Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Plangit desolationem Jerusalem, non primam sub Joachin, sed extremam sub Sedecia templo combusto: atque per antithesin prioris status et felicitatis bona cum malis posterioris, puta excidii et captivitatis confert. Sic Christus allegorice flevit super Jerusalem vastanda per Titum, Luc. xix, 41.
Textus Vulgatae: Threni 1:1-22
1. Quomodo sedet sola civitas plena populo: facta est quasi vidua domina gentium: princeps provinciarum facta est sub tributo. 2. Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus: omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. 3. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. 4. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ: sacerdotes ejus gementes: virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine. 5. Facti sunt hostes ejus in capite, inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus: parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis. 6. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus: facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. 7. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. 8. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est: omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum. 9. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui: deposita est vehementer, non habens consolatorem: vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. 10. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus: quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. 11. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem: dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam; vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis. 12. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus: quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui. 13. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die mœrore confectam. 14. Vigilavit jugum iniquitatum mearum: in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo: infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. 15. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei: vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos: torcular calcavit Dominus virgini filiæ suæ Juda. 16. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam: facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus. 17. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam: mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus: facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos. 18. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi; audite, obsecro, universi po-
puli, et videte dolorem meum: virgines meæ, et juvenes mei abierunt in captivitatem. 19. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me: sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt: quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam. 20. Vide, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est venter meus: subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum: foris interficit gladius, et domi mors similis est. 21. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me: omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt, quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei. 22. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
Versus 1: HOW.
1. QUOMODO. — Vox est non inquirentis, sed admirantis et obstupescentis ad tantam tantæ urbis et reipublicæ cladem et eversionem, sicut dixerat Jeremias cap. XVIII, 16: «Omnis qui præterienit per eam obstupescet, et movebit caput suum.» Porro in hac clade admiratur Propheta tam calamitosam, et pene incredibilem status mutationem in rebus omnibus, sed maxime in tribus in quibus elucebat Hierosolymæ majestas, scilicet primo, in populi frequentia, quæ jam redacta est ad solitudinem; hoc est enim quod ait: «Quomodo sedet sola civitas plena populo.» Secundo, in regis et magistratuum prudentia, qua gentibus antea quasi domina præcellebat, jam illis est viduata. Unde ait: «Facta est quasi vidua domina Gentium.» Tertio, in imperio quo multis nuper solebat imperare, jam Chaldæis servit, et pendit tributum; hoc enim est quod tertium aleph versum concludens dicit: «Princeps provinciarum facta est sub tributo,» q. d. Fierine potuit ut magnifica et inclyta Jerusalem, civitas sancta, Syriæ emporium, paradisus Asiæ, ocellus Orientis, mundi regina, religionis arx, fidei fax, sacrorum columen, Ecclesiæ columna, thronus Dei, deliciæ hominum et Angelorum, a Deo et Chaldæis profanaretur, everteretur, combureretur? ut tot milliones hominum qui in ea erant, ad tam paucas, viles et pauperes animas redigerentur? ut David, Salomon, Ezechias, Josias, aliique illustrissimi ejus reges et principes in hoc regni deliquio una omnes quasi interirent? ut amplum illud et nobile Salomonis imperium concideret, et serviret Chaldæis?
SEDET SOLA CIVITAS. — «Sola» primo, quasi deserta a civibus suis, ideoque lugens; secundo, quasi de solio gloriæ et regni dejecta; tertio, quasi menstruata, et ob menstrua polluta et immunda, sic enim Jerusalem vocatur vers. 17, aut quasi leprosa (leprosi enim extra castra et urbes soli degenant) et separata a consortio et tutela Dei et Sanctorum, ideoque quasi projecta et excommunicata.
Facta est quasi vidua, — q. d. Jerusalem quasi vidua orbata est primo, rege suo, scilicet Sedecia jam capto; secundo, pontifice, scilicet Saraia jam a Chaldæis occiso; tertio, aliis principibus et magistratibus jam pariter vel occisis vel captis. Hi enim sunt quasi mariti reipublicæ, quæ iis ablatis fit quasi vidua. Hic sensus maxime innatus est et genuinus.
Secundo, «vidua,» quia derelicta est a Deo qui Synagogæ erat maritus, inquiunt Rupertus, Bonaventura et Dionysius unde ait quasi quia maritus ejus, puta Deus, non est mortuus, sed eam tantum ut adulteram repudiavit, prædæque Chaldæis exposuit.
Tertio, vidua opponitur voci domina Gentium: hebraice enim est רבתי בנוים rabbati baggoim, id est magna, id est multa gentibus, q. d. Jerusalem, quæ antea frequentabatur a Gentibus, tam proselytis et ad judaismum conversis, quam gentilibus, mercium, sapientiæ, aliave de causa ad eam, quasi ad nobilissimum emporium confluentibus, jam iis viduata est. Ita Chaldæus et Origenes. Unde Hebraice vidua vocatur אלמנה almana, id est ligata, et silens, id est serva, quæ antea erat domina. Vidua enim videtur habere ligatas manus, æque ac os, ut se in judiciis tueri, suasque injurias propulsare non possit; sed omnium
SEDET. — Loquitur primo de Jerusalem quasi de matrona valde afflicta et mœrente: hæc enim præ mœrore et debilitate ac pudore (si violata sit, uti hic violata erat Jerusalem cum templo) solet sedere et plorare. Potest tamen, secundo, cum Maldonato sedet accipi pro jacet: sedere enim, uti et stare in Scriptura subinde non certum situm significat, sed tantum præsentiam, ut idem sit quod adesse et esse præsentem, sive quis stet, sive sedeat, sive jaceat, q. d. Quomodo Jerusalem jacet prostrata, quæ prius stabat, imo verticem supra omnes gentes erigebat? Sic dixit cap. XXVIII, 18: «Descende de gloria, et sede in siti (in loco arido et siticuloso), habitatio filiæ Dibon.» Sic Vespasianus devicta Judæa cudi fecit nummum, in qua Judæa quasi mulier pingebatur sedens, et incumbens palmæ. Palma enim est insigne Judæææ, quia ejus est ferax.
calumniis et rapinis videtur exposita, dataque in prædam, quia ejus tutor et vindex, puta maritus, obiit. Talis erat hic Jerusalem.
Nota to quasi, q. d. Jerusalem non est proprie femina et vidua, sed illi similis civitas. Rursum non est plane viduata et desolata, quia post 70 annos captivitatis rursum Dei ope et nutu replebitur copia tam principum et indigenarum, quam gentium ad eam confluentium. Alii to quasi exponunt, q. d. Jerusalem non est vere vidua, sed quasi, quia est mœcha et adultera. Sed hoc subtilius est quam solidius; agit enim de pœna, non de culpa Hierosolymæ.
PRINCEPS PROVINCIARUM FACTA EST SUB TRIBUTO, — q. d. Jerusalem quæ sub Davide et Salomone dominata est Philistæis, Moabitis, Syris, Ammonitis, Idumæis, aliisque gentibus et provinciis, ut patet II Reg. viii, et III Reg. ix; nunc servit Chaldæis barbaris et infidelibus, iisque pendit tributum.
Nota: Tributum vocatur Hebraice מס mas, a radice מסס masas, id est liquefecit; significat ergo mas non tantum censum e facultatibus, sed omnem contributionem, omneque onus personale, quo tributarius in servitute alicujus se suaque omnia insumit, liquefacit et exhaurit: quod fit, cum verbi gratia quis damnatur ad agros et vineas colendas, ad fodinas metallicas, ad lateres formandos, ad onera bajulanda, etc., uti contigit Hebræis in Ægypto, Exodi 1.
Allegorice, Synagoga fuit typus Ecclesiæ; dicatur ergo nunc de Ecclesia quæ olim in Græcia, Asia, Ægypto, Africa, Anglia, Scotia, Hollandia, Dania, Suecia floruit; jam vero Turcæ aut hæresis jugum patitur: «Quomodo sedet sola civitas?» etc.
Ita hosce threnos Africæ a Wandalis arianis afflictæ adaptat Victor Uticensis, in fine lib. III Histor. Wandal.: «Adestote, ait, angeli Dei mei, et videte Africam totam dudum tantarum Ecclesiarum cuneis fultam, nunc ab omnibus desolatam; tantis ordinibus sacerdotum ornatam, nunc sedentem viduam et abjectam. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus. Egressus est a facie ejus omnis decor, etc. Deprecamini, Patriarchæ; orate, sancti Prophetæ; estote, Apostoli, suffragatores ejus. Præcipue tu, Petre beate, quare siles pro ovibus tuis? Tu S. Paule Gentium magister, cognosce quid Wandali faciunt ariani, et filii tui gemunt lugendo captivi.»
Tropologice, anima plena populo, id est probis cogitationibus et affectionibus quasi civibus, per peccatum iis orbatur et desolatur. Secundo, domina gentium, id est vitiorum et passionum, quas ratione regebat et Dei timore, jam omni hoc dominio, imo et Deo, et rationis imperio viduata est. Tertio, princeps in provinciis, id est anima suis potentiis et membris imperans, facta est mancipium dæmonis: «Tot sceptris serviens quot dedita est vitiis,» inquit S. Hieronymus, in quibus dat tributum, cum iis omnes suas opes et vires impendit et exhaurit. Sceptrum ergo habet superbia in anima impii; sceptrum quoque habet avaritia, libido, cæteraque vitia: tot tyrannis servit impius quot vitiis obtemperat. Nam sceptrum et dominium rationi eripit, illudque tradit concupiscentiæ, perinde ac si quis reginæ optimæ coronam detraheret, eamque meretricis petulantissimæ capiti imponeret: regina enim est ratio, meretrix est concupiscentia. Ita S. Chrysostomus, homil. 11 in epist. ad Romanos. Unde S. Augustinus, tract. 41 in Joan.: «Tolle, inquit, peccati regnum, noli dare concupiscentiis tuis vires: sequendo eas, vires eis addis; dando eis vires, quomodo vinces, quando contra te inimicos nutris viribus tuis?» Huic ergo animæ peccatrici Jeremias, id est prædicator commiserando et admirando dicit: «Quomodo sedet sola civitas plena populo? facta est quasi vidua domina gentium,» etc. De gravitate peccati vide dicta Jeremia II in proœmio.
Versus 2: WEEPING SHE HAS WEPT.
2. PLORANS PLORAVIT. — Primo, R. Salomon putat hac geminatione duplicem ploratum significari, unum ob templi, alterum ob urbis eversionem. Verum dico esse hebraismum. «Plorans ploravit,» id est continuo et effuse ploravit, scilicet urbs Jerusalem, id est pauci cives relicti Hierosolymis a Nabuchodonosore. Secundo et simplicius, urbi ipsi per prosopopæiam, ad pathos datur hic vita, vox, ploratus, etc., quia urbi tribuit personam matronæ olim felicis et gloriosæ, nunc vilis, miseræ et plorantis, ut dixi vers. 1.
IN NOCTE. — Chaldæus sic explicat: Cum Moses, inquit, exploratores in terram promissionis misisset, illique retulissent terram esse aditu difficilem, Judæi ea nocte præ tristitia plorarunt: quibus Deus iratus præcepit ut ea nocte futuram templi vastationem deflerent. Sed hæ sunt Judæorum fabulæ. Ploravit ergo Jerusalem «in nocte,» id est in calamitate, cujus symbolum est nox, inquiunt Rabanus, S. Thomas et Lyranus.
Secundo, «in nocte,» quia nocte diei nonæ mensis Ab, capta est Jerusalem; quamobrem tunc cœpit ejus ploratus. Ita aliqui Hebræi, et idipsum quoque insinuat Chaldæus, imo Scriptura, Jerem. LII, 7.
Tertio et simplicissime, «in nocte,» quia nox ob silentium, solitudinem, vacationem a labore, tranquillitatem, collectionem et contractionem animi, aptior est meditationi, compunctioni et lacrymis. Ita Origenes, Isidorus, S. Thomas et alii. Alludit ad vocem vidua: sic enim vocavit Jerusalem, vers. 1; nam vidua solet noctu maxime, mariti et socialis thori recordari, suamque viduitatem experiri ac deflere, ut ait sponsa, Cant. III, 1: «In lectulo meo per noctes quæsivi quem diligit anima mea.»
Quarto, addit Sanchez novam rationem: Quia, inquit, sicut servis nefas erat queri de dominorum imperio, licet crudeli et acerbo; sic etiam
amasii, ut dixit Jeremias cap. IV, 30, quia eam quasi adulteri ad sua idola et vitia pertraxerunt: nunc vero hostes effecti eam per excidium viduam factam deserunt, imo spernunt, irrident et impugnant. Ita S. Thomas, Hugo, Bonaventura, Lyranus et Dionysius. Hæc enim justa est pæna meretricum et adulterarum, ut mel eis vertatur in fel, amasii in hostes, adulatores in irrisores.
coram lugere, aut animi languorem ostendere, capitale erat crimen. Sic coram Ariovisto rege nemini in dolore summo mutire, nedum lacrymari licuit, ait Cæsar lib. I De Bello Gallico. Ita Jerusalem hic subacta et serva coram Chaldæis interdiu plorare non audebat: plorat ergo nocte. Sic apud Sophoclem Electra felicem vocat Nioben, cui plorare filiorum mortem permissum est.
LACRYMÆ EJUS IN MAXILLIS EJUS, — scilicet hærent et perennant, q. d. Perpetuo plorat, perpetui lacrymarum rivi ex oculis ejus per maxillas decurrunt; ita ut eas abstergere non curet, quia novæ semper fluunt, aliæque aliis jugiter succedunt. Aliter Hugo et Sanchez: Lacrymæ hærent maxillis, quia barbari Chaldæi non permittunt ei otium lavandi faciem; vel potius, quia ipsa tota absorpta in luctu, de mundatione et nititie non curat, sed dolorem suum perpetuis lacrymis ostendit ac profitetur.
NON EST QUI CONSOLETUR EAM. — Hoc ei ad cumulum doloris accedit, quod non habeat consolantem. Cum enim tristitia sit quasi onus quoddam infirmum animum prægravans; ubi amici lugenti condolent, videntur eum quasi juvare in onere portando, ipseque alleviatur sentiens se non solum onus suum portare, præsertim quia inde videt se ab eis amari, ex quo tacita quadam delectatione afficitur, quæ tristitiam minuit. Ita ex Aristotele S. Thomas, II II, Quæst. XXXVIII, art. 3.
Hinc et S. Gregorius, lib. V Moral. cap. III, ait: «Laborantis visitatio est laboris sublevatio,» multo magis dolentis visitatio et consolatio, est doloris sublevatio. Quocirca David in persona Christi queritur, Psalm. LXVIII, 21: «Sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit: et qui consolaretur, et non inveni.» Et in inferno una e maximis damnatorum pœnis est, quod neminem in cœlo, vel in terra habeant, qui extremis eorum tormentis vel nutu compatiatur; sed omnes laudent in eis justum Dei judicium, eosque his et majoribus pænis dignos esse censeant.
Ex omnibus charis ejus. — Primo chari et amici Hierosolymæ hic vocantur sacerdotes et prophetæ, ait Hugo. Secundo, gentium idola quæ colebant, et in quibus sperabant Judæi: cum his enim quasi amasiis suis fornicata fuit Jerusalem; sed jam in excidio ab iisdem fuit deserta et derelicta. Ita Rabanus. Tertio, hi chari sunt angeli custodes, inquiunt S. Bonaventura et Dionysius. Quarto, planius Origenes: Chari Hierosolymæ, inquit, sunt vicini Judæi aliarum urbium. Quinto, Olympiodorus sic explicat, q. d. In excidio Jerusalem alter alterum, amicus amicum non est consolatus, quia æque omnes fuerunt desolati. Sexto et aptissime, chari et amici Hierosolymæ hic vocantur gentes vicinæ, et amicæ antea Judæis, nunc inimicæ; quia cum Chaldæis vastarunt Judæos. Tales fuerunt Idumæi et Ægyptii. Hi enim hujus matronæ, scilicet Hierosolymæ, fuerunt
Idem tropologice contigit animæ peccanti; hæc enim cum creaturis et voluptatibus fornicata, mox ab iisdem amarorem, horrorem, nauseam, aliosque corporis et animi cruciatus, justo Dei judicio perpetitur, præsertim in morbo et morte. Idipsum duabus pulchris parabolis Barlaam clare repræsentat regi Josaphat apud Damascenum, cap. xiii et xiv Histor. eorumdem.
Versus 3: JUDAH HAS GONE INTO CAPTIVITY BECAUSE OF AFFLICTION.
3. MIGRAVIT JUDAS PROPTER AFFLICTIONEM. — Chaldæus, Vatablus, Dionysius et Isidorus sic vertunt: Abiit Judas in captivitatem, eo quod ipse afflixit pupillos et viduas, et cum duritia tractavit servos Hebræos, nec eos stato a lege et Deo tempore liberos dimisit, ut patet Jerem. XXXIV, 14.
Secundo, Lyranus et Rupertus: «Propter afflictionem,» inquiunt, hoc est, ut affligeretur et serviret Chaldæis propter peccata sua.
Tertio, Origenes: «Propter afflictionem,» inquit, hoc est quia afflixit, id est dejecit se, et servivit peccatis.
Quarto, optime Rabanus, Hugo, S. Thomas, Dionysius et Isidorus sic explicant, q. d. Judas, id est multi Judæorum, ut afflictionem, onera, tributa, servilia ministeria in aggeribus construendis, agris colendis, lateribus et calce comportandis, castris purgandis et muniendis, quæ quasi mancipia subituri erant, aut jam subibant, uti subierant in Ægypto, Exodi 1 et v, ut, inquam, servitutem tantam, tamque variam, duram, et multiplicem Chaldæorum effugerent; migrarunt partim ante excidium Jerusalem, partim in illo, et post illud, ad vicinas gentes, scilicet Ammon, Moab, et præsertim Ægyptios: sed nec ibi invenit requiem, quia Chaldæi persequentes ibidem apprehenderunt eam, id est eos, puta Judæos: de iis enim loquitur nunc masculine, quasi de viro et populo; nunc feminine, quasi de matrona: talis enim est urbs et gens.
OMNES PERSECUTORES EJUS APPREHENDERUNT EAM INTER ANGUSTIAS, — in loco periculis undequaque septo ut effugere non posset, v. g. in arcto utrinque muris concluso; sic enim erant Judæi fugientes in Ægyptum: nam neque in Judæam redire poterant, quia ipsa a Chaldæis tenebatur; neque in Ægypto manere, quia ab iisdem vastabatur Ægyptus. In his ergo verum erat istud: Incidit in Scyllam, cupiens vitare Charybdim. Et istud: Cinerem vitans in prunas incidit.
Nota in Hebræo pulchram et nervosam paronomasiam. Nam מצרים metsarim, quod significat angustias, alludit ad מצרים Mitsraim, id est Ægyptus, q. d. Migrarunt Judæi in Mitsraim, id est in Ægyptum, quasi in metsarim, id est in angustias suas, tanquam mures in muscipulam suam, scilicet in Chaldæorum captivitatem et gladium, qui eos ibi comprehendit. Hoc eis prædixerat et minatus fuerat Jeremias, cap. XLII, 11, et cap. XLIII, XLIV et XLVI.
Tropologice, multi ab Ecclesia fugiunt ad hæreticos, propter arctam servitutem mandatorum Ecclesiæ; sed et ibi in majores incidunt perturbationes animæ et conscientiæ. Secundo, anima pia cum a Deo affligitur, si eum fugere velit, in majores incidet afflictiones: dum enim crucem unam excutit, aliam graviorem incurrit. Tertio, Religiosus qui fugit labores Religionis, in sæculo majores inveniet angustias conscientiæ cruciantis, amicorum et curarum; item afflictiones ac tentationes a carne, mundo et dæmone.
Versus 4: THE WAYS OF ZION
4. VIÆ SION, — id est viæ ad templum quod erat in monte Sion. Ita Origenes, Hugo, Lyranus et Dionysius. Secundo et melius, Sion, id est Jerusalem, cujus potior pars erat arx et mons Sion. Ita Theodoretus, Hugo, S. Thomas et Bonaventura. Hæ viæ ad Jerusalem lugent metaphorice, id est desertæ sunt et desolatæ, sicut prata rident, cum florent. Cives enim civitatis, et turbæ viarum sunt quasi anima et vita: unde iis submotis videntur lugere et emori. Aliter Lyranus: Viæ, inquit, lugent, id est gramina et herbam copiosam, quasi comam instar lugentium produxerunt, eo quod nullius vestigio tererentur. Verum lugentes apud Hebræos, in luctu comam non alebant, sed tondebant, ut patet Job 1, 20; Jerem. VII, 29; Michææ I, 16.
Secundo, viæ Jerusalem lugent metonymice, quia luctum excitant considerantibus tum veterem frequentiam et concursum ad solemnitates, scilicet Paschæ, Pentecostes et Tabernaculorum, quibus omnes Judæi non tantum ex Judæa, sed ex toto orbe confluebant Hierosolymam; tum præsentem, eversa urbe et templo, solitudinem.
OMNES PORTÆ EJUS DESTRUCTÆ. — Portæ serviunt primo, ad speciem et decorem urbis; secundo, ad munimen: unde olim erant altæ et munitæ quasi arces; tertio, ad senatum et judicia: hæc enim olim judices peragebant in portis, quia ad eas liber omnibus tam indigenis quam exteris erat accessus; quarto, ad nundinas, festa, ludos, omnemque populi panegyrim et conventum. In portis ergo destructis, hæc omnia pariter destructa et eversa esse significat. Unde cap. V, 14 ait: «Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.» Ita S. Thomas.
SACERDOTES EJUS GEMENTES, — quia munere suo amoti sunt; vel potius, ut Chaldæus, quia cessant sacrificia eorum et sacra omnia: dum enim ea vigerent, sacrificantes hymnos et psalmos cantabant ac jubilabant; nunc iis ablatis, silent et gemunt.
Virgines (quæ in urbis et templi festis solebant choros ducere, et Dei laudes canere, I Reg. XVIII, 6, jam) squalidæ sunt; hebraice nugos, id est afflictæ.
Allegorice virgines sunt sanctimoniales, aliæque quæ virginitatem Deo dicarunt; hæ squalent cum a pristina puritate et secessu deficiunt, atque mundanas familiaritates, urbanitates et colloquia sectantur, itaque faciem suam a Deo sponso suo ad homines convertunt.
Secundo et adæquate, virgines quælibet Hierosolymæ, quæ antea mire formosæ erant, ac nitoris et cultus studiosissimæ, jam in barbarorum Chaldæorum potestatem redactæ, eorumque ancillæ factæ, multæ etiam ab eis violatæ, lugent et squalent. Hoc est quod Sionidis superbis et comptis minatus est Isaias, cap. III, vers. 24: «Et erit pro suavi odore fætor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.» Quocirca «ipsa,» mater Jerusalem, suarum filiarum amantissima, videns earum squalorem et sordes, tota est «oppressa amaritudine.»
Tropologice viæ ad vitam, virtutem et cœlum sunt virtutes, fides, justitia, misericordia, etc.; hæ lugent, quia ab hominibus desertæ et neglectæ sunt.
Secundo, portæ, id est sensus destructi sunt, cum per eos hostis, peccatum et mors, intravit in animam.
Tertio, sacerdotes gemunt, id est mens et spiritus, quæ solebant offerre Deo meditationes, oblationes et preces; jam peccato obruta gemunt, easque negligunt.
Quarto, virgines, id est puræ et cœlestes cogitationes squalent; hinc omnia amara sunt peccatori.
Rursum, portæ Jerusalem sunt virtutes animæ. Porta fundamenti est humilitas: porta excelsa in monte Sion est charitas: porta templi est religio: porta vallis est cognitio Creatoris per pulchritudinem creaturarum; in hac sunt duæ valvæ, una creaturæ, altera Creatoris; porta sterquilinii est confessio, per quam emittuntur sordes animæ: porta fontis est effusio lacrymarum: porta gregis est cura pascendæ animæ suæ et suorum: porta piscium est temperantia et observatio jejuniorum: porta equorum est robur et alacritas ad pugnandum contra hostem: porta orientalis est fides: porta fictilis est consideratio fragilitatis humanæ: porta anguli est mutua beneficentia: porta media est mediocritas. Hæ omnes destruuntur per peccatum.
Versus 5: HER ENEMIES HAVE BECOME THE HEAD
5. FACTI SUNT HOSTES EJUS IN CAPITE, — id est in caput, q. d. Facti sunt hostes superiores, et dominantur Hierosolymis; Solymitæ vero olim rerum domini, nunc abjecti sunt, factique in caudam: sunt enim mancipia Chaldæorum.
Sic tropologice animæ peccatrici dominantur hostes, puta dæmones et concupiscentiæ. Audi S. Gregorium, lib. I Moral. XIX: «Facti sunt hostes in capite, quasi dicat: Cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic adversantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur: tantoque eam plenius possident, quanto et per initium dominantes tenent.» Ubi S. Gregorius per caput, tropologice accipit initium actionis et intentionis: Nam, ut ait S. Bernardus, lib. De Præcept. et dispens., «bonum opus prorsus condemnat intentio prava.» Sicut enim ex lutulento puteo quidquid exit turbulentum est: sic ex animo corrupto nil nisi corruptum egreditur.
INIMICI EJUS LOCUPLETATI SUNT — Hierosolymæ spoliis. Hebraice est שלו scalu, id est prosperati sunt, feliciter eam expugnarunt et diripuerunt, itaque ex spoliis ejus «locupletati sunt.»
QUIA DOMINUS LOCUTUS EST, — id est, hæc ipsa comminatus est Judæis, si ab eo ejusque lege deflecterent, per Mosen, Deut. XXVIII, 13, et Levit. XXVI, et alibi: et nunc recenter per me Jeremiam, per Isaiam et alios prophetas. Septuaginta, Chaldæus et Vatablus vertunt: Quia Dominus afflixit vel humiliavit eam. Hebræum enim הוגה hoga deducunt a יגה iaga, id est doluit et dolere fecit. Noster vero hoga proprie deducit ab הגה haga, id est meditatus est, mussitavit, locutus est.
PARVULI EJUS (qui vix fari et incedere incipiunt, quibusque proinde hostes, licet barbari, parcere solent) DUCTI SUNT IN CAPTIVITATEM ANTE FACIEM TRIBULANTIS, — ante hostem Chaldæum, eos quasi pecora agentem et minantem in Chaldæam. Hic enim eos, non quasi pastor, sed quasi prædo, abripere cogitabat vel occidere.
Tropologice, parvuli, novitii in fide vel religione, ducuntur in captivitatem, cum seniorum peccatis et pravis exemplis in dissolutionem et scelera abducuntur.
Versus 6: AND FROM THE DAUGHTER OF ZION ALL HER BEAUTY HAS DEPARTED.
6. ET EGRESSUS EST A FILIA SION OMNIS DECOR EJUS. — Nota primo: Filia Sion est Jerusalem, quia ipsa erat in valle, et velut sub protectione arcis et montis Sion, quasi matris suæ. Ita Lyranus et Hugo.
Secundo, Origenes et Chaldæus: Filia, id est cœtus et plebs, quæ in urbe Sion, quasi fœtus in matris utero, continebatur.
Tertio et optime, Jerusalem urbs pulcherrima dicitur «filia,» quia Hebræi urbes pulchras et dilectas, metaphorice vocant filias. Sic filia Babylonis est urbs Babylonis, sive ipsa Babylon formosa et amabilis quasi filia.
DECOR, — id est, primo, regnum, aiunt Hebræus et Vatablus; secundo, Lyranus, regnum et sacerdotium; tertio et plenius, S. Thomas, Hugo, Dionysius et Bonaventura, «omnis decor,» id est omnis ornatus et templi, et domorum, et civium, et magistratus, et sacerdotum, et virginum, et politiæ rerumque omnium.
FACTI SUNT PRINCIPES EJUS VELUT ARIETES. — Legit Interpres אלים elim, id est arietes: jam aliis punctis legunt אילים aialim, id est quasi cervi, scilicet timidi et fugaces, facti sunt Sedecias et principes Juda. Ita Chaldæus et Pagninus. Eam ob causam Achilles, objurgans Agamemnonem apud Homerum, ait eum habere cor cervinum, id est esse timidissimum. Noster melius vertit, «arietes non habentes pascua,» id est sine cibo et pastu, q. d. Principes Hierosolymæ, quasi arietes emaciati, fame et lassitudine fuerunt confecti, cum in Babylonem captivi abirent, ita ut, Chaldæis ad gradiendum festine impellentibus, vix possent ingredi. Ita Origenes, Hugo, Lyranus et Dionysius.
Tropologice, anima est filia Sion, id est speculationis, et filia Sion, id est cœli civis, quæ antea per meditationem sugebat lac Angelorum, jam per peccatum perdidit omnem decorem virtutum, quo Deo et Angelis placebat præ omnibus creaturis: anima enim ornata gratia Dei, est regina pulcherrima, superans omnem naturalem pulchritudinem Angelorum omniumque creaturarum. Ratio est, quia per gratiam fimus «divinæ consortes naturæ,» ut ait S. Petrus; ac per consequens excellentissime et proxime participamus supernaturalem et summam Dei pulchritudinem, quæ omnem naturalem et creatam in immensum transcendit. Vide hanc sponsæ pulchritudinem in Cant. Canticorum descriptam. Secundo, principes, id est ratio et voluntas, in ea præ fame rerum spiritualium lassæ deficiunt. Hinc tertio, quo dæmon eas impellit, eo cogitatione et affectu feruntur: carent enim viribus et fortitudine resistendi; hanc enim habebant a gratia, qua jam sunt spoliati. Hæc tum omnibus, tum maxime prælatis conveniunt: hi enim quasi arietes gregem debent præire, ducere, defendere, et pascere verbo et exemplo; sed si ad pascua voluptatum abeunt, ab hoste a tergo urgente minantur ad famem et mortem spiritus tum sui, tum suorum. Ita S. Hieronymus.
Versus 7: SHE HAS REMEMBERED.
7. RECORDATA EST. — Hebræi et Vatablus vertunt satis apposite: Recordata est Jerusalem in diebus afflictionis suæ, in quibus dabat pœnas prævaricationis suæ, omnium desiderabilium suorum; quorum possessione olim exsultabat, nunc eorumdem amissione cruciatur, quasi dicat: In diebus afflictionis suæ recordata est antiquæ prosperitatis suæ, auxitque illi dolorem recordatio, ut Psalm. CXXXVI, 1, dicitur: «Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.»
Sed Septuaginta, Chaldæus et Noster vertunt in genitivo, «recordata est dierum afflictionis suæ.» Verba ergo hujus versus involuta, ita ordinanda et exponenda sunt, q. d. Jerusalem recordata est primo, dies hosce præteritos, in quibus perfecte afflicta est; videlicet cum caderet populus in manus Chaldæorum absque auxiliatore: est enim hoc ejus vulnus recens, et quasi adhuc stillans et vivum. Secundo, recordata est simul causæ tantæ calamitatis, videlicet suæ prævaricationis. Tertio, denique recordata est omnium desiderabilium ornamentorum, quæ in urbe et templo fuerunt a tempore Salomonis. Cogita ergo quam tristis sit, cum se omnibus videt spoliatam, quamque se cruciet, quod tanta Dei beneficia non pluris fecerit et custodierit. Ita Paschasius, Lyranus et Dionysius.
Lysimachus rex cum præ siti se cum exercitu hosti tradidisset, hausta aqua exclamavit: «Dii, inquit, boni, quam exiguæ voluptatis causa quantum regnum amisi, et ex rege me servum effeci!» Idem dicat Jerusalem: idem dicat anima pœnitens.
Nota primo: Pro prævaricationis, hebraice est מרודים merudim, quod Vatablus proprie vertit, rebellionis, scilicet in violanda Dei lege et colendis idolis. Sed Septuaginta vertunt, ἀπωσμῶν, id est expulsionum suarum, hoc est, ut Pagninus vertit, indigentiarum, vagationum et transmigrationum suarum; nimirum hi to merudim, id est rebellionem, sumunt metonymice pro pœna rebellionis, quæ fuit exsilium, et dispersio per gentes.
Nota secundo: Per desiderabilia intelligit opes et delicias, quas quisque in excidio jam amissas recordatur et luget. Secundo, ut Vatablus, desiderabilia hæc sunt regnum, sacerdotium, pax, victoria, prophetiæ cæteraque ornamenta illius populi; uti et templi, puta festa, oblationes, sacra vasa, vestes, etc. Hebræi to cum caderet populus, referunt ad sequentia, tunc hostes deriserunt sabbata ejus. Melius Romana, Septuaginta, Origenes et alii referunt ad præcedentia, q. d. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis, etc., tunc, cum hostilis gladius in populum impune grassaretur, nec esset qui ei ferret auxilium; cumque hostis ei, ejusque festis et religioni petulanter illuderet.
VIDERUNT EAM HOSTES (Chaldæi, inquiunt Hugo et Dionysius. Melius a Castro, hostes, scilicet vicini Idumæi, Moabitæ et Ammonitæ): ET DERISERUNT SABBATA EJUS, — id est omnia festa, cultum et religionem Judæorum, ita Latini omnes. Videntur ergo Chaldæi irrisisse tum circumcisionem, aliosque Judæorum ritus; tum proprie cultum sabbati, quod nimirum Deum colerent sacro hoc otio; adeoque eos coegisse ut in sabbatis æque, imo magis laborarent quam aliis diebus profanis. Sic enim Gentiles Judæos ridebant, quod septimam diem, ac consequenter septimam temporis et vitæ partem otiando transigerent; indeque eos vocabant Sabbatarios. Audi Juvenalem, satyra 5, Judæum depingentem:
"Whose every seventh day was idle, and who touched no part of life."
Vide quæ dixi de sabbato, Deuter. V, 12.
Verum Hebræi et Græci to sabbata accipiunt appellative, vertuntque cessationes, vacationes, vacantias, quod scilicet jam cessent omnia negotia, commercia, lites, nundinæ, etc., in Jerusalem, uti minatus fuerat Dominus, Levit. XXVI, 33, vel, ut
Tropologice, anima pœnitens dum videt ob peccata se affligi, vel a vitiis, vel a vitiæ ærumnis, gemit dum recordatur tum peccatorum, tum felicis status Adæ, atque virtutum et beneficiorum Dei quæ perdidit, instar S. Job cap. XXIX, vers. 2, quod hostis ex templo animæ suæ rapuerit altare thymiamatis, id est sacrificia et orationes; et candelabrum luminis, id est intelligentiam rerum divinarum; et mensam panum propositionis, id est virtutem eleemosynæ; et alia vasa, id est virtutes: tum denique quod dæmones rideant ejus religionem et cessationem a bonis operibus. Idem potest applicari animæ damnatæ.
Audi S. Gregorium, V Moral. cap. XXII: «Hostes» inquit, sabbata videntes, irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt, ut unaquæque reproba anima quo remotior ab externis actionibus servire Deo creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur.» Otium enim est pulvinar diaboli, fons et scaturigo malarum cogitationum omnisque peccati. Proprie autem Turcæ, hæretici aliique infideles rident sabbata, id est festa christianorum, dum ipsi lascivis spectaculis, ebrietati, libidini festis diebus vacantes, turpiter otiantur. Ita risit et subsannavit legatus Turcæ bacchanalia christianorum: dum enim Parisiis ageret apud regem Galliæ, videretque illis diebus miram christianorum petulantiam et compotationes, ac statim post die Cinerum eorum modestiam et gravitatem: Quid, ait, accidit christianis? heri videbantur ebrii et insani, hodie videntur sobrii et sani: quis est iste cinis tantæ virtutis qui fronti eorum aspersus, mira metamorphosi ex stultis sapientes, ex petulantibus modestos, ex lascivis castos reddidit? «Cur enim quod dilectus repudiat, non irrideat inimicus?» ait S. Bernardus, serm. 46 in Cant.
Versus 8: SHE HAS SINNED GRIEVOUSLY
8. PECCATUM PECCAVIT, — id est, ut Vatablus, perpetuo, assidue et graviter peccavit. Per peccatum antonomastice intelligit idololatriam, quasi fornicationem spiritualem: loquitur enim de Jerusalem quasi de filia meretrice et adultera.
PROPTEREA INSTABILIS FACTA EST. — Vatablus: Propterea varie jactata est, q. d. Ideo Synagoga suo loco mota, et captiva in Babylonem abducta est, quia e suo fundamento, puta a Deo, recessit. Sicut enim navis, deserta a nauclero, omnibus ventis et undis jactatur: sic et Jerusalem, et quælibet civitas deserta a Deo, rectore suo, bellorum et tumultuum fluctibus jactatur et propellitur. Hoc ei minatus est Jeremias cap. XXXIV, 17, et Moyses Deuter. XXVIII, 25.
Nota: Impii in suis infortuniis fatum, Deumque inclementiæ impie accusant; pii vero ea in seipsos et peccata sua pie et vere retorquent.
Secundo, Origenes, Pagninus et Vatablus vertunt: Propterea facta est in commotionem, id est capitis agitationem, id est derisionem et ludibrium gentibus, ut sequitur hic et cap. seq., 15.
Tertio, apte Hebræum נידה nida significat elongatam a consortio cæterorum, scilicet menstruatam, et sic Noster vertit vers. 17; unde quasi de tali subdit: «Viderunt ignominiam, et sordes in pedibus ejus,» q. d. Peccatum peccavit Jerusalem, pollutaque est sanguine immundo; propterea facta est in elongationem et separationem.
Tropologice, anima ob peccatum, præsertim superbiæ, fit instabilis, et ex uno vitio in aliud ruit, donec tandem Deus denudet palam ejus turpitudinem, tuncque confusa et pœnitens retrorsum convertitur, et ad Deum redit, ut sequitur.
Porro hujus instabilitatis in peccatore causa est: prima, quia peccator avellit se a Deo, qui dicit: Ego sum qui sum, scilicet stabilis semper idemque; quique est אמת emet, id est veritas, stabilitas, constantia tum sua, tum rerum omnium: solus enim Deus angelos, cœlos aliaque stabilia firmat et stabilit. Unde canit Psaltes Psalm. XVIII: «Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum, et refugium meum.» Hinc et sanctus ille dicebat: Mens mea in Deo est fixa et solidata. Quod de Olympo monte cecinit Lucanus, lib. II Pharsal.: «Nubes excedit Olympus,» ideoque in eo non sunt venti, non pluvia, non nix. Hoc de cœlo dixit S. Augustinus, lib. I De Genes. contra Manich. cap. XV: «Nubes excedit Olympus: pacem summa tenent.» Et Sapiens, Eccli. XXIV, 11: «In his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor.» Et Psaltes, Psalm. LXXV, 3: «Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.» Et Psalm. LXXII, 28: «Mihi autem adhærere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam. Quid enim mihi est in cœlo? et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum,» «Deus cordis,» quia tu solus cor imples et adæquas, imo superas. Legimus de S. Deicola abbate, quod semper facie erat læta et ridenti; cumque causam rogaretur, dixit: «Christum a me tollere nemo potest.»
Hoc est quod rursum jubilans ait Psaltes Psalm. CII, 2 et 5: «Benedic, anima mea, Domino, qui replet in bonis desiderium tuum.» Secunda, quia cor hominis instabile est, eo quod sit amplissimum et immensum; quia infinitarum rerum est capax: unde infinitorum desideriorum in se habet perennem fontem et scaturiginem; quare hunc fontem, cum sit immensus et infinitus, nulla creatura vel creata voluptas utpote finita et valde limitata ac angusta, satiare et implere potest; sed solus Deus qui æque est immensus, a quo peccator se avertit, et hoc est quod ait S. Augustinus lib. I Confess. I: «Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te.» Et tract. 24 in Joan.: «Qui vult gaudere de se, tristis erit; qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit: quia Deus sempiternus est.» Unde sapienter monens infert: «Vis habere gaudium sempiternum? adhære illi qui sempiternus est.» Et iterum in Solilog. cap. XXX: «Anima rationalis, inquit, facta est capax majestatis tuæ, ut a te solo, et a nullo alio possit impleri.» S. Augustinum ut magistrum sequitur S. Bernardus, qui serm. in illud: Ecce nos reliquimus omnia: «Anima, inquit, rationalis cæteris omnibus occupari potest, repleri omnino non potest.» Nam quod ait Sapiens Eccles. V, 9: «Avarus non implebitur pecunia,» hoc idem de aliis dicas: Ambitiosus non replebitur honoribus, nec gulosus epulis, nec potator vino, nec scortator libidinibus, etc. Causam subdit S. Bernardus: «Panis namque animæ justitia est, et soli beati, qui esuriunt illam: quoniam ipsi saturabuntur.» Idem, lib. De Diligendo Deo, cap. III, ait: «Anima re qualibet temporali inflari potest, satiari non potest; quia non sunt naturales cibi animæ.»
Concludit ergo S. Augustinus, vel quisquis est Auctor lib. De Spiritu et anima: «Quid ergo per multa vagaris, homuncio, quærendo bona animæ tuæ et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona, et sufficit: desidera simplex bonum, quod est omne bonum, et satis est.»
Tertia, quia omnis creata voluptas, quam ambit peccator, fluxa est et evanida, ac permixta cum multo felle et dolore, in quem fere semper desinit: «Extrema enim gaudii luctus occupat.» Quod dum videt peccator, post peccatum voluptatem habitam fastidit, et aliam quærit: quam dum paulo post evanidam videt, pari modo fastidit, et ita ad aliam et aliam semper abit, initio amans, mox nauseans; sicque inter alternantia desideria et fastidia, quibus continuo jactatur, miser vagatur et oberrat, quærens requiem, et non inveniens. Quarta, quia sicut una virtus ad aliam, ita unum vitium ad aliud transit et inclinat. Sicut enim est concatenatio virtutum, ita est et vitiorum, de qua vide Origenem homil. 23 in Numer.
Quinta, quia remorsus et angores conscientiæ non sinunt peccatorem quiescere. Unde peccator partim quietem quærens, partim volens hos angores fugere vel excutere, ab una voluptate in aliam, ab uno peccato et loco in alium se transfert; sed infelix suos aculeos secum ubique defert: hac de causa Cain parricida factus est vagus et profugus, Genes. IV, 14. Lutherus, ut hos remorsus obrueret, assiduus erat in popinis, sed postea acrius eum invadebant. Sexta, quia peccator laborat et æstuat plurimis pravis desideriis, adeoque peccatum non est aliud quam inordinatus animæ æstus et desiderium, puta febris animæ, inquit S. Ambrosius. Sicut ergo febris est calor vitiosus et exæstuans, qui quamdiu durat, nulla aqua, nullo frigore restingui potest; sed efficit ut febricitans semper sitiat, et corrupto appetitu nunc aquam, nunc vinum, nunc cerevisiam hanc illamve appetat, semperque bibat et nunquam satietur: ita prorsus se res habet in peccato et peccatore. Et hoc est quod ait Isaias cap. LVII, 20: «Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.» Septima, quia anima justa per peccatum perdit suam virginitatem, id est innocentiam: fitque meretrix, id est levis et petulans; ideoque alios et alios amasios quærit: est enim libido insatiabilis. Huc proprie respicit Jeremias: comparat enim Jerusalem meretrici.
VIDERUNT IGNOMINIAM EJUS, — id est nuditatem et turpitudinem: idololatras enim Scriptura comparat meretrici, cui Deus minatur ignominiam, id est denudationem turpitudinis femorum et crurum; uti etiamnum subinde meretrices et fures in indusio publice in theatro, omnium ludibrio exponuntur. Ita Jerusalem suis rebus nudata et spoliata ob peccata turpissima fuit, et valde ignominiosa. Hinc quasi matrona cujus turpitudo et nuditas omnium irrisioni exponitur, præ pudore faciem suam convertit retrorsum, seque abscondere et latere conatur. Alii explicant: Convertit se vel conversa est, primo, a mala ad bonam vitam. Ita Origenes et Olympiodorus. Secundo, a gloria et prosperitate, in captivitatem. Ita S. Thomas et Lyranus. Tertio, q. d. Vadens in captivitatem, frequenter retro respexit valedicens patriæ. Verum primus sensus, quem antea dedi, est litteralis et genuinus.
Versus 9: HER FILTH IS ON HER FEET.
9. SORDES EJUS IN PEDIBUS EJUS. — Hebraice בשוליה besculeha, id est in fimbriis ejus, quæ scilicet sunt in ora et extremitate vestis circa pedes. Ita Pagninus, Brixianus et alii. Pro sordes hebraice est טמאתה tumata, id est contaminationes ejus, scilicet menstrua, vel potius sanguis et sordes ex fornicatione et puerperio, quæ ex puerpera post partum defluunt in vestis oram et fimbrias, q. d. Sicut in fornicariæ puerperæ fimbriis cruore intectis, scilicet ad pedes, apparent sordes ejus, quibus proditur ejus fornicatio et puerperium: sic in pedibus, id est extrema hac Hierosolymæ vindicta, qua ipsa publice, nudis et sordidis pedibus, quasi serva et mancipium, ducitur in captivitatem, produntur ejus peccata quibus id meruit,
ut aiunt Hugo et Bonaventura. Sordes ergo pedum significant eam esse putidam et abjectam; ut omnes eam non tantum irrideant, sed et subsannent ac abominentur.
Secundo, Chaldæus, Lyranus et Vatablus sic explicant, q. d. Sicut mulier impudens non veretur sanguinem menstruum, publice in fimbriis circumferre; ita Jerusalem sine ulla verecundia peccavit et fornicata est cum idolis, quasi suis amasiis.
Tertio, Paschasius et Hugo: Sordes, inquiunt, sunt peccata in pedibus, id est in doctoribus et apostolis, qui debebant aliis esse via et pedes ad bonum; hi enim suis sordibus et scandalis eos avertunt potius et abducunt. Verum hic sensus non est litteralis, sed mysticus.
NEC RECORDATA EST FINIS SUI, — id est hujus extremæ pœnæ, captivitatis scilicet, q. d. Cum esset in suis deliciis et peccatis, non cogitavit quid futurum esset sibi, quem finem habitura essent tot ejus scelera; esto eum ipsi intentarent, et ob oculos ponerent Prophetæ; quod nimirum punienda esset et exscindenda, postquam scelera sua, sicut Sodoma et Gomorrha, complesset, q. d. Ita peccavit, ut videretur non recordari esse Deum, qui eam tandem puniturus esset, æque ut illi qui dixerunt: «Quomodo scit Deus? et si est scientia in Excelso?» Psalm. LXXII, 11. Ita Chaldæus, Hugo, Bonaventura, Lyranus, Dionysius et Vatablus. Ex Hebræo vertas: Sordes ejus in pedibus ejus, quia non est recordata finis sui, quasi dicas: Ideo audacter peccatis se sordidavit, quia non cogitavit eorum supplicium, seque propter ea acerrime fore puniendam. Aliter Sanchez, q. d. Diuturna erit servitus Jerusalem, cujus finis ipsa non recordabitur, quia libertatem, quæ finis est servitutis et exsilii, non videbit nisi post longum tempus, in novo quasi sæculo, quando hisce emortuis, nova erit hominum generatio.
Allegorice Paschasius, Judæa non est recordata Christi, qui finis est legis.
Tropologice S. Thomas et Rabanus: Jerusalem et anima peccatrix non est recordata finis, id est mortis suæ et judicii extremi. Ita duo illi senes ardentes concupiscentia Susannæ: «Everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cœlum, neque recordarentur judiciorum justorum,» Daniel. XIII, 9. Efficacissimum enim remedium contra peccata est meditatio novissimorum. Vide dicta Deut. XXXII, 29. Docet Albertus Magnus in lib. De Vegetabilibus, corvum non redire ad nidum, si in eo ponatur cinis ac pulvis vitri: sic dæmon fugit a nido cordis nostri, si in eo posita sit memoria cineris et pulveris, in quem convertendum est vitrum; vitrum autem sumus nos, imo vitro fragiliores.
DEPOSITA EST VEHEMENTER. — Hebræus, Chaldæus et Septuaginta, descendit mirabiliter, vel corruit cum admirationibus, id est corruit gravissime, corruit admirabili casu, omnibus admirantibus talem florentissimæ Hierosolymæ casum: Judæi
vertunt, parvi pendit miracula (hæc enim significat Hebræum פלאים pelaim), ait Leo Castrius lib. II Apologetici, pag. 196. Quod recte adaptes Judæis spernentibus Christum ejusque miracula, imo ea calumniantibus ac dicentibus: «In Beelzebub ejicit dæmonia.» Idcirco enim excisi sunt a Tito.
VIDE AFFLICTIONEM, — ut miserearis, et ex ea eripias me. Propheta, nomine Jerusalem, ad Deum se convertit, ut se a tanta clade eripiat. Deus enim speculative semper omnia videt; orat ergo Propheta ut videat, id est videndo et miserando levet gentis suæ ærumnas.
ERECTUS EST INIMICUS. — Hebraice est הגדיל higdil, id est magnificavit se, insolenter extulit et jactavit se hostis, quasi non tua, sed sua virtute me dejecerit.
Versus 10: THE ENEMY HAS STRETCHED OUT HIS HAND
10. MANUM SUAM MISIT HOSTIS, — scilicet Chaldæi, et eis se jungentes vicini Ammonitæ et Moabitæ, prædati sunt desiderabilia quæ erant in urbe, et maxime vasa templi, et libros legis, ait Lyranus.
QUIA VIDIT (ipsa Jerusalem, ut patet ex Hebræo feminino ראתה raata, hoc est vidit, id est videre coacta est, quod nunquam ante viderat) GENTES, — scilicet Chaldæos, aiunt Rabanus et S. Thomas, vel magis proprie gentes impias et impuras, scilicet Ammonitas et Moabitas, quibus ob scelera et odium Judæorum interdictus erat ingressus in Ecclesiam, id est in cœtum et congregationem Judæorum, ut essent de populo Judaico incolæ et cives Hierosolymæ, ut dixi Deuter. XXIII, 3.
Has non tantum ipsam Ecclesiam, puta cœtum populi, sed quod multo indignius est, libere et audacter ipsum sanctuarium, puta templum sanctum, ingredi vidit. Est ergo argumentum a minori ad majus; aliud enim hic est Ecclesia, aliud sanctuarium. Ita Chaldæus, Theodoretus, Olympiodorus, R. Salomon, Lyranus, Vatablus et Isidorus.
Aliter explicat Paschasius, Hugo, S. Thomas et Maldonatus, ut vox quia det causam expilationis, q. d. Quia Judæi induxerunt gentes incircumcisas et interdictas in templum, ut patet Ezech. XLIV, 7; hinc ab eis illud ipsum spoliatum est: sicut permisit Deus ut Babylonii expilarent thesauros regis Ezechiæ, quos ipse eisdem ostenderat. Isaiæ XXXIX, 2, 4, 5.
Tertio, idem Paschasius et S. Thomas: Deus permittit infideles et hæreticos spoliare templa et urbes, quia gentes, id est sacerdotes, impure more gentium viventes, ausi sunt ingredi sanctuarium, et sacra altaria, vasa ac victimas pollutis manibus pertractare. Sed hic sensus est symbolicus.
Versus 11: SEEKING BREAD.
11. QUÆRENS PANEM. — Loquitur de fame quæ fuit in Jerusalem tempore obsidionis, IV Regum, cap. XXV, 3.
DEDERUNT PRETIOSA QUÆQUE PRO CIBO. — Sic peccator pro pane, imo mica una consolationis, puta pro exiguis deliciis, pro modica gula, fastu et ambitu, puncto honoris, dat omnia sua desiderabilia, quin et vires suas omnes, ipsamque animam impendit et dæmoni vendit.
FACTA SUM VILIS, — omni vilitate, quam hucusque recensui et planxi. Sic et Septuaginta. Sed Chaldæus et Vatablus vertunt: Quia fui epilatrix (hoc enim quoque significat hebræum זוללה zolela); idcirco scilicet juste punior hac vilitate et fame. Arabicus vertit: Vide, Domine, quod facta sim quasi prostituta omnibus transeuntibus viam; hoc est quasi vilis serva, qua omnes ad libidinem abutuntur.
Versus 12: O ALL YOU!
12. O VOS OMNES! — Inducit Jerusalem suas ærumnas deplorantem, easque per comparationem cum aliis exaggerantem. Pro o hebraice est לוא lo, id est non ad vos, scilicet tam grave malum perveniat, quale ad me pervenit; non vobis contingat quod mihi contigit. Ita Syrus, Vatablus et Pagninus. Sed noster Interpres pro cholem substituit scurec, et pro lo, id est non, legit לו lu, id est utinam, o si ad vos, scilicet perveniat doloris mei sensus; unde Chaldæus vertit: Adjuro et obtestor vos omnes prætereuntes, declinate huc, aspicite et videte si est dolor sicut dolor meus. Sic Septuaginta solent lu vertere per al, id est si; vel ia, id est utinam, et sic pro lo, hic apud Septuaginta videtur legendum al, q. d. O si, utinam; aut certe, ut vult Maldonatus, pro lo, legendum disjuncte per diastolen o, quod respondet hebræo הוי hoi, id est heu. Sunt verba plebis relictæ Hierosolymis, sive pauperum terræ, qui suum dolorem detegunt transeuntibus. Ita Theodoretus.
Denique Sanchez putat hoc esse epitaphium, quod Jerusalem in suo quasi busto, in quo ipsa sepulta jacet, incidi jubet, quo ipsa viatores alloquitur, ut dolorem suum dolendo solentur, q. d. O vos hospites, qui transitis, spectatisque non urbem, sed excisæ urbis informe bustum! videte si quispiam habuit graviorem aut dolendi aut lacrymandi materiam. Qui sensus plane patheticus est. Sic passim in epitaphiis ipsi sepulti vivos et lectores alloquuntur, uti Ovidius in hocce suo, quod sepulcro inscribi curavit:
Here I lie, who played with tender loves, I, the poet Naso, perished by my own genius. But may it not be a burden to you who pass by, whoever you were who loved, To say: May Naso's bones rest gently.
Tropologice, eadem et plura dicit anima in Purgatorio, et magis anima damnata in inferno. Præclare S. Chrysostomus, homil. 5 ad Populum: Tristitia, ait, nobis data est ut doleamus, non de morte aut alia re, sed tantum de peccato; ibi enim solum utilis est tristitia, cum alibi fit inutilis; nec enim dolendo possum mortuum, aut rem amissam revocare et recipere; sed tantum gratiam peccato amissam dolendo ac pœnitendo possum recuperare; hic ergo tantum utilis est dolor.
Allegorice, multi hæc adaptant Christo peccata urbis et orbis luenti, matrique ei compatienti; utriusque enim dolori nullus fuit similis. Nam, ut ait Ethicus: «Pulsus doloris est amor.» Ut scias quanta sit febris et calor, tangis et tentas pulsum: ita ut scias quantus fuerit dolor Christi et Virginis, cogita quantus fuerit utriusque amor tum mutuus, tum erga omnes homines. Nam mensura et «ulna doloris amor.» Quantus amor, tantus dolor; et vice versa, quantus dolor, tantus amor. Ratio a priori est, quia quantum quis amat bonum aliquod, tantum odit malum illi oppositum, tantumque dolet si illud ei infligatur. Quantum ergo Virgo amavit Christi salutem et vitam, tantum doluit de ejus cruciatu et morte.
VINDEMIAVIT ME, — q. d. Hostis Chaldæus aut Deus spoliavit me bonis omnibus, uti vinea in vindemia spoliatur omni suo fructu et bono. Hebræum עהלל olel significat racemare, hoc est prætermissos in collectione uvarum, et in vindemia racemos vestigare, legere et carpere: ita enim Jerusalem prius quasi vindemiata fuit tempore Joachin, cum Nabuchodonosor inde extulit omnes thesauros, IV Reg. XXIV, 13. Postea vero quasi racemata fuit, cum Nabuzardan sub Sedecia omnia reliqua in ea spoliavit, et Babylonem transtulit, Jerem. LII, 17, et IV Reg. XXV, 13. Sic vindemia sumitur pro eadem racematione vers. 22, et cap. II, vers. 20. Et hanc racemationem diserte comminatus est Judæis Jeremias, cap. VI, vers. 9: «Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel.»
UT LOCUTUS EST. — Hebræum הוגה hoga rursum verti potest: Sicut afflixit me Dominus, uti dixi vers. 5.
IN DIE IRÆ FURORIS SUI. — Hebraice בחרון אפו bacharon appo, id est in die iræ nasi sui. Sic vocat iram ac si sit flammeus halitus e naribus, et æstuans spiritus, qui quidquid comprehendit, adurit. Docte S. Augustinus in Sententiis, num. 157: «Ira, ait, Dei, non perturbatio est ejus, sed judicium quo irrogatur pœna peccato. Cognitio vero ipsius, et recogitatio mundanarum rerum, est incommutabilis ratio. Neque enim sicut homines, ita Deum cujusquam facti sui pœnitet, cujus de omnibus omnino rebus tam fixa est sententia, quam certa præsentia est.»
Versus 13: FROM ON HIGH (from heaven) HE SENT FIRE INTO MY BONES.
13. DE EXCELSO (de cœlo) MISIT IGNEM IN OSSIBUS MEIS. — Chaldæus, in castella mea: כרך kerach vel כרכא carca, chaldaice significat arcem, turrim vel urbem munitam a rotunditate; radix enim כרך kerach significat involvere, convolvere, q. d. Vindicta Dei hostibus meis quasi faces suppeditavit et accendit, quibus non modo carnem et cutem, id est agros et villas, sed ossa quoque mea, id est munitissimas quasque arces, turres, templum, palatia, quæ urbem quasi ossa firmabant, expugnaret, succenderet, et in cinerem redigeret. Ita Origenes, Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Bonaventura, Lyranus et Dionysius.
Secundo, Olympiodorus, Hugo, Paschasius, Vatablus, S. Thomas: Ignem, id est divinam iram et vindictam, immisit in principes qui erant quasi ossa reipublicæ, eamque instar ossium fulciebant et sustentabant. Alludit ad Ezech. XXIV, 9: «Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram! Congere ossa, quæ igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.»
Tertio, Sanchez hæc metaphorice accipit: Ignis, ait, significat acrem cruciatum, ossa significant interiora et viscera, q. d. Deus de cœlo immisit acrem cruciatum in intima mea, ut cor meum dolore emori, viscera mea angore dissolvi videantur.
ERUDIVIT ME. — Hebraice ירדנה iirdenna, id est dominatus est ei, scilicet ignis ossi, id est cuilibet ossium. Ita Vatablus, R. Salomon et Kimchi. Vel potius legendum ירדנה iardenna, id est dominari fecit illum, scilicet ignem, in ossibus meis: «erudivit» ergo, id est castigavit, punivit me igne, sicut aurum adulterinum purgatur, et quasi castigatur igne; et boves duri erudiuntur, id est castigantur et domantur, stimulo. Vel potius Noster legit יורנה iorenna, id est erudivit, hoc est, docuit me, per hanc pœnam deinceps non peccare, nec idola colere: unde Judæi deinceps post captivitatem Babylonicam idola non coluerunt, uti fecerant ante.
Tertio, Septuaginta aliis punctis pro iirdenna, legentes ירדנה ieredenna, a radice ירד iarad, id est descendit, vertunt: Deduxit vel descendere fecit illud, scilicet os, id est quodlibet ossium meorum.
Moraliter, disce hic: sicut aurum vitiatum, quia solidum et durissimum est, excoquendum et a scoria purgandum est igne: ita urbes et provinciæ moribus omnino corruptæ, igne, peste, gladio a Deo purgandæ sunt, ut iis adulti et senes, qui in vitiis enutriti consenuerunt et incorrigibiles sunt, absumantur, et nova filiorum soboles succrescat, quæ hac patrum clade erudita sapiat, bonosque mores induat. Ita Judæi per captivitatem Babylonicam, quasi per ignem transeuntes, toti facti sunt alii, adeoque qui ante eam pronissimi erant ad idola, post eam omnia idola abominati sunt. Idem facit Deus, cum animam valde corruptam vult convertere; ingenti enim morbo, casu, aliave clade eam affligit et collidit, ut ad se redeat, resipiscat, seque reformet: alios eadem de causa in spiritu rapuit ad videndum inferorum pœnas, et cælitum gloriam; alios per efficaces instinctus, et meditationes aut prædicationes de morte et novissimis contundit et compungit, ut vitam mutent. Ita convertit Nabuchodonosorem mutando eum in bestiam; Saulum prosternendo Paulum effecit; Magdalenæ immittendo septem dæmones qui eam vexarent, a vitiis curavit.
Narrat Plutarchus, lib. De Sera Numinis vindicta, sub finem, Thespesium sceleratæ et deploratæ vitæ hominem fuisse: de quo consultum oraculum num quæ spes foret eum emendandi, respondit: «Melior erit postquam fuerit mortuus.» Paulo post Thespesius gravi casu collisus per triduum exanimis jacuit; tertio die ad se rediit: rogatus quomodo rediisset, dixit in casu hoc animam suam eductam e corpore prorsus aliam esse factam; alia enim omnia vidisse et sensisse, perinde ac si quis e navi in mare corruat alia sentit et sapit. Itaque vidisse se bonorum felicitatem; impiorum, quin et Neronis, quin et proprii sui parentis, pœnas (in qua tamen visione fabulæ Gentilium admiscentur), ac quemdam e cognatis vita functis ad eum accessisse et salutasse: «Salve, Thespesi,» cui ille: «Non Thespesius vocor, sed Aridæus;» mox anima cognati: «Aridæus fuisti, sed deinceps eris Thespesius,» id est divinus. Ita factum est, qui enim antea erat impius, spurcus, planeque vitiosus, hoc casu et raptu factus est pius, castus, justus, speculum virtutum: ita frangenda est malæ consuetudinis obfirmatio, et duro nodo durus quærendus est cuneus. Sicut ergo medicus ut curet laborantem morbo Gallico similive, qui sanguinem, humores totumque corpus infecit et corrupit, prius exhaurit humores omnes ita corruptos per crebras purgationes, per sudores, per phlebotomiam, per inediam; hominemque quasi exsuccum reddit, redigitque pene ad portas mortis, ac deinde ita expurgatum novis pharmacis et cibis restaurat, renovat, sanat: eodem prorsus modo facit Deus, ut homines vitiis corruptos immutet et sanet.
EXPANDIT RETE PEDIBUS MEIS. (Rete vocat insidias, quas Chaldæi quasi venatores, in omnibus viis Judæis tetenderant, ut nullum eis pateret effugium; omnes enim vias insederant, ut Judæos fugientes interciperent: hinc) CONVERTIT ME RETRORSUM, — scilicet ex fuga reduxit me, id est fugitivos meos ad Nabuchodonosorem. Ita Hugo.
Secundo, Chaldæus et Maldonatus explicant, q. d. Fecit ut retro cadens terga verterem hosti.
Tertio, Origenes, Olympiodorus et Lyranus explicant, q. d. Convertit me a gloria in ignobilitatem; ut e throno regni et gloriæ, in quo auguste considebam, retrorsum dejicerer, et præcipitarer in terram et in ergastulum.
Allegorice Paschasius, Hugo et Dionysius: Misit Deus e cœlo ignem, id est Spiritum Sanctum linguis igneis in Apostolos, qui erant quasi ossa Ecclesiæ, et per eos erudivit Ecclesiam; expandit rete prædicationis, et convertit me, scilicet Ecclesiam gentium, ut ad Deum redirem.
Sed quia ignis hic vindictæ est et supplicii, melius mystice sic explices: Misit Deus ignem, scilicet tribulationis et tentationis, in ossa, id est robustas virtutes meas, ut vitiorum rubiginem in me excoquat et expurget, ait S. Gregorius, et hoc quasi reti capiar ne fugiam, sed reducar ad Deum. Rete ergo Dei quo peccatores vel sæculares venatur, communiter est tribulatio.
Versus 14: THE YOKE OF MY INIQUITIES HAS WATCHED
14. VIGILAVIT JUGUM INIQUITATUM MEARUM, — q. d. Jugum supplicii mihi infligendi ob meas iniquitates, me dormiente, nec cogitante vigilavit, ut, cum impleta esset mensura peccatorum a Deo præstituta, et vindictæ destinata, mox eo jubente, et tempus hoc statuente, me invaderet milique incumberet, id est, ut Septuaginta, Deus et justitia divina vigilavit ut me puniret cito.
Ubi nota primo: Septuaginta pro על ol, i. e. jugum, alio puncto legerunt על al, i. e. super; unde verterunt: Vigilavit Deus super iniquitates meas. Sed aptius Noster legit ol, vertitque jugum, tum quia sequitur: «In manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo,» ergo iniquitates hæ colligatæ fecerunt jugum, quod peccantis collo impositum est; tum quia hoc jugum minatus est Judæis Jeremias, cap. XXVIII, 14. Porro Sanchez nostrum Interpretem cum Septuaginta concilians, vi vigilavit, accipit active: «vigilavit» Dominus «jugum,» i. e. vigilanter Dominus, tanquam excubitor, speculatur et attente, quando jugum veniret, id est tempus servituti et exsilio destinatum. Sic subinde verba neutra accipiuntur pro activis cum epitasi, ut: «Exsultabit (id est cum exsultatione cantabit) lingua mea justitiam tuam;» et: «Jubilate (id est cum jubilo canite), montes, laudem,» Isaia cap. XLIX. Sic Virgilius: «Corydon ardebat (id est ardenter amabat) Alexin;» sic «ventus avolat, (id est avolare facit) paleas.» Ponitur enim cal pro hiphil. Verum hæc acceptio verbi vigilavit insolens videtur et inusitata. Quocirca planius dicemus, per prosopopæiam hic jugo attribui vigiliam. Sicut enim peccata clamant vindictam, ita et vigilant, ut Deum quasi admoneant, ut, impleta eorum mensura, quasi tempore a se prædefinito ad vindictam prosiliat, eamque jam olim a se decretam exsequatur.
Nota secundo: Hoc jugum vigilans non est aliud quam virga vigilans, visa a Jeremia incumbere Hierosolymæ, cap. I, vers. 11, q. d. Floruit iniquitas mea, protulit tempestive gemmas, germina et surculos, ex quibus complexis fecit Deus jugum flagellumque castigationis, et mox imposuit inflixitque illud cervicibus meis. Unde R. Abraham vertit clare: Acceleratum est jugum iniquitatum mearum, quasi Deus jugum hoc manu
teneat, ut statim mihi Hierosolymæ (quasi bovi loris alligato) illud imponat.
Nota tertio: Hebraice est נשקד nischkad, quod per schin significat vigilavit; jam legunt נשקד niskad per sin, quod hic tantum reperitur; et sic R. Salomon, et ex eo Vatablus vertit: Impressum est, vel designatum jugum meum in manu ejus, id est Deus quibusdam notis et punctis peccata mea in suis manibus designavit et descripsit, ut illorum recordetur, illaque puniat. Sic ait Job, cap. XIV, vers. 17: «Signasti quasi in sacculo delicta mea;» et Isaias, cap. LXV, vers. 6: «Ecce scriptum est coram me;» et Jeremias XVII, 1: «Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino.» Ita enim peccata cujusque scripta sunt in mente et memoria Dei, ut jugiter oculis ejus obversentur, vindictam postulent, eumque de tempore vindictæ a se præstituto admoneant, uti paulo ante dixi. Addit Sanchez jugum dici notari punctis, ut ejus gravitas et pondus significetur, scilicet jugum hoc distinctum esse foraminibus, ut multitudo ostendatur vinculorum, quæ per singula puncta inserantur, ut iis arctius peccatoris collum innodetur. Quot enim in jugo sunt foramina, tot in eo solent plerumque esse nexus et colligationes. Addunt alii, punctis significari, Deum minima etiam peccata, quæ videntur esse instar apicis et puncti, minimasque eorum circumstantias notare, judicare, punire. Tertio, Vatablus et Pagninus niskad vertunt, colligatum, implexum est, q. d. Jugum pœnæ nobis imponendum, nexum et implicatum est nostris iniquitatibus quasi nodis; de quo Isaias, cap. V, ait: «Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.» Quocirca pro vigilavit legunt ipsi, ligavit, sed perperam: Biblia enim Romana et alia correctiora legunt, vigilavit. Alludit enim et refricat Judæis virgam vigilantem, quam vidit cap. I, vers. 11. Quarto, Chaldæus vertit: Aggravatum est jugum; forte pro niskad legit נסח nisca, a radice לשח lasca, id est gravis fuit.
Denique Syrus vertit: Vigilarunt (excitata sunt) super (contra) me peccata mea manibus meis, velut sella aptata sunt juga ejus super collum meum; Arabicus Antiochenus: Et nocte excitata sunt in me peccata mea, et manus meæ remissæ sunt; ne possim robore, id est ne in me sit virtus tolerandi; Arabicus Alexandrinus: Et facta sunt quotidie laboriosa, Domine, super me peccata mea, et roborata sunt onera ejus, et vincula ejus super collum meum; et hoc manu ejus.
Moraliter nota pœnam esse individuum comitem peccati, adeoque culpam et pœnam esse quasi duos fratres simul cubantes, ita ut, si unus se moveat et surgat, statim evigilet alter. Rursum sicut prætor excubat ad fures et latrones, ita vindicta et pœna excubat ad molimina peccati, ut illud capiat et plectat. Vide dicta Jerem. I, 11.
IN MANU EJUS CONVOLUTÆ SUNT, — q. d. Fecit Deus ex pœnis iniquitatum mearum, quasi catenam et coronam spineam, eamque injecit et imposuit collo meo, ita gravem, ita me deprimentem, ut sub hoc onere infirmetur virtus mea, ut gemens cadam, nec possim resurgere, aut in libertatem me restituere. Refert Theodoretus in Philothea, S. Eusebium anachoretam imposuisse collo
suo jugum ferreum ducentarum librarum, ut deorsum semper cogeretur intueri, et terram respicere; eo quod curiosius quadam vice oculos sustulisset, et transeuntes aspexisset. Quale ergo quamque ponderosum erit jugum, quod ob plurima peccata mortalia perpetrata, diabolus, imo Deus peccatoris cervici in gehenna imponet?
INFIRMATA EST VIRTUS MEA. — Hebraice הכשיל hichschil cochi, id est infirmavit, dejecit, prostravit (jugum illud) virtutem meam, vel vires meas; hoc ergo jugum pœnarum, erectas peccatorum, præsertim superborum, cervices deprimit et confringit.
Versus 15: HE HAS TAKEN AWAY (in Hebrew סלה silla, that is, He has t...
15. ABSTULIT (hebraice סלה silla, id est calcavit, profrivit) MAGNIFICOS MEOS, — אבירי abbirai, id est validos meos, duces scilicet et milites, sicuti calcantur uvæ in torculari; unde sequitur: «Torcular calcavit Dominus.» Eodem sensu Hebræum silla Chaldæus vertit, collegit; et Septuaginta ἐξῆρεν, id est decerpsit.
VOCAVIT (vocando, id est jubendo, adduxit) TEMPUS, — scilicet maturitatis et vindemiæ, ut me calcaret, puta tempus a se statutum et condictum meæ punitioni. Hebraice enim est מועד moed, id est condictum, statutum scilicet tempus, vel locus, vel milites; unde Vatablus vertit: Vocavit super me congregationem Chaldæorum. Melius tamen Noster cum Chaldæo et Septuaginta moed vertunt statutum tempus. Passim enim hoc, vel locum significat: hic autem locum significare nequit.
Nota: Tempus hic quintupliciter exponi potest. Primo «tempus,» id est ultio quæ fit in tempore. Sic dicitur Lucæ XXI, 24: «Et Jerusalem calcabitur a Gentibus, donec impleantur tempora nationum,» id est tempus ultionis sumendæ de nationibus. Ezechiel. XXX, 3: «Appropinquat dies Domini, dies nubis: tempus gentium erit,» quo scilicet Deus puniet gentes per Chaldæos; et cap. XXII, vers. 4: «Adduxisti tempus (id est ultionem) annorum tuorum.» Jerem. XXVII, 7: «Servient (Nabuchodonosor) omnes gentes, et filio ejus, donec veniat tempus terræ ejus;» id est ultio et vastitas Babylonis per Cyrum.
Secundo, «vocavit adversum me tempus,» id est, quæsivit opportunitatem et tempus aptum ad me puniendum. Sic dicitur Ezech. VII, 7: «Venit tempus (opportunitas), prope est dies occisionis.» Est enim hoc tempus vindemiæ, id est vindictæ. Subdit enim: «Torcular calcavit Dominus.»
Tertio, «vocavit tempus,» scilicet annum et diem statutum meo excidio. Sic dicitur Psalm. LXXIV, 3: «Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.» Ezech. XXI, 25: Quorum «venit dies tempore iniquitatis præfinito.» Hic sensus est maxime genuinus.
Quarto, «vocavit adversum me tempus,» id est milites, puta Chaldæos, in tempore meæ vastitati condicto; unde Pagninus vertit: Vocavit adversum me congregationem, q. d. Signavit Deus Chaldæis tempus et diem in qua eram vastanda, illamque adduxit, ipsosque evocavit ad accelerandum supplicium. Ita dicit Amos cap. V, 18: «Væ desiderantibus diem Domini!» Et quia illudebant, dicebantque hunc diem sero venire, dicit eis Vates: «Ad quid eam vobis? dies Domini ista, tenebræ, et non lux.» Solent peccatores accelerare contra se tempus divinæ iræ, augentes quotidie scelera, et implentes mensuram vindictæ eorum a Deo præstitutam. Ezech. VII, 10: «Ecce venit: egressa est contritio, floruit virga;» hebraice est, egressa est contractio, et sic legit S. Hieronymus, q. d. Contractum et decurtatum est tempus calamitatis vestræ, dies ultionis instat, «floruit virga,» illa scilicet quæ jam diu vobis minabatur plagam: ger-
minavit vestra superbia, et floruit supplicium; unde subdit Vates: «Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate,» q. d. Non est ultra tempus litigandi et se defendendi, quia terra sceleribus abundat: litem ergo concludite, ferte sententiam condemnationis in eam. Et infra: «Venit tempus, prope est dies occisionis.»
Quinto, «vocavit tempus,» scilicet miserum et calamitosum. Sic sumitur Psalm. LXXX, 16: «Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula,» id est miseria et vastitas Judæorum usque ad finem sæculi durabit, ut exponit Theodoretus.
Anagogice, vocabit Deus tempus adversus impios in die judicii. Tunc enim tempus erit accusator et testis contra impios, illosque redarguet, quod tempus breve a Deo datum, ad merendam æternitatem beatam, expenderint in vanis et damnosis voluptatibus. Merito ergo monet S. Paulus, Ephes. V, ut redimamus tempus, quoniam dies mali sunt. Vide ibi dicta. Nam, ut ait Virgilius:
Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus.
And Horace:
Alas, alas, O Posthumus, Posthumus, The fleeting years slip by.
Præteritum fuit; futurum non est, sed erit; præsens quod est, quid est nisi unum nunc et momentum temporis? Vide quam parum habeas de tempore: mutamur et currimus, et nescientes ad mortis terminos pervenimus.
Dicebat Hippocrates de medicina: «Vita brevis, ars longa, experimentum periculosum, occasio præceps, judicium difficile: ideo maxima adhibenda est cura.» Idem dicat sibi fidelis de arte bene vivendi, et merendi in hoc tempore exiguo. O christiane! adverte vitæ brevitatem, et artem serviendi Deo longam et difficilem: experientia est ardua, et interim occasio bene agendi e manibus nostris elabitur, o quot bene cœperunt, sed non perseverarunt! Adhibe ergo diligentiam quam maximam, ut possis ditescere in bono, comparare lucra meritorum, dissolvere debita peccatorum. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: veniet dies cum non habebis tempus, nec horam, nec instans pœnitendi, bene agendi, salvandi animam tuam. Dum ergo habes tempus, operare bonum, vive Deo, vive cœlo, vive ÆTERNITATI. Dicebat S. Bernardus: «Tempus vivendi perdidi, quia perdite vixi.» Quid dicemus nos peccatores et pigri ad omne bonum?
TORCULAR CALCAVIT DOMINUS VIRGINI FILIÆ JUDA. — Vatablus vertit: Quasi in torculari pressit filiam Juda, ut, sicut in torculari ex uvis exprimitur vinum, ita ex hac vastatione exprimatur sanguis Judæorum, non tantum virorum, sed et virginum ac puellarum. Ita Hector Pintus. Unde Arabicus Antiochenus vertit: Velut torcular calcavit Dominus me. Virgo filia Sion est super hoc flens. Minus recte Arabicus Alexandrinus hæc ad hostes Judæorum refert, vertitque: Fecit (Dominus) inimicos meos ut torcular quod calcatur.
Secundo, Chaldæus sic explicat: Virgines Juda Deus constuprari permisit a Chaldæis: Polluerunt, inquit (Chaldæi), virgines domus Juda, donec sanguis virginitatis earum effunderetur, sicut vinum e torculari defluit.
Tertio, torcular in Scriptura significat grave pœnas et supplicia, ait S. Hieronymus in Isai. LXIII, Rabanus, Theodoretus et alii: qui enim calcant uvas, ne unum quidem granum relinquunt non expressum. Calcavit ergo Deus Judæorum torcular, id est captivitatem hanc acrem immisit Judæis, ita ut nullum granum, sed tantum pauci acini, id est pauperes, relicti sint in Judæa ad colendam terram. Ita Hugo, Bonaventura, Lyranus et Dionysius.
Quarto et optime, q. d. Sicut si uvas calces, vinum elicis; ita si peccata in torculari divinæ justitiæ et judicii premas, non aliud elicies quam iram et vindictam Dei. Hoc modo jam calcavit Deus peccata virginis filiæ Sion, id est populi Jerusalem, calcando ipsos peccatores Judæos. Ita Origenes et Olympiodorus, q. d. Adduxit Deus Chaldæos vindemiatores, qui Judæis torcular calcent, id est eos sternant, calcent, affligant. Alludit ad triumphatores, qui hostes sternere et calcare solent: sicut David stravit Ammonitas, egitque super eos ferrata carpenta, I Paral. XX.
Porro dativus virgini hanc vim habet, q. d. Jerusalem nullos sumptus fecit in calcando suo torculari; quia Deus adduxit illi vindemiatores, qui gratis et sponte illud calcarunt. Loquitur de summo damno, quasi de summo beneficio, irrisorie. Sensus enim est: Dominus Hierosolymæ calcavit torcular, expressitque vinum amarissimum, utpote ex uva fellis et botro amarissimo, quo ad ebrietatem et insaniam potavit ipsosmet Judæos.
Sic Christus pro nobis et peccatis nostris in torculari crucis pressus est, et Sancti cum Christo hic in torculari afflictionis premuntur, ut vinum consolationis in eis exprimatur. Audi S. Augustinum in Psalm. LV: «Dei uva factus es ut conculceris. Uva eram, vinum ero, sed prius calcabor.» Ubi Nota hæc allegorice, non proprie et directe, sed indirecte tantum spectare ad Christum. Proprie enim spectant ad Ecclesiam peccatis et peccatoribus commixtam; ad Christum vero, quia ipse Ecclesiæ peccata et supplicia in se luenda suscepit, ut quod Christus dicit, censeatur dicere et gemere Ecclesia; et vice versa quod Ecclesia, hoc Christus.
Versus 16: I AM WEEPING.
16. EGO PLORANS. — Chaldæus vertit: Ambo oculi mei lacrymas effundunt instar fontis aquarum. Hebræum עין ain et oculum et fontem significat. Vim harum lacrymarum in S. Petro post Christi negationem flente ostendit S. Leo, serm. 9 De Passione: «Felices, ait, S. Apostole, lacrymæ tuæ, quæ ad diluendam culpam negationis, virtutem sacri habuere baptismatis, et fons charitatis lavit verba formidinis.» Vide dicta Jerem. IX, 1.
LONGE FACTUS EST CONSOLATOR, CONVERTENS ANIMAM MEAM, — qui scilicet animam præ tristitia quasi exeuntem e corpore, reducat per consolationem; ut redeat quasi ad corpus, et in eo recreata et refocillata tranquille quiescat, q. d. Dolor tantus est, ut me exanimet, nec est qui eum soletur et leniat.
FILII MEI PERDITI. — Hebraice שוממים somemim, desolati; Septuaginta ἠφανισμένοι, attoniti dolore et timore, stupidi, ut nesciant quid agant aut quo se vertant.
Versus 17: ZION HAS SPREAD FORTH HER HANDS.
17. EXPANDIT SION MANUS. — Sicut parturiens vel moriens viribus dissolutis collabitur, et manus expandit, tum ut precabunda auxilium astantium imploraret, tum quia a spiritibus vitalibus deserta virium et animæ patitur deliquium, ut manus et membra continere et regere non valeat, sed ea expandi et dissipari sinat. Ita Chaldæus, Paschasius et Hugo. Hoc est enim quod ait Jeremias cap. IV, 31: «Vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: væ mihi, quia defecit anima propter interfectos!» Aliter quoque Sanchez: Sion, ait, expandit manus ad Chaldæum hostem et victorem, tanquam victa et supplex, sed frustra; barbarus enim nil nisi iras spirat.
Secundo, Theodoretus et Pagninus vertunt: Sion percutit, frangit, complodit manus suas præ luctu et dolore.
Tertio, Vatablus vertit: Fregit Sion manibus suis, scilicet panem, q. d. Lugentibus solet ab aliis frangi panis; at Sion non habet consolatorem, sed ipsa debet sibi frangere panem. Primus sensus est aptissimus.
MANDAVIT, — mandato suo vocavit et immisit hostes in me. Est metalepsis, q. d. Deus est, qui quasi dux Chaldæos conscripsit, eos in aciem produxit, et in Jacobæos sævire jussit.
FACTA EST JERUSALEM QUASI POLLUTA MENSTRUIS INTER EOS, — id est facta est abominabilis, uti mulier menstruata, inquiunt Theodoretus et Lyranus. Vel potius, q. d. Hostes vicini, ut Moabitæ, Ammonitæ et alii, Jerusalem, id est Hierosolymitas, e suo medio, eque sua vicinia expulerunt in captivitatem, sicut expellitur menstruata ab hominum consortio, juxta legem Levit. XV, 19. Hebræum enim נדה nidda significat elongatam et ejectam, quia excommunicatam.
Tropologice notat S. Hieronymus menstrua significare desideria et opera tum carnalia, tum sanguinaria; ac proinde eis pollutos vocari tum libidinosos, tum homicidas.
Versus 18: BECAUSE I HAVE PROVOKED HIS MOUTH TO ANGER.
18. QUIA OS EJUS AD IRACUNDIAM PROVOCAVI. — Hebraice, quia ori ejus rebellavi, vel quia os ejus exacerbavi, amaricavi (hoc enim proprie est מריתי mariti) et irritavi, scilicet hoc ipso quod legem ore ejus latam transgressa sum, minasque Jeremiæ et Prophetarum contempsi, provocavi eum ut ore suo ferret sententiam excidii contra me. Ita Theodoretus, Lyranus et alii. Addit Sanchez, q. d. Os Domini suavitate plenum, amarum mihi reddidi peccando. Ipsum enim stillat melle et nectare: ast ego dum illi meum fel et absinthium propino, ita illud amaricavi, ut in me verba fellea, et irarum plena de cædibus, incendiis, excidio effunderet. Ego ergo ad hæc ipsum meis sceleribus coegi et compuli.
Aliter Origenes, Hugo et Bonaventura: Os Domini, inquiunt, sunt Prophetæ, præsertim Jeremias, quem toties Judæi exacerbarunt, maxime cum ex Dei ore moneret eos ne ad Ægyptios confugerent; hoc enim ipsi eo invito fecerunt. Sunt hæc verba Hierosolymæ: male ergo R. Salomon putat hæc a Jeremia dici in persona Josiæ regis, qui monitus a Deo ne contra regem Ægypti pugnaret, parere noluit, itaque in bello occisus est, lib. IV Reg. XXIII, 29. Auctor lib. De Essentia divinitatis, apud S. Augustinum, per os Domini accipit Christum, quem Judæi tot injuriis lacerarunt. Sed hic sensus est mysticus.
Versus 19: I CALLED TO MY FRIENDS.
19. VOCAVI AMICOS. — Per amicos intelligit Theodoretus idola; Origenes, Assyrios et Chaldæos; alii, Ammonitas; S. Thomas, amicos domesticos; optime Chaldæus, Paschasius, Hugo, S. Thomas, Lyranus et alii intelligunt Ægyptios, qui cum venissent in auxilium Judæorum obsessorum a Chaldæis, videntes eorum copias et vires reversi sunt, et Judæos juvare non sunt ausi, aut noluerunt, ut patet Jerem. XXXVII, 6. Sic in hora mortis vocabimus amicos quos coluimus, mundum scilicet et carnem, sed illi nos deserent. Vide dicta vers. 2.
Audivimus in Belgio nuper insignem virum, in morte vocantem et implorantem opem uxoris: Charissima conjux, adjuva me in his angustiis; cumque illa flens diceret: Ecquid possum te juvare, charissime marite, in morbo incurabili? Vocavit filium primogenitum: Fili, adjuva, eripe me ex hisce angustiis; ego pro te nocte et die laboravi, et vitam sæpe periculo exposui; cumque ille pariter gemens, diceret: Utinam, mi pater, te morte eripere possem! sed hoc vires meas exsedit. Vocavit secundum, deinde tertium, ac cæteros ordine filios et filias, deinde famulos et ancillas, quemque sigillatim compellans, ac ejus implorans opem: cumque singuli dolentes idem responderent, dicerentque contra mortem non esse remedium, exclamavit ille: O vanas hominum curas! o quantum est in rebus inane! ecce ego tibi, o uxor, vobis, o filii et filiæ, laboravi, sudavi, vires et vitam impendi, quin et animam forte oppignoravi: et ecce hæc est merces mea, ut in hac hora ultima implorans opem vestram, non inveniam. O quam satius fuisset si Deo servivissem! si amicos in terra et in cœlis parassem, qui in hoc articulo mihi adessent! O si vivere liceret, quam saperem!
QUÆSIERUNT CIBUM. — Supple, et non invenerunt, q. d. Fame consumpti sunt.
Versus 20: SEE, O LORD.
20. VIDE, DOMINE. — Id est, benigno vultu nos aspice, miserere nostri, fer opem afflictis. Est hic apostrophe crebra ad Deum, ut ostendat Jeremias, quo in ærumnis sit fugiendum, scilicet ad Deum.
VENTER MEUS. — Hebraice, viscera mea turbata sunt, dolore scilicet, gemitu, singultu, instar aquæ perturbatæ, vel ebullientis; hoc enim est Hebræum חמרמר chamarmar.
SUBVERSUM EST COR MEUM. — Id est, vertit se cor meum intra me ad luctum, et torquetur. «Subversum» ergo, id est, dolore perturbatum et obrutum, ideoque quasi exanimatum est. Alii explicant: Cor meum vertit se ad pœnitentiam. Sed prior sensus est genuinus.
QUONIAM AMARITUDINE (cordis, puta dolore) PLENA SUM. — Secundo, verti potest cum Pagnino, Vatablo, Chaldæo: Quia rebellando rebellavi, vel amaricando amaricavi, id est irritavi Dominum: sic Noster vertit, vers. 18. Tertio, optime, utrumque nectendo sic explices, q. d. Doleo non tam ob mala quæ patior, quam quia Deum irritavi et amaricavi. Ita a Castro.
FORIS (id est in plateis) INTERFECIT (hebraice שכלה scikela, id est orbat, scilicet filiis me matrem Jerusalem) GLADIUS — Chaldæorum.
ET DOMI MORS SIMILIS EST. — Quia ibi mei cives et filii moriuntur fame, Jerem. XIV, 18: ita Chaldæus, Olympiodorus, Hugo et Vatablus; vel, ut alii, moriuntur domi terrore, quo mortem et gladium Chaldæorum irrumpentium in horas exspectant. Sic tropologice peccator foris flagellis divinis, intus pavore damnationis concutitur, et magis concutietur in morte iturus ad judicium.
Audi S. Bernardum (sive auctorem lib. De interiori domo, cap. XXXVIII): «Undique, inquit, erunt tibi angustiæ; hinc erunt accusantia peccata, inde terrens justitia; subtus patens horridum chaos inferni, desuper iratus judex; intus urens conscientia, foris ardens mundus. Si justus vix salvabitur, peccator sic deprehensus in quam partem se premet? Latere erit impossibile, apparere intolerabile.»
Paulo aliter S. Gregorius, III Moral. XXIV: «Sæpe, inquit, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Jeremias deplorat dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est. Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit: sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est.» Quam hoc verum sit quilibet in se experitur, vel expertus est aliquando.
Versus 21: THEY HAVE HEARD.
21. AUDIERUNT. — Scilicet ficti mei amici et infideles, puta Ægyptii, de quibus vers. 19. Ita S. Thomas; item vicini Idumæi et Ammonitæ, ita Paschasius et Hugo, q. d. Quocumque me verto, desolatam et afflictam me invenio: si enim amicos adeo, illi subducunt se, nec me consolantur; si inimicos, illi gaudent et irrident me.
QUONIAM TU FECISTI, — q. d. Quoniam ipsi vident te fecisse et immisisse in me hanc plagam: quos enim tu spernis et affligis, communiter homines spernunt et affligunt, idque justo tuo judicio et afflictorum merito.
ADDUXISTI (adduces post 70 annos desolationis) DIEM CONSOLATIONIS. — Hebraice, diem quem vocasti, id est quem nominasti, et ab æterno designasti; quo scilicet convocabis contra Babylonem Cyrum, Persas et Medos, ut me e captivitate liberent: qui Chaldæis hostibus meis erit dies destructionis, tuncque fient ipsi similes mei in vastitate et miseriis. Ita Rabanus, Hugo, Dionysius, Lyranus.
Secundo, clarius et aptius ad præced., q. d. Vicinis Ægyptiis et Idumæis, quando mea vastatione lætantur, adduces, Domine, eumdem Nabuchodonosorem, qui eos eodem modo vastabit: «et fient,» id est ut fiant, «similes mei,» uti prædixit Jeremias cap. XXV, vers. 29. Hæc ergo erit dies ultionis hostibus, ut vertit Chaldæus, nobis vero erit dies consolationis: «Lætabitur enim justus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris,» Psalm. LVIII, 11.
Nota, pro similes mei Theodoretus et Olympiodorus legunt, hei mihi! legerunt enim in Septuaginta, δί μοι; sed legendum est cum Bibliis Romanis, Complutensibus et Origene, ὅμοιοί μοι, id est similes mei, ut habent Hebræa et Latina.
Versus 22: LET ALL THEIR EVIL COME BEFORE YOU.
22. INGREDIATUR OMNE MALUM. — Scilicet tam culpæ hostium meorum, quam pœnæ qua me affligunt, meæ miseriæ insultando, meque cum Chaldæis vastando et diripiendo, q. d. Recordare, considera et animadverte, Domine, eorum in me malitiam et injurias, ut eos punias sicut me punivisti.
VINDEMIA EOS SICUT VINDEMIASTI ME. — Vindemiam vocat racemationem, qua post collectionem uvarum racemi pauci reliqui colliguntur, q. d. Pari modo residuos eorum (Idumæorum et Ægyptiorum) in captivitatem vel mortem deducas, uti meos residuos deduxisti. Vide dicta vers. 5 et 12.
Dices: Quomodo Jeremias hic hostibus male precatur; hoc enim est contra charitatem, estque species vindictæ.
Respondet, primo, Hugo hæc esse verba populi captivi; in plebe autem multi sunt mali et vindicativi.
Secundo, Rabanus, Paschasius et Dionysius imprecationem hic pro prædictione accipiunt: «vindemia,» id est vindemiabis, «eos.»
Tertio, Origenes censet hæc esse verba Prophetæ, postulantis punitionem hostium, ut per eam ipsi resipiscant, et a peccatis emendentur.
Quarto et optime dicemus hæc dici a Jerusalem et a Synagoga ex zelo justitiæ, iisque tantum peti ut justam vindictam exerceat Deus in hostes superbos, et infideles humiliet, ac pro meritis puniat.
Audivimus in Belgio nuper insignem virum, in morte vocantem et implorantem opem uxoris: Charissima conjux, adjuva me in his angustiis; cumque illa flens diceret: Ecquid possum te juvare, charissime marite, in morbo incurabili? Vocavit filium primogenitum: Fili, adjuva, eripe me ex hisce angustiis; ego pro te nocte et die laboravi, et vitam sæpe periculo exposui; cumque ille pariter gemens, diceret: Utinam, mi pater, te morte eripere possem! sed hoc vires meas exsedit. Vocavit secundum, deinde tertium, ac cæteros ordine filios et filias, deinde famulos et ancillas, quemque sigillatim compellans, ac ejus implorans opem: cumque singuli dolentes idem responderent, dicerentque contra mortem non esse remedium, exclamavit ille: O vanas hominum curas! o quantum est in rebus inane! ecce ego tibi, o uxor, vobis, o filii et filiæ, laboravi, sudavi, vires et vitam impendi, quin et animam forte oppignoravi: et ecce hæc est merces mea, ut in hac hora ultima implorans opem vestram, non inveniam. O quam satius fuisset si Deo servivissem! si amicos in terra et in cœlis parassem, qui in hoc articulo mihi adessent! O si vivere liceret, quam saperem!
QUÆSIERUNT CIBUM. — Supple, et non invenerunt, q. d. Fame consumpti sunt.
20. VIDE, DOMINE. — Id est, benigno vultu nos aspice, miserere nostri, fer opem afflictis. Est hic apostrophe crebra ad Deum, ut ostendat Jeremias, quo in ærumnis sit fugiendum, scilicet ad Deum.
VENTER MEUS. — Hebraice, viscera mea turbata sunt, dolore scilicet, gemitu, singultu, instar aquæ perturbatæ, vel ebullientis; hoc enim est Hebræum חמרמר chamarmar.
SUBVERSUM EST COR MEUM. — Id est, vertit se cor meum intra me ad luctum, et torquetur. «Subversum» ergo, id est, dolore perturbatum et obrutum, ideoque quasi exanimatum est. Alii explicant: Cor meum vertit se ad pœnitentiam. Sed prior sensus est genuinus.
QUONIAM AMARITUDINE (cordis, puta dolore) PLENA SUM. — Secundo, verti potest cum Pagnino, Vatablo, Chaldæo: Quia rebellando rebellavi, vel amaricando amaricavi, id est irritavi Dominum: sic Noster vertit, vers. 18. Tertio, optime, utrumque nectendo sic explices, q. d. Doleo non tam ob mala quæ patior, quam quia Deum irritavi et amaricavi. Ita a Castro.
FORIS (id est in plateis) INTERFECIT (hebraice שכלה scikela, id est orbat, scilicet filiis me matrem Jerusalem) GLADIUS — Chaldæorum. ET DOMI MORS SIMILIS EST. — Quia ibi mei cives et filii moriuntur fame, Jerem. XIV, 18: ita Chaldæus, Olympiodorus, Hugo et Vatablus; vel, ut alii, moriuntur domi terrore, quo mortem et gladium Chaldæorum irrumpentium in horas exspectant. Sic tropologice peccator foris flagellis divinis, intus pavore damnationis concutitur, et magis concutietur in morte iturus ad judicium.
Audi S. Bernardum (sive auctorem lib. De interiori domo, cap. XXXVIII): «Undique, inquit, erunt tibi angustiæ; hinc erunt accusantia peccata, inde terrens justitia; subtus patens horridum chaos inferni, desuper iratus judex; intus urens conscientia, foris ardens mundus. Si justus vix salvabitur, peccator sic deprehensus in quam partem se premet? Latere erit impossibile, apparere intolerabile.»
Paulo aliter S. Gregorius, III Moral. XXIV: «Sæpe, inquit, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Jeremias deplorat dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est. Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit: sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est.» Quam hoc verum sit quilibet in se experitur, vel expertus est aliquando.
21. AUDIERUNT. — Scilicet ficti mei amici et infideles, puta Ægyptii, de quibus vers. 19. Ita S. Thomas; item vicini Idumæi et Ammonitæ, ita Paschasius et Hugo, q. d. Quocumque me verto, desolatam et afflictam me invenio: si enim amicos adeo, illi subducunt se, nec me consolantur; si inimicos, illi gaudent et irrident me.
QUONIAM TU FECISTI, — q. d. Quoniam ipsi vident te fecisse et immisisse in me hanc plagam: quos enim tu spernis et affligis, communiter homines spernunt et affligunt, idque justo tuo judicio et afflicti merito.
ADDUXISTI (adduces post 70 annos desolationis) DIEM CONSOLATIONIS. — Hebraice, diem quem vocasti, id est quem nominasti, et ab æterno designasti; quo scilicet convocabis contra Babylonem Cyrum, Persas et Medos, ut me e captivitate liberent: qui Chaldæis hostibus meis erit dies destructionis, tuncque fient ipsi similes mei in vastitate et miseriis. Ita Rabanus, Hugo, Dionysius, Lyranus.
Secundo, clarius et aptius ad præced., q. d. Vicinis Ægyptiis et Idumæis, quando mea vastatione lætantur, adduces, Domine, eumdem Nabuchodonosorem, qui eos eodem modo vastabit: «et fient,» id est ut fiant, «similes mei,» uti prædixit Jeremias cap. XXV, vers. 29. Hæc ergo erit dies ultionis hostibus, ut vertit Chaldæus, nobis vero erit dies consolationis: «Lætabitur enim justus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris,» Psalm. LVIII, 11.
Nota, pro similes mei Theodoretus et Olympiodorus legunt, hei mihi! legerunt enim in Septuaginta, δί μοι; sed legendum est cum Bibliis Romanis, Complutensibus et Origene, ὅμοιοί μοι, id est similes mei, ut habent Hebræa et Latina.
22. INGREDIATUR OMNE MALUM. — Scilicet tam culpæ hostium meorum, quam pœnæ qua me affligunt, meæ miseriæ insultando, meque cum Chaldæis vastando et diripiendo, q. d. Recordare, considera et animadverte, Domine, eorum in me malitiam et injurias, ut eos punias sicut me punivisti.
eorum in me malitiam et injurias, ut eos punias sicut me punivisti.
VINDEMIA EOS SICUT VINDEMIASTI ME. — Vindemiam vocat racemationem, qua post collectionem uvarum racemi pauci reliqui colliguntur, q. d. Pari modo residuos eorum (Idumæorum et Ægyptiorum) in captivitatem vel mortem deducas, uti meos residuos deduxisti. Vide dicta vers. 5 et 12.
Dices: Quomodo Jeremias hic hostibus male precatur; hoc enim est contra charitatem, estque species vindictæ. Respondet, primo, Hugo hæc esse verba populi captivi; in plebe autem multi sunt mali et vindicativi.
Secundo, Rabanus, Paschasius et Dionysius imprecationem hic pro prædictione accipiunt: «vindemia,» id est vindemiabis, «eos.»
Tertio, Origenes censet hæc esse verba Prophetæ, postulantis punitionem hostium, ut per eam ipsi resipiscant, et a peccatis emendentur.
Quarto et optime dicemus hæc dici a Jerusalem et a Synagoga ex zelo justitiæ, iisque tantum peti ut justam vindictam exerceat Deus in hostes superbos, et infideles humiliet, ac pro meritis puniat.