Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Est hic secundum alphabetum carminis lugubris, quo rursum Jeremias plangit non tam regni Judaici, quam urbis Hierosolymæ et templi incendium et eversionem per Chaldæos, præsertim vero refricat pristinum ejus splendorem et gloriam, qui per excidium plane obscuratus, attritus et exstinctus est. Ita Eusebius, Rupertus, Hugo, Lyranus.
Textus Vulgatae: Threni 2:1-22
1. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: projecit de cœlo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. 2. Præcipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram: polluit regnum, et principes ejus. 3. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel: avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici: et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. 4. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis: et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion, effudit quasi ignem indignationem suam. 5. Factus est Dominus velut inimicus: præcipitavit Israel, præcipitavit omnia mænia ejus: dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. 6. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum: oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem, et sacerdotem. 7. Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus: vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni. 8. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion: tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. 9. Defixæ sunt in terra portæ ejus: perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino. 10. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem. 11. Defecerunt præ lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. 12. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
1. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion: projecit de cœlo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. 2. Præcipitavit Dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob: destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram: polluit regnum, et principes ejus. 3. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel: avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici: et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. 4. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis: et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion, effudit quasi ignem indignationem suam. 5. Factus est Dominus velut inimicus: præcipitavit Israel, præcipitavit omnia mænia ejus: dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. 6. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum, demolitus est tabernaculum suum: oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem, et sabbatum; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem, et sacerdotem. 7. Repulit Dominus altare suum, maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus: vocem dederunt in domo Domini, sicut in die solemni. 8. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion: tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione: luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. 9. Defixæ sunt in terra portæ ejus: perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino. 10. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion: consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis, abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem. 11. Defecerunt præ lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea: effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. 12. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
13. Cui comparabo te? vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui? 14. Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pænitentiam provocarent: viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. 15. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam: sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ? 16. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies, quam exspectabamus: invenimus, vidimus. 17. Fecit Dominus quæ cogitavit, complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum. 18. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion: Deduc quasi torrentem lacrymas, per diem et noctem: et non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. 19. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum: effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. 20. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita: ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? 21. Jacuerunt in terra foris puer et senex: virgines meæ, et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui: percussisti, nec misertus es. 22. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi, et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
Versus 1: HOW HE HAS COVERED WITH A CLOUD.
1. Quomodo obtexit caligine. — Quasi dicat: Quomodo tristi calamitate hac vastitate obtexit Deus pristinum illum decorem et splendorem Jerusalem: quomodo obscurata est illa magnificentia, illa majestas urbis sanctæ: R. Abraham et Kimchi vertunt: Quomodo exaltavit filiam Sion usque ad nubes: nam eam elevavit quasi in cœlum (ut sequitur), indeque in terram projecit. Hebræum enim יעיב iaib, ab עב ab, id est nubes, deducitur, significatque nubificare, id est nube tegere et obnubilare, ut vertunt Noster, Septuaginta et Chaldæus. Sed R. Abraham nubificare exponit usque ad nubes attollere.
Israel's was a renowned city, the glory and honor of Israel on account of God's temple and worship. So the Septuagint and the Hebrew. Thus tropologically the holy soul, which was a citizen of the Saints and a member of God's household, when it sins, as it were casts itself down from the heaven of grace to the earth of sinners, living with brutes and serpents, eating earth and feeding and delighting itself on its goods. For the holy soul is like a heaven, in which the sun is the intellect or zeal for justice, the moon is faith and continence, the stars are the remaining virtues, which in the adversities of this world shine forth like stars in the night, says St. Bernard, sermon 27 on the Canticle.
In a similar way Seneca complains in the Octavia: 'Why, powerful Fortune, having flattered me With deceitful countenance, me who was content with my lot, Did you raise me up so high? So that I might fall more heavily, Received into the lofty citadel?'
Sed prior sensus verior est et congruentior. De nubibus enim et cœlo sequitur. Est enim gradatio, q. d. Quomodo Deus meam gloriam tam magnificam obscuravit: nec tantum obscuravit, sed quasi stellam fulgidam e nubibus dejecit, imo e cœlo ipso præcipitavit? Ita Sanchez et alii.
De cœlo. — Paschasius, de tutela et protectione sua. Melius Rabanus, Hugo, Lyranus et Thomas exponunt, q. d. De culmine regiæ dignitatis, et de sublimi gradu gloriæ deposuit Jerusalem, et quasi in terram dejecit, ejusque superbas domos et templum solo æquavit. Est hyperbole: Jerusalem, inquam, «inclytam Israel,» id est, quæ Israelis erat urbs inclyta, Israelis gloria et decus.
Sic de angelo peccante ait Christus: «Videbam Satanam quasi fulgur de cœlo cadentem;» et Isaias de rege Chaldæorum, puta de superbo Baltasare, jam prostrato, cap. XIV, 12, ait: «Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? qui dicebas in corde tuo: In cœlum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte Testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci.» Et de rege Tyri ait Ezechiel cap. XXVIII, 12 et sequent.: «Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Tu Cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti. Perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te. Et elevatum est cor tuum in decore tuo, in terram projeci te.» etc. Ecce hi sunt typi animæ e sublimi statu gratiæ corruentis, et præcipitantis se in statum peccati et damnationis.
Non est recordatus scabelli, — id est Hierosolymæ. Ita Rupertus et Rabanus. Secundo, templi, inquiunt Chaldæus, Theodoretus, Olympiodorus, S. Thomas, Lyranus et passim alii. Tertio et propriissime, «scabelli,» id est arcæ testamenti: propitiatorium enim cum Cherubinis erat quasi sedes Dei, arca vero ei subjecta erat quasi scabellum ejusdem, ut dixi Exodi XXV, 20. Sub arca metonymice locum arcæ et totum templum accipe: alioqui enim arcæ ipsius memor fuit Deus, cum eam per Jeremiam e templo eduxit et abscondit, ne in Chaldæorum manus incideret, lib. II Machab. II, 5.
Allegorice scabellum divinitatis est humanitas Christi et crux. Ita S. Augustinus et Cassiodorus illud Psalm. XCVIII: «Adorate scabellum pedum ejus,» id est adorate arcam, allegorice exponunt, q. d. Adorate humanitatem Christi.
Tropologice, anima quæ erat scabellum Dei, per peccatum fit scabellum diaboli. Tamberlanes rex Tartarus, cum prælio vicisset Bajazetem imperatorem Turcarum, eum captum cavea inclusit et circumduxit: ac quoties equum erat conscensurus, en quasi scabello utebatur: calcans enim dorsum Bajazetis, humi strati, equum inscendebat. Unde non ferens hanc ignominiam Bajazetes, caput ad caveam allidendo se occidit. Ita dæmon peccatorem a se victum facit sibi scabellum. Id visibiliter patet in sagis, quas quasi vilissima mancipia tractat, cædit et flagellat.
Versus 2: HE HAS CAST DOWN HEADLONG (in Hebrew billa, that is, He h...
2. Præcipitavit (hebraice בלע billa, id est absorbuit, deglutivit me), nec pepercit, — q. d. Sine misericordia præcipitavit et absorbuit me. Hebræi enim sæpe verbum ponunt pro adverbio, ut non pepercit idem sit quod imparcibiliter, irremissibiliter, immisericorditer. Ita Maldonatus.
Polluit regnum ejus. — Septuaginta vertunt: Polluit regem ejus, id est in opprobrium dedit, indigne tractavit regem et principes, ut ait vers. 6. Nam Joakim per Chaldæos jugulavit, et sepelivit sepultura asini; Joachin carceri inclusit; Sedeciam excæcavit. Reges enim Hebræorum oleo ungebantur, et quasi Deo consecrabantur: unde David Saulem vocabat Christum Domini; nec ausus fuit in eum, licet hostem, manus injicere. Secundo, alii, «polluit,» id est pollutum esse ostendit. Tertio et genuine, «polluit,» hebraice חלל ehillel, id est profanavit, hoc est, Deus regnum, id est regem, principes et populum Juda, antea sibi addictum et quasi sacrum, jam quasi profanum, immundum et pollutum, extra fanum et templum projecit, et profanis gentilibus vastandum, spoliandum, jugulandum, servituti et carceri mancipandum tradidit. Sic dicitur Psalm. LXXVIII, 1: «Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.»
Versus 3: HE HAS BROKEN (in Hebrew gada, that is, He has cut down) ...
3. Confregit (hebraice גדע gada, id est concidit) omne cornu Israel, — id est omnem gloriam et superbiam Israelis; ita Chaldæus, Rupertus, Lyranus. Secundo, Paschasius, Rabanus et Vatablus, «omne cornu,» id est omne regnum, scilicet tam regnum Israelis, sive decem tribuum, quam Juda et Davidis. Tertio, Origenes, Olympiodorus, S. Thomas, Hugo, Theodoretus, «omne cornu,» id est omnes principes, qui eminebant, erantque quasi culmen et robur regni, uti cornu est et eminet in animali. Quarto et simplicissime, «omne cornu,» id est omne robur et fortitudinem, ademit Deus Israeli, ne possit hostibus resistere. Hebræi enim robur vocant cornu, eo quod tauris omne robur sit in cornibus. Est ergo Judæus et peccator ἀκέρατος, ἄδοξος, ἄθεος, id est incornis, ingloriosus, sine Deo.
Judæi ex Scriptura colligunt decem cornua, scilicet primo, opum et rerum copiæ; secundo, protectionis et miraculorum; tertio, regni; quarto, ducum et sapientum; quinto, prophetiæ; sexto, legis; septimo, sacerdotii; octavo, tabernaculi, arcæ et propitiatorii; nono, murorum, civium et militum; decimo, Messiæ, quæ patribus a Deo data, et ob posterorum scelera ab Israele in ejus excidio ablata esse tradunt.
Unde hæc cornua explicans, subdit vers. 5: «Præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus;» et vers. 7: «Repulit Dominus altare suum;» et vers. 9: «Contrivit vectes ejus, regem ejus et principes; non est lex et Prophetæ,» etc.
Audi Rabbinos in Midras Tehillim, id est in Expositione Psalmorum, ad illum vers. Psal. LXXIV, 11: «Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi,» atque ex eis Galatinus, lib. IX, cap. XIV, decem hæc patrum cornua recensentem: «Primum cornu fuit Abrahæ, de quo dictum est Isai. V: Vinea fuit dilecto meo in cornu filio olei. Secundum cornu Isaac, de quo scriptum est Genes. XXIII: Et ecce aries unus retentus in densitate per cornua sua. Tertium cornu Joseph, id est cornu regni, de quo dicitur Deuter. XXXIII: Cornua rhinocerotis cornua ejus. Quartum cornu Mosis, de quo dictum est Exodi XXXIV: ignorabat quod cornuta esset facies ejus. Quintum cornu prophetiæ, de quo dictum est I Reg. I: Et oravit Anna, et dixit: Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum. Sextum cornu legis, de quo dicitur Habacuc III: Et duo cornua de manu ejus ei. Septimum cornu sacerdotii, de quo Psalm. CXI: Cornu ejus exaltabitur in gloria.
(1) Metaphoræ ratio, qua notio absorbendi, deglutiendi transfertur ad excidium, plerumque ducitur, quemadmodum in verbo אכל acal ab aviditate, veluti feræ bestiæ, omnia absorbentis et devorantis. Suspicor tamen, si minus passim, at hoc loco pulchriorem respectum esse ad terram varaginosam et dehiscentem, quæ id quod superimpositum est absorbeat et deglutiat; ut Deus hic dicatur tanquam per terræ voraginem in orcum detrudisse lætas Jacobitarum mansiones. (Pareau.)
Octavum cornu Levitarum, de quo I Paralip. XXV: Omnes isti filii Heman Videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu. Nonum cornu Jerusalem, de quo Psalm. XXI: Et a cornibus unicornium exaudisti me. Decimum cornu Messiæ, de quo I Reg. II: Et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu Christi sui. Et sic dicit Psalm. CXXXI: Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. Quando autem peccavit Israel, ablata sunt ei cornua hæc, et data gentibus sæculi, sicut dictum est Daniel. VII: Ecce bestia quarta terribilis, etc., et cornua decem habebat. Omni autem tempore quo cornua gentium sæculi sana fuerint, cornua Israel confracta erunt, sicut dictum est Thren. II: Confregit in ira furoris omne cornu Israel.» Ita isti rabbinizant.
Avertit retrorsum dexteram suam (id est, Deus Israeli subtraxit auxilium suum, retraxit ab eo auxiliarem manum), a facie inimici. — Id est coram inimicis, dum jam cum eis pugnandum esset. Ita Chaldæus, Origenes, Olympiodorus, Theodoretus.
Alii, ut Olympiodorus et Lyranus, non male vertunt, dexteram ejus, scilicet populi, q. d. Deus subtraxit virtutem populo, ejusque vires debilitavit, dum veniendum esset ad manus cum Chaldæis: itaque effecit ut succumberet, fugeret et cæderetur ab eis.
Tertio, Maldonatus explicat, «avertit,» non Deus, sed Israel, «dexteram suam,» q. d. Israel, Deo deserente, fugit suos hostes, non est ausus cum iis manum conserere. Apud Hebræos enim est crebra et tacita transitio ab una persona ad aliam. Prima expositio optime congruit nostræ versioni Latinæ.
Quasi ignem flammæ. — Qua succensa est Jerusalem, et templum: vel flammam vocat vastitatem, qua quasi flamma cito circumcirca omnia vastavit. Unde vers. seq. dicit: «Effudit quasi ignem indignationem suam.» Hinc Maldonatus, ignem, inquit, id est hostem qui instar ignis omnia consumpsit. Alludit ad Jerem. XXI, 14, ubi ait: «Succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.» Sicut enim rustici, ut agrum sylvescentem expurgent, in variis partibus ignem in frutices ejus injiciunt, ut ille proserpens arbusta omnia quaquaversum comburat, itaque agrum sibi, aratro et sementi restituat: ita et Deus totam Jerusalem sceleratam excidit, ut novam quasi urbem et gentem conderet, aut potius pristinam revocaret et renovaret.
Tropologice, hisce tribus versibus, nota novem effectus peccati. In novem enim damna et ærumnas se conjicit peccator. Primo, obtegitur caligine et excæcatur; secundo, de cœlo in terram, imo in infernum projicitur; tertio, ex templo Dei fit scabellum diaboli; quarto, omnes ejus speciosæ virtutes et gratiæ diripiuntur; quinto, omnes munitiones ejus destruuntur; sexto, polluitur ejus regnum sanctum et castum; septimo, cornu et robur ejus confringuntur; octavo, gratia Dei destitutus, retrorsum abit, et corruit coram inimicis; nono, succenditur in eo flamma concupiscentiæ, quæ omnia animæ bona depascitur: licet enim Adam et Eva per peccatum læsi sint in intellectu, memoria, voluntate et appetitu irascibili; tamen omnium maxime læsus est in appetitu concupiscibili: sicut enim fera rapitur ad prædam, ita concupiscentia rapitur et rapit hominem ad voluptates et illecebras peccati.
Versus 4: HE HAS BENT HIS BOW.
4. Tetendit arcum. — «Arcum,» id est vim suam ultricem, ait Origenes, qua quasi firma dextra et arcu jaculatus est Deus sagittas firmissimas, certissimas, et efficacissimas instar fulminum, id est clades maximas in Jerusalem. Ita Rupertus.
Firmavit dexteram suam quasi hostis. — Ut enim directe quis, et magno impetu sagittam ex arcu jaculetur, necesse est ut arcum sinistra firmiter teneat, et dextera firmiter eo quo collimavit explodat, uti docet Vegetius, lib. I, cap. XV. Idem est in explosione nostrarum bombardarum. Hebræus et Chaldæus habent: Stetit dextera ejus quasi hostis, id est stetit Deus, Deique manus et auxilium a dextera Chaldæorum, quasi hostis Judæorum. Dixit «quasi,» ait Origenes, quia Deus non punit tanquam inimicitias gerens, sed ex amore, ut prosit his qui patiuntur, aut his qui vident, et aliorum punitionem speculantes sapiunt.
Occidit (id est perdidit suis sagittis (in his enim metaphorice persistit) omnia pulchra edificia, ait Rupertus et S. Thomas, monilia et vasa; secundo et proprie, occidit omnes pulchros et florentes juvenes, virgines et sacerdotes. Ita Chaldæus, Olympiodorus, Theodoretus et Hugo, idque) in tabernaculo filiæ Sion, — id est in Jerusalem. Olympiodorus tamen et Lyranus nomine tabernaculi accipiunt templum.
Effudit quasi ignem indignationem suam, — perinde ac Ætna, Hecla similesque montes effundunt et vomunt ignes, et igneos torrentes, quibus circumcirca ad centum milliaria omnia in cineres vertunt.
Versus 5: HE HAS FILLED (the Septuagint says, He has multiplied) IN...
5. Replevit (Septuaginta, multiplicavit) in filia Juda humiliatum et humiliatam, — q. d. Replevit Deus Jerusalem plurimis (geminatio enim Hebræis notat copiam, præsertim si masculino generi jungatur femininum, ut dixi Isaiæ, III, 1) humiliatis, id est afflictis, viris et mulieribus; vel omnes et viros et feminas humiliavit, id est afflixit. Hebraice est: Replevit in filia Juda impulsum et impulsum, id est calamitates, omni ex parte Judæos impellentes ad ruinam et luctum; unde Chaldæus, Vatablus, Maldonatus et Pagninus vertunt: Replevit in filia Juda luctum et luctum, vel fletum et luctum.
Versus 6: HE HAS TORN DOWN HIS TENT LIKE A GARDEN.
6. Dissipavit quasi hortum tentorium suum. — Pro dissipavit hebraice est יחמוש iachmos, id est rapuit, diripuit, abripuit: inde enim deductum nomen חמש chamas, significat vim, violentiam, rapinam, q. d. Deus a fundamentis diripuit templum, quod erat quasi tentorium et tabernaculum suum, sicut a fundamentis diruitur tentorium in horto cum inde transfertur. To enim hortum idem est quod tabernaculum horti: unde ex Hebraico pro hortum verti potest horti, q. d. Sicut qui hortos custodiunt, postquam fructus collecti sunt, tugurium, sive casam in qua degebant, radicitus diruunt et avellunt, illamque vel dissipant, vel comburunt, vel alio transferunt: sic Deus diruit et combussit templum, ejusque sacerdotes et populum vel occidit, vel in Babylonem transtulit.
Porro per tentorium Maldonatus accipit Jerusalem; alii passim accipiunt templum, idque aptius est; sequitur enim: «Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum.» Alii passim plane sic explicant, q. d. Dissipavit Deus tabernaculum suum, sicut dissipatur hortus fracta et disjecta sepe, ut omnium rapinæ pateat; aut dum ex horto fit ager arabilis, vel sylva. Hoc enim minatus fuit Judæis Isaias, cap. V, 5.
Nota templum vocari «tabernaculum,» tum quia alludit ad tabernaculum Moysis, quod erat quasi templum mobile, et ambulans cum Hebræis per desertum; tum quia ad tabernaculum conveniebat populus ad Dei cultum et preces, ut ibi ab omni malorum æstu tegeretur et protegeretur; tum denique quia templum erat quasi domus temporanea Dei habitantis inter Judæos: tabernaculum enim uti facile figitur, ita et refigitur, dum disturbatur, vel alio transfertur. Tale fuit templum Judaicum, in quo modico tempore, scilicet usque ad Christum, Deus habitavit: per Christum enim fundavit Ecclesiam, ad quam commigravit, in eaque fixit sibi thronum sempiternum, uti docet Isaias, cap. XXXIII, 20, et Angelus ad Deiparam, Luc. I, 32.
Porro hic maxime vox tabernaculum innuit divinam protectionem, quasi Deus ex templo, velut tugurio, prospectaret totam urbem, eamque ac simul totam Judæam circumjacentem tutaretur: sic enim custos horti ex suo tugurio prospicit et tutatur totum hortum a furibus et feris.
Hinc secundo, Vatablus et Pagninus vertunt, q. d. Quam facile hortulanus transfert tugurium horti sui, tam facile Deus transtulit templum, id est templi ornamenta, Babylonem; unde editio Septuaginta Carafæ sic habet: Fecit avolare quasi vitem tabernaculum suum.
Thirdly, Vatablus again translates: He scattered His tabernacle which was like a paradise, meaning: God tore down His temple, though it was most pleasant and most beautiful like paradise. Fourthly, R. Abraham translates: He stripped bare and uncovered His tabernacle. Whence also the Septuagint edition commonly reads thus: He spread out His tabernacle like a vine, that is, so that the people and the priests, who are as it were the vineyard of God, stripped of His protection, temple, and fortress, might be exposed to the plunder of enemies.
Oblivioni (id est in oblivionem) tradidit, — q. d. Fecit Deus ut nulla amplius mentio dierum festorum fieret, eo quod non essent qui eos celebrare possent; ita dixit cap. I, 4: «Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.» Rursum festa Judaica Deus oblivioni tradidit, quia quasi non curans, nec æstimans ea, permisit illa aboleri, illisque silentium diuturnum, et quasi justitium indici.
THE KING AND THE PRIEST TO DISGRACE. — Repeat the word 'He gave over,' meaning: God gave over King Zedekiah to disgrace, because He blinded him at Riblah, that is, Antioch; and He killed Seraiah the high priest, 2 Kings 25. So the Chaldean, Rupert, Maldonatus, and Castrius. Whence in Hebrew it reads: And He cast away in the indignation of His wrath the king and the priest, and consequently the kingdom itself and the priesthood; for the latter depends on and is sustained by the high priest, the former by the king, as by a head. So Sanchez and others. Whence follows: 'He has rejected His altar,' etc.
Versus 7: HE HAS CURSED HIS SANCTUARY.
7. Maledixit sanctificationi suæ. — Hoc est, Deus passus est everti sanctuarium suum, perinde ac si illud odisset, exsecraretur, eique omne malum imprecaretur; item perinde ac si maledictum, non benedictum et consecratum esset. Rursum maledictio omnem cladis et malorum congeriem, sicuti benedictio omnium bonorum et desiderabilium cumulum significat.
Pro maledixit hebraice est נאץ niets, id est repulit, aspernatus, exsecratus est; Chaldæus, contempsit; Septuaginta, vi excussit; sed ipsi pro niets legerunt ניר nier, id est excussit. Porro sanctificationem vocat sanctuarium, id est templum suum. Ita Chaldæus, Vatablus, Pagninus. Secundo, Paschasius, Rabanus, S. Thomas per sanctificationem intelligunt sacrificia, quibus populus sanctificabatur. Tertio, Hugo intelligit plebem a Deo electam et sibi sanctificatam. Sic enim dicitur Psalm. CXIII, 2: «Facta est Judæa sanctificatio ejus, Israel potestas (imperium, regnum) ejus.»
Hac de causa II Paral. IV, templum hebraice vocatur עזרה azara, id est auxilium, tutela: eo quod Dominus e templo suis auxilium ferret.
HE HAS DELIVERED INTO THE HAND OF THE ENEMY (Nebuchadnezzar) THE WALLS OF ITS TOWERS (the Hebrew and Chaldean say, palaces; Symmachus, basilicas), — namely, of the city, say Origen, Rabanus, Hugo: or rather of the temple, about which the foregoing was said. So Olympiodorus, St. Thomas, and Lyranus. Moreover, 'the walls of towers,' that is, turreted walls, or walls fortified and adorned with towers. For that there were towers in them is taught by Villalpando, vol. 2, book 2, ch. 20, Adrichomius, Josephus, and others.
Tropologice, Deus aufert ab anima peccante muros, id est gratias gratis datas, et munitiones, id est gratias gratum facientes, puta fidem, spem, charitatem, inquit S. Gregorius, lib. XI Moral. XI.
THEY RAISED THEIR VOICE, — namely, the Chaldean enemies, in the burning and plundering of the temple, singing 'Io Paean, Io Triumph.' So the Chaldean, Origen, Theodoret, Olympiodorus, and all others except Rupert, who takes this of the Jews, meaning: The Jews never sang more loudly in the joy of their solemnities than they then cried out shouting in their anguish and grief. Morally, learn here that the best walls and towers of cities are religion, and that it is useless to be surrounded by walls unless they are also surrounded by religion and justice.
(1) J. D. Michaelis in notis ad versionem Teutonicam neminem alium hic intelligi posse dicit, nisi pium regem Josiam, cum tempore destructæ sub Sedecia Hierosolymæ, regi sacerdotibusque præcipue iratus esset Deus. Verum recte monet Pareau, non apparere quanam vis huic observationi insit, cum de regis sacerdotumque dignitate externa tantum agatur. «Scilicet comparatur Deus hosti qui omnia perdit, neque templi urbisque splendorem curat, neque sacrorum majestatem respicit, neque personæ regis sacerdotumque ullam rationem habet.» (Rosenmuller.)
Unde de Romanis ait Cicero, lib. III De Natura deorum: «Diligentiore urbem religione quam ipsis mænibus cingitis.» «Nisi enim Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam,» Psalm. CXXVI, 2.
Quare vere ait Lactantius, lib. III De Ira, cap. XII: «Religio et timor Dei solus est qui custodit hominum inter se societatem;» quia, ut inquit Livius, lib. V: «Omnia prospera eveniunt colentibus Deum, adversa spernentibus.» Hinc factum, ut Romæ ab ejus conditore Romulo cum primis urbis fundamentis religio, etsi vana, stabilita sit, et templa «Jovi Statori, et Feretrio dedicata; et sacra diis aliis, Albano ritu, Græco Herculi facta,» ut ait Livius lib. I. Scribit Plinius, lib. De Viris illust. cap. II, Numam Pompilium secundum Romanorum regem, ferum populum religionis institutione et utilibus legibus dommuisse, suumque regnum ita formasse, ut pendente ejus regno nemo illi bellum moverit.
Cyrus filium Cambysem admonebat, ut nihil publicum vel privatum ageret, nisi prius ad Deum confugeret, et nisi prius ejus voluntatem agnosceret, cum mundus, inquit, erroribus sit plenus. Deus vero ut qui semper fuit, præterita, præsentia et futura agnoscit; et invocatus preces exaudit eorum qui religionem et pietatem colunt, et multis signis eis quid agere debeant ostendit. Testis est Xenophon, lib. VIII Cyripæd.
Agesilaus Lacedæmonum dux adeo religioni addictus fuit, ut delubra etiam in hostico agro sita veneraretur, ab iisque vim militum prohiberet. «Existimabat quippe divina auxilia non minus in hostili, quam amico in solo imploranda esse,» ait idem Xenophon in Laud. Agesilai.
Vis fidelium exempla? David moriturus ait ad Salomonem filium: «Proficere poteris, si custodieris mandata et judicia, quæ præcepit Dominus Moysi,» I Paralip. XXII, 13. Hic igitur parentis præcepto obediturus, a Deo sapientiam precatur, Deo templum magnificum exstruxit, religionem amplificavit, viginti quatuor millia Levitarum constituit: tumque supra omnes reges opibus et gloria floruit. At vero postquam per uxores idolatras ad idola deductus ea venerari cœpit, Dominus dixit: «Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo,» III Reg. XI, 11.
Audi de Josaphat Scripturam, II Paral. XVII, 3: «Fuit, ait, Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis; et non speravit in Baalim, sed in Deo patris sui, et perrexit in præceptis illius, etc., confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat; factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et gloria multa.»
Quocirca recte et salubriter Justinianum Imperatorem Agapetus Diaconus monet: «Sceptrum imperii cum a Deo susceperis, cogitato quibusnam modis placebis ei qui id tibi dedit; cumque omnibus hominibus ab eo sis prælatus, præ omnibus eum honorare festina.» Ita ipse in Parænet. ad Justin., quam refert Baronius tom. VII. Ita ex cultu divino gloriosi et felices evaserunt Constantinus et Carolus cognomento Magni, et hujus avus Carolus Martellus, Alfonsus II, Castellæ rex, Rudolphus ex Comite Habspurgensi Imperator, qui suæ familiæ Austriacæ Imperium in hunc usque diem consignavit. Hoc est quod Dominus ait ad Heli, I Reg. II, 30: «Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.» Idem sensit Ethnicus C. Marcius apud Livium, lib. XLIV, dicens: «Favere pietati fideique deos, per quæ populus Romanus ad tantum fastigium pervenit.»
Vocem dederunt (inimici, ut præcessit, puta Chaldæi) in domo Domini, sicut in die solemni, — q. d. Sicut olim templum perstrepebat festivo musicorum, organorum, psalteriorum modulatione et cantu; ita in ejus excidio perstrepuit celeusmate Chaldæorum exsultantium, eorumque tympanis et tubis clangentibus; perinde ut et templi pavimentum antea victimarum, nunc sacerdotum sanguine inundat.
Versus 8: HE PLANNED,
8. Cogitavit, — q. d. Non casu, non subito, non temere, sed maturo et destinato decreto Deus destruxit Jerusalem.
Tetendit funiculum. — Funiculis olim metiebantur agros et hæreditates: hinc metaphorice Psalm. XV, 6, Psalm. LXXVII, 55, et alibi in Scriptura funiculus significat hæreditatem aut sortem cuique debitam. Hic ergo significat pœnam, et plenam vastitatem peccatis Jerusalem debitam et commensuratam. Ita Theodoretus, Olympiodorus, Rabanus, Rupertus et S. Thomas. Unde Rupertus per hunc funiculum accipit 70 annos captivitatis; hæc enim est longitudo hujus funiculi. Rabanus vero et Isidorus, «funiculum,» inquiunt, quia hostes urbem Hierosolymam quasi funiculo diviserunt, et inter se distribuerunt.
Secundo et melius, funiculus, vel, ut hebraice est, קו kav, id est regula, hic intelligitur ille, qui architectis aqua rectitudine extenditur, et libratur pondere plumbeo, ut ad perpendiculum construant domos, vel eas destruant et complanent: ne quid in iis æquale, curvum, eminens, depressum, hians vel impolitum relinquatur. Hac enim regula, quasi amussi et norma indagant, quid rectum sit, et apte commensum, ut relinquatur; quid curvum et improportionatum, ut dejiciatur; idque tam in designatione et delineatione, quam in ipsa exsecutione et actuali destructione earumdem.
Solent enim architecti, qui aliquid designant ædificare vel destruere, primo in ipsa designatione funem extendere, ut ad justam proportionem rectamque mensuram ædificent, aut destruant; ac deinde ad eumdem funem et mensuram actu ædificant vel destruunt, ne a sua designatione et idea aberrent, q. d. Cogitavit Deus, et quasi fune extenso designavit justam Hierosolymæ demolitionem, atque sicut designavit, ita et reipsa perfecit, effecitque ut Chaldæi eamdem, quasi ad justam hanc divinæ sententiæ regulam, vastarent et destruerent. Sicut ergo Jerusalem fuit olim belle ad regulam constructa, ita et nunc ad eamdem plane destructa est, atque complanata quasi ad filum a Chaldæis, qui velut securi otiose et sine metu cum deliberatione et certa destinatione id unum constanter agere videbantur. Ita Hugo.
Significat ergo hic funiculus primo, accuratum Dei examen meritorum et demeritorum: inde justum decretum et sententiam Dei de evertenda Jerusalem. Unde S. Bonaventura: «Per funiculum, ait, justitiæ divinæ rectitudo intelligitur, secundum merita illi populo infelici retribuentis.» Secundo, certam hujus sententiæ mensuram, quæ mensuræ scelerum ejusdem responderet, ut eadem mensura qua mensa erat Deo et proximis, remetiretur ei, inquit S. Hieronymus. Tertio, ipsam sententiæ contra eam latæ exsecutionem. Quarto, Chaldæos tam destinate, animose et studiose hanc Dei sententiam exsecutos esse, ac Jerusalem destruxisse, ac si fabri fuissent, qui non aliud cogitant, quam de apte ædificando aut destruendo aliquo ædificio. Quinto, Jerusalem ab iis solo æquatam et complanatam esse.
Similis phrasis est, II Reg. VIII, 2, ubi dicitur de Davide: «Mensus est eos (Moabitas) funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum,» q. d. David plane humiliavit Moabitas et prostravit, ut eos quasi in terram prostratos funiculo dimetiri posset: atque ex eis duas partes et sortes fecit, sed cum mensura justitiæ, uti decebat æquum principem, unam occidendorum, alteram servandorum. Ita Angelomus, Beda et Cajetanus ibidem, quem vide. Et IV Regum, XXI, 13: «Et extendam, ait, super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab,» id est pronuntiabo contra Jerusalem eamdem sententiam quam pronuntiavi contra Samariam, et juxta eam illam destruam et demoliar. Unde explicans subdit: «Et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ,» q. d. Eam solo æquabo.
Sic hisce annis vidimus funiculum Dei extensum super Belgium nostrum, eoque urbes vastatas, monasteria, templa et palatia plurima rasa, et solo æquata esse.
Et non avertit manum suam. — Id est postquam cœpit Hierosolymam destruere et demoliri, non cessavit, nec manum ab opere removit donec rem perficeret.
Luxit, — id est luctum excitavit. Secundo, aliqui putant pro אבל abal, id est luxit, legendum esse נבל nabal, id est defluxit, corruit. Tertio et optime, sicut metaphorice rident prata dum florent: sic «luxit,» id est lugubris fuit, quia desolatus et eversus est, Hierosolymæ «murus et antemurale.» Solent enim ante muros facere vallum aut aggerem, ut hostem longius a muris arceant, isque dicitur antemurale. Addit Sanchez in vehementi clade et luctu, principum præsertim, muros subinde fuisse eversos. Ita enim Hephæstionis mortem luxit Alexander Magnus, teste Plutarcho in Pelopida: «Alexander, inquit, cum obiisset Hephæstion, non solum equos totondit, verum etiam pinnas et propugnacula a mœnibus eripuit; ut etiam civitates lacrymari viderentur.» Addit Ælianus, lib. VII, ipsa quoque mœnia Ecbatanæ fuisse eversa.
Symbolice Hugo: Murus, inquit, Hierosolymæ et cujusvis animæ est custodia angelorum; antemurale est custodia hominum, v. g. prælatorum et pastorum.
Allegorice, Christus, sublatus a Synagoga Judæorum, translatus et factus est Ecclesiæ murus et antemurale, id est omne præsidium et firmamentum ejusdem. Hic «luxit,» quando flevit super Jerusalem; corruit, cum crucifixus est.
Versus 9: HER GATES HAVE SUNK INTO THE GROUND:
9. Defixæ sunt in terra portæ ejus: — Portas et vectes intellige urbis et templi, in quo erat arca. Ita Chaldæus, Origenes, Theodoretus, Hugo, Lyranus, Dionysius. Hæ ergo portæ et vectes, «in terra defixæ sunt;» quia murorum cum portis ruentium lapsu et ruderibus ita obrutæ sunt, ut vix quidquam earum appareret. Fabulantur Rabbini portas Jerusalem in ejus excidio, ne ab hoste everterentur, a terra fuisse absorptas; idque quia erant a Davide fabricatæ, et quia per eas transivit arca, ac ea veniente canentibus Levitis: «Elevamini, portæ,» Psalm. XXIV, sponte se reserarunt.
Secundo, Paschasius, Rabanus, Rupertus, S. Thomas et a Castro per portas intelligunt principes et judices qui sedebant in portis, Deuter. XVI, 18. Iidem, inquiunt, dicuntur vectes, quia continent populum, et arcent hostes. Hi defixi sunt in terra, quia abducti detinentur in Babylone, terra gentili et hostili, ibique obscuri et clausi carcere, vivi quasi sepulti sunt. Unde explicans subdit: Perdidit regnum et principes ejus.» Prior sensus uti simplicior, ita magis litteralis; posterior magis symbolicus videtur.
(1) Vel cum C. B. Michaelis hoc ita intelligi potest, quod portæ dirutæ in subjectas fossas desederint.
Non est lex, — quia omnia volumina legis cum templo sunt combusta; qua de causa Esdras, post captivitatem ea ex memoria, vel ex inspiratione divina reparare et restituere debuit. Ita Paschasius, Hugo, Dionysius, Lyranus. Verum hoc incertum, imo parum probabile est. Bibliorum enim exemplaria non erant in solo templo, sed Judæi ea domi habebant et legebant. Erant ergo illa sparsa per Judæam.
Secondly, the meaning can be, meaning: Now there is no observance of the law, because before the captivity the Jews violated it. So Theodoret, Rabanus, Vatablus, and Sanchez; after the captivity too, even though willing, they cannot carry out the divine service according to the law in the temple, since it has been burned, and thus observe it. So Theodoret, the Chaldean, Vatablus. Again, the law can no longer be read on sabbaths, as was customary, nor can the people, since they are scattered and carried away, be gathered to hear it. Therefore the promulgation, knowledge, and observance of the law have ceased.
Tertio et simplicissime, q. d. Jam nulla est forma civitatis; hanc enim facit lex cum magistratibus: nam magistratus, qui legis sunt custodes et vindices, sunt capti, et consequenter lex omnis jacet. Ita Rupertus et S. Thomas.
Prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino. — «Prophetæ,» id est pseudoprophetæ, aiunt Origenes, Theodoretus, Hugo, Lyranus, q. d. Ideo eversa est Jerusalem, quia legem Dei non observavit, nec ejus Prophetas audivit; sed a falsis seducta, Dei jussa contempsit. Ita Theodoretus, Rabanus, Vatablus et Sanchez. Secundo, melius Chaldæus, Paschasius, Rupertus, S. Thomas, q. d. Veri Prophetæ, ob peccata populi, a Deo irato responsa non accipiunt. Luget enim Jeremias defecisse, uti magistratus, reges, principes, ita et veros Prophetas; adeoque totum Judæorum statum in miserabilem conditionem esse commutatum, tamque sacra quam profana esse subversa. Licet enim Jeremias subinde tunc temporis visiones acciperet a Domino, tamen is unus erat, populoque invisus, exosus, habitusque pseudopropheta. Adde, putabat Jeremias excisa jam urbe, quasi habito jam fine, se amplius non prophetaturum.
Versus 11: MY LIVER IS POURED OUT UPON THE GROUND.
11. Effusum est in terra jecur meum. — «Jecur,» id est sanguis, cujus fons est hepar, q. d. Præ dolore et angustia sudo sanguinem (instar Christi Luc. XXII, 44) ita copiose ut pene sim exsanguis, aiunt Rupertus, Hugo, Dionysius. Secundo, q. d. Prostratis his filiis et civibus meis, quos ita amo, ab hostibus, simul «jecur meum,» id est amor meus, cujus sedes est hepar, in terram projectus est, q. d. Omnis affectus, omnis animus in me concidit et collapsus est. Tertio, alii explicant, q. d. «Jecur,» id est felleæ, id est amarissimæ lacrymæ, indices summi doloris, a me effusæ sunt, ut jecur ponatur pro conceptaculo fellis, quod in cava jecoris parte sedem habet. Ita a Castro.
Quarto, «effusum est in terra jecur,» id est vita, voluptas, felicitas et gloria mea; hæc enim in jecore vel consistunt, vel symbolice significantur. Unde Hebræum כבד cabed, id est jecur, voce et etymo quasi idem est cum כבוד cabod, id est gloria. Hinc veteres Ethnici, si in victimæ extis deesset jecur, habebant hoc magnæ infelicitatis augurium. Unde Plinius, lib. XI, cap. XXXVII: «M. Marcello, inquit, circa mortem, cum periit ab Annibale, defuit in extis jecur. Defuit et C. Mario, cum immolaret Uticæ; item Caio principi calendis januariis, quo anno interfectus est; et Claudio successori ejus, quo mense interemptus est veneno.» E contrario: «Augusto sacrificanti Spoleti primo potestatis suæ die, sex victimarum jecinora, replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt, responsumque duplicatorum intra annum imperium.»
Huic expositioni favet versio Syriaca, quæ sic habet: Reversus est in terram honor meus (gloria mea) super contritione filiæ populi mei. Favet et Arabica quam mox citabo. Quinto et optime, ut sit hyperbole, q. d. «Cum deficerent,» scilicet præ fame et siti, mei parvuli et lactentes emorientes; ita præ commiseratione afflicta fui, ut viderer meum jecur et viscera ac interiora omnia effusura in terram. Nominat jecur præ aliis visceribus, quia jecur sedes est commiserationis et amoris. Sic sæpe Psaltes queritur præ dolore effusa esse viscera sua, uti et Job, cap. XVI, vers. 14.
Huic expositioni favet Arabicus Antiochenus: Convoluta sunt viscera ejus in ventre ipsius, et coagulatum est cor ejus, quia honor ejus revolutus est super terram; et Arabicus Alexandrinus: Dolore affecerunt me viscera mea præ multitudine fletus. Cecidit honor meus super terram præ dolore super civitate populi mei.
Narrat Gregorius Nyssenus in Elogio S. Basilii fratris sui, ipsum Præfecto cuidam ariano minitanti se jecur ejus de visceribus erepturum, subridendo respondisse: «Gratiam tibi hujus voluntatis et propositi nomine habebo. Etenim haud mediocriter molestum est jecur visceribus incumbens. Si ejeceris ergo illud, ut minaris, re molesta atque odiosa corpus liberaveris.»
(1) Destructo templo, inquit Pareau, cessat cultus lege præscriptus, ut Ezech. VII, 26: Lex peribit a sacerdote. Verum ut rectius notat Rosenmuller eo Ezechielis et hoc loco totum legum Mosaicarum corpus, tam quæ res sacras, quam quæ civiles spectant, intelligi patet, quæ eversa urbe cessabant.
Est hic illustre schema et effigies pænitentium, in quo externa species et squalor apposite cum interno dolore congruit, ejusque est index et testis. Primo: «Sederunt, inquit, in terra;» secundo, «conticuerunt;» tertio, «consperserunt cinere capita sua;» quarto, «accincti sunt ciliciis;» quinto, «abjecerunt in terram capita sua,» quæ olim superbe in cœlum erexerant, ut miseros, humiles et supplices se profiteantur; sexto, «defecerunt præ lacrymis oculi mei;» septimo, «conturbata sunt viscera mea;» octavo, «effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei.»
Audi pænitentes effundentes jecur suum apud Climachum, gradu 5 De Pænitentia: «Quosdam, inquit, vidi noctibus totis usque mane sub dio stare pervigiles, pedesque immobiles tenere, cumque somno miserabiliter oppressi agitarentur, vim naturæ inferre, nullamque sibi ipsis requiem indulgere; sed seipsos increpare, ignominiisque et contumeliis afficere atque excitare. Alios miserabiliter in cœlum intuentes, et illinc adjutorium cum gemitu et suspiriis ac vocibus invocantes. Alios in oratione existentes, ac reorum in morem vinctis post terga manibus, humi luridas facies inclinantes, indignos se qui in cœlum aspicerent, vociferantes. Nonnullos in pavimento strato cilicio et cinere sedentes. Alios jugiter pectora tundentes. Plurimi, ut in mortibus fieri solet, super animabus suis ululatum diræ vocis emittebant. Alii ex intimo corde rugiebant, atque intra os gemitus sonum cohibebant. Interdum vero cum se continere non possent, repente exclamabant; vidisses in illis æstuantes linguas instar canum ex ore procedentes. Ex his alii sub ardentissimo solis æstu seipsos cruciabant: alii contra acerrimo frigore se affligebant. Quidam modicum aqua degustantes ne omnino siti exarescerent, ita quiescebant; nonnulli cum panis exiguum quid accepissent, reliquum manu longius projiciebant, indignos se qui rationali cibo vescerentur, asserentes, quippe qui irrationabiliter egissent. Quem apud illos locum risus habere poterat? quem otiosus sermo?»
Versus 12: THEY SAID TO THEIR MOTHERS: WHERE IS BREAD AND WINE?
12. Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? — «Dixerunt,» non lactentes, sed parvuli grandiusculi; hi enim pane et vino, illi lacte vescuntur.
LIKE THE WOUNDED, — just as the wounded faint from their wound, so these were dying of famine, fainting and expiring; for famine is a weapon harder than a sword driven into the bowels; which would pierce the hearts not only of mothers, but also of enemies. A babbling little child with gasping voice asked for bread, and in the very act of asking, as his breath failed, breathed out his soul. An infant brought its mouth to its mother's dry breasts, and in their embrace, with its spirit dissolving, expired; indeed there was here: 'Grief, everywhere terror, and death's image on every side.'
Exhalarent animas, — præ inedia. Ita Chaldæus, et alii passim. Aliter Vatablus; vertit enim, cum effunderent animam suam, id est votum et desiderium suum.
In sinu matrum, — petendo ab eis panem et alimenta. Simile est I Reg. I, 45, et cap. XVIII, 1; Jerusalem enim a Chaldæis fuit obsessa per biennium, unde fuit in ea ingens fames, ita ut multi ea sint enecti; adeoque matres comederint filios suos, uti patet vers. 20.
Versus 13: TO WHOM SHALL I COMPARE YOU?
13. Cui comparabo te. — Hebraice מה אעידך ma aidech, quod testimonium afferam, id est quod exemplum calamitatis reperire potero, quæ similis sit tuæ, ut te consoler? solatium enim est misero habere socium in malis. Sed tua clades superat stragem Ægyptiorum sub Mose, Exodi XIV, Chananæorum sub Josue, cap. VII, Philistinorum sub Davide, Hebræorum sub Heli; omnemque aliam hactenus in orbe visam, vel auditam. Ita Hebræi, Chaldæus et Septuaginta.
Cui exæquabo te? — Septuaginta vertunt: Quis salvabit te? per metathesin enim pro אשוה asue, legerunt אושע osca, id est salvabo, a radice ישע iasca, id est salvavit.
Et consolabor te, — ut consoler te, scilicet per socium aliquem aut sociam, tibi in pœna parem aut supparem.
Magna est velut mare. — Sicut nulla aquarum copia cum mari comparari potest, ita ut omnia flumina in mare influentia, illud non augeant quia sunt instar guttæ: sic nullus dolor cum tuo dolore conferri potest, quia omnes aliorum clades ad tuam se habent, sicut gutta ad mare. Ita Lyranus. Rursum sicut mare tam vastum est, ut contineri vel includi non possit: ita dolor tuus tam magnus est, ut nullo consolationis obice cohiberi possit. Tertio, Chaldæus et Vatablus exponunt, q. d. Tanta est afflictio tua, quantus est æstus maris; tot dolores, quot sunt procellæ et fluctus quibus mare confringitur. Unde Syrus vertit: Multiplicata est velut mare contritio tua: et Arabicus: Invaluit contritio tua. Quarto, contritio tua est «velut mare,» quia est amarissima, insanabilis, profundissima, maxima, et quasi abyssus malorum. Septuaginta vertunt: Magnum est poculum contritionis tuæ; legerant enim כוס cos, id est calix, pro כים keiam, id est quasi mare.
(1) Aliter C. B. Michaelis, juxta Hebræum: «Qua contestatione erga te utar? q. d. Magnitudo mali tui videtur solatium a me exigere, quod et libentissime tibi impertirer; sed argumenta consolationis quærenti nihil occurrit quod tuum quodammodo lenire possit dolorem.» Similiter Pareau: Quomodo te obtester, scilicet ut solatium admittas?
Denique sicut mare, fluctus attollens et collidens, naves conterit et confringit, ac confractas absorbet: ita Deus contrivit et absorpsit rempublicam Judæorum, fecitque ut paucæ tantum tabulæ, naufragii indices, enatarent. Ita jam Judæi toto orbe dispersi, quid sunt aliud quam miserandi hujus naufragii signa et tabulæ, juxta illud Isaiæ, XXX, 17: «Donec relinquamini quasi malus navis.» Rursum Rupertus: «Ut mare, inquit, quia quicumque accedit ad medendum» tuis malis et fluctibus, «persecutionum et mortis patitur naufragium.»
Nota: Tanti sunt maris fluctus et contritio, ut Cato doluerit se unquam navi ivisse quo pedibus pervenire poterat. Aristoteles viros nauticos vocat bis mortuos, quod nunquam de vita sint securi, donec ad portum pervenerint. Crantor Platonis discipulus, domus paternæ fenestras mare spectantes clausit: rogatus cur? Æquora, ait, respicere nolo, ne cupiat illa animus conscendere. Insipientem enim magis decet navigare quam sapientem; nam terram Deus hominibus, aerem avibus, aquam piscibus assignavit. Recte Eccli. cap. XLIII, 26: «Qui navigant mare, enarrent pericula ejus.» Et Psalm. CVI, 23: «Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.» Hinc Seneca ait navigantes incedere inter vitæ mortisque vias: et Anacharsis, eos quatuor tantum digitis (quibus navis mari eminet) a morte distare, testis est Laertius. Quocirca Psaltes Psalm. LXVIII, 3: «Veni, ait, in altitudinem maris,» id est in culmen malorum.
Tropologice, hæc omnia facile est adaptare animæ peccatrici, quæ ut mare fluctibus cogitationum, desideriorum, dolorum, anxietatum, timorum, omniumque passionum assidue jactatur et æstuat. Unde Hugo septem qualitates maris totidem vitiis accommodat: Mirabiles scilicet maris elationes (Psalm. XCII) superbiæ; salsedinem, quæ sitim affert, avaritiæ semper clamanti: Affer, affer; amaritudinem, invidiæ; fluctus, iracundiæ; spumas, luxuriæ; secundum illud Judæ: «Fluctus feri maris despumantes confusiones suas;» altitudinem, hypocrisi et astutiæ humanæ, cujus cor profundum et inscrutabile; voragines, gulæ; turbationem et nigredinem, tristitiæ. Ita et Delrio, adagio 878.
Contritio, — id est, pæna et plaga qua contrita es; ita Interpretes: vel qua te contriverunt Chaldæi. Aliter Rupertus, q. d. Casus et peccatum tuum superat Ninivitarum peccatum, qui ad prædicationem Jonæ pænituerunt, et Tyri et Sidonis quæ mari adjacent; quia si vidissent ea quæ in te fecit Deus, in cinere et cilicio pœnitentiam egissent, Luc. X, 43. Verum «contritio» hic uti non significat virtutem contritionis et pænitentiæ, ita nec lapsum in peccatum; sed tantum afflictionem, dolorem et tristitiam. Hoc enim est hebræum שבר scebar; inde tamen ad pænitentiam assurgit, scilicet: ordinarie enim dolor de pæna inducit homines ad dolorem de culpa, quæ fuit causa pænitentiæ: qui enim clare videt contritiones, id est, pænas quas invexit culpa, facile incitatur ad contritionem et pœnitentiam de culpa.
Sicut ergo dolor et contritio de pæna est instar maris: ita et contritio de culpa sit instar maris oportet. Nec enim omnes aquæ maris sufficerent ad lacrymas, quibus unum peccatum mortale condigne deflendum esset.
Merito ergo S. Ambrosius, lib. Ad Virginem lapsam, cap. VIII, hanc ei pænitentiæ formam præscribit: «Imprimis, inquit, omnis cura hujus vitæ interimenda tibi est, et quasi mortuam te existimans, sicut es, quomodo possis reviviscere cogita. Deinde lugubris tibi accipienda est vestis, et mens ac membra singula digna castigatione punienda. Amputentur crines, qui per vanam gloriam occasionem luxuriæ præstiterunt; defluant oculis lacrymæ, qui masculum non simpliciter aspexerunt; pallescat facies quæ quondam viruit impudice; denique totum corpus injuriis et jejuniis maceretur, cinere aspersum, et opertum cilicio perhorrescat, quia male sibi de pulchritudine placuit. Peccator si sibi non pepercerit, a Deo illi parcetur; grandi plagæ alta et prolixa opus est medicina; grande scelus grandem habet necessariam satisfactionem.»
Thus like the sea, the contrition of St. Mary Magdalene, St. Mary of Egypt, and other penitents in Climacus, Step 3, was immense, as well as that of St. Pelagia the Penitent, who, converted by Blessed Nonnus, changed her garments and fled to Jerusalem, and there to the end of her life lived in prayer and tears doing austere penance, as her Life records on October 12. Of whom therefore a Christian poet said truly and acutely: 'From sea to sea, tearful Pelagia, you pass, While you overwhelm your sad deeds with your tears.'
Allegorice, multi hæc adaptant Christo ob peccata nostra, atrocissima in cruce patienti, et matri ei compatienti; magna enim velut mare fuit contritio tua, o Christe et o Virgo, quæ vere poteras dicere cum Noemi: «Nolite me vocare Noemi (id est pulchram), sed vocate me Mara (id est amaram), quia amaritudine replevit me Omnipotens,» Ruth I, 20. Pariter vocate me Mara, non Maria.
Versus 14: YOUR PROPHETS (false prophets, whom you said were true Pr...
14. Prophetæ (pseudoprophetæ, quos tu veros Prophetas esse dicebas) viderunt (id est prophetaverunt) (Videntes enim vocabantur Prophetæ) stulta (hebraice, insulsa; quia) non aperiebant iniquitatem tuam, — sed illam excusabant et elevabant tibi blandiendo, et adulando tuis deliciis, cupiditatibus et vitiis.
Nota: Prædicator non debet mollia et placentia, sed dura et aspera, nonnunquam et sale reprehensionis condita prædicare: ubi hoc sal, ibi sapientia, ibi puritas, ibi veritas, ibi compunctio, ibi sanitas. Sed molles et carnales oleo blandiloquentiæ perfundi malunt, quam sale perfricari: hinc putrescunt et pereunt.
Ut te ad pœnitentiam provocarent. — Recte: hebraice enim est, ad convertendum conversionem tuam. Septuaginta tamen id ipsum vertunt: Ut captivitatem tuam reducerent vel averterent, ut explicat Theodoretus. Rursum R. Salomon vertit, ad convertendas, id est corrigendas, aversiones, id est prævaricationes, tuas; hæc enim omnia significat hebræum שבותך scebutech. Sensus est, ait Olympiodorus: Prophetæ tui non indicarunt tibi quod verum est, non posuerunt tibi ob oculos gravitatem iniquitatum tuarum, ut eas agnosceres, ingemisceres, convertereris ad Deum, itaque captiva non fieres; quia, ut Chaldæus vertit: Non prædicarunt ultionem quæ ventura erat super te ob scelus.
Viderunt autem (id est prophetaverunt) tibi assumptiones falsas. — Hebraice est משא massa, id est pondus vel onus, ut Aquila vertit, id est prophetiam onerosam et supplicium minitantem: ita Chaldæus, Pagninus, Vatablus; unde Noster vertit, assumptio: eo quod onus hoc assumatur, aut levetur contra aliquem. Rursum eo quod assumendum sit ab eo, cujus humeris a Deo per Prophetam intentatur et imponitur.
Dices: Hi prophetæ prophetabant Judæis prospera et læta; quomodo ergo eorum prophetiæ vocantur onus? Respondeo: Onus, vel assumptio, aliquando extenditur ad quamlibet prophetiam etiam lætam. Secundo, proprie erat hic onus, quia hi Prophetæ ut imitarentur Jeremiam intentantem Judæis «onus Domini,» utque ejus minas ostenderent esse inanes et falsas, prophetabant onus hoc Domini incumbere Chaldæis, non Judæis; scilicet Chaldæos brevi a Deo puniendos et vastandos esse; itaque incitabant Judæos ut eis rebellarent, et fortiter contra eos dimicarent.
Tertio et subtilius, Maldonatus: Hi prophetæ, inquit, ne semper jucunda vaticinari viderentur, subinde levia quædam adversa miscebant, sed falsa et conficta, sicut adulatores, ut Plutarchus dixit opusculo De Discrimine adulatoris et amici, ne ad gratiam semper loqui videantur, aliquando eos quibus maxime adulantur reprehendunt, sicut catuli qui fingunt se dominum mordere, sed dentes non figunt. Verus enim amicus dentem figit et mordet, ut vitium ab amico demordeat et auferat. Idcirco ergo eorum prophetias vocat onus.
Et ejectiones. — Hebraice מדוחים madduchim, id est expulsiones. Jam primo, Olympiodorus, Theodoretus, Vatablus subaudiunt to a Deo: prophetabant enim ea quæ expellebant Judæos a via recta, et longe faciebant a Deo. Secundo, «ejectiones,» scilicet Chaldæorum e Judæa, vel ex ipsa Chaldæa et imperio suo, inquiunt Hugo, S. Thomas, Bonaventura. Tertio, «ejectiones,» scilicet quæ ex dorso tuo ejicerent onera, comminata a veris prophetis, eaque rejicerent in dorsum hostium tuorum, scilicet Chaldæorum. Ita Paschasius. Aut prædicebant «ejectiones,» id est prædicebant brevi fore, ut Joachin, aliique e Judæa in Babylonem ejecti, in patriam redirent.
Quarto, Lyranus et Dionysius, «ejectiones,» q. d. Falsa eorum onera, id est prophetiæ, licet in speciem blandæ et prosperæ, revera tamen fuerunt tuæ ejectiones, quia dum tu eis credis, meruisti ut ejicereris e terra tua, et captiva ires in Babylonem: meruisti ut dejicereris de dignitate, gradu, decore, et omnibus bonis tuis, et incideres in ignominiam, pauperiem, exsilium, omnesque ærumnas. Hic sensus videtur plenior et nervosior.
Quinto, Maldonatus, ut dixi, censet hosce pseudoprophetas aliqua tristia lætis miscuisse, aliquasque Judæis ejectiones et exsilia, sed levia et brevia intentasse, præsertim si sibi suisque prophetiis non crederent, nec obedirent.
Versus 15: THEY CLAPPED,
15. Plauserunt, — irridentium gestu, ait Lyranus: vel potius, ut Theodoretus, Olympiodorus, Hugo, S. Thomas, gestu admirantium, dolentium et obstupescentium tantam Hierosolymæ mutationem et cladem.
Hæccine est urbs perfecti decoris? — Hebraice: Hæccine est urbs, consummatio decoris? id est consummati decoris, ut videretur vocanda ipse decor, ipsa pulchritudo, imo consummatio omnis pulchritudinis. Sic de Jezabel regina formosissima, lacerata a canibus, «prætereuntes dicebant: Hæccine est illa Jezabel?»
Gaudium universæ terræ, — quia scilicet illa tanquam domina universæ terræ, quæ illi parebat, gaudebat et gloriabatur. Rursum Jerusalem opibus, pompa, sapientia, aula, pontificatu (erat enim sedes et aula tam pontificum quam regum), pace, tubis, psalteriis omnibusque bonis cumulata, videbatur esse gaudium orbis, præsertim in festis et solemnitatibus, ad quas proinde gentes ex toto orbe confluebant, ac videbantur eam intrantes, sibi in nuptias, et mera gaudia ingredi. Nam, ut dicitur Psalm. LXXXVI, 7: «Sicut lætantium omnium habitatio est in te.» Erat enim Jerusalem terrestris typus Jerusalem cœlestis, quæ est civitas æternæ felicitatis et voluptatis.
Versus 16: THEY OPENED THEIR MOUTHS AGAINST YOU,
16. Aperuerunt super te os, — quasi belluæ famelicæ te pleno oris gutturisque rictu devorare et deglutire cupientes. Ita Origenes, Rabanus, Hugo. Vel ut tibi insultarent et exprobrarent, teque irriderent et subsannarent. Ita Theodoretus, Paschasius, Hugo, S. Thomas, Vatablus.
THEY HISSED, — like serpents, which, having seized their prey, hiss before they tear it apart and devour it. THEY GNASHED THEIR TEETH, — like wolves and lions, which sharpen their teeth by gnashing them upon the prey they hold in their claws. This is also the gesture of those who insult and mock.
Devorabimus, — devoremus; concitant enim hic seipsos ipsi hostes contra Jerusalem, utque rabiem magis explicent, dicunt instar anthropophagorum ad carnes humanas inhiantium: Devorabimus, non devoremus; Hebræus et Septuaginta habent, devoravimus, id est devorabimus, more prophetico.
Invenimus, vidimus. — Invenire est rem consequi, et votorum compotem fieri, ut patet Prov. cap. XIX, 8; videre est re concupita frui et pasci; quasi dicant: En adest tamdiu optata dies, qua expugnemus et vastemus Judæos, nobis ita invisos: qua nos satiemus eorum spoliis, sanguine et cædibus.
Versus 17: HE HAS FULFILLED THE WORD WHICH HE HAD DECREED,
17. HE HAS FULFILLED THE WORD WHICH HE HAD DECREED, — namely, to be proclaimed or threatened against you through the Prophets. So the Chaldean, Rupert, Bonaventure. Or more simply, 'which He had decreed,' that is, ordained and established as the penalty for the violation of His precept.
Destruxit, et non pepercit, — id est irremissibiliter, et, ut ita dicam, imparcibiliter destruxit Judæam et Jerusalem. Ponitur enim verbum pro adverbio, more Hebræo.
Exaltavit cornu, — id est potentiam, robur et vires. Ita S. Thomas, Hugo et Vatablus, ac consequenter victorias, triumphos, gloriam et imperium. Ita Chaldæus.
Hostium tuorum. — Nota: Jeremias hoc cap. et cap. III, præponit litteram pe litteræ ain, cum communiter jam illi postponi soleat, uti postposuit cap. I. Quocirca videtur, quod olim inter has litteras non fuerit certus ordo; sed jam hæc, jam illa præposita fuerit. Ita Sanchez. Aut potius sensus et sententiæ quam litterarum (harum enim sunt leves minutiæ) ordinem et connexionem spectavit Jeremias. Quia enim in præcedenti littera samech dixerat: «Sibilaverunt, et moverunt caput suum super filiam Jerusalem? Hæcine est urbs, dicentes, perfecti decoris?» etc. Hinc illi apte subjungit litteram non ain, sed pe, quæ os significat, ac cœptam in samech sententiam prosequens, dicit: «Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus suis; et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus: invenimus, vidimus.» Simile est cap. III, 48.
Versus 18: THEIR HEART CRIED OUT TO THE LORD.
18. Clamavit cor eorum ad Dominum. — «Eorum,» non Chaldæorum et Rabsacis, Isaiæ cap. XXXVI, 4, blasphemantis Deum, quasi Judæos non potuisset tueri a sua manu et exercitu, ut explicant Paschasius, Rabanus, S. Thomas, Lyranus. Hic enim non ad, sed contra Dominum clamavit. Non etiam Mosis et Prophetarum, ut Rupertus, sed Judæorum, qui in sui expugnatione, ex intimo corde et dolore clamarunt ad Deum, ut eorum misereretur. Ita Chaldæus, S. Thomas, Lyranus, Dionysius.
Super muros, — pro muris, ne muri Jerusalem subverterentur; aut potius, ut jam subversi, ut patet ex vers. præced., restaurarentur. Aliter Sanchez: Judæi, inquit, hic muros filiæ Sion, id est seipsos (res enim continens ponitur pro contenta, scilicet urbs et muri pro civibus) cohortantur, ut quisque jugiter fleat, et clamet ad Dominum, qui solus Chaldæos reprimere, et muros restaurare potest. Dicit ergo unus ad alterum: «Deduc quasi torrentem lacrymas.» Verum hic clamor est ad Dominum, non ad cives, estque non murorum, sed pro muris. Unde et Romana ante «deduc» ponunt colon, quasi ibi nova incipiat sententia, uti mox declarabo.
Aliter quoque ex Hebræo vertunt Septuaginta, nectuntque sequentibus, nimirum: O mure Sion (olim scilicet splendide, nunc meræ ruinæ), descendere fac quasi torrentem lacrymas, quasi sit prosopopæia ad muros, ut fleant. Verum melius Latinus Interpres hæc ita dispungit et disjungit, ut ante «deduc,» ponat punctum, ibique inchoetur nova sententia, in qua Propheta a Judæis clamantibus pro muris sermonem convertit ad filiam Sion, quam jugiter flere vult; unde ait: «Deduc quasi torrentem lacrymas,» non deducite.
Neque taceat, — id est, ne cesset a lacrymis: tacere enim Hebræi sæpe sumunt pro cessare, ut dixi Jerem. XLVII, 6.
Versus 19: CRY OUT.
19. Lauda. — Septuaginta, Vatablus et Pagninus vertunt, vociferare vel clama. Hebræum enim רנן ranan significat clamare, sive laudando, sive cantando, sive lugendo: passim tamen significat jubilare et laudare. Sic Noster hic vertit, «lauda,» id est ora, obsecra: idque primo, quia oratio est tacita laus Dei, et in ea assumi debet laus ejusdem. Secundo, quia Judæi orantes, laudes majorum assumebant, dicentes: Propter merita Abraham, Isaac et Jacob, miserere mei; sic enim fecit Jeremias, cap. VII, 11, et Judith, cap. IX, 2. Tertio, quia a laude et gratiarum actione inchoanda est oratio; sic enim petituri aliquid a principe, ejus benevolentiam captamus, initio commemorando et laudando ejus in nos et alios munificentiam. Quarto, quia efficacissima est oratio, si tam in adversis quam prosperis laudemus, et gratias agamus Deo, dicamusque cum Davide: «Benedicam Dominum in omni tempore;» et cum S. Job: «Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum.»
Unde sanctus ille Abbas in Vitis Patrum, tractatu De fortitudine, docet singulare remedium contra omnes tentationes et tribulationes esse, si quis in iis se Deo resignet, eique gratias agat; atque Deum a tali mox omne bellum tentationis auferre, hujusque rei experimentum et exemplum affert.
In principio vigiliarum. — Non dicit, in prima vigilia, aut in ortu auroræ, ut vertit Chaldæus, neque in principio, id est, ante omnes vigilias, ut exponunt Origenes et Olympiodorus; sed explicat id quod dixerat: «Consurge, lauda in nocte,» scilicet per singulas vigilias noctis, in earum exordiis laudando, id est adorando, Deum: ad hoc enim afflictio tua te excitabit, ut, cum alii homines dormiant, tu mœsta dormire non possis, sed ad Deum evigiles, eumque ardenter et frequenter depreceris, ut extremam tuam miseriam levet.
(1) Hebraice: O mure filiæ Sion, demitte instar torrentis lacrymas. Quæ prosopopæia cum recentiorum interpretum nonnullis justo audacior nec satis concinna videretur, locum mendosum esse putarunt, eique alii alio modo mederi tentarunt.... Neque tamen uti scite monet Pareau, gravis causa hunc locum sollicitandi apparet. «Nam quemadmodum apud optimos quosque scriptores, etiam Græcos et Latinos, per fictionem personæ regionibus, urbibus, reipublicæ, non sermo tantum, ut, secundum Quintilianum, De Institut. orat. lib. IX, cap. II, urbes etiam vocem accipiant, sed et animi sensus tribuuntur, et apud Hebræos id genus est longe frequentissimum. Sic Isai. III, 26, mæror et luctus denuntiatur portis Sioniticis. Supra I, 4, viæ Sionis dicuntur lugere. Quidni igitur hoc loco deserta et desolata mœnia decurrere faciant torrentem lacrymarum, deinde etiam oratione simplici deprecentur hanc tam miseram sortem?» (Ex Rosenmuller.)
Huc facit expositio Sanchez, quæ talis est: Ne cesses a lacrymis et precibus, donec, exhaustis aliis lacrymarum fontibus, cor ipsum extabescat, et per stillantes oculos liquefactum emanet. In hujus signum, aquam effundebant afflicti et deprecantes, ut patet I Reg. VII, 6.
Moraliter, nota hic vim et efficaciam orationis non consistere in verbis multis bene compositis, sed in affectu, gemitu, desideriis et affectuosa ignitaque cordis effusione. Unde ait S. Bernardus: «Clamor magnus in auribus Dei est desiderium vehemens;» apud Deum enim valet non clamor oris, sed amor cordis; et Paulus, Roman. VIII: «Spiritus, inquit, postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.» Hinc David orans ait, Psalm. CXLI, 3: «Effundo in conspectu ejus orationem meam.» Et Psalm. XLI, 5: «Effudi in me animam meam.» Et Psalm. LXI, 9: «Effundite coram illo corda vestra.» Sic tempore Judith, cap. V, 14: «Omnes Judæi, a communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt.» Ita sterilis Anna effudit animam suam in conspectu Domini, et filium Samuelem impetravit, I Reg. I, 15.
Effundere enim cor coram Domino, est omnes cordis affectus, omnes dolores, omnia sensa animi, omnia vota et desideria coram Deo exponere, et in ejus sinum ac providentiam transfundere, ut ipse iis succurrat et provideat. Itaque hæc phrasis significat, orantis primo, ingentem afflictionem: sic enim valde afflicti per lacrymas, gemitus et querimonias, solent suos dolores effundere in aures amicorum et audientium; secundo, humilitatem, quod cor suum, instar aquæ in terram, coram Deo quasi profundant; tertio, sinceritatem, quod omnes affectus coram Deo effundant, nil celent, nil reservent; quarto, resignationem, quod omnia sua in Dei providentiam profundant et resignent; quinto, spem et fiduciam, quod omnes suos affectus et vota, a se quasi alienando et abjiciendo, uni Deo credant et committant.
Leva manus — ad eleemosynas, ad opera misericordiæ et virtutum; ita Origenes, Paschasius, Rabanus, Rupertus, Hugo; secundo et melius, Chaldæus et S. Thomas: «Leva manus,» id est ora. Xenophon, lib. IX Pædia Cyri: «Manus, ait, sustollimus in cœlum, quo habitu testamur nos vel orationem, tanquam munus jucundissimum Deo offerre; vel cor, quasi donum eximium, attollere ad Deum.» Hinc in sacrificio sacerdos levat manus. Vide de hoc gestu multa quæ notavi I Timoth. cap. II, 8.
Pro anima, — propter animam, propter vitam qua privati sunt parvuli, qui paulatim fame consumpti sunt (hoc enim est hebræum שנים ataph), ut eorum intuitu tui misereatur. Quare minus recte aliqui hæc referunt ad preces pro animabus existentibus in purgatorio, quod hinc probare contendunt, cum alia clara argumenta suppetant.
Note first: The Romans in their camps divided the night into four watches, so that four times, that is, every three hours, some watchmen would succeed others at their post upon a signal given by the trumpeter. Whence Lucan, book 7: 'The third hour had already roused the second watch.' Hence the Jews received the first, second, third, and fourth watches of the night, Mark 13:34.
Rursum et Christiani, et Judæi, hinc acceperunt horam orationis Primam, Tertiam, Sextam et Nonam; nam prima vigilia incipit hora prima, secunda incipit hora tertia, tertia incipit hora sexta, quarta incipit hora nona.
Note here, second, that pious men, awakened at night at the beginning of the watches, were accustomed to praise and pray to God. Thus Christians of old used to sing pre-dawn hymns to Christ and God, as Pliny writes to Trajan. Thus 'Theodoric, king of the Goths, with a minimal retinue, would go every day to the pre-dawn assemblies of his priests, and would venerate them with great devotion,' says Sidonius Apollinaris, book 1, epistle 2. And from this arose the three nocturns and Lauds in the Ecclesiastical Office: for these correspond to the four watches of the night. Moses also admonished this, Deuteronomy 6:7, saying: 'You shall meditate (on the precepts of God) while sleeping.' For this reason God willed that roosters should crow, to rouse the sleeping to this, as I said there. Wherefore St. Jerome rightly instructs the virgin Eustochium, saying: 'Be the cicada of the nights, wash your bed every night, water your couch with your tears. Be watchful, and become like a sparrow in solitude.'
Hear also the notable teaching of St. Gregory Nazianzen, and from him of Damascene, book 2 of the Parallels, chapter 39: 'This is the most excellent order, that whoever undertakes any prayer or business should both begin with God and end in God.' Let Christ be your beginning, let Christ end all things for you.
POUR OUT YOUR HEART LIKE WATER BEFORE THE FACE OF THE LORD, — so that the hardness of your heart may be melted through love and devotion, says St. Thomas. Secondly, Paschasius says: Pour out from your inmost heart the tears of compunction; the Chaldean: Pour out through penance, like water, the perversity of your heart.
Thirdly, and best, meaning: Just as one who turns a vessel upside down pours out all the water; so from the vessel of the heart, set forth and pour out to God all your desires, afflictions, and groans, with tears rather than with words. Note here: He does not say: Pour out like oil, some part of which always clings to the vessel, but like water; because nothing of it remains in the vessel, but it is entirely poured out: so we must pour out our whole heart, and all its loves and griefs, to God. This is the prayer pleasing to God.
Compitorum. — Hebraice חוצות chutsoth, id est platearum.
Versus 20: SEE.
20. Vide. — Est oratio Hierosolymitanorum, ad quam impulsi et inducti sunt a Jeremia vers. præced. Ita Hugo et S. Thomas.
Quem vindemiaveris, — id est usque ad quam paucas reliquias abduxeris et captivaveris nos per Nabuzardan. Vide cap. I, 22. Ita Olympiodorus.
Ergone comedent? — q. d. Quis unquam audivit tantam rabiem famis, ut matres comederint suos infantes, uti factum est in Jerusalem?
Ad mensuram palmæ. — Hebraice טפחים בני שמנהים chim, id est magnitudinis palmæ, palmares, id est infantes recens natos et parvulos. Nota: Hebræum טפח tapach significat palma explanare, distendere, uti matres explanant membra parvulorum, ne contracta aut distorta maneant; sed ut ea apte complanent: hinc tapach significat etiam educare, et ad incrementum ac magnitudinem perducere, ut patet vers. 20 et ultim. Unde Pagninus vertit, parvulos educationum; Chaldæus, infantes amabiles, qui involvebantur sericis linteis, q. d. Matres comederunt parvulos suos, quos recens genuerunt, educarunt, fasciis involverunt, palmaque conformarunt, quosque proinde tenerrime amabant: tanta fuit famis acerbitas!
Hoc minatus erat Dominus, Deuter. XXVIII, 53; idque factum esse Hierosolymis patet Thren. IV, 10: «Manus mulierum coxerunt filios suos.»
Nota: Hæc pæna fuit infidelitatis et infidelium, ut matres comederent filios. Sic enim in Samaria, cum coluit vitulos aureos, matres in obsidione comederunt filios, ut patet IV Reg. VI, 28. Idem contigit Hierosolymæ obsessæ a Chaldæis, ut patet hic, quia ipsa Jeremiæ et Deo fuit incredula. Idem eidem contigit obsessæ a Tito et Vespasiano, ut testatur Josephus, lib. III Belli, cap. VIII, quia ipsa tum fuit incredula Christo. Idem contigit hoc sæculo in urbe Franciæ, quæ vulgo Sancerra dicitur: cum enim illa a Catholicis obsideretur, duæ calvinianæ mulieres infantes suos comederunt sub annum Domini 1572, uti testatur Florimundus Remundus, lib. De Antichristo, cap. VII; quin et ipsi hæretici qui interfuerunt, et librum de hac obsidione ediderunt.
Si occiditur sacerdos? — Hinc videtur aliquis sacerdos et propheta in templo a Chaldæis esse occisus, unus vel plures. Hebræi cum Chaldæo accipiunt hæc de Zacharia filio Joiadæ, q. d. Quid querimini, matres, comedisse filios, cum vos ipsi occideritis Zachariam prophetam atque sacerdotem in templo? unde tradunt Judæi Zachariæ occisi sanguinem, instar ollæ ferventis efferbuisse, usque ad adventum Nabuzardan: qui id resciens, ejus necem magna senatorum cæde ultus est, et tam sumpta vindicta fervescere desiit. Sed horum fides sit penes Judæos. Ego certe nec expositioni huic, nec historiæ fidem habeo: olet enim Rabbini alicujus cerebrum et commentum.
Versus 21: THEY LAY
21. Jacuerunt — occisi. Lyranus, Maldonatus et Sanchez, vel potius, ut ex Hebræo, Chaldæus vertit, q. d. Divites et delicati, qui cubare solebant super turgidos pulvinos et lectos eburneos, jam a Chaldæis ejecti et despecti, «foris,» id est in plateis, jacent et cubant. Ita et Paschasius, Hugo et S. Thomas. Sic cap. IV, vers. 5, dicit de iisdem: «Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.»
Percussisti. — Hebræus, Chaldæus, Septuaginta, laniasti, mactasti quasi lanio; hoc enim est hebræum טבחת tebachta.
Versus 22: YOU SUMMONED AS TO A FEAST DAY THOSE WHO WOULD TERRIFY ME...
22. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu, — q. d. Tuo, quasi ducis castrorum hostilium, nutu et imperio, vocatæ et congregatæ finitimæ gentes, uti olim solebant confluere Hierosolymam, cum aliquod festum celebre agebatur; ita nunc cum Chaldæis venerunt ad me terrendum et expilandum. Patet Jeremiæ I, 15. Hebræa nervosius habent: Vocasti מגורי megurai, id est timores, terrores vel pavores meos, id est, ut Vatablus, vocasti hostes qui mihi sunt timori, et quos timeo, ne mihi parvulos et filios eripiant.
Septuaginta, vocasti colonias vel parœcias meas, id est omnes in villis et locis vicinis habitantes convocasti metu Chaldæorum Hierosolymam, ubi omnes obsessi, cæsi vel capti sunt. Ita Theodoretus.
Notat Sanchez hic alludi ad tria, quæ fiebant in die festo et solemni: primo, in eo mactabantur victimæ, q. d. Sic vocasti Chaldæos quasi victimarios, ut non boves, sed cives tibi jugularent; secundo, ad festa undique confluebat ingens hominum copia, q. d. Sic ingentem hostium vim congregasti contra Jerusalem; tertio (quod maxime hic intendit) in festis erant securitas, facilitas et lætitia, q. d. Te duce hostes evocante, ipsi quasi de victoria et præda certi, sic alacres in urbem confluxerunt, ac si dies obire vellent solemnes et geniales, nec belli pondus difficile subire.
Educavi. — Hebraice טפחתי tippachti, id est parvulos complanavi, formavi et enutrivi, de quo dixi vers. 20. Singula hæc verba ponderanda sunt, singula enim ingens continent pathos.
Consumpsit eos. — Septuaginta vertunt, omnes eos; legerunt enim כלם cullam; melius Noster et alii passim legunt כלם killam, id est consumpsit eos.
Tropologice, totum hoc caput facile est adaptare animæ peccatrici, quæ a Deo tot beneficiis affecta, ob ingratitudinem omnia illa, omnemque gratiam et decorem perdidit; unde pænitens redit ad Deum oratque pro venia.
Compitorum. — Hebraice חוצות chutsoth, id est platearum.
20. Vide. — Est oratio Hierosolymitanorum, ad quam impulsi et inducti sunt a Jeremia vers. præced. Ita Hugo et S. Thomas.
Quem vindemiaveris, — id est usque ad quam paucas reliquias abduxeris et captivaveris nos per Nabuzardan. Vide cap. I, 22. Ita Olympiodorus.
Ergone comedent? — q. d. Quis unquam audivit tantam rabiem famis, ut matres comederint suos infantes, uti factum est in Jerusalem?
Ad mensuram palmæ. — Hebraice טפחים בני שמנהים chim, id est magnitudinis palmæ, palmares, id est infantes recens natos et parvulos. Nota: Hebræum טפח tapach significat palma explanare, distendere, uti matres explanant membra parvulorum, ne contracta aut distorta maneant; sed ut ea apte complanent: hinc tapach significat etiam educare, et ad incrementum ac magnitudinem perducere, ut patet vers. 20 et ultim. Unde Pagninus vertit, parvulos educationum; Chaldæus, infantes amabiles, qui involvebantur sericis linteis, q. d. Matres comederunt parvulos suos, quos recens genuerunt, educarunt, fasciis involverunt, palmaque conformarunt, quosque proinde tenerrime amabant: tanta fuit famis acerbitas!
Nota: Hæc pæna fuit infidelitatis et infidelium, ut matres comederent filios. Sic enim in Samaria, cum coluit vitulos aureos, matres in obsidione comederunt filios, ut patet IV Reg. VI, 28. Idem contigit Hierosolymæ obsessæ a Chaldæis, ut patet hic, quia ipsa Jeremiæ et Deo fuit incredula. Idem eidem contigit obsessæ a Tito et Vespasiano, ut testatur Josephus, lib. III Belli, cap. VIII, quia ipsa tum fuit incredula Christo. Idem contigit hoc sæculo in urbe Franciæ, quæ vulgo Sancerra dicitur: cum enim illa a Catholicis obsideretur, duæ calvinianæ mulieres infantes suos comederunt sub annum Domini 1572, uti testatur Florimundus Remundus, lib. De Antichristo, cap. VII; quin et ipsi hæretici qui interfuerunt, et librum de hac obsidione ediderunt.
Hebraice חוצות chutsoth, id est platearum. Sed horum fides sit penes Judæos. Ego certe nec expositioni huic, nec historiæ fidem habeo: olet enim Rabbini alicujus cerebrum et commentum.
21. Jacuerunt — occisi. Lyranus, Maldonatus et Sanchez, vel potius, ut ex Hebræo, Chaldæus vertit, q. d. Divites et delicati, qui cubare solebant super turgidos pulvinos et lectos eburneos, jam a Chaldæis ejecti et despecti, «foris,» id est in plateis, jacent et cubant. Ita et Paschasius, Hugo et S. Thomas. Sic cap. IV, vers. 5, dicit de iisdem: «Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.»
Percussisti. — Hebræus, Chaldæus, Septuaginta, laniasti, mactasti quasi lanio; hoc enim est hebræum טבחת tebachta.
22. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu, — q. d. Tuo, quasi ducis castrorum hostilium, nutu et imperio, vocatæ et congregatæ finitimæ gentes, uti olim solebant confluere Hierosolymam, cum aliquod festum celebre agebatur; ita nunc cum Chaldæis venerunt ad me terrendum et expilandum. Patet Jeremiæ I, 15. Hebræa nervosius habent: Vocasti מגורי megurai, id est timores, terrores vel pavores meos, id est, ut Vatablus, vocasti hostes qui mihi sunt timori, et quos timeo, ne mihi parvulos et filios eripiant. Septuaginta habent: vocasti paroikias meas, id est colonias vel parocias meas, id est, evocasti omnes qui in vicis et locis finitimis habitabant Hierosolymam, metu Chaldæorum, ubi omnes obsessi, occisi aut capti sunt. Ita Theodoretus.
Notat Sanchez hic alludi ad tria, quæ fiebant in die festo et solemni: primo, in eo mactabantur victimæ, q. d. Sic vocasti Chaldæos quasi victimarios, ut non boves, sed cives tibi jugularent; secundo, ad festa undique confluebat ingens hominum copia, q. d. Sic ingentem hostium vim congregasti contra Jerusalem; tertio (quod maxime hic intendit) in festis erant securitas, facilitas et lætitia, q. d. Te duce hostes evocante, ipsi quasi de victoria et præda certi, sic alacres in urbem confluxerunt, ac si dies obire vellent solemnes et geniales, nec belli pondus difficile subire.
Educavi. — Hebraice טפחתי tippachti, id est parvulos complanavi, formavi et enutrivi, de quo dixi vers. 20. Singula hæc verba ponderanda sunt, singula enim ingens continent pathos.
Consumpsit eos. — Septuaginta vertunt, omnes eos; legerunt enim כלם cullam; melius Noster et alii passim legunt כלם killam, id est consumpsit eos.
Tropologice, totum hoc caput facile est adaptare animæ peccatrici, quæ a Deo tot beneficiis affecta, ob ingratitudinem omnia illa, omnemque gratiam et decorem perdidit; unde pænitens redit ad Deum oratque pro venia.
Si occiditur sacerdos? — Hinc videtur aliquis sacerdos et propheta in templo a Chaldæis esse occisus, unus vel plures. Hebræi cum Chaldæo accipiunt hæc de Zacharia filio Joiadæ, q. d. Quid querimini, matres, comedisse filios, cum vos ipsi occideritis Zachariam prophetam atque sacerdotem in templo? unde tradunt Judæi Zachariæ occisi sanguinem, instar ollæ ferventis efferbuisse, usque ad adventum Nabuzardan: qui id resciens, ejus necem magna senatorum cæde ultus est, et tam sumpta vindicta fervescere desiit. Sed horum fides sit penes Judæos. Ego certe nec expositioni huic, nec historiæ fidem habeo: olet enim Rabbini alicujus cerebrum et commentum.