Cornelius a Lapide

Isaias LXV


Index


Synopsis Capitis

Respondet hic Deus Isaiae querelae de Judaeorum reprobatione, asseritque ejus causam esse non Deum, sed ipsosmet, eo quod ad illos manum extenderit, et illi eam abnuerint; gentes vero ultro eam requisierint; quare merito se a Judaeis ad gentes transiisse; praesertim cum parentes eorum idola et Fortunam coluerint; ipsique aliis peccatis propriis, ac praesertim spernendo Deum et Messiam, mensuram peccatorum parentum suorum adimpleverint, ideoque a Deo reprobati, et excidio destinati sint. Deinde, vers. 8, hanc suam contra Judaeos sententiam emollit, aitque paucos ex eis ad Christum convertendos esse, et salvandos, qui deinde sparsi per gentes eos subjicient Christo. Denique, vers. 13, incredulorum infelicitatem, credentium vero felicitatem miram describit, scilicet quod dabit illis nomen novum, quod oblivioni tradentur angustiae priores, quod creabit caelos novos et terram novam, quod creabit Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium, quod non audietur ultra vox fletus et clamoris, quod copia rerum fruentur, eruntque longaevi et benedicti a Deo, qui eos exaudiet antequam clament, facietque ut lupus et agnus simul pascantur.


Textus Vulgatae: Isaias 65:1-25

1. Quaesierunt me qui ante non interrogabant, invenerunt qui non quaerebant me, dixi: Ecce ego, ecce ego ad gentem, quae non invocabat nomen meum. 2. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas. 3. Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper: qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres: 4. qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt: qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum. 5. Qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es: isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. 6. Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam et retribuam in sinum eorum 7. iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum, simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi, et remetiar opus eorum primum in sinu eorum. 8. Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. 9. Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos: et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. 10. Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me. 11. Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis Fortunae mensam, et libatis super eam. 12. Numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis: locutus sum, et non audistis: et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis. 13. Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis: ecce servi mei bibent, et vos sitietis: 14. ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini: ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. 15. Et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis: et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio. 16. In quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen: et qui jurat in terra, jurabit in Deo amen: quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis. 17. Ecce enim ego creo coelos novos, et terram novam: et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. 18. Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum, in his quae ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. 19. Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo: et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. 20. Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos: quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. 21. Et aedificabunt domos, et habitabunt: et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. 22. Non aedificabunt et alius habitabit; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni, erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt: 23. electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione: quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. 24. Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis loquentibus, ego audiam. 25. Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas: et serpenti pulvis panis ejus: non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.


Versus 1: 1. They have sought Me (This is the voice of God responding to Isaiah's complaint, meaning: The Gent...

1. Quaesierunt me (Est vox Dei respondentis querimoniae Isaiae, q. d. Gentes, quibus hactenus ignotus et incognitus fui, coeperunt avide me requirere, mox ut per Apostolorum praedicationem eis innotescere coepi. Unde) dixi: Ecce ego (relictis Judaeis incredulis, convertam me, et abibo) ad gentem quae non invocabat nomen meum, — utpote cum jam tanto studio me Christique legem


Versus 9: 9. Be not angry, O Lord, exceedingly. — For 'exceedingly' the Hebrew has, even very much, that is, b...

9. Ne irascaris, Domine, satis. — Pro satis hebraice est, usque valde, hoc est ultra modum, nimis. Orat ne Judaeorum derelictio duret in aeternum.


Versus 10: 10. The city of Your holy one (in Hebrew, of Your holiness, that is, of Your sanctuary, in which nam...

10. Civitas sancti tui (hebraice, sanctitatis tuae, id est sanctuarii tui, in qua scilicet erat sanctum tuum templum) facta est deserta. — Aliter Forerius, "civitas sancti tui," scilicet Davidis, qui in ea olim rex sanctus regnavit. Verum priori sensui favent Hebraea et sequentia: "Domus sanctificationis nostrae (hebraice, domus sanctitatis nostrae) et gloriae nostrae, in qua laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis," id est templum illud, quod putabamus sanctum esse et inviolabile, de quo gloriabamur quod esset tuum, aeque ac nostrum et patrum nostrorum, exustum est.


Versus 11: 11. Our desirable things (Vatablus: our precious things, that is, palaces, and other splendid places...

11. Desiderabilia nostra (Vatablus, expetibilia nostra, id est palatia, aliaque loca splendida, quae habemus in deliciis) versa sunt in ruinas. — A quibus? a Chaldaeis, inquit Vatablus. Verum dico, a Tito et Romanis. Ita S. Hieronymus, Justinus, Contra Tryphon., Forerius, Adamus et alii passim. Sub Tito enim omnia Israelis bona, tam spiritualia, quam temporalia, corruerunt et interierunt. Unde orationem per pathos commiserationis gentis suae, ita desolatae et deploratae, concludens Propheta ait:


Versus 12: 12. Will You hold Yourself back over these things, O Lord, and afflict us exceedingly? — What the Lo...

12. Numquid super his continebis te, Domine, et affliges nos vehementer? — Cui quid respondeat Dominus, audiemus cap. sequenti.

Audi S. Hieronymum: "Judaei haec omnia Assyriorum et Babyloniorum temporibus putant esse completa. Nos autem juxta ea quae ex persona Salvatoris sequuntur: Apparui his qui non interrogabant, inventus sum ab his qui me non quaerebant; ad tempus Romanae victoriae universa referimus, quae Josephus Judaicus scriptor historiae septem explicat voluminibus, id est περὶ ἁλώσεως, sive de bello Judaico, et superfluum est ea sermone edisserere, quae oculis pateant, cum omnia desiderabilia eorum versa sint in ruinam, et templum toto orbe celebratum in sterquilinium urbis novae, quae a conditore appellatur Aelia, et in habitaculum transierit noctuarum: frustraque quotidie dicunt in Synagogis suis: Super his omnibus, Domine, sustinebis, et affliges nos, atque humiliabis vehementer?"

Tropologice, idem S. Hieronymus haec refert ad Ecclesiam, vel ad sancti viri animam: "Quae recte, inquit, appellari potest specula, et visio pacis, quoniam Pater et Filius et Spiritus Sanctus habitaverunt in ea. Sin vero vitio vel nostro, vel populi, hujuscemodi Sion a Domino fuerit derelicta, statim patebit incendio ignitarum diaboli sagittarum. Omnes enim adulterantes, quasi clibanus corda eorum, Osee VII. Et expulso pudicitiae frigore, libidinis in templo Dei flamma grassabitur, ut quidquid gloriosum in nobis prius et inclytum fuit, corruat, deleatur et pereat; et impleatur illud Psalmi: Combusserunt igni sanctuarium tuum, profanaverunt in terra tabernaculum nominis tui. Quod solus potest ille restinguere, de cujus ventre fluunt aquae viventis flumina."

Dat Propheta responsum Dei decretorium, quaestioni factae in praecedenti capite, quo ipse Deus, Primo, promittit gratuitam gentium vocationem, 1; Secundo, denuntiat Judaeis propter propria et patrum scelera paenalem ultionem, 2-7; Tertio, ne propter ea quae in superioribus improbis minatus erat, desperent pii, in eorum solatium temperamentum aliquod paenae addit, et ab ea excipit portionem Judaeorum fidelem et exponit beneficia quibus illam prosecuturus sit Deus, 8-10; Quarto, ad illos iterum convertens qui patriae religionis, verique Dei obliti, gentium idola colentium religiones, imo superstitiones, sequebantur, contra eos repetit damnationem, 11, 12; Quinto, amplificat utramque sententiam per antithesin promissionum et comminationum, et ostendit jam variis imaginibus, quid sit futurum discriminis inter sortem eorum qui Deo fidem servassent, et aliorum qui ab ejus religione ad peregrinas superstitiones defecissent, 13-16; Sexto, promittit Ecclesiae regnique Christi sub imagine novi mundi novam formationem, 17, 18, et multiplicem illius benedictionem et prosperitatem futuram describit, alludendo ad benedictiones quae sunt in lege servantibus mandata Dei, vers. 19-25.

etiam quaerat: quare eos per Christum ad fidem et ad salutem adducam.

Moraliter, nota hic alacritatem nostram erga Deum, vicissim Dei alacritatem et beneficia in nos provocare. Deus enim munificentissimus munificentia se vinci non patitur, sed volentibus sponte occurrit, eorumque vota adimplet, imo superat et transcendit. Hoc significat haec iteratio: "Ecce ego, ecce ego." Ita explicat S. Paulus, Rom. X, 20, additque: "Isaias autem audet, et dicit;" quia nimirum magnae audaciae fuit, apud Judaeos praedicare gentium vocationem, et Judaeorum reprobationem, adeoque Origenes et alii censent hanc fuisse causam mortis et martyrii Isaiae. Haec verba apposite usurpavit S. Menas Martyr. Cum enim per quinquennium mire austeram in deserto egisset vitam, parans se ad martyrium, Dei monitu egressus in urbem solemni gentilium festo, theatrum conscendit, et e loco sublimi alta voce exclamavit: "Inventus sum ab iis qui me non quaerunt; manifestus evasi iis, qui me non interrogant." Qua voce omnium in se convertit oculos, ductusque ad praesidem, libere et intrepide Christi fidem praedicans, nervis boum caesus, ferreis ungulis laceratus, ardentibus facibus ustulatus, aliisque horrendis modis excruciatus; haec omnia ridens, et constanter Christum celebrans, tandem gladio percussus, gloriosum pro Christi professione obiit martyrium sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus, cujus triumphum anniversaria memoria recolit Ecclesia 11 novembris.


Versus 2: 2. I have spread forth My hands all the day to an unbelieving people — meaning: To the Jews I have f...

2. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, — q. d. Ad Judaeos jam inde ab initio sinum et manus expandi, quasi profundens in eos mea munera et charismata, ac praesertim manus expandi in cruce, aiunt Theodoretus et Forerius, ut eos ad me etiam moriens, licet ab eis occisus, allicerem et amplecterer. Verum ab eis nihil impetravi: nam priscae idololatriae et sceleribus patrum, filii nova crimina addunt; et sicut patres increduli fuerunt Deo colendo idola, ita filii increduli sunt Christo, sequentes suas cogitationes, et pertinaciter adhaerentes Mosi et Judaismo. Ita explicat Apostolus, Roman. X, 20, et ibidem Ambrosius, Origenes, Chrysostomus, atque S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus hic, et Hilarius, lib. V De Trinitate, et Cyprianus, lib. I Contra Judaeos, cap. XXI.

Pro incredulum hebraice est סורר, id est recedentem, rebellem, contumacem, et, ut Apostolus vertit, "non credentem et contradicentem."


Versus 3: 3. A people who provoke Me to anger before My face continually. — For the fathers in the temple, as...

3. Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper. — Nam patres in templo, quasi ante faciem Dei, immolabant idolis, ait Cyrillus; filii vero Christo in faciem resistebant, eumque conviciabantur.

Et sacrificant super lateres, — id est super altare constructum ex lateribus, more gentilium, inquit S. Hieronymus. Unde Judaeis id vetitum erat: eis enim jusserat Deus, ut altare construerent ex terra, aut lapide impolito. Causas dedi Exod. XX, 21. Verum nota: Pro qui sacrificant hebraice est מקטרים, id est ut Septuaginta, thymiama adolent, thurificant, incensant. Judaei enim ex lege Exodi XXX, 1, thymiama adolebant in altari, non holocaustorum sed thymiamatis, quod factum erat ex lignis setim auro obductis: hi vero ex gentilitio ritu idem habebant altare holocaustorum et thymiamatis, illudque ex vili latere factum et fictum. Hoc taxat et ridet hic Propheta.


Versus 4: 4. Who dwell in sepulchres. — The Septuagint translates: Who sleep in sepulchres and caves for the s...

4. Qui habitant in sepulcris. — Septuaginta vertunt: Qui in sepulcris et specubus dormiunt propter somnia, ut scilicet per ea edoceantur de veritate rei arcanae, vel futurae, quam quaerunt, eamque aliis revelent, itaque quasi prophetae divinent: quomodo Pomponius Mela et alii narrant, Libyas mortuos colere pro numinibus, et sepulcris incubare, ut a mortuis petant somnia, quibus admoneantur quid in rebus arcanis et dubiis facto sit opus. Ita Cyrillus, Theodoretus et alii.

Erant enim sepulcra veterum, uti etiamnum sunt regum et Religiosorum, ampla et spatiosa, instar camerarum vel cubiculorum, in quibus proinde dormire, quin et habitare poterant.

Unde secundo notantur hic magi et sagi, qui in sepulcris degebant, ut ibi daemonem consulerent, cum eoque colloquerentur. Daemones enim sepulcra adamare patet ex daemoniacis habitantibus in monumentis, quos Christus sanavit, Matth. VIII, 28. Daemones enim, quia foetidissimi et spurcissimi sunt, hinc foetidissima induunt corpora, et foetidissima ambiunt loca, utpote sibi similia, qualia sunt sepulcra, patibula, cavernae, etc. Adde, nutu Dei hoc fieri, ut simul significetur illos delectari hominum morte, et inter mortuos versari: perinde ac carnificis et reorum plectendorum locus est Golgotha, sive Calvaria. Denique tertio, S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius in Matth. VIII, tradunt id eos facere, ut hominibus persuadeant hominum animas in daemones commutari, ac suis corporibus sepultis assidere. Unde S. Chrysostomus: Daemoniaci, ait, clamant: "Anima illius ego sum."

Et in delubris idolorum dormiunt. — "Ubi stratis pellibus hostiarum, inquit S. Hieronymus, incubare soliti erant, ut somniis futura cognoscerent. Quod in fano Aesculapii usque hodie error celebrat Ethnicorum, multorumque aliorum, quae non sunt alia nisi tumuli mortuorum." Sic in Aesculapii delubro dormisse aegros, ut ab eo sanitatem impetrarent, testatur Aristophanes in Pluto. Sic Tertullianus, lib. De Anima, cap. LIV, asserit, "Nasammonas propria oracula apud parentum sepulcra mansitando captare, ut Heraclides scribit: et Celtas apud virorum fortium busta eadem de causa abnoctare, ut Nicander affirmat."

Quocirca Isaias delubra haec jungit sepulcris, quia juxta sepulcra suorum solebant erigere delubra, vel ut deos suis defunctis facerent propitios et provisores, vel ut in iis defunctos heroes et principes, quasi inter deos relatos colerent. Unde Asconius in Divin., censet in delubris ablui solita mortuorum corpora, indeque loca ante aras dicta delubra, quod in illis essent labra, id est conchae et vasa, ad abluendos mortuos; vel, ut alii, delubra dicta a diluendis tum cadaveribus, tum manibus sacerdotum ante sacrificium; licet Festus delubrum dici putet quasi delibratum, id est decorticatum fustem, quem venerabantur pro Deo. Servius vero: Delubrum, inquit, dictum est, quod uno tecto plura complectitur numina, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Jupiter, Juno. Videntur ergo gentiles in delubris, aeque ac in sepulcris, divinationes captasse et oracula per necromantiam.

Perperam ergo Vigilantius, et nostri hagiomachi, hoc detorquent contra basilicas Martyrum, in iisque vigilias fidelium et orationes. "Hoc enim, ait S. Hieronymus, non tam illi faciunt, quam habitantes in illis daemones, fortitudinem et flagella sancti cineris non ferentes." Nota hoc, Calvine.

Rursum in delubris idolorum, praesertim Veneris, dormiebant vacantes libidini, uti ostendam Baruch VI, 24. Secus fiebat in vigiliis Christianorum; illi enim in templis pernoctabant vacantes orationi. Porro quam hoc gratum sit Deo et Sanctis, multis miraculis saepe declararunt. Audi unum illustre quod Romae in basilica S. Petri contigit anno Christi 649, Martino I Summo Pontifice, quodque narratur in Concilio Toletano VII, in fine. Cum in Hispania non inveniretur prima et secunda pars Moralium S. Gregorii, Taio Caesaraugustanus Episcopus Romam profectus est, ut eos inde transferret in Hispaniam. Cumque Romae chartophylaces ei moram necterent in perscrutandis archivis et scriniis, Taio nocte ad sepulcrum S. Petri pervigilans, oransque sibi indicium librorum S. Gregorii dari, vidit totam ecclesiam immenso lumine repleri. Deinde conspexit magnam augustamque albatorum praesulum multitudinem binos et binos altare S. Petri tendere. Ex hisce duo ad Taionem diverterunt, unusque ex eis scrinium, in quo libri quaesiti continebantur, ei digito ostendit. Quaesivit Taio: "Quaenam haec tam praeclarorum virorum est processio?" Protinus ille respondens: "Duo, inquit, illi quos praecedentes, seque invicem manu inserta vides complectentes, sunt SS. Petrus et Paulus. Reliqui vero quos post eos cernis stantes, ipsi sunt successores eorum, hujus Apostolicae Sedis ex ordine Pontifices. Et sicut hanc Ecclesiam in vita sua dilexerunt, ita et nunc post obitum diligunt, et frequenter eam invisere veniunt." Tunc Episcopus: "Oro, inquit, mi domine, ut digneris mihi dicere quisnam tu ipse sis." Ille respondit: "Ego sum Gregorius, pro cujus libris tanti itineris laborem sustinuisti." Rursum Episcopus: "Obsecro, ait, domine mi (si hic est), mihi dicas, quisnam istorum est S. Augustinus, cujus libros non minus quam tuos dilexi?" Cui S. Gregorius: "S. Augustinum virum excellentissimum alius a nobis continet locus." Non enim Romae in ista basilica sepultus est. His dictis ad coetum aliorum cum socio rediit, omnesque simul ad altare S. Petri reverenter submissis capitibus inclinantes, eodem quo venerant ordine et lumine recesserunt. Denique Taio libros in scrinio sibi ostenso quaerens reperit, et in Hispanias detulit.

Accipe alterum. Theodosius Senior magnificum templum exstruxit Constantinopoli in honorem S. Joannis Baptistae, eoque transtulit sanctum ejus caput, qua de causa etiamnum celebramus festum decollationis S. Joannis Baptistae 29 augusti, uti testantur Prosper in Chronico, Sozomenus, lib. VII, cap. XXI, Cedrenus, Sigebertus, anno Domini 391, et alii. Exorto postea bello periculoso inter Eugenium tyrannum et Theodosium, Theodosius, magis Deo et Sanctis quam armis nixus, in hoc templo ardentes preces effudit, invocavitque opem S. Joannis, ut ipse esset protector ejus et belli dux. Exaudiit Sanctus, ac remuneratus est pietatem Imperatoris: nam cum praelium committeretur, caesus est Eugenius, dux ejus Arbogastes fuga elapsus, se ipsum interemit. Porro id factum esse ope S. Joannis patuit ex eo quod narrat Sozomenus, lib. VII, cap. XXIV: "Fertur, inquit, quod eo tempore quo collectis copiis Imperator in templo Dei, Hebdomo dicto, orabat, daemon quidam egressus, et in sublime raptus, Joanni Baptistae conviciatus sit, et capitis amputationem exprobrando exclamaverit, dicens: Tu me vincis, et exercitui meo insidiaris. Qui adfuerunt, etc., diem quo ista acciderunt, conscripserunt, et paulo post de bello ab illis qui interfuerunt, sic ea gesta esse cognoverunt."

Nota: vitia quae hic taxat Isaias spectant Judaeos non tam tempore Christi (tunc enim non coluerunt idola), quam eos qui vixerunt sub tempora, et post tempora Isaiae: horum enim, aeque ac posterorum, peccata arguit. Solent enim Prophetae de posteris ita prophetare, ut tamen parentum vitia moresque sui aevi taxare non negligant.

Forerius, ut ostendat haec etiam Judaeis tempore Christi convenire, mystice omnia et symbolice explicat: Pharisaei, inquit, primo, immolabant in hortis diis suis, non Priapo aut Jovi, sed gulae, ventri, veneri et cupidini suo. Secundo, immolabant super lateres: quia in vasis testaceis adolebant thus, aliosque suffitus ad mollitiem et delicias. Tertio, habitabant in sepulcris, id est erant hypocritae, et eorum instar exterius speciem praeferebant pietatis, cum intus essent pleni dolo et avaritia: erant ergo ipsi sibi quasi sepulcra dealbata. Quarto, dormiebant in delubris, id est horrenda facinora patrabant. Verum haec mystica sunt, non litteralia. Unde et Pythagoras tertium hoc symbolum habuit, sed alio sensu: "In sacrato, ait, sepulcro dormire periculosum est," id est res superis consecratas ad voluptatem et socordiam substernere periculosum est, quia hoc iram et vindictam Dei provocat.

Qui comedunt carnem suillam, et jus profanum. — Taxavit Judaeorum idololatriam, nunc taxat gulam et inobedientiam, quod scilicet carnes lege vetitas, uti porcinam, coquerent et comederent. Hinc earum jus vocatur "jus profanum," id est vetitum. Cum enim caro comedi vetatur, etiam jus carnium vetatur. Rursum jus profanum erat, quod ex victimis pacificis coctis, in secundum, aut, si ex voto esset, in tertium diem relinquebatur: eodem enim die comedi debebat; unde si in tertium diem reservaretur in vasis, erat פגול piggul, id est res immunda et inquinans, Levit. VII, 15, et cap. XIX, 7. Ita Forerius. Porro caro suilla, sive porcina, quia sordida, vetita fuit Judaeis, Levit. XI, 7. Unde porcum a spurcitie dici censet Rupertus, lib. II De Trinit. cap. XXXIII: "Latinus, inquit, caballum a cavando nuncupat, eo quod terram cavet ungula: asinum ab assidendo; porcum quasi spurcum, eo quod spurcus sit: et canem, eo quod canorum continet venando latratum." Ita ipse, de quo judicent Onomastici.


Versus 5: 5. Who say (to a Gentile): Depart from me, for you are unclean — as if to say: Those Jews out of pri...

5. Qui dicunt (gentili): Recede a me, quia immundus es, — quasi dicat: Illi Judaei ex fastu aversantur gentiles, quasi immundos, quod suilla aliisque carnibus lege vetitis vescantur; cum tamen ipsimet easdem comedant: ac proinde immundiores sunt gentibus, cum contra legem suam faciant; gentibus autem nulla lege hae carnes vetentur.

Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die, — q. d. Isti ibunt in fumum et ignem tum Titi et Romanorum, qui Hierosolymam comburent; tum in fumum et ignem, hoc est in ignem non lucentem, sed fumantem, tetrum, foedum et caliginosum gehennae. Est metonymia: "ignis" enim et "fumus" vocantur, objecta et fomenta ignis et fumi, qualia erunt corpora damnatorum, v. g. Judaeorum horum Christum respuentium. Ita S. Hieronymus, Forerius, Adamus et alii.


Versus 6: 6. Behold it is written before Me — meaning: Their sins are written both in their own conscience, an...

6. Ecce scriptum est coram me, — q. d. Scripta sunt eorum peccata tum in ipsorum conscientia, tum in memoria et mente mea; ac proinde jugiter oculis meis observantur, pulsantque justitiam meam, ut justam vindictam in eos exserat. Alludit ad Deuteron. XXXII, 34: "Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore." Sic et ait Jeremias, cap. XVII, 1: "Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino," de quo ibi.

Non tacebo, — non quiescam, non cessabo a vindicta Judaeorum. Respicit ad id quod dixit cap. XLII, 14: "Tacui semper, silui, patiens fui, quasi parturiens loquar;" saeviam nimirum in Judaeos tempore Christi, cum ipsi mensuram peccatorum patrum suorum plane impleverint; tunc enim et parentum et filiorum peccata, totius gentis excidio mulctabo. Vide dicta Genes. XV, 16. Hoc est quod Christus ait Judaeis, Matth. XXIII, 32: "Et vos implete mensuram patrum vestrorum, ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae," etc.


Versus 7: 7. Who have sacrificed upon the mountains (in high places, which were called 'the heights'), and hav...

7. Qui sacrificaverunt super montes (in locis altis, quae excelsa dicta sunt), et super colles exprobraverunt mihi. — Qui enim colunt idola quasi deos, exprobrant Deo arrogantiam divinitatis, eamque a Deo, quasi falso usurpatam, in idola, quasi illis debitam, transcribunt. Adde solere idololatras sua idola laudare, iisque adscribere suas opes, victorias et fortunas; atque e contrario Deum Judaeorum conviciari et subsannare, uti fecerunt Judaei adorantes vitulum aureum, Exodi XXXII, 4: "Hi sunt, inquiunt, dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti."

Et remetiar opus eorum primum in sinu eorum, — q. d. Prima et prisca Judaeorum opera remunerabor rependamque, poenas meritas effundendo in sinum eorum.


Versus 8: 8. As if there be found, etc. — Here God soothes and softens Isaiah's complaint with some consolatio...

8. Quomodo si inveniatur, etc. — Hic querelam Isaiae mulcet et mitigat Deus per consolationem aliquam, quam desolationi Judaeorum immiscet, q. d. Sicut si quis in botro corrupto, v. g. glaciato, pedibus contrito, aut putrido, unum granum vel acinum (ita et Septuaginta et Vatablus; perperam ergo Marloratus pro grano vertit, mustum) illaesum et integrum inveniret, diceretque alteri: Ne carpas illud, aut abjicias; sed sine ut seretur, germinet et crescat in vitem, novosque botros procreet: Quoniam benedictio in eo est (ita habent Hebraea); benedictio, id est fecunditas, puta semen, et spes propaginis. Sic enim benedicere in Scripturis saepe significat benefacere, puta facere ut crescat et multiplicetur. Sic Deus benedixit homini, animalibus et plantis, dicens: "Crescite, et multiplicamini," Genes. I, 22. Pari modo ex Judaeis paucos aliquos, instar acini ex botro, id est ex tota gente illesos servabo, ut non tota gens pereat, sed maneat semen, puta Apostoli, aliique pauci credentes in Christum, qui suam deinde fidem et gratiam in alios propagabunt. Hoc est

quod dixit Isaias, cap. I, 9, et ex eo Paulus, Rom. IX, 29: "Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus." Ita S. Cyrillus, Hieronymus, Rupertus et Eusebius, lib. II Demonstr., cap. XLIX.


Versus 9: 9. (This is what Isaiah adds): And I will bring forth from Jacob (from the Jacobites, or Israelites)...

9. (Hoc est quod subdit Isaias): Et educam de Jacob (de Jacobitis, sive Israelitis) semen (jam dictum), et de Juda (de Judaeis) possidentem montes meos. — Puta Apostolos eorumque successores, qui possidebunt Jerusalem sitam in montibus, id est Ecclesiam, cujus doctrina et vita excelsa est et coelestis. Ita Forerius, Vatablus et alii.


Versus 10: 10. And the plains shall be for folds of flocks. — For 'plains' the Hebrew has שרון Saron. "But Saro...

10. Et erunt campestria in caulas gregum. — Pro campestria hebraice est שרון saron. "Saron autem, ait S. Hieronymus in cap. XXXVII Isaiae, omnis juxta Joppen Lyddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur." Unde vertunt campestria, quomodo campestris regio in Italia et Gallia fertilissima est, qua vulgo Campania vocatur. Saron ergo per synecdochen significat arva vernantia, et quemvis locum fertilem et amoenum, q. d. Fidelibus in Ecclesia, quasi in montibus amoenissimis et pascuis uberrimis, dabo uberrima et laetissima pascua, ut ibi pascantur et stabulentur, uti greges in caulis campestribus. Est continua metaphora, sive allegoria.

Et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo. — "In cubile," id est instar cubilis. Nota: Vallis Achor erat juxta Jericho, Josue VII, 26, ac proinde pinguissima et fertilissima. Talis enim erat ager Jericho; ibi enim balsamum provenit, et nusquam alibi: abundat rosetis, cannis mellis, palmetis; unde et civitas palmarum est appellata. Dicitur "Achor," id est turbationis, eo quod in ingressu Terrae Sanctae sub Josue, ob sacrilegium Achan, ibi Israel turbatus sit et caesus; sed punito et occiso Achan, per Josue, qui typus erat Jesu Christi, ei et sociis moeror in gaudium est versus; ibique aperta est spes victoriae et quietis, ubi fuerant desperatio et turbatio. Jam "vallis Achor" hic, primo, accipi potest mundus, in quo nos turbant homines, caro et daemon, q. d. Licet mundus sit vallis Achor, id est turbationis, in eo tamen per Christum omnes fideles suaviter requiescent; nam vi gratiae et fortitudine Spiritus Sancti omnem turbationem vincent, aut generose sufferent. Secundo, "vallis Achor" est regio gentium, sive gentilitas ante Christum. Ita Cyrillus. Tertio, et optime, "vallis Achor" est Judaea. Achan enim significat Judaeos incredulos Christo, et Christianorum hostes ac turbatores. De Judaeis enim hic egit a vers. 8 et deinceps, et sic "vallis Achor" pro Judaea capitur, Osee II, 15, q. d. E Judaea Christi et Christianorum turbatrice prodibunt, in eaque quiete agent, pascentur, aliosque pascent, armenta, id est Apostoli aliique Christiani. Loquitur enim de Judaeis fidelibus et Christianis; nam de infidelibus agit in sequentibus. Vide Canon. VI et VII.


Versus 11: 11. And you who have forsaken the Lord (He passes to the impious and unfaithful Jews, both of his ow...

11. Et vos qui dereliquistis Dominum (Transit ad Judaeos impios et infideles, tum suo tempore, tum patrissantes tempore Christi; utrorumque enim impietatem et infidelitatem, horum in Christum, illorum in Deum, arguit. Unde ait): Qui obliti estis montem sanctum meum, — puta Sion, ejusque templum, et confugitis ad excelsa idolorum, ac tempore Christi relicta Ecclesia, quae coepit in Sion, pertinaciter adhaeretis impiis Scribis et Pharisaeis.

Qui ponitis (disponitis, instruitis) Fortunae mensam. — Pro Fortuna hebraice est גד Gad, id est felicitas, fortuna. Unde Lia filium ex Zelpha ancilla sua natum vocavit Gad, dicens: Feliciter, scilicet hic mihi filius natus est, Genes. XXX, 11. Hinc ergo patet Gad fuisse deum Gentium, a quo in bellis fortunam et victoriam pendere censebant, quem proinde alii Martem, alii Fortunam vocabant. Gad enim deducitur a גדוד gedud, id est a turba vel globo militari, cui Martem praeesse censebant. Atque hinc Germani, olim bellis et rapinis addicti, deum suum vocaverunt God, quasi fortitudinis aeque ac fortunae bellicae praesidem. In praelio enim, ut ait Poeta, "sors et virtus miscentur in uno." Hinc pro Gad Forsterius et Forerius vertunt, Martem; R. Moyses, Jovem; Noster, Vatablus, Syrus et alii, Fortunam; Arias, bonam gratiam, vel bonum eventum. Hac de causa "primus, inquit Plutarchus, lib. De Fortuna Roman., Fortunae templum dedicavit Ancus Martius, sorore Numae natus, videturque fortunam cognominem fecisse fortitudini, cui ad obtinendam victoriam fortuna plurimum confert." Et inferius: "Quae vero ad Tiberim dedicata est, fortuna fortis scilicet, vi omnia vincendi praedita et generosa, ei fanum in hortis populo a Caesare legatis aedificaverunt; quod hinc quoque favore Fortunae ad summum imperium evectum judicarent; quod et ipse testatus est." Gad ergo est Fortuna fortis, sive Mars et Fortuna.

Audi et S. Hieronymum: "Est in cunctis urbibus, et maxime in Aegypto, idololatriae vetus consuetudo, ut ultimo die anni ponant mensam refertam varii generis epulis, et poculum musto mixtum, vel praeteriti anni vel futuri fertilitatem auspicantes. Hoc autem faciebant Israelitae omnium simulacrorum portenta venerantes." Sicut Apim, quem in Aegypto coli viderant, vitulis aureis quos fabricarunt et adorarunt, tum in deserto, tum in Chanaan, imitati sunt. Atque hic mos gentilium apud eosdem ad Christum conversos mansisse videtur. Hinc enim videtur manasse illa consuetudo Christianorum, ut ultimo die anni aeque ac primo convivia ineant, ut praeteriti anni felicitatem laetitia terminent, et novi prosperitatem eadem auspicentur, et invicem apprecentur.

Certum ergo est gentiles fortunam coluisse ut deum aut deam. Unde Virgilius: Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum.

Causam quaeris? Assigno. Multa in rebus humanis fortuita sunt, et fortuito eveniunt, uti opes, honores, victoriae in bello. Rursum, probis saepe adversa, impiis prospera, non merito, sed quasi fortuito accidunt; unde plebs fortunae haec tribuit, nesciens fortunam regi a Dei providentia. Hinc multi dicunt illud Herculis: "Ut quid incubui virtuti, quam video subjacere fortunae?" Hac ergo de causa gentiles coluerunt fortunam, quasi deam potentissimam, suosque beantem. Quin et apud Christianos non desunt, qui fortunae plus tribuant, quam prudentiae aut virtuti. Ita avarus ille apud Nazianzenum, in tractat. De Fortuna, dicebat: "Gutta bonae sortis sive fortunae, potior mihi est bonae mentis sive prudentiae cado."

Bupalus, inquit Giraldus, syntag. 16, primus omnium Fortunae statuam Smyrnaeis effecit, polum capite sustinentis, manuque Amalthaeae cornu. Post haec Pindarus deam ipsam celebravit. Verum jam ante Orpheus Fortunae hymnum cum thuris thyminamate concinuit. Fuit et in Aegira urbe Fortunae simulacrum, gestantis similiter cornu copiae, juxta quem Cupido erat alatus. Quare significari putat Pausanias, quod ea etiam quae ad amorem pertinent, fortuna magis quam pulchritudine mortalibus succedant. Sic et Lactantius, lib. III, cap. XXVIII, docet Fortunam effigiari cum cornu copiae et gubernaculo, tanquam opes tribueret, et humanarum rerum regimen obtineret. Hinc Plinius, lib. II, cap. VII, exclamat: "Toto mundo et locis omnibus omnibusque horis, omnium vocibus sola Fortuna invocatur, et una nominatur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur; sola laudatur, sola arguitur, et cum conviciis colitur, volubilisque existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix: huic omnia expensa, huic omnia feruntur accepta, adeoque obnoxiae sumus sortis, ut sors ipsa pro Deo sit, qua Deus probatur incertus." Fuit ergo haec fraus diaboli, ait S. Augustinus, lib. IV De Civit. Dei, cap. XIX: "Ut homines recte vivere, perinde ac Deum non curarent, conciliata sibi Fortuna, quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos."

Porro Fortunam pingebant, primo, caecam, uti fecit Cebes Thebanus in Tabula: "Sed mulier, inquit, illa quaenam est, quae caeca atque insana, super rotundo quodam lapide consistere videtur? Fortuna, ait, vocatur: ea autem non solum caeca, sed insana etiam et surda est. Quaenam hujus sunt partes? Obambulat, inquit, quocumque gentium, et aliis quidem facultates eripit, aliis tradit, ab eisque rursum aufert quae tradiderat, atque aliis temere tribuit." S. Augustinus, lib. VII De Civit. Dei, cap. III: "Fortunam, ait, deam antiqui dixere, non rationabili dispositione, sed ut temere acciderit, sua cuique dona conferre. De hac Sallustius: Sed profecto Fortuna in omni re dominatur: ea res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat, obscuratque." Verum Sallustio sapientior Seneca in epist.: "Nihil, ait, neque boni, neque mali dare potest Fortuna: valentior enim omni fortuna est animus, qui in utramque partem

res suas ducit, beataeque ac miserae vitae sibi causa est." Et Juvenalis: Nullum numen abest, si sit prudentia: sed te / Nos facimus, Fortuna, deam, coeloque locamus. Et Plautus, Trin.: "Sapiens pol! ipse fingit fortunam sibi." Et Attius apud Sallustium, ad Caesarem dixit: "Fabrum esse suae quemque fortunae." Et Fabius apud Livium, lib. XXII: "Bono imperatori haud magni momenti fortunam esse, mentem rationemque dominari."

Secundo, eam mulierem pinxerant. Audi Artemidorum: "Mercurius, ait, juvenis et adolescens, Hercules juvenculus, Jupiter vir, senex Saturnus, Dioscuri gemini adolescentes, Spes virgo, Diana et Minerva: Spes quidem ridens, Diana casta facie, Minerva Gorgonem intuens. Fortuna mulier juvenis, vetus Vesta. Parcae tres mulieres vestitae, nudae Horae, lavantes Nymphae." S. Augustinus, lib. IV De Civit. cap. XIX, tradit muliebris Fortunae simulacrum Romae a matronis dedicatum et appellatum fuisse, quod et saepius locutum esse tradiderunt. Causam dat Giraldus, syntag. 16, et Plutarchus, lib. De Fortuna Roman. Cum enim Coriolanus exsul bellum patriae, nimirum Romae, intulisset, nec armis resisti posset, nec precibus; mulierum tamen lacrymis placatus est, ideoque templum exstructum Fortunae muliebri, via Latina, quarto ab urbe lapide.

Tertio, alii, inquit Giraldus, syntag. 16, inter maris undam velificantem finxere Fortunam, alii in saxi aut montis cacumine ventis expositam, plerique rotae insistentem pinxere. Certe Apelles cum Fortunam ipse sedentem pinxisset, rogatus cur id fecisset? "Quia, inquit, nunquam stetit." Apud Scythas vero sine pedibus fingebatur, ut manus tantum et pennas haberet, instar avium quas apodas vocant, quod pedibus careant; alii cypselos nominant, de quibus Plinius, lib. X, XXXIX. Fuere et qui vitream, propter fragilitatem, vocavere. Alii Fortunam in equo velocissimo constituerunt, et currentem eam Fatum arcu intento insequi, fortunae instabilitatem pernicitatemque significantes; eamque Fati vi semper agi: hinc adagium: "Fortuna Euripus," significans ejus inconstantiam.

Quarto, pingebatur cum cornucopiae. Hinc et Mammosa a Romanis nuncupata est, ob ubertatem et fecunditatem; item Obsequens, hoc est favens et indulgens, et a Virgilio, Omnipotens, ait Lactantius, lib. II, cap. XXVIII. Unde Romani imperium magis fortunae quam virtuti debent, inquit Plutarchus, lib. De Fortuna Romanor. Ubi et addit exemplum illustre: Fortuna, ait, Cornelium Syllam e gremio Nicopolis scorti sublatum, super Cymbricos Marii triumphos et septem ejus consulatus extollens, unius in rempublicam potestate ac dictaturis affecit: qui sane palam se, et res a se gestas Fortunae in adoptionem dedit, clamans cum Oedipo Sophocleo: "Ego meipsum

Sylla puto Fortunae filium." Subdit deinde: "Numa, et qui eum secuti sunt reges, Fortunam admirati sunt, ut principem alumnamque Romae, et quod (ut Pindarus dixit) revera urbem ferret." Sic etiamnum rex Narsingae late dominans in India Orientali, se indigitat sponsum subvasth, id est bonae fortunae, uti liquet ex epistolis Indicis.

Quinto, aurea Fortuna in cubiculis Imperatorum habebatur. Aeque et morituro ipso praesente transferebatur ad successorem: unde factum est ut Fortunam surcam alicui dicamus. Hanc vero et regiam Spartianus in Severo nuncupavit. Dionysius Halicarnassaeus, lib. IV, scribit Servium Tullum Romanorum regem, superatis Etruscis, Romae duo templa Fortunae construxisse, qua per omne vitae tempus usus erat prospera (nam e servo evectus est ad regnum, idque felix et prosperum), alterum in foro Boario, alterum ad ripas Tiberis. Addit Plutarchus Servium praedicasse consuetudinem sibi esse cum Fortuna, eamque per fenestram quamdam ad se delabi in cubiculum solitam, et subdit ab ipso in Capitolio fanum constructum Fortunae Primigeniae, de qua Poeta: Tu quae Tarpeio coleris vicina Tonanti, / Votorum vindex semper, Fortuna, meorum, / Accipe quae pietas ponit tibi dura merenti. Causam addit, quod Fortuna urbi et imperium et originem praestitit. Ita ipse, lib. De Fortuna Roman. Exstat hic Romae in palatio illustrissimi Cardinalis Farnesii, cuilibet visendum priscum Fortunae simulacrum. Statua est lapidea ingens et procera, muliebri forma, manu orbem continens, cum hac inscriptione: "Fortunae reduci, domus Augusti sacrum."

Mensam. — Nota: Gentiles diis suis instruebant mensas, putantes eos deliciis nostris pasci et delectari, aeque ac ipsi delectabantur. Ex se enim et suo appetitu, deorum suorum appetitum metiebantur. Ita Belo ponebant mensam, putantes Bel cibos omnes in ea positos devorare, cum sacerdotes eos vorarent, Daniel. XIV, 14. Ita Judic. IX, 27, in fano dei sui convivantes Sichimitae, conviciabantur Abimelech. Peculiariter autem Fortunae, quasi deae festivae et laetae, omnemque prosperitatem aspiranti, instruebant mensam et convivium, ut deam quasi Hilarinam hilaritate colerent, cum eaque quasi convivarentur, et genio indulgerent. Hac superstitione correcta, Deus transtulit ad sui cultum, voluitque in suo altari sibi apponi carnes quasi ad cibum, et vini libamen quasi ad potum, indeque altare dictum est mensa Domini, ut dixi Levit. I et II.

Et libatis super eam. — Hebraice, impletis ipsi Meni potionem, vel libamen, quod Septuaginta vertunt, impletis ipsi daemoni potionem. Videntur enim ipsi cum Symmacho legisse מני minni, id est absque me, q. d. Qui paratis Fortunae mensam, et impletis absque me potionem, ut doceat eam non sibi fieri, sed daemoni, inquit S. Hieronymus. Daemon ergo dicitur minni, id est absque me, quia est sine Deo, imo contra Deum. Secundo, alii, ut Pagninus, minni vertunt, planetis; alii, fato, ait Vatablus. Tertio, Forerius per Meni (ita enim ipse aliis punctis legit) accipit Mercurium; erat enim ipse praeses computuum et negotiationum, a radice מנה mana, id est numeravit, supputavit. Mercurio ergo libabant, ut in negotiationibus feliciores essent. Nam eidem etiamnum astrologi vim quamdam adscribunt divinam in illos qui eo horoscopo seu ascendente nascuntur, qua sint in negotiationibus caeteris feliciores. Quarto, valde probabiliter Sanchez, למני limni, vertit, ad numerum, putatque alludi ad antiqua sacra in Annae Perennae memoriam instituta. Anna enim dea, ab annis quibus praesidebat, vocata est, et illi mense martio sacrificabant, quo eis annare et perennare liceret. Fuit ipsa Beli filia, soror Didonis, quae Laviniam Aeneae uxorem sibi insidiantem fugiens, in Numicum amnem se praecipitem dedit, ac persequentibus se loqui visa: Placidi sum nympha Numici, / Amne perenne latens, Anna perenna vocor. Ita Ovidius, lib. III Fast. In sacris ergo Annae superstitiosi gentiles ad numerum bibebant, putantes tot annos vitae sibi adjiciendos, quot cyathos in ea solemnitate hausissent, de quibus Ovidius, ubi supra: Sole tamen vincoque calent, annosque precantur, / Quot sumunt cyathos, ad numerumque bibunt. / Invenies illic qui Nestoris ebibat annos, / Qui sit per calices facta Sibylla suos.

Sic et Arias, et Delrio, adagio 810, putant hic notari eos, qui in honorem dei sui tot bibebant cyathos, quot litteras continebat ejus nomen. His ergo denuntiare jubetur Propheta, cyathos illos vitae annos non addituros, sed detracturos; neque enim ipsi numerabunt annos, sed potius ipsos numerabit gladius, ut sequitur.

Septuaginta meni vertunt, δαίμονι, daemoni, vel genio. Nam Scholiastes Apollonii, lib. I, tradit tria fuisse praecipua et sacra pocula in conviviis, primum Jovis sospitatoris, secundum Boni Genii, tertium Mercurii praesidis somni. Primum "Jovis servatoris" dictum est, "bonae valetudinis," unde Galli sumpserunt, boire a la sante. Secundum, "Boni Genii" est "Fortunae," quod post coenam in illius honorem hauriebant, ita illam venerantes, et quasi abnegantes Dei providentiam. Ex hac superstitione manavit superstitio recentior, epulas nocturnas instruendi dominabus bonis, seu Sibyllis albis, et earum reginae Abundiae. Tertium bibebant ad conciliandum somnum, quod etiamnum bibunt Germani. Hoc est quod dixit Antiphanes apud Athenaeum, lib. X: Ad usque tria pocula venerandos esse deos.

Haec fusius ex Atheneo, Nicostrato, Eripho, Diphilo, et aliis probat et elucidat Delrio, adagio 811. Ubi et addit, primo, Septuaginta Fortunam vocare daemonem, nonnulla allusione vocis hebraeae lameni ad Graecam δαίμων. Secundo, hinc videri manasse morem Belgarum et Germanorum bibendi post dictas gratias. Tertio, nostrum Interpretem haec omnia complexum uni Fortunae tribuisse, quia haec gentilium erat Jupiter, id est deus. Notare ergo eum unius idololatriae geminam actionem, Fortunam videlicet colentium, primo, mensae appositione; secundo, post mensam libatione facta daemoni; et quia hoc poculum tantum degustabatur, illum usum voce libandi super mensam, hoc est, post mensam finita coena.

Noster ergo Interpres videtur secutus Septuaginta et Symmachum, ideoque interpretationem nominis Meni omisit, quasi satis contentam in nomine Fortunae, quod praecessit; qui enim Fortunae libant, non Deo, sed daemoni libant: unde S. Hieronymus in Comment., aliam Meni explicationem non adfert. Aut potius id fecit, ut videtur, eo quod per Meni intellexerit Fortunam, quasi ea dicta sit Meni, a numero vel ferculorum, quae ei in mensa apponebantur, et, ut Hebraeum עורכים orechim significat, ordinabantur, id est ordinate disponebantur; vel cyathorum, quos in ejus honorem ebibebant, uti jam dixi; vel opum, mercium et bonorum, quae sibi a Fortuna dari precabantur (inde enim fortunae dictae sunt opes, quod eas a Fortuna dari et afflari putarent), vel turbarum et copiarum militarium. Has enim proprie significat Hebraice גדוד gedud, a quo nomen Gad, id est Fortuna, deductum est: hanc enim illis praeesse, ac praedas et victoriam dare credebant. Unde hebraice ad verbum est: Qui ordinatis Gad mensam, et impletis Meni libamen, ubi, more Hebraeo, idem dicitur posteriori hemistichio quod priori. Idem ergo est, implere Meni libamen, quod ordinare Gad, id est Fortunae, mensam: quare sicut Fortuna hebraice dicitur Gad, a copiis militaribus et praedatoriis; ita et dicitur Meni, ab earum numero et multitudine.

Perperam ergo Musculus vertit: Et impletis numero libamen: quia scilicet, inquit, Judaei certum astrorum vel deorum numerum colebant; aut quia iis certo libaminum numero juxta numerum offerentium sacrificabant: quales superstitiones multas habent Papistae, dum non tantum oblationes, sed et orationes suas ad certi numeri praescriptum alligant: ita haereticus. Cui respondeo Judaeos taxari hic non ob certum libaminum numerum praecise, sed quod eum suis idolis et diis libarent, eumque falsorum deorum suorum numero adequarent: taxat enim eorum idololatriam. At Christiani non sunt idololatrae, sed Deum verum jam per preces certas et numeratas, jam per incertas et indefinitas ad libitum colunt. Porro sciunt omnes S. Scripturam saepe mysteria divina per numeros consignare, ut patet in duadecim millibus signatorum, Apoc. VII, et alibi passim. Quis ergo reprehendat eum, qui in honorem S. Trinitatis ter, in honorem quinque vulnerum Christi quinquies orationem Dominicam, etc., recitat? Vide Petrum Bongum, De Numerorum mysteriis, P. Canisium, Costerum, et alios, De Rosario. Denique nostro Interpreti plane consentiunt Syrus et Arabicus, vertunt enim: Replestis mensas Fortunis (Arabice, idolis), et miscuistis eis lagenas vini.


Versus 12: 12. I will number you for the sword — namely when I will strike all and each of you, as if by count,...

12. Numerabo vos in gladio, — cum scilicet omnes et singulos, quasi numeratim, et ex ordine gladio feriam. Est metalepsis, ex numero enim plectendorum, intelligitur eorumdem caedes. Unde Vatablus vertit, numerabo vos ad gladium, id est numeratos vos gladio objiciam. Loquitur maxime de gladio Titi et Romanorum. Alludit ad Meni, id est numerum, in voce מניתי maniti, id est numerabo, q. d. Quia vos ad numerum bibendo, coluistis Fortunam, hinc pariter ad numerum ego vos gladio trucidabo.


Versus 13: 13. Behold My servants. — This was plainly fulfilled in the disciples of Christ, who were inebriated...

13. Ecce servi mei. — Hoc plane impletum est in discipulis Christi, qui deliciis spiritualibus sapientiae, virtutum et consolationum coelestium inebriati sunt a Deo, cum Judaei iis prorsus privati et destituti fuerunt, deliciis, inquam, tum gratiarum jam dictarum, tum Eucharistiae; de hac enim hunc locum intelligunt Cyprianus, lib. I Contra Judaeos, cap. XXII; Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. IX; Cyrillus et Hieronymus hic. Anagogice et perfectissime haec implebuntur in mensa illa coelesti a Christo promissa, Lucae XXII, 30, ubi Beati jugiter fruentur nectare et ambrosia divina. Ita S. Hieronymus et Tertullianus, lib. IV Contra Marcion, cap. XVIII. Pie et pathetice narrat S. Hieronymus in Vita S. Paulae, haec in ipsa adimpleta fuisse: "Paula, ait, implevit cursum suum, fidemque servavit; et nunc fruitur corona justitiae, sequiturque Agnum, quocumque vadit. Saturatur, quia esurivit, et laeta decantat: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. O beata rerum commutatio! flevit, ut semper rideret; despexit lacus contritos, ut fontem Dominum reperiret; vestita cilicio est, ut nunc albis vestimentis uteretur, et diceret: Scidisti saccum meum, et induisti me laetitia. Cinerem sicut panem manducabat, et potionem suam cum fletu miscebat, dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, ut in aeternum pane Angelorum vesceretur, et caneret: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus; et: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Ut Isaiae, imo Domini per Isaiam, in se cerneret verba compleri: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent, vos autem sitietis: ecce qui serviunt mihi, laetabuntur, vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi, exsultabunt, vos autem clamabitis ob dolorem cordis, et propter contritionem spiritus ululabitis."


Versus 15: 15. And you shall leave your name for an oath — that is, for a curse; namely when people wish to cur...

15. Et dimittetis nomen vestrum in juramentum, — id est in exsecrationem; nimirum cum alicui male precari aut dejerare volent, dicent: Fiat tibi quod factum est Judaeis; gladius, clades et desolatio Judaica te comprehendat. Ita S. Hieronymus. Similiter ait Jeremias, cap. XXI, 9: "Dabo eos in vexationem, etc., in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem," et cap. XXIX, 22, de Achab et Sedecia: "Assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda, quae est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab."

Septuaginta pro schin legentes sin, scilicet pro שבוע schebua, id est juramentum, שבוע sebua, id est saturitas, vertunt: Relinquetis nomen vestrum in saturitatem (id est in nauseam et fastidium) electis meis.

Et servos suos vocabit nomine alio, — scilicet Christi, q. d. Vocabit eos Christianos, quo nomine primum vocati sunt fideles Christi Antiochiae, Actor. XI, 26. Vide dicta cap. LXII, 2. Unde hoc nomen in sequentibus vocatur benedictum, aitque, quod per illud jurabunt; subdit enim:


Versus 16: 16. In whom (namely Christ, or the God of the Christians) he who is blessed upon the earth, shall be...

16. In quo (scilicet Christo, sive Deo Christianorum) qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen, — id est in Deo vero, ut vertunt Septuaginta. Hinc patet Christum esse verum Deum. Sensus enim est, q. d. In aureo Messiae et Evangelii saeculo, benedictiones et juramenta fient per nomen Christi, quasi veri Dei, ut qui in nomine ejus benedicetur, benedicatur in nomine veri Dei, ac proinde vere sit benedictus. Dicent enim fideles: Benedicat mihi vel tibi Deus Christianorum, Deus, inquam, amen, id est verus; aut: Ita me Deus amet, ita mihi benefaciat Christus, qui est Deus amen, uti ipse benefecit suis Christianis.

Nota: "Amen" non est hic adverbium approbantis, sed est nomen in regimine genitivi; dicitur enim באלהי אמן belohe amen, id est in Deo ipsius amen, puta in Deo veritatis et fidelitatis, qui scilicet est Deus verus, fideliterque promissa servat, suosque cultores benedicit, ac foedifragos et perjuros vindicat et punit, q. d. Eveniat mihi vel tibi benedictio, quae Christianis data est a Christo, qui est Deus amen, id est veritatis et fidelitatis, id quod promisit suis fidelibus et dilectis.

Huc allusit Apostolus, II Corinth. I, 19, dicens: "Dei Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, etc., non fuit, Est et Non, sed Est in illo fuit; quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est. Ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram." Vide ibi dicta.

Et (repete in quo, scilicet Christo) qui jurat in terra, jurabit in Deo amen, — q. d. Non jurabunt fideles per Jovem, Junonem, Herculem, uti olim, sed per Christum, per sacra Christi Evangelia, per fidem, per Sacramenta Christi, quasi Dei amen, id est Dei veri: dicent enim jurantes: Juro per Christum, qui est Deus amen, me hoc crimen non fecisse: Ita me salvet aut perdat Christus, qui est Deus amen, si hoc feci. Ita Forerius, Adamus, Sanchez et alii.

Quia oblivioni traditae sunt angustiae priores. — Septuaginta: Obliviscentur tribulationis suae primae. Hebraice enim צרות tsarot proprie significat tribulationes. Sic Joseph e carcere ad principatum Aegypti exaltatus vocavit filium suum Manasses, id est oblivio, dicens: "Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum," Genes. cap. XLI, 51.

Loquitur de benedictionibus et donis Christi in Ecclesia tum militante, tum triumphante: haec enim tanta sunt ut malorum pristinorum sensum obruant. Addit S. Hieronymus, in coelo omnem memoriam malorum abolendam; ait enim: "Licet possit et hoc dici, quod in coelo novo et in terra nova omnis conversationis pristinae memoria deleatur, ne hoc ipsum pars malorum sit prioris angustiae recordari." Verum hoc refellit S. Augustinus, lib. XXII De Civit. cap. XXX, ex Psalte qui ait: "Misericordias Domini in aeternum cantabo;" neque pars malorum, sed bonorum est prioris angustiae recordari, si ab ea in gloriam ingentem evaseris. Hic enim verum est istud: Durate, o socii, quondam meminisse juvabit.

"Jucunda est afflictionis recordatio, dum eam effugeris," ait Aristoteles, lib. III Rhetoric. Hinc Beati cantant Canticum Mosi exsultantes, quod, sicut Hebraei post angustias Aegyptiorum et maris Rubri, illis demersis, ipsi salvi in littus evaserunt, ita et ipsi ex tot periculis et naufragiis incolumes ad portum salutis appulerint, Apoc. cap. XV, vers. 3. Rursus, cap. VII, vers. 14, unus ex beatis, et quidem senioribus, ait: "Illi sunt qui venerunt de tribulatione magna," etc.

Verius ergo est quod prius dixit Hieronymus: "Obliviscentur malorum, non oblivione memoriae, sed successione bonorum," et, ut S. Augustinus ait, "oblivione experientiae, non scientiae." Secundo, Forerius hanc angustiam putat esse non tribulationem, sed legis et legalium angustias, praesertim parvam et arctam benedictionem veteris Testamenti, puta abundantiam vini, olei et similium bonorum terrenorum. Horum enim obliviscuntur fideles Christi, cum per eum accipiunt benedictiones amplas et coelestes de gratia et gloria aeterna. De hac enim subdit Propheta: "Ecce enim creo coelos novos et terram novam," atque de his recte ait Deus: "Quia absconditae sunt ab oculis meis." Jam enim legales benedictiones, aeque ac caeremonias, obliviscitur et respuit Deus. Tribulationes tamen etiam dici possunt absconditae; id est remotae et elongatae ab oculis Dei: quia ipse

eas removet a coelo, ut eas non videant, id est non sentiant, nec ob eas doleant Beati. Hic sensus satis genuinus et connexus videtur: egit enim de benedictionibus Christi, dixitque eas fore benedictiones Dei amen, id est veritatis, ac proinde eas fore veras et solidas, quales non fuerunt Mosis et legis veteris. Prior tamen expositio planior et communior est.


Versus 17: 17. Behold I create new heavens and a new earth. — Note here that the kingdom of Christ in the Churc...

17. Ecce ego creo coelos novos et terram novam. — Nota hic regnum Christi in Ecclesia vocari novum mundum, qui multo amplior, ornatior, augustior est isto quem cernimus, ut patet consideranti ejus gratias, charismata, Sacramenta, miracula, sapientiam, efficaciam, sanctitatem, ejusque principes Apostolos, Martyres, Confessores, Virgines, etc. Hoc autem regnum hic inchoatur, sed perficietur in resurrectione, quando coelum et terra vere et materialiter innovabuntur, Apoc. XXI, 1. Vide dicta cap. XXXIV, vers. 4. Quare non recte haec referunt alii ad laetitiam redeuntium e captivitate Babylonica. Nimis enim exilis illa fuit, quam ut de ea dici possit: "Ecce ego creo coelos novos et terram novam."


Versus 18: 18. For behold I create Jerusalem (the Church) a rejoicing, and its people a joy. — "A rejoicing," t...

18. Quia ecce ego creo Jerusalem (Ecclesiam) exsultationem, et populum ejus gaudium. — "Exsultationem," id est exsultantem; "gaudium," id est gaudentem: ponuntur enim abstracta pro concretis, juxta Canonem XXXVIII, ut significetur quod valde exsultabit et gaudebit, ita ut tota videatur converti in exsultationem et gaudium. Haec et sequentia ad genuinos Ecclesiae filios, puta sanctos, pertinent, non ad impios et sceleratos. Vide Canonem IX.


Versus 20: 20. There shall no more be an infant of days there — that is, of few days, says Forerius, meaning: L...

20. Non erit ibi amplius infans dierum, — scilicet paucorum, inquit Forerius, q. d. Non rapientur immatura morte parvuli, qui paucos dies vixerunt: neque etiam inde efferetur senex, qui dies suos non impleverit. Parvuli, antequam ad maturam aetatem perveniant, non morientur: neque qui jam canescere incipit ex vita exibit, antequam ad decrepitam aetatem perveniat.

Secundo, "infans dierum," scilicet multorum, inquit Sanchez, est is qui aetatis multos dies et annos habet, sed quoad sapientiam et mores est infans. "Infans" ergo "dierum" idem est quod "puer centum annorum," q. d. Tempore Christi veri Christiani nulli erunt aetate viri, et morum levitate ac pravitate pueri; sed omnes vitae puritate, gratia et virtute erunt viri, licet gradu dispari: alius enim major erit, alius minor in sanctitate.

Tertio et simplicissime, q. d. Renati per baptismum non erunt infantes dierum paucorum, sed instar virorum gratia et virtutibus erunt pleni et validi. Loquitur de adultis baptizatis, qui mox crescunt in virum virtute perfectum, quales erant primi Christiani.

Hoc esse sensum patet ex eo quod sequitur: "Et senex qui non impleverit dies suos," q. d. In lege nova non erit infans, nec senex dierum, qui scilicet non impleat dies suos virtutis et sanctitatis. Senes ergo in christianismo, aeque ac juvenes, implebunt virtutibus annos, ut tot dies et annos habeant virtutum, quot aetatis in fide; tamque senes sint moribus, quam annis quibus vixerunt in christianismo: "Cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata." Tales erant primi Christiani, qui statim a baptismo currebant ad martyrium. Qui ergo vitam in otio transigunt, vel annos indigne vivendo consumunt, non implent dies suos, etiamsi vivant annos Mathusalem.

Praeclare S. Ambrosius, libro I in Lucam, explicans illud: "Et senex qui non impleat dies suos," ait: Virtutes ac vitia temporibus non metiamur; et non sit parvitas animae, et pueritia virtutis. Juxta enim animae et corporis numeramus aetates; non pro ratione temporis, sed pro qualitate virtutis: ut vir perfectus ille dicatur, qui careat errore pueritiae, et lubricum adolescentiae animi maturitate non sentiat; pusillus autem, qui nullum adhuc virtutis videatur habuisse processum. Fuit igitur Joannes magnus, non virtute corporis, sed animi magnitudine; parvulus in saeculo, magnus in spiritu.

Anagogice S. Hieronymus, Cyrillus et Procopius haec referunt ad resurrectionem Beatorum. Hi enim resurgent in aetate perfecta, puta virili; quocirca huc allusit Apostolus, Ephes. cap. IV, 13, dicens: "Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi."

Quoniam puer centum annorum morietur: et peccator centum annorum maledictus erit. — Primo, Forerius exponit, q. d. In lege nova peccator fidelis non morietur civiliter, id est non ejicietur ab Ecclesia, non maledicetur, non excommunicabitur, antequam fuerit filius centum annorum, id est antequam in peccatis consenuerit; inque iis inveteratus, impudens et contumax fuerit. Favet Arabicus qui vertit: Juvenis morietur, cum fuerit filius centum annorum; et qui peccat non maledicetur, nisi post centum annos. Nihil ergo aliud hic locus commendat, quam peccata, quae per fragilitatem vel ignorantiam committuntur, facile condonatum iri: neque ex iis hominem ignominiam et damnationem in Ecclesia incursurum; sed si doleat, mox ab ea ad poenitentiam et reconciliationem admissum iri. Secundo, S. Hieronymus, Cyrillus, Castrius et Delrio, adagio 812, exponunt, q. d. In Ecclesia Christi etiam pueri quoad aetatem regenerationis in baptismo, erunt in sapientia et virtute christiana viri, id est perfecti. Tertio et genuine, dat causam cur dixerit in Ecclesia non fore senem, qui non impleat dies suos moribus et virtutibus: quia scilicet, si quis senex esset qui moribus esset puerilibus, essetque puer centum annorum, id est aetate esset senex centum annorum, sensibus vero et vitiosa vita esset puer; is non perseverabit in Ecclesia, ut ex militante eat ad triumphantem; sed punietur morte

aeterna, ac maledicetur a Deo, ibitque ad tartara, ut socius sit daemonum et damnatorum. Idem ergo est: "Puer centum annorum morietur," quod: "Peccator centum annorum maledictus erit," ut sequitur. In rhythmo enim Hebraei posteriori hemistichio iterant et confirmant prius. Ita S. Hieronymus, Procopius, Cyrillus. Sic apud Romanos proverbium erat: "Sexagenarios de ponte dejicere." Quod multis explicat Erasmus, chiliade 1, Cent. 5, adagio 37.

Nota: Peccator centum annorum vocatur puer, ob amores et mores pueriles. Similis phrasis est in Belgio, ubi vocantur pueri Hollandici, etiam viri proceri et grandaevi: quia matres Hollandicae prae aliis matribus mire filios suos etiam grandaevos amant, ideoque eos vocant et tractant ut pueros. Audi et Hesiodum, lib. I Oper. et dier.: Sed centum quidem annis puer apud matrem seduiam / Nutriebatur, crescens valde rudis domi suae.

Ex adverso justus, licet quindecim tantum annorum sit, vocatur vir, ob viriles mores et facta. Ita Barlaam, teste Damasceno in ejus Historia, cap. XVIII, roganti Josaphat quot esset annorum, respondit 45, miranti Josaphat, regeentique: Atqui facies tua et rugae te septuagenario majorem indicant. Ita est, et major sum, ait Barlaam, si computem annos vitae quibus cum muscis mundo vixi: at si computem annos quibus Deo vixi, ii sunt tantum quadraginta quinque; et hos tantum annos vitae computo; ceteros quos in vanitate transegi, mortis.

Ex adverso veteres laudabant in puero sapientiam et mores seniles, ac talis vocabatur παιδαριογέρων (uti vocatus est S. Macarius, teste Nicephoro lib. IX, cap. XIV), q. d. Puer senecio, qualis fuit Salomon juvenis dirimens litem meretricum, Daniel Susannam liberans. Sic Philo Judaeus citatus, lib. II Melissae, cap. XVIII: "Qui multum, inquit, temporis in vita corporis vixerint sine ulla virtute ac probitate, eos longi temporis pueros appellare licet." Et rursum: "Quousque nos senes adhuc pueri erimus? Corporibus quidem propter temporis longinquitatem, senes; animis autem, propter ignorantiam et hebetudinem, admodum pueri." Hinc gentilium proverbium: "Bis pueri senes," de quo Suidas in voce καταγηράσκω: "Consenescas, inquit, Tithono profundius, Cynira diutius, Sardanapalo deliciosius, ut in te compleatur proverbium: Bis pueri senes." Et Seneca: "Nos, ait, non bis pueri sumus, ut vulgo dicitur, sed semper; verum hoc interest, quod majora nos ludimus." Senes enim repuerascunt, et quasi ad pueritiam redeunt. Nam, ut ait Aristoteles in Probletn.: "Quomodo accipienda sint, quae priora dicuntur ac posteriora:" in senibus redit albor simul et raritas capillitii, deinde balbuties, velut altera infantia. Ad haec gingiva exarmatur dentibus, aut certe perpaucis, et eis vacillantibus instructa, uti accidit pueris. Insuper senibus omne

corpus ad puerilem decrescit modum: consimilis virium imbecillitas, consimiles cibi. Postremo morum ineptia, levitas animi, et hoc ipsum parum vel nihil sapere infantiam refert. Auctor est enim in Polit. Aristoteles, post annos 48, ingenii vigorem evanescere. Hinc fit ut senes pueris mire delectentur, quasi similes jam ad similium amorem propensi.

Moraliter, audi Eusebium Emissenum (vel potius Eucherium), hom. 9 ad Monachos: "Videte, ait, vocationem vestram, fratres: venire ad eremum summa perfectio est; non perfecte vivere in eremo summa damnatio est. Quid prodest si in loco quies et silentium sit, et in habitatoribus vitiorum tumultus et colluctatio passionum; si exteriora serenitas teneat, et interiora tempestas? Solemus annos nostros et temporum spatia, quibus nunc vivimus, supputare: non te fallat quicumque ille est, numerus dierum, quos hic relicto corporaliter saeculo consumpsisti: illum tantum diem vixisse te computa, in quo voluntates proprias abnegasti, in quo malis desideriis restitisti, quem sine ulla regulae transgressione duxisti. Illum diem vixisse te computa, quem non malitia, non invidia, non superbia commaculavit; qui peccato non cessit, qui diabolo repugnavit. Illum diem vixisse te computa, qui pietatis et sanctae meditationis habet lucem. Illum, inquam, diem applica ad vitam tuam, cujus usus pervenit ad animam tuam." Ex quo sub finem infert: "Elaborate, ut laudabili aemulatione certetis; sit unusquisque vestrum in opere Dei promptior, in oratione ferventior, in lectione sollicitior, in castitate purior, in sobrietate parcior, in lacrymarum largitate profusior, in corpore honestior, in corde sincerior, in ira mitior, in mansuetudine moderatior, in risu rarior, in compunctione ferventior, in gravitate fundatior, in charitate jucundior." Ad haec suggerit medium, scilicet exactum conscientiae examen, ut ipsa se quotidie castiget, sibique dicat: Hodiene profecisti, aut defecisti?

"Puto quod illum incipientem hodie destruxi, hodie seniori meo inobediens fui, mentitus sum, ira vel gula victus sum, plus hodie risi, plus otio et somno quam decebat indulsi, minus legi, minus oravi quam debui. Quis mihi reddet hunc diem, quem in fabulis vanis perdidi? Sic de omnibus negligentiis compungamur in cubilibus, id est in cordibus nostris."

Symbolice S. Hieronymus: Puer, ait, centum annorum est Christus, qui de Abrahami stirpe est genitus. Abraham enim est puer centum annorum; quia anno centesimo genuit Isaacum, qui fuit typus et parens Christi; peccator vero centum annorum est Judaicus populus, qui ex Abrahami stirpe secundum carnem prognatus est, atque maledictus est; quia manus injecit in Christum, verum Isaac, qui fuit semen Abrahae benedictum.

Moraliter S. Gregorius, lib. XVII Moral. cap. IV: "Puer centum annorum morietur, etc.," ac

quod sequitur; male ergo haec conjungunt Forerius et alii. Jam "inveterabunt," id est ad vetustatem pervenient, erunt longaeva, non tabescent, non marcescent, non perdent suum vigorem aut fructum; sed cum suis heris perdurabunt et perpetuabunt.

aperte nos deterreat dicens: Vita quidem pueri in longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur; sed si a peccati perpetratione, nec temporis longinquitate compescitur, hac ipsa vitae longinquitas, quam per misericordiam accipit, ei ad cumulum maledictionis crescit; unde necesse est ut, cum nos diutius exspectari conspicimus, ipsa prorogate pietatis tempora, quasi damnationis argumenta timeamus, ne ex clementia judicis crescat supplicium peccatoris, et unde quisque eripi a morte poterat, inde gravius ad mortem tendat.


Versus 21: 21. AND THEY SHALL BUILD HOUSES. — Understand the houses and vineyards as the spiritual things of th...

21. ET AEDIFICABUNT DOMOS. — Domos et vineas accipe spirituales Ecclesiae, puta templa, monasteria, collegia, religiones, sodalitates, aliasque sanctas familias, instituta et conventus, quibus Apostoli ac viri Apostolici et zelosi suam fidem et pietatem stabilient, et ad posteros in multa saecula propagabunt, tum in hac vita, tum in futura et beata: ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Procopius, Forerius et alii: has enim domos spirituales significabant domus materiales promissae Judaeis, si legem servantibus, Deuter. XXVIII, 4, ad quas hic alludit Propheta.


Versus 22: 22. For according to the days of the Tree (in Hebrew it is of that tree, namely the excellent and fa...

22. Secundum enim dies Ligni (Hebraice est illius ligni, scilicet praestantis et famosi, puta ligni vitae, ut vertunt Septuaginta) ERUNT DIES POPULI MEI, — q. d. Fideles mei longaevi erunt, imo in coelo in aeternum vivent; perinde ac si lignum vitae, id est cibum immortalitatis, comedissent et comederent. Ita Lyranus, Adamus et alii. Ita ad aeternitatem vitae Beatorum haec referunt S. Hieronymus, Procopius, Theodoretus, Lyranus, Castrius, Adamus, Osorius et alii. "Hoc est quod de Dei sapientia ait Salomon Proverb. III, 18: Lignum vitae est omnibus qui accedunt ad eam, et qui innituntur super illam, quasi super Dominum, firmitas. Nec dubium est quin Verbum Dei significet, qui ipsa est vita et sapientia, et de se loquitur: 'Ego sum vita,'" ait S. Hieronymus. Addit S. Cyrillus fideles fore sanctos, item felices, et rebus omnibus abundantes, uti fuerunt Adam et Eva in paradiso, dum fruerentur ligno vitae.

Aliter Arias et Sanchez: censent enim alludi hic ad initium psalmorum, quae, ad tritum vulgo proverbium: "Et erit (justus) tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folia ejus non defluent," q. d. Justus instar arboris, juxta aquas semper vernantis, et fructificantis jugiter, felix erit, locuples et per omnia a Deo benedictus. "Dies" enim subinde splendorem, opes et felicitatem significat, ut Jerem. cap. XVII, 16: "Diem hominis non desideravi." Et 1 Cor. cap. IV, 3: "Mihi autem pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die." Denique Theodoretus per lignum accipit lignum crucis; sed hoc mysticum est.

ET OPERA MANUUM EORUM INVETERABUNT. — Ita haec puncto dispungenda sunt ab "Electi mei," et


Versus 23: 23. MY ELECT SHALL NOT LABOR IN VAIN — but they shall receive an abundant fruit and reward for their...

23. ELECTI MEI NON LABORABUNT FRUSTRA, — sed laboris et patientiae suae uberem accipient fructum et mercedem. Ita legendum et dispungendum cum Romanis: aliter haec dispungunt Plantiniana.

NEQUE GENERABUNT IN CONTURBATIONE, — sed in pace degentes et gaudio, generabunt filios Christo, et etiamsi oriantur conturbatio et persecutio, eam fortiter et quiete sustinebunt, nec turbabantur, per eamque crescent prole et sobole fidelium.

Rursum, non generabunt filios, qui mox ab hoste conturbentur, elidantur, praecipientur, et quorum immatura morte ipsi parentes conturbentur et contristentur, sed vivent diutissime et quietissime. Hoc est enim quod sequitur: "Quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis." Unde pro in conturbatione, hebraice est לבהלה labbehala, id est ad conturbationem, vel ad praecipitantium; Septuaginta, in maledictionem, ut scilicet filii mox nati cedant in eadem, servitium, ludibrium et exsecrationem, uti cesserunt olim filii Judaeorum et Synagogae Babyloniis, Thren. cap. V, 13, et Psalm. CXXXVI, vers. 8 et 9, ac postea Tito et Romanis: uti etiam fuerunt ipsi fideles ante christianismum. Nam filios quos generabant, generabant peccato, daemoni, morti et inferno. Symmachus, Aquila et Theodoretus vertunt, in festinationem, ut scilicet festine et cito occidantur, aut pereant.

Aliter S. Hieronymus: In festinatione, inquit, ut nequaquam festinent absque ratione credere Christo et Apostolis, sed imitentur Nathanael inquirentem et rogantem: "A Nazareth potest aliquid boni esse?"

QUIA SEMEN BENEDICTORUM DOMINI EST, — id est quia sunt filii parentum fidelium, qui a Domino sunt benedicti, tum in se, tum in suis filiis, ut utrique sint felices et longaevi.

Et nepotes eorum cum eis, — scilicet erunt "semen benedictorum Domini," vel cum eis, puta parentibus et avis vivent, q. d. Nepotes non morientur ante parentes et avos, sed iis superstites, eisque succedent. Haec enim agrorum et parentum solent esse vota, scilicet ut videant filios et nepotes, in tertiam, quartam et quintam generationem, cum iisque diu et laete vivant, ac tandem saturi dierum eos post se stirpis ac virtutis suae propagatores relinquant. Ita diutissime vixerunt S. Joannes Apostolus, S. Polycarpus, S. Simeon, Dionysius, aliique primi praecones Evangelii, videruntque spirituales filios et nepotes toto orbe propagatos, cum iisque jucundissime vixerunt; nepotes vero usque nunc propa-

gantur. "Apostoli, inquit S. Hieronymus, et Apostolici viri ita filios generabunt, ut de Scripturis sanctis instruant, ut non imitentur maledictionem Judae, sed cum Propheta dicant: A timore tuo, Domine, in utero concepimus, et parturivimus, et peperimus. De his enim dictum erat: Benedicta progenies uteri tui. Tales sunt filii Abraham, qui faciunt opera ejus, et in veteri historia appellantur filii Prophetarum: quales et in novo Testamento Apostoli genuerunt, Paulus Timotheum, Lucam, Titum, multosque alios; Petrus Marcum Evangelistam, et caeteri caeteros, quorum benedictum semen est, et hucusque benedicitur, et permanent filii filiorum, de quibus Propheta dicit: Potens in terra erit semen ejus, generatio rectorum benedicetur, et alibi: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum."


Versus 24: 24. BEFORE THEY CALL, I WILL HEAR — meaning: I will anticipate their wishes and prayers: seeing thei...

24. ANTEQUAM CLAMENT, EGO EXAUDIAM, — q. d. Praeveniam eorum vota et preces: visa eorum necessitate, aut desiderio occurram et satisfaciam, antequam ipsi illud precibus votisque mentalibus aut vocalibus exprimant. Exaudiam ergo, non solum preces, quas fundant, sed eorum nutum et silentem affectum.


Versus 25: 25. The wolf and the lamb (for example, Paul and Ananias: "For Paul was Benjamin the ravenous wolf,"...

25. Lupus et agnus (v. g. Paulus et Ananias: "Paulus enim fuit Benjamin lupus rapax," inquit S. Hieronymus) PASCENTUR SIMUL, — q. d. Homines antea contrariis moribus et vitiis addicti, per Christi legem et gratiam mores mutabunt et component, invicem non laedent, sed antipathiam in sympathiam convertent, unanimes et concordes vivent in Ecclesia, iisdemque spiritualibus cibis, puta doctrina Evangelii, Sacramentis, ritibus aliisque pietatis officiis sibi commodis, utentur et fruentur. Vide dicta cap. XI, 6. Ita S. Hieronymus, Forerius, Vatablus et alii. Hoc est quod ait Christus: "Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos," ut scilicet homines superbos, feros et barbaros ad vestram agninam innocentiam ac mansuetudinem, ac ovinam patientiam traducatis, ut videantur vobiscum esse unius gentis, generis, indolis, aeque ac fidei et religionis, parcimoniae et temperantiae. Unde Forerius, "leo et bos paleas comedet," recte symbolice adaptat jejuniis et abstinentiis Ecclesiasticis et religiosis. In his enim homines olim semper carnivori heroibus et fructibus vescuntur. Rursum, ait S. Hieronymus, cum vir disertus et potens in saeculo, Scripturarum se tradit rusticitati, tunc "leo et bos paleas comedit."

ET SERPENTI PULVIS PANIS EJUS, — q. d. Serpens antea carnivorus, ideoque homini noxius, non carnes comedet, sed pulverem et terram, uti et initio mundi praecepit, et in poenam seductionis Evae statuit Deus, Genes. cap. III, 14: "Super pectus tuum gradieris, et terram comedes."

Rabbini per serpentem intelligunt daemonem Azazelem, quem aiunt Levit. XVI (vide ibi dicta vers. 10), principem deserti appellari. Illius enim potestati subditum esse pulverem deserti, id est corpus humanum, quod ex pulvere factum est, donec in spiritualem naturam fuerit conversum. Sic Pausanias meminit daemonis Eurynomi, quem Delphici credebant mortuorum carnes, exceptis tantum ossibus, devorare. Sic Graeci μελιττόσταν, id est mellitam placentam, ori mortui statim imponebant, quam ipse in inferno objiceret latranti Cerbero, atque diaviano Charontis naulum, uti probat Alexander Sardus Ferrarius, lib. I De Moribus gentium.

Hinc et Forerius ad litteram per serpentem accipit diabolum, q. d. Diabolus, qui ante Christum homines, quos in lupos et leones converterat, devorabat; jam post Christum, non homines vorabit, sed pulverem, id est eos qui se sponte ei dediderunt, et devorandos praebuerunt. Verum, cum lupos, leones, boves metaphorice accipi constet, idem de serpente et pulvere dicendum videtur. Sensus ergo est, q. d. Homines serpentini, qui alios instar serpentum sua lingua et cauda laedebant, eorumque famam, carnem et vitam vorabant, jam per Christum ponent venenatam hanc rabiem, non nutrientur aliorum interitu, sed cibo innocuo facile obvio, sibi a Deo dato, qualis est pulvis, puta doctrina Evangelica, quae est lex humilitatis, modestiae et simplicitatis, vescentur et pascentur. Mystice, serpenti, id est diabolo, cibo erit pulvis, id est homines terreni et carnales, qui in terra repunt, ejusque pulverem vertunt, q. d. Ait S. Hieronymus: Diabolus, qui prius hominum mortibus pascebatur, deinceps eos tantum comedet, qui pulvis ac terra sunt, qui scilicet toti terrenis bonis et desideriis inhiant.

Aliter S. Ambrosius, lib. I De Paenitentia, cap. XIII: Serpens, ait, id est diabolus, pulveri, id est carni meae dentem infigat, eique noceat; tantum animam custodi, ut aegritudo carnis peccatum repellat, et spiritum roboret.

NON NOCEBUNT, ETC., — quia regnabit charitas in Ecclesia et regno Christi, inquit Forerius. Hoc est quod ait S. Paulus Galat. cap. VI, 16: "Quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei."