Cornelius a Lapide

Isaias LXIV


Index


Synopsis Capitis

Judæi putant hoc cap. esse verba et vota decem tribuum, quibus petant, orentque Deum, ut denuo descendat in montem Sina, ibique edat illa miracula, quæ olim edidit sub Mose, Exodi, XIX, 16, ut impios Israelitas revocet ad avitam fidem et pietatem. Verum hi judaizant, frustraque exspectant descensum Dei in Sina, æque ac Messiam e cœlo. Secundo, Lyranus censet hic Isaiam optare, ut Christus descendat in vallem Josaphat, ad peragendum extremum judicium, ut regnum impiorum et impietatis aboleat. Tertio et genuine, pergit hic orare Propheta pro populo tot peccatis et malis afflicto et oppresso, uti exposuit in fine capitis præced. Ergo orat hic, ut rumpantur cœli, et nascatur Messias, qui populum tot malis liberet et salvet. Unde quam felix, salutaris et jucundus futurus sit Christi adventus, describit. Deinde, vers. 5, dicens Christo: Occurristi lætanti, et facienti justitiam, puta gentili populo, Christo credenti et obsequenti, prævidensque quod Judæi tempore Christi nolent eum recipere, nec lætabuntur, aut facient justitiam, ideoque a Deo rejicientur, dolet et gemit, aitque, vers. 6: Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ omnes justitiæ nostræ. Quocirca, vers. 8, orat ut Christus Hierosolymæ desertæ, et Judæorum derelictorum misereatur, nec in æternum eos abjiciat. Ita S. Hieronymus, Forerius, Adamus et alii passim.


Textus Vulgatae: Isaias 64:1-8

1. Utinam dirumperes cœlos et descenderes! a facie tua montes defluerent. 2. Sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni, ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis: a facie tua gentes turbarentur. 3. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus: descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. 4. A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt: oculus non vidit, Deus absque te, quæ præparasti exspectantibus te. 5. Occurristi lætanti, et facienti justitiam: in viis tuis recordabuntur tui: ecce tu iratus es, et peccavimus: in ipsis fuimus semper, et salvabimur. 6. Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ: et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. 7. Non est qui invocet nomen tuum: qui consurgat, et teneat te: abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ. 8. Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum: et fictor noster tu, et opera manuum

tuarum omnes nos. 9. Ne irascaris, Domine, satis et ne ultra memineris iniquitatis nostræ: ecce respice, populus tuus omnes nos. 10. Civitas sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. 11. Domus sanctificationis nostræ, et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. 12. Numquid super his continebis te, Domine, tacebis, et affliges nos vehementer?


Versus 1: O THAT YOU WOULD REND THE HEAVENS AND COME DOWN! As if to say: O that You would break through the barriers ...

1. UTINAM DIRUMPERES CŒLOS, ET DESCENDERES! q. d. Utinam vel disruptis cœlorum repagulis ad nos liberandos e tantis malis descenderes! Est catachresis: loquitur enim de Deo humano more; homo enim in cœlo existens, si descenderet, deberet dividere et disrumpere cœlos, sive ætherem; quia corpus habet spissum et impenetrabile: at Deus, qui purissimus est spiritus, et per omnia penetrat ac permeat, ut descendat nihil dividit aut disrumpit, quasi dicas: Utinam omnes obices et moras tolleres, atque adeo, si opus esset, cœlos disrumperes, ut ad nos descenderes, non loco (cum ubique sis), sed nova operatione et assumptione nostræ naturæ! Simili catachresi ait supra, cap. XLV, vers. 8: «Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem;» qua tantum significat quanta sit humana miseria, quantumque desideret adventum salutis et Salvatoris, qui ei medeatur.

Anagogice, Lyranus, cum Alexandro de Ales quem citat, hæc accipit de adventu secundo Christi, puta, cum veniet ad judicium extremum; præcessit enim de exterminatione Antichristi, qui illud immediate præcedet. Significatur ergo hic præceps Christi adventus ad judicium, late fisso cœlo ad percellendum impios; tunc enim reipsa montes defluent, et quasi ustione consumpti tabescent, et aquæ per ignem conflagrationis ardebunt, ut majestatem judicii revereri, et coram eo tremere et deficere videantur. Tunc enim plenam salutem et felicitatem Christus electis suis afferet.

A FACIE TUA MONTES DEFLUERENT, q. d. Si ad nos descenderes, statim, sicut olim, fumarent et liquescerent montes, uti solent res igni adustæ solvi et liquari. Alludit ad descensum Domini in Sina, cum legem dedit Mosi et Hebræis, in quo mons ille contremuit, et quasi liquefactus est coram Domino, ex muta et naturali quadam Dei reverentia, Exodi XIX, 18: «Totus, inquit, mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace.» Quin et terræ motu concussum fuisse montem Sina docent Apostolus, Hebr. XII, 26, et Psaltes, Psal. LXVII, 9. Hic enim descensus Domini ad Hebræos typus erat descensus Christi ad homines, qui montes, id est superba mortalium corda, vi gratiæ suæ æque ac exempli sui, emollit et inflectit ad humilitatem, patientiam, omnemque virtutem, ut solvi et liquari videantur. Ita S. Hieronymus et Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. XXVI; S. Justinus, et ex eo Leo Castrius, qui hæc omnia impleta docet tum in baptismo Christi, tum in Pentecoste; tunc enim a facie Christi et Spiritus Sancti, superba Judæorum corda mollita et liquata sunt, fidemque Christi ab Apostolis prædicatam susceperunt: tunc etiam aquæ, id est frigida et torpida eorum, æque ac Apostolorum corda, igne charitatis arserunt, tunc gentes turbatæ sunt, cum audientes prædicationem Evangelii, metu Dei et inferni, damnarunt suam infidelitatem, et mores pristinos; ac compunctæ novam piamque vitam inierunt, ut ex terrestribus fierent cœlestes.


Versus 2: THAT THE WATERS MIGHT BURN WITH FIRE. Vatablus translates: O that the mountains might melt from the burning...

2. AQUÆ ARDERENT IGNI. Vatablus vertit: Utinam montes ab incendio ignis colliquescant, ignis, inquam, qui fervere et ebullire facit aquas. Alludit primo, ad fulmina et tonitrua, quæ in nube aquis gravida, emicuerunt in Sina; secundo, ad plagam Pharaonis et Ægypti per Mosen, in qua ignis mixtus grandine, stravit ejus segetes, æque ac pecora, Exodi IX, 24. Sic Christo descendente ad nos, aquæ, id est mollia, et concupiscentiis humecta, ac viscosa hominum corda, igne charitatis et spiritus siccata et inflammata sunt. Tertio, Alcazar in Apoc. cap. X, vers. 1, notat. 3, censet Isaiam hic alludere ad factum comparis sui, Eliæ prophetæ ejusque ignem, de quo dicitur III Reg. XVIII, 38: «Cecidit ignis, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quæ erat in aquæductu lambens.» Hoc Eliæ facinus imitatus est Nehemias, II Machab. I, 20; cum enim in puteo sicco et alto, ubi repositus fuerat ante captivitatem Babylonicam ignis Domini, loco ignis inventa fuisset aqua crassa, eam ipsam aquam jussit hauriri Nehemias, «et ipsa aqua aspergi sacrificia et ligna. Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus,» et consumpsit «sacrificium.» Et eo facto «ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est; sed ex lumine, quod refulsit ab altari, consumpta est.»

Ignis ergo Domini aquis non exstinguitur, sed pascitur et augetur. Porro Elias jubens aquæ copia perfundi sacrificium, videtur respexisse ad illud

Cantic. VIII, 6: «Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum: aquæ multæ non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam.» Jam aqua contraria et resistens igni significat contradictiones, resistentiam et persecutiones infidelium et impiorum resistentium fidei et charitati Christi et Christianorum, præsertim Apostolorum. Sed tanta fuit vis ignis, id est efficacia charitatis eorum, ut aqua hac pasti fuerint, imo aquam in suum ignem converterint. Talis mysticus Elias et Nehemias, id est consolator Domini, fuit S. Paulus, qui aquis persecutionum magis accensus, aquas, id est gentiles ipsos persecutores igne suo inflammatos, quasi holocaustum Deo obtulit. Hoc est enim quod ipse ait, Rom. XV, 16: «Propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto:» ubi gentes a se conversas vocat suam victoriam, se vero ejus sacerdotem et sacrificatorem, ut ibi ostendi.


Versus 3: WHEN YOU DO MARVELOUS THINGS (through Christ, especially in the conversion of the nations) WE WILL NOT BE A...

3. Cum feceris mirabilia (per Christum præsertim in conversione gentium) NON SUSTINEBIMUS hanc Christi gloriam et efficaciam: quia illa sui amore, æque ac tremore et stupore nos percellet et subiget, ut demus ei manus, et colla subdamus. Ita S. Hieronymus. Alludit ad terrorem Hebræorum, qui videntes ignem et fumum in Sina, ac audientes clangorem buccinæ Dei, non sustinuerunt, sed metu perculsi fugerunt a monte, Exodi XX, 18. Sic enim et Gentes audita Evangelii buccina, visisque miraculis, fugerunt, non a Deo, sed a seipsis, id est a pristinis suis vitiis et moribus, ad Christum et novam vitam. Aliter Forerius, q. d. Cum Gentes turbabuntur, et commovebuntur ad pœnitentiam, nos Judæi videntes mirabilia, quæ Christus in eis operabitur, ea non sustinebimus, sed affixi nostro judaismo, ea spernemus, imo calumniabimur: sensim enim videtur transire Propheta ad Judæorum reprobationem.

DESCENDISTI, ET A FACIE TUA MONTES DEFLUXERUNT, Primo, Sanchez exponit: Si descendas, a facie tua montes defluent; ut repetat et inculcet quod dixit vers. 1, sitque duplex hebraismus: prior, quo intelligitur vocula si; posterior, quo præterita ponuntur pro futuris.

Secundo, planius et simplicius, loquitur hic Propheta, quasi exauditus a Deo composque voti factus, q. d. Factum est uti optavi et oravi; ecce enim in spiritu video et prævideo, te ad nos descendisse, factumque esse hominem, ideoque montes jam dictos a facie tua defluxisse.

Porro, Theodoretus per montes accipit idola quæ colebantur in montibus. Idololatria enim omnis cum idolis defluxit, et dissipata est prædicatione Evangelii. Verum æque probabiliter per montes accipias principes potentes et superbos: hos enim ad humilitatem crucis descendere fecit Christus.


Versus 4: FROM OF OLD THEY HAVE NOT HEARD. He gives the reason why the mountains melted at Christ's descent, why the ...

4. A SÆCULO NON AUDIERUNT. Dat causam cur montes Christo descendente defluxerint, gentes turbatæ, et aquæ igni exustæ sint: quia nimirum a sæculis non est auditum, nec cor hominis comprehendit ea bona, gratias et charismata, quæ Deus præparavit sibi credentibus, seque exspectantibus, et, ut Paulus ait, diligentibus, per Christum, tum in hac vita, tum in futura: ad utramque enim respexit Propheta.

Nam de incarnatione et præsenti vita Christi et Christianorum ad eum convertendorum, hactenus egit, de eaque accipiunt S. Paulus, I Corinth., cap. II, 9, et S. Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Œcumenius, Anselmus ibidem, atque Adamus, Forerius, Leo Castrius et Sanchez hic, item Tertullianus, Cyprianus, Pacianus, Theophilus Antiochenus, Marcus Eremita, Missa S. Jacobi, quos citat et sequitur Gabriel Vasquez, I part. disp. 2, cap. II. Porro hæc bona Christi fuerunt miracula, ut docent S. Chrysostomus et S. Ambrosius. Secundo et potius, ejus cœlestis sapientia, doctrina et vita. Quem enim non trahat ad se, Verbum propter nos caro factum? quem superbum non faciet descendere, seque demittere, ille Filii Dei ad naturam nostram descensus et exinanitio? Quis cholericus iram non ponat, visa et audita mansuetudine Jesu? Quis dolores et tormenta non ferat fortiter, si Jesum in cruce tam patientem spectet? Quis eum toto corde non amet, a quo ita se amatum videt? Tertio, bona Christi fuerunt ejusdem Sacramenta et copiosa gratia, tum excitans et præveniens, tum justificans, tum gratis data; tum mentis quies, consolatio et gaudium, aliique fructus Spiritus Sancti. Hisce enim, quasi cœlestibus et divinis instrumentis, totum mundum ad se convertit. Sensus ergo est, q. d. A sæculis, id est ex quo natus est Adam, nemo unquam audivit, nec vidit, imo cogitare et suspicari non potuit, tanta et tam augusta gratiarum dona, quæ præparasti in lege nova exspectantibus te. Erant enim inter Judæos, qui victi longa mora Salvatoris, desierant credere et exspectare Messiam. Alii vero, ut Prophetæ et pii, licet dura paterentur, constantes manebant in fide Christi venturi, eumque exspectabant. Hisce ergo præparavit et attulit sua dona Christus, æque ac Gentibus, qui inaudierant de Christo, eumque avide exspectabant. Porro to absque te idem est quod præter te, uno te excepto, ut vertunt Vatablus et Forerius. Unde S. Paulus, I Corinth. II: «Absque te,» explicat, «absque spiritu Dei,» q. d. Solus Deus, Deique spiritus hæc bona cognoscit, et ille cui ipse ea voluerit revelare.

Secundo, quod etiam de futura fidelium gloria hic locus, et quidem aptius, accipiatur, patet primo, ex ipsis ejus verbis: illam enim gloriam nemo mortalium vidit, audivit, aut mente comprehendit; quia illa omnem sensum, omnem intellectum, omnem conceptum naturalem superat et transcendit; secundo, quia ait: «Occurristi

lætanti, et facienti justitiam;» ergo loquitur de fructu operum justorum, scilicet vita æterna. Nam fructus incarnationis, puta gratia præveniens et excitans infideles et peccatores ad fidem et conversionem, non occurrit facientibus justitiam, sed sedentibus in tenebris et umbra mortis. Admirans ergo tantam Christi fidelium in cœlis gloriam Propheta, ad eum de more transcendit et avolat. Hic enim est terminus, finis et effectus incarnationis Christi. Ita S. Hieronymus et Haymo hic, S. Dionysius, De Cælest. Hierarchia, cap. XII; Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. XXVI; Cyprianus, epist. 56; S. Thomas et Anselmus in I Corinth. II. Vide ibi dicta.

Porro, quæ et quanta sint hæc bona Sanctis in cœlo reposita, paucis perstringit S. Bernardus, serm. 11 in Cantic., ubi citans et explicans hunc Isaiæ locum: «Dic, inquit, nobis tu, qui præparas, quid præparas? replebimur in bonis domus tuæ, sed quibus bonis? vino, oleo, frumento? sed hæc novimus, videmus et fastidimus. Id quærimus, quod oculus non vidit, etc. Erit, inquit, Deus omnia in omnibus; in hoc sæculo et ratio sæpe in judicio fallitur, et voluntas quadruplici perturbatione jactatur, et memoria multiplici oblivione confunditur. Triplici huic vanitati nobilis creatura subjecta est non volens, in spe tamen. Nam qui replet in bonis desiderium animæ, ipse rationi futurus est plenitudo lucis, ipse voluntati multitudo pacis, ipse memoriæ continuatio æternitatis. O veritas, charitas et æternitas! o beata et beatificans Trinitas, ad te mea miseria trina miserabiliter suspirat, quoniam a te infeliciter exsulat. Discedens a te quantis se intricavit doloribus, timoribus! Heu me, qualem pro te commutavimus trinitatem! cor meum conturbatum est, et inde dolor: dereliquit me virtus mea, et inde pavor: et lumen oculorum meorum non est mecum, et inde error. En quam dissimilem Trinitatem, o animæ meæ trinitas exsulans, offendisti!» Sed audi consolationem: «Verumtamen quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi; cum error videlicet a ratione, a voluntate dolor, atque a memoria timor omnis abscesserit, et successerit illi quam speramus mira serenitas, plena suavitas, æterna securitas. Primum illud faciet veritas Deus, secundum charitas Deus, tertium summa pietas Deus, ut sit Deus omnia in omnibus, ratione recipiente lucem inexstinguibilem, voluntate pacem imperturbabilem consequente, memoria veritati indeficienti æternaliter inhærente.»

Audi et S. Hieronymum Eustochium accentem, epist. 18: «Egredere, ait, paulisper de carcere, et præsentis laboris ante oculos tuos tibi pinge mercedem, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria mater Domini occurret choris comitata virgineis, cum post Rubrum mare, submerso cum suo exercitu Pharaone, tympanum tenens præcinet responsuris: Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem projecit in mare! Tunc et Thecla in tuos læta volabit amplexus. Tunc et ipse sponsus occurret, et dicet: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea; quia ecce hiems transivit, pluvia abiit sibi. Tunc angeli mirabuntur et dicent: Quæ est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? Videbunt te filiæ, et laudabunt reginæ, et concubinæ prædicabunt. Tunc parvuli, de quibus in Isaia Salvator effatur: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus; palma victoriæ sublevantes, consono ore cantabunt Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis. Tunc centum quadraginta quatuor millia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas, et cantabunt canticum novum, etc. Quotiescumque te vana sæculi delectaverit ambitio, quoties in mundo videris aliquid gloriosum, ad paradisum mente transgredere: esse incipe quod futura es, et audies a sponso tuo: Pone me sicut umbraculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo.»


Versus 5: YOU WENT OUT TO MEET THE ONE WHO REJOICES AND DOES JUSTICE. This is a benefit of Christ, not so much as new...

5. OCCURRISTI LÆTANTI, ET FACIENTI JUSTITIAM. Beneficium hoc est Christi, non tam recenter nati, quam regnantis in membris suis, q. d. Bona hæc quæ nemo audivit, nec vidit, contulisti iis, qui de tuo adventu lætantur, tibi credunt et obediunt, faciuntque justitiam, ambulantesque in viis mandatorum tuorum, jugiter te habent præsentem, tuique recordantur (est enallage; transit enim a numero singulari collectivo ad pluralem distributivum, scilicet a «lætanti et facienti» ad «recordabuntur»); hosce enim in gratia et amore promoves, novisque et miris in dies donis et gratiis cumulas, hosce salvas, hosce glorificas, ex quacumque gente aut regione sint prognati. Sed heu! miseros nostros Judæos, qui non lætati sunt de tuo adventu, sed potius contristati et exacerbati, pejoresque effecti, ideoque tu eis iratus es, ut sequitur. Ita Adamus, Forerius et alii.

Secundo, Vatablus sic explicat: O Domine! occurristi, scilicet in oratione, id est exaudire soles eos qui lætantur in legibus tuis, et faciunt justitiam, hoc est, præcepta, et viarum tuarum recordantur.

Tertio, alii vertunt: Sustulisti de medio lætantes in præceptis tuis, eo quod mundus esset eis indignus, ipsique digni essent cœlo.

ECCE TU IRATUS ES, ET PECCAVIMUS, q. d. Occurristi gentibus lætantibus in te; at nobis Judæis iratus es: «et,» id est quia, peccavimus et prævaricati sumus in te, te spernendo, vexando, et occidendo, et in hoc tui contemptu et odio jugiter persistendo. Transit enim hic Propheta ad Judæos, de eorumque reprobatione querelam et orationem longam pertexit. Ita Forerius et Adamus.

IN IPSIS (peccatis: hæc enim continentur in verbo peccavimus, quod præcessit. Vide Canon. XVII) FUIMUS SEMPER, ET SALVABIMUR. Forerius to salvabimur interrogative legit, q. d. Cum in peccatis et odio Christi perstiterimus semper, et persistamus, an salvabimur? q. d. Minime, quia salutis auctorem aversamur. Unde Septuaginta pro et salvabimur, vertunt, idcirco erravimus. Secundo, «et salvabimur,» id est salvati sumus: quia Christus salutis nostræ pretium persolvit, ac reipsa «salvabimur» aliquando, puta, cum credemus in Christum in fine mundi. Romana enim aliaque Biblia hoc legunt sine nota interrogationis, q. d. Christus pro peccatis totius mundi satisfecit, et omnes salvi esse possunt si velint: sic ergo et nos Judæi, quantum est ex parte Christi, salvati sumus, et reipsa salvabimur, si ei credamus: at, cum Salvatorem advenientem, et salutem ab eo oblatam amplecti debuissemus, eam sprevimus, imo sumus effecti immundi omnes, quasi pannus menstruatæ: erit tamen aliquando, cum eum amplectemur, et salvabimur; sed eheu, sero! Ita Forerius. Unde et S. Hieronymus sic explicat, q. d. Qui semper fuimus in peccatis, tua tantum misericordia salvabimur. Nam per nos immundi sumus, et quidquid videmur habere justitiæ, simile est panno menstruatæ. Hic sensus planus et obvius, ideoque genuinus est.

Tertio, Vatablus vertit: In ipsis (peccatis) consenuimus, alioqui salus nobis contigisset.

Quarto, Sanchez, q. d. Ecce olim nobis irasccebaris, et nos tamen peccabamus; et cum in peccatis semper versaremur, tamen salvabamur a nostris hostibus, captivitatibus et ærumnis: at nunc facti sumus immundi omnes, rejecti, derelicti et reprobati.


Versus 6: AND WE HAVE ALL BECOME AS ONE WHO IS UNCLEAN. He alludes to lepers, those with a discharge, and others who ...

6. ET FACTI SUMUS UT IMMUNDUS OMNES NOS. Alludit ad leprosos, seminifluos, aliosque ex tactu morticini, aut alterius rei immundæ, juxta legem veterem immundos et contaminatos, quos proinde omnes vitabant, ne pariter polluerentur, q. d. Nos Judæi facti sumus coram Deo et hominibus immundi, rei et contaminati, quos proinde non tantum christiani, sed et gentiles fugiunt et aversantur. Ita Forerius.

QUASI PANNUS MENSTRUATÆ UNIVERSÆ JUSTITIÆ NOSTRÆ, quasi dicas: Omnes nostræ justitiæ pollutæ sunt, instar panni menstruo fœdati. Est vox Judæorum impiorum, qui peccantes, peccatorum expiationem et justificationem quærebant in suis purificationibus et sacrificiis pro peccato. Hæ enim vocantur «justitiæ,» vel, ut ait Paulus, Hebr. cap. IX, 1: Justificationes legis veteris, quæ jam per Christum abolitæ sunt et mortuæ, imo mortiferæ; ideoque Deus eas, quasi immundas et putidas aversatur, uti aversamur pannum menstruatæ. Unde Arabicus vertit: Jam facti sumus omnes velut abominatio (abominabiles), et universa justitia nostra facta est sicut frustum panni

cadaveris. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Theodoretus, Forerius, Sanchez, Adamus et alii passim; idque ita esse patet ex eo quod Isaias loquatur de Judæis tempore Christi, a Deo ob peccata rejectis et reprobatis; horum autem peccatorum primum, et cæterorum origo, fuit pertinax amor legis et justitiæ Mosaicæ, sive judaismi, indeque odium Christi et christianismi. Quia ergo Judæi repulerunt justitiam veram a Christo allatam, eamque quæsierunt in suis justitiis carnis et victimarum a Deo reprobatis, ac ipsi quasi immundi, infideles et rebelles a Deo rejecti et proscripti sunt. Hinc patet per justitias hic intelligi purificationes et ritus Judaicos. Audi S. Hieronymum: «Considerandum, quod justitia quæ in lege est, ad comparationem Evangelicæ puritatis, immunditia nominetur.» Idque variis Scripturæ locis confirmat, ac tandem concludit: «Si quis igitur post Evangelium Christi, et adventum Filii Dei, pædagogæ legis observat cæremonias, audiat populum confitentem, quod omnis illa justitia panno sordidissimo comparetur.»

Ex hisce liquet, primo, hic non agi de justitia Christianorum, sed Judæorum adhuc judaizantium; secundo, Isaiam hic loqui in persona horum Judæorum, non sua. Nam illa verba: «Ecce tu iratus es, et peccavimus, in ipsis fuimus semper,» clarum est non ad Isaiam, similesque viros sanctos, sed ad impios Judæos jam dictos pertinere. Idque fatetur hic Musculus Lutheri discipulus, apud Marloratum. Idem fatetur Calvinus: «Si quis, ait, quærat quomodo Propheta de scelerum inquinamentis loquens, sine exceptione Judæos omnes exprimat? facilis responsio est ipsum non loqui de singulis, sed de universo corpore, quod, cum infra omnes homines abjectum, atque extrema clade affectum esset, recte immundum et pollutum dici poterat.»

Nota: Viegas in Apoc. cap. XX, in fine; Vatablus et alii vertunt: Quasi vestimentum centonum universæ justitiæ nostræ, q. d. Uti vestimentum totum ex centonibus confectum variis et abjectis, varium est et vile: ita et omnes justitiæ nostræ, totaque justorum vita ex variis infirmis, imperfectis, et quasi vilibus virtutum actibus contexta videtur.

R. Abraham vertit: Sicut vestimentum prædæ, quod videlicet in præda capitur, aut a latrone per vim vindicatur, quod in ipso conflictu et contentione disrumpi et dilaniari necesse est. Sic enim dæmones, tanquam insidiantes latrones, nobis bona opera, tanquam pallium de manu conantur eripere, nimirum solent ea opera, per eam vim et conflictum, quasi dilacerari ac disrumpi, hoc est levioribus quibusdam nævis maculari, ut jure vestimenta prædæ appellari possint.

Perperam ergo ex hoc loco Isaiæ colligunt Calvinus, Lutherus et eorum asseclæ, quod omnia opera bona, non tantum infidelium et impiorum,

sed et fidelium ac sanctorum, peccato aliquo et labe aliqua concupiscentiæ sint polluta. Lutherus enim in articulis damnatis a Leone X affirmat omnem actionem humanam esse malam. Unde, art. 31, sic ait: «In omni opere bono justus peccat;» addit tamen in ejus defensione, hoc peccatum illi non imputari ad culpam mortalem propter fidem qua illi imputatur justitia Christi; in iis autem qui hanc fidem non habent, vult esse peccatum mortale, et imputari ad peccatum. Idem docet Calvinus, lib. III Institut. III, paragrapho 12: «Adeo, inquit, vitiatæ et corruptæ sunt omnes facultates, ut in omnibus actionibus emineat perpetua ataxia et intemperies.» Verum hæc ut hæretica merito damnavit Leo X, et Concilium Tridentinum, Sess. VI, cap. VII. Perperam, inquam, hoc loco abutuntur: nam primo, ut dixi, non loquitur Propheta de fidelibus et justis, sed de Judæis Christo non credentibus et impiis; secundo, «justitias» eorum vocat, non opera justa, sed sacrificia expiatoria, quæ jam fœtent et putent. Adde tertio, etsi per «justitias» acciperemus hic opera et actus justitiæ, nihil haberent hæretici. Nam Isaias tunc exponendus esset, quod loquatur de iis, non divisim, sed collective sumptis, q. d. Hi Judæi sua opera bona variis sceleribus contaminarunt; quocirca tota eorum vita est inquinata, omnes eorum actus collective sumpti sunt immixti et conspurcati multis peccatorum maculis: perinde ac pannus menstruatæ variis menstrui maculis inficitur, licet hinc inde pars aliqua ejusdem panni munda relinquatur. Tantum enim vult docere Propheta Judæos hosce esse impuros, impios, ac variis sceleribus varie contaminatos, ideoque a Deo derelictos et rejectos. Denique S. Macarius, homil. 20, et ex eo Delrio, adag. 808: Omnia, inquit, etiam sanctorum, opera bona et justitiæ, si præscindantur a gratia Dei, et accipiantur ut procedentia tantum ex natura lapsæ libero, sed vitiato arbitrio, omnes indignæ sunt oculis Dei, et reputantur ut pannus menstruatæ. Opera enim ex operante æstimat Deus. Hic autem operans est homo lapsus, vitiatus, concupiscens et peccator.

Cecidimus quasi folium, q. d. Sicut folium in arbore virens vento discussum dispergitur, marcescit, et in sterquilinium evertitur: ita nos Judæi olim stante Synagoga florentes, nunc ea a Deo ob peccata, præsertim cædis Christi, rejecta et prostrata, cum ea cecidimus, perdidimus omnem vigorem et succum sapientiæ et virtutis; atque defluximus per varias iniquitates, ideoque facti sumus quasi sordes et purgamenta mundi, atque a facie Dei flatu diabolico dispersi, toto orbe vagamus quasi exsules, scelerati et infames.

Pulchre S. Gregorius, XI Moral. cap. XXII: «Homo, ait, qui arbor fuit in conditione, folium a semetipso factus est in tentatione; sed post stipula apparuit in dejectione.» Et paulo ante explicans illud Job. cap. XIII: «Contra folium quod vento rapitur, ostendis potentiam: Quid est enim, inquit, homo nisi folium, qui tentationis vento rapitur, et desideriorum flatibus levatur? Mens quippe humana quod tentationes patitur, quasi tot flatibus movetur. Hanc enim plerumque ira perturbat; cum recedit ira, succedit inepta lætitia. Aliquando hanc superbia elevat; aliquando vero inordinatus timor in infimis deponit, etc. Unde bene per Isaiam dicitur: Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. Quasi ventus quippe nos iniquitas abstulit, quia nullo fixos pondere in vanam elationem levavit.»


Versus 7: THERE IS NO ONE WHO CALLS UPON YOUR NAME -- with that faith, mind, holiness, and justice that is fitting, s...

7. NON EST QUI INVOCET NOMEN TUUM, ea fide, mente, sanctitate et justitia, qua par est, ut te iratum, tuamque manum nos punientem teneat, uti fecere Jacob, Moses, Daniel, Esdras, aliique Prophetæ. Judæi enim etiamnum orant Deum, sed fide, mente et pietate, id est impietate judaica, quæ Deum magis irritat, quam conciliat. Nota hic sanctos viros continere manus et iram Dei; illi ergo sunt salus et columen reipublicæ; si illi cadant, cadit et respublica, ejus peccata ulciscente Deo: sicut cadente columna ruit domus, excusso scuto occiditur miles. Hinc Deus, populo suo vitulum adoranti iratus, dicit ad Mosen pro populo orantem, et Deo quasi manus tenentem ac ligantem: «Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam,» Exodi XXXII, 10.

Allisisti nos in manu iniquitatis nostræ, id est propter iniquitatem nostram. Ita Sanchez. Secundo, melius et efficacius, «in manu,» id est per, q. d. Tradidisti nos peccato quasi lictori cruciandos et allidendos. Unde Vatablus vertit: Contabescere nos sinis in manu iniquitatis nostræ; et Forerius: Liquefecisti, vel resolvisti nos in manu iniquitatis nostræ, hoc est tradidisti nos peccatis nostris, ut illa quasi manu sua nos comminuerent, resolverent, et omnem virtutem nostram exhaurirent, ut consistere nequiremus, sed sicut cera quæ liquescit, difflueremus, ac tota respublica nostra, regnum, cultus, religio, dignitas, insuper fides, spes, charitas et virtutes omnes, et quidquid virium est tam corporis quam animi, dilaberetur et evanesceret: has enim vires habet iniquitas in sui auctores, ut, si in manus ejus tradantur, sive homines, sive integra imperia, brevissimo tempore comminuantur, velut vas testaceum, magna vi lapidum obrutum et obtritum, aut sicut cera a facie ignis liquescit et tabescit.


Versus 8: AND NOW, O LORD, OUR FATHER. The Prophet here turns to supplication, that God may have mercy on the Jews, s...

8. ET NUNC, DOMINE, PATER NOSTER. Vertit se hic ad deprecationem Propheta, ut Deus Judæorum tam miserorum et cæcorum misereatur. Movet autem ei affectum commiserationis dicendo: «Pater noster et fictor (figulus, ut vertit Vatablus, qui Adamum patrem nostrum omnium e luto formasti) noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.»


Versus 9: DO NOT BE ANGRY, O LORD, EXCEEDINGLY. For "exceedingly," the Hebrew has "unto much," that is, beyond measur...

9. Ne irascaris, Domine, satis. Pro satis hebraice est, usque valde, hoc est ultra modum, nimis. Orat ne Judæorum derelictio duret in æternum.


Versus 10: THE CITY OF YOUR HOLY ONE (in Hebrew, of Your holiness, that is, of Your sanctuary, in which Your holy temp...

10. CIVITAS SANCTI TUI (hebraice, sanctitatis tuæ, id est sanctuarii tui, in qua scilicet erat sanctum tuum templum) FACTA EST DESERTA. Aliter Forerius, «civitas sancti tui,» scilicet Davidis, qui in ea olim rex sanctus regnavit. Verum priori sensui favent Hebræa et sequentia: «Domus sanctificationis nostræ (hebraice, domus sanctitatis nostræ) et gloriæ nostræ, in qua laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis,» id est templum illud, quod putabamus sanctum esse et inviolabile, de quo gloriabamur quod esset tuum, æque ac nostrum et patrum nostrorum, exustum est.


Versus 11: OUR DESIRABLE THINGS (Vatablus: our precious things, that is, palaces and other splendid places that we hol...

11. Desiderabilia nostra (Vatablus, expetibilia nostra, id est palatia, aliaque loca splendida, quæ habemus in deliciis) versa sunt in ruinas. A quibus? a Chaldæis, inquit Vatablus. Verum dico, a Tito et Romanis. Ita S. Hieronymus, Justinus, Contra Tryphon., Forerius, Adamus et alii passim. Sub Tito enim omnia Israelis bona, tam spiritualia, quam temporalia, corruerunt et interierunt. Unde orationem per pathos commiserationis gentis suæ, ita desolatæ et deploratæ, concludens Propheta ait:


Versus 12: WILL YOU RESTRAIN YOURSELF OVER THESE THINGS, O LORD, AND AFFLICT US EXCEEDINGLY? What the Lord will respon...

12. NUMQUID SUPER HIS CONTINEBIS TE, DOMINE, ET AFFLIGES NOS VEHEMENTER? Cui quid respondeat Dominus, audiemus cap. sequenti.

Audi S. Hieronymum: «Judæi hæc omnia Assyriorum et Babyloniorum temporibus putant esse completa. Nos autem juxta ea quæ ex persona Salvatoris sequuntur: Apparui his qui non interrogabant, inventus sum ab his qui me non quærebant; ad tempus Romanæ victoriæ universa referimus, quæ Josephus Judaicæ scriptor historiæ septem explicat voluminibus, id est περὶ ἁλώσεως, sive de bello Judaico, et superfluum est ea sermone edisserere, quæ oculis pateant, cum omnia desiderabilia eorum versa sint in ruinam, et templum toto orbe celebratum in sterquilinium urbis novæ, quæ a conditore appellatur Ælia, et in habitaculum transierit noctuarum: frustraque quotidie dicunt in Synagogis suis: Super his omnibus, Domine, sustinebis, et affliges nos, atque humiliabis vehementer?»

Tropologice, idem S. Hieronymus hæc refert ad Ecclesiam, vel ad sancti viri animam: «Quæ recte, inquit, appellari potest specula, et visio pacis, quoniam Pater et Filius et Spiritus Sanctus habitaverunt in ea. Sin vero vitio vel nostro, vel populi, hujuscemodi Sion a Domino fuerit derelicta, statim patebit incendio ignitarum diaboli sagittarum. Omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum, Osee VII. Et expulso pudicitiæ frigore, libidinis in templo Dei flamma grassabitur, ut quidquid gloriosum in nobis prius et inclytum fuit, corruat, deleatur et pereat; et impleatur illud Psalmi: Combusserunt igni sanctuarium tuum, profanaverunt in terra tabernaculum nominis tui. Quod solus potest ille restinguere, de cujus ventre fluunt aquæ viventis flumina.»