Cornelius a Lapide

Isaias LIX


Index


Synopsis Capitis

Redit ad initium cap. praecedentis, pergitque respondere querelis Judaeorum, cur e Babylone, suisque hostibus et calamitatibus non liberentur. Respondet enim causam non esse Dei impotentiam, quod non possit; vel surditatem, quod nolit eos audire, et liberare; sed ipsorum et peccata multa et gravia, quae hoc flagellum exigunt, et Deo quasi invito extorquent. Quocirca multis peccata eorum enumerat, et exaggerat. Denique, vers. 16, Deus miserens sui populi omnino deserti et afflicti, armis se accingit, ut eum ab hostibus liberet omnesque gentes videant ejus gloriam, cum mittet redemptorem Christum iis qui redeunt ab iniquitate, qui sanciet inter eos et Deum novum foedus sempiternum.


Textus Vulgatae: Isaias 59:1-21

1. Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat: 2. sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret. 3. Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. 4. Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. 5. Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt: qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum. 6. Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. 7. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem: cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. 8. Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum: semitae eorum incurvatae sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. 9. Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia: exspectavimus lucem, et ecce tenebrae: splendorem et in tenebris ambulavimus. 10. Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. 11. Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis. 12. Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus, 13. peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem: concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii. 14. Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. 15. Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, praedae patuit: et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium; 16. et vidit quia non est vir: et aporiatus est, quia non est qui occurrat: et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. 17. Indutus

est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli. 18. Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis: insulis vicem reddet. 19. Et timebunt qui ab occidente, nomen Domini; et qui ab ortu solis, gloriam ejus: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit: 20. et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. 21. Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.


Versus 1: BEHOLD, THE HAND OF THE LORD IS NOT SHORTENED. — The hand, that is, His power. See what was said at chapter...

1. ECCE NON EST ABBREVIATA MANUS DOMINI. — Manus, id est potentia. Vide dicta cap. L, 35. Ibi enim idem dixit Propheta. Hæc verba recte connectuntur fini cap. præcedentis hoc modo, q. d. Jam declaravi et ostendi, o Judæi, quod, si sitis pii et misericordes, colatisque sabbata mea, ædificabo deserta sæculorum; sustollam vos super altitudines terræ, et cibabo vos hereditate Jacob patris vestri: ecce ex hisce meis promissis, similribusque beneficiis, quæ alias Abrahæ, Davidi et patribus vestris præstiti, videtis facile a me non esse in culpa et mora, quod ab hostibus et ærumnis vestris non liberemini, neque id fieri defectu potentiæ aut benevolentiæ meæ, quod aures habeam graves, id est duras et quasi gravi aliquo et crasso humore obturatas et occlusas, ne preces vestras audiam; sed vos esse in culpa, qui peccatis vestris nubem et chaos magnum inter me et vos induxistis, quæ vestras preces inhibet et repellit, ne penetrent, et ad aures meas perveniant. Vide dicta Threnor. III, 44. Unde subdit:


Versus 2: BUT YOUR INIQUITIES HAVE DIVIDED BETWEEN YOU AND YOUR GOD. — Just as the firmament is the barrier dividing ...

2. SED INIQUITATES VESTRÆ DIVISERUNT INTER VOS ET DEUM VESTRUM. — Sicut firmamentum est interstitium dividens aquas superas ab inferis, Gen. cap. I, 6; ita peccata vestra sunt interstitium firmiter dividens et separans vos a cœlo, Angelis et Deo; proinde peccata vestra «absconderunt» a vobis «faciem» et oculos «ejus» benevolos, ne vos benigne et gratiose respiciat; atque aures ejus patulas, ne preces vestras audiat.

Septuaginta vertunt: Propter peccata vestra avertit faciem suam a vobis ut non misereatur. Cujus rei duplicem dat causam S. Hieronymus. Primo: «Ostendit, inquit, quod fœtorem peccatorum, et iniquitatem eorum ferre non potest.» Sicut enim nares avertimus a putido et fœtente cadavere, aut a latrinis; ita Deus avertit se a peccato. Secundo: «Avertit, ait, faciem suam, ne turpitudinem eorum cerneret, et statim percutere cogeretur.» Avertit ergo non tam ex ira quam ex clementia et indulgentia, qua eorum conversionem patiendo exspectavit.


Versus 3: FOR YOUR HANDS ARE POLLUTED WITH BLOOD. — He descends from the general to the particular, and specifically ...

3. MANUS ENIM VESTRÆ POLLUTÆ SUNT SANGUINE. — Descendit a genere ad speciem, et specialim scelera eorum recenset ac redarguit. Primum est hoc homicidii, quod sanguine a se fuso manus et conscientiam polluerint.

ET DIGITI VESTRI INIQUITATE, — cædibus, rapinis omnique violentia.

LABIA VESTRA LOCUTA SUNT MENDACIUM, ET LINGUA VESTRA INIQUITATEM FATUR, — et loquendo adornat et concinnat, ut vertit Vatablus; alios enim ad eamdem iniquitatem excitat et impellit.


Versus 4: THERE IS NONE WHO INVOKES JUSTICE — as if to say: There is none who calls justice to his counsel and employ...

4. NON EST QUI INVOCET JUSTITIAM, — q. d. Non est qui justitiam in consilium advocet et adhibeat, ut vere judicet; sed adhibent in consilium suam avaritiam et cupiditatem; itaque judicia ob munera et favores pervertunt, insontes damnando, et sontibus causam adjudicando. Patet ex sequentibus.

Hebræa ad verbum habent: Non est qui vocet in justitia, quod recte Noster vertit: «Qui invocet justitiam.» Potest tamen, secundo, sic verti, q. d. Nemo alium juste in jus vocat. Unde sequitur in Hebræo: Non est qui judicio litiget, aut disceptet vere; aut potius: Non est qui judicetur vere, quia scilicet, ut Noster vertit, non est judex qui judicet vere et sincere. Tertio, Vatablus sic accipit: Nemo est qui vocet in justitia, id est nemo est qui clamet ad impios, eosque inique agentes juste arguat et judicet. Unde alii vertunt: Non est qui clamet pro justitia. Quod notent assessores judicum, æque ac pastores, qui, licet non proferant injustas sententias, iniquis tamen judiciis non reclamant, nec patrocinium justitiæ suscipiunt. Horum enim silere est tacitum consentire.

SED CONFIDUNT IN NIHILO, — q. d. Non confidunt in justitia et veritate; sed spes suas ponunt in rebus vanis et nihili, puta in idolis suis saxeis et ligneis. Ita S. Thomas et Haymo, aut potius in externa forma et inani specie ac larva; tum justitiæ et pietatis, tum sapientiæ et astutiæ, tum potentiæ et auctoritatis, quibus alios injuste opprimunt.

CONCEPERUNT LABOREM. — Nota per laborem sive fatigationem, et, ut Psalm. VII, vers. 15 et 17 (qua alludit hic Isaias), Noster vertit, «dolorem,» metonymice significari peccatum, quod plurimorum dolorum et laborum præsentium et futurorum est causa, et magna sollicitudine, anxietate, labore et dolore parturitur ac perpetratur. Peccator ergo, instar puerperæ, magna molestia et dolore utero mentis gestat, fovet et alit peccatum; quod postea simili dolore parturiat, ac insuper mox pariat sibi pœnas præsentes, et æternas. Quam hoc verum sit, ad oculum est videre in iis qui honores, opes, copulas ambiunt. Ita Hugo. Secundo et magis proprie, peccatum homicidii et violentiæ in proximum (de hoc enim

egit vers. 3) vocatur hic labor et iniquitas, tum passive, quia peccantem labore et dolore afficit, uti jam dixi; tum active, quia proximum quem occidit aut injuria afficit, laborare, gemere et dolere facit. Ita S. Cyrillus, S. Thomas, Forerius et Sanchez. Unde sequitur:


Versus 5: THEY HAVE HATCHED THE EGGS OF ASPS (Aquila alone translates, vipers) — It is a proverb, as if to say: "The ...

5. OVA ASPIDUM (solus Aquila vertit, viperarum) RUPERUNT. — Est proverbium, q. d. «Ova aspidum,» id est suos malignos iræ, rapinæ et homicidii conceptus et machinationes, per suos filios (ova enim rumpuntur non a matre, sed a fœtu ovis incluso, dum jam animatus est, et gestit in lucem prodire) vel asseclas executi sunt (uti in republica alii sæpe sunt qui scelus machinantur, alii qui juvant et exequuntur), ac reipsa patrarunt rapinas et cædes. Hæ enim sunt quasi aspides ex ovis prodeuntes, quæ et aliis, in quos destinatæ sunt, et ipsis etiam auctoribus ac parentibus perniciem creant. Ita S. Hieronymus, Haymo, Procopius, Hugo et alii. Qui enim ex ovo aspidem educit, ab eodem mordetur; nam rupto ovo, erumpit aspis, quæ in linguæ vulnere venenum infligit effractori ovi.

Aliqui putant hic agi et alludi ad partum viperæ, quæ multos parit fœtus usque ad viginti, sed sensim eos enititur, scilicet singulis diebus singulos; itaque cæteri tarditatis impatientes perrumpunt latera, occisa parente,» ait Plinius, lib. X, cap. LXII. Unde S. Gregorius, lib. XV Moral. IX: «Vipera, inquit, quod vi pariat, nominatur.» Sic enim impii, dum aliis malum machinantur et pariunt, sibi ipsis noxam et perniciem accersunt. Licet enim Aldrovandus et alii viri docti negent viperam a fœtu enecari; tamen Plinius id docet, estque is communis hominum sensus et sermo, cui se conformare solet sacra Scriptura. Pari modo viperam ova concipere ex iisque fœtus in utero excludere, incertum est. Nam asserit Plinius, negat Aristoteles, lib. V Histor. animalium, cap. V. Scriptura ergo «ova» vocat membranam quamvis, qua certum est in utero fœtum includi, eamque rumpi, cum ille paritur et egreditur. Verum non agitur hic de vipera, sed aspide.

Porro aspidem, instar aliorum serpentium, edere ova constat et liquet ex hoc Isaiæ loco; quinimo non tantum aves, pisces, serpentes, sed et conchas aliaque animalia testacea, in vere et autumno, edere ova docet Aldrovandus, lib. III de iisdem.

Tradit Ælianus, lib. I De Natura animal., adversus viperarum omniumque serpentium morsus remedium inveniri, aspide una excepta, præcipue si de rana gustarit, ut ait idem lib. II. Solius ergo aspidis ictum, omni cura potentiorem esse, nec ab ullo vinci (præterquam a muliere); utpote quæ vel aspectu contactuque solo necet, quorum alterum cum regulo, alterum cum aconito commune. Hinc Nicander: «Aspidis, ait, morsus immedicabilis» est. Hinc et proverbium:

Telum aspidis profecto mulier improba.

Porro, proverbium hoc: «Aspidis morsus» maxime convenit in hostem clancularium et tanto pestilentiorem, quod clanculum, citraque dolorem infundat venenum hic serpens; neque post morsum appareat vulnus in corpore, tantum somnus lethalis obrepat: quanquam Plinius, lib. XXIX, cap. IV, et Dioscorides, lib. II, XXXIII, contra aspidis morsum valere cimices asserant.

Moraliter a simili, hoc proverbium usurpare licet, cum quis alteri machinatur malum, quod simul in machinantis caput retorquetur et recidit. Talis enim quasi ovis aspidum incubans, eaque vivificans ac rumpens, a fœtu erumpente mordetur.

Simile exstat perelegans in Emblemate Alciati 154, de corvo et scorpio:

Usque adeo ait, volucris captum pede corvus in auras Scorpion, audaci præmia parta gulæ. Ast iste, infuso sensim per membra veneno, Raptorem in Stygias compulit ultor aquas. O risu res digna! minis qui fata parabat Ipse perit, propriis succubuitque dolis.

Similiter facit ichneumon, qui quadam physica antipathia, post necatam matrem, in ova grassatur, sed eorum contactu lethum incurrit. Sic cornix corripiens scorpium, arcuata illius cauda, vulnus lethale accipit, peritque. Unde proverbium: «Cornix scorpium;» rursum: «Quadrupedem excitas,» nimirum scorpium, cui pedes

sunt octo. Tale quoque est: «Leonem stimulas, Crabrones irritas, Tuo laqueo captus es, Tuo gladio jugularis.» Sic luget Ovidius: «Heu patior telis vulnera facta meis!» Et Livius, lib. II De Secundo bello Punico: «Sentiebat Annibal suis se artibus peti.» Tradit Plutarchus Brasidam ducem educto e corpore telo, eodem confodisse eum qui miserat. Trebellius Pollio narrat Marium, unum e triginta tyrannis, interemptum a milite, qui adoriens eum dixerit: «Hic est gladius quem ipse fecisti.» Marius enim ante imperium faber ferrarius fuerat, et ejus militis opera in fabrili officina usus.

Tropologice, S. Gregorius, lib. XV Moral. IX: «Ova, inquit, aspidum pravis hominibus rumpere, est malignorum spirituum consilia, quæ in eorum cordibus latent, perversis operibus aperire.» Et Procopius: «Ova aspidum,» inquit, vocat semina diaboli, qui aspis est et serpens venenatissimus et astutissimus, qui Evam omnesque ejus filios decepit.

Allegorice, S. Hieronymus et Haymo hæc accipiunt de Judæis, qui quasi viperæ et aspides obturaverunt aures, ne Christi doctrinam et salutis monita audirent; quique quasi viperæ eumdem Christum parentem suum occiderunt. Unde et S. Joannes Baptista vocat eos «genimina viperarum.» Recte quoque Arias hæc adaptat perversis judicibus, qui litigantes suis praxibus fraudulentis in desperationem et ruinam adigunt.

ET TELAS ARANEÆ TEXUERUNT, — q. d. Sicut araneæ texunt telas, ut capiant muscas et culices: ita hi suis fraudibus, rapinis et cædibus putarunt sibi parare et texere opes plebeiorum et pauperum, quibus splendide epularentur et vestirentur; at non nisi futiles et inutiles telas aranearum texuerunt. Telæ hæ ad vestitum pertinent, sicut ova ad epulum et cibum; ob cibum enim et vestes, omnis fit rapina. Sicut ergo in vestitu notat inanitatem et inopiam; ex telis enim aranearum vestis fieri nequit, ut dicitur vers. 6; ita in cibo notat perniciem: qui enim ova aspidum comedit, ut sequitur, venenum comedit et mortem; qui vero ova fovet et excludit, regulum producit, q. d. Putant hi violenti suis armis et fraudibus parare sibi vestes, at parant sibi telas aranearum, id est tenuitatem, nuditatem, sordes, obscuritatem et pauperiem: putant parare epulum, at parant necem et supplicium. Hæc enim omnia ex justo Dei vindicis judicio ob hæc scelera inflixerunt eis Chaldæi, et postea Romani evertentes Judæam.

Unde S. Gregorius loco citato: «Telas, inquit, araneæ texere, est pro hujus mundi concupiscentia, temporalia quælibet operari; quæ dum nulla stabilitate solidata sunt, ea procul dubio ventus vitæ mortalis rapit.» Videmus araneam studiose continuo texere, laborare et se eviscerare: at quid texit? inanem et sordidam telam. O stulti mercatores et textores, qui parva, fluxa et vilia texitis, eaque cum magnis, pretiosis et æternis commutatis, datis cœlum pro terra, animam pro corpore, vitam pro morte!

Aliter hæc explicat Forerius: Jejunia, ait, Judæorum, sabbata, preces, decimationes, alia denique quæ Judæi magna ambitione celebrabant, araneæ telæ erant: videbantur enim aliquid operis et dignitatis habere; sed cum fide et charitate carerent, inutilis erat totus eorum labor.

Symbolice, telas araneæ (quæ subtiles sunt et artificiosæ, sed fragiles et futiles, uti pulchre declarat S. Nazianzenus, orat. 2 De Theolog.) texunt primo, hæretici, quorum sophismatibus capiuntur muscæ, id est stolidi et rudes; sed vespæ, id est acres et docti, eas disrumpunt. Ita Nazianzenus, orat. in Heronis laudem. Secundo, astrologi, qui ex astris certo divinant de futuris rerum eventis. Ita S. Ambrosius, lib. IV Hexaemeron, IV. Tertio, iniqui judices et legum executores, de quibus dicitur:

Dat veniam corvis, vexat censura columbas.

Quocirca Thales dicebat leges esse similes telis aranearum, quæ parva animalia retinent, sed a magnis lacerantur. Quarto, notarii, scribæ, advocati injusti, qui tenues suis fraudibus irretiunt, spoliant, exhauriunt. Quinto, Judæi, eorumque vanæ traditiones, futiles historiæ, et figmenta Cabalistica. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius et Delrio, adagio 803.

QUI COMEDERIT DE OVIS EORUM, MORIETUR, — q. d. Qui se eorum machinationibus impiis jungunt et sociant, hi ex iis non commodum, sed damnum et exitium haurient. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius et alii. Nota hic quæ sint vis et pernicies perversæ societatis, quam exitiale sit cum impiis conversari et sociari. Hi enim in mensis, symposiis, ludis, ova aspidum cum eis comedunt, et venenum libidinis, scurrilitatis, rixarum, aut etiam pravorum dogmatum hauriunt, quo animam necant, et non raro corpus. Hinc in eos simile est proverbium, cujus meminit Tertullianus, lib. III Contra Marcion. cap. VIII: «Aspis a vipera;» cum pessimus a pessimo sumit mali quippiam: «Desinat, inquit Tertullianus, nunc hæreticus a Judæo, aspis (quod aiunt) a vipera mutuari venenum.» Refertur autem inter Diogenis apophthegmata, qui conspicatus duas feminas inter se clam conferentes sermonem, dixit:

Sumit venenum a vipera aspis mutuo.

Utriusque serpentis venenum immedicabile, pariterque noxium; nisi quod viperæ morsus magis enecat cruciatibus; aspidis adeo nullum affert dolorem, ut nec voluptas desit, si Plinio credimus.

Aliter hæc «ova» explicat Forerius, scilicet ut sint perversa dogmata cum lege Dei pugnantia, qualia Scribis et Judæis objicit Christus, scilicet, quod præceptum Dei de honorandis parentibus, de juramento, de sabbati violatione, et alia, suis pravis explicationibus perverterent, uti videre est Matth. XXIII, 16. Hæc enim qui hauriebant et sequebantur, occidebant animam; erant enim venena conscientiæ. Unde monet Christus, Matth. XVI, 11: «Cavete a fermento Pharisæorum et Sadducæorum,» id est ab eorum corrupta doctrina, quæ bonos mores corrumpit et inficit; uti fermentum massam farinæ; imo uti regulus, qui non tantum halitu, sed et aspectu intuentes necat. Unde sequitur:

ET QUOD CONFOTUM EST ERUMPET IN REGULUM, — q. d. Plane noxia sunt ova hæc impiorum. Si enim iis vescaris, veneno; si calces, a catulo erumpente necaberis. Pro regulum Aquila vertit, viperam; Symmachus, aspidem. Certum est, naturaliter ex ovis aspidum, non regulos, id est basiliscos, sed aspides nasci. Est ergo proverbium simile illi cap. XIV, 29: «De radice colubri egredietur regulus,» significans hosce iniquorum conceptus et machinationes in res pestilentissimas et perniciosissimas, qualis est regulus, erumpere, q. d. Iniquæ cogitationes et machinationes, si in opus erumpant, iniquissima producunt facinora, quæ iniquitate et noxa longe superant ipsas cogitationes. Dat causam ejus quod dixit vers. 5: «Ova aspidum ruperunt.»

Septuaginta vertunt: Qui de ovis eorum (ova enim aspidum externa specie pulchra sunt) comedere voluerit, frangens reperiet putridum, et in ipso regulum. Quod juxta sensum jam datum explicandum est.

Sanchez putat huc allusisse Christum, cum Luc. XI, 12, dixit non daturum esse patrem filio ovum petenti, scorpionem, q. d. Non daturum ovum aspidis, in quo lateat regulus aut scorpius.

Moraliter S. Gregorius, XV Moral. IX: «Qui comederit, inquit, de ovis eorum, morietur; quia qui immundorum spirituum consilia recepit, vitam in se animæ occidit. Et quod confotum est, erumpet in regulum; quia consilium maligni spiritus quod corde tegitur, ad plenam iniquitatem nutritur. Regulus namque serpentum rex dicitur. Quis vero reproborum caput est, nisi Antichristus? Quod ergo confotum fuerit, erumpet in regulum; quia is, qui in se enutrienda aspidis consilia recipit, membrum iniqui capitis factus, in corpus Antichristi accrescit.»


Versus 6: NOR SHALL THEY COVER THEMSELVES WITH THEIR WORKS. — Instead of "their," it can be translated "of them," nam...

6. NEQUE OPERIENTUR OPERIBUS SUIS. — Pro suis verti potest, earum, scilicet telarum, q. d. Tanto opere et studio, quasi araneæ texunt telas, ut se iis contegant; et tamen iis operiri nequeunt, conspurcari possunt.


Versus 7: THEIR FEET RUN TO EVIL. — Behold, here he explains the spider webs and the eggs of asps, as if to say: Thei...

7. PEDES EORUM AD MALUM CURRUNT. — Ecce hic telas aranearum, et ova aspidum explicat, q. d. Cogitatio eorum jugiter intenta est ad malitiam, manus extenta est ad rapinam, pedes currunt ad cædes,

semitæ eorum perversæ sunt, q. d. Tota vita eorum corrupta est, omnes mores et actus depravati; non cogitant, non faciunt aliud quam mala, quibus aliis damna et perniciem, sibique pariter afferant. Hunc locum citat S. Paulus, Rom. III, 15. Vide ibi dicta.

VASTITAS ET CONTRITIO IN VIIS EORUM, — q. d. Quocumque vadunt, omnia vastant et conterunt; sunt instar pestis, quæ omnia perdit.


Versus 8: THEY HAVE NOT KNOWN THE WAY OF PEACE — as if to say: They disturb the peace everywhere, mixing everything w...

8. VIAM PACIS NESCIERUNT, — q. d. Pacem ubique perturbant, omnia miscent turbis et tumultibus. Est miosis. S. Clemens, lib. II Constit. Apost. cap. XXI, hæc apte adaptat Episcopis, qui injuste et celeriter excommunicant (hi enim fundunt sanguinem, id est animam suam et alienam occidunt), quique pœnitentes recipere nolunt, cum Dominus Jesus, qui est via pacis, docuerit, dicens: «Remittite, et remittetur vobis.»

ET NON EST JUDICIUM (id est justitia, rectitudo, æquitas) IN GRESSIBUS EORUM, — q. d. Gressus eorum injusti, iniqui et distorti sunt.

SEMITÆ EORUM INCURVATÆ (id est depravatæ, et, ut Septuaginta, perversæ), SUNT, — non rectæ.

OMNIS QUI CALCAT IN EIS (qui eorum semitas, gressus et actus sequitur), IGNORAT PACEM, — quia cum tumultuosis tumultuatur, rapinas et cædes machinatur.


Versus 9: THEREFORE JUDGMENT IS FAR FROM US (that is, as follows), AND JUSTICE DOES NOT OVERTAKE US. — For often in S...

9. PROPTER HOC ELONGATUM EST JUDICIUM A NOBIS (id est, ut sequitur), ET NON APPREHENDET NOS JUSTITIA. — Sæpe enim in Scripturis judicium jungitur cum justitia, per eamque explicatur, ut Psalm. LXXI, 1: «Deus, judicium tuum regi da: et justitiam tuam filio regis: judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.» Sensus ergo est, q. d. Propter scelera nostra jam recensita, recessit a nobis vera justitia. Nam quam per jejunia, festa aliasque cæremonias quæsivimus, nobisque arrogavimus, externa tantum fuit, fucata et larvata; quia interna puritate, misericordia et pietate caruimus. Est generalis sententia, quæ tam Judæis tempore Isaiæ, quam posteris competit. Unde S. Hieronymus eam recte adaptat Judæis Christo incredulis eumque persequentibus; ab his enim idcirco ablata est fides, religio et justitia, eaque translata sunt ad Gentes Christo credentes.

Secundo, Sanchez sic quoque exponit, ut per judicium accipiat vindictam de hostibus Judæorum, vocula vero et sit rationalis, significans quia, q. d. Propter hoc ab hostibus nostris vindicta sumpta non est; quia in nobis non est inventa justitia, quia scilicet nos judicia sine veritate exercuimus, et absque justitia insontes in jus vocavimus, ut dixit vers. 4. Hæc enim justa est pœna, ut justum judicium negligenti, justum judicium non fiat. Ita Forerius.

EXSPECTAVIMUS LUCEM, ET ECCE TENEBRÆ. — «Lucem,» id est prosperitatem; «tenebræ,» id est calamitas. Nam lux, libertatis sortisque lætæ et felicis est symbolum; uti tenebræ, captivitatis

et infelicitatis, uti jam sæpius dixi. Jam ad Judæos tempore Christi hoc referendo, symbolice «lux» et splendor significant splendorem Evangelii, et justitiam Christi; quam enim paulo ante vocavit judicium et justitiam, hic vocat lucem et splendorem, q. d. Nos Judæi exspectabamus Messiam, qui nos illuminaret, et redimeret, et justificaret; sed ob infidelitatem et impietatem nostram, eo veniente, facti sumus cæci, et palpavimus ac impegimus in meridie, quia Christi fide, et justitia ac gratia ubique propagata et coruscante, nos soli quasi cæci eam non vidimus, et quasi palpantes incessimus (cæcus enim manum habet pro oculo; unde prius manu palpans vestigium explorat, quam in eo gressum figat), ut merito omnes rugire et gemere debeamus, omnesque hoc agnoscentes vere rugient et gement. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius et Theodoretus. Ad Christum enim hæc vel maxime spectare patet ex fine capitis, et ex jam dictis.


Versus 10: IN DARK PLACES LIKE THE DEAD. — Leo the Hebrew translates: We dwell in tombs like corpses; it signifies the...

10. IN CALIGINOSIS QUASI MORTUI. — Leo Hebræus vertit: In sepulcris versamur quasi cadavera; significat summam cæcitatem et calamitatem, q. d. Sicut mortui degunt in tetris et putidis sepulcris, ita nos nostris flagitiis et immunditiis dediti in eis hæremus, volutamur, in ea impingimus, ruimus, labimur, ut nunquam nobis lux gratiæ, lætitiæ et felicitatis illucescat, ac si plane essemus mortui, exsangues et exanimes: imo si ad ejus splendorem cernendum educamur, eo perstringimur et excæcamur, uti Galenus tradit tyrannum quemdam homines excæcare solitum; cogebat enim eos in carceres, locaque obscura et caliginosa, ac post multum temporis educebat illos ad solem, qui subito fulgore solis obruti, statim exoculabantur.

Idem tropologice accidit philosophis, atheis, politicis, quin et iis qui omnia vitæ statusque sui subsidia in sua prudentia, labore, armis, robore collocant, qui si ad claram divinæ veritatis, voluntatis et providentiæ doctrinam revocentur, velut noctuæ tantam lucem non ferentes, ea magis excæcantur. Ita Arias, et ex eo Delrio, adagio 804.


Versus 11: WE SHALL ALL ROAR LIKE BEARS. — The Chaldean explains this of the enemies of the Jews, who had raged agains...

11. RUGIEMUS QUASI URSI OMNES. — Chaldæus hæc explicat de hostibus Judæorum, qui quasi rugientes in eos sævierant. Verum sic dicendum fuisset: Rugient hostes, non, Rugiemus nos. Sensus est ergo, q. d. Sicut ursi amissis catulis, ex summo dolore horrende rugiunt, et sicut columbæ perpetuo quasi meditantes gemunt: ita et nos Judæi deserti a Deo et Christo, et vastati tum a Chaldæis, tum a Romanis, horribiliter jugiterque gememus et lamentabimur. Ita Cyrillus. Nominat rugitum ursi potius quam leonis, quia ursi catulos informes pariunt, quos deinde lambendo formant, itaque quasi bis pariunt; quocirca summe eos amant, et si amittant summe dolent. Rursum rugitus significans furorem ursi, repræsentat indignationem Judæorum, simulque clamores conscientiæ, quæ eis attestatur et occlamat juste hæc eos ob scelera, Christumque occisum pati.

Secundo, S. Hieronymus censet per ursum significari crudelitatem Judæorum in pauperes et humiles, v. g. Christianos; per columbam, eorumdem pavorem et timiditatem erga hostes, sive Chaldæos, sive Romanos. Ait enim: «Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus; ut et crudeles sint pariter et miseri: feri et immanes ad humiles atque subjectos, pavidi atque trepidantes ad eos qui fortiores sunt, quos quasi accipitres perhorrescunt.» Et tales hodie videmus Judæos. Unde Hispani cum quem pavidum volunt significare, dicunt: «Judæum gestat in pectore,» inquit Delrio, adagio 805.

Tertio, Procopius putat in urso notari Judæorum sævitiam, in columba simplicitatem, utramque cum imprudentia et stoliditate conjunctam.

EXSPECTAVIMUS. — Repetit more gementis id quod dixit vers. 9, nisi quod ibi vocavit justitiam, hic vocet salutem; justitia enim est salus inchoata, sicut salus æterna est justitia consummata. Hoc est enim quod de Christi salvatoris adventu canens Zacharias ait: «Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.»


Versus 12: AND OUR SINS HAVE ANSWERED AGAINST US — that is, as Vatablus and Forerius explain, they accuse us before Go...

12. ET PECCATA NOSTRA RESPONDERUNT NOBIS. — id est, ut Vatablus et Forerius, accusant nos apud Deum, ab eoque vindictam exigunt. Finguntur hic per prosopopœiam peccata quasi persona assistere Deo, et quasi rogari quid peccatoribus fieri debeat, omniumque vocem unam esse, ut perdantur et pereant. Sic dicuntur peccata clamare in cœlum, quasi non rogata accusent peccatores, et contra eos clament; quanto enim ea libentius amplectimur, tanto adversum nos acrius causam coram Deo agunt.

Secundo, simplicius et magis genuine, Judæis cogitantibus et conquerentibus de suis ærumnis et suppliciis, eorumque causam inquirentibus, responderunt peccata, eos dignos esse hac pœna. Hoc est quod dixit cap. III, 9: «Agnitio vultus eorum respondit eis.» Vide ibi dicta.

Tertio, pulchre Forerius et Sanchez: Peccata, inquiunt, quasi echo peccantibus respondent. Sicut enim echo vocem refert a saxis eamdem, quam a clamante accepit: ita pœna peccati respondet ejusdem culpæ, quasi illius echo et reflexio sive repercussio meritissima; ut, sicut Judæi in alios fuerunt impii et crudeles, ita vicissim Chaldæos et Romanos in se impios et crudeles sentiant et experiantur. Rursum echo notat peccatorum frequentiam et divulgationem, ait Forerius.

QUIA SCELERA NOSTRA NOBISCUM, — apud nos, imo ante nos sunt, semper vultui nostro obversantur. Ita dicebat David pœnitens: «Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.»

Aliter Sanchez: «Scelera,» ait, id est scelerum pœnæ, nobiscum sunt, nos jugiter exagitant. Porro scelera hæc enumerat dum subdit: «Peccare et mentiri contra Dominum,» ut scilicet fidem Deo datam de illi soli, non idolis, non vitiis serviendo, falleremus, etc.


Versus 14: AND JUDGMENT IS TURNED BACKWARD (Vatablus and Forerius translate: is driven back) — that is, justice has be...

14. ET CONVERSUM EST RETRORSUM (Vatablus et Forerius vertunt, retroactum est) JUDICIUM (id est justitia a nobis abacta est. Unde sequitur): QUIA CORRUIT IN PLATEA VERITAS, ET ÆQUITAS NON POTUIT INGREDI, — quasi dicat: Palam et publice veritas et justitia eversa sunt: quia grassatur, inundat et dominatur passim vis, iniquitas et injustitia, tum magistratuum, tum plebeiorum. Nullus ergo in cœtu nostro æquitati relictus est locus, nullus aditus, nullus ingressus. Hinc Filius Dei e cœlo descendit, ut justitiam exsulantem reduceret. Notent hoc respublicæ et regna, in quibus justitia et virtus cum religione profligata sunt, uti factum videmus et flemus in Anglia, Scotia, Græcia, multisque aliis provinciis, ubi Christiani virique justi prædæ iniquorum patent: «Ut, nisi lupus sis, luporum prædam te esse oporteat.»

Mystice, platea, inquit S. Hieronymus, est lata et licentiosa carnalium vita, in hac corruit et pessumdatur veritas et probitas.


Versus 15: WHOEVER DEPARTED FROM EVIL BECAME A PREY. — For where violence and impiety dominate, there innocence is opp...

15. QUI RECESSIT A MALO, PRÆDÆ PATUIT. — Ubi enim vis et impietas dominantur, ibi innocentia opprimitur, et justi sceleratis sunt prædæ. Arabicum est adagium ab Aria ad verbum latine expressum:

Esse lupis escam, te nostra ætate necesse est; Sed patiare, nisi te juvet esse lupum.

Furem enim fur, lupum lupus cognoscit.


Versus 16: THERE IS NO MAN (as if to say: There is no one who would render judgment, that is, justice): AND HE WAS PER...

16. NON EST VIR (q. d. Non est quisquam qui scilicet faciat judicium, id est justum): ET APORIATUS EST, — id est anxius et perplexus hæsit Deus: hoc enim est ἀπορίσμαι, ut dixi I Cor. cap. IV, 8. Hebraice שתומם ishtomem, id est obstupuit, hoc est obstupescens et admirans, et quasi inops consilii in re desperata, anceps hæsit Deus; quia non est qui iræ ejus orando occurrat. Ita S. Hieronymus et Chaldæus. Quocirca divino usus consilio remedium non a terra, sed a cœlo; non ab hominibus, sed a suo brachio ac clementia petiit.

Nota: Huc usque enumeravit Propheta scelera plurima et gravissima Judæorum (sub quibus et Gentium, utpote idololatrarum, graviora crimina intelligit), ostenditque ea fuisse incurabilia. Quocirca subdit Deum in rebus desperatis curationem hanc suscepisse, ac salutem eis per Christum attulisse. Hoc imitatus est Paulus in Epist. ad Roman. Nam, cap. I, Gentium, cap. II, Judæorum; cap. III, utrorumque scelera incurabilia exaggerat, indeque concludit, cap. III, 23 et 24, utrisque opus fuisse redemptore Christo. Hoc est quod subdit Propheta:

ET SALVAVIT (remedium, opem et salutem attulit) SIBI BRACHIUM SUUM. — hoc est, Deo salutem fuit brachium suum, ea, ut Vatablus, sandem ei præstitit brachium ejus, q. d. Cum scelera Judæorum æque ac Gentium ad summum crevissent essentque incurabilia, cum res mundi essent deploratæ, nec esset qui mederi aut opem ferre vellet aut posset; tunc Deus totam hanc rem, tam suam quam mundi, brachio, id est potentia sua restituit, ipse suis viribus totam rem solus confecit. Ita Forerius, Vatablus et alii. Aliqui sic explicant, q. d. Christus sibi salutem attulit in cruce et morte, quando tertia die suo brachio et virtute ex ea se resuscitavit. Verum hoc non est litterale, nec genuinum. Septuaginta vertunt: Ultus est brachio suo; alii: Salvavit eum, scilicet populum, brachium ejus, scilicet Dei.

Symbolice, hic disce in prælio æque spirituali ac corporali plurimum valere animositatem: «Dux, inquit Vegetius, lib. II, ardorem animi vultu oculisque præferat.» Et Livius, lib. XXII: «Quo timoris minus sit, eo minus ferme esse periculi.» Et Sallustius in Jugurtha: «Semper in prælio his maximum periculum esse, qui maxime timent; audaciam pro muro haberi.» Et Curtius: «Effugere mortem quisquis contempserit; timidissimum quemque eam consequi.» Hinc Vegetius, lib. III, cap. XVIII: «Semper, ait, stuere debes, ut prior instruas aciem.» Rursum: «Fortiores videntur, qui provocare non dubitant. Nam plus animi est inferenti periculum quam propulsanti.»

ET JUSTITIA EJUS (id est sanctitas, bonitas et misericordia Dei) CONFIRMAVIT EUM, — scilicet Deum, hoc est, eum sustinuit et sustentavit ac corroboravit, ne ab incœpto desisteret, sed fortiter susciperet et constanter urgeret tam arduum salutis nostræ et redemptionis opus; ut scilicet pro nobis inimicis, impiis, ingratis, blasphemis, in carnem et mortem crucis daret Filium suum unigenitum, ejusque morte hostes nostros et tyrannos a nobis depelleret, puta dæmonem, peccatum, mortem, gehennam.

Secundo, «justitia» hic proprie capi potest, q. d. Quamvis homines omnino perversi sint, Dominus tamen liberabit eos, et in liberando utetur justitia, puta justo lytro et satisfactione, quam petet non ex ipsorum meritis, quæ nulla sunt, sed ex meritis Christi, quibus pro peccatis hominum ad ultimum teruncium satisfecit, itaque juste nos sibi reconciliavit, et a diaboli captivitate redemit.

Ad litteram loquitur de redemptione generis humani per Christum, sed alludendo ad redemptionem Judæorum e Babylone per Cyrum. Hujus enim causa non fuerunt ipsorum vires et merita, sed Dei robur ac gratia. Quare qui hæc plane ad litteram accipiunt de Judæis et Cyro, mystice tantum de Christianis et Christo, Rabbinis et Judaizantibus plus æquo indulgent, neque dignitati neque menti Prophetæ satisfaciunt. Melius equidem et probabilius S. Hieronymus exponit hæc

de bello et armis Dei, quibus per Titum et Romanos debellavit et excidit Judæos ob scelera ante recensita. Verum cum ultio hæc Dei de more sit contra dæmonem et peccatum, ut ab iis homines liberet, sitque ipsa ejus in homines clementia: rursum, cum sequentia omnia lætitiam, gratiam et fœdus sonent, prior sensus de redemptione hominum per Christum plane litteralis et genuinus videtur.


Versus 17: HE WAS CLAD IN A BREASTPLATE. — Note the personification, by which the Prophet describes the arms and full ...

17. INDUTUS EST LORICA. — Nota prosopopœiam, qua Propheta Dei quasi militis a capite ad talos armati, arma et panopliam describit, qua eadem Apostolus armat fidelem quemque quasi Dei militem, pugnantem contra dæmonem, mundum et carnem, Ephes. VI, 13.

Itaque primo, thorax sive lorica Dei est «justitia;» hæc enim totum Dei pectus et cor obarmavit et corroboravit, ut pro justitia, justoque suo dominio contra tyrannos dimicaret, puta contra dæmones, qui hominem injuste captum detinebant; ut eos injusta sua possessione depelleret, hominemque in pristinam libertatem, et jus ac dominium suum revocaret. Justitia hæc est misericordia, ait Haymo. Planius tamen justitiam hic proprie capias: eam enim Deus Christo communicavit, ut totum ejus pectus obarmaret et corroboraret, ut quasi adamas dorsum suum daret percutientibus et flagellantibus: itaque pœnas peccatorum nostrorum in se suscipiens et sustinens, juste pro iis Deo satisfaceret tantum et amplius quantum illa merebantur.

Secundo, galea Dei est «salus:» hæc caput et mentem Dei obarmavit, ut tota ejus intentio ferretur in hominum salutem; hæc est galea activa: passiva in Christo fuit ipsa divinitas, hæc enim Christi texit caput, ejusque salutem contra hostes tutata est, cum eum a morte gloriosum quasi mortis victorem suscitavit. Verum melius accipias de activa: hanc enim spectavit Deus et Christus, ab eaque Jesus, id est salvator, appellatus est. Ita S. Thomas, Hugo et Forerius.

Tertio, vestis ejus fuit «ultio:» totus enim, totoque quasi corpore ferebatur in hostes, puta peccata, ut ea disperderet.

Quarto, pallium ejus fuit «zelus:» hic enim cumulavit, obtexit et ornavit arma ejus jam dicta. Zelus hic fuit triplex, scilicet primus, honoris sui et gloriæ: dedecus enim fuisset Deo permittere creaturam suam sub potestate diaboli. Secundus, iræ in dæmonem et peccatum, hostes suos et nostros. Tertius amoris erga homines. Hic triplex zelus ingens et abundans Deum undique cinxit et decoravit instar pallii, quod corpus et vestes alias laxe ambit et circumdat. Hunc zelum cæteraque arma Deus communicavit Christo belli sui duci. Tota enim vita Christi zelum et vindictam spiravit: nam ex zelo gloriæ Dei, amoris nostri, et odii in hostes, eos imperio deturbavit, peccatum abolevit, mortem occidit, carnem perdomuit, ut ubique et in omnibus re-

GALEA SALUTIS IN CAPITE EJUS. — Solebant veteres in galeis ingentes gestare cristas, præsertim e plumis aquilarum, gallorum aliarumque victricium avium, tum ut hostes terrefacerent, tum ut animos hac specie sibi invicem adderent, tum ut victoriam, bellique finem ac fructum quem spe et animo conceperant, in galea et cristis præferrent, ac manu strenue exequerentur. Quocirca galea Dei et Christi fuit salus; hanc enim præ se tulit et attulit per hocce suum bellum mundo. Porro galeæ hujus insigne et quasi crista fuit crux; per hanc enim salutem dedit. Unde et Constantinus pugnaturus contra Maxentium, in galea gestavit crucis signum. Nam, ut canit Prudentius, lib. I Contra Symmachum:

Ardebat summis crux addita cristis.

Hæc et plura de galea Sanchez.

INDUTUS EST VESTIMENTIS ULTIONIS. — S. Hieronymus, uti dixi, Cyrillus, Procopius et Haymo hæc referunt ad ultionem quam Deus in Judæos impios Christique occisores exercuit per Romanos. Verum ob causas quas assignavi vers. 16, melius et verius hæc accipiemus de ultione quam Deus per Christum peregit contra dæmonem et peccatum.

Figurate ergo hic Christus Dominus, veniens ad redimendos homines, inducitur quasi dux cataphractus, qui furore divino actus non tantum in dæmones, sed etiam in homines peccatores eis subditos irruit, atque obvios quosque deturbat, proterit, trucidat, interfectorumque sanguine sitim extinguit.

Ubi nota: Solent Prophetæ cum de hac Christi pugna et redemptione loquuntur, duplici nomine et fere copulato eam significare, hoc est ultione et salute, strage et redemptione, indignatione et pace, sanguine et vita, victoria et incolumitate. Alludit enim ad redemptionem Judæorum, quæ cum strage Chaldæorum peracta est, uti omnis victoria cum strage hostium peragi solet. Rursum in hac strage et salute iidem sunt hostes et amici, debellati et liberati, enecti et redempti; sed moribus, ingenio, affectu dissimiles: Christus enim infideles impiosque subegit et abolevit, mactando peccata et servando homines; nimirum ex impiis pios, ex infidelibus fideles, ex blasphemis Dei cultores, ex inimicis amicos faciendo: quæ illustris et divina victoria æque ac strages fuit. Vide Can. XLVI. Unde sequitur:

OPERTUS EST QUASI PALLIO ZELI, — id est opertus est zelo quasi pallio. Unde Vatablus vertit: Indignatione amictus est vice pallii. Sic cap. LXI, 3, «Pallium laudis» vocatur ipsa laus fideles cingens et ornans quasi pallium: «Zelus ergo æque

ac charitas, est pallium Dei et divinæ Majestatis,» uti scite quidam sanctorum dixit.


Versus 18: HE WILL REPAY THE ISLANDS THEIR DUE. — He calls "islands" the remote nations dwelling on islands and beyond...

18. INSULIS VICEM REDDET. — Insulas vocat gentes remotas in insulis et ultra insulas habitantes, uti alibi dixi: hisce vicem, id est talionem ultionis, reddidit, dum ipsarum impietatem et idololatriam destruxit, easque christianas et pias effecit.

Aliter S. Hieronymus; ipse enim perstitit in sua expositione cladis Judæorum per Titum: unde per «insulas,» accipit Jerusalem, quæ Romanorum exercitu cingebatur et tundebatur, sicut insula mari et fluctibus. Verum ex dictis liquet priorem sensum esse litteralem et genuinum.


Versus 19: AND THEY WHO ARE FROM THE WEST SHALL FEAR THE NAME OF THE LORD (as if to say: All nations, both those who d...

19. ET TIMEBUNT QUI AB OCCIDENTE, NOMEN DOMINI (q. d. Omnes gentes tam quæ ad Orientem, quam quæ ad Occidentem habitant, subactæ a Christo et Apostolis, Dei Christique fidem et gloriam timebunt, id est colent et reverebuntur, idque fiet tunc), CUM VENERIT QUASI FLUVIUS VIOLENTUS, QUEM SPIRITUS DOMINI COGIT, — q. d. Cum ad gentes debellandas venerit validus Domini exercitus, qui tanto impetu veniet, ut videatur esse quasi fluvius violentus, qui simul a vento rapitur et propellitur; hujus enim in præceps ruentis cursum nemo sistere aut impedire potest, quin exundans omnia obruat et pessumdet. Unde Septuaginta vertunt: Quasi fluvius violentus in ira Domini, veniet cum furore. Pro violentus hebraice est צר tsar, id est angustus, ut vertit Aquila, et consequenter violentus. Fluvius enim si in angustias redigatur et exuberet, fit violentus, sternit agros, sata, lætaque boumque labores. Significatur hoc impetu vis, copia et efficacia Evangelii, ac prædicationis Christi et Apostolorum, cui nulla sapientia, eloquentia, prudentia resistere potuit, ut videre fuit in prædicatione S. Pauli. Unde Theodotion vertit: Quasi fluvius angustians vel oppugnans.

Hoc adimpletum est in Pentecoste, inquit S. Hieronymus, et deinceps, cum factus est de cœlo sonus quasi advenientis spiritus vehementis, quo impulsi et acti Apostoli in spiritu vehementi conturiverunt naves Tharsis, id est omnes mundi machinas, totumque orbem celerrime pervaserunt, et Christo substraverunt. Qui ergo vult efficax et Apostolicus esse Evangelii præco, et efficaciter per illud peccatores convertere, necesse est ut instar Apostolorum vadat et concionetur in spiritu vehementi. Frigidæ enim conciones, quales multas hodie videmus, proh dolor! corda frigida non feriunt, non accendunt.

QUEM SPIRITUS DOMINI COGIT. — «Spiritus Domini» est ventus ingens et validus: hic enim colligit aquas, cogitque ut in præceps ruant. Simili modo et impetu exercitum Apostolorum Domini coegit et propulit zelus et spiritus Domini. Pro cogit hebraice est נוססה nosesah, quod Leo Hebræus vertit, impellit, a radice נסס nasas, id est fugit, et in piel ac poel noses, id est fugere compulit, propulit et impulit. Vatablus vero nosesah vertit, vexillum excitabit. נס nes enim signum et vexillum significat, q. d. Hinc exercitui Dei præest spiritus Dei quasi vexillifer: hic illum ducit, cogitque ac facit ut potens sit et efficax, omniaque prosternat.

Unde tertio, Aquila nosesah vertit: Spiritus Domini signaculum ejus; Theodotion: Quasi fluvius oppugnans spiritus Domini signatus est, «in Christo, inquit S. Hieronymus. Hic est enim de quo, Joan. VI, 27, dicitur: «Hunc enim Pater signavit Deus;» et Isaiæ cap. XI, 2: «Requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ, et intellectus, spiritus consilii, et fortitudinis, spiritus scientiæ, et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini.» Unde et nos dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; et in Ezechiele, cap. IX, vers. 4, virorum gementium frontes thau litteræ Hebraicæ quæ apud eos ultima est, impressione signantur.»


Versus 20: AND THE REDEEMER SHALL COME TO ZION ("Zion," that is, to Zion, namely to the Church. Whence, explaining, he...

20. ET VENERIT SION REDEMPTOR («Sion,» id est Sioni, puta Ecclesiæ. Unde explicans subdit): ET (hoc est, id est) EIS QUI REDEUNT AB INIQUITATE IN JACOB. — Ita S. Hieronymus, Cyrillus et Procopius. Ecclesia enim vocatur «Sion, Jacob, Israel,» etc., quia in Sione apud Jacobitas sive Israelitas cœpit, illique primi fuerunt lapides, id est fideles et Apostoli, Ecclesiæ. Ita explicat S. Paulus, Rom. XI, 26.

Quare commentarius S. Thomæ ascriptus, et Hugo, qui per redemptorem litteraliter accipiunt Cyrum et Nehemiam, qui fuit redux Judæorum e Babylone in Judæam, ut solum allegorice hic significetur Christus, valde extenuant, imo detorquent hoc Prophetæ oraculum, æque ac argumentationem Apostoli. Dico ergo ad litteram redemptorem esse Christum, non Cyrum; licet alludat ad Cyrum: Christus enim, non Cyrus, novum fœdus quod sequitur sanxit. Unde capite sequenti jubilans Propheta exultat, dicitque: «Surge, illuminare, Jerusalem,» etc.

Septuaginta et ex iis S. Paulus, Rom. XI, 23, paulo aliter sic vertunt: Veniet ex Sion (sic enim habent S. Hieronymus et Complutenses, licet Cyrillus, Procopius et Sixtina habeant: Propter Sion qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob; quia nimirum Hebræum lamed non tantum est articulus dativi, sed etiam subinde capitur pro מן min, id est ex, de; unde לציון letsion vertunt: Ex Sion.

Rursum, idem est dari Christum redemptorem Sioni, id est iis qui redeunt ab iniquitate, quod venire eum ut eripiat et avertat impietatem a Jacob: in hoc enim sita fuit Christi redemptio, sicut antitypa Cyri redemptio in eo sita fuit, quod Cyrus averteret captivitatem Babylonicam a Jacob, ipsique ex ea redirent in patriam. Ideo enim Deus et Christus in galea et vertice capitis salutem, non temporalem, sed spiritualem a peccato præfert. Unde clarius cum Forerio ex Hebræo verti potest: Et venerit Sioni redemptor, et Jacobitis captivis peccati. Hebræum enim שבי schabe, a radice שבה schabah, id est captivus fuit, significat captivos: sin autem deducas a שוב schub, id est reversus est,

significat revertentes, ut vertit Noster. Quocirca recte ex hoc loco docet S. Paulus Judæos in fine mundi convertendos esse et salvandos, cum intraverit plenitudo gentium in Ecclesiam.

Porro quod addit Apostolus: «Cum abstulero peccata eorum,» non est hoc loco in Isaia, sed ab Apostolo additum est explicationis gratia; explicat enim et inculcat illud quod præcessit: «Qui avertat impietatem a Jacob,» ut doceat in eo sitam esse totam Christi salutem et redemptionem. Ita in illum Pauli locum Origenes, Anselmus, Toletus, Cajetanus, licet Sanchez probabilius censeat hæc verba petita esse ex Isaiæ IV, 4, ubi dicitur: «Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion,» etc. Aut potius ex Jerem. cap. XXXI, 34, ubi loquens de eodem hoc fœdere ait Deus: «Quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.» Solet enim Paulus diversa Scripturæ loca connectere, eorumque sensum, non verba citare.

DICIT DOMINUS, — hebraice נאם יהוה neum Iehova, q. d. Hoc est effatum, decretum et oraculum Domini. Hoc enim gravi pronuntiato, quasi sigillo, solent Prophetæ insignia Dei promissa, quale hoc est de Christo redemptore, obsignare. Unde Apostolus vertit: «Fidelis sermo et omni acceptione dignus.» Vide dicta I Timoth. I, 15.


Versus 21: THIS IS MY COVENANT — namely the one that preceded about sending a redeemer who would redeem Jacob from ini...

21. HOC FŒDUS MEUM, — scilicet quod præcessit de mittendo redemptore, qui redimat Jacob ab iniquitate: fœdus enim hoc, sive testamentum novum, non est aliud quam liberalis Dei sanctio, et promissio de venia et gratia facta primario Judæis (his enim promissus erat Messias), deinde consequenter cæteris etiam Gentibus. Secundo, et congruentius, S. Hieronymus, Haymo, Forerius censent fœdus hoc esse id quod sequitur: «Spiritus meus,» etc., q. d. Novum hoc fœdus in eo situm erit quod Deus dabit Jacobæis, qui ab iniquitate redeunt, id est Ecclesiæ, Spiritum suum Sanctum, eumque nunquam ab ea auferet.

SPIRITUS MEUS, QUI EST IN TE. — S. Hieronymus putat hoc a Deo dici Isaiæ, q. d. Spiritus meus propheticus, qui in te est, o Isaia, nunquam deficiet, nec verba, id est oracula mea, recedent de ore tuo, et seminis tui, id est posterorum tuorum, scilicet Prophetarum et Apostolorum, usque in æternum.

Secundo, Procopius et Cyrillus censent hæc esse verba Patris ad Filium, Christum Dominum: super hunc enim fixe et jugiter requiescit Spiritus Domini.

Tertio et genuine, passim alii censent hæc esse verba Dei ad Ecclesiam: de hac enim sermo præcessit, et cum hac Deus novum fœdus hic init, dicens: «Fœdus cum eis,» etc., scilicet Jacobæis, qui redeunt ab iniquitate. Hi enim sunt Ecclesia, hoc est prima pars Ecclesiæ Christi. Porro mutat hic numerum, dicens, «in te,» pro «cum eis,» vel «vobiscum:» quia loquitur Jacobo, id est toti populo, de quo nunc singulariter et collective,

nunc pluraliter et distributive loqui solemus: «In te» ergo, o Jacob, o popule mi Christiane, quem Ecclesia mea, spiritus meus requiescet. Hebræum enim את lecha, id est in te, est masculinum: unde proprie populum refert, non Sionem, id est Ecclesiam, constituit.

Porro spiritus hic est Spiritus Sanctus, qui per fidem et charitatem diffusus est in tota Ecclesia, puta in cordibus fidelium. «Spiritus» ergo hic primo, est fidei et veritatis, qui assistit Sioni, id est Ecclesiæ ejusque capiti Romano Pontifici, ne in fidei definitionibus erret. Hunc enim Christus, ascendens in cœlum, Apostolis et Ecclesiæ usque in finem promisit: alioquin enim illa in fide aliquando errare posset, quod absit: tunc enim esset Ecclesia, non Dei, sed diaboli. Secundo, spiritus hic est charitatis et sanctitatis.

Sensus ergo est, q. d. Vetus fœdus et testamentum Mosaicum consistit in donatione legis, Exod. XX. At jam in novo Christi fœdere dabo Spiritum Sanctum, puta spiritum veritatis et charitatis, tibi, o Jacob, id est o Ecclesia, ut verba, id est præcepta mea, non recedant de ore ac corde tuo, ac seminis, id est posterorum tuorum, in æternum; sed semper ea et ore recites ac doceas, atque corde conserves, et opere ac vita adimpleas per gratiam et opem ejusdem Spiritus. Novum ergo hoc fœdus et testamentum consistit in donatione spiritus, quo libere et hilariter legem et voluntatem Dei implemus. Hunc esse sensum patet ex Jeremia, per quem Spiritus Sanctus hoc fœdus ita explicat, cap. XXXI, vers. 33: «Hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam,» utique per spiritum amoris et gratiæ, quem cordi eorum infundam; cum legem Mosaicam scripserim in tabulis lapideis, non in corde Judæorum. Unde huc alludens Apostolus, II Cor. III, 6, docet novum Testamentum esse spiritus, vetus fuisse litteræ: qua de re docte scribit S. Augustinus, lib. De Spiritu et littera.

Ubi nota hunc spiritum hic Ecclesiæ, id est toti cœtui fidelium, promitti, non autem singulis in ea personis: sunt enim in Ecclesia etiam fideles impii et peccatores quasi membra arida.

Secundo, tamen spiritus hic promittitur singulis veris et vivis Ecclesiæ membris, hoc est justis: hi enim omnes vitali hoc spiritu animantur et vivunt. Unde quod ait, «in te,» potest de quolibet justo accipi, ut accipit Adamus. Nullum enim justum Deus gratia sua deserit, nisi prius ab eo deseratur, uti docet Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. XI. Ergo spiritus hic gratiæ ex parte Dei est æternus, et cum justo manet in sempiternum, nisi ipse eum sponte excutiat. Pari modo spiritus veritatis, qui non singulis Ecclesiæ membris, id est justis, sed toti Ecclesiæ, ejusque capiti Romano Pontifici, ad definiendas res in fide controversas promittitur, ab ea et ab eo non recedet in æternum.

Aliter explicant Hebræi, q. d. Spiritus meus propheticus, id est, ut sequitur, verba, oracula et doctrina mea non recedent, id est non recedant, ab ore et corde tuo, q. d. Cura, o Jacob, ut semper geras in mente et memoria ea quæ jam dixi de tua e Babylone redemptione et redemptore. Censent enim non recedent, non esse prædicentis, sed imperantis. Verum hic sensus torquet vocem «spiritus,» et enervat oraculum de novo Testamento: quocirca ut frigidus et Judaicus non videtur admittendus; augusta enim Prophetæ verba augustius quid spectant, scilicet novi Testamenti in spiritu, non in lege, consistentis institutionem, ut patet ex dictis.