Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Dixerat Propheta in fine cap. præcedentis, quod Deus per Christum redimeret Jacobæos, ac Sion sive Jerusalem, id est Ecclesiam credentium ex Judæis, et consequenter ex Gentibus, quoque cum ea novum et æternum fœdus sanciret, ita ut spiritum suum illi in perpetuum consignaret. Nunc ergo exsultans et jubilans ei congratulatur, ac graphice miram ejus felicitatem et gloriam depingit. Nam primo, ejus proles et propagationem per omnes gentes fuse enarrat. Deinde, vers. 10, prædicit reges, principes et populos ei ministraturos, etiam qui olim eam impugnaverant, suasque opes in illam illaturos: perituras vero gentes et regna, quæ illi servire noluerint. Unde tertio, vers. 15: Ponam te, inquit, in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem: et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Pro ære afferam aurum, et pro ferro argentum, et pro lignis æs. Denique, vers. 18, assurgens ad Ecclesiam triumphantem: Non audietur, ait, ultra iniquitas in terra tua, occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio; non erit tibi amplius sol, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Populus autem tuus omnes justi, minimus erit in mille, etc.
Textus Vulgatae: Isaias 60:1-12
1. Surge, illuminare, Jerusalem: quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. 2. Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. 3. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. 4. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de longe venient, et filiæ tuæ de latere surgent. 5. Tunc videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. 6. Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. 7. Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabajoth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo. 8. Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas? 9. Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et sancto Israel, quia glorificavit te. 10. Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te: et in reconciliatione mea misertus sum tui. 11. Et aperientur portæ tuæ jugiter: die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. 12. Gens enim
Versus 1: ARISE, BE ENLIGHTENED, JERUSALEM. — The Septuagint has: Be enlightened, be enlightened, Jerusalem; Vatablus...
1. SURGE, ILLUMINARE, JERUSALEM. — Septuaginta: Illuminare, illuminare, Jerusalem; Vatablus: Surge, lucida esto; alii: Surge, splendida esto. Vox Jerusalem non est in Hebraeo, sed addita videtur ex Septuaginta et ex cantu Ecclesiastico in festo Epiphaniae, idque recte et fideliter: intelligitur enim ipsa, ut patet ex fine cap. praeced.; ad eamdem enim hic fit sermo, eidemque congratulatur, cui dixit cap. praeed., vers. 20: «Et venerit Sion redemptor.»
Jam Rabbini, quos sequitur Comment. S. Thomae et Hugo, haec ad litteram accipiunt de terrena Jerusalem, id est Judaeis e Babylone in Jerusalem reductis: tunc enim urbs refloruit, et quasi ad pristinam gloriam rediit. Allegorice vero sub hoc quasi typo et hieroglyphico censent repraesentari gloriam Ecclesiae christianae. Secundo, Chiliastae sive Millenarii haec retulerunt ad suos mille annos, quibus Sancti post judicium in terra cum Christo regnaturi sint in omnibus carnis deliciis, juxta Apoc. XX, 6, tumque omnia quae hic dicuntur, ad litteram in Jerusalem eventura.
Verum utramque sententiam merito ut Judaicam et erroneam refutat et damnat S. Hieronymus: «Judaei, inquit, et nostri semijudaei, qui auream atque gemmatam de coelo exspectant Jerusalem, haec in mille annorum regno futura contendunt, quando omnes gentes serviturae sunt Israel.» Et inferius: «Haec illi dicunt qui terrenas desiderant voluptates, et uxorum quaerunt pulchritudinem, ac numerum liberorum; quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum: quorum qui sequitur errorem, sub nomine christiano Judaeorum se similem confitetur.» Et inferius: «Nos autem juxta priorem sensum ad Ecclesiam dici universa credamus, quae primum de
Judaico populo congregata est, et lumen quod super eam ortum fuerat, per Apostolos transmisit ad gentes, cui dicitur: Surge, illuminare, ut quae cecidit in incredulis, surgat in fidelibus; quae cecidit in synagogis, surgat in Ecclesiis; et postquam surrexerit, illuminetur, ut nequaquam habeat erroris tenebras.» Idem docent S. Cyrillus, Procopius, Theodoretus, Tertullianus, Augustinus, Ambrosius, Clemens, et alii quos citat Leo Castrius, Forerius, Adamus, Vatablus, et passim alii: «Alloquitur, inquit Vatablus, primitivam Ecclesiam, et hortatur illam ad fidem in Christum: Da, inquit, operam ut consequaris fidem.» Quae enim sequentur toto capite tam augusta sunt, ut non Hierosolymae et Judaeis, sed soli Ecclesiae Christianae conveniant.
Sensus ergo est, q. d. Age, o Ecclesia, o credentium Christo popule, qui hactenus sedisti in tenebris infidelitatis et ignorantiae Dei; qui cubasti et dormivisti in strato peccatorum omnium, qui jacuisti in carcere et captivitate diaboli et inferni, nunc agedum surge de hac tua sede, strato et carcere, ac solem justitiae orientem excipe, evigila e somno peccatorum, caput attolle, libertatem, lucem et laetitiam tibi a Christo oblatam obviis manibus amplectere. Alludit ad id quod dixit cap. IX, vers. 2: «Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam: habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.» Huc alludit S. Paulus, Rom. XIII, 11, cum ait: «Fratres, hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.» Et Ephes. V, 14: «Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.»
Illuminare ergo, hoc est, lucem fidei et gratiae recipe quasi speculum, ut transformeris in eamdem imaginem, fiasque quasi sol orbem illuminans. Hoc est enim quod ait Apostolus, II Corinth. cap. III, vers. ult.: «Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.» Vide ibi dicta. Porro illuminare, tam est invitantis ac hortantis Judaeos, ut lucem Evangelii apud se orientem amplectantur, quam congratulantis, q. d. Age, fruere luce qua irradiaris tu sola in toto orbe; congratulare tibi, et Deo gratias age. Posset quoque illuminatio haec pro resuscitatione, sive resurrectione ad vitam accipi, q. d. O Jerusalem, quae hactenus in alta morte errorum et peccatorum jacuisti, «surge et illuminare,» id est, ad vitam fidei et gratiae postliminio redi. Alludit enim ad illud Ephes. V: «Exsurge a mortuis,» etc., uti jam dixi. Lumen enim saepe vitam significat, eo quod viventibus gratissimum sit videre et frui lumine solis. Unde illud Euripidis in Iphigenia in Aulide: «Lucem tueri est hominibus dulcissimum.» Ex adverso desperans cupit «invisam abrumpere lucem, et taedet coeli convexa tueri.» Sic ait Sapientia, Eccli. XXIV, 45: «Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo» (id est ad vitam revocabo) «omnes sperantes in Domino.» Et Apostolus, II Timoth. I, 10, de Christo ait: «Destruxit quidem mortem, illuminavit autem» (id est in lucem produxit) «vitam et incorruptionem per Evangelium.» Ita Aegyptii vitam lucernae symbolo repraesentabant: quod nihil aliud existimarent esse vitam, quam ignem humore velut olei liquore nutritum. Porro per lucem significabant omne bonum. Unde et Varro, lib. II De Lingua latina, mane diei dici putat, quod veteres manum vocabant bonum. Graeci quoque, cum lumen inferebatur, solebant dicere, φῶς ἀγαθὸν, uti et nos illata lucerna, fausta invicem precamur. Verum prior sensus uti planior, ita et germanior est. Unde sequitur:
QUIA VENIT LUMEN TUUM, ET GLORIA DOMINI SUPER TE ORTA EST. — Per lumen et gloriam accipit Christi praesentiam, doctrinam, gratiam et universam gloriam Evangelii, ut colligitur Matth. cap. IX, vers. 1. Unde non male Sanchez per gloriam accipit Dei misericordiam, et peccatorum condonationem. Sic enim accipitur «gloria,» Rom. III, 23: «Omnes enim peccaverunt, et egent gloria,» id est gratia et indulgentia, «Dei;» et Numer. XIV, cum Moses peteret a Deo dimitti populo peccatum murmurationis, respondit Deus, vers. 20: «Dimisi juxta verbum tuum: vivo ego, et implebitur gloria Domini universa terra.» Sed hic sensus partialis est, non totalis, nec adaequatus. Alludit ad gloriam, quae per columnam ignis per noctem, et nubis per diem incubabat veteri tabernaculo, et Sancto sanctorum in templo, hoc enim erat typus Ecclesiae. Unde S. Hieronymus: «Venit, inquit, lumen tuum; quod omnes Prophetae polli-
cebantur, quod jugiter exspectabas; et gloria Domini, quae quondam fuit super tabernaculum et templum ejus, orta est super te, de qua dictum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.» Rursum alludit ad stellam quae tres Magos duxit ad Christum quasi primitias gentium: unde per lumen hoc, splendorem et gloriam, intelligunt hanc stellam Magorum ducem, Prosper, III part. Promiss. cap. VI; Chrysostomus, hom. 1 ex Variis in Matthaeum; Julianus Archiepiscopus Toletanus, lib. I Contra Judaeos, post medium, et alii.
Versus 2: FOR BEHOLD, DARKNESS SHALL COVER THE EARTH, etc., BUT UPON YOU THE LORD SHALL RISE. — By darkness he unders...
2. QUIA ECCE TENEBRAE OPERIENT TERRAM, etc., SUPER TE AUTEM ORIETUR DOMINUS. — Per tenebras intelligit paganismum, idololatriam, aliosque errores aeque ac vitia et scelera, quibus Ethnici et quicumque extra Ecclesiam sunt, obtenebrati sunt. Ita Patres citati vers. 1. Has enim tenebras ex Judaeis primum, deinde ex Gentibus, discussit Christus quasi sol oriens ex alto. Alludit ad tenebras Aegyptiacas tempore Mosis et Pharaonis, quae fuerunt maximae et densissimae, cum lux occuparet solas domos et loca Hebraeorum, Exodi cap. X, 13. Sic S. Joannes, cap. I, 9, et alii Christum vocant lucem. Sic Orpheus Verbum, puta Filium Dei, vocavit Φάνης, quasi illustratorem angelorum et hominum, et per eum Deum omnia creasse, et omnia complere lumine intelligibili, asseveravit, teste Proclo, lib. IV in Timaeum Platonis. Quomodo Deus prima, increata et fontalis sit lux, docet S. Dionysius lib. De Divinis Nominibus, part. I, cap. IV.
Versus 3: AND THE NATIONS SHALL WALK IN YOUR LIGHT. — Vatablus translates: The nations shall come to your light; for ...
3. ET AMBULABUNT GENTES IN LUMINE TUO. — Vatablus vertit: Venient gentes ad lucem tuam; ad Ecclesiam enim in Judaea et Jerusalem ortam, totque virtutibus et miraculis clarescentem, quasi ad pharum illustri face coruscam, gentes in mari errorum, vitiorum et aerumnarum jactatae et naufragae contenderunt, ut ejus lumen, id est fidem et gratiam sequentes, perlingerent ad portum salutis. Utrumque ergo praedicit Propheta, scilicet primo, quod gentes venient ad lucem primitivae Ecclesiae; secundo, quod, postquam venerint, continuo ambulabunt in lumine ejus, donec ad salutem perveniant. Hac de causa S. Paulus monet fideles Philippenses, cap. II, 15: «Ut sitis, ait, sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione, in medio nationis pravae atque perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi.»
ET REGES IN SPLENDORE ORTUS TUI. — Est hypallage, q. d. Ad ortum splendoris tui, seu ad splendorem qui tibi orietur. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Vatablus et alii. Splendor ergo ortus tui idem est quod lumen tuum. Secundo, apposite Sanchez: Ortus, inquit, est sol oriens. Sic enim subinde ortus et occasus sumitur pro sole oriente et occidente. Quo significatur in Ecclesia sola ortum esse solem veritatis, gratiae et justitiae; reliquas autem gentes, quae extra eam
sunt; noctem habere perpetuam, neque ex ea emersuras, nisi ad solem accedant, qui una tantum in Ecclesia splendet et radiat.
Versus 4: LIFT UP — as from a watchtower: for she stands on Mount Zion, which is a watchtower, and in Hebrew signifie...
4. LEVA — quasi ex specula: consistit enim in monte Sion, qui est specula, et hebraice speculam significat — IN CIRCUITU OCULOS TUOS, ET VIDE, — circumquaque ex quatuor orbis plagis gentes venientes ad te circumspecta. Loquitur de tempore quo Apostoli per orbem dispersi, earumque successores plurimas gentes ad Ecclesiam converterunt.
FILII TUI DE LONGE VENIENT, ET FILIAE TUAE DE LATERE (hebraice, ad latus) SURGENT. — Longe significat distantiam locorum, et orbis longitudinem, latus, latitudinem. Sic vulgo dicimus, omne latus mundi, quasi dicat: Longe lateque agminatim venient gentes tam feminae quam viri, innumera multitudine, ad te, o Ecclesia, et tibi tuaeque fidei se subdent. Ita Cyrillus. Tò enim de longe venient aeque ad filias ac filios, perinde ac tò de latere surgent aeque ad filios ac filias pertinet: tantum enim ad rhythmum et elegantiam varietatis causa filios de longe, filias de latere venturas praedicit; quia filiae prope matres quasi ad latus educari solent; cum filii saepe alibi, ut in aulis, scholis, vel bellis educentur. Unde Sanchez: «De latere,» inquit, id est de sinu matris Ecclesiae sugent filiae ejus ubera, itaque surgent et crescent: solent enim matres magis amare, et indulgentius ac diutius lactare filias quam filios; sive quia sexu sibi similes, sive quia filiae ob sexum infirmiores sunt et debiliores. Sed sub filiabus hic filios quoque intelligit Propheta, ut dixi. Utrique enim in gentilismo ferino, imo diabolico lacte aliti, jam conversi ad ubera Ecclesiae inhiabunt.
Mystice S. Hieronymus: Filiae, ait, id est imbecilliores christiani, Apostolorum quasi humeris fulcientur, ut dete... S. Abrahae, Isaaci et Jacob.
SURGENT. — Ita Romana, licet Complutenses, Forerius, Adamus et aliqui alii velint legendum sugent. Unde et S. Hieronymus in Comment.: «Sugent, ait, lac Apostolorum.» Sed eodem redit sensus: sugent enim instar parvulorum ut in virum perfectum in Christo crescant, et surgant in altum, fiantque proceri. Hebraice est תאמנה teamena, quod uno verbo Latino reddi nequit, sed pluribus; ita reddit Forerius: Fideliter tanquam ad latera nutricum educabuntur, ut confirmentur viribus et crescant. Radix enim אמן aman significat, primo, esse fidelem; secundo, nutrire et educare; tertio, confirmare et corroborare. Posset rursum punctis aliis active in futuro piel legi תאמנה teammena, id est erunt nutrices tuae, fideliter nutrient et corroborabunt te: quod accipi potest de reginis aliisque piis mulieribus, quae alias in pietate educarunt, quales fuerunt S. Maria Magdalena, Martha, Basilissa, Caecilia, Catharina, Clara, et similes. Septuaginta vertunt: Filiae tuae super humeros portabuntur, ut scilicet ad te veniant, tibique deferantur quasi munus optatum. Solent enim filiae, quia delicatiores, in ulnis aut humeris por-
Versus 5: THEN YOU SHALL SEE (with delight you shall feast your eyes and mind, beholding so many sons and daughters),...
5. TUNC VIDEBIS (cum voluptate pasces oculos et mentem, intuendo tot filios et filias), ET AFFLUES, — copiae aeque ac gaudio tam numerosae sobolis undique affluentis instar aquarum et rivulorum, qui undequaque ad flumen affluunt. Unde Forerius: «Laeta, inquit, aspicies, et tanquam fluvius, qui cum ripas transgreditur late diffunditur, amplificaberis.» Pro afflues Vatablus vertit, splendebis, id est vultu splendido et hilari eris. Nam tristes et maesti videntur esse vultu tetrico et atro; unde ab Hebraeis obscuri vocantur. Hebraeum enim נהר nahar, tam de lumine, ut patet Psalm. XXXIII, 6, quam de flumine dicitur, significatque prolabi seu procurrere copiose et affluenter cum celeritate ac lubentia seu pronitate: sicut enim aqua ex fonte, sic lumen a sole, aliove corpore luminoso quasi scaturit ac profluit.
QUANDO CONVERSA FUERIT AD TE MULTITUDO MARIS. — Puta multae insulares et transmarinae gentes, ut Graeci, Afri, Hispani, Itali, Galli, etc. Quod enim Judaea mari quasi cingitur, et dividitur ab aliis gentibus, hinc omnes gentes ab eis vocabantur transmarinae, q. d. Sicut mare exaestuans ruptis aggeribus terram inundat, et agros quaquaversum occupat; ita turmatim ad te venient multae transmarinae gentes, et magno impetu quasi irruent, tuncque gaudio afflues. Ita Forerius. Huc accedit et Sanchez, qui subaudiens more Hebraeo voculam sicut, sic explicat: Quomiam gentes ad te venient tam multae, sicut est multitudo maris, hoc est, ut totum mare ad te e suis finibus, relicto alveo ac littore, confluere videatur. Sic Ezechiel XXVI, 3, dicitur: «Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans;» et Jerem. XLVI, 8, Aegyptus quasi flumen ascendens dicit: «Ascendens operiam terram.» Secundo, iidem per multitudinem maris accipiunt aurum, argentum et opes transmarinas, quas secum ad Christum et Ecclesiam tulerunt gentes; uti fecerunt tres Magi, de quibus dicitur Psalm. LXXI, vers. 10: «Reges Tharsis et insulae munera offerent.» Tharsis enim significat mare. Unde huc alludit Isaias.
Versus 6: THE STRENGTH OF THE NATIONS SHALL COME TO YOU. — That is, strong and powerful nations, or the most illustri...
6. FORTITUDO GENTIUM VENERIT TIBI. — Puta gentes fortes et validae, sive praeclarissimi et praestantissimi quique gentium. Ita Vatablus. Secundo, «fortitudo gentium,» ait Sanchez, vocatur aut regum majestas, quae supplex accedet ad Ecclesiam, aut eorum dona et opes, quas Ecclesiae offerent. Tertio, Forerius per fortitudinem accipit vires, arma, ingenium, industriam, strenutatem, artes, scientias gentium: haec enim omnia devoluta sunt ad Ecclesiam. Et haec omnia significat Hebraeum חיל chel. Quam haec vera et reipsa
Mystice S. Hieronymus, Theodoretus, Procopius, imo Christus ipse, Matth. cap. XIX, 24, cameli sunt divites, gibbosi et superbi: quia quasi cameli laborant ut coacervent opes, et magna humeris sustinent negotia et onera, ut eas conservent et augeant: hi tamen per Christi et Apostolorum, virorumque Apostolicorum praedicationem, se suaque consecravere Christo. «Talis, ait S. Hieronymus, fuit sanctae memoriae mater tua (o Eustochium) Paula, fraterque Pammachius, qui per foramen acus, id est arctam angustamque viam, quae ducit ad vitam, transierunt, latamque viam cum sarcinis relinquentes quae ducit ad Tartarum, quidquid habebant in Domini dona portarunt, implentes illud: Redemptio viri propriae divitiae: quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt.»
completa sint, quamque mira et perpetua fuerit fidei et Ecclesiae propagatio, multiplicatio et incrementum, fuse ostendit Thomas Bozius, tom. I De Notis Ecclesiae, signo 8 et seq.
INUNDATIO CAMELORUM OPERIET TE. — «Inundatio,» id est abundantia tanta camelorum, ut videantur quasi aqua et fluctus maris (de quo praecessit) te obruere: licet Sanchez non male censeat inundationem hic non maris, sed pulveris accipi, quem turmae camelorum pedibus suis excitabunt. Sic enim Poetae vocant «undam pulveris,» et Virgilius «pulveream nubem.» Porro camelorum potius meminit quam equorum, tum quia camelis abundat Oriens; nam, ut ait Plinius, lib. X, cap. IX: «Cameli duodecim mensibus ferunt a trimatu, et pariunt vere, iterumque post annum implentur:» tum quia cameli in gibbo ingentia ferunt onera: adjuvantur enim proceritate collorum, inquit Cicero; tum denique, quia, ut ait Plinius, lib. XXVIII, cap. IX: «Lac camelinum post lac hominis dulcissimum est.» Hinc etiam camelus nomen habere videtur a lactatione. גמל gamal enim significat ablactare; unde dicitur גמל gamal, id est camelus, quod nomen in omnes linguas transiit. Cameli ergo gentium, gentesque suum lac et opes Ecclesiae afferent, et vicissim ab ea lacte spiritali lactabuntur.
DROMEDARII MADIAN ET EPHA. — Pro dromedarii hebraice est בכרי bichre, id est pulli camelorum. Unde Chaldaeus vertit ינקא ianka, id est lactentem, id est juvenem camelum, qui, postquam ablactatus est, dicitur גמל gamal, sive camelus. Hi ergo pulli vocantur dromedarii, a velocitate cursus qua pollent: δρόμος enim significat cursum, unde et dromades dicuntur. Audi Livium, lib. VII De Bello Macedon.: «Ante hunc equitatum falcatae quadrigae, et cameli, quos appellant dromadas.» Rursum: «Dromades cameli inter dona erant, velocitatis eximiae.» Huc juvat quod sitim quatriduo tolerent, teste Plinio, lib. VIII, cap. XVIII. Unde a Persio vocatur «sitiens camelus.» Haec enim sitis toleratio, et siccitas mire juvat cursum animalium. Notum est Bajazetem Turcarum Imperatorem praelio victum ac fugientem, ac pene elapsum, utpote equae velocissimae insidentem, a militibus Tamberlanis captum esse, eo quod equam sitientem adaquasset. Equa enim hausta aqua multum de cursu remisit, itaque ab insequentibus Tartaris comprehensa est cum suo hero.
Madian et Epha. — Regiones sunt trans Arabiam, fertiles camelorum: ita dictae a Madian filio Abrahae ex Cetura, et Epha filio Madian, totaque regio vocatur Saba. Unde fuit et regina Saba, quae hujus rei typo venit cum muneribus in Jerusalem audire sapientiam Salomonis, qui fuit typus Christi. Ita S. Hieronymus. Sensus ergo est, q. d. E variis regionibus Asiaticis, camelis adultis, et minoribus sive dromedariis, ad te munera deferentur, o Ecclesia.
OMNES DE SABA VENIENT, AURUM ET THUS (addit Cyrillus, et lapidem pretiosum) DEFERENTES. — «Omnes,» id est plurimi, quorum primi fuere tres Magi, qui duce stella ad Christum ex Arabia venerunt, uti ostendi Matth. cap. II, 1. Alludit ad Psalm. LXXI, 10: «Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent.» Pro Arabum hebraice est idem nomen שבא scaba per schin, quod hic est in Hebraeo: pro Saba vero hebraice est סבא saba per samech, quod significat Aethiopiam. Porro Arabia haec sita est inter mare Rubrum et Sinum Persicum, abundatque auro, thure, cinnamomo, balsamo, myrrha, palma, calamo, unde et Felix sive Beata dicitur, teste Strabone lib. XVI. Thus vero huic Arabiae proprium est: nec enim alibi gignitur. Unde Virgilius, I Georg.: India mittit ebur, molles sua thura Sabaei. Ubi Servius Sabaeos dictos putat ab re officio, id est venerari et colere; quod Deum per ipsorum thura veneramur. Verius est Saba Hebraeam vel Arabicam esse vocem, et significare conversionem, uti ait S. Hieronymus a שוב scub id est reversus, conversus est; vel captivitatem, a radice שבה scaba, id est captivus fuit. Utrumque optime convenit rei et historiae praesenti. Saba enim a captivitate peccati per Christum conversa fuit ad Deum, gratiam et salutem. Dicta est Saba per schin, a Saba filio Regma filii Chus: sicut Aethiopia dicta est Saba per samech, a Saba filio ejusdem Chus. Porro per Saba hic non solum Saba per schin, id est Arabia, sed etiam ei vicina et contermina Saba per samech, id est Aethiopia, sive Abyssia, ubi regnat Pretojoannes, accipi potest, uti accipiunt S. Cyrillus, Procopius et Josephus: litterae enim schin et sin solo puncto differunt.
Denique quam hoc oraculum verum fuerit, quamque in Arabia hac quae postea Homeritis est dicta, Christiana religio floruerit, patet ex eunucho Candacis reginae (haec enim in Saba regnavit), qui conversus a Philippo, Actor. VIII, 38, Christi fidem in Saba propagavit. Idem patet ex Home-
ritarum historia, qui Dunaan tyranno Judaeo usque ad mortem et martyrium restiterunt anno Christi 522. Rursum ex gestis Elesbaan, et Abrahamii Homeritarum regum, qui occiso Dunaan pristinum Ecclesiae florem iisdem restituerunt, atque Justino et Justiniano Imperatores contra infideles magno auxilio fuerunt, ut docet Baronius, tom. VI, anno jam dicto.
Versus 7: ALL THE FLOCKS OF KEDAR. — Kedar and Nabaioth are regions of Arabia (whence the inhabitants were called Ked...
7. OMNE PECUS CEDAR. — Cedar et Nabaioth regiones sunt Arabiae (unde incolae dicti sunt Cedareni et Nabathaei, in tabernaculis habitantes, utpote pastores et pecuarii), ovibus et pecore abundantes: ita dictae a filiis Ismaelis ejusdem nominis. Ita S. Hieronymus qui et addit, per hasce aliasque gentes hic nominatas, quasvis alias intelligi, quantumvis agrestes, vagas aut barbaras, per synecdochen, juxta Canon. XI.
MINISTRABUNT TIBI, — offerentur tibi, servient tibi tuisque usibus, cedent in tuum ministerium. Tò enim ministrabunt magis passive quam active accipiendum est.
Offerentur super placabili altari meo, — q. d. Cedareni et Nabathaei offerent tibi, o Ecclesia, suas opes, puta pecora et arietes, eaque non quasi victimas et sacrificia (haec enim jam abolita sunt, iisque successit unum Eucharistiae sacrificium), sed quasi oblationes imponent altaribus tuis. Sic enim etiamnum multis in pagis videmus rusticos ova, pullos, agnos, triticum aliasque oblationes altari imponere, vel ad altare offerre. Alludit ad vetus altare et victimas Judaicas: hae enim in altari offerebantur, imo sacrificabantur.
Nota «placabili,» id est placente mihi, meque placante per suas victimas et oblationes. Unde Septuaginta vertunt: Offerentur acceptabilia super altare meum; Leo Hebraeus: Sacrificabunt super ara quae mihi placet; Forerius: Ascendent juxta acceptionem altaris mei, hoc est, inquit ipse, super altare mihi gratissimum: aut juxta acceptionem altaris mei, id est quantum altari meo placuerit, quantum scilicet capere voluerit, aut potuerit.
Mystice, S. Hieronymus et Procopius per oves accipiunt simplicem plebem Christi; per arietes, Praelatos et sacerdotes: hi enim sunt hostia viva Christi, qui pura et candida mente Deo in Ecclesiae altari sese offerunt.
ET DOMUM MAJESTATIS MEAE GLORIFICABO. — Olim domus majestatis et gloriae Dei erat templum Salomonis, tum quia ex cedro, auro, argento magnificentissime erat exstructum; tum quia magnificis et plurimis victimis in eo colebatur Deus; tum quia in eo Salomon omnesque reges et principes totusque populus laudabat et adorabat Deum; tum quia Deus in eo apparebat nube tectus, praesertim sedens super Cherubim in Sancto sanctorum. Verum nunc domus gloriae Dei est Ecclesia Christi, ejusque templa; tum quia pretiosa et magnifica sunt, ex marmore, auro et lapidibus pretiosis, uti videre est hic Romae; tum quia vic-
Versus 8: WHO ARE THESE WHO FLY LIKE CLOUDS, AND LIKE DOVES TO THEIR WINDOWS? — This is the voice of the admiring Pro...
8. QUI SUNT ISTI, QUI UT NUBES VOLANT, ET QUASI COLUMBAE AD FENESTRAS SUAS? — Admirantis Prophetae est vox, q. d. Quam densae flante vento volant per aera nubes, et quam densae columbae ad nidos revolant, cum ingruit tempestas: tam densae confluent ad te, o Ecclesia, gentes et populi, uti video et praevideo in spiritu. Ita S. Hieronymus. Per fenestras ergo intelligit columbaria, ut vertit Chaldaeus; haec enim plena sunt fenestris, instar oculorum, per quas prospicere gaudent columbae, in eoque delectantur. Comparat fideles nubibus: quia nubes, utpote elevatae a terra, ab extremis ejus partibus, facile et statim quoquoversus deferuntur, et quasi volant: ita fideles ex ultimis orbis partibus venerunt ad Ecclesiam. Secundo, nubes ita densae sunt, ut totum coelum operiant: ita densi et multi populi ad Ecclesiam confluxerunt. Tertio, nubes propellit ventus adeo valide, ut nulla terrena vis earum cursum impedire, aut sistere possit. Ita fideles acti spiritu et amore Dei, omnes in terra obices et difficultates superant et transcendunt. Quarto, S. Ambrosius, lib. De Fuga saeculi, sub finem, notat fideles comparari nubibus, aquilis et columbis, quia eorum mens et conversatio sublimis est et coelestis. «Nam super mundum, ait, est justitia, castitas, bonitas, sapientia: discamus ergo in hoc mundo super mundum esse; et si corpus gerimus, volitet in nobis animus volucris.» Quinto, anagogice Tertullianus, lib. III Contra Marc. cap. ult.: Miratur, ait, Propheta quomodo rapiantur ut nubes obviam Christo in aera in resurrectione. Sic et Procopius.
magis quam voce, enarrant gloriam Dei. Secundo, sicut nubes sunt roridae, dantque pluviam terrae, eaque ipsam irrigant et fecundant: ita et verbi Praedicatores pluviam verbi Dei mentibus impluunt, per eamque ipsas bonorum operum fertiles efficient. Tertio, sicut nubes a sole calefit, liquescit et resolvitur, ut terram riget: ita et Apostoli a Deo et coelo hauriunt calorem et humorem spiritualem, quem in alios effundant. Quarto, sicut nubes cum pluvia saepe miscent tonitrua et fulmina: ita et Praedicatores cum exhortatione miscere debent minas et terrores irae et vindictae Dei. Ita S. Augustinus in Psal. XCVI ad illud: «Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae.» Sed audi S. Gregorium: «Recte, ait, Praedicatores sancti nubes appellati sunt, quia verbis pluunt, miraculis coruscant. Qui volare quoque ut nubes dicuntur: quia in terra viventes, extra terram fuit omne quod egerunt. Unde et per quamdam nubem dicitur: in carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. Priores enim patres conjugiis utebantur, filios procreabant, substantias possidebant, curis rei familiaris intendebant. Istos autem prophetiae jam spiritu praevidens substantias deserere, nihil in terra quaerere, nihil possidere, non eos vel homines per terram ambulantes, sed nubes volantes nominat: volant enim qui terram quasi non tangunt, quia in ipsa nil appetunt. Qui et ad fenestras suas quasi columbae sunt, qui pro mansuetudinis suae spiritu, in hoc mundo per oculos nil concupiscunt.» De hisce nubibus plura dicam Ezech. X, 3 et 4.
Quocirca apposite Thomas Bozius, et ex eo Ulysses Aldrovandus, lib. De Avibus, in Columba, pag. 212, nubes has et columbas adaptant ad Apostolos et fideles degentes in Indiis. Nam, cum ait Propheta: «Qui sunt isti qui ut nubes volant?» etc., significat, inquiunt, velificationem eorum celerrimam in Indiam, quam venti vehementes impellant et volare faciant. Columba enim, expansis alis, habet speciem navis velificantis: vela enim sunt navi, quod alae avi. Secundo, cum ait: «Quasi columbae ad fenestras suas,» significat eorum qui volant et navigant partus: columbae enim sunt fecundissimae, et pariunt in fenestris foraminum. Sic qui eunt ad Indos, plurimos Christo pariunt euntes per antra, speluncas et fenestras, in quibus barbari habitant. Tertio, columbae in praeceps volant: sic qui Antipodas petunt, in praeceps navigare videntur, et infera loca petere.
Iidem fideles comparantur columbis, primo, ob similem candorem; secundo, ob gemitum; vide Cardinalem Bellarminum, De Columba gemitu; tertio, ob directum et fortem volatum. Nam columba: Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas. Sic fideles recti sunt et efficaces in opere, rectaque in Deum et coelum contendunt. Quarto, S. Ambrosius, lib. De Isaac et anima, cap. IV, per fenestras accipit Prophetas. Columbae enim, id est sanctae animae, per Prophetas et sacram Scripturam quasi per aenigmata intuentur Deum. Secundo, S. Gregorius, hom. 18 in Ezech., S. Hieronymus, Rupertus et alii per nubes et columbas accipiunt Apostolos et praedicatores. Unde Septuaginta vertunt: Sicut columbae cum pullis suis; quasi dicant: Sicut Apostoli, cum suis discipulis et fidelibus. Nam primo, sicut nubes a terra elevantur in coelum: ita et Apostoli quasi coeli, vita
Tharsis, id est gentes transmarinae. Sexto, Sanchez, q. d. Qui habitant «in principio,» id est in Oriente, ubi solis ortus et dies capit principium, primi accurrent ad Ecclesiam, nimirum tres Magi qui ab Oriente venerunt Hierosolymam. Ex hisce tertius sensus et quintus magis videntur plani et genuini.
ARGENTUM EORUM. — Repete per zeugma «adducam.» NOMINI DOMINI, ET SANCTO ISRAEL. — Id est ipsi Domino, qui est Sanctus Israelis, quem scilicet sancte colit Israel. Sic enim nomen et vox saepe pro re vocata et nominata ponitur. Rursum dicit «nomini,» ut innuat tunc nomen et pretium habere aurum, argentum et gemmas, quando in usum glorificationis illius qui omnia condidit, impenduntur: tunc enim glorificatur, habetque nomen, cum in fabricas et ornatum ecclesiarum, subventionem pauperum, redemptionem captivorum, etc., erogantur. Unde sequitur: «Quia glorificavit te.» Videant ergo haeretici Deum velle ornari et glorificari Ecclesias, eaque in re glorificari. Ita Forerius.
sunt, si credimus historiae et Vitae ejus, quam ex Metaphraste edidit Surius, 20 julii. S. Maria Oigniacensis vidit quandoque sacerdotem cum lacrymis devote sacrificantem, et columbam in ejus humerum descendentem, ex eoque humero fontem purissimum scaturientem. Testis est Cardinalis Jacobus de Vitriaco in ejus Vita. S. Amatoris animam post mortem in coelum detulisse columbam habet ejus historia.
Prudentius, hymno 3 peri Stephan., narrat S. Eulaliam nobilem virginem et martyrem Emeritae in Hispania, sub Daciano praeside, et Diocletiano Imperatore duodennem conjectam in ignem, eo hausto expirasse animam, quae specie columbae in coelum evolavit. Ita enim de ea canit: Flamma crepans volat in faciem, Perque comas vegetata, caput Occupat, exsuperatque aciem: Virgo citum cupiens obitum, Appetit, et bibit ore rogum. Emicat inde columba repens, Martyris os nive candidior Visa relinquere, et astra sequi: Spiritus hic erat Eulaliae Lacteolus, celer, innocuus.
S. Ephrem, serm. De Passione Domini, scribit, Christo moriente in cruce, ac clamante: «Consummatum est,» columbam e templo evolasse, significantem quod per Christi mortem innocentia, sanctitas, omnisque virtus et sapientia a Judaeis ad Christianos advolaret.
Versus 9: FOR THE ISLANDS WAIT FOR ME (that is: I have said that peoples will flock to the Church from everywhere — b...
9. ME ENIM INSULAE EXSPECTANT (q. d. Dixi undequaque ad Ecclesiam advolaturos populos: quia insulani et transmarini, audita Christi et Ecclesiae fama ac gloria, ad eam anhelabunt idque) A PRINCIPIO. — Id est qui ab aeterno ad id a Deo praeordinati sunt, inquit Adamus. Secundo, Vatablus vertit, sicut a principio, q. d. Sicut olim sub initio regni Judaici, naves Tharsis attulerunt aurum, argentum et opes Indiae ad Salomonem: ita nunc easdem afferent ad Christum. Ita S. Thomas et Hugo. Tertio, S. Hieronymus «in principio,» scilicet temporis, q. d. Cum primum insulani audierint de Christo et Ecclesia, ad eum advolabunt. Rursum cum primum natus fuerit Christus et Ecclesia, accurrent ad eum naves Tharsis, id est transmarinae gentes, puta Magi, qui fuerunt primitiae Gentium: hi enim obtulerunt Christo aurum, ut sequitur. Quarto, Forerius vertit, naves Tharsis cum primaria, sive praetoria: haec enim praeit et ducit totam classem. Per primariam ergo, sive praetoriam, significat totas classes ad Ecclesiam venturas. Sic principium capitur pro principatu, Psalm. CIX, 3: «Tecum principium in die virtutis tuae.» Sic apis dicitur habere «initium,» id est primitias et principatum, «dulcoris,» Eccli. XI, 3. Quinto, simpliciter et plane, «in principio,» id est, ut Septuaginta vertunt, imprimis, sive praecipue et principaliter, q. d. Prae Judaeis in primis magisque ardenter exspectabunt me naves
Versus 10: AND THE SONS OF STRANGERS SHALL BUILD YOUR WALLS. — He alludes to the walls of Jerusalem, which after the r...
10. ET AEDIFICABUNT FILII PEREGRINORUM MUROS TUOS. — Alludit ad muros Hierosolymae, quos post reditum e Babylone peregrini, id est Cyrus, Darius Hystaspis et Artaxerxes, reaedificari curarunt, I Esdrae cap. VI et VII. Sed sub his intelligit Gentiles, tum reges et principes, ut Constantinum, Theodosium, Carolum, qui Ecclesiae templa et urbes, uti Romam, Constantinopolim, Mediolanum, vel aedificarunt vel auxerunt et roborarunt: tum Apostolos, Praelatos virosque Apostolicos, qui Ecclesiam et verbo et vita, ac morte et sanguine propagaverunt, ac tutati sunt, objicientes pro ea hosti seipsos, quasi murum validissimum, uti S. Athanasius se objecit Constantio totique mundo Ariano. Gentiles vocat peregrinos et advenas; quia tales olim erant respectu Hierosolymae et Judaeorum, penes quos fuit Synagoga, et apud quos coepit Ecclesia Christi.
IN INDIGNATIONE ENIM MEA PERCUSSI TE, — o Jerusalem! scilicet relinquendo te ante Christum impiam, sine Prophetis, tradendoque te impiis Scribis ac Pharisaeis, ac tandem Tito ac Romanis ad excidium: at per Christum reconciliatus et misertus sum tui, tuasque ruinas restauravi et supplevi per fortitudinem ac copiam Gentium, quas tibi adjunxi, et in Ecclesiam aggregavi, ut sequitur. Alludit ad punitionem captivitatis Babylonicae, ex eaque liberationem et reconciliationem. Ita S. Hieronymus. Secundo, Forerius refert haec ad Ecclesiam Gentium: hanc enim Deus ob fidelium, qui in ea sunt, scelera percussit per Imperatores infideles et haereticos, uti etiamnum subinde percutit et punit; sed iis poenitentibus misertus et reconciliatus est, uti etiamnum miseretur.
Versus 11: YOUR GATES SHALL BE OPENED CONTINUALLY, etc. — This is a catachresis, signifying the great peace, security,...
11. APERIENTUR PORTAE TUAE JUGITER, etc. — Est catachresis, significans magnam Hierosolymae,
id est Ecclesiae, fore pacem, securitatem, propagationem, capacitatem, ut totum mundum capere possit, et frequentem Gentium ad eam concursum, ut tam de die quam de nocte ad eam confluant. Alludit ad urbes quae metu hostium nocte portas claudunt; sed cum sine metu in plena pace degunt, tam de nocte quam de die portas apertas adventantibus relinquunt. Hoc anagogice verius erit in Jerusalem coelesti, uti huc alludens ait S. Joannes, Apoc. XXI, 25; quia, ut ipse ait, nulla erit ibi nox, sed unus perennisque dies beatae aeternitatis.
Versus 12: FOR THE NATION AND THE KINGDOM THAT WILL NOT SERVE YOU SHALL PERISH (by destruction both temporal on earth ...
12. GENS ENIM ET REGNUM, QUOD NON SERVIERIT TIBI, PERIBIT (interitu tum temporali in terra, tum aeterno in gehenna, uti omnes qui erant extra arcam cum Noe perierunt regnante diluvio: extra enim Ecclesiam, quae est arca Dei, non est salus), ET GENTES SOLITUDINE (id est usque ad solitudinem) VASTABUNTUR, — q. d. Omnia vastabuntur et desolabuntur. Vis exempla quae huic promissioni fidem faciant, imo ejus sunt fructus et effectus? Accipe.
Cum Miles (hoc erat Episcopo nomen) Persicae cujusdam civitatis Episcopus esset, multaque saepe passus, et verbera sustinuisset et tractus, nec ulli istic persuadere posset ut Christianus fieret, moleste tulisse, civitatique maledixisse fertur, et abiisse. Paulo post vero cum primores illic in regnum peccassent, missum esse exercitum cum trecentis elephantis, civitatemque illam subvertisse, et instar arvi aratro subegisse, ac seminasse. Ita Sozomenus, Historia Ecclesiast. lib. II, cap. XIV.
Res praeclare gestas S. Ansgarii, primi Nordalbingeorum Archiepiscopi, scriptis mandavit S. Rembertus ejus successor: sed de eo illa tantum sunt nobis nota, quae Adam suo Chronico intexuit, ubi post acceptum a Sede Apostolica per Nicolaum Antistitem privilegium, subjicit miranda ista de caede Danorum, qui tunc restiterunt Evangelii praedicationi. Tanta caede mactati utrinque sunt Dani, ut vulgus omne caderet: de stirpe autem regia nemo omnino remaneret, praeter unum puerum, nomine Hericum. Iste mox ut Danorum regnum suscepit, ingenito furore super Christicolas efferatus, sacerdotes Dei expulit, et ecclesias claudi praecepit. Ad quem sanctus Dei Confessor Ansgarius venire non trepidavit. Comitante gratia divina crudelem tyrannum sic placatum reddidit, ut Christianismum ipse susciperet, suisque omnibus ut Christiani fierent per edictum mandaret, et insuper in alio portu regni apud ripam exstrueret ecclesiam in Dania secundam, inquit Adam in Chronico, et ex eo Baronius, tom. X, ad annum Domini 838.
Regnerus rex Daniae, abrogata Christianorum religione, idololatriae in regno denuo instituendae auctor fuit, quam ejus impietatem divina insecuta est vindicta. Nam Helles, quem regno ille ejecerat, adjunctis sibi Gallorum auxiliis, eum praelio victum et captum, carceri tetro, serpentibusque infesto inclusit, qui sanie eum perfusum, venenatisque morsibus confectum, horrenda morte affecerunt. Ita Albertus Crantz, lib. IV Daniae, cap. I, anno 816.
Valens Imperator Arianus, unum e militiae suae ducibus, Trajanum nomine, virum Catholicum, in Gothos cum exercitu misit: quem, postquam ab hostibus superatus revertit, Valens conviciis lacerare, eique mollitiem ignaviamque objicere coepit. At ille libera voce, ut generosum virum decebat: «Non ego, respondit, o Imperator! victus sum; sed tu ipse victoriam perdidisti, qui contra Deum aciem instruere non desinis, et ita ejus auxilium Barbaris concilias.» Ita Histor. Tripartit. lib. VIII, cap. XIII, et Theodoretus, lib. IV, cap. XXIII.
Ferunt etiam Isacium monachum virum sanctum, eidem Valenti, contra Gothos cum copiis proficiscenti, obviam ivisse, et contenta ac libera voce dixisse: «Quo proficisceris, o Imperator, qui auxilio Dei contra quem bellum geris, prorsus destitutus es? idcirco ille Barbaros adversus te concitavit: quoniam tu multorum linguas ad blasphemias adversus eum loquendas exacuisti, et pios eum laudibus celebrantes ecclesiis exturbasti. Desine igitur tu bellum contra eum facere, et ipse bellum contra te motum sedabit,» etc. Ita Nicephorus Callistus, lib. XI Historiae Ecclesiast. cap. L, Theodoretus, lib. IV, cap. XXXI, Metaphrastes in Vita Isacii.
Hoc saeculo, quam graviter puniti sint Indi Molucenses, dum a fide Christi ad Mahumetem deficiunt, nimirum procellis, fulminibus et tonitruis insolitis e coelo, atque turbinibus, ventis et cinere, qui totam regionem fertilissimam opplevit, et sterilem effecit instar Sodomae, liquet ex Epistolis Indicis P. Beyrae e Societate nostra, qui oculatus fuit testis. Simili modo universa regna quae ad Ecclesiam non transierint, vel citius vel serius auferentur et abolebuntur. Imperet licet aliquot saeculis Turca, lateque dominetur, multosque sibi subjuget, ipse tandem ejusque imperium, nisi Ecclesiae se subdant, exscindentur.
Pari modo Ecclesiae et regna Arianorum, Gothorum, Wandalorum, Nestorianorum, Eutychianorum, Iconoclastarum, Monothelitarum aliorumque haereticorum subversa sunt, ut hodie sensim Lutheranismi et Calvinismi regnum subvertitur. Ecclesiae vero Romanae fides et regnum stant et propagantur per Indos Orientis et Occidentis: stant, inquam, a Christo adventu per annos 1600, stabuntque usque ad ejus reditum in fine mundi.
Versus 13: THE GLORY OF LEBANON SHALL COME TO YOU, THE FIR AND THE BOX-TREE, etc. — He alludes to the construction of ...
13. GLORIA LIBANI AD TE VENIET, ABIES ET BUXUS, etc. — Alludit ad fabricam templi Salomonis (hic enim fuit locus sanctificationis, fuitque Ecclesiae typus: Ecclesia enim est templum, aula et regia Dei): ad illum enim Hiram rex Tyri misit ligna caesa ex Libano. Gloria enim Libani sunt cedri, abietes, pini aliaeque arbores maxime odoratae et solidae,
ut cariem non sentiant. Per has autem intelligit omnia quae ad decorem, splendorem et stabilitatem Ecclesiae pertinent, sive ea interna sint, ut virtutes heroicae, gratiae et charismata Spiritus Sancti; sive externa, ut opes, nobilitas, ingenium, artes, disciplinae, ac praesertim viri docti philosophi et oratores, qui sua pietate, sapientia, eloquentia Ecclesiam aedificarunt, qualis, ait S. Hieronymus, fuit S. Cyprianus. Nota: Templum, hoc est Ecclesia, dicitur sanctuarium, sive locus sanctificationis Dei, tum active, quem scilicet ipse praesentia sua sanctificat, tum passive, in quo scilicet ipse sanctificatur et colitur. Unde discamus qua sanctitate in templo et Ecclesia versari debeamus, utpote in loco quem calcant et sanctificant pedes Dei.
ET LOCUM PEDUM MEORUM. — Hoc est Ecclesiam in terris militantem, quae est quasi scabellum pedum Dei, in coelesti throno residentis. Alludit ad arcam, quae cum propitiatorio erat quasi scabellum Dei, sedentis super alas Cherubim, Exodi cap. XXV, 22, et I Paralip. XXVIII, 12.
Versus 14: AND THE SONS OF THOSE WHO HUMILIATED YOU SHALL COME TO YOU BOWED DOWN. — "Bowed down," that is, humble and ...
14. ET VENIENT AD TE CURVI FILII EORUM QUI HUMILIAVERUNT TE. — «Curvi,» id est humiles atque venerabundi, inquit S. Prosper, part. III Praedic. et promiss. cap. XXXVI. Secundo, «curvi,» id est supplices et poenitentes, petentes veniam pro suis erratis, et parentum, qui Ecclesiam olim impugnaverunt. Venient ergo curvi, quia indignos se putabunt qui Ecclesiae atque ministris Dei famulentur, ponent altos suos spiritus, induentque Spiritum Christi humilem et mitem. Cum enim agnoscent e quantis malis sola miseratione eruti sint, in quibus poterant aeque ut patres eorum consenescere, mori et damnari; non poterunt non se humiliare et submittere illis, qui tam felicis sortis suae fuerint administri: eos ergo ut viros sanctos, imo coelestes suspicient, atque Ecclesiam quasi sponsam Dei venerabuntur: in qua licet visuri sint aliquorum defectus et scandala, ipsam tamen vocabunt civitatem sanctam, Dei domicilium, multorum millium Angelorum frequentiam, habitaculum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Virginum Sanctorumque omnium. Videant hic illi qui Ecclesiam et ministros Dei insectantur, quam a filiis Dei et a priscis fidelibus, suisque majoribus, quos hic depingit Isaias, sint degeneres: ac proinde haereditatis Dei et promissionum Isaiae exhaeredes.
ET ADORABUNT VESTIGIA PEDUM TUORUM, — quasi ad pedes tuos supplices se inclinantes, imo terram quam calcaris, pedumque tuorum vestigia exosculantes. Patet hoc impleri in Romano Pontifice, qui est caput Ecclesiae. Frustra ergo indignantur haeretici ad oscula pedum Papae, cum ea praedixerit et promiserit Isaias. Ita reges Visigothorum, Francorum, Anglorum, Nortmannorum, Longobardorum, Germanorum et aliarum gentium, qui saepius vexarunt Ecclesiam et Pontificem, Romam venerunt, ut ibi adorarent vestigia pedum ejus qui se servum servorum Dei vocat, cumque sit caput, pedum sibi nomen assumpsit, humillimorum scilicet servum se professus. Vide dicta cap. XLIX, vers. 13. Haec fuit victoria crucis Christi, quae totum mundum divina virtute Christo crucifixo ejusque Ecclesiae subjugavit.
Quis credidisset Christi crucem idola contrituram, et crucifixi discipulos in tanta gloria futuros? S. Chrysostomus, hom. 4 in verba Isaiae: «A quam multis, ait, oppugnata est Ecclesia, nec unquam tamen victa! quot tyranni! quot duces! quot Imperatores! Augustus, Tiberius, Claudius, Nero, etc., oppugnarunt; nunc silentur, traditi oblivioni: illa vero oppugnata coelum transcendit. Oppugnati sunt undecim discipuli, totus orbis oppugnabat: verum qui oppugnabant, sublati sunt; oves devicere lupos.» S. Augustinus, epist. 42, Madaurenses idololatras alloquens: «Videtis, ait, hujus saeculi potestates victas ac domitas, non a repugnantibus, sed a morientibus Christianis; et contra eadem simulacra, pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse, et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare.» Audi et mira ex Prospero, Promiss. part. III, cap. XXXVIII, Theodosii imperio per Jovium et Gaudentium comites omnia templa exspoliata scribuntur: cui Symmachus ille mirabili tunc eloquio et scientia praeditus, sed paganus, praeconio laudis in consistorio recitato, subtili arte qua valuit, ut aram Victoriae in senatu restitui pateretur, persuadere conatus est. Quem statim a suis aspectibus pulsum, in centesimo lapide, rhedae non stratae impositum, ea die manere praecepit. Eutropius quoque praepotens, idemque anima et mente paganus, cum in contumeliam Ecclesiae edictum, obreptitie ab Arcadio Christiano Imperatore impetratum, sculperet, ut, si quis ad eam confugeret, etiam abstractus ab altari poenas lueret ampliores, divino judicio suae sententiae prior ipse propinatus est: offensam quippe praedicti regis incurrens, ad ejus refugium, quam oderat, convolavit. Quem sancta mater pietatis gremio suum excepit inimicum, eique per venerabilem sacerdotem Joannem impetrans veniam, osori et superbo vitam contulit et salutem: ejus exemplo cunctos admonens inimicos, vanum eis esse contra stimulum calcitrare. Honorius etiam Theodosii minor filius, Christiana religione ac devotione praeditus, templa omnia cum suis adjacentibus spatiis ecclesiis contulit, simulque eorum simulacra confringendi potestatem dedit. Quid memorem Valentinianum juniorem? ad quem cum propter recuperanda templorum jura, et sacerdotiorum profana privilegia cultusque sacrorum suos misisset Roma legatos, universis qui in consistorio aderant, Christianis pariter atque Gentilibus reddenda esse censentibus; solus ille velut Daniel excitato in se fidei spiritu, Christianos quidem perfidiae arguebat, Gentibus vero regerebat, quod
eo fere modo Maxentium vicit, quo Moses Pharaonem. Audi S. Augustinum: «Constantinum Imperatorem non supplicantem daemonibus, sed ipsum Deum verum colentem, tantis terrenis implevit Deus muneribus, quanta optare nullus auderet: universum orbem Romanum unus Augustus tenuit et defendit, in administrandis et gerendis bellis victoriosissimus fuit, in tyrannis opprimendis per omnia prosperatus est: grandaevus aegritudine et senectute defunctus est, filios imperantes reliquit.» Ita ipse, lib. V De Civitate Dei, cap. XXV, et Eusebius, lib. IX Hist. cap. IX.
Theodosius Senior eo quod vere pius et Catholicus esset, adeo ei omnia prospere successerunt, ut in praeliis hostium tela in auctores, Deo agente, retorquerentur: ipse in bona pace Deo animam reddidit. Ita D. Augustinus, lib. V De Civitate Dei, cap. XXVI.
De Honorio, etiam plane Catholico, et Romano Pontifici addictissimo, ut patet ex ejus epistolis ad Bonifacium Papam, scribit idem Augustinus ibid. cap. XXIII, ita Deum pro illo pugnasse, ut uno praelio multo amplius quam centum millia Gothorum prosternerentur, et rex ipse Radagaisus cum filiis caperetur et occideretur, ex Romanis ne uno quidem vulnerato, nedum exstincto.
Socrates, lib. VII Histor. cap. XVIII, scribit de Theodosio Juniore Theodosii Magni nepote, ejusque germana sorore Pulcheria admirabili pudicitia virgine, quod Orientis Imperium multos annos tenuerint, tanta felicitate, ut cum illorum pietate Dei liberalitas certare videretur. Frequenter enim a copioso hostium exercitu undique circumsessis, et tanta contentione oppressis, ut ad resistendum neque consilio locus, neque totius Imperii vires satis esse viderentur; Deus (cujus omnia sunt imperia, et quo defendente nitebantur) supra fidem adfuit, et exercitu ejus pugnante cum Barbaris, et ipso interim in urbe precibus apud Deum vacante, circiter centum millia Saracenorum ab Angelis acta in Euphratem miserrime perierunt, et ad miraculum infestae hostium acies confusae perturbataeque fuerunt ac profligatae.
Justinianus Senior, quamdiu Catholicus fuit, feliciter imperavit, ita ut Italiam, Africam aliasque multas provincias Romano Imperio restituerit. At ubi haereticus factus est, et edictum proponi voluit de sua haeresi recipienda, mox repentina morte sublatus est, et Ecclesiam magno metu liberavit. Ita Evagrius, lib. IV, cap. XVI et seq., et cap. ult.
Heraclius quoque, dum Catholicus esset, praeclarissimam victoriam de Persis reportavit, et crucem Domini recepit, quando res Romanae desperatae omnino videbantur. At cum in haeresim incidit Monothelitarum, omnia illi infeliciter successerunt, et ipse novo atque inaudito morbi genere exstinctus est. Ita Zonaras, tom. III Annal. Byzantinorum.
Vide hic quam Deus suos fideles et cultores atque Ecclesiae filios extollat. Constantinus, qui primus publice ex Imperatoribus Ecclesiam defendit,
pius eripuisset, hoc a se reddi non posse, cum in eo religio laederetur et frater. Postulet, inquit, parens Roma alia quaecumque desiderat, debeo affectum parenti, sed magis obsequium Deo parentis auctori.
ET VOCABUNT TE CIVITATEM DOMINI, SION SANCTI ISRAEL. — Nota: «Sion» hebraice significat primo, speculam. Sion ergo est Ecclesia, quia ejus typus erat Sion, urbs nova Davidis; et quia speculatur et ambit bona coelestia et aeterna. Ita S. Augustinus, lib. XVII De Civit. XVI. Rursum, sicut Sion est mons altus et specularis: sic Ecclesia cum sit in terris, mente tamen habitat in coelis, et cum Deo ejusque Sanctis et Angelis conversatur. Secundo, «Sion» hebraice significat titulum: talis autem est Ecclesia, quae vexillum crucis gestat pro titulo triumphi. Ita Origenes in cap. XVI Matth. Tertio, «Sion» significare potest siccitatem: talis est Ecclesia, quae coaluit ex arido populo Gentium, qui expers erat pluviae coelestis, quique jam conversus consumptis carnalibus passionibus et vitiis per ignem Spiritus Sancti aetherea sapit, non quae super terram: unde vocatur civitas non hominis, non regis, sed Dei. Ita Leo Castrius.
Versus 15: BECAUSE YOU WERE (O Jerusalem! O Church!) FORSAKEN (despised, scorned, and having suffered a thousand perse...
15. PRO EO QUOD FUISTI (o Jerusalem! o Ecclesia!) DERELICTA (contempta, despecta, et a Gentibus mille persecutiones passa, ut vix essent) QUI PER TE TRANSIRENT, — id est qui ad te accedere, tibi aggregari auderent, timentes vel probra et sannas, vel poenas et caedes Gentilium. Loquitur de tempore Synagogae ante Christum, uti dixi vers. 10. Ita S. Hieronymus, Forerius et alii. Possunt tamen haec quoque accipi de primitivae Christi Ecclesiae abjectione et afflictione, praesertim a Judaeis ante dispersionem Apostolorum, Actor. II, III, IV et sequent. Ita Sanchez.
PONAM TE IN SUPERBIAM SAECULORUM, — ponam te in magnificentiam omnibus saeculis, cui nihil simile visum fuerit ullo saeculo. Nomen enim magnificum Ecclesiae fuit et est, quod Roma orbis caput ei sponte caput subdiderit, quodque Romani Imperatores, ut Constantinus et alii, gloriosius sibi duxerint se esse filios et subditos Ecclesiae, quam dominari toti orbi. Sic superbia pro magnificentia, reque eximia et magnifica sumitur, Proverb. VIII, 18, Isaia LXI, 6, et saepe apud profanos. Nota congruam mercedem: contemptui enim Ecclesiae rependitur superbia saeculorum, odio et derelictioni ejusdem rependitur gaudium generationum omnium, ut scilicet omnes generationes et saecula gaudeant sic esse in Ecclesia, ejusque bonis frui, perinde ac si coelo fruerentur, uti inchoate fruuntur. Pro superbiam saeculorum hebraice est גאון עולם geon olam, quod Septuaginta vertunt, exultationem aeternam; Vatablus, claritatem perpetuam; alii, magnificentiam perpetuam; alii, gloriam saeculi.
Tempore Urbani II, ad annum Domini 1098, Christiani in bello sacro a Papa indicto pro recu-
peratione Hierosolymae, cum essent Antiochiae in summa desperatione, eo quod prope adesset infinitus exercitus Turcarum; et ipsi pauci essent, ac diuturna fame prope enecti, ita ut etiam viri fortissimi baculis innixi incederent, neque equos haberent nisi paucissimos, quin et praecipuus copiarum dux Godefridus Bullonius equo commodato uteretur, et multi principes in asinis equitare cogerentur; tandem Deus revelavit ubi esset lancea, qua Christi latus perforatum est in cruce, eaque praelata in belo miram victoriam dedit, ita ut occiderint centum millia Turcarum. Cecidit etiam ros divinitus in illos, qui animis et corporibus vires addidit; deinde apparuerunt pro illis tres viri sancti de coelo pugnantes. Ita Paulus Aemilius, lib. IV Histor. Francor., Guilielmus Tyrius, lib. VI, sub fine, Dodechinus Mariani Scoti continuator, et alii.
Versus 16: YOU SHALL SUCK THE MILK OF THE NATIONS. — That is, as the Chaldean says, you shall be sated with the riches...
16. SUGES LAC GENTIUM. — Id est, ut Chaldaeus, satiaberis divitiis populorum. Lac enim significat quidquid pingue, dulce, bonum, sapidum est et gratum.
ET MAMILLA REGUM LACTABERIS. — Id est, ut Septuaginta, divitias regum comedes, regum deliciis, opibus, aere, auro, argento afflues, ut dicitur vers. 17. Reges enim et reginae erunt nutrices et nutritii tui, o Ecclesia! uti dixit cap. XLIX, 23. Ita Cyrillus et Procopius. Notat vox mamilla, reges et reginas fore quasi matres Ecclesiae, et materno affectu liberaliter eam complexuras et alituras. Secundo, Sanchez: Lactaberis, ait, regum mamilla, id est cibis delicatis et dulcibus, quales regiam mensam atque delicias decent: aleris ut filia regis cibo regio: reges te quasi filiam suam regiis dapibus pascent. Nominat identidem reges et principes: quia hi plurimum Ecclesiam promovere possunt et debent. Regis enim ad exemplum totus componitur orbis. Sciant ergo reges a se pendere fidem, pietatem et sanctitatem totius regni; atque in sua manu esse totum regnum sanctum efficere, Ecclesiae subdere, et ad salutem aeternam perducere. Hoc ergo facere ne negligant, si amant suam et suorum salutem. Hanc enim ab illis reposcet Deus in magno illo decretorio mundi die.
Porro, quam prisci reges omnesque orthodoxi Ecclesiam lactaverint, liquet ex omnium gentium historiis. Sic in ipsis Ecclesiae incunabulis Christiani omnia sua ad pedes Apostolorum offerebant. In his necesse est ut copiosae fuerint opes: nam quomodo alioqui potuissent ab his ali tot hominum millia, quae quotidie ad Ecclesiam se aggregabant? Sic S. Cyprianus, epist. ad Episcopos Numidiae, scribit, se ad illos mittere centum millia sestertium ad redimendos captivos. Sic S. Laurentius custodiebat thesauros Ecclesiae, tantos, ut iis inhiaret Decius Imperator, et ad eos extorquendos Laurentium in craticula assaverit. Quis memoret quot a Carolo, Dagoberto aliisque regibus Francorum fuerint aedificatae et dotatae
ecclesiae et monasteria? Sane ab iis pleraeque Germaniae ditiones monasteriis attributae sunt. Indeque factum est, ut pleraeque Germaniae civitates prope monasteria conditae sint. Ex epistolis S. Gregorii patet maxima illius aetate Ecclesiae fuisse patrimonia in Africa, Campania, Neapoli, Dalmatia, Gallia, Sicilia aliisque provinciis. Mutius Justinopolitanus librum confecit, in quo omnia collegit quae a principibus in Ecclesiam munera collata sunt. Reges Hispaniae Alfonsus primus, Alfonsus Castus, Alfonsus Magnus, Ramirus et alii plurima aedificarunt ornaruntque templa, adeo ut Alfonsus Magnus thesaurum totum paternum in templa et pauperes erogarit, aedem S. Jacobi quadrato lapide construxerit, ac plurimis redditibus et ornamentis ditarit. In Hungaria Stephanus rex, Ladislaus et Ludovicus ita liberales fuere in Ecclesiam, ut scribat Bonfinius tertiam Hungariae partem pertinere ad sacerdotes. In Polonia Casimirus Magnus duodecim templa aedificavit, ut ait Cromerus, monasteria sex, eaque dotavit. Idem fecit in Lithuania Ladislaus Jagello. Reges Angliae totam Angliam Romanae Ecclesiae tributariam fecerunt. Sane Henricus VIII decem millia templorum et monasteriorum uno anno evertit. Aeque liberales in Ecclesiam fuerunt Bohemi, Dani, Norwegi, Sueci; adeoque ut Lutherus sacrilegus hac esca usus sit ad pelliciendum ad se populi et principum animos, proponens nimirum eis Canonicorum et monachorum opes, in quas ipsi ex lutheranismo tuta conscientia involarent. Plura habet Thomas Bozius, De Notis Ecclesiae, tom. III, signo 87.
ET SCIES QUIA EGO DOMINUS, etc., FORTIS JACOB, — qui scilicet Jacobum, id est Israelem, fortem effeci, ut luctans cum Angelo ei praevaleret, Genesis cap. XXXII, 28. Quo significabatur eum fratre suo Esau suisque hostibus fortiorem futurum. Sicut ergo Dominus vocatur «Sanctus Israel,» sic et «fortis Jacob,» ut patet cap. XLIX, 26, et cap. I, vers. 29.
Versus 17: INSTEAD OF BRONZE I WILL BRING GOLD — I will make you far richer than you were before, so much so that inst...
17. PRO AERE AFFERAM AURUM, — faciam te locupletiorem longe quam fueras ante, adeo ut pro aere suggeram aurum. Porro haec tum proprie accipienda sunt: exaggerat enim opes et splendorem externum Ecclesiae, de quo dixit vers. 9 et 10; tum symbolice significant sacra et sacrificia, omnemque Dei cultum qui in Jerusalem apud Judaeos umbraticus erat, tenuis et exilis instar aeris, ligni, ferri, convertendum in multo augustiorem per Christum, ut scilicet adoremus Deum in spiritu et veritate, ut ei non agnos et hircos, sed ipsummet Christum immolemus; utque non externa pietatis opera, sed internos mentis affectus per amorem et religionem ei offeramus.
Alludit ad Salomonem, sub quo auri et argenti tanta fuit copia, quanta aeris, ferri et lapidum, II Paral. I, 15. q. d. Christus reducet opes et tempora Salomonis. Secundo, S. Cyrillus exponit, q. d. Doctrina et
quid autem nostro hoc saeculo fiat, juvat magis deflere quam describere.»
fides Judaica, tenuis et carnalis, mutabitur in sapientiam Christianam, sublimem et spiritalem, puta pro lege dabo Evangelium. Tertio, S. Hieronymus, q. d. «Bruti quondam et insensibiles (qui sunt quasi aes et ferrum) per augmenta virtutum in aurum argentumque mutabuntur, ut nequaquam utilitatis duntaxat speciem, sed pretium quoque habeant ac decorem.»
Tropologice et anagogice Galfridus, cujus verba recitat Delrio, adagio 807: «Aes, inquit, est patientia, ferrum perseverantia animi, et labor improbus vincens omnia, sicut omnia ferrum domat. Haec igitur in omni actione viriliter agit: illa in tribulationis percussione non deficit. Lignum est fragilis et carnalis affectus; lapis est animus obduratus; argentum et aurum, divitiae salutares, quas promisit Deus diligentibus se. Non ergo daret Dominus pro aere argentum, et pro ferro aurum, nisi ante dedisset pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; non redderet praemia pro virtutibus, nisi virtutes ante pro vitiis dedisset.» Denique Adamus per aes et ferrum accipit virtutes naturales Gentilium, per argentum et aurum virtutes supernaturales Christianorum, q. d. Virtutes naturales Gentilium commutabit Deus in virtutes supernaturales Christianorum, quibus ipsi sibi Dei gratiam in hac vita, et gloriam coelestem in futura conciliabunt.
ET PONAM VISITATIONEM TUAM PACEM, ET PRAEPOSITOS TUOS JUSTITIAM. — Pro visitationem hebraice est פקדה pecudda, id est praefectura, visitatio et paterna cura pastoris sive principis: hic enim quasi pastor saepe visitare et curare debet gregem suum. Jam visitatio, id est praefectura, ponitur pro ipso praefecto et principe visitante. Unde Septuaginta vertunt: Dabo principes tuos in pace, id est pacifice regnantes, et praepositos tuos in justitiam, id est juste praesidentes et gubernantes.
Ubi recte advertunt S. Hieronymus et Leo Castrius ex S. Chrysostomo, Septuaginta nomen Episcoporum trecentis annis ante Christum expressisse. Idem fecerunt, Psalm. CVIII, 8: «Et episcopatum ejus accipiet alter.» Sic et Vatablus vertit: Praefectos tuos constituam pacem, et exactores tuos justitiam, id est, inquit ipse, pro iis qui tibi solent praefici, ut a te pecuniam et operas exigant, praeficiam tibi homines aequissimos et pacis studiosissimos, ut videantur esse ipsa pax et justitia, q. d. In Ecclesia nemo vim afferet proximo, unde sequitur: «Non audietur ultra iniquitas in terra.» Dat causas opum Ecclesiae, nimirum pacem et justitiam; cum enim respublica est in pace, in eaque viget justitia, tunc tam ipsa quam cives singuli ditantur.
Forerius, per praefectos accipit Pontifices et pastores Ecclesiasticos olim sanctissimos; per exactores, magistratus civiles et politicos. «Hos, inquit, sua munia juste, illos integre peracturos pollicetur: adimpletam promissionem felicitatemque hanc durasse non paucos annos scio;
Versus 18: INIQUITY SHALL NO MORE BE HEARD (injustice, greed, rapacity, fraud, unjust judgments, etc.) IN YOUR LAND: N...
18. NON AUDIETUR ULTRA INIQUITAS (injustitia, avaritia, rapacitas, fraudes, iniqua judicia, etc.) IN TERRA TUA: VASTITAS ET CONTRITIO (id est vastatio et confractio hostium) IN TERMINIS TUIS, — q. d. Nulla externa vis, imo portae inferi non praevalebunt adversus Ecclesiam, etsi eam vexent et affligant: quia in ea non erit iniquitas, sed sanctitas, quam Deus contra hostes tutabitur. Dices: Nonne multi iniqui, avari et rapaces sunt in Ecclesia? Sunt utique, sed ut membra arida et mortua: Propheta autem loquitur de vivis verisque membris, qui veri sunt fideles Deique filii. Vide dicta cap. LII, 1.
Secundo, haec usque ad finem capitis, non tam ad statum Ecclesiae praesentem, quam futurum pertinent: ad illum enim assurgit et avolat. Inchoate ergo tantum et imperfecte conveniunt praesenti, plene vero et perfecte futuro. In coelo enim nulla erit iniquitas, nulla contritio, nulla violentia; sed in omnibus summa aequitas, sanctitas et charitas. Eadem enim est Ecclesia militans et triumphans; haec enim in illa inchoatur, illa in hac coronatur et consummatur. Unde Prophetae ab una ad aliam saliunt, et mox resiliunt. Vide Canon. IX.
ET OCCUPABIT SALUS MUROS TUOS, ET PORTAS TUAS LAUDATIO. — Dat causam cur in Jerusalem, id est Ecclesia, terrestri inchoate, et in coelesti perfecte, non sit futura iniquitas, nec vastitas, nec contritio, quae ab ea tantas opes, dignitatem et splendorem auferre possint: quia scilicet ipsa habet salutem pro muris, et laudes pro portis. Alludit ad urbem in pace degentem, in qua nulli in portis sunt custodes, nulli in muris milites, nulla arma, nulli tubarum aut equorum strepitus; sed in portis choros ducunt juvenes et puellae. Haec ergo notant integros fore semper Ecclesiae muros et portas.
Porro salus haec, aeque ut pax, non tantum liberationem ab hoste, aliisve malis; sed etiam victoriam, felicitatem bonorumque omnium copiam significat. Sic gloriam coelestem vocamus aeternam salutem. Unde Sanchez per salutem accipit triumphale canticum. Et Vatablus sic explicat, q. d. In muris tuis salus praedicabitur, non hostium adventus; et in portis tuis audietur laus Dei, non vox hostium te oppugnantium: eris in summa pace. Sic enim canticum quo Sancti victorias Christi in coelo canunt, Apoc. XIX, vers. 1, vocatur «salus;» ubi enim Latinus interpres habet, «laus et gloria et virtus Deo nostro,» pro laus graece est σωτηρία, id est, salus; et cap. VII, 10: «Salus Deo nostro, qui sedet super thronum.» Quare apud Hebraeos, ut recte ait ipse, vox triumphalis plausus erat, «Osanna!» ut, «Osanna filio David,» q. d. Io victor, io triumphe; vivat rex noster Messias, Davidis filius et haeres. Et Martyres salvere dicuntur: «Salvete,
flores Martyrum,» ait Prudentius de Martyribus innocentibus. Et ad B. Virginem assidue clamamus: «Salve, Regina;» et ad Crucem: «Salve, Crux pretiosa.» Sensus ergo est, q. d. Sancti, praesertim in coelo, ab omni peccato et aerumna libertatem plenam, salutem, victoriam et felicitatem possidebunt, ideoque canent jugiter carmen salutis, epinicium Deo et Christo salutis auctori.
Hinc Septuaginta et ex iis S. Hieronymus, per salutem accipiunt Salvatorem Jesum Christum. Sic enim vertunt Septuaginta: Vocabitur salutare muri tui, et portae tuae sculpturae, id est, ut explicat S. Hieronymus, Jesus Salvator erit murus tuus, o Ecclesia! et portae tuae erunt tum ejus divinitas, in qua sculptura, figura et character est Patris, Hebr. I, 3; tum ejus clavi et passio, ait Leo Castrius. Graecum enim γλύμμα, id est sculptura vel caelatura, significat emblema in portis aut domibus caelatum, in victoriae similisve rei monumentum. Significat ergo Isaias, talia emblemata, et victoriae monumenta fore in coelo, tum ipsas vulnerum cicatrices in corpore Christi; tum ipsam gloriam et triumphum Sanctorum, ipsasque cicatrices Martyrum; tum ipsum decorem, ornamenta et trophaea coelestis Jerusalem. Hoc est quod dixit cap. XXVI, 1: «Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator, ponetur in ea murus et antemurale.» Vide ibi dicta.
In hac vita muros nostros et portas saepe occupant hostis, tribulatio, fames, infirmitas, morbus, ploratus, milleque similes aerumnae: in coelo vero portas et muros occupabunt ipsa salus, laetitia, felicitas, laus et jubilatio, eaque certa et constans in aeternum. Unde Apollonius Tyaneus ad Nervam Imperatorem qui ejus praesentiam et alloquium desiderabat, rescripsit: «Nos quidem, o rex! diu simul erimus, ubi neque nos aliis, neque alii nobis imperabunt;» significans utrumque cito moriturum (id quod et brevi contigit), tumque simul versaturum in campis Elysiis. Testis est Philostratus, lib. VIII De Vita Apollonii.
Versus 19: The sun shall no more be your light, etc. — That is: In Jerusalem, that is, the Church on earth in a beginn...
19. Non erit tibi amplius sol, etc. — q. d. In Jerusalem, id est Ecclesia terrestri, inchoate, et in coelesti perfecte, non erunt solis et lunae vices alternantes: sol enim et luna in terra eclipsantur, et quotidie finito die abeunt, et noctem ac tenebras post se relinquunt. Secus erit in Ecclesia: ibi enim erit perpetua lux, id est doctrina fidei, quae nunquam deficiet aut variabitur: in coelo vero erit perenne lumen gloriae et visionis beatificae. Per haec enim Deus erit ejus lux et sol. Ita S. Cyrillus, Procopius et Forerius. Rursum in Ecclesia erit perpetua libertas, laetitia et felicitas, nullis calamitatis aut aerumnae nebulis fuscata vel intercisa. Sicut enim sol et lux felicitatis, ita tenebrae et nox calamitatis sunt symbolum. Ita Hugo. Unde sequitur: «Et complebuntur dies luctus tui.»
Nota: Haec proprie et plane conveniunt Jerusalem coelesti: unde de ea loquens, et ad hunc Isaiae locum alludens S. Joannes, Apoc. XXI, 4: «Absterget, inquit, Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt;» et inferius, vers. 23: «Civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam.» Ubi nota: «Claritas Dei,» vel est ipse Deus qui est increata claritas, et sol coelestis Jerusalem: hic enim est sol divinitatis, ex quo lucerna humanitatis Christi lumen suum mutuatur, ut sequitur. Vel est lumen gloriae, quod mentes Sanctorum illuminat ad videndum Deum. Vel potius jungendo utrumque, claritas Dei est ipse Deus clarissimus, qui suam claritatem, puta lumen gloriae, Sanctis communicat. Unde sequitur: «Et lucerna ejus est agnus. Lucerna,» id est fax, sol, vel lux oculos corporeos Sanctorum illuminans et recreans, est splendidissima Christi humanitas, quae instar solis fulgidissimi lumen per coelum empyreum diffundit: ut scilicet oculi Sanctorum per illud intuendo humanitatem gloriosam Christi aliosque Sanctos, omniaque quae in coelo erunt, et suam claritatem, ac sensationem sensibilem, et laetitiam maximam habeant.
Versus 20: YOUR SUN SHALL NO MORE GO DOWN — namely the sun of divinity, happiness, and the beatific vision, of which I...
20. NON OCCIDET ULTRA SOL TUUS, — puta sol divinitatis, felicitatis et visionis beatificae, de quo jam dixi. Unde subdit: «Quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam,» q. d. Dominus instar solis et lunae jugiter, tam die quam nocte te illuminabit. Secundo, alludit ad materialem solem et lunam, qui post diem judicii stabiles in eodem loco consistent, nec amplius occident. Unde ex hoc loco Theologi probant, quod in die judicii et resurrectionis, et deinceps in aeternum, cessabit coelorum motus, et consequenter tempus, quod motus coelorum est numerus et mensura; atque ita per quietem et vacationem a motu coeli acquirent statum quemdam similem Deo, qui nimirum mutationis est expers. Hoc enim verba clare significant, dum ait: «Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur.» Ita docet D. Thomas et ex eo Gregorius de Valentia, III part., in fine libri.
Adnota: Sol tuus est, sed Dominus in lucem, respiciendo nimirum, ut supra dixit, in viis tuis, de veteri lege et de nova, viam soli ipsi praebendo in corde, quod coelum quasi refert, ut per illud ingrediens sol hic populi Christiani, tanquam per zodiacum illius cordis, nunquam evasurus incedat. Cantic. V, 14: «Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris;» alii: Sicut circulus medius in quo sunt similitudines siderum. En ut zodiacum Deus depingit in corde Christiani. Septuaginta legunt, tabula eburnea; Nyssenus, homil. 14 in Cantic., censet alludi ad tabulam in qua lex scripta erat. Atqui hanc novam tabulam Dei lege insculptam in corde habet, tanquam sol per zodiacum Christi incedit in perpetuas aeternitates.
Lex enim est velut zodiacus, per quem incedit sol, id est Christus, Christique servus, in coelo, id est in corde justi.
Versus 21: But your people shall all be just. — For in heaven all shall be holy. In the Church many are sinners; yet a...
21. Populus autem tuus omnes justi. — In coelo enim omnes erunt sancti. In Ecclesia multi sunt peccatores: omnes tamen vocantur sancti et justi; quia in baptismo sanctificati sunt, et quia vocati sunt ad sanctitatem, ejusque professionem faciunt. Hinc enim S. Paulus initio epistolarum omnes Christianos, Romanos, Corinthios, etc., vocat sanctos. Addit Forerius: In Ecclesia, ait, primitiva omnes, id est plurimi et plerique omnes, erant sancti.
IN PERPETUUM HAEREDITABUNT TERRAM, — q. d. Nemo eos expellere poterit ab Ecclesia, nisi ipsi sponte ad infidelium castra transfugiant. Ita Forerius. Esto enim vis corpori a tyrannis afferatur, animo tamen afferri nequit. Secundo, et melius et plenius, Beati in aeternum haereditabunt terram viventium in coelis. Causam dat dum subdit:
GERMEN PLANTATIONIS MEAE, — q. d. Sancti, praesertim Beati, haereditabunt semper terram, sive paradisum coelestem: quia ipsi sunt germen in eo a Deo plantatum in tempore, et praedestinatum ab aeterno. Nemo autem evellere potest quod Deus plantavit, aut evertere quod ipse decrevit et praedestinavit. Unde Septuaginta vertunt, custodiens plantationem, scilicet suam hanc Sanctorum, est Deus. Simili modo justi in terra erunt germen plantationis Dei, quia producent fructus bonorum operum: unde homines cognoscent illos a Deo plantatos, imo iis ipsi testabuntur se esse Dei plantationem, ut per eos Deus honoretur. Ita Vatablus. Huc allusit Apostolus, I Cor. III, 9, dicens: «Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.»
OPUS MANUS MEAE AD GLORIFICANDUM. — Est appositio. Justi enim ut vocantur «germen plantationis Dei,» id est germina gloriae coelestis, aeque ac gratiae terrestris: ita vocantur et «opus manus» ejus, idque «ad glorificandum,» ut scilicet Deus eos glorificet et beet in coelo; vel potius, ut Deus in eis glorificetur et celebretur. Ita S. Hieronymus.
Versus 22: THE LEAST SHALL BECOME A THOUSAND, AND THE SMALL ONE A MOST MIGHTY NATION. — That is, as Pagninus translate...
22. MINIMUS ERIT IN MILLE, ET PARVULUS IN GENTEM FORTISSIMAM. — Hoc est, ut Pagninus vertit, parva familia (Ecclesiae) erit in mille; et Vatablus, parvus sobolescet in mille, q. d. Surculus parvus Ecclesia plurimos alios germinabit et producet, sicut unum granum seminatum germinat et producit multa: hoc est, Ecclesia multis magnis strenuisque fidelibus augebitur. Ita S. Andreas millia Achaeorum, S. Thomas millia Indorum, S. Joannes millia Asianorum, S. Bartholomaeus millia Armeniorum, SS. Petrus et Paulus quasi totum orbem fidelium procrearunt. Ita S. Antonius, Basilius, Benedictus, Bernardus, ac praesertim S. Franciscus, millena millia Religiosorum progenuerunt. Haec enim primario spectant ad Ecclesiam militantem: ad eam enim redit, puta ad id quod dixit vers. 15: «Ponam te in superbiam saeculorum.» Duobus enim ipsa incommodis initio laborabat. Prius erat ejus paucitas; huic medetur, promittens ei sobolem multam. Secundum, ejus infirmitas, ut ab omnibus calcaretur; huic medetur, promittens ei sobolem fortissimam, ut sit hostibus terrori, quasi castrorum acies ordinata. Ita S. Hieronymus et Cyrillus.
Secundo, tamen, haec apte etiam conveniunt Ecclesiae triumphanti: «Beati enim, ait S. Hieronymus, plantati in domo Domini, in atriis ejus efflorescent. Tunc qui parvulus fuerit, erit in mille, audiens a Domino: Esto habens potestatem super quinque vel decem civitates, ita ut appelletur χιλίαρχος. Et qui cum Apostolo dixerat: Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, princeps erit magnae gentis in coelestibus, quando tempore constituto miserit Dominus angelos suos, et congregaverint ad eam omnes sanctos.» Sic S. Amandus apparuit S. Aldegundi gloriosus, atque stipatus magno agmine Sanctorum, quos ipse cum viveret converterat, qui in coelis eum colebant et respiciebant ut patrem.
EGO DOMINUS IN TEMPORE EJUS (ei scilicet Ecclesiae, a me constituto) SUBITO FACIAM ISTUD. — Hebraice festinare faciam vel accelerabo illud. Ita Vatablus, q. d. Brevi haec Ecclesiae praestabo, simulque faciam, cum coeperint, brevi tempore compleantur: nam post 700 annos coepit Ecclesia Christi, et mox ut coepit, paucorum annorum spatio totum orbem obtinuit, ipsaque ad ingentem gloriam, sobolem et fortitudinem pervenit. Hoc praestitit ei haec promissio divina, quae ut efficax est, ita est et celer in operando et praestando id quod promisit.