferet proventum. Hoc enim Hebraeis est reverti et non reverti; alioqui haec particula non conveniret rei per similitudinem significatae. Constat enim Christum in coelum reversum esse, suosque electos, quasi messem Domini, eodem, quasi in horreum Domini, transferre. Nam, qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos. Neque etiam conveniret ipsi parabolae; nam imber ubi terram rigavit et fecundavit, resolutus in vaporem et exhalationem, rursus in coelum ascendit et redit. Pulchre S. Bernardus, serm. 71 in Cant.: Non revertetur, inquit, verbum Dei ad me vacuum, vel jejunum, sed quasi prospere in omnibus agens, saturabitur bonis actibus eorum, qui in dilectione acquiescent illi. Denique usu loquendi sermo impletus tunc dicitur, cum fuerit mancipatus affectui; quod videlicet tamdiu inanis et macer, ac quodammodo famelicus sit, donec opere compleatur. Sed audi ipsum, quo se dicat cibo ali: Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei.
10. ILLUC ULTRA NON REVERTITUR, — scilicet vacuum, q. d. Non erit inane et sterile, sed copiosum afferet proventum. Hoc enim Hebræis est reverti et non reverti; alioqui hæc particula non conveniret rei per similitudinem significatæ. Constat enim Christum in cœlum reversum esse, suosque electos, quasi messem Domini, eodem, quasi in horreum Domini, transferre. Nam, «qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos.» Neque etiam conveniret ipsi parabolæ; nam imber ubi terram rigavit et fecundavit, resolutus in vaporem et exhalationem, rursus in cœlum ascendit et redit. Pulchre S. Bernardus, serm. 71 in Cant.: «Non revertetur, inquit, verbum Dei ad me vacuum, vel jejunum, sed quasi prospere in omnibus agens, saturabitur bonis actibus eorum, qui in dilectione acquiescent illi. Denique usu loquendi sermo impletus tunc dicitur, cum fuerit mancipatus affectui; quod videlicet tamdiu inanis et macer, ac quodammodo famelicus sit, donec opere compleatur. Sed audi ipsum, quo se dicat cibo ali: Meus, inquit, cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei.»
Versus 12: 12. "For you shall go out with joy, and be led forth with peace." The word "for" gives the reason why this word of the...
12. Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini. To quia dat causam cur verbum hoc pacti, promissionis et benevolentiae divinae, non revertetur vacuum, quia scilicet faciet ut infideles et impii, qui laqueis diaboli et peccati irretiti, captivi tenebantur, inde liberentur, laetique exeant ad Christum et Ecclesiam, indeque pacifice ad beatitudinem coelestem deducantur. Vide Canon. XVII.
Montes et colles cantabunt coram vobis laudem, q. d. Tanta erit laetitia et gratulatio Gentium, ab idolorum et daemonis cultu venientium ad Christum et Ecclesiam, ut montes et colles exsilire, jubilare iisque applaudere videantur. Est hyperbolica prosopopoeia. Similis, imo major est, Baruch cap. v, toto capite. Vide ibi dicta. Adde per montes et colles, montium et collium incolas aut speculatores posse intelligi. Alludit ad laetitiam redeuntium e Babylone, et ad speculatores, quos Judaei in montibus et arboribus collocabant, uti recte advertit Sanchez. Hi enim visa re laeta, v. g. suorum e captivitate reditu, plausum dabant, eoque cives et incolas omnes ad plausum excitabant.
12. QUIA IN LÆTITIA EGREDIEMINI, ET IN PACE DEDUCEMINI. — To quia dat causam cur verbum hoc pacti, promissionis et benevolentiæ divinæ, non revertetur vacuum, quia scilicet faciet ut infideles et impii, qui laqueis diaboli et peccati irretiti, captivi tenebantur, inde liberentur, lætique exeant ad Christum et Ecclesiam, indeque pacifice ad beatitudinem cœlestem deducantur. Vide Canon. XVII.
MONTES ET COLLES CANTABUNT CORAM VOBIS LAUDEM, — q. d. Tanta erit lætitia et gratulatio Gentium, ab idolorum et dæmonis cultu venientium ad Christum et Ecclesiam, ut montes et colles exsilire, jubilare iisque applaudere videantur. Est hyperbolica prosopopœia. Similis, imo major est, Baruch cap. v, toto capite. Vide ibi dicta. Utraque merita, nostras cogitationes, æque ac ministerias superat et ambit, firmat semper et roborat altissima Dei misericordia.
S. Hieronymus tamen nonnihil inter «nomen» et «signum» distinguit: «Erit, inquit, Dominus in nomen et in signum æternum, ut ex ipsius appellentur nomine Christiani, et crucis ejus inurantur cauterio;» et mox: «De quo ipse qui signum est: Cum videritis, ait, signum Filii hominis, quod non deficiet nec ullo fine mutabitur; sed de præsenti conversatione transiet in futurum.» Crux enim Christi in cœlis quasi æternum Christi trophæum, statuetur et rutilabit. Significare videtur S. Hieronymus corpora beatorum signanda esse stigmate crucis, quod non delebit æternitas; perinde ac crucis, et quinque vulnerum stigmata, manebunt in æternum in ipso corpore Christi, ut sint perenne monimentum illius, et nostræ redemptionis; nisi dicas crucem, id est passionis cujusque stigmata et cicatrices gloriosas in Beatorum corporibus mansuras. Sic enim in Martyrum corporibus mansura in cœlo vulnerum signa fulgentia quasi victoriarum trophæa, docent S. Augustinus, lib. XXII De Civitate, cap. xx; S. Ambrosius, serm. 57; Paludanus in IV, dist. xlix, Quæst. viii, art. 4; Joannes Major et alii ibid.
Tertio addit Sanchez «signum» hoc posse accipi lapidem, vel titulum inscriptum nomine vel insignibus heri, quem ipse in agro, vel in hæreditate defigebat, cum ejus possessionem adibat, ut cunctis pateret illam esse ipsius, et ad ipsum pertinere: sic enim Christus ubique in ecclesiis defigit titulum crucis, qui significat eas ad Christum crucifixum pertinere.
Quarto, alii quibus favere videtur Adamus, per signum accipiunt characterem baptismi; hic enim nos consignat Christo, estque indelebilis. Verum primus sensus maxime est genuinus.
Versus 13: 13. "Instead of the shrub shall come up the fir tree." Saliunca is a plant that immediately springs from the earth;...
13. Pro saliunca ascendet abies. Saliunca est herba statim e terra exsiliens; inde saliunca dicitur a saliendo, de qua Plinius, lib. XXI, cap. vii: Saliunca, inquit, foliosa quidem est, sed brevis, et quae necti non possit. Radici numerosae cohaeret, herba verius quam flos, densa veluti manu pressa, breviterque cespes sui generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica. Addit Plinius eamdem tamen esse nobilissimi odoris et suavitatis tantae, ut Romani in ea, aeque ac in aerifodina, censum et vectigal publicum constituerint. Idem, cap. xx, tradit ejus radicem in vino decoctam sistere vomitus, et stomachum corroborare. Humilis ergo est saliunca, vilis et abjecta, sed odorata. Unde Virgilius, ecloga v: Puniceis humilis quantum saliunca rosetis, Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas. Vide Ruelium, lib. II, cap. vii. Unde Septuaginta pro saliunca vertunt, stebam, id est vilissimum stipitem, ait S. Hieronymus. Aquila et Theodotion vertunt, myzam, quae Hesychio est cunilago, herba coronaria, per syncopem mysla, de qua Plinius, lib. XXI, cap. ix, et Dioscorides, lib. IV, cap. cxxxvi. Cohibet motus venereos, ait Scholiastes Theocriti, idyll. 7, myrtus ex adverso salaciam juvat et fecunditatem; unde olim Veneri erat sacra. Ex quo Delrio, adagio 794, hunc elicit sensum, q. d. Qui antea virtutibus erant steriles, nunc iis erunt fecundi. Verum nostrae versionis sensus est, q. d. Gentes et animae Paganorum quae, quasi terra arida, spinosa et sterilis, producebant tantum spinas, saliuncas et urticas, id est opera vana, vilia, injuriosa et scelerata; jam imbre verbi Dei, et praedicatione Evangelii irrigata et fecundata, producent abietes, myrtos, etc., id est opera honesta, justa, frugifera et sancta, hoc est, ut verbo dicam, pro vitiis nascentur virtutes, pro superbia humilitas, pro gula sobrietas, pro libidine castitas, pro rapinis justitia, pro crudelitate misericordia, etc., aiunt Procopius et S. Hieronymus.
Unde Chaldaeus vertit: Pro impiis consurgent justi, et pro peccatoribus consurgent timentes Deum, ut pro Saulo Paulus, pro peccatrice Magdalena poenitens, pro publicano Matthaeus Apostolus, etc. Simili metaphora usus est Isaias, cap. xli, 19: Dabo, inquit, in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, etc. Ita Cyrillus, Theodoretus et alii.
Audi S. Gregorium, XVIII Moral. xii: Pro saliunca ascendit abies, dum in Sanctorum corde pro abjectione terrenae cogitationis, altitudo supernae contemplationis exoritur. Urtica vero igneae omnino naturae est; myrtus autem temperativae fertur esse virtutis. Pro urtica igitur crescit myrtus, dum justorum mentes a prorigine et ardore vitiorum, ad cogitationum temperiem tranquillitatemque perveniunt, dum jam terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis coelestibus exstinguunt. Idem, lib. XXXIII, cap. IV, per urticas cogitationum prurigines, per spinas vitiorum punctiones intelligit.
Vatablus vertit, pro spina, vel rubo spinoso, ascendet abies; sicque explicat: Qui prius spinosi erant, aliosque laedebant, desinent aliis facere injuriam. Hinc et Forerius vertit: Pro fruticeto succrescet fraxinus, et pro senticeto succrescet myrtus.
Et erit Dominus nominatus in signum aeternum. Hebraice: Et erit Domino in nomen in signum perpetuum, q. d. Haec mira Gentium conversio et sanctificatio per Christum facta, erit ei in nomen, et in monimentum gloriae et victoriae aeternum. Pro victoria enim parta solent signa seu monimenta statui. Quod enim a Christo omnes fideles ab eo subacti et conversi, nominentur Christiani, ac corde et ore, imo et nomine suo profiteantur se esse subditos Christo, idque in aeternum profitebuntur: hoc erit aeternum gloriae Christi monimentum. Sicut enim nomen et titulum gentium devictarum assumebant Imperatores, in perpetuum victoriae trophaeurn; vocabantur enim Parthici, Asiatici, Adiabenici, Sarmatici, Illyrici, etc.: ita pariter perenne Christi trophaeum est, quod omnium gentium sit dominator, adeo ut omnes gentes quasi Christo subditae, Christi nomen praeferant, et ab eo vocentur Christiani. Ipsum ergo Christi nomen est signum, id est trophaeum.
S. Hieronymus tamen nonnihil inter «nomen» et «signum» distinguit: «Erit, inquit, Dominus in nomen et in signum æternum, ut ex ipsius appellentur nomine Christiani, et crucis ejus inurantur cauterio;» et mox: «De quo ipse qui signum est: Cum videritis, ait, signum Filii hominis, quod non deficiet nec ullo fine mutabitur; sed de præsenti conversatione transiet in futurum.» Crux enim Christi in cœlis quasi æternum Christi trophæum, statuetur et rutilabit. Significare videtur S. Hieronymus corpora beatorum signanda esse stigmate crucis, quod non delebit æternitas; perinde ac crucis, et quinque vulnerum stigmata, manebunt in æternum in ipso corpore Christi, ut sint perenne monimentum illius, et nostræ redemptionis; nisi dicas crucem, id est passionis cujusque stigmata et cicatrices gloriosas in Beatorum corporibus mansuras. Sic enim in Martyrum corporibus mansura in cœlo vulnerum signa fulgentia quasi victoriarum trophæa, docent S. Augustinus, lib. XXII De Civitate, cap. xx; S. Ambrosius, serm. 57; Paludanus in IV, dist. xlix, Quæst. viii, art. 4; Joannes Major et alii ibid.
Tertio addit Sanchez signum hoc posse accipi lapidem, vel titulum inscriptum nomine vel insignibus heri, quem ipse in agro, vel in haereditate Christi defigebat, cum ejus possessionem adibat, ut cunctis pateret illam esse ipsius, et ad ipsum pertinere: sic enim Christus ubique in ecclesiis defigit titulum crucis, qui significat eas ad Christum crucifixum pertinere.
Quarto, alii quibus favere videtur Adamus, per signum accipiunt characterem baptismi; hic enim nos consignat Christo, estque indelebilis. Verum primus sensus maxime est genuinus.
sor est, Baruch cap. v, toto capite. Vide ibi dicta. Adde per montes et colles, montium et collium incolas aut speculatores posse intelligi. Alludit ad lætitiam redeuntium e Babylone, et ad speculatores, quos Judæi in montibus et arboribus collocabant, uti recte advertit Sanchez. Hi enim visa re læta, v. g. suorum e captivitate reditu, plausum dabant, eoque cives et incolas omnes ad plausum excitabant.
13. PRO SALIUNCA ASCENDET ABIES. — Saliunca est herba statim e terra exsiliens; inde saliunca dicitur a saliendo, de qua Plinius, lib. XXI, cap. vii: «Saliunca, inquit, foliosa quidem est, sed brevis, et quæ necti non possit. Radici numerosæ cohæret, herba verius quam flos, densa veluti manu pressa, breviterque cespes sui generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica.» Addit Plinius eamdem tamen esse nobilissimi odoris et suavitatis tantæ, ut Romani in ea, æque ac in erifodia, censum et vectigal publicum constituerint. Idem, cap. xx, tradit ejus radicem in vino decoctam sistere vomitus, et stomachum corroborare.
Humilis ergo est saliunca, vilis et abjecta, sed odorata. Unde Virgilius, ecloga v: Puniceis humilis quantum saliunca rosetis, Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas. Vide Ruelium, lib. II, cap. vii. Unde Septuaginta pro saliunca vertunt, stobam, id est vilissimum stipitem, ait S. Hieronymus. Aquila et Theodotion vertunt, amyzam, quæ Hesychio est cunilago, herba coronaria, per syncopem myola, de qua Plinius, lib. XXI, cap. ix, et Dioscorus, lib. IV, cap. cxxxvi. Cohibet motus venereos, ait Scholiastes Theocriti, idyll. 7; myrtus ex adverso salaciam juvat et fecunditatem; unde olim Veneri erat sacra. Ex quo Delrio, adagio 794, hunc elicit sensum, q. d. Qui antea virtutibus erant steriles, nunc iis erunt fecundi. Verum nostræ versionis sensus est, q. d. Gentes et animæ Paganorum quæ, quasi terra arida, spinosa et sterilis, producebant tantum spinas, saliuncas et urticas, id est opera vana, vilia, injuriosa et scelerata; jam imbre verbi Dei, et prædicatione Evangelii irrigatæ et fecundatæ, producent abietes, myrtos, etc., id est opera honesta, justa, frugifera et sancta, hoc est, ut verbo dicam, pro vitiis nascentur virtutes, pro superbia humilitas, pro gula sobrietas, pro libidine castitas, pro rapinis justitia, pro crudelitate misericordia, etc., aiunt Procopius et S. Hieronymus.
Unde Chaldæus vertit: Pro impiis consurgent justi, et pro peccatoribus consurgent timentes Deum, ut pro Saulo Paulus, pro peccatrice Magdalena pœnitens, pro publicano Matthæus Apostolus, etc. Simili metaphora usus est Isaias, cap. xli, 19: «Dabo, inquit, in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum,» etc. Ita Cyrillus, Theodoretus et alii.
Audi S. Gregorium, XVIII Moral. xii: «Pro saliunca ascendit abies, dum in Sanctorum corde pro abjectione terrenæ cogitationis, altitudo supernæ contemplationis exoritur. Urtica vero ignea omnino naturæ est; myrtus autem temperativæ fertur esse virtutis. Pro urtica igitur crescit myrtus, cum justorum mentes a prorigine et ardore vitiorum, ad cogitationum temperiem tranquillitatemque perveniunt, dum jam terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis cœlestibus exstinguunt.» Idem, lib. XXXIII, cap. iv, per urticas cogitationum prurigines, per spinas vitiorum punctiones intelligit.
Vatablus vertit, pro spina, vel rubo spinoso, ascendet abies; sicque explicat: Qui prius spinosi erant, aliosque lædebant, desinent aliis facere injuriam. Hinc et Forerius vertit: Pro fruticeto succrescet fraxinus, et pro senticeto succrescet myrtus.
ET ERIT DOMINUS NOMINATUS IN SIGNUM ÆTERNUM. — Hebraice: Et erit Domino in nomen in signum perpetuum, q. d. Hæc mira Gentium conversio et sanctificatio per Christum facta, erit ei in nomen, et in monimentum gloriæ et victoriæ æternum. Pro victoria enim parta solent signa seu monimenta statui. Quod enim a Christo omnes fideles ab eo subacti et conversi, nominentur Christiani, ac corde et ore, imo et nomine suo profiteantur se esse subditos Christo, idque in æternum profitebuntur: hoc erit æternum gloriæ Christi monimentum. Sicut enim nomen et titulum gentium devictarum assumebant Imperatores, in perpetuum victoriæ trophæum; vocabantur enim Parthici, Asiatici, Adiabenici, Sarmatici, Illyrici, etc.: ita pariter perenne Christi trophæum est, quod omnium gentium sit dominator, adeo ut omnes gentes quasi Christo subditæ, Christi nomen præferant, et ab eo vocentur Christiani. Ipsum ergo Christi nomen est signum, id est trophæum.
10, 11. Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, sic erit verbum meum. — S. Hieronymus, Cyrillus, Haymo et Forerius, «verbum» hoc tripliciter exponunt, quæ tamen fere in unum idemque redeunt. Per verbum enim primo, accipiunt Christum, qui quasi imber et nix veniens e cœlo, terram cordis nostri frugiferam fecit bonorum operum; secundo, accipiunt Evangelium, per quod Christus hos fructus operatur; tertio et planissime, promissionem hanc Dei, q. d. Verbum hocce meum, quo tam magnifica promisi de fœdere novo, deque Messia et gratia, bonisque per eum dandis orbi, puta credentibus in eum et pœnitentibus, firmissimum erit et efficacissimum; efficiet enim, ut homines spe veniæ, amicitiæ Dei, et salutis excitati, faciant dignos pœnitentiæ et virtutum fructus, quibus reipsa Deo reconciliabuntur, fæderabuntur, fientque æterni Dei amici, imo hæredes et filii. Sic enim verbum hoc Dei irrigat et fecundat animam, æque ac imber et nix terram.