Cornelius a Lapide

Isaias LXVI


Index


Synopsis Capitis

Hoc caput simile est praecedenti, ejusdemque cum eo argumenti: pergit enim in vaticinanda Judaeorum reprobatione; et Ecclesiae gentium vocatione et propagatione, gloria et felicitate. Quocirca primo, Deus rejicit Judaeorum templum et victimas, eo quod ipsi se vocantem spreverint, minaturque eis confusionem et cladem. Deinde, vers. 7, praedicit partum et sobolem numerosam Ecclesiae, cui promittit ubera consolationis, pacem, delicias et gloriam gentium. Tertio, vers. 15, transit ad extremum judicium, aitque Deum in igne venturum et turbine, ut dijudicet et interficiat idololatras et impios. Quarto, vers. 19, recapitulat toto libro dicta de missione Apostolorum ad gentes ut iis gloriam Dei et Christi annuntient; ac praedicit eas ad Christum et Ecclesiam magno numero et laetitia commode et facile venturas, ex eisque assumendos fore sacerdotes et levitas, qui in aeternum perseverent. Denique, vers. 23, ait eis fore perpetuum festum et gaudium, quodque videbunt cadavera impiorum, quorum vermis non morietur, et ignis non exstinguetur.


Textus Vulgatae: Isaias 66:1-24

1. Haec dicit Dominus: Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum: quae est ista domus, quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae? 2. Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? 3. Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. 4. Unde et ego eligam illusiones eorum: et quae timebant, adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt. 5. Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus: dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. 6. Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. 7. Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. 8. Quis audivit unquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul, quia parturiet et peperit Sion filios suos? 9. Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus? 10. Laetamini cum Jerusalem, et exsultate in ea omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam, 11. ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus:


Versus 1: 1. "Heaven is My throne, and earth My footstool." — Foolishly Peter Martyr, book I Against Gardiner,...

Primo igitur, notatur verae religionis character, perversa Synagogae hypocrisis, et decreta obstinationis poena, vers. 1-4.

Secundo, praemunitur contra hypocritarum sannas prima fidelium paucitas, promissionibus incrementi subitanei et amplissimi, 5-9.

Tertio, confirmatur Ecclesia a congratulantibus, laetitia, solatio, et gloriae praesagio, 10-11: primo, ob panis abundantiam, principum favorem, et Dei auxilium, 13-14; secundo, ob redditam inimicis vindictam et hypocrisis poenam, 15-17.

Quarto, praedicitur divulgatio Evangelii per universum orbem, et gentium ad fidem conversio, 18-20, et primo, describitur innovata cultus sacri constitutio, 21-23; secundo, subnectitur triumphus de hostibus Ecclesiae aeternum damnatis, 24.

Hoc caput simile est praecedenti, ejusdemque cum eo argumenti: pergit enim in vaticinanda Judaeorum reprobatione; et Ecclesiae gentium vocatione et propagatione, gloria et felicitate. Quocirca primo, Deus refutat Judaeorum templum et victimas, eo quod ipsi se vocantem spreverint, minaturque eis confusionem et cladem. Deinde, vers. 7, praedicit partum et sobolem numerosam Ecclesiae, cui promittit ubera consolationis, pacem, delicias et gloriam gentium. Tertio, vers. 15, transit ad extremum judicium, aitque Deum in igne venturum et turbine, ut dijudicet et interficiat idololatras et impios. Quarto, vers. 19, recapitulat toto libro dicta de missione Apostolorum ad gentes ut iis gloriam Dei et Christi annuntient; ac praedicit eas ad Christum et Ecclesiam magno numero et laetitia commode et facile venturas, ex eisque assumendos fore sacerdotes et levitas, qui in aeternum perseverent. Denique, vers. 23, ait eis fore perpetuum festum et gaudium, quodque videbunt cadavera impiorum, quorum vermis non morietur, et ignis non exstinguetur.

1. Haec dicit Dominus: Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum: quae est ista domus, quam aedificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meae? 2. Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? 3. Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est. 4. Unde et ego eligam illusiones eorum: et quae timebant, adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt. 5. Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus: dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra: ipsi autem confundentur. 6. Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. 7. Antequam parturiret, peperit: antequam veniret partus ejus, peperit masculum. 8. Quis audivit unquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul, quia parturiet et peperit Sion filios suos? 9. Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? si ego, qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus? 10. Laetamini cum Jerusalem, et exsultate in ea omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam, 11. ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus: ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. 12. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. 13. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. 14. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. 15. Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis: 16. quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino, 17. qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem, et murem: simul consumentur, dicit Dominus. 18. Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum, venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam. 19. Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam tendentes sagittam; in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus, 20. et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini. 21. Et assumam ex eis in sacerdotes et levitas, dicit Dominus. 22. Quia sicut coeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. 23. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. 24. Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.

1. Coelum sedes mea, terra autem scabellum. — Inepte hinc Petrus Martyr, lib. I Contra Gardinerum, part. I, argumentatur: Deus est in coelo, ergo non est in Eucharistia: «In coelo ergo quaerendus est, inquit, non in templo vel pixide, nisi velimus sedem Dei et coelum in pixide contineri.» Inepte inquam, Deus enim in coelo est; sed eo non concluditur: est enim etiam in terra, in aere et ubique.

Pro sensu ergo Prophetae nota: Ne montem sanctum, de quo cap. praeced., vers. ultim. intelligeremus esse Sion; rursum, ne ea quae ab Isaia a cap. XL, hucusque de diruenda Jerusalem, ejusque reaedificatione et Sionis gloria dicta sunt, carnaliter cum Judaeis acciperemus de terrena et Judaica Sione et Jerusalem; hac de causa aufert et elidit hanc opinionem Deus, docetque se eam rejecturum, et ejus loco Ecclesiam gentium sibi adoptaturum. Sensus ergo est, q. d. Vos, Judaei, putatis me Sionem vestram ejusque templum deperire, meque illi quasi throno meo affixum esse, ut ab eo avelli nequeam; ac proinde vos illo gloriamini, illud invictum et aeternum fore putatis, ille scelera vestra obtegitis, putatisque vos esse inexpugnabiles, dicentes: Templum Domini, templum Domini; fallimini, toto coelo erratis, miseri crassique homines. Ego enim sum spiritus omnipotens et immensus, quare loco non capior, non delector; utque hoc ostendam, Sionem cum templo ejusque sacrificiis abolebo. Nam coelum et terram ego impleo, imo supero, et ulterius per immensa vacui spatia me extendo. Totum ergo coelum tantum exiguus mihi est thronus, in quo meam gloriam et magnificentiam regiam, imo divinam Angelis et Beatis ostendo: tota terra mihi est instar parvi scabelli (loquitur de se quasi homine et rege, sedente in solio, anthropopathos); porro delector spiritu peccatoris contrito et obedienti, et, ut Septuaginta, humili et quieto. Ita S. Hieronymus, S. Cyrillus, Procopius. Quocirca Theodoretus et Ambrosius in Psalm. XXX, ex hoc loco docent humiles et mansuetos esse templum Dei, in quo Christus, verus Salomon, qui est pax nostra, requiescit. Unde S. Gregorius, V Moral. XXX: «Cum, inquit, humilem diceret, quietum protinus adjunxit. Si ergo ita quietem mentis subtrahit, suam Sancto Spiritui habitationem claudit.»


Versus 2: 2. "The poor one" — that is, the humble, as Vatablus translates: for the humble and the poor are rel...

Quaerit S. Hilarius, lib. De Trin.: Si coelum est sedes Dei, terra scabellum, quomodo ergo alibi dicitur Deum continere coelum palmo, terram pugillo? ac respondet anthropopathos haec dici de Deo, ut varia ejus attributa denotentur: nam in throno et scabello, secundum habitum considentis, protensio corporis, puta majestas regia intelligitur: in continentia vero palmi et pugilli, Dei immensitas describitur, ut coelo et terra significetur, quod Deus intra et extra est, supereminens et internus, id est circumfusus et infusus in omnia;

palmo vero et pugillo continente omnia, ejus infinita magnitudo monstratur, qua extra omnia creata se porrigit in immensum, eaque quaquaversum continet pugillo, imo digito. Vide et S. Gregorium, II Moral. VIII.


Versus 3: 3. "He who sacrifices an ox is like one who kills a man." — God here declares that He detests the sa...

Allegorice, Origenes in Matth. cap. XXI: Ecclesia, ait, hic militans, est scabellum Dei, de qua dicitur: «Cum subjecta illi fuerint omnia;» et, quod ponet inimicos scabellum pedum suorum. Magna beatitudo est, ex inimicis scabellum Dei fieri, et subjici Deo.

Symbolice, coelum est divinitas, terra humanitas. Unde S. Augustinus illud Psalm. XCVIII: «Adorate scabellum pedum ejus,» sic explicat, q. d. Adorate humanitatem Christi.

Denique eleganter S. Bernardus, tract. De Gradibus humilitatis, gradu 1, hinc probat diabolum nec in coelo, nec in terra, cum Deus illa occupet, sed in aere locum habere: «Quid facies, inquit, e coelo pulsus? in terra remanere non potes; elige ergo tibi in aere locum, non ad sedendum, sed ad volandum, ut qui tentasti concutere statum aeternitatis, poenam sentias propriae fluctuationis.»

Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi? — Isaias in persona Judaeorum questus est, cap. LXIV, vers. 11, exustam esse domum Dei per Romanos: «In qua, inquit, te laudaverunt patres nostri,» quasi postulans ut Deus eam iterum reaedificari curaret. Huic Deus respondet exiguam esse domum, quam Judaei reaedificari cupiant, aut cogitent. Adhaec, coelum et terram, et consequenter omnia quae ad fabricam templi adhibenda essent, creata esse a Deo, ideoque ea uti in manu sua habet, ita iisdem non indigere, nec oblectari. Tertio, suum templum non esse materiale, sed spirituale, uti ipse spiritus est, puta contritos spiritu, et trementes sermones Dei. Vide dicta cap. LVII, vers. 15.

2. Pauperculum, — id est humilem, ut vertit Vatablus: cognati enim sunt humiles et pauperes: paupertas enim excelsos spiritus deprimit et humiliat. Unde Hebraice עני ani, et pauperem, et humilem significat. Est ergo paupertas thronus sapphirinus, in quo Deus cum majestate residet. Audi S. Bernardum, homil. 1 super Missus est: «Super quem, inquit, requiescit Spiritus meus nisi super humilem et quietum? Super humilem dixit, non super virginem. Si ergo Maria humilis non esset, super eam Spiritus Sanctus non requievisset, nec impraegnasset. Quomodo enim de ipso sine ipso conciperet? Respexit, ait ipsa, humilitatem ancillae suae, potius quam virginitatem; etsi placuit ex virginitate, tamen concepit ex humilitate. Unde constat quia, etiam ut placeret virginitas, humilitas procul dubio fecit.»


Versus 4: 4. "Therefore I also will choose their mockeries" — that is to say: By their sacrifices, these wicke...

Trementem. — Haec vox significat ingentem reverentiam et metum: inde enim oritur tremor, uti pueri contremiscunt ad vocem acriorem parentum, vel praeceptorum. Quis non tremat ad vocem Dei, Regis regum, et Domini dominantium?


Versus 5: 5. "Hear the word of the Lord, you who tremble at His word" (God here turns from the wicked and unbe...

3. Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum. — Deus hic asseverat se detestari sacrificia Judaeorum, eaque comparat homicidio, mactationi canis, oblationi sanguinis suilli et idololatriae: quae omnia Judaeis ex lege vel naturae vel Mosaica erant vetita et abominanda, idque ex eo, non quod sacrificia vetera detestaretur Deus, cum ipse ea instituerit; sed primo, quod ipsos offerentes et sacrificantes exsecraretur, utpote qui omnem pietatem in cultu sacrificiorum ponebant, interim legem violabant, et rapinis, libidinibus aliisque sceleribus vacabant. Hoc est enim quod ait in fine vers. 3: «Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.» Hoc quoque est quod initio quasi prophetiae totius argumentum proposuit (unde et hic, in eodem ipsam claudit et terminat) Isaias dicens cap. I, 11: «Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? etc. Quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? Incensum abominatio est mihi,» etc. Secundo, ita loquitur de victimis Mosaicis, quia respicit ad tempora Christi, quando haec sacrificia abolita sunt, imo facta mortifera. Ad Christum enim haec spectant, uti jam saepius ostendi, et patet hic vers. 7 et sequent. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Procopius, Theodoretus et alii passim.

Qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. — Hebraice ערף oreph, id est decervicans, sive cervicem amputans cani; Chaldaice excorians; Septuaginta, occidens. Idem dicit alia similitudine foeda et horrida: id enim importat to excerebret, q. d. Qui pecus mactat Deo, facit rem illi ingratam, invisam et indignam, ac si ei mactaret canem. Recte enim notat S. Hieronymus ex lege veteri: «nec mercedem meretricis, nec pretium canis, in domo Dei offerri posse, quia utrumque animal pronum est ad libidinem.» Adde canem vilissimum esse animal, et abominandam esse victimam, si is Deo excerebretur.

Oblationem. — Hebraeum מנחה mincha, est sacrificium farreum, de quo Levit. II; extenditur tamen ad quamvis oblationem.


Versus 7: 7. "Before she was in labor, she brought forth." — He speaks of the assembly of the pious, namely th...

Qui recordatur (recordando offert et adolet, est metalepsis) thuris, quasi qui benedicat idolo, — q. d. Eum qui mihi adolet thus vel thymiama, exsecror ob causas jam dictas, atque si illud adoleret idolo. Nota: Thurificatio hic vocatur recordatio et benedictio; quia in ea solebant Dei, vel idoli, cui thurificabant, recordari, eumque benedicere, id est eum laudibus et hymnis celebrare.

Haec omnia elegerunt in viis suis, — q. d. Hac fucata religionis specie ipsi non me, sed se decipiunt: quia ipsi interim in suis abominationibus, id est abominandis peccatis, delectantur et perseverant.

4. Unde et ego eligam illusiones eorum, — q. d. Victimis suis ipsi scelerati non tam honorant me, quam rident et alludunt: ficta enim illa et larvata pietatis species, qua velant sua crimina, non tam Dei cultus est quam illusio et irrisio. Hinc pariter ego illudam eos, immittamque eis illusiones, ut nimirum capiantur, caedantur et illudantur a Romanis. Ita Cyrillus et Procopius.

5. Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus (Ab impiis et incredulis Deus hic se convertit ad pios et credentes, de quibus vers. 2, puta a Judaeis ad Christianos, ab Israele obdurato ad Israelem obedientem Christo, nimirum ad Apostolos et primos fideles, quos ex Israele elegit Christus. Hisce ait consolator Deus): Dixerunt fratres vestri odientes, etc., — q. d. O Apostoli mei, vestri fratres secundum carnem, scilicet Judaei, vos oderunt et abjecerunt propter nomen meum, puta ob fidem Christi mei, dixeruntque irrisorie: Glorificetur Dominus, id est ostendat gloriam suam Christus, vester Deus crucifixus resurgendo, aliaque miracula patrando, ut laetemini, et nos videamus vestram laetitiam et ejus gloriam, q. d. Nequaquam a Deo mortuo et crucifixo vobis laetitia aut gloria, sed potius maeror, confusio et probrum obvenient. Verum hi sanniones ipsimet confundentur; Christus enim, resurgens, per Paulum et alios Apostolos ostendet gloriam suam, ac convincet confundetque eos, et tandem per Titum et Romanos, extrema clade et confusione eosdem plectet. Ecce enim jam videor mihi audire vocem sonantem populi de civitate, scilicet perculsi et ululantis ad obsidionem Romanorum, et vocem angelorum clamantium e templo: «Migremus hinc;» et vocem Domini clamantis tum per Prophetas, tum per alios, praesertim per Jesum quemdam, excidium imminere Judaeis hostibus suis. Jesus enim Anani filius, homo rusticanus, imminente Tito atque excidio, per quadriennium haec Isaiae verba usurpavit, atque enthusiasmo actus, assidue die et nocte plateas obiens clamabat: «Vox ab Oriente, vox ab Occidente, vox in Hierosolymam et templum, vox in omnem populum: Vae, vae, vae Hierosolymis!» donec in muro idem de more contentiori voce inclamans, addensque: «Vae Hierosolymis et mihi!» lapide tormento misso ictus interiit, teste Josepho, lib. VII Belli, cap. XII. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Haymo, Adamus, Forerius et alii.

Audi S. Hieronymum: «Glorificetur Dominus, et videmus in laetitia vestra, cujus versiculi hic sensus est: Quid nobis humilem introducitis Deum? quid crucifixum et virum dolorum, et scientem ferre infirmitates? volumus eum in sua (ut dicitis) majestate conspicere regnantem, suspiciemus et in sua gloria triumphantem; humilem atque abjectum videre non possumus.»


Versus 8: 8. "Shall the earth bring forth in one day?" (as if to say: No, for it needs much time for the seed...

Nota hebraismum, «videbimus in laetitia vestra,» id est videbimus laetitiam vestram. Hebraei enim verba contactus, tam corporalis, quam spiritualis (qualis est visio, quae rem visam suo intuitu quasi attingit) construunt cum ב, id est in vel ablativo.


Versus 9: 9. "Shall I, who make others give birth, not give birth Myself?" — He speaks literally of birth, tha...

7. Antequam parturiret, peperit. — Loquitur de coetu piorum, puta Apostolorum et fidelium, qui tremunt ad verbum Domini, ut dixit vers. 5, hoc est de Ecclesia. Masculus est Christus, vel, quod eodem redit, Christiani, quos persecuti sunt Herodes, Judaei aliique, ut olim Pharao masculos Hebraeorum enecabat, Exodi cap. I, 16; eo enim alludit.

Sensus ergo est, q. d. Synagoga sub Abrahamo et Mose sensim et lente crevit, et propagata est per generationem filiorum et nepotum, quos Pharao occidere conatus est. At Ecclesia Christi, «antequam parturiret,» id est subito sine longo ministerio, cruciatu et labore, qualis est parturientium, per Apostolos, qui ex Sion prodierunt, christianos plurimos per totum orbem pariet Christo, illo tempore, quo Judaei eorum irrisores caedentur a Romanis, uti praecessit. Hunc esse sensum patet ex sequentibus. Ita factum esse constat, Act. II, 3, ubi prima concione Petri, tria hominum millia, et mox alia quinque ad Christum conversa, et in baptismo ejus regenerata narrantur. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Cyrillus hic, Ambrosius, Exhort. ad virgines. Non negat parturitionem et dolorem Apostolorum, sed ait eum fore brevem et simultaneum cum partu laetissimo, qui proinde omnem parturitionis cruciatum mox sopiet et absterget.


Versus 10: 10. "Rejoice with Jerusalem." — He here invites the faithful to exult over Jerusalem, that is, over...

Alludit ad partum B. Virginis: haec enim «peperit masculum,» tum sexu, tum robore, puta Christum, «antequam parturiret,» id est sine dolore, mora et sordibus parturientium, inquiunt Nyssenus, orat. De resurrect., et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XV (qui haec de B. Virgine explicant); unde Septuaginta vertunt: Antequam veniat dolor parturientium, effugit et peperit masculum. Quocirca ad litteram partui Christi haec ita aptari possunt, q. d. Coetus timentium Deum, puta Synagoga fidelis et pia, per B. Virginem peperit masculum, qui deinde plurimos alios masculos peperit. Rursum, Synagoga Apostolorum Christum peperit in animis credentium, dum eos Christianos, Deumque diligentes effecit; qui sunt masculi, id est masculo et fortissimo animo, quales fuerunt Martyres innumeri, qui pro fide; Virgines invictae, quae pro castitate; Anachoretae, Monachi, aliique Confessores, qui pro virtute et sanctitate usque ad mortem generose laborarunt et certarunt.


Versus 11: 11. "That you may suck" (that is, "and suck," or "because you will suck"). — For "that" (ut) here an...

Unus ergo est masculus, ait S. Ambrosius loco citato, quem peperit B. Virgo, quemque Ecclesia parit in fidelibus: quia Christus cum iis, utpote suis membris, unum est corpus, et quasi una persona civilis, et unus homo. Vide dicta I Cor. cap. XII, 12 et 27. Huc allusit S. Joannes, Apocalyp. cap. XII, 1, ubi symbolice loquitur de Ecclesia, quasi muliere, quae in fine mundi pariet masculos, id est martyres robustissimos, qui cum dracone, id est diabolo et Antichristo, dimicabunt usque ad mortem. Hoc ergo masculo notatur mascula populi fidelis contra omnes carnis illecebras fortitudo: «Non enim, inquit Cyrillus, effeminatur mollitie populus christianus, sensu virili praeditus est et juvenili.» Unde constat christiano nomine et Ecclesia matre indignos, qui a virili statu in femineas illecebras degenerant.


Versus 12: 12. "Behold, I will turn toward her like a river of peace" — that is, overflowing peace, so that it...

Hinc tropologice disce sanctos in Scriptura vocari «masculos;» ad virtutem enim christianam vi opus est; vis poscit animum masculum. Hoc est enim quod ait Christus: «Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.» E contrario, impii, utpote molles et voluptarii, vocantur «feminei.» Ita S. Hieronymus hic, et in cap. II Ecclesiastae, et S. Ambrosius, lib. I De Caino et Abele, cap. X, in fine.

8. Numquid parturiet terra in die una? (q. d. Non: nam multo eget tempore, ut semen germinet, crescat, fructificet: aut parietur gens simul? (q. d. Minime: nam tam numerosa proles quae gentem efficiat, non generatur uno die, sed multis annis et saeculis, uti videre fuit in prosapia Abrahami. Hoc ergo est mirabile et omnibus saeculis inauditum, uti praecessit, quod Ecclesia uno die, id est brevi tempore, multa millia, gentesque integras Christo pepererit, idque non successive, nec cum magno dolore et angore;) quia (simul et quasi in eodem instanti) parturivit et peperit Sion (id est Ecclesia), filios suos. — Nota: To quia est adversativum, idemque valet quod verumtamen, at vero. Vide Canon. XXIV.

9. Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? — Ad litteram loquitur de partu, id est conversione gentium ad fidem in baptismo Christi, q. d. Haec tam subita generatio et multiplicatio Christianorum, non fiet naturali vi, uti praecessit, nec viribus Apostolorum aliorumve hominum; sed mea divina. Ego enim, qui alios parere facio, maxima et infinita pariendi vi praeditus sum; ac proinde in instanti possum infinitos parere, id est generare.


Versus 14: 14. "Your bones shall flourish like grass." — Symmachus translates, "they shall blossom," as if to s...

Doctores scholastici a pari hinc probant fecunditatem naturalem in Deo esse immensam et efficacissimam, scilicet Deum Patrem ab aeterno posse, et de facto generare Verbum sibi consubstantiale et aequale: quia ipse facit ut homo hominem sibi consubstantialem et in natura aequalem generet, ipseque omnibus generantibus et parientibus tribuit vim generandi et pariendi: quidni enim, qui facit alios naturaliter parere, ipse naturaliter pariat, id est generet, filium sibi homousion? Verum hoc non intendit hic Propheta, ut patet ex dictis.

10. Laetamini cum Jerusalem. — Invitat hic fideles, ut exsultent de Jerusalem, id est Ecclesiae, propagatione et gloria, quia antea lugebant, cum videbant ejus exilitatem, scilicet tam paucos et abjectos esse christianos, quos Judaei et gentes persequerentur.

11. Ut sugatis (id est et sugite, vel, quia sugetis). — To enim ut, hic et alibi non finem, sed connexionem ac consecutionem, vel causam laetitiae significat. Vide Can. XXIV. Alludit ad infantes lugentes et flentes, quos matres quietant et consolantur, applicando eos uberibus, ut sugendo flere desinant.

12. Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, — hoc est, pacem exuberantem, ut videatur non tam esse pax, quam torrens et fluvius pacis, qui vos rerum omnium affluentia (hanc enim Hebraeis significat pax) inebriabit, imo obruet. Haec est causa laetitiae fidelium, sive cur dixerit: «Laetamini cum Jerusalem,» etc.

Haec vera sunt in Ecclesia militante, veriora erunt in triumphante: unde ad eam haec et sequentia refert S. Augustinus, lib. XX De Civit., cap. XXI: ibi enim erit plena pax, copia deliciarum, ibi perfectissime aeque ac blandissime consolabuntur nos Deus, Christus, Virgo Deipara, omnesque Angeli et Sancti. Ita et S. Hieronymus et alii. Nam in hac vita Ecclesia manet sub cruce et morte, habet tamen sua ubera consolationis et gloriae. Unde sequitur:

Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. — Pro ad ubera hebraice est על צד al tsad, id est ad latus. Unde Septuaginta vertunt, ἐπ' ὤμων ἀχθήσονται, id est in humeris portabuntur. Noster vel pro צד tsad, legit שד, id est uber: aut latus per catachresin accepit pro ubere, quod est ad latus, idque apposite et prudenter. Nam praecessit «sugetis:» suguntur autem ubera. Rursum quia sequitur: «Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos.» Matres autem solent parvulis suis blandiri, eosque consolari dum flent, dando eis ubera. Sic cap. LX, vers. 4, ubi dicitur: «Filiae tuae de latere surgent;» alii vertunt, filiae tuae ad ubera nutrientur, quia nimirum latus significat uber laterale. Ab Ecclesia transfert sermonem ad ejus fideles et filios: unde a singulari transit ad pluralem. Porro ubera et genua intelligit tum gentium, de hisce enim dixit: «Gloriam gentium sugetis;» tum Dei et Ecclesiae, de quo vers. 11, q. d. Vos, o fideles, fovebimini et nutriemini, tum a gentibus divitibus et potentibus, imo regibus et principibus; tum a Deo et Ecclesia, ejusque pastoribus et praefectis tam blande et largiter, quam solent parvuli a matribus: hosce enim solent matres ad ubera portare, statuere super genua, iis blandiri, eos osculari. Ita S. Hieronymus et Cyrillus. Vide Clementem Alexandrinum, lib. I Paedagogi, cap. V.

14. Ossa vestra quasi herba germinabunt. — Symmachus vertit, florebunt, q. d. Tanta erit vestra laetitia, ut ossa vestra maerore squalida, marcida et quasi emortua, reviviscere et reflorescere videantur. Sicut enim tristitia exsiccat ossa, medullamque consumit, ita laetitia ea suo succo et medulla irrigat, humectat et vegetat. Hoc est quod ait Sapiens, Prov. XVII, 22: «Animus gaudens floridam efficit juventutem, spiritus tristis exsiccat ossa.» Hinc Judaei, in Babylone captivi et afflicti, comparantur ossibus aridis, quae Deus reviviscere fecit, cum eos e Babylone in patriam reduxit, Ezech. cap. XXXVII, 1 et sequent.

Secundo, proprie hoc fiet in resurrectione: tunc enim ossa Sanctorum jam pridem emortua et tabida reviviscent; sicut herba in hieme emortua in vere revirescit et reviviscit, dum germinare incipit. Ita S. Hieronymus hic, et S. Augustinus, lib. XX De Civit. cap. XXI; Irenaeus, lib. V Contra Haeret. XV; Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. XXXI.

Hac de causa saepe etiamnum in tumulis ossa Sanctorum germinare, et quasi reviviscere visa sunt, ut futuram resurrectionem portenderent et quasi inchoarent. Referunt Evagrius, lib. II, cap. III, et Nicephorus, lib. XV, cap. III, e corpore S. Euphemiae virginis et martyris profluxisse copiosum humorem rubeum instar sanguinis, adeo ut eo non solum Imperator et Episcopus, sed et totus populus, qui ibi congregari solebat, perfrueretur; neque guttas illas ullo tempore defecisse; neque sacrum illum sanguinem aliqua ex parte mutatum esse, sed suum colorem rubeum jugiter retinuisse. Adduntque, ex ejus tumulo odorem mirificum, qui odores omnes humanos superat, exspirari. Insuper Nicephorus, lib. XVIII, cap. XXXI, narrat Mauricium Imperatorem de fide miraculi dubitantem, rem sagaciter pervestigasse ejusque veritatem experientia deprehendisse, cum eo accedente, copiosior solito sanguis suaveolens ex ejus ossibus profluxit.

Idem Nicephorus, lib. XVIII, cap. XXXII, narrat e corpore Glyceriae martyris similem liquorem manasse, qui pelvi subjecta excipiebatur; cumque Episcopus inscienter argenteum vas, quod ad magicas artes fuerat adhibitum, supposuisset, stetit liquor. Re nova perculsus Antistes ad preces confugit, divinoque impulsu vas illud removit, aliudque substituit, ac protinus liquor sicut ante, scaturire coepit.

E corpore Euthymii Abbatis, et Elisabethae Hungaricae, oleum fluere solebat, qua multi aegri sanabantur.

Ex ossibus S. Hedwigis Ducissae Poloniae liquor purus et clarus, instar olei suavissimi mirique odoris, profluxit.

Idem accidit ossibus S. Salomeae, quae Boleslai regis soror fuit, et post obitum Colomanni mariti vixit in castitate, atque sub annum Domini 1263 excessit e vita, de qua Cromerus, lib. IX.

Procopius, orat. I De aedif. Justin., refert Justinianum Imperatorem morbo incurabili laborantem, cum desperaret omne medicorum consilium, petiisse ad se ferri quasdam reliquias tunc forte inventas, genuque in quo maximus erat dolor, imponi: quo facto, non modo dolor abscessit, sed et ex iis oleum subito manavit, quo et arcula reliquiarum, et pedes vestisque Imperatoris purpurea tota sunt perfusa.

Notum est S. Januarii sanguinem in ampulla, dum prope caput ejusdem sancti collocatur, cum antea rigeret, protinus colliquefieri, commoveri, et ebullire ac si spiritu vitali polleret.

S. Nicolai Myraeensis Episcopi, quod Barii servatur corpus, liquorem emittere, qui plurimis morbis medetur, sciunt omnes, et testatur Emmanuel Imperator Novella de feriis, ubi et meminit aquae quae defluit e corpore S. Andreae, quod Amalfi servatur.


Versus 15: 15. "For behold, the Lord will come in fire." — First, Forerius refers these words to the first comi...

Celebris in Monte Falco urbe Italiae est ampulla sanguinis, quae e corpore S. Clarae effluxit: is concretus, quoties aliquid calamitatis imminet reipublicae christianae, solet colliquefieri, subsilire et effervescere, idque paulo antequam Cyprus a Turcis caperetur, accidisse testantur oculati testes. Haec et plura Thomas Bozius, tom. II De Notis Eccles. signo 66, lib. XV, cap. X. Vis ossa Sanctorum proprie germinantia? Ex ore cranii S. Magdalenae vitis germinavit, eoque indicio ipsa reliquias suas demonstravit Carolo, Siciliae regi, apparens ei in carcere, ex eoque eum liberans, uti refert doctor Silvester Prieras, et ex eo Surius in Vita S. Magdalenae 22 julii.

S. Dorothea, martyrio affecta, media hieme rosas vernantes misit Theophilo advocato, qui irrisorie ante mortem id ab ea expetierat: qui proinde, iis visis, ad fidem Christi conversus, et martyr effectus est. Ita habet ejus Vita 6 februarii. Ita ex sanctarum Virginum sepulcris non semel lilia vel rosas germinasse, in Vitis earum legimus. Unde merito canit Ecclesia: «Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium, et sicut odor balsami erunt ante te.»

Sed audi quid mirabilius. S. Edmundi, regis Anglorum et martyris, corpus ita sanum et incolume post multa tempora repertum est, ut non dicam caput redintegratum et compaginatum corpori, sed omnino in eo nihil vulneris, nihil cicatricis apparuerit, ut viventi esset simillimus: tantum in ejus collo, ob signum martyrii, rubebat tenuissima riga in modum fili coccinei; quin et succrescebant ei ungues et capilli, quos quotannis praecidere solebat matrona quaedam pia, quae ad ejus tumulum multos annos commorata est. Ita refert Abbo Abbas Floriacensis in ejus Vita, qui et addit, cum beato regi caput esset amputatum, et ab impiis satellitibus in sentibus occultaretur, nec quaesitum reperiretur, caput ipsum vocem edidisse, significans inquirentibus, quonam loco esset. Denique lupum a Deo missum esse custodem, qui illud sacrum caput inter brachia complexus, procumbebat humi, exsequias impendens martyri, nec permittens illud ab aliqua bestiarum laedi. Ita in bestiis verum fuit illud Didonis votum, quo de suis ossibus Annibalem contra Aenean atque Romanos evocat, aiens Aeneid. IV:


Versus 17: 17. "Those who sanctified themselves and thought themselves clean in gardens" — that is to say: Thos...

Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, Qui face Dardanios ferroque sequare colonos.

Cognoscetur manus Domini servis ejus, — q. d. Tunc fideles Deum timentes cognoscent Domini manum, id est primo, Dei paternam erga se curam et indulgentiam; secundo, ejusdem virtutem et potentiam, qua faciet ut pauci piscatores, rudes et illitterati, puta Apostoli, totum orbem subjiciant Christo crucifixo. Hinc Apostolus crucem Christi vocat Dei virtutem et sapientiam, I Cor. I, 23.

Et indignabitur inimicis suis, — tum Judaeos vastando per Titum et Romanos, tum eos omnesque impios damnando in die judicii: ad eum enim transit dum subdit:

15. Quia ecce Dominus in igne veniet. — Primo, Forerius refert haec ad primum Christi adventum, de quo ipse dixit: «Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?» Lucae XII. Et: «Non veni pacem mittere, sed gladium,» Matth. X. Evangelium ergo est ignis vitalis piis et sanctis, quos ad Dei dilectionem inflammat, et ad zelum pro domo et gloria Dei accendit; pestilens autem et mortifer est impiis, qui eo indurantur, ob quod et alteri igni inexstinguibili in gehenna tradentur. Rursum Evangelium est gladius vitae piis, quos a mundo et rebus perituris, et, ut ait S. Basilius, a conversatione secundum carnem separat: impiis vero, qui mundo et carni dediti sunt, est gladius mortis, tradens eos inferno, ubi est mors secunda et aeterna. Evangelium ergo quasi gladius separat justos ab injustis. Hinc Christus dicit venisse se in judicium, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Et de eo ait Simeon cum venisse in ruinam et in resurrectionem multorum.

Secundo, aptius S. Hieronymus, Cyrillus hic, et S. Augustinus, lib. XX De Civit. XXI; Cyprianus, lib. De Bono patientiae, sub finem, haec referunt ad extremum judicium. Unde per ignem intellige ignem conflagrationis mundi, de quo Psalm. XCVI, 3: «Ignis ante ipsum praecedet.» Rursum, ignis symbolice significat, primo, in judicio Dei omnia fore clara et perspicua, inquiunt Theodoretus et Cyprianus, loco citato; secundo, potestatem, zelum et efficaciam divinae justitiae et vindictae, inquiunt S. Hieronymus et Augustinus, lib. XX De Civit. XXI.

Porro, per currus et quadrigas metaphorice significatur majestas victoris et judicis Dei. Ita S. Hieronymus, licet S. Augustinus et Cyrillus intelligant angelos. Turbo significat celeritatem et impetum ejus. Ad haec per gladium intelligit supplicium. Vide Can. XXVI, unde subdit: «Et multiplicabuntur interfecti a Domino,» q. d. Christus multos, puta omnes, reprobos interficiet, hoc est trudet in gehennam et mortem aeternam.

17. Qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis, — q. d. Qui sanctificabant et purificabant se in hortis, abluendo se aquis expiatoriis, et sacrificando idolis. De hisce enim aquis ait Aeneas apud Virgilium, lib. II: «Donec me flumine vivo abluero,» et Persius, satyra 2: «Qui noctem (nocturnam venerem) in flumine purgas.» Hosce enim gentilicios ritus imitabantur Judaei tempore Isaiae, quos, uti et posterorum, omniumque hominum peccata in die judicii judicabit et vindicabit Christus. Adde, licet tempore Christi Judaei publice et communi consensu non coluerint idola; tamen nonnullos ex conversatione cum idololatris, ea privatim et occulte coluisse, quis neget? Sane de his videtur hic loqui Isaias.

Addit S. Hieronymus eos in hortis luxuriam exercuisse. «In locis, ait, deliciarum et voluptatum, id est in hortis amoenissimis, baptisteria exstruebant, adulteria et omnem libidinum turpitudinem simplicibus aquis abluere se putantes.» q. d. Isaias: Post venerem, quam exercent in hortis, sanctificant se, id est, abluunt se ibidem post januam intrinsecus, itaque crimen se expiasse censent.

Post januam. — Est hic in Hebraeo varia lectio, indeque varia versio, et magis varia explicatio. Primo, Chaldaeus vertit, turba post turbam; videtur legisse אחר אחר achar achar, id est alter alter, id est alteri post alteros continue, hoc est turba post turbam. Secundo, Symmachus et Theodoretus legentes אחד אחד echad echad, vertunt unus post unum. Tertio, communiter legunt אחר אחד achar achad, quod primo Syrus vertit, unus post alium. Secundo, Forerius alienus unus, scilicet Deus, q. d. Deus alienus erat in medio illorum, cum comederent suillam. Tertio, quidam insignis Hebraeus vertit, post unum, id est post Deum: quia enim Deus est unus, hinc Deum vocabant echad, vel achad, id est unus: atque ab illo achad videtur deductum Adad nomen Dei, de quo Macrobius, lib. I Saturn. cap. XXX, ubi sic ait: «Assyrii Deo, quem summum maximumque venerantur, Adad nomen dederunt: ejus nominis interpretatio significat Unus (idipsum significat Hebraeum achad). Hunc ergo ut potentissimum adorant Deum.» Subdit deinde, «Adad» esse solem, ideoque pingi «radiis inclinatis, quibus monstratur vim coeli in radiis esse solis, qui dimittuntur in terram.» Hinc Trismegistus in Pimandro, cap. IV, de Deo ita ait: «Deus monas est; unitas illa, quae est principium omnem numerum continens, a nullo contenta.» Et Psellus: «Unitas, ait, cum numerus non sit, numerorum tamen procreatrix est, fons, radix, et causa multitudinis omnis, expressaque Dei imago, qui cum rerum naturalium nulla sit, est tamen rerum naturalium effector.» Parmenides cum asseruit, «unum esse id quod est,» Deum intellexit: soli enim Deo veram Entis appellationem concedebat; quoniam ipse per se est, omniaque alia per ipsum, juxta illud Exod. cap. III: «Ego sum qui sum.»

Denique Noster optime vertit, «post unam,» scilicet januam; haec enim una est in domo via: unde et Septuaginta vertunt, in liminibus.


Versus 18: 18. "But I know their works." — Supply: I will punish them severely; or rather, as the Septuagint ha...

Quaeres, cur post januam haec faciebant? Respondeo primo, ut loco penitioni, in latebris et secessu, clausis ostiis, idololatriam suam et venerem exercerent: utraque enim pudenda est, ideoque latebras quaerit; secundo, quia in ingressu domus, post fores ponebant idola, sive lares suos, ut felix esset ingressus et egressus.

Unde S. Augustinus, lib. IV De Civit. cap. VIII: Tres, ait, deos custodiendis ostiis posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum limini: unde et coram iis juxta ostia instruebant convivia, et inter ea iis hisce libabant. Et hoc hic vult Isaias, et idem innuit cap. LVII, 8, haec autem faciebant in domibus tum privatis, tum magis publicis et sacris, sive in delubris, quae de more ad amoenitatem in hortis inter arbores exstruebant; uti etiamnum ibidem suas moscheas exstruunt Mahumetani. Ita Arias.

Et abominationem, — id est cibos immundos, lege vetitos, uti jus crudum hostiarum pacificarum, inquit Forerius. Item cibos idolis immolatos sive idolothyta: taxat enim hic idololatriam et luxum, sive intemperantiam ciborum lege prohibitorum.


Versus 19: 19. "And I will set a sign among them." — Here Isaiah springs back from the wicked to the pious, fro...

Et murem. — Hebraeum עכבר achbar quoque glirem significat: muris enim seu gliris esus vetitus est Judaeis, Levit. XI, 29. Porro glires etiam a Romanis habitos fuisse in deliciis, docet Varro lib. III De Re rustica, cap. XV, ubi pro gliribus saginandis facta fuisse vivaria testatur: glires enim pingues sunt, quin et somno pinguescunt. Audi Martialem, lib. XIII, glirem depingentem:

Tota mihi dormitur hiems, et pinguior illo Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.

Glis ergo symbolum est obesi, somniculosi accediae.

18. Ego autem opera eorum. — Supple, plectam et puniam acriter, aut potius, ut Septuaginta, inveni, q. d. Vidi et cognovi scelera eorum, quae post januam, vel alibi in occulto patrant. Est aposiopesis. Romana enim per dispunctum haec dividunt a sequentibus; licet Adamus cum iis connectat. Verum sive connectas, sive dividas, ad ea referenda sunt: ad hoc enim cogit nos versio nostra Vulgata.

Venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis. — «Congregem,» quos, vel quae? aliqui subaudiunt et repetunt ex vers. 2, trementes sermones Dei. Verum haec nimis longa et remota est repetitio. Quare melius, «ut congregem,» scilicet opera et operantes impie, de quibus immediate praecessit. q. d. Venio ut impios Judaeos, eorumque opera sacrilega congregem cum omnibus gentibus in valle Josaphat, eaque ibi quasi in publico orbis theatro omnibus spectanda proponam: ibi enim tam Judaeos, quam gentes congregabo, ut publice coram omnibus angelis et hominibus eos dijudicem, puniam aut praemiem pro meritis cujusque: ibi ergo videbunt gloriam meam, id est gloriosam vindictam impiorum et gloriosa praemia Sanctorum. Rursum videbunt Judaei gloriam meam, qua scilicet gloriosus cum omnibus sanctis et angelis e coelo descendam cum potestate magna et majestate quasi rex et judex orbis, cujus humilitatem in primo adventu viderunt et contempserunt. Ita sentit Adamus.

Quocirca planius cum Septuaginta, Chaldaeo, Pagnino, Forerio et Vatablo, ex Hebraeo verti potest: Venio ut congregem omnes gentes et linguas, et venient, et videbunt gloriam meam, scilicet judicis Christi jam dictam.


Versus 20: 20. "They shall bring all your brothers from all nations as an offering to the Lord." — He turns His...

19. Et ponam in eis signum. — Resilit hic Isaias ab impiis ad pios, a secundo Christi adventu ad primum. Facit enim hic brevem prophetiae suae anacephalaeosin, qua summatim repetit et recapitulat totum opus redemptionis Christi, de quo egit toto hoc libro, puta gratiam novi Testamenti, praesertim fidei propagationem per omnes gentes a tempore Christi usque ad finem mundi, diemque judicii et resurrectionis universalis, ibique finit prophetiam. Ita S. Cyrillus et Adamus hic, et S. Augustinus, XX Civit. XXI. Sensus ergo est, q. d. Antequam congregem omnes gentes in valle Josaphat, prius erigam inter eas signum, quasi vexillum, crucis, ad quod convocabo et congregabo omnes nationes; ideoque mittam ex primis illis qui salvati, id est justificati et sanctificati fuerint a Christo, ac vocati ad aeternam salutem, puta mittam apostolos, ad gentes in mare (ad insulanas et transmarinas gentes) et in Africam, et in Lydiam, etc., ut ex toto orbe populos convocent ad vexillum crucis, fidemque et salutem Christi. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus.

Aliqui per signum accipiunt templa et altaria, passim inter gentes ab Apostolis erecta. Alii per signum accipiunt characterem Baptismi et Confirmationis, quo suum gregem suosque milites consignat Christus, idque probat Cardinalis Bellarminus, lib. II De effectu Sacram. cap. XX, sub finem. Alii denique et aptius per signum hoc accipiunt charismata Spiritus Sancti, ut linguas igneas datas Apostolis in Pentecoste. Hisce enim tunc signati sunt, non tantum quasi amici et ministri, sed et quasi Apostoli Dei et Christi, indeque profecti in mare, Africam et Lydiam, etc., hoc signo gentes ad Christum converterunt.

Qui salvati fuerint. — Verti quoque potest cum Forerio qui salvent alios.

Tendentes sagittam. — Refer ad vocem «gentes,» quae praecessit, q. d. Mittam Apostolos ad gentes, puta Afros et Lydios, sagittandi peritos, id est armatos et crudeles; sed faciam ut eas non timeant, imo convertant, ait S. Hieronymus. Pro tendentes hebraice est מושכי moseche, quod Septuaginta retinent quasi nomen proprium, per quod Leo Castrius Moschos sive Moscovitas accipit. Alii to tendentes referunt ad Apostolos: illi enim fuerunt sagittarii Dei, imo sagittae potentis acutae, qui corda gentium amore et timore Dei confixerunt et compunxerunt.

Italiam. — Hebraice est תובל tubal: per quod, ait S. Hieronymus, potest quoque accipi Hispania. Tubal enim filius Japhet incoluit Hispaniam, ut dixi Genes. X, 2, et ab eo ferunt conditam et denominatam urbem Setubal, quae exstat in Lusitania.


Versus 21: 21. "I will take from among them" (the Gentiles) "priests and Levites" — that is, deacons and other...

Qui non audierunt de me, non viderunt gloriam meam, — uti viderunt Judaei in Sinai et in templo Salomonis, q. d. Gentibus non ostendi gloriam meam in Synagoga, sed ostendam eam, et quidem augustiorem, in Ecclesia.


Versus 22: 22. "For as the new heavens and the new earth, which I am making, stand before Me" — as if to say: J...

20. Adducent fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino. — Convertit sermonem ad primos salvatos, id est fideles ex Israel, quos nominavit vers. 19, q. d. O Israelitae conversi ad Christum, Apostoli adducent vobis fratres ex gentibus, puta credentes in Christum, quasi donum, imo oblationem Domino. Pro donum hebraice est מנחה mincha, id est donum, oblatio, sacrificium.


Versus 23: 23. "And it shall be month after month, and sabbath after sabbath." — First, Forerius explains it th...

Moraliter, nota nobilissimum donum et victimam Dei esse animam, si eam ab infidelitate ad fidem, vel ab iniquitate ad sanctitatem perducas. Ita Apostolus, Rom. XV, 16, dicit se esse sacerdotem, cujus missa sive liturgia est Evangelium; victima sunt gentes conversae. Quocirca vere et recte S. Gregorius, homil. 12 in Ezech.: «Nullum, ait, Omnipotenti tale est sacrificium, quale est zelus animarum.»

In equis et quadrigis. — Nota per haec accipi quaevis auxilia et solatia, tum humana, tum angelica, tum divina, q. d. Commode et facile per tot adminicula gentes ad fidem et Ecclesiam adducentur: licet enim via crucis, poenitentiae et mortificationis, per quam eis incedendum est, sit aspera; tamen eam mollient Apostoli verbo et exemplo, angeli sua ope, Christus sua gratia suisque consolationibus spiritualibus: quibus facit ut gustato spiritu desipiat caro, utque ex amore Dei et spe gloriae coelestis, omnia dura laetanter superent, et nihili aestiment, imo in illis glorientur. Ita S. Hieronymus et Augustinus XX De Civit. XXI.

Alludit ad Judaeos Babylone redeuntes in Judaeam: hi enim, favente Cyro, commode et exsultantes remearunt in patriam.

Quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini, — q. d. Quam pretiosa grataque erant Deo munera munda, a mundis in vase mundo ei in lege veteri oblata, tam mundi, pretiosi et grati erunt Deo gentiles jam sanctificati per sanctos Apostolos, ei oblati in sancto baptismo. Baptismus enim aliaque Sacramenta sunt vasa munda et sancta Dei.

21. Assumam ex eis (gentilibus) in sacerdotes et levitas, — id est diaconos aliosque Ecclesiae ministros. Olim soli Judaei, imo soli ex tribu Levi oriundi, poterant esse sacerdotes et levitae: at Christus ex omni gente eos elegit. Ergo non omnes christiani sunt sacerdotes, ut vult Kemnitius. Illos enim nemo sanae mentis dixerit ex christianis seligi et assumi, uti recte inter alios notavit Gregorius de Valentia, De Eucharistia Sacrif. disp. 6, Quaest. XI, puncto I.

22. Quia sicut coeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, — q. d. Sicut dominus ministrum suum facit stare coram se, ut jussa sua excipiat et exsequatur, eique ad nutum serviat; ita coeli et terra stant coram me, mihique ad nutum famulantur. Porro coeli novi et terra nova sunt coeli et terra in resurrectione innovanda: mystice sunt regnum Dei, sive Ecclesia, de qua cap. praeced. vers. 17. Sensus est: Sicut coeli hi cum terra innovandi in aeternum perseverabunt, mihique servient; sic semen vestrum, id est fideles a vobis conversi, o Apostoli, nomenque vestrum perdurabit in aeternum, q. d. Vetus sacerdotium et Testamentum finem accipiet in Christo: at novum sacerdotium, puta ministerium ministrorum sacrorum ex gentibus assumptorum, sive Petri et Pauli, aliorumque Apostolorum progenies, tamdiu durabit, quamdiu coelum et terra, nimirum durabit in omnem aeternitatem: per eam enim in omni gloria et jubilo Deo astabunt, Deumque laudabunt: itaque juges ei offerent victimas oris et cordis, puta hymnos, gratiarum actiones, doxologias, etc. Ita S. Hieronymus, Cyrillus, Theodoretus, Forerius, Adamus et alii. Sensim Propheta transit latenter ad saeculum futurum, ut in eo prophetiam finiat.

23. Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato. — Primo, Forerius sic exponit, q. d. Fideles singulis mensibus et sabbatis, id est Dominicis et festis diebus, venient ad templum, ut audiant Sacrum et verbum Dei: item, ut confiteantur, communicent, etc., uti in primitiva Ecclesia fiebat, et hoc saeculo rursum (Deo sit laus) fieri incipit.

Alludit ad vetera festa et sacrificia, quae Judaeis in Babylone captivis cessabant, sed iis redeuntibus restituta sunt.

Secundo, Sanchez exponit, q. d. Olim in lege veteri certis tantum diebus, puta festis, ut in neomenia, sabbato, etc., offerebantur sacrificia, et ter tantum in anno omnes adibant templum; at in lege nova erit continuum festum: quotidie enim offeretur Deo sacrificium Eucharistiae augustissimum, quod quilibet quotidie offerre poterit, per se, si sit sacerdos; per sacerdotem, si sit laicus. Rursum in Ecclesia quotidie est festum ex festo, quia quotidie memoriam et festum alicujus sancti Martyris, Virginis vel Confessoris celebrat in Officio Ecclesiastico. Hoc maxime Romae locum habet, ubi pene quotidie novos Romanos martyres, eorumque ecclesias, stationes, reliquias in eorum die natali veneramur et visitamus, tum ut eorum patrocinia imploremus et obtineamus, uti revera obtinemus. Unde S. Brigittae a Deo revelatum est, Romae facilem esse ad coelum viam: qua de causa ipsa Romae vivere et mori elegit. Tum ut eorum exemplis ad heroica virtutum opera excitemur. Miram enim vim accendendi animos torpentes habent haec eorum domestica, et oculos nostros assidue ferientia, tam illustria fortitudinis, castitatis et charitatis exempla ac triumphi. «Solemnitates martyrum exhortationes martyriorum sunt, ut imitari non pigeat, quod celebrare delectat,» ait S. Augustinus, serm. 47 De Tempore.

Quapropter multi pii reges et principes, tum ex Anglia, tum aliunde, olim Romam venerunt, ut ibi vitam piam agerent, eamque pio fine et transitu concluderent.

Ita fecit Ceadualla, rex Britonum, de quo audi Bedam, lib. V Histor. cap. VII: «Venit Romam, hoc sibi gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina B. Apostolorum fonte baptismatis ablueretur; simul etiam sperans, quia mox baptizatus, carne solutus, ad aeterna gaudia jam mundus transiret, quod utrumque ut mente disposuerat, Domino adjuvante, completum est. Etenim illo perveniens, pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto sabbati Paschalis, anno ab incarnatione Domini 689, et in albis adhuc positus, languore correptus, XII Calend. Maii, solutus est a carne, et Beatorum est consortio sociatus in coelis.» Subdit eum nomen Petri sumpsisse in baptismo, et in S. Petri basilica esse sepultum; cujus et epitaphium recitat.

Sic et Coenredus rex Merciorum, cum sex annos regnasset, Romam transmigravit anno Domini 709, uti Beda in Epitome scribit.

Anastasius in Constantino de duobus aliis regibus ita scribit: «Hujus temporibus duo reges Saxonum ad orationes Apostolorum cum aliis pluribus venientes, velociter (ut optabant) vitam suam finiverunt.» Idem scribit Paulus Diaconus, qui et subdit: «His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, viri et feminae divini amoris instinctu, Romam venire consueverunt.»

Ina rex Britonum, Ceaduallae successor, «cum regnum tenuisset 37 annis, eo relicto, ac junioribus commendato, ad limina Apostolorum, Gregorio II Pontifice, profectus est, cupiens in vicinia locorum sanctorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a Sanctis recipi mereretur in coelis,» ait Beda loco citato. Romae ergo ad limina Apostolorum monasticam vitam amplexus, sancto fine in Domino quievit, uti refert Baronius ex Annal. Angl. anno Christi 740.

Neque vero viri tantum principes, sed et feminae id ipsum praestiterunt. Nam Eadburga cognomento Buggan, consanguinea Hedilberti regis Cantiae, Romam se contulit ad limina Apostolorum. Quod priusquam faceret, litteras ad S. Bonifacium Frisiorum et Thuringorum apostolum dedit, quibus eum sui desiderii et propositi conscium reddidit, scilicet, optare se jam senescentem solum patrium relinquere amore quietis, et Romam petere, ut ibi apud sancta limina Apostolorum degens incognita, illic divinis tantum vacans rebus, ultimam diem praeparans se ad obitum exspectaret, petens ab eo super hac profectione consilium. Cui S. Bonifacius in haec verba rescripsit: «Melius mihi videtur, si propter libertates saeculares, in patria libertatem quietae mentis habere nullatenus possis, ut peregrinatione libertatem contemplationis, si valueris et possis, acquiras, quemadmodum soror nostra Wietburga faciebat, quae mihi per suas litteras intimavit, per talem vitam quietem invenisse juxta limina S. Petri, qualem longum tempus desiderando quaesivit.»


Versus 24: 24. "And they shall go out and see the corpses of the men." — First, Sanchez continues to explain th...

Porro Wictburga haec, ut patet ex epist. 47 ejusdem S. Bonifacii, Romae spontanea se apud S. Petrum cella instar carceris clausit: ibique inclusa vitae contemplativae operam dedit. Recenset utrorumque epistolas Cardinalis Baronius, anno Christi 725.

Denique Carolus Magnus, anno Domini 774, peregrinatus est Romam; cumque ad urbem accederet, ex equo descendens, pedes perrexit ad S. Petrum, ac gradus S. Petri sigillatim deosculans, ab Adriano Pontifice exceptus, alias deinde ecclesias pari devotione visitavit. Quocirca Deus ei benedixit. Nam rediens Ticinum cepit, ac Desiderium Longobardorum regem captivum abduxit, regnumque Longobardorum tot annis Italiae molestum, exstinxit. Deinde Saxones subjugavit. Ita ex Anastasio et aliis Baronius, anno Domini 774, ubi et ostendit Carolum Magnum quater peregrinatum esse Romam, scilicet primo, anno 774, uti jam dixi; secundo, solvendi voti causa, anno Domini 780; tertio, adversus Ducem Beneventanum, anno Domini 786; quarto, ad restituendum Leonem Papam in suum locum, anno Domini 800, quando et creatus est Imperator.

Tertio et genuine, transit hic Propheta ad saeculum futurum, felicissimum bonis, infelicissimum impiis, ut ejus vel horrore, vel amore et desiderio aculeum infigat lectori, itaque librum finiat, ut doceat concionatores conciones finire infixo simili auditoribus stimulo.

Nota ergo hebraismum: mensem enim vocat primum diem mensis, qui erat festum neomeniae, quod hebraice dicitur min chodes, id est innovatio, scilicet lunae et mensis, nimirum novilunium, quod Judaei celebrabant ob duas causas: primo, ob beneficium gubernationis divinae; secundo, ut sicut frugum, ita etiam temporis et mensis primitias Deo dependerent. Vide dicta Num. XXVIII, 11.

Sensus ergo est, q. d. Fidelibus in Ecclesia, praesertim coelesti et triumphante, perpetua erit solemnitas, perpetua quies et exsultatio, perpetuus sabbatismus, perpetua neomenia, id est perpetua gaudii, gratiae et gloriae innovatio; cum ex adverso impiis et damnatis aeternus erit ignis et vermis, ut sequitur. Ita Theodoretus, S. Augustinus et Tertullianus locis citatis.

Omnis caro, — omnis homo: puta omnis fidelis et sanctus, omnis beatus; de his enim solis agit.

24. Et egredientur et videbunt cadavera virorum. — Primo, Sanchez haec pergit exponere de Ecclesia praesenti, q. d. Fideles in Ecclesia securi et tuti, cogitatione exibunt et contemplabuntur funera quotidiana eorum, qui extra Ecclesiam expositi sunt daemonis laqueis, et gladio Domini. Rursum, ut Forerius, exibunt meditando poenas damnatorum in gehenna, qui sane prudens et utilis est egressus, ut peccata vitentur, ne in gehennam ingredi cogantur. Secundo, S. Cyrillus haec refert ad vastitatem Judaeorum per Titum. Tertio et genuine, S. Augustinus, Hieronymus, Adamus, et alii passim haec referunt ad futurum saeculum, q. d. Beati mente et contemplatione, vel etiam naturaliter et localiter, si velint, egredientur coelo, ut cominus intuentur damnatorum supplicia, quae ipsi singulari Dei ope evaserunt, et in quae hostes suos impios in aeternum volutari videbunt. Hoc enim ingens eis erit gaudium. Sic, inquit Theodoretus, Lazarus in sinu Abrahae existens, vidit animam divitis epulonis in inferno. Quinimo S. Thomas in Supplemento, III part., Quaest. LXXXIV, cap. II, vers. 2, docet Beatos quandoque reipsa coelo exituros, tum ut dotem agilitatis exerceant, tum ut visum aliarum creaturarum specie pascant et oblectent.

Nota: Corpora damnatorum, licet animata, dicuntur «cadavera.» Primo, quia foeda, gravia et olida erunt instar cadaverum. Secundo, Hebraice פגרי pigre, etiam significat pigra; et membra feigore torpentia, aut tormentis delassata. Ita Theodoretus et Castrius. Tertio, quia sunt in morte aeterna; et simul in poena aeterna; ut enim mortem significaret «cadavera,» dixit et «vermes;» ut vero vitam omni morte acerbiorem ob poenam demonstraret, ignem dixit inexstinguibilem, et vermem eorum non moriturum.

Vermis eorum non morietur. — «Vermis,» id est vermes. Alludit ad «cadavera» damnatorum, de quibus praecessit; haec enim solent in hac vita scaturire vermes: sed hi sunt mortales; illi in gehenna erunt immortales; hinc addit, «non morietur.» Cum enim hic moritur homo, mox caro ejus humida et putida producit serpentes, bufones, lumbricos et alios vermes. Hi carnem defuncti rodunt et depascuntur usque ad ossa, cumque nihil amplius restat quo pascantur, emoriuntur sensim, et vertuntur in terram. Ita impletur illud Dei ad Adam: «Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.» Verum in inferno uti cadavera, ita et vermis et ignis erunt aeterna, Deo ea semper conservante ad aeternam reproborum punitionem. Arabicus vertit: Culpa eorum non moritur, et vermis eorum non dormit, et ignis eorum non exstinguitur. Porro loqui Prophetam de damnatis in inferno certum est. Ita enim explicat Christus, Marc. IX, 42: «Bonum, inquit, est tibi debilem introire in vitam aeternam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.» Et ita accipiunt omnes interpretes: quare et praecedentia de saeculo futuro, non praesenti accipienda sunt, ut ibi dixi.

Quaeritur hic, an in inferno sint veri et proprie dicti vermes, qui torqueant damnatos? Calvinus, lib. III Instit. XXV, § 12, sicut ignem inferni tropice accipit, ut nil sit aliud quam ipsa Dei indignatio apprehensa a damnatis: ita consequenter tropice accipit et vermes. Aliqui per vermes intelligunt flammulas tenues, quae mille locis e carne impiorum, instar vermiculorum, erumpent. Rursum multi catholici ignem proprie, vermem tropice accipiunt, scilicet ut vermis sit dolor ac moeror quasi vermis ortus ex putredine peccati, arrodens et torquens animum ex amissione tantae felicitatis, quam facile fuerat consequi; et tantae miseriae incursu, quam per difficiles peccati vias sibi accersiverunt. Ita S. Hieronymus et Procopius hic, Ambrosius in XIV Lucae, lib. VII, Augustinus, lib. XX De Civit. XXI, qui tamen contrariam sententiam asserit esse aeque probabilem; Jansenius in Concord. cap. LXXI; D. Thomas in IV, dist. L, Quaest. II, art. 3, ad 1 et 2. Ibi Soto et communiter Scholastici. Unde et Isidorus, lib. I De Summo bono, cap. XIII, duplicem ponit damnatorum poenam: «Nam et eorum mentem, ait, urit tristitia, et corpus flamma.» Verum videtur potius hic vermis esse tropologicus.

Dico ergo hic intelligi proprie dictos vermes, qui in inferno erunt horribiles, faedissimi, mordacissimi et aeterni; sicut naturaliter salamandra et pyraustae vivunt in igne: idque ad hoc, ut damnatorum, qui carni et concupiscentiae tum corporis, tum mentis, et maxime superbiae, indulserunt, acerrimi sint vindices. Erit ergo hoc vermium tormentum aeque ut ignis, horribile et acerrimum; non enim erunt hi vermes naturales, sed Dei miraculo efformati ad impiorum afflictionem: itaque vermes hi non affligentur igne, sed tantum impios affligent.

Ubi nota quatuor locis horum vermium sacram Scripturam meminisse. Primus est hic Isaiae, posteum Judith XVI, 21; tertius, Ecclesiast. VII, 19; quartus, Marc. IX, 45. Nunc haec sententia probatur primo, quia Isaias ait cadavera, id est corpora, damnatorum foeda, putida et cadaverosa, projecta in gehennam videnda esse a Beatis, et statim addit: «Vermis eorum non morietur,» ubi satis insinuat vermes hosce fore corporum, quae ideo vocat cadavera: haec enim ex se scatent vermibus. Secundo, quia id clare explicat Ecclesiast. VII, 19, et Judith XVI, 21, ubi non animae, sed carnis vocantur vermes: ergo carnei erunt. Sic enim ait Ecclesiast.: «Vindicta carnis impii ignis et vermis.» Et Judith: «Dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant in sempiternum.»

Licet enim to in carnes aliqui sic exponant, q. d. In carnalem vitam eorum, ad eam scilicet puniendam: alii, in carnes, quas scilicet vermes comedent in sepulcro, tamen haec frigida sunt, et repugnant ei quod subditur: «Ut sentiant in sempiternum,» et quod ait Christus, Marc. IX, 45: «Vermis eorum non moritur.»

Tertio, igni jungitur vermis: ergo sicut ignis verus est in inferno, uti fides docet; ita et vermes: quia verborum nexus non patitur, ut ignis proprie, vermis tropice capiatur, maxime cum, sicut semper dicitur ignis, ita et semper dicatur vermis, nec usquam tropum in voce vermis explicet Scriptura. Et sane si verum ignem, verum sulphur, veram picem intelligimus inferni in Scriptura, cur non et vermes? maxime cum regula sit S. Augustini et aliorum Patrum in Scripturis omnia proprie accipienda, non tropice, nisi cogat absurditas sententiae: nihil autem in vermibus, eorumque vita in igne, et modo agendi, mordendi et torquendi damnatos est absurdum, non magis quam in corporibus damnatorum, et in modo agendi ignis et sulphuris non tantum in corpora, sed et in animas eorumdem. Quarto, quia Beati habebunt quaedam suavissima omnium sensuum oblectamenta, ut docent Theologi: ergo et damnati vermes et sordes habebunt, quae omnes sensus affligant, et voluptates illicitas quibus in hac vita se oblectarunt, congrue puniant. Quinto, quia ita sentiunt Haymo hic, Augustinus, XXI De Civitat. IX; Basilius in Psalm. XXXIII, ad illum vers.: Timorem Domini docebo vos: «In inferno, ait, vermium innumerabilium genus venenosum ac carnivorum erit, esitans quidem, nec tamen se satians, intolerabiles dolores morsibus infligens.»

Auctor De Triplici habitaculo apud S. Augustinum, tom. IX: «In inferno, inquit, est ferocitas bestiarum, dilaceratio immortalium vermium.» Innocentius III Pontifex, lib. III De Contemptu mundi, cap. I, II et seq.: «Erit in gehenna vermis, inquit, duplex: interior qui rodit cor, exterior qui rodit corpus;» et cap. IV: «In inferno erunt vermes indeficientes.» Prosper, lib. III De Vita contempl. cap. XII, ait damnatos «edacissimis in aeternum dilaniari vermibus, nec finiri.» Hugo Victorinus, lib. IV De Anima, cap. XIII: «In inferno, ait, omnes comburuntur, et vermibus corroduntur, nec consumuntur, quorum vermis non moritur, et ignis non exstinguitur.» S. Anselmus in Elucidario: «Tertia, ait, poena in inferno est vermes immortales, id est serpentes et dracones visu et sibilo horribiles, qui ut pisces in aqua, ita vivunt in flamma.» Idem indicat Cyrillus in orat. De exitu animae, ubi foedum et olentem vermem appellat: ergo corporalis erit, non spiritualis. Idem docent Chrysostomus, Theophylactus et Guilielmus Parisiensis, quos citat et sequitur noster Serarius in Judith cap. XVI, Quaest. II. Sic et sentit Gregorius de Valentia, III part. De Beat. et damnat. corp., disp. 13, Quaest. V, punct. 3.

Jure Scriptura cum toties minatur improbis vermes, aeque ac ignes gehennae, propriam aliquam, novam et miram poenam damnatorum voluit significare; qualis non est moeror vel remorsus conscientiae: hic enim est in omni poena, et remorse Calvinus quidem, dubitavit unquam, quin ille esset in gehenna. Quis enim nesciat in tanta poena, eaque aeterna, damnatos dolere et cruciari, quod poenas illas sibi accersiverint? Denique apposite damnati punientur verme: cum enim omnis caro corruperit viam suam, et pleraque improborum peccata sint carnalia, videamusque passim grassari libidinem, gulam et crapulam, etc., apte Deus puniet eos putidis vermibus, qui ex gula, libidine, indeque putenti carne oriri solent: idque toties praedici voluit, ut ejus horrore homines sibi a peccatis hisce temperent. Hoc est quod scribit S. Gregorius, XVI Moral. cap. ult.: «Carnalis dulcedo delectationis, in conscientia nutrit vermem doloris. Quid namque caro, nisi putredo ac vermis est? Et quisquis carnalibus desideriis anhelat, quid aliud quam vermem amat? Quae enim sit carnis substantia, testantur sepulcra. Quis parentum, quis amicorum fidelium, quamlibet dilecti sui, tangere carnem scaturientem vermibus potest? Caro itaque cum concupiscitur, pensetur quae sit exanimis et intelligitur quia amatur.» Causam subdit: «Nihil quippe sic ad edomandam desideriorum carnalium appetitum valet quam unusquisque hoc, quod vivum diligit, quale sit mortuum, penset. Considerata etenim corruptione carnali, citius cognoscitur, quia cum illicite caro concupiscitur, tabes desideratur. Bene ergo de luxuriosi mente dicitur: Dulcedo illius vermis: quia is qui in desiderio carnalis corruptionis aestuat, ad foetorem putredinis anhelat.»

Quocirca S. Ambrosius, lib. VII in Luc. cap. XIV, tract. De parata coena magna: «Ut multae, inquit, ex cruditate febres nascuntur et vermes, quando quis intemperanter cibum sumit; ita si quis peccata peccatis accumulet, nec decoquat ea poenitentia, sed misceat peccata peccatis, cruditatem contrahet veterum et recentium delictorum, indeque igne quasi febre aduretur proprio, et vermibus consumetur, id est torquebitur,» et cruciabitur usque ad consumptionem et mortem, ita tamen ut nunquam sit consumptus, nec mortuus. Hujus rei symbolo Deus quosdam valde impios vivos vermibus corrodendos tradidit, uti Antiochum, e cujus corpore vermes scaturierunt, II Machab. XIV, 4; et Herodem, de quo ait Josephus, lib. XI Antiq. cap. VIII; et Calvinum, quem phthiriasi, id est pediculari morbo, consumptum tradit Bolsecus medicus, ejusque discipulus, in ipsius Vita.

Mystice, vermis hic erit remorsus conscientiae, qui ut vermis jugiter eam mordebit et rodet, de quo pulchre Innocentius III, loco citato: «Vermis, ait, conscientiae tripliciter lacerabit: affliget memoria, sera turbabit poenitentia, torquebit angustia. Venient enim in cogitationem peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates eorum dicentes: Quid profuit nobis superbia? et jactantia divitiarum quid contulit nobis?»

Quocirca merito S. Bernardus, lib. V De Consid. cap. XII: «Hic est, ait, vermis, qui non moritur, memoria praeteritorum; semel injectus, vel potius innatus per peccatum, haesit firmiter, nequaquam deinceps avellendus. Nec cessat rodere conscientiam, eaque pastus esca utique inconsumptibili perpetuat vitam. Horreo vermem mordacem, et mortem vivacem. Horreo incidere in manus mortis viventis et vitae morientis. Haec est secunda mors quae nunquam peroccidit, sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut non moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.» Quapropter S. Pachomius, vir mire sanctus tempore Constantini Imperatoris: «Si quando eum cogitatio pulsasset illicita, mox eam repellebat, atque in timore Domini perseverabat affixus, aeternarum memor poenarum, et dolorum sine fine manentium, ignis scilicet illius inextinguibilis, et vermis nunquam morientis,» inquit Auctor Vitae ejus, cap. XVI.

NON MORIETUR. — Vere S. Gregorius, lib. IV Moral. cap. VII: «Anima, inquit, mortaliter est immortalis, et immortaliter mortalis: ita enim immortalis est, ut mori possit; ita mortalis est, ut mori non possit. Nam beate vivere, sive per vitium, sive per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium perdit.» Animae enim essentia nunquam interit, sed est immortalis; moritur tamen spiritualiter, cum Dei gratiam quasi animam suam amittit. Unde Damascenus in Historia Barlaam, cap. XVIII: «Peccatum, ait, est immortalis animae mors.» Rursum moritur, cum in gehenna morte aeterna, id est agonia et doloribus mortis, in aeternum punitur et cruciatur.

ET ERUNT USQUE AD SATIETATEM VISIONIS OMNI CARNI. — Pro satietatem visionis hebraice est דראון deraon, quod primo, Syrus et Arabicus Antiochenus vertunt, erunt admiratio vel stupor omni carni; secundo, Arabicus Alexandrinus, erit exemplum omni carni, puta omnibus hominibus; tertio, Vatablus et Forerius, erunt in fastidium vel nauseam; alii, in abominationem: abominamur enim cadavera foetentia et verminosa, qualia maxime sunt eorum qui in deliciis ventris et veneris vixerunt. Melius Noster cum Chaldaeo et aliis Hebraeis deraon accepit quasi compositum ex דִּי de, id est satietas, et ראון raon, id est visio, quasi dicas satietas visionis. Unde Chaldaeus vertit: Et erunt impii judicati ad gehennam, donec dicant super eos justi: Vidimus satis. Alii et melius, q. d. Erunt sempiternum justis spectaculum. Ita S. Cyprianus Contra Demetrium, tract. I, in fine. Sensus ergo est: Gaudebunt Beati videntes tantas reproborum, hostium Dei et suorum, poenas, videntes se eas evasisse. At damnatos mire torquebit hoc suae poenae spectaculum, et gaudium Beatorum, quodque nulla suorum ita excruciatorum poena et lamentis moveantur, sed potius rideant, Deique justitiam laudent. Nullus ergo eis in aeternum erit consolator, nullum dolorum lenimen; sed potius insultabit eis Deus, qui dixit Proverb. I, 24: «Quia vocavi, et renuistis, etc., ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo.» Insultabunt eis Sancti et Angeli, Psalm. LVII, 11: «Laetabitur justus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.» De voce deraon plura dicam Dan. XII, 3, in fine.

Terminat hic Isaias suam prophetiam subjiciendo oculis ultima et summa tum damnatorum supplicia, tum Beatorum gaudia. Quis enim stimulus hoc possit esse acrior ad omnem virtutem prosequendam, et omne peccatum abominandum: «Ad hoc Propheta terminavit librum, ad quod terminabitur saeculum,» ait S. Augustinus, lib. XX De Civit. XXI.

Vide ergo hic et jugiter considera, o christiane, infelicem impiorum exitum plane disparem ab exitu piorum. Praeclare S. Hieronymus, epist. 24 ad Marcellam, ostendit quam mors S. Leae illustris feminae, sed religiosae, dispar fuerit a morte consulis infidelis, qui per id tempus obierat. «Humilitatis, ait, fuit tantae (S. Lea) ut quondam domina plurimorum, ancilla omnium putaretur. Inculta vestis, vilis cibus, neglectum caput. Nunc igitur pro brevi labore aeterna beatitudine fruitur. Excipitur angelorum choris, Abrahae sinibus confovetur, et cum paupere quondam Lazaro divitem purpuratum, et non palmatum consulem, sed atratum stillam digiti minoris cernit inquirere. O quanta rerum mutatio! Ille qui ante paucos dies quasi triumpharet Capitolinas ascendit arces, nunc desolatus et nudus, non in lacteo coeli palatio, ut uxor mentitur infelix, sed in sordentibus tenebris continetur. Haec vero quam unius cubiculi secreta fallabant, quae pauper videbatur et tenuis, cujus vita putabatur amentia, Christum sequitur, et dicit: Quaecumque audivimus, ita et vidimus in civitate Dei nostri.» Unde pathetice concludit: «Quapropter moneo, et flens gemensque contestor, ut, dum hujus mundi vitam currimus, non duabus tunicis, id est duplici vestiamur fide; non calceamentorum pellibus, mortuis videlicet operibus, praegravemur: non divitiarum nos pera ad terram premat: non virgae, id est potentiae saecularis, quaeratur auxilium; non pariter et Christum velimus habere et saeculum; sed pro brevibus et caducis aeterna succedant, et cum quotidie (secundum corpus loquor) praemoriamur, in caeteris non nos perpetuos existimemus, ut possimus esse perpetui.»

Ferunt Poetae Prometheum, quod arundine ignem e coelo deduxerat, a Jove Caucaso monti alligatum, ubi ab aquila cor illius perpetuo exeditur: Tityum vero terrae filium, eo quod Latonam adamasset, ab Apolline sagittis confixum, et damnatum apud inferos hac poena, ut vultur ejus jecur perpetuo arrodat: arrosum enim et exesum semper renasci. Ita referunt Hesiodus, Ovidius, Lucanus. Unde Virgilius, VI Aeneid., de eo ita canit: