Hortatur Deus omnes, ut juste vivendo comparent se ad salutem et justitiam a Christo afferenda: ipsum enim neminem, etiamsi advenam et eunuchum, si juste vivat, a se et salute sua repulsurum. Quinimo, vers. 4, eunuchis, qui custodierint sabbata ejus, et elegerint quae placita sunt ei, promittit se daturum locum in domo sua, et nomen melius a filiis et filiabus, idque sempiternum. Denique, vers. 8, invitans Israelem ad Christum et Ecclesiam, Judaeis denuntiat excidium per Romanos, eo quod pastores eorum fuerint canes muti, ebriosi, impudentes, avari.
Index
Synopsis Capitis
Hortatur Deus omnes, ut juste vivendo comparent se ad salutem et justitiam a Christo afferenda: ipsum enim neminem, etiamsi advenam et eunuchum, si juste vivat, a se et salute sua repulsurum. Quinimo, vers. 4, eunuchis, qui custodierint sabbata ejus, et elegerint quae placita sunt ei, promittit se daturum locum in domo sua, et nomen melius a filiis et filiabus, idque sempiternum. Denique, vers. 8, invitans Israelem ad Christum et Ecclesiam, Judaeis denuntiat excidium per Romanos, eo quod pastores eorum fuerint canes muti, ebriosi, impudentes, avari.
Hortatur Deus omnes, ut juste vivendo comparent se ad salutem et justitiam a Christo afferenda: ipsum enim neminem, etiamsi advenam et eunuchum, si juste vivat, a se et salute sua repulsurum. Quinimo, vers. 4, eunuchis, qui custodierint sabbata ejus, et elegerint quæ placita sunt ei, promittit se daturum locum in domo sua, et nomen melius a filiis et filiabus, idque sempiternum. Denique, vers. 8, invitans Israelem ad Christum et Ecclesiam, Judæis denuntiat excidium per Romanos, eo quod pastores eorum fuerint canes muti, ebriosi, impudentes, avari.
Textus Vulgatae: Isaias 56:1-12
1. Haec dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam: quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. 2. Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud...
1. Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam: quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. 2. Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendet istud: custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum. 3. Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: Et non dicat Eunuchus: Ecce ego lignum aridum. 4. Quia hæc dicit Dominus Eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fædus meum. 5. Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo ei, quod non peribit. 6. Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos: omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fædus meum. 7. Adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ: holocausta eorum, et victimæ eorum, placebunt mihi super altari meo: quia domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis. 8. Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. 9. Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus. 10. Speculatores ejus cæci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. 11. Et canes impudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. 12. Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate: et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
Versus 1: 1. KEEP JUDGMENT. — Until now he has treated of the grace and happiness of the New Testament under the Messiah: now the...
1. CUSTODITE JUDICIUM. — Hactenus egit de gratia et felicitate novi Testamenti, sub Messia: nunc Propheta, instar Joannis Baptistæ, eum præcurrit, omnesque tum victuros admonet, ut ad ejus jam vicini adventum et salutem se comparent, custodiendo judicium, hoc est faciendo justitiam, sive id quod æquum et justum est in omni re. Unde hinc suam concionem sumpsit S. Joannes Baptista dicens: «Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cœlorum. Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur,» Matth. cap. iii, 10. «Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis,» Lucæ cap. iii, vers. 14.
QUIA JUXTA EST SALUS MEA. — «Salus,» id est Salvator, q. d. En adest Christus, qui vos salvet. Unde secundo, salus vestra per Christum instat; eam enim vobis dabit veniens Salvator Christus. ET JUSTITIA MEA. — «Justitia,» id est justificator Christus; secundo, «justitia,» id est fidelitas, q. d. Jam præstabo fideliter ea, quæ de Christo promisi; tertio, «justitia,» id est justificatio, q. d. Jam per Christum a peccatis vos liberabo, justificabo, gratia et gloria donabo. Omnia hæc eodem tendunt: nam promissio Dei de Christo, non erat alia, quam nostra per eum justificatio et salus.
Versus 2: 2. BLESSED IS THE MAN WHO DOES THIS — who does judgment and justice, as was said above. For "man," the Hebrew has אנוש...
2. BEATUS VIR QUI FACIT HOC, — qui facit judicium et justitiam, ut præcessit. Pro vir hebraice est אנוש enos, id est ærumnosus et desperatæ vitæ, q. d. O enos! o fili Adæ! esto sis hæres mortalitatis, laboris et ærumnarum Adæ; tamen felix eris et beatus, si feceris judicium, illudque apprehenderis, id est firmiter tenueris, et constanter retinueris. Hoc enim est hebræum חזק chasac. Sic enim oportet nos Christianam justitiam tenere, ne prætermeat; et retinere, ne eam quantacumque persecutione aut tentatione deseramus. Ita Forerius.
CUSTODIENS SABBATUM NE POLLUAT ILLUD. — Sub sabbato per synecdochen accipe observationem totius legis, præsertim primæ tabulæ, quæ religionem et cultum Dei spectat. Hunc enim significat sabbatum, quod totum otio a laboribus, et cultui Dei dicatum erat. Sic leges secundæ tabulæ, quæ præscribunt justitiam proximo debitam, designat, cum subdit: CUSTODIENS MANUS SUAS NE FACIAT OMNE (id est ullum) MALUM, — q. d. Qui leges primæ et secundæ tabulæ servarit, hic beatus erit, dignusque Evangelio, quem scilicet Christus in fidelem amicum, imo filium adoptet. Meminit sabbati, quia summa apud Judæos erat religio sabbati, summa sanctitas; unde per illud significat summam sanctitatem qua Deum fideles colere debent, actibus tum internis, tum externis, puta victimis, festis, hymnis, adoratione, laudibus, ritibus, etc.; secundo, quia sabbatum significat diem Dominicum atque festa Christianorum, quibus cessando ab opere servili, et multo magis ab inhonesto et turpi, atque vacando pietati et orationi, Deum colere debemus. Simili modo ait Zacharias, cap. xiv, 16: «Ascendent (Gentes ad Christum conversæ) ab anno in annum (singulis annis, id est jugiter), ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.» Mysticam scilicet agentes tanquam peregrini et viatores in hoc mundo, atque mentem habentes fixam in patria et civitate cœlesti. Ponitur typus, sive figura, pro re figurata. Vide Canon. XXI. Pari modo sabbatum hic mystice significat quietem spiritalem a vitiis et peccatis, ut notet Theodoretus.
Versus 3: 3. AND LET NOT THE SON OF THE FOREIGNER SAY — that is: Moses excluded the Gentiles from his Synagogue and commonwealth,...
3. ET NON DICAT FILIUS ADVENÆ, — q. d. Moses arcebat Gentiles a sua Synagoga et republica, Deut. xxiii, 3 et 8, et cap. vii, 1 et sequent.; at Christus neminem arcebit a sua Ecclesia. Ergo non dicat Gentilis ex Gentili natus: Ego non sum ex semine Abrahæ, cui promissus est Christus, ac proinde ad me Christus non pertinet: nam in Christo et Ecclesia «non est distinctio Judæi et Græci,» Roman. x, 12; sed fidelis et infidelis. Christus enim non habebit rationem generis et sanguinis, sed religionis, sanctitatis et virtutum, omnemque eum qui per fidem, spem et charitatem Domino adhæret, eique se in baptismo adstringit, pro suo recipiet, et in jura et privilegia Ecclesiæ suæ admittet. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus.
Nota: Pro adhæret hebraice est נלוה nilva, id est copulat, adstringit, obstringit se «Domino.» A nilva enim dictus est Levi et Levitæ, q. d. Adstricti et obstricti Domino. Sic omnes Christiani, quasi Levitæ, in baptismo obstrinxerunt se Christo, ejusque religioni et cultui.
ET NON DICAT EUNUCHUS, — q. d. Moses arcebat eunuchos suorum cœtu et templo, ministeriis et officiis publicis; sic enim sancivit, Deut. xxiii, 1: «Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, Ecclesiam Domini.» Unde eunuchi, æque ac steriles in lege veteri, erant quasi infames et probrum apud Judæos, neque referebantur in censum aut familias, quia inepti propagando Israelis semini. At Christus eunuchos, et quoslibet, quantumvis viles, mancos, debiles et miseros, ad Ecclesiam admittit, imo, ut ipse ait, Luc. cap. vii, 22: «Pauperes evangelizantur.» Rursum, in eunucho, notat populum Gentilem, qui erat eunuchus, id est sterilis pietatis, religionis et bonorum operum, q. d. Ne dicat Gentilis: Ego hactenus fui sterilis, ac proinde ineptus et indignus sum Ecclesia Christi; quia, si credat in Christum, Christus eum faciet fecundum gratiis et virtutibus. Hoc est quod dixit cap. liv, 1: «Lauda, sterilis, quæ non paris, etc., quoniam multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.» Rursum, «non dicat eunuchus,» id est cælebs et virgo: «Ego sum lignum aridum,» id est sum sterilis et illiberis. Unde sequitur:
4 et 5. QUIA HÆC DICIT DOMINUS EUNUCHIS: QUI CUSTODIERINT SABBATA MEA (qui Deum sancte coluerint, eruntque veri cultores Dei, ut dixi vers. 2), DABO EIS IN DOMO MEA, ET IN MURIS MEIS LOCUM. — Ad litteram loquitur de eunuchis naturalibus et castratis, ut dixi; sed sub his symbolice intelligit eunuchos spontaneos et spiritales (ad eos enim eum assurgere, mox patebit), «qui seipsos» proposito aut voto cælibatus «castraverunt propter regnum cœlorum,» uti huc alludens, ait Christus, Matth. xix, vers. 12. Talibus enim hic promittit Deus in Ecclesia et in cœlo nomen gloriosius et diuturnius, quam possent habere a filiis suis. Ita explicant S. Hieronymus, Cyrillus, S. Augustinus, lib. De S. Virgin. cap. xxiv, et lib. XIV Contra Faustum, cap. ultimo; S. Basilius, lib. De Vera virgin.; Ambrosius, Exhort. ad virg.; Gregorius, III part. Pastor. cap. xxix; Rupertus et alii. Idque fuse probat hic Forerius.
Prima, ex verbo נלוה nilva, quod licet omnibus Christianis ex parte, tamen plene soli cælibi et Religioso statui competit; Religiosi enim et Clerici sunt quasi Levitæ, adstricti obsequio Dei et templi, totique ejus cultui se manciparunt. Unde hi sunt «lignum aridum,» id est sine generatione et prole.
Secundo, ex to qui custodierint sabbata mea. Cælebs enim, ut monachi et monachæ, præ omnibus Christianis, perpetuum Deo sabbatum celebrant, dum noctes et dies psalmodiæ, orationi, meditationi et lectioni S. Scripturæ impendunt, uti Essæos eorum parentes fecisse narrant Philo, Eusebius et S. Hieronymus.
Tertio, ex verbo elegerint. Qui enim magis eligunt ea, quæ Deo placent, quam Religiosi, qui non tantum præcepta, sed et consilia Dei, amplectuntur, qui cum Maria optimam partem elegerunt? Unde to elegerint, significat cælibatum consilii esse, non præcepti; quocirca ei, mercedis loco, datur nomen æternum.
Quarto, ex eo quod sequitur: «Et tenuerint fædus meum.» Quinam enim sunt in Ecclesia Dei, qui ne violent vel in minimis fœdus Dei, arctiori disciplina se communiunt, nisi veri monachi, qui ad hoc, novum et spontaneum fædus cum Deo ineunt, cum per vota professionis ei se obstringunt, et quasi spiritale connubium cum eo ineunt? Hic enim est eorum status, hæc professio, hoc sanctum eorum institutum, de quo loquitur Propheta. Si quis ex ipsis hoc violet, et turpiter vivat, hominis hoc, non instituti est vitium, qui per hoc eo graviorem damnationem sibi accersit, quo sanctiorem statum commaculat, eique ignominiam et probrum apud laicos inurit.
Nominat Propheta præ aliis Christi asseclis hosce spiritales eunuchos, quia horum virtus, cælibatus et virginitas excelsa est et heroica, superatque omnes naturæ vires; vincit enim plane libidinem, ad quam vehementissime natura corruptam hominem stimulat et rapit. Unde hanc virtutem præ aliis in Christianis admirabantur Gentiles, etiam tempore Apostolorum. Hoc est enim quod ait S. Petrus, epist. I, cap. iv, 4: «In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem.» Nam, ut docet S. Basilius, lib. De Vera virginitate, sub initium: «Sicut ferrum trahit magnes, sic masculum sua trahit Agnes.» Quocirca ibidem ante finem docet virginem mystice debere sabbatum custodire, ut ait hic Isaias: «Sabbatum, inquit, non in opere, sed in operis cessatione intelligitur. Vult itaque sabbatizare virginem, uti ne virginitatem
operando custodiat, sed absque motu operis integritatem inviolabilem servet. Quasi Dei simulacrum, inquit, ex anima et corpore virgo in terra formata est. Mystice ergo sabbatizet, non pedem, non manum, non oculum, non aliud quodlibet membrum, sed ne animum quidem ad corrumpendam naturalem pulchritudinem moveat; sed persistat, ut præclara divinæ Majestatis effigies solida, atque ad omnem imaginem, ad omnem factum semper ac jugiter in petra stans; ne quis sive per oculos, sive per aures, sive per alium quemlibet sensum surrepens, aut animæ in diras moveat figuras Dei, aut confusis primitivis formis, suas ipsi pessime ac licenter insculpat;» et rursum inferius: «Si virginitatem tecum et apud te permanere inviolabilem cupis, perpetuum sabbatum celebra, hoc est, mane quod nata es. Ne manum moveas ad tangendum virum, neque plices explicita, neque soluta colligas, neque inviolata membra alterius generis membris jungendo corrumpas; sed permane quod es in cubiculo cordis, nihilque amplius inquiras. Apud teipsam sabbatiza, nihil operans quod in te solvatur quod in te per naturam est.»
Hic sensus hæreticus est, et eunucho frigidior, ideoque a Patribus, vers. 4 citatis, rejectus et reprobatus. Suo ergo more Propheta assurgit a naturalibus eunuchis ad spiritales, id est cælibes, continentes et virgines. Hisce ergo, si sancte vixerint, si fœdus et vota servarint, si sabbatum, id est cultum Domini, custodierint, promittit Deus se daturum nomen melius, quam habere possent a filiis et filiabus, si eos generassent.
Quæres, quodnam sit hoc «nomen?» Respondeo, primo, «nomen,» id est memoria, fama et gloria; hanc enim filii parentibus conciliant. Unde in Scriptura filii vocantur parentum «nomen, gloria, corona, vita et lucerna;» filii enim splendere faciunt parentum memoriam: hinc a parentibus per filios quæritur, ac sæpe acquiritur nominis æternitas.
Secundo, «nomen,» id est proles, et soboles illustrior et diuturnior. Sic ait Thecuitis Davidi, II Reg. xiv, 7: «Quærunt exstinguere scintillam meam (filium meum) quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen,» id est posteritas, quæ viri nomen et memoriam conservet. Sic nomen Dei est Christus Dei Filius: nomen Julii, est filius Julii. Unde Martialis, lib. VI, de filio Domitiani sic canit: Nascere, Dardanio promissum nomen Iulo, Vera Deum soboles: nascere, magne puer. Vide Nostrum Martinum de Roa, lib. III Singular. cap. xi.
Pulchre Tertullianus librum De Pudicitia sic incoat: «Pudicitia flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, præjudicium omnis bonæ mentis, quanquam rara, nec facile perfecta, vixque perpetua; tamen aliquatenus in sæculo morabitur, si natura præstruxerit, si disciplina persuaserit, si censura compresserit.» Verum nimius pudicitiæ amor et honor Tertullianum in errorem adegit, ut censeret mœchos et fornicatores, licet pœnitentes, ab Ecclesia non esse recipiendos: hoc enim toto libro persuadere conatur. Et S. Cyprianus, lib. De Habitu virginum, magistrum suum Tertullianum secutus: «Flos, inquit, est ille Ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiæ spiritalis, læta indoles, laudis et honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter floret Ecclesiæ matris gloriosa fecunditas.» Et S. Ambrosius, lib. De Instit. virg. cap. xv: «Christi, ait, lilia sunt specialiter sacræ virgines, quarum est splendida et immaculata virginitas.» Et cap. 18: «Aula regalis est virgo quæ non est subdita viro, sed Deo soli.» Et lib. De Virginit.: «Hæc (virginitas) e cœlo accersivit, quod imitaretur in terris. Nec immerito vivendi sibi usum quæsivit in cœlo, quæ sponsum sibi invenit in cœlo, dum nubes, aera, Angelos sideraque transgrediens,
Versus 5: 5. I WILL GIVE THEM IN MY HOUSE AND WITHIN MY WALLS A PLACE — an honored and first place, so that they may be honored...
5. DABO EIS IN DOMO MEA, ET IN MURIS MEIS LOCUM — honoratum et primum, ut etiam a regibus et principibus honorentur. Item, in cœlo inter Angelos dabo virginibus locum illustrem, uti ait S. Basilius mox citandus. Unde pro locum hebraice est יד iad, id est manum, id est separatam et selectam partem, sortem, gradum et locum. Ita Vatablus et Forerius.
Secundo, Sanchez: Dabo eis manum, id est, inquit, auxiliabor eis, defendam et roborabo eos, ut contra carnis, mundi et dæmonis insultus, pro castitate fortiter stent, eamque inviolatam servent. Hæc enim opis promissio est instar præmii, quod mire animat cælibes in suo proposito, dum cogitant se peculiariter Deo curæ et cordi esse, ab eoque jugiter adjuvari et protegi, imo muris Dei cingi. Sane claustra monasteriorum, quid sunt nisi muri Dei?
Tertio, idem Sanchez: Dabo eis manum, id est, inquit, fædus et connubium spiritale cum eis inibo. Hoc enim iniri solet, dum fæderantes, uti sponsus et sponsa, invicem sibi dant accipiuntque manum: Qui enim, ut uni Deo vacent, ejusque voluntati se totos impendant, omnes mundanas voluptates et amores abdicaverunt, vicissim totum Dei amorem sibi conciliant, ab eoque in thalamum purissimæ consuetudinis et delicias inducuntur.
ET NOMEN MELIUS (id est præ, hoc enim est Hebraicum מן min, comparativum) FILIIS ET FILIABUS: NOMEN SEMPITERNUM DABO EIS, QUOD NON PERIBIT. — Petrus Martyr putat hæc promitti naturalibus eunuchis: nec enim spiritales eunuchos præstantiores esse conjugatis, ut potius nomen mereantur et obtineant. Ipse enim erroris suis docet virginitatem non esse præstantiorem matrimonio.
Verbum Dei in ipso sinu Patris invenit, et toto hausit pectore.» Et lib. III, epist. 15: «Quid loquar quanta sit virginitatis gloria, quæ meruit a Christo eligi ut esset etiam corporale Dei templum, in quo corporaliter habitavit plenitudo divinitatis?»
Quæres secundo, quomodo utrumque hoc nomen obtineant cælibes et virgines? Respondeo, primum obtinent, quia a virtute virginitatis et religionis majus consequuntur nomen quam a filiorum copia et præstantia: virtus enim perennat æternatque nomen magis quam soboles, præsertim cum sæpe sit degener, quæ facit ut exsecrabilis et probrosa sit tota progenies, ait S. Basilius; adeoque nulla est familia durans per aliquot sæcula, quæ non plures habeat proles in inferno quam in cœlo. Sensit hoc etiam gentilis Epaminondas, primus et ultimus Thebanorum princeps. Mansit enim ipse cælebs, ut totus reipublicæ ejusque propugnationi et propagationi vacaret: cumque ei multi suaderent matrimonium, ut sobolem et nomen propagaret, respondit: «Pro semine relinquo Leuctricam victoriam,» quæ erit immortalis. Unde merito Agesilaus rex Lacedæmonum, eum licet hostem suum magnifice in acie procedentem videns, exclamavit: «O magnificum virum!» Testis est Plutarchus in ejus Vita.
Adde: filii, et familiæ omnes ex conditione mortali, processu temporis deficiunt, omnino sine nomine genus relinquentes, ait S. Basilius. Cælibes vero et virgines, ut idem ait, «Angelorum naturam, et dignitatem perpetem successionis accipiunt, ipsi sibi in æterna vita pro successione generis sufficientes.» Multo ergo majus et diuturnius nomen obtinent in Ecclesia, id est in cœlo et in terra, cælibes, S. Basilius, Hieronymus, Augustinus, Gregorius, Benedictus, Bernardus, Dominicus, Franciscus, eorumque asseclæ. Item S. Catharina, S. Agnes, S. Cæcilia (cujus corpus hic Romæ incorruptum post 1300 annos servatur, ideoque templum ejus marmore et octoginta lampadibus argenteis, semper ardentibus coruscat), S. Agatha, S. Dorothea, S. Febronia, S. Flavia Domitilla, S. Clara, et innumeræ aliæ virgines, quarum nomen et memoria, templis, monasteriis, discipulis et posteris, festis, imaginibus, historiis, laudibus, hymnis, litaniis, aliisque modis celebratur. Et merito; nam, ut ait Sapiens, cap. iv, vers. 1: «O quam pulchra est casta generatio cum claritate! immortalis est enim memoria illius; quoniam et apud Deum nota est, et apud homines, et in perpetuum coronata triumphat.»
Rursum virginitas est virtus angelica, et virgines sunt angeli terrestres, et homines cœlestes, uti docent S. Augustinus, S. Nazianzenus, qui «virginitatem» vocat «angelicæ gloriæ æmulam,» S. Bernardus et alii. Vide dicta I Cor. vii, 25 et seq. «Virginalis integritas,» ait S. Augustinus, De Virginit. cap. xiii, «angelica portio est, et in carne corruptibili incorruptionis perpetuæ meditatio.» Quocirca noster Viegas, in Apoc. xiv, Comment. II, sect. 6, num. 4, hunc locum sic exponit: «Dabo nomen melius a filiis,» id est præ Angelis. Nam «filii» hic omnes electi appellantur; ac procul dubio etiam virgines filii sunt, nec debuerunt opponi filiis. Itaque cum promittitur virginibus melior locus et nomen a filiis, videntur Angelis anteferri. Et merito: quia in Angelis virginitas, quæ sit virtus, reperiri nequit; ea ex re Angelis præstant virgines. Hac de causa angelus a Joanne se adorari non permisit, Apoc. xix, 10, dicens: «Ne feceris, conservus enim tuus sum,» q. d. Pares virginitate sumus: ego enim natura, tu virtute es virgo; æquali ergo parique conditione in cœlesti curia Deo principi nostro servimus.
Ita Viegas pie et mystice magis, quam genuine et litteraliter: nam per filios non intelligi hic Angelos patet, quia subdit, «et filiabus:» constat autem inter Angelos non esse sexum, nec filias aut feminas.
Rursum majus nomen obtinent virgines: quia virginitas præ aliis virtutibus totum hominem condecorat et illustrat. Audi S. Bernardum, sermone 85 in Cantic.: «Nihil hac luce clarius, nihil hoc gloriosius testimonio, cujus veritas in mente fulget, et mens in veritate se videt. Sed qualem? Pudicam, verecundam, pavidam, circumspectam, nihil penitus admittentem quod evacuet gloriam conscientiæ attestantis, in nullo consciam sibi quod erubescat præsentiam veritatis, quo cogatur avertere faciem, quasi confusam et repercussam a lumine Dei. Hoc plane, hoc illud decorum est quod super omnia bona animæ divinos oblectat aspectus.» Subdit deinde: «Hunc animæ splendorem suis radiis erumpentem mentis simulacrum corpus excipit, et diffundit per membra et sensus quatenus omnis inde reluceat actio, sermo, aspectus, incessus, risus (si tamen risus), mixtus cum gravitate, et plenus honesti; cum scilicet omnium artuum sensuumque motus, gestus et usus apparuerit serius, purus, modestus, totius expers insolen-
tiæ atque lasciviæ; tum levitatis, tum ignaviæ alienus, æquitati autem accommodus, pietati officiosus.» Deinde concludit: «Beata mens, quæ hoc se induit castimoniæ decus, et quemdam veluti cœlestis innocentiæ candidatum, quem sibi vindicet gloriosam conformitatem non mundi, sed Verbi, de quo legitur, quod sit candor vitæ æternæ, splendor et figura substantiæ Dei.» Et S. Basilius, lib. De Vera Virginit.: «Sacra, ait, virgo talem se et habitu, et incessu, et toto corporis motu exhibebit: ut qui illi forte obvii fuerint, quasi vivum Dei simulacrum aspicientes, faciem ad reverentiam, atque ad admirationem sanctitatis inclinent, honestæque virtutis admoniti, mentem pudicam et sobriam referant. Venerentur, inquam, aspectum virginis, atque, ut dixi, tanquam divinæ imagini,
reverenter de via cedant.» Et inferius: «Domini sponsa cum ejus neque obtutus, neque aures, neque præsentiam queat effugere, omnia in ejus oculis gerit. Quapropter scire oportet virginem, quod sive sola aliquid loquatur, in sponsi auribus loquitur; sive sola quippiam agat, hoc ille diligenter intuetur; sive cogitet quippiam, hoc in ipso cordis motu citius ille cognitum et exploratum habet, etc. Quasi igitur præsente sponso, et inspectante omnia et audiente, virgo se habebit in omnibus. Seipsam ergo primum, conscientiamque suam reverebitur, etiamsi valde sit sola; deinde astantem sibi custodem Angelum: sciat se esse animatum Christi vas. Talibus pro humano nomine, Angelorum immortale nomen dabo, ut cœli pulcherrimam partem habeant ad immorandum, et locum inter Angelos insignissimum, nomenque indelebile pro eximiæ virtutis splendore.» Hæc et plura sparsim eo libro S. Basilius.
Quocirca S. Augustinus, lib. De Virginit., censet per nomen hic significari gloriam propriam, qua virgines ab aliis Sanctis secernuntur, uti per nomen homines distinguuntur. Hinc et Apoc. xiv, 4, de iis dicitur: «Hi sunt, qui sequuntur Agnum quocumque ierit: Virgines enim sunt.» Et vers. 3: «Et cantabant quasi canticum novum; et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.» Hoc ergo cantico, uti et nomine, ab aliis secernuntur. Nomen ergo hoc significat gloriam et gaudium, virginibus proprium, quod erit, ait S. Augustinus, «gaudium virginum Christi de Christo, in Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, propter Christum.» Nomen ergo hoc est aureola virginum.
Secundo, «nomen,» id est proles cælibatus et virginitatis sunt filii ac filiæ; non carnis, sed spiritus, illique multi et varii. Ratio a priori est, quod virgines sint sponsæ Deo, et Christo nuptæ, uti docui II Cor. xi, 2. Hæ autem nuptiæ, et hoc conjugium cum Deo sterile et infecundum esse nequit: proles ergo hujus conjugii spiritales sunt, non corporales: scilicet, primo, opera pietatis, devotionis et virtutum, intelligentia S. Scripturæ, ait S. Bernardus loco citato, libri scripti vel editi, etc.
Pie rursum S. Bernardus ad sororem virginem De Modo bene vivendi, cap. xxii: «Tu vero, inquit, amabilis mihi in Christo soror, non dicas: Ecce ego lignum aridum; non dicas: Ecce ego arbos infructuosa: quia, si Christum sponsum tuum diligas, et timeas sicut debes, septem filios habes. Primus filius est verecundia, secundus patientia, tertius sobrietas, quartus temperantia, quintus charitas, sextus humilitas, septimus castitas. Ecce per gratiam Spiritus Sancti, sine dolore ex incorrupto utero septem filios Christo peperisti, ut impleatur in te quod scriptum est: Quia sterilis peperit septem. Hos filios, quos Jesu Christo sponso tuo genuisti, debes nutrire, fovere, lactare, reficere, confortare et castigare.»
Secundo, opera eleemosynæ aliaque officia charitatis, quibus se dedere potest virgo non conjugata, cujus curas non absumit familia. Tertio, exempla sancta, quibus plures ad Christi obsequium adducunt, itaque eos Deo pariunt, inquit S. Hieronymus.
Ita S. Cæcilia Valerianum maritum, Tiburtium fratrem, et alios, non tantum ad Christi fidem, sed et ad virginitatem et martyrium secum induxit. Unde de ea canit Ecclesia: «Domine Jesu Christe, seminator casti consilii, suscipe seminum fructus, quos in Cæcilia seminasti.» Et: «Cæcilia famula tua, Domine, quasi apis tibi argumentosa deservit.»
Ita S. Constantia filia Constantini Magni, suis precibus, monitis et exemplis, duas Gallicani filias ad fidem, castitatem et sanctimoniam induxit: ipsumque Gallicanum sponsum suum per SS. Joannem et Paulum eunuchos suos ad Christum, ad castitatem et paupertatem, et mundi contemptum, proque eo subeundum martyrium, convertit, uti habet Vita SS. Joannis et Pauli 26 junii.
Ita SS. Julianus et Basilissa conjuges et virgines, innumeros, ille viros, hæc feminas, Christo genuerunt, uti habet eorum Vita admirabilis 9 januarii. Simile legimus de aliis. Quin et hodie cernimus, singularum animarum zelum indi a Deo virginibus piis et devotis, easque multos Christo lucrifacere, ut pro prolibus terrenis, quas contempserunt, spirituales Deo offerant, ne steriles sint, sed sterilitatem carnalem spiritali fecunditate compensent.
Quocirca S. Marcellina soror S. Ambrosii, cum a Liberio Pontifice Romæ in basilica S. Petri, ipso Natali Christi, virginitatis velum acciperet, ab eo audivit: «Bonas nuptias elegisti, o virgo!» Audi S. Ambrosium hæc ei scribentem et enarrantem, lib. III de Virginib., in initio: «Is (Liberius) cum in Salvatoris Natali ad Apostolum Petrum, virginitatis professionem, vestis quoque mutatione signares (quo enim melius die, quam quo Virgo posteritatem acquisivit?) atque astantibus etiam puellis Dei compluribus, quæ certarent invicem de tua societate: Bonas, inquit, filia, nuptias desiderasti. Vides quantus ad Natalem sponsi tui populus convenerit et nemo impastus recedit? Hic est qui, rogatus ad nuptias, aquam in vina convertit. In te quoque sincerum sacramentum conferet virginitatis,» etc.
Ita accidit. Nam Marcellina suas hic Romæ ædes in monasterium convertit, quod exstat inter Capitolium et Forum piscarium, perenni virginum propagine sanctum et celebre.
Quarto, S. Augustinus affirmat ipsa gaudia virginum esse filios castitatis. Nam caret illa filiis corporeis, sed pro filiis gaudia parit, pro filia gignit animi hilaritatem. Audi ipsum lib. VIII Confess. cap. xi: «Ipsa continentia, inquit, nequaquam sterilis; sed fecunda mater filiorum, gaudiorum, de marito te, Domine.»
Quinto, B. Virgo, mater et soror virginum, genuit prolem nobilissimam et fecundissimam, scilicet Christum Dei Filium, qui innumeros Deo et cœlo genuit filios. Hinc S. Ambrosius, lib. III, epist. 25: «Virgo, ait, genuit mundi salutem, Virgo peperit vitam universorum. Sola ergo non debet esse virginitas, quæ omnibus in Christo profuit. Virgo portavit, quem mundus iste capere aut sustinere non potest.» Et lib. De Institut. virgin. cap. xiv: «In virginis, ait, utero simul acervus tritici et lilii floris gratia germinabat: quoniam et granum tritici germinabat, et lilium. Sed quia de uno grano tritici acervus est factus, completum est illud propheticum: Et convalles abundabunt frumento; quia granum illud mortuum, plurimum fructum attulit,» Joan. xii, 24. Hic ergo verum est istud: Nec genitrice tua fecundior ulla parentum est, Tot bona per partum quæ dedit una suum.
Denique proles corporeæ virginum sunt, non propriæ, sed aliorum, puta conjugatorum in illa provincia: facit enim Deus ut ubi multæ virgines sunt et se Deo dicant, ibi nuptæ sint fertiliores. Hancque quasi virginitatis compensationem dat tum ipsis virginibus, tum reipublicæ. Docet id contra Gentiles, qui cælibatu Christianorum putabant exhouriri hominum sobole Romanum Imperium, S. Ambrosius, lib. III De Virg. quasi certa experientia acceptum: «Si quis, inquit, putat consecratione virginum minui genus humanum, consideret quia ubi paucæ virgines, ibi etiam pauciores homines: ubi virginitatis studia crebriora, ibi numerum quoque hominum esse majorem. Discite quantas Alexandrina, totiusque Orientis et Africana Ecclesia quotannis sacrare consueverint. Pauciores hic homines prodeunt, quam illic virgines consecrantur. Ex ipsius igitur orbis terrarum usu, non inutilis virginitas existimatur, præsertim cum per Virginem salus venerit orbem fecundatura Romanum.» Ita Deus Annæ pro Samuele sibi oblato, quinque alias proles reposuit.
Notent hoc parentes, cumque filios aut filias habent, quæ se Deo et castitati dicare volunt, non repugnent, sed gaudeant, iisque et sibi congratulentur, sperentque certo Deum sibi alias proles repositurum, et in bonis ac familia benedicturum.
Ad hunc Isaiæ locum alludit Sapiens, cap. iii, 13, cum ait: «Felix est sterilis et incoinquinata, quæ nescivit torum in delicto, habebit fructum (id est mercedem, vel proles, ita Petrus Nannius) in respectione (græce visitatione, puta in die judicii) animarum sanctarum; et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem: dabitur enim illi fidei donum (id est fidelitatis præmium) electum, et sors in templo Dei acceptissima. Bonorum enim laborum gloriosus est fructus.»
Disce hic quanti nominis et dignitatis, quanti pretii, meriti et præmii apud Deum, Angelos et Sanctos sit castitas et virginitas. Sciverunt hoc Apostoli, virique Apostolici, qui pro castitate martyrium obierunt, quorum primicerius fuit S. Joannes Baptista, qui ob increpationem incestus Herodis cum Herodiade, martyrio laureatus est. Secundus, S. Matthæus, qui quod Iphigeniam regiam filiam Deo per votum consecratam, in sancto proposito confirmaret, ac regi Hyrtaco eam ambienti publice obsisteret, ad altare sacrificans occisus, seipsum una cum Agno immaculato Deo in sacrificium obtulit: quocirca merito a S. Hippolyto, lib. De 12 Apostolis, nuncupatur «victima et sacrificium virginitatis.»
Tertius, fuit S. Paulus, qui cum pellices Neronis ad fidem converteret, et ab ejus pellicatu averteret, non dubitavit ejus iras et gladium suæ cervici accersere. Quartus, fuit S. Joannes virgo, et virginitatis æque ac fidei in Asia præco, ut patet Apocal. ii, 20, et cap. xiv, 1, qui proinde a spurco Domitiano in ferventis olei dolium injectus, martyrii laudem miraculo cumulavit, dum ex eo illæsus et vegetior egressus est. Quintus, fuit S. Clemens Pontifex, qui Flaviam Domitillam, Domitiani Imperatoris neptem, Aureliano desponsam, non dubitavit dato ei velo virginem Deo consecrare, seque et Christianos omnes furori Domitiani objicere. Quis politice prudens non dixisset hoc imprudens esse factum et consilium? At in Deo prudens sciebat quanto Deus virgines haberet in pretio, quanto et pro ea Martyres. Sciebat se suosque Deo esse curæ, sciebat fortis et herois esse non cedere minis et morti, præsertim quæ pro tam pretiosa virginitatis gemma intentantur. Satius enim est vitam, quam virginitatem suam vel alienam perdere.
Sextus, fuit S. Caius Pontifex, affinis Diocletiano Imperatori, qui quod Susannam neptem, a Diocletiano desponsam Maximiano imperii consorti, in virginitatis proposito confirmaret, eamque ad martyrium pro ea obeundum animaret, cum ipsa a Maximiano cæsus, virginitatis lauream martyrii purpura cumulavit.
Jam quale nomen in cœlo et terra obtinent, ac per omnem æternitatem obtinebunt heroinæ, S. Cæcilia, S. Agnes, S. Lucia, S. Dorothea, S. Agatha aliæque innumeræ, quæ virginitatem vita cariorem habuerunt, ac pro ea se hostias Deo immolarunt?
Versus 6: 6. AND THE SONS OF THE FOREIGNER — Gentiles. He repeats and confirms what he said at verse 3. THE SABBATH — that is,...
6. ET FILIOS ADVENÆ, — Gentiles. Repetit et confirmat quod dixit vers. 3. SABBATUM, — hoc est Dei cultum, ut dixi vers. 2. TENENTEM FŒDUS, — observantem conditiones fæderis, puta leges et mandata mea.
Versus 7: 7. TO MY HOLY MOUNTAIN — to Zion, that is, to the Church. See what was said at chapter 2, verses 2 and 3. I WILL MAKE...
7. IN MONTEM SANCTUM, — in Sion, hoc est in Ecclesiam. Vide dicta cap. ii, vers. 2 et 3. LÆTIFICABO EOS IN DOMO ORATIONIS MEÆ. — Judæi lætantes ibant ad templum, quasi ad domum Domini, ibique exsultantes orabant, canebant, psallebant omnibus instrumentis musicis, atque ex victimis Deo oblatis epulabantur coram Domino. Hinc David ait, Psalm. cxxi: «Lætatus sum in his
quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.» Major est lætitia Christianorum in suis templis: ibi enim est domus orationis, et domus Dei, in qua realiter et corporaliter Deus habitat in Eucharistia, ut coram audiat et exaudiat orantes, eosque consoletur et lætificet; non solum Judæos, sed cunctas Gentes et populos. Ibi ergo devoti cum Deo familiariter agentes, longas et jucundas trahunt moras. Hoc ergo significat hic Deus, scilicet lætitiam et delicias Christianorum fore in domo orationis, in qua colloquuntur cum Deo, ideoque domum suam, domum fore orationis asseverat.
Nota: Ecclesia est «domus orationis,» quia in ea non alia tractare oportet, quam causam et negotia animæ cum Deo, puta a Deo petere peccatorum veniam, vitiorum victoriam, virtutum robur et incrementa, constantiam in tentationibus, in gratia et virtutibus progressum ac perseverantiam, felicem mortem, salutem et beatitudinem.
Secundo, non male Sanchez, «orationis,» inquit, id est oratorii, sive templi. Sed eodem redit sensus: nam oratorium ad orationem dirigitur, ab eaque nominatur. Hinc enim et Græcis et Latinis ecclesia vocatur proseucha: quia in ea fit proseuche, id est oratio.
Moraliter, vide hic quæ reverentia templis exhibenda sit, quamque ab ea colloquia vana, ambulationes, mercimonia, turpes aspectus et cogitationes arcenda sint. Vere S. Chrysostomus, hom. 36 in I ad Cor.: «Ecclesia, ait, non est tonstrina, aut unguentaria taberna, aut officina forensis; sed locus Angelorum, locus Archangelorum, regia Dei, cœlum ipsum. Hic nihil nisi sancta sonare decet.» Acrius vero hom. 40 ad Populum: «Quod fulmen non torquetur, non tantum in istos, verum et in nos, nonne mirandum? sunt enim ista fulmine digna. Adest rex, exercitum recenset; tu sub illius oculis stas ridens, et risum despicis?» Quinimo Christus ipse, Matth. xxi, 13, ejiciens vendentes et ementes e templo: «Scriptum est, inquit, Domus mea, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum.» Vide dicta Levit. ix, in fine cap.
HOLOCAUSTA EORUM. — «Holocausta,» proprie dicta, Christianorum sunt sacrificia Eucharistiæ. Hæc enim non soli Judæi, uti in lege veteri, sed et Gentes offerunt Deo. Ex Gentibus enim constituti sunt Pontifices et sacerdotes. «Holocausta» vero metaphorica et mystica sunt laudes, orationes, hymni et quævis opera virtutum. Hi enim sunt vituli labiorum, et sacrificia laudis, quæ omnes fideles offerunt Deo. Ita S. Hieronymus.
Versus 8: 8. WHO GATHERS THE DISPERSED OF ISRAEL. (Forerius takes Israel properly to mean the Jews. For he is speaking of them in...
8. QUI CONGREGAT DISPERSOS ISRAEL. (Forerius per Israel proprie accipit Judæos. De iis enim agit in sequent. q. d. Ne putetis, o Judæi! cum voco advenas, id est Gentiles, ad Ecclesiam, vos ab ea exclusos: nam Ecclesia tam erit vestra, quam Gentium; quocirca sicut Gentes, sic et vos toto orbe dispersos ad eam colligam. Unde subdit): ADHUC CONGREGABO AD EUM (scilicet Israelem) CONGREGATOS EJUS, — id est populum et filios ejus. Hi enim sunt filii synagogæ, id est congregationis, ideoque vocantur congregati ejus. Jam «congregatos ejus,» id est congregandos ejus, sive qui in Dei præscientia et prædestinatione ad eam electi, vocati et congregati sunt. Hoc est quod ait Lucas, Act. cap. xiii, 48: «Crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.» Sanchez vero per Israel mystice accipit quosvis fideles.
Favet S. Hieronymus, qui ait S. Joannem huc alludere, cum ait cap. xi, 51: «Quod Jesus moriturus erat pro gente (sua), et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi (per Gentes), congregaret in unum;» et S. Petrum, cum epist. I, cap. i, vers. 1, scribit: «Electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ,» etc. Gentes enim vocantur dispersio, id est dispersæ, tum quia in fabrica turris Babel collectæ, a Deo dispersæ sunt per omnes orbis regiones; tum quia opponuntur Judæis, qui erant synagoga et congregatio Dei collecta in Judæa et templo Hierosolymitano; cum ex adverso Gentes, quasi oves derelictæ et dispersæ errarent et vagarentur per varia idola, religiones et superstitiones. Hinc aiunt Judæi de Christo, Joan. cap. vii, 35: «Numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes?»
OMNES BESTIÆ AGRI, VENITE AD DEVORANDUM. — Multi, per bestias agri, intelligunt hostes et vastatores Judæorum, tum Assyrios, tum Chaldæos, tum Romanos, quasi dicat: Ego Israelitas dispersos, per Christum congregabo: sed prius ob eorum scelera vastabo et puniam eos, per Romanos aliosque hostes. Ita S. Hieronymus, Forerius et Hugo. Secundo, Septuaginta vertunt: Omnes bestiæ, venite et comedite. Unde S. Cyrillus putat Gentes, quæ antea feræ erant et barbaræ, jam conversas, hic invitari ad Eucharistiam.
Verum dico hæc ad tempora Christi pertinere. Cum enim dixisset ab eo dispersos Israel fore congregandos, prævideretque in spiritu, quod Scribæ et Pharisæi Christum essent persecuturi et occisuri, ab eoque Israelem alienaturi, ideoque suam gentem et rempublicam vastante Tito et Romanis perdituri, ac effecturi ut Christus, repulsis Judæis, pro eis vocaret Gentes; intimo dolore et indignatione tactus, subito, et abrupto erumpit, et evocat bestias, id est Romanos, gentesque alias eis subjectas aut confœderatas, et Scribas et Judæos puniendos et evertendos. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Adamus, Forerius et alii passim.
Versus 10: 10. HIS WATCHMEN ARE ALL BLIND. — "Because they did not see in practice what they perceived by profession," says St....
10. SPECULATORES EJUS CÆCI OMNES. — «Quia non videbant opere, quod professione cernebant,» ait S. Gregorius, XXV Moral. cap. x. Hic dat causam, cur «bestiæ,» id est Romani evocandi sint a Deo ad Judææ excidium, quia nimirum speculatores ejus, id est doctores Israelis, de quo præcessit
vers. 8, puta Scribæ et Pharisæi, cæci erant. Erant enim suæ ambitioni, lucris et cupidinibus addicti et excæcati. Unde e Scripturis tempus Messiæ ac Christum ipsum, et salutem ab eo allatam, agnoscere noluerunt. Hinc et impendentia populo mala et excidium prævidere et prædicere non potuerunt; quocirca Christus huc alludens, Matth. cap. xv, 14, vocat eos «cæcos et duces cæcorum;» cum tamen ipsi se oculatissimos et lynceos reputarent. Nota «omnes,» id est multi, plerique. Non enim omnes Synagogæ pastores simul errare poterant; sic enim tota Ecclesia tunc errasset, ideoque defecisset. Vide Canonem, quem dat S. Augustinus, lib. De Unitate Eccl. cap. xii. Adde aliam esse rationem Synagogæ veteris, aliam Ecclesiæ Christi; huic enim promisit Christus, quod non deficiet fides ejus, Luc. cap. xxii, vers. 32, et I Timoth. iii, 15.
VIDENTES (id est prophetantes et annuntiantes populo) VANA, — id est falsa, dicentes: «Pax, pax, cum non sit pax.» Rursum «vana,» id est futilia, curiosa, quæ aures populi scalpunt, mentem, cor et vitia non tangunt, nec sanant. Sic enim canes, videntes noctu lunam moveri, putantes esse animal vivum, v. g. furem qui accedat, latrant, sed latratu vano et inani: ita et hi in lunam latrabant.
DORMIENTES. — Ignavi canes dormituriunt; unde si quid vident et audiunt (auditu enim pollent), modice caput attollunt, et respiciunt; sed mox rursum illud in somnum reclinant, et se perinde habent ac si nihil vidissent. Tales erant Scribæ et Pharisæi; nam etsi legebant, quod in Bethlehem nasceretur Christus, quod Magi eum requirerent, in adventu eorum paululum caput attolentes Scripturas evolverunt; sed mox rursus se somno suo dederunt. Idem fecerunt in rebus aliis, quæ ad salutem populi spectabant. Ita Forerius: «Non exiguum sibi damnum conciliat pastor, qui extra ovile dormit ovium. Somnolentia enim pastorum luporum est gaudium,» ait S. Ephrem, tract. De Timore Dei, tom. III, initio. Ex adverso Ægyptii bonum principem et rectorem significant per canem vigilantem. Audi Horum, lib. I, hierogl. 38: «Magistratum aut judicem indicant pingendo canem, et juxta eum regiam vestem.» Sicut enim canis est oculis acutissimis et vigilantissimis, ita debet esse et magistratus.
CANES MUTI. — Canis ad hoc tantum utilis est ut latret, et latratu indicet arceatque fures: quod si mutus sit et taciturnus, aut natura aut morbo, aut offa a fure in ejus os injecta, inutilis est, imo noxius, tum quia natura est vorax, tum quia in ejus vigilantia et latratu conquiescit herus; alioqui contra fures ipse per se vel alios vigilaturus. Ita Scribæ et Pharisæi erant canes muti, quia devorabant substantiam sui gregis et populi, lac absumebant, lanam auferebant, carnes comedebant, cetera inutiles, imo noxii reipublicæ, quia in Christum salutis auctorem insurgebant.
Unde secundo, Epiphanius, lib. III Contra Antidicomarianos, «canes muti,» ait, id est rabidi: canes enim rabidi non latrant, sed silenter mordent quosvis, etiam dominos suos. Hosce enim in rabie non agnoscunt, sed in eos, æque ac in alienos irruunt et grassantur. Tales erant Scribæ et Judæi, qui quasi rabidi, in Dominum et Salvatorem suum Christum, ac Christianos, irruerunt. Huic proverbio similia sunt illa veterum: «Bovem habet in lingua;» id est pecunia corruptus silet. Erat enim nummus, puta didrachmon, bovis imagine insignitus, qui proinde «bos» vocabatur. Aliud huic simile est: «Multæ sub tegulis cubant noctuæ,» hoc est pecuniæ sub tegulis latent, iisque obtectæ sunt. Hoc servus ille usurpavit, cum domini furtum indicaret. Athenienses enim nummum, quem tetradrachmon vocabant, noctua et Minervæ capite signare solebant.
NON VALENTES LATRARE, — quia prohibebant oppilatun, aut offa auri aut munerum, ut ait vers. 11, aut eodem scelere, quod increpare debebant. Quomodo enim latrabit in avaros, luxuriosos, superbos, etc., doctor aut prædicator qui avarus, luxuriosus, superbus est? Huic enim os et fauces præcludit sua ipsius avaritia, luxuria, superbia, uti recte docet S. Gregorius in lib. I Regum, cap. iv.
Narrat Plutarchus in Vita Demosthenis, eum auro fuisse corruptum ab Harpalo. Postridie, inquit, collo lana et fasciis diligenter obligato in concionem progressus, cum excitaretur ad dicendum, nutu ostendit præclusam sibi vocem esse. Ibi homines faceti cavillantes dixerunt, non angina, sed argentangina oratorem nocte correptum. Ita multi hodie laborant argentangina, quos exsilio mulctare et curare oporteret, uti mulctatus fuit Demosthenes.
Porro prædicatores congrue comparantur canibus, ob multas utrinque analogias passim cognitas. Quocirca S. Bernardi mater, cum eum utero gereret, visa est in somnis sibi videre se utero gestare catellum album, habentem dorsum rubeum, et latrantem; unde de eo consulens virum sanctum, ab illo audivit, hoc viso portendi, eum quem utero gerebat, fore egregium prædicatorem, qui sua lingua medicinali sanaret plagas multarum animarum, et allatrando hæreticis aliisque impiis tutaretur Ecclesiam Dei. Ita habet Vita S. Bernardi.
Versus 11: 11. MOST IMPUDENT DOGS THAT NEVER HAD ENOUGH. — He called these dogs mute: now he calls them most impudent, both...
11. CANES IMPUDENTISSIMI NESCIERUNT SATURITATEM. — Vocavit hosce canes mutos: jam vocat impudentissimos, tum quia instar canum effrontes erant, procaces et impudentes; tum quia, ut sequitur, insatiabilis et inexplebilis erat eorum cupido et ingluvies, ac consequenter et avaritia et rapacitas, ut patet versu 12. Hinc consequenter impudens et inexplicabile erat eorum odium in Christum, hæc eorum vitia arguentem, ait Theodoretus.
Nota est canis impudentia, et impudens voracitas, qua ita se cibo infarcit, ut stomachum oneratum vomitu levare debeat, ac mox fœde quod vomuit resorbeat: tales erant et inter hosce pastores, qui vomebant, ut rursus se ingurgitarent, uti dixit cap. xxviii, vers. 8.
Ita Diogenes ob libertatem carpendi, et ob impudentiam, qua instar canis publice utebatur venere, vocatus est Cynicus, id est caninus, et canis. Aristippus philosophus et Socratis discipulus, cum vidisset Diogenem olera lavantem, accessit: «Si Diogenes, inquiens, sciret uti regibus, non vesceretur crudis oleribus.» Contra Diogenes: «Si Aristippus didicisset esse contentus oleribus, non esset canis regalis,» hoc est, non adularetur Dionysio regi, ut cibum ex aula ejus caperet. Ita Laertius, lib. II, cap. viii.
Idem rogatus: «Quid esset optimum?» Respondit: «Libertas.» Quæsivit ab eo Alexander Magnus: «Num se metueret?» Tum ille: «Quid es? Bonum, an malum?» Respondit Alexander: «Bonum.» «Quis igitur, inquit Diogenes, timet bonum?» Convicit regem non esse timendum, nisi se malum esse profiteretur. Ita Laertius, lib. VI, cap. ii.
Rursum Alexander rogavit: «Num quid a se cuperet aut peteret?» Respondit: «Nihil, nisi ut solis lucem, quam natura mihi dedit, umbra tua non adimas.» Idem: «Ad salutem opus esse dicebat, aut fidis amicis, aut acribus inimicis, eo quod illi monent, hi redarguunt et reprehendunt.» Idem oratores, qui in summo pretio apud Athenienses habebantur, vocabat «turbæ ministros,» quod ad gratiam loqui cogerentur, ac serviliter adulari stolidæ multitudini.
Idem rogatus cur vulgo vocaretur canis: «Quoniam dantibus, inquit, blandior, non dantibus oblatro, malos etiam mordeo.» Idem rogatus: «Cujus esset?» ait: Κοσμοπολίτης sum, id est «civis mundi,» qui ubique est domi suæ, unde a nullo exsilium timet. Idem habitans in dolio, cum Alexander diceret, «velle se ei subvenire, quod diceret eum pluribus egere?» «Uter, inquit, nostrum pluribus eget? Ego, qui ultra peram et pallium nihil desidero, an tu, qui non contentus patrio regno, tot periculis temet objicis, ut latius imperes; adeo ut vix totus orbis tuæ cupiditati videatur satis futurus?»
Idem cuidam dicenti: «Multi te derident, o Diogenes!» «Et illos, inquit, fortassis asini.» Altero subjiciente: «Sed illi non curant asinos.» «Nihilo magis, inquit, ego ipsos.» Asinis irrisionem tribuit, quod subinde nudatis dentibus, irrisionis speciem præbeant. Idem rogatus: «Qualis esset canis?» sunt enim canum varia genera; sunt enim venatorii, sunt aucupatorii, sunt custodes ovium et ædium, sunt qui habentur in deliciis, respondit lepide: «Esuriens, sum Melitæus; satur, molossus;» quod cibi appetens blandiretur, saturatus morderet. Hæc et plura Laertius in Diogene. Vides ergo in Diogene, quasi in speculo, qui sint canes, nunc libere latrantes, nunc adulantes, nunc impudentes.
Egregie vero S. Ambrosius ad Ruffinum aulæ magistrum, qui Theodosio persuadere nitebatur, se facilem cædis Thessalonicæ patratæ veniam, et ingressum in ecclesiam impetraturum: «Videris mihi, inquit, Ruffine, canum impudentiam imitari. Nam tametsi tuo suasu tam crudelis facta est cædes, tu tamen ita perfricuisti os, ut nec pudeat, nec pigeat tanta rabie contra imaginem Dei insanivisse.» Instante Ruffino, ac obnixe veniam precante, dicenteque Imperatorem brevi subsecuturum, S. Ambrosius divino zelo accensus: «Ego, inquit, Ruffine, prædico me illum ab introitu sacri vestibuli prohibiturum: quod si imperium mutarit in tyrannidem, cædem lubens equidem excipiam.» Dixit et fecit, fregitque Imperatoris animos sua constantia.
IPSI PASTORES IGNORAVERUNT INTELLIGENTIAM. — Forerius per pastores recte accipit principes et magistratus civiles; ad hos enim ab Ecclesiasticis divertere Prophetam, eorumque avaritiam et crapulam taxare: inde enim nascebatur eorum insipientia, contraria sapientiæ politicæ, quæ ad regimen maxime est necessaria; unde eam a Deo petiit et impetravit Salomon, III Reg. iii, 11. Alii tamen per pastores accipiunt Scribas et Sacerdotes, contra quos hactenus egit.
OMNES IN VIAM SUAM (quocumque eos trahebat sua avaritia, gula, ejusque comes libido, a quibus sinebant se regi, quasi pecora, ut sequitur) DECLINAVERUNT.
Versus 12: 12. COME, LET US TAKE WINE. — This is a mimesis, of which see Canon XVII. For it is the voice of the shepherds, that...
12. VENITE, SUMAMUS VINUM. — Est mimesis, de qua Canon XVII. Est enim vox pastorum, id est Scribarum. Illi enim asoti ad symposia, et compotationem se invicem hic adhortantur, dicuntque: «Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate,» id est vino aut sicera inebriante, uti dixi vers. 2, cap. xxxv.
Nota: Vigiliæ pastorum nil ita contrarium est atque saturitas et ebrietas; hæc enim somnum, torporem, hebetudinem, tam corpori quam animo adducit: unde et heri, qui canes alunt ad vigiliam, cavent ne saturentur; tum enim torpidi indormiunt; sed ut citra saturitatem comedant.
ET ERIT SICUT HODIE, SIC ET CRAS, ET MULTO AMPLIUS. — Notatur pastorum obstinatio et progressus in ebrietate, aliisque vitiis jam dictis. Hæc ergo sunt septem speculatorum et pastorum vitia, quæ hic taxat Propheta: primum, cæcitas et ignorantia; secundum, ignavia muta; tertium, otium et desidia; quartum, ingluvies; quintum, proprii sensus contemptis legibus, et dominium cupiditatis; sextum, inexplebilis avaritia; septimum, obstinatio.
Videant Episcopi, Pastores ac Sacerdotes, æque ac principes ac magistratus, ne in Clero Christi, aut republica hæc locum habeant aut capiant. Si enim hæc eos occupent, quid de grege eorum sperandum? Quocirca ebrietas aut libido in plebeio, simplex est peccatum; in sacerdote et magistratu multiplex, quia multos offendit, et secum in eamdem foveam ac ruinam trahit. Graviter ergo Pastores Ecclesiæ monet S. Petrus, epist. I, cap. v,
vers. 2: «Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.» Verum hac de re plura dicenda sunt Ezechiel. cap. xxxiv.