Cornelius a Lapide
Index
Synopsis et Gemmae Gemituum, Concionis Gestorumque Jeremiae
I. Audi Jeremia, audi sacerdos, audi propheta Domini. Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. A, a, a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Ego dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram. Quid tu vides, Jeremia? Virgam vigilantem ego video. Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud. Quid tu vides? Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae.
II. Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus. Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt? Obstupescite, coeli, super hoc: et portae ejus, desolamini vehementer. Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum. A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam.
III. Fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus: saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es. Praevaricatrix Juda, et aversatrix Israel, moechata es cum lapide et ligno. Revertere, et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini. Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium? Convertimini filii revertentes, et sanabo aversiones vestras.
IV. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis. Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia. Novate vobis novale: circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum. Clama: Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit. Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius: vae nobis, quoniam vastati sumus. Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me: contritio super contritionem vocata est: vastata est omnis terra. Omnes sapientes sunt ut faciant mala; bene autem facere nescierunt. Vocem quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae. Vox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas: vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos.
V. Circuite vias Jerusalem, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et propitius ero ei. Idcirco percussit eos leo de sylva: lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum. Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia.
VI. Haec est civitas visitationis et vindictae, quia omnis calumnia inventa est in medio ejus. Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. A minore usque ad majorem omnes avaritiae student: Propheta et sacerdos faciunt dolum, dicentes: Pax, pax, et non erat pax. Probatorem dedi te in populo meo robustum: et probabis viam eorum. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
VII. Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est.
I. Audi Jeremia, audi sacerdos, audi propheta Domini. Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
A, a, a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
Ego dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram.
Quid tu vides, Jeremia? Virgam vigilantem ego video. Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud.
Quid tu vides? Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
Ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae.
II. Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus.
Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?
Obstupescite, coeli, super hoc: et portae ejus, desolamini vehementer.
Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.
Scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum.
A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam.
III. Fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus: saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es.
Praevaricatrix Juda, et aversatrix Israel, moechata es cum lapide et ligno.
Revertere, et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini.
Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium?
Convertimini filii revertentes, et sanabo aversiones vestras.
IV. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.
Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia.
Novate vobis novale: circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum.
Clama: Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit.
Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius: vae nobis, quoniam vastati sumus.
Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt in me: contritio super contritionem vocata est: vastata est omnis terra.
Omnes sapientes sunt ut faciant mala; bene autem facere nescierunt.
Vocem quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae.
Vox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas: vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos.
V. Circuite vias Jerusalem, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et propitius ero ei.
Idcirco percussit eos leo de sylva: lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum.
Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia.
VI. Haec est civitas visitationis et vindictae, quia omnis calumnia inventa est in medio ejus.
Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens.
A minore usque ad majorem omnes avaritiae student: Propheta et sacerdos faciunt dolum, dicentes: Pax, pax, et non erat pax.
Probatorem dedi te in populo meo robustum: et probabis viam eorum. Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
VII. Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est.
Gemituum Jeremiae Synopsis
Tu ergo noli orare pro populo hoc, et non obsistas mihi: quia non exaudiam te.
VIII. Ossa principum, sacerdotum et civium expandent ad solem et lunam quibus servierunt, et quae adoraverunt.
Et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint.
Milvus in coelo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia, custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.
IX. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei.
Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam.
Deducant oculi nostri lacrymas, et palpebrae nostrae defluant aquis.
Quia ascendit mors per fenestras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.
X. A signis coeli nolite metuere, quae timent gentes: quia nec male possunt facere, nec bene.
Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: in universis regnis nullus est similis tui.
Dii, qui coelos et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt.
Deus noster est qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit coelos.
Qui fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
XI. Maledictus vir, qui non audierit verba pacti hujus.
Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?
Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum.
Ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi.
Omnes cogitaverunt super me consilia, dicentes: mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium.
Tu autem, Domine sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam.
XII. Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te.
Quare via impiorum prosperatur: bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt?
Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis: quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
Si cum peditibus currens laborasti: quomodo contendere poteris cum equis?
Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
XIII. Jussu Domini abscondi lumbare in Euphrate: et post dies plurimos tuli illud, et ecce computruerat. Sic, ait Dominus, putrescere faciam superbiam Juda.
Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel.
Plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrymam, quia captus est grex Domini.
Dic regi, et dominatrici: Humiliamini, sedete: quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae.
Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas: et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
XIV. Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribulationis: quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?
XV. Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur.
Quo egrediemur? Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Quis miserebitur tui, Jerusalem? quis ibit ad rogandum pro pace tua? Tu reliquisti me, retrorsum abiisti.
Vae mihi, mater mea, quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae? omnes maledicunt mihi.
XVI. Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto.
Mortibus enim aegrotationum morientur: non plangentur, et non sepelientur.
Ecce ego auferam de loco isto vocem gaudii, vocem sponsi et vocem sponsae.
Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit.
XVII. Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum.
Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.
Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet illud?
Exspectatio Israel, Domine: omnes, qui te derelinquent, confundentur: recedentes a te, in terra scribentur: quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.
Et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem hominis non desideravi. Tu scis.
Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis.
XVIII. Surge, et descende in domum figuli: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
Gemituum Jeremiae Synopsis
Ecce ego fingo contra vos malum.
XIX. Contere lagunculam testeam coram populo in valle filii Ennom, quia sic conteram populum istum et civitatem: in Topheth sepelientur.
XX. Seduxisti me, Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti.
Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
Maledicta dies, in qua natus sum: dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta.
XXI. Dic Sedeciae regi: Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis.
Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos, vivet.
XXII. Dic Sellum filio Josiae: Non revertetur huc amplius; sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur.
Dic Joakim: Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et amicum suum opprimet, et mercedem ejus non reddet ei.
Non plangent eum: Vae, frater; vae, domine: sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini: Scribe virum istum sterilem: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David.
XXIII. Vae pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae. Suscitabo super eos pastores, et pascent eos.
Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? numquid non coelum et terram ego impleo?
Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram?
XXIV. Quid tu vides, Jeremia? Ficus, ficus bonas, bonas valde; et malas, malas valde.
Haec dicit Dominus: Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda in bonum, et reducam eos in terram hanc.
Et sicut ficus pessimae, sic dabo Sedeciam et reliquos qui remanserunt in Jerusalem, in vexationem afflictionemque, in opprobrium, et in parabolam, et in maledictionem.
XXV. Mittam Nabuchodonosorem servum meum, servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis.
Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propina de illo cunctis gentibus: ut dem eas in solitudinem, stuporem, sibilum et maledictionem.
Bibite, et inebriamini, et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter vos.
Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam.
XXVI. Dabo domum istam sicut Silo: et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.
XXVII. Haec dicit Dominus: O Jeremia, fac tibi vincula et catenas: et pones eas in collo tuo. Et mittes eas ad regem Edom, Moab, Ammon, Tyri et Sidonis.
XXVIII. Haec dicit Dominus Hananiae: Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas: jugum enim Nabuchodonosor ferreum posui super collum cunctarum gentium.
XXIX. Haec dicit Dominus: Aedificate domos in Babylone: plantate hortos: accipite uxores, quia manebitis ibi septuaginta annis.
XXX. Vae, quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob.
XXXI. In charitate perpetua dilexi te: ideo attraxi te, miserans.
Innuite, contra caput gentium personate: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel.
Audiens audivi Ephraim transmigrantem, castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus.
Creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.
XXXII. Eme tibi, o Jeremia, agrum patruelis tui, qui est in Anathoth, quia haec dicit Dominus: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineae in terra ista.
Heu, heu, heu, Domine Deus, fortissime, magne et potens: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas.
XXXIII. Erit mihi Jerusalem in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae.
Audietur in ea vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium: Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in aeternum misericordia ejus.
XXXIV. Audi, Sedecia rex: capieris, et Babylonem introibis: non morieris in gladio, sed in pace, plangentque te: vae, Domine.
Vos non audistis me, ut praedicaretis annum septimum libertatis unusquisque proximo suo: idcirco ego praedico vobis libertatem ad gladium, ad pestem et ad famem.
XXXV. Posui coram Rechabitis scyphos plenos vino, et dixi: Bibite vinum. Qui responderunt: Non bibemus.
Propterea haec dicit Dominus: Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
XXXVI. Haec dicit Dominus: Tolle, o Jeremia, volumen libri, et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi, adversum Israel et Judam.
Non erit ex Joakim qui sedeat super solium David, et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem.
Gemituum Jeremiae Synopsis
XXXVII. Haec dicit Dominus: Chaldaei a Jerusalem recedentes ut pugnent contra Pharaonem, redibunt, capientque urbem, et succendent eam igni.
XXXVIII. Haec dicit Dominus: Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste; qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet.
XXXIX. Nabuchodonosor capit Jerusalem, Sedeciam excaecat, filios ejus et nobiles occidit, Jeremiam liberat.
Dic ad Abdemelech: Liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam.
XL. Nabuzardan ait Jeremiae: Si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, ponam oculos meos super te; sin autem, habita apud Godoliam, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Juda.
XLI. Ismahel occidit Godoliam, et populum capit: insequitur eum Johanan, et populum liberat, cum quo metuens Chaldaeos, fugere cogitat in Aegyptum.
XLII. Johanan et principes consulunt Jeremiam: quibus ille: Manete in Judaea, et obedite Chaldaeis: omnes enim qui ingredientur Aegyptum, morientur gladio, fame et peste.
XLIII. Contemnunt illi et fugiunt, secumque Jeremiam pertrahunt in Aegyptum. Jeremias in Taphnis prophetat: Veniet Nabuchodonosor, et percutiet terram, delubra et deos Aegypti.
XLIV. Quare, o Judaei, provocatis Deum sacrificando diis alienis in terra Aegypti?
Ecce ego tradam Pharaonem Ephree in manu quaerentium animam illius.
XLV. Haec dicit Dominus ad Baruch: Dixisti, vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo.
Ecce quos aedificavi, ego destruo: et tu quaeris tibi grandia? dabo tibi animam tuam in salutem.
XLVI. Haec dicit Dominus adversus exercitum Pharaonis Nechao: Praeparate scutum, state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
Vitula elegans atque formosa Aegyptus: stimulator ab aquilone veniet ei. Post haec habitabitur sicut in diebus pristinis.
XLVII. Haec dicit Dominus contra Palaestinos: Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon.
O mucro Domini, usquequo non quiesces? Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei, ibique condixerit illi?
XLVIII. Ad Moab: Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricae in deserto.
Date florem Moab, quia florens egredietur: maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
XLIX. Ad filios Ammon: Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai: Melchom capietur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
Parvulum dedi te, o Edom, in gentibus, contemptibilem inter homines.
Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae?
Succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad.
L. Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach.
Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, gladius ad divinos ejus, gladius ad fortes illius, gladius ad equos ejus, et ad omne vulgus ejus.
LI. Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei.
Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt.
Ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram: evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis.
Sanctificate contra Babylonem gentes, reges Mediae, duces ejus, cunctamque terram potestatis ejus.
Inebriabo Chaldaeos, ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum.
Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis.
Laudabunt super Babylonem coeli et terra, et omnia quae in eis sunt: quia ab aquilone venient ei praedones.
Qui fugistis gladium, venite: recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
Dic Saraiae: Cum veneris in Babylonem, leges omnia verba libri hujus, librumque projicies in medium Euphraten, et dices: Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.