Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Olympiodorus, Paschasius et Bonaventura putant Jeremiam ad litteram hoc capite loqui de Christo et Christi passione. Verum Jeremias luget hisce Threnis ad litteram sui temporis calamitatem: ergo tantum allegorice luget Christi afflictiones et cruces. Secundo, Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus et Vatablus putant hoc caput esse vocem populi, sive cujuslibet Judaei, vel Hierosolymis, vel in Babylone lugentis communem cladem. Tertio et planissime, ut verba sonant, Origenes, Eusebius, Rupertus, Hebraei et Vatablus censent Jeremiam hic lugere suas calamitates, praesertim eas quibus, tempore obsidionis, a suis civibus afflictus fuit, Jeremiae 20 et seq. hoc enim est quod initio capitis ait: Ego vir videns paupertatem meam; et vers. 14: Factus, ait, sum in derisum omni populo meo; unde et carcerem vinculaque sua plangit, vers. 5, 6, 7, 9, ac inediam et famem, vers. 15, 16, 17, ac verbera et alapas, vers. 3, 12, 30; simul tamen in seipso repraesentat et luget afflictionem populi sui, uti dicam vers. 7, 8, 10. Deinde, vers. 21, spem in Deum erigit, ostendendo utilitatem tribulationis. Quarto, vers. 40, suos cives hortatur ut convertantur ad Deum. Tandem, vers. 50, suas aerumnas et suorum civium plangendo, mala similia suis inimicis imprecatur.
Textus Vulgatae: Threni 3:1-66
1. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. 2. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. 3. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die. 4. Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam, contrivit ossa mea. 5. Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle, et labore. 6. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. 7. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar: aggravavit compedem meum. 8. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. 9. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. 10. Ursus insidians factus est mihi: leo in absconditis. 11. Semitas meas subvertit, et confregit me: posuit me desolatam. 12. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. 13. Misit in renibus meis filias pharetrae suae. 14. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. 15. Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio. 16. Et fregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. 17. Et repulsa est a pace anima mea, oblitus sum bonorum. 18. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. 19. Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii, et fellis. 20. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. 21. Haec recolens in corde meo, ideo sperabo. 22. Misericordiae Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes ejus. 23. Novi diluculo, multa est fides tua. 24. Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. 25. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. 26. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. 27. Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. 28. Sedebit solitarius, et tacebit: quia levavit super se. 29. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. 30. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. 31. Quia non repellet in sempiternum Dominus. 32. Quia si abjecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum. 33. Non enim humiliavit ex corde suo, et abjecit filios hominum. 34. Ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. 35. Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi. 36. Ut perverteret hominem in judicio suo, Dominus ignoravit. 37. Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non jubente? 38. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona? 39. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? 40. Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. 41. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos. 42. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus: idcirco tu inexorabilis es. 43. Operuisti in furore, et percussisti nos: occidisti, nec pepercisti. 44. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. 45. Eradicationem, et abjectionem posuisti me in medio populorum. 46. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici. 47. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio. 48. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei. 49. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies, 50. donec respiceret et videret Dominus de coelis. 51. Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. 52. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. 53. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. 54. Inundaverunt aquae super caput meum: dixi: Perii. 55. Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo. 56. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam a singultu meo, et clamoribus. 57. Appropinquasti in die, quando invocavi te: dixisti: Ne timeas. 58. Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae. 59. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me: judica judicium meum. 60. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me. 61. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me; 62. labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. 63. Sessionem eorum, et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. 64. Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. 65. Dabis eis scutum cordis laborem tuum. 66. Persequeris in furore, et conteres eos sub coelis, Domine.
Allegorice, Jeremias hic afflictus Christum patientem et cum eo quemvis martyrem repraesentat. Vide Dionysium Carthusianum illi singula adaptantem.
Tropologice, has Jeremiae voces et lamenta imitetur pastor populi, in obsessa urbe; et Sanctus quilibet, in communi calamitate et punitione reipublicae. Ita S. Augustinus, inquit Possidonius, cum Africa a Wandalis vastaretur, flebat et lamentabatur assidue, cumque ejus urbs Hippon ab eis obsideretur per 14 menses (unde et post mortem ejus capta ab eis et concremata est), tertio obsidionis mense, ex dolore in febrim incidit: orabatque Dominum, ut aut urbem liberaret, aut servos suos ad perferendam voluntatem suam fortes faceret, aut se de hoc saeculo eriperet. Hoc tertium contigit ei: mortuus est enim in obsidione. Sub mortem Davidis psalmos poenitentiales assidue legebat, et ubertim flebat, dicebatque etiam laudatos christianos et sacerdotes, absque digna et competenti poenitentia, exire de corpore non debere. Legant ergo tales hosce Threnos Jeremiae.
Versus 1: I am the man,
1. Ego vir, — q. d. Ego Jeremias hujus cladis communis, qua cum civibus meis involutus sum, non modicam partem video, id est experior et sustineo. Isaias enim, Sophonias et alii prophetae cladem hanc futuram praedixerunt, sed eam non viderunt, jam ante defuncti: Ezechiel vivebat, sed procul aberat, degens in Babylone; solus Jeremias praesens cladem Hierosolymae aspexit, ac ejus pars magna fuit, non ob propriam, sed ob civium et patriae stragem, quae assidue oculos ejus feriebat. Pro vir Syrus vertit gigas, quo nomine Syri solent vocare Deum, ob robur immensum. Hinc in abstracto vocant eum מנתיח gaborutho, q. d. Ipsa giganteitas, id est ipsa immensa fortitudo, et fortissima immensitas. Vide dicta Isaiae, cap. LVII, 15.
Paupertatem. — Hebraeum עני oni plenius vertas cum Chaldaeo et aliis, afflictionem; et Latinis quoque afflictio et miseria vocatur paupertas per synecdochen. Mystice S. Bernardus, serm. 2 De Coena Domini: "Secundum, inquit, ferculum (in mensa Christi) est paupertas spiritualis, quam tria constituunt: depositio rerum et contemptus; vilitas et abjectio sui ipsius; abdicatio propriae voluntatis in omnibus. Voluntaria ergo paupertas, quae sine possessione vel desiderio habetur, quanto expeditior est, tanto securior est. Custos et magistra est virtutum: sicut e contrario radix est vitiorum immoderata rerum affluentia. Expedit esse nudos, cum diabolo, qui nudus est, luctaturos. Nudus athleta fortius dimicat; natator exuitur, ut fluvium transeat; viator, rejectis sarcinulis, bene cursitat. Nobilis itaque titulus voluntariae paupertatis, quam Christus docuit verbo: Beati, inquiens, pauperes spiritu, etc. Consecravit exemplo; nec enim habuit propriam domum in qua caput reclinaret, et in qua cum discipulis Pascha manducaret; nec proprium habuit unde tributum solveret. Commendavit eam etiam ore prophetico, dicens: Ego vir videns paupertatem meam." Subdit exempla: "Hujus paupertatis exemplum primi post Christum Apostoli tradiderunt, quando in primitiva Ecclesia multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, et omnia communia. Haec Religiosis Apostolorum sequacibus indicta est; quae comitem quaerit paupertatem spiritus, ut humilia et abjecta de seipso sentiat et judicet," etc.
In virga indignationis, — in castigatione, qua peccatis meis meorumque civium offensus et indignatus, me Jeremiam cum meis Judaeis castigat. Alludit ad virgam vigilantem, Jerem. I, 11.
Ejus, — inimici. Ita Olympiodorus. Melius alii, ejus, scilicet Dei; hujus enim indignationem his Threnis passim inculcat, eumque assidue mente, reque ac ore volvebat afflictus ab eo Jeremias. Sic sponsa, Cant. I, 1: "Osculetur, inquit, me osculo oris sui." Quis? utique sponsus, quem unum mente volvo, et alios pariter volvere opinor.
Nota: Solent pastores suarum ovium, et Sancti reipublicae communem cladem, suis peccatis ex humilitate attribuere. Ita fecit hic Jeremias; ita fecit Daniel, cap. IX, et Machabaei, lib. II, cap. VII.
Ita S. Lupus, Trecensis Episcopus, Attilae adventanti occurrens, rogansque quis esset, ac audiens: Ego sum Attila, rex Hunnorum, flagellum Dei, dixit: "Et quis est mortalium qui Dei flagello resistat? Ego sum lupus dissipator gregis Domini; veni ergo, fici mei flagellum, illoque utere, ut Deus concedit." Jussit ergo portas aperiri, frenumque Attilae tenens, pedes eum cum copiis per mediam urbem deduxit. Attila quasi attonitus, alia porta egressus, civitatem intactam reliquit. Ita Nicolaus Olanus in Attila, cap. IX.
Allegorice Christus est vir, hebraice גבר gaber, id est fortis, de quo dixit Jeremias, cap. XXXI, 22: "Femina circumdabit virum." Hic enim vir, cum Moses, Gedeon, Jeremias aliique prophetae omnes se excusarent a salvando Israele, solus nostram afflictionem viriliter in se suscepit, et suam fecit.
Tropologice hic vir est Adam, "qui paradiso pulsus veras interni gaudii delicias amisit," ait S. Gregorius lib. XXXIV Moral, cap. II.
Versus 2: He has driven me.
2. Me minavit. — Hebraice est, duxit et deduxit.
In tenebras, — in carcerem tenebrosum, in quem a Phassur aliisque Judaeis conjectus Jeremias, in eo vitam egit per tres annos, Jerem. XXXIII et XXXVIII. Rursum tenebrae significant res adversas, lumen prosperas. Psalm. LIV, 6: "Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae;" Job XVII, 12: "Post tenebras spero lucem," q. d. Post nubila Phoebus, post luctum spero gaudium.
Et non in lucem, — q. d. In meras et cimmerias tenebras, omni luce carentes. Hanc enim auxesin significat negatio adjecta affirmationi, ut cap. II, vers. 17: "Destruxit et non pepercit," id est plane, sine ulla misericordia destruxit. Ezech. XVIII, 21: "Vita vivet, et non morietur," id est omnino vivet; Isaiae XXXVIII, 1: "Morieris tu, et non vives," id est certo morieris; Joan. I, 20: "Confessus non negavit," id est plane et diserte, sine ulla negatione aut tergiversatione, confessus est se non esse Christum.
Versus 3: Only against me has He turned, and turned again His hand ...
3. Tantum in me vertit, et convertit manum suam tota die, — q. d. Deus per totos dies mihi non aliud fecit quam me assidue colaphis et alapis caedere. Est metaphora a colaphizantibus, qui continuo alicui alapas impingunt manu, nunc unam genam, nunc alteram conversim feriendo, itaque ictus geminando, iisque faciem versando et reversando instar fabri, qui ferrum versat, tundit et retundit, donec illud in eam formam quam cupit, effingat.
Sic sponsa, Cant. I, 1: "Osculetur, inquit, me osculo oris sui." Quis? utique sponsus, quem unum mente volvo, et alios pariter volvere opinor.
Versus 4: He has made old my skin
4. Vetustam fecit pellem meam — assidua aerumna, fame et verberibus, detrivit in me juvenilem decorem, et seniles rugas pelli meae induxit: unde et ossa, quibus fulcitur corpus, id est vires meae occisae et quasi contritae sunt. Ita Origenes, S. Thomas, Dionysius. Sic Psaltes ait, Psal. CXVIII, 83: "Factus sum sicut uter in pruina;" uter enim, pruinae expositus, contrahi et corrugari ac quasi senescere solet.
Versus 5: He has built around me,
5. Aedificavit in gyro meo, — scilicet vallum et aggeres, quibus vallarunt Hierosolymam Chaldaei. Ita Chaldaeus, Origenes, Theodoretus.
Secundo et melius, Origenes et Rupertus supplent vocem carcerem, q. d. Deus carcerem mihi aptavit, eoque me conclusit. Patet ex vers. seq. ubi ait: "In tenebrosis collocavit me."
Tertio, non male Maldonatus et Sanchez metaphorice explicant: "Aedificavit in gyro meo," hoc est circumvallavit me labore et felle, uti statim explicat, id est omni ex parte circumdedit me periculis et laboribus, sicut urbem quae cincta est muris; ita ut non possim ex uno malo fugere, quin incurram in aliud.
Circumdedit me felle et labore, — id est amaritudine et defatigatione in tot laboribus, persecutionibus et aerumnis. Hebraea sic quoque verti possunt: Circumdedit caput et suspendit ipsum, scilicet catena et furca, quae collo Jeremiae injecta fuit; tertio, Chaldaeus vertit: Circumdedit civitatem, eradicavit capita, id est duces populorum; quarto, Hebraei per fel accipiunt Nabuchodonosorem, per laborem Nabuzardan, qui urbem et templum incendit. Sed primus sensus est planissimus.
Allegorice Christus in passione felle potatus est, et fatigatus tot itineribus, plagis ac cruce.
Versus 6: In dark places He has set me, like the dead of old,
6. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos, — in perpetuum morti et oblivioni datos, q. d. Jacui in carcere tenebroso et tetro, perinde ac jacere solent in sepulcro mortui in perpetuum, de quibus dicitur Psalm. XLVIII, 12: "Sepulcra eorum domus illorum in aeternum." Hinc apud Persas, carcer in quem morituri conjiciebantur, vocatur ληθη, lethe, id est oblivio; Romanis barathrum, a profunditate et luto. Sic Ezechiel, cap. XXXVII, Judaeos in Babylone captivos vocat mortuos, et Babylonem vocat eorum sepulcrum; ac consequenter reditum e captivitate in patriam et libertatem, vocat resurrectionem: uti enim servitus civilis est mors; ita carcer est sepulcrum, et incarceratio civilis hominis sepultura.
Versus 7: He has walled me in.
7. Circumaedificavit adversum me. — Hebraice est גדר gadar, id est quasi sepem obstruxit super me, q. d. Deus undique me Jeremiam conclusit carcere et compedibus, ne qua effugiam. Ita Chaldaeus, Origenes, Hugo, Dionysius.
Secundo, Rabanus et S. Thomas accipiunt haec de populo obsesso Hierosolymae; Theodoretus, Rupertus et Lyranus de captis in Babylone. Jeremias enim hic ita suam calamitatem luget, ut simul etiam cladem populi lugeat: haec enim eum angebat, ac si propria fuisset. Unde quaedam verba magis Jeremiae, quaedam magis populo conveniunt, ut quod hic dicit: "Circumaedificavit adversum me;" et vers. 5: "Aedificavit in gyro meo."
Tropologice S. Gregorius, homil. 12 in Ezech.: "Habemus, inquit, compedes ipsam infirmitatem et corruptionem mortalitatis nostrae; sed, cum tribulatio nobis et gemitus additur, ipsae naturae compedes aggravantur."
Versus 8: When I cry out (from the Hebrew it can be translated: Whe...
8. Cum clamavero (ex Hebraeo verti potest: Cum clamabam); exclusit, — vel, ut Septuaginta, obstruxit, scilicet fenestras, viam et fores coeli, ne ad Deum pervadat oratio mea, q. d. Deus mihi est inexorabilis, ut ait vers. 42 et 44. Hinc patet haec non tam ad Jeremiae personam, quam ad populi, quam ipse hic repraesentat, pertinere. Jeremiae enim exorabilis et favens fuit Deus, populo vero inexorabilis: unde pro eo Jeremiae vetuit orare, cap. XIV, vers. 11. Quae sane extrema afflicti, et undique ab hostibus obsessi, est calamitas; ut tam Deum, quam homines, habeat infensos, ac coelum ipsi aeneum, aeque ac terra ferrea esse videatur.
Versus 9: He has blocked my ways with hewn stones,
9. Conclusit vias meas lapidibus quadris, — q. d. In carcere quasi lapidibus quadris obstructus teneor, ne qua via abeam aut evadam: hinc semitas, scilicet evadendi, subvertit, id est evertit, hoc est egrediendi omnem modum et viam ademit, ut nullum usquam pateat effugium, nullus elabendi aditus. Pro subvertit, a Castro vertit, excaecavit, id est caecas fecit semitas, id est occultavit vias evadendi, ne eas invenire possim. Verum hebraice non est עור ivver, id est excaecavit, sed עיין ivva, id est curvavit, dejecit, evertit; Vatablus vertit, depravavit. Hac phrasi significat Deum tam Judaeis, quam Jeremiae, omnem spem auxilii et evasionis tum e carcere, tum potius ab instante urbis et gentis excidio praecidisse. Haec phrasis notat ejus qui positus est in arctis, e quibus eluctari nequit, extremum angorem et desperationem. Sic Job, cap. XIX, vers. 8: "Semitam, ait, meam circumsepsit, et transire non possum."
Versus 10: He has become to me a bear lying in wait.
10. Ursus insidians factus est mihi. — Deum juste saevientem in se et Judaeos, vocat ursum et leonem; quia Deo tribuit, quod hostes quasi ursi et leones, Jeremiae insidiantes et invadentes, Deo permittente, fecerunt, quibus ipse fuit quasi scopus, in quem ipsi omnes sagittas conjecerunt. Ita Rupertus, q. d. Deus, qui mihi ante erat pater et protector, jam in Chaldaeis factus est mihi ursus et leo. In urso notatur saevitia laniandi et devorandi; in leone etiam invictus animus, terror et fortitudo. Unde Scriptura haec duo animalia solet jungere, cum horribilem cladem significat, ut Proverb. cap. XXVIII, 12; Osee, cap. XIII, 8; Amos cap. V, 19.
Nota: Loquitur hic Jeremias nomine, non tantum suo, sed et patriae et civium suorum; quibus ipse datus erat pastor, propheta et praeco. Unde de Hierosolyma haec explicant Theodoretus, Chaldaeus et alii, q. d. Chaldaei, quasi ursi et leones, Hierosolymae insidiati, eam ceperunt, vastarunt, et in eam quasi scopum omnia tela jaculati sunt.
Secundo, aliqui per ursum accipiunt Nabuchodonosorem, per leonem Titum. Gravius enim et saevius fuit excidium illatum Judaeis a Tito et Romanis, quam a Chaldaeis. Verum omnia haec proprie spectant ad excidium Chaldaeorum: ulterius tamen acies Prophetae, vel Spiritus Sancti, haec omnia direxit ad excidium Romanorum. Sicut ergo Judaeis ursus et leo fuit Nabuchodonosor, ita fuit et Titus.
Versus 11: He has turned aside my paths.
11. Semitas meas subvertit. — Recte: hoc enim significat hebraeum סורר sorer, quod a סור sur, id est recessit, geminata littera resch descendit, et significat, declinavit, recedere fecit, evertit, subvertit, q. d. Sicut ursus et leo hominem in semita aggredientes eum supplantant, subvertunt, occidunt: ita et Deus me Jeremiam volentem per semitas occultas ex Hierosolyma effugere, per Phassur et Judaeos comprehendit, subvertit, et in carcerem detrusit: pari modo populum meum, puta Judaeos, ex Hierosolyma capta fugientes per semitas hortorum regiorum, a Chaldaeis comprehendi, subverti, et occidi aut captivari fecit. Unde explicans, subdit: "Confregit me."
Secundo, "semitas," id est actiones meas omnes subvertit, id est in alium exitum, quam in quem ego intendebam, declinavit; fecit ut omnia mihi male succederent. Ita Maldonatus.
Tertio, Chaldaeus sorer a סיר sir, id est spinae, deducens, vertit: Spinis sepsit semitas meas, ut, si progredi velim, in spinas incurram, iisque pungar et cruentar.
Confregit me, — q. d. Totum me a capite ad talos, a cute ad ossa concussit, conquassavit, contrivit.
Posuit me desolatam. — Ita et Septuaginta, me, scilicet Jerusalem; vel potius animam Jeremiae: unde hebraice est masculine שמם scomem, id est desolatum me posuit.
Versus 12: He has bent His bow,
12. Tetendit arcum suum, — id est omnium malorum telis objectus fui, omnibus aerumnis, quasi jaculis suis confixit me Deus.
Posuit me quasi signum ad sagittam, — posuit me scopum in quem ipse et omnes sua tela colliment, ut eum configant. Pro signum hebraice est מטרה mattara, quae vox non tantum signum significat, sed et custodiam, id est carcerem; quasi in eo Jeremias defixus sit instar scopi, ut sagittis configeretur. Hinc Arabicus Antiochenus vertit: Fecit me obstaculum (Alexandrinus adversum) sagittae suae.
Legimus de exercitatis et peritis sagittariis, quod quolibet ictu scopum configerent. Tales fuerunt olim incolae insularum Balearium, qui pueros suos ita in arte jaculandi exercebant, ut cibum eis non darent, nisi prius eum sagitta confixissent: et Benjaminitae, qui etiam pilum jaculando tangebant, Judic. XX, 46. Celebratur Alcon Cretensis sagittarius, qui, cum vidisset filium Phalarum a serpente circumplexum, adeo certo ictu serpentem percussit, ut filii corpus non tangeret. De quo Virgilius, eclog. 5: Aut laudes Alconis habes, aut jurgia Codri.
Domitianus imperator, teste Suetonio, quarumcumque ferarum capita ita directe sagitta feriebat, ut duobus jactibus quasi duo cornua efficeret; quandoque in pueri procul stantis, praebentisque pro scopo dispansam dexteram, sagittas tanta arte libravit, ut omnia digitorum intervalla digitis intactis contingeret. Simile est quod faciunt malleatores aeris Dionanti, qui inter duos pollices locum malleo percutienti ostendunt et praebent, quem percussores ita certo et continuo ictu feriunt, ut ab hominum memoria in tanto numero vix ullus inventus sit qui errarit, et pollicem tenentis aes tetigerit et laeserit. Parthi fugientes hostem a tergo sagittis certo configebant, testibus Virgilio et Lucano: Fidentemque fuga Parthum versumque sagitta. Et: Ocyor et missa Parthus post terga sagitta.
Multo magis Deus certo scopum quem vult attingit et ferit, quemque vult mortificare directe tangit in eo quod amat et concupiscit, illudque adimit, vel in eo cruciat. Ita Jacob nimis amantem suum Joseph mortificavit, permittendo Joseph vendi et abduci. Ita Davidem in Absalone, Abrahamum in Isaaci immolatione, Heli in filiis afflixit.
Versus 13: He has sent into my loins (that is, into my tender flesh ...
13. Misit in renibus (id est in teneram carnem et corpus meum: est synecdoche) filias pharetrae, — id est sagittas quae in pharetra, quasi filiae in matris utero continentur. Sic Horatius, ode 22, lib. II, vocat: "Pharetram gravidam sagittis." Nomine pharetrae significat Dei providentiam, judicium, vindictam, ex qua emittit tela, id est flagella, "in renes," id est concupiscentias et desideria mea, intimaque ac secretissima (tales enim in homine sunt renes), quia omnia votis et voluntati meae contraria facit; non ut me perdat, sed ut corrigat, erudiat, perficiat. Ita Origenes et Rabanus. Hinc Arabicus Alexandrinus vertit: Injecit sagittam suam in renes meos; Antiochenus: Ingressa est jam in renes meos sagitta ejus.
Secundo, nominat renes, ut significet maximum dolorem; hic enim in renibus maxime sentiri solet. Quocirca renes in arcano sermone sunt quasi sedes correptionis castigationisque divinae, juxta illud Psalm. XXV, 2: "Ure renes meos;" et Jerem. XII, 2: "Prope es tu ori eorum; et longe a renibus eorum." Unde Psalm. XV, 7, dicitur: "Usque ad noctem increpuerunt me renes mei;" et Job XVI, 14: "Convulneravit, ait, lumbos meos (qui sunt sedes renum), et effudit in terram viscera mea." "Pharetra Dei, inquit Rabanus, est occultum Dei judicium vel consilium: sagittam vero de pharetra ejicit, quando de occulto judicii consilio apertam sententiam emittit: quod enim flagellatur, quisque agnoscimus; sed ex qua causa flagellum veniat ignoramus. Cum vero post flagella, vitae correctio sequitur, aut non sequitur, consilii ratio aperitur: aliquos enim feriendo corrigit et emendat, alios duriores reddit, ut justius damnet, ut Pharaonem."
Moraliter, dicat hoc cum Jeremia Christus in cruce, S. Sebastianus et quilibet christianus: "Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam; misit in renibus meis filias pharetrae suae." Sic enim Christus "positus est in signum, cui contradicetur," et in scopum de quo configendo Judaei et Gentiles certarunt, Lucae II, 34. Sic Job, cap. XVI, 13: "Ego, inquit, ille quondam opulentus repente confritus sum, etc., posuit me quasi in signum: circumdedit me lanceis suis;" et S. Paulus, I Thessal. III: "Nemo, inquit, moveatur tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus," quasi scopus, ut jaculis trajiciamur. Idem I Corinth. IV: "Spectaculum, inquit, facti sumus mundo, angelis et hominibus, etc.: usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, etc.: tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc;" et II Corinth. XI: "In laboribus, inquit, plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter," etc.
Primo, sciat fidelis, quod tota vita boni christiani est crux, vel interna vel externa, vel immissa, vel sponte assumpta; hancque quotidie exspectare et optare debet: quotidie enim vel a Deo, vel a daemone, vel a carne, vel ab amicis, vel ab inimicis, vel a maledicis linguis sagitta aliqua non figetur. Sic morbi sunt sagittae Dei. Sagitta in pedibus est calculus, sagitta in latere est pleuritis, sagitta in oculo est catarrhus, sagitta in capite est vertigo, sagitta in stomacho est cruditas; sagittae in aure sunt convicia et maledicta; sagittae in anima sunt motus superbiae, irae, libidinis, etc., quos suscitat daemon; sagittae in bonis sunt damna opum et fortunarum.
Ita Fredericus III imperator audiens ab improbis multa in se maledicta jactari, ad proceres suos conversus: "An nescitis, inquit, principes quasi signum ad sagittas expositos? turres enim praealtae fulgura feriunt, humilia tecta praetereunt."
Secundo, sciat sagittas has undecumque venientes esse sagittas Domini, id est providentiae et amoris ejus erga nos; non signa odii, non malevolentiae. Sagittat ergo nos Deus primo, ut nos recalcitrantes et superbos sternat, sibique subjiciat; sic sagittavit Paulum, cum eum prostravit et convertit. Secundo, ut peccata praeterita castiget et expiet; ita sagittavit hic Jeremiam et Judaeos. Tertio, ut concupiscentias in carne nostra occidat; sic luxuriosos sagittat morbis, utque cum concupiscentiis certare easque vincere doceat. Quarto, ut hominem ad perfectam patientiam, id est sanctitatem et perfectionem, perducat. "Patientia enim opus perfectum habet," inquit S. Jacobus cap. I, 4: sic sagittavit Job. Quinto, ut hominem Christo similem et vicinum efficiat. Statuit enim Deus suam virtutem et gloriam in hoc mundo ostendere in forti sanctorum patientia: unde veniens in mundum non alium sibi locum elegit, quam in cruce. Vis ergo invenire Deum? quaere crucem. In cruce es, gaude: Deum enim tecum habes, ipse enim ait: "Cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum." Ita, cum S. Antonius post acrem luctam cum daemonibus rogaret Christum: "Ubi eras, bone Jesu, ubi eras?" respondit illi Dominus: "Antoni, hic eram, sed exspectabam videre certamen tuum." Sexto, ut hominem a terrenis desideriis et cogitationibus ad coelestia transferat, coeloque praeparet.
Tertio, sciat christianus quod quotidie se offerre debeat cruci, et stare constanter, quasi signum ad sagittam; imo quotidie aliquam crucem a Deo petere, uti faciebat S. Xaverius, qui in assiduis laboribus, persecutionibus et rerum inopia orabat Deum ut se iis non liberaret, nisi majores immitteret; generosi enim animi est cum S. Paulo gloriari in cruce. Ergo, ut adversa qualibet apperemus, cogitemus nos hic a Deo positos esse quasi signum ad sagittam, ac resolvamus constanti animo nos omnes Dei sagittas excepturos; ideoque mentem per cogitationem, spem et amorem in coelo et Deo defigamus: qui enim in coelo cum Beatis versatur, omnia haec infima bona et mala, quasi minima et nullius momenti, despicit. Quare animum a terra et a corpore ad angelos transferamus; conversatio nostra sit in coelis. Corpore tantum degamus in terris, ut sagittae hae solum corpus feriant, non animum. Anima hic instar angeli in corpore assumpto versetur: angelus enim nulla bona vel mala corporis assumpti sentit, quia angelus est a corpore sejunctus, et in coelo habitans. Ita faciat et anima sancta: cum enim hoc fecerit, et per resignationem ac patientiam cruce superior evaserit, nullam crucem sentiet, et saepe illa liberabitur. Ideo enim Deus crucem immittit, ut ad patientiam et victoriam nos perducat, qua parta bellum omne et crucem subducit.
Versus 14: I have become a derision to all my people, their song al
14. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. — Sic et Septuaginta, amari-tudine, quasi myrrha. Myrrha enim hebraice vocatur מר mor: inde hebraice מר cor et mara, ac latinum amara et amaritudo. Myrrhae enim amarities inter amara primas tenet: unde si comedatur, lacrymas ciet, ventremque et totum hominem amaricat. Hinc doloris et acerbitatis est symbolum, uti significat hoc ejus aenigma:
Versus 15: He has filled me with bitterness, He has made me drunk wi...
De lacrymis, et pro lacrymis mea coepit origo. Ex oculis fluxi, sed nunc ex arbore nascor, Laetus honor frondis, tristis sed imago doloris.
Hinc sponsa in Cantic., cap. I, 12: "Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi." Et cap. IV, 6: "Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris." Talis fuit mons Calvariae Christo crucifixo, ejusque sponsae. Et cap. V, 5: "Manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima."
De lacrymis, et pro lacrymis mea coepit origo. Ex oculis fluxi, sed nunc ex arbore nascor, Laetus honor frondis, tristis imago doloris.
Hinc sponsa in Cantic., cap. I, 12: «Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi.» Et cap. IV, 6: «Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.» Talis fuit mons Calvariae Christo crucifixo, ejusque sponsae. Et cap. V, 5: «Manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.»
Versus 16: He has broken my teeth one by one.
16. Fregit ad numerum dentes meos. — Hebraice est: Fregit dentes meos in calculo, vel ad calculum, quo scilicet rationes et numeri subducuntur: "ad numerum" ergo, id est ordine et sigillatim quemque designando: hoc enim est hebraeum חצץ chatsats: unde dicitur חץ chets, id est sagitta, quia una post aliam ordine emittitur, q. d. Ad omnes dentes meos fregit, dum videlicet calculos sive lapillos pani meo miscuit, quos dum mordeo, confringo dentes meos. Unde
Secundo, alii passim cum Chaldaeo et Septuaginta vertunt: Confregit lapide dentes meos. Mixti ergo reipsa fuerunt in carcere lapilli panibus Jeremiae, qui attriverunt dentes illius, idque vel ex malitia Judaeorum, vel potius ex fame et penuria; sic enim dum pauperes sub cinere coquunt suos panes, multum pulveris et lapillorum eis admiscetur. Sic ergo Jeremias panem scrupulis plenum comedit, qui magnum ei dolorem et molestiam attulit. Unde Seneca, lib. I De Benefic. cap. VII, beneficium quod noxam et cruciatum affert, vocat panem lapidosum. Ita Hebraei et Vatablus.
Tertio, Maldonatus: Confregit lapide dentes meos, id est, inquit, maximum mihi dolorem fecit, ac si lapide contrivisset mihi dentes, eosque instar arenae comminuisset et pulverizasset, ait H. Pintus.
Quarto, alii: Lapide, inquiunt, id est calculo decretorio et condemnatorio, ad mortem damnavit omnes dentes, id est omnia membra mea. Olim enim judices, calculis in urnam jactis, ferebant sententiam, condemnationis, si atrum calculum jacerent; absolutionis, si candidum. Primus sensus est planissimus.
Allegorice dentes sunt Apostoli, qui confracti sunt, cum fugerunt in passione Christi.
Tropologice: Dentes, inquit Rabanus, sunt praedicatores, qui populo, vel interni sensus, qui animae cibum verbi Dei praemandunt et dissecant, atque aliena praecidunt. Si praemansores hi edentuli sint, vel dentes habeant obstupescentes; puta si sint imperiti, aut in terra terraeque bonis defixi, famem sentiet totum corpus, id est totus populus et tota anima.
Cibavit me cinere, — prostravit me, ut humi sedens in cinere, cum eo panem meum miscere debeam. Sic ait David, Psalm. CI, 10: "Quia cinerem tanquam panem manducabam: et potum meum cum fletu miscebam."
Nota: Cinis et saccus, sive cilicium, olim erant signa luctus et habitus poenitentium. Ita Judith et Judaei in obsidione Holophernis inducti ciliciis, cinere asperserunt capita, Judith cap. IV, 9 et 16, et cap. IX, 1. Idem fecerunt, cum angelus sub Davide plagam inferret populo, I Paral. XXI, 16. Idem fecit Esther cum suis, cap. IV, 1 et 3; Job cap. XVI, 15, qui et cap. XLII, ait: "Ago poenitentiam in favilla, et cinere;" et Machabaei, lib. I, cap. II, 14, et Daniel, cap. IX, 3. Unde Chaldaeus hic vertit, humiliavit in cinere; alii, involvit, obtexit, obruit me cinere; si me, ergo et panem cibumque meum. Minus recte Vatablus transfert, vertit me in cinerem; et Tigurina, conjecit me in lutum.
Moraliter cibat se cinere, qui saepe de morte cogitat illudque recolit: "Cinis es, et in cinerem reverteris," Genes. III, 19. Secundo, qui memor est suae vilitatis, illudque ruminat: "Quid superbit terra et cinis?" Eccles. X. Tertio, qui cum S. Job, cap. XLII, "poenitentiam agit in favilla et cinere." Ita S. Franciscus, teste S. Bonaventura, poenitentiae causa, et ut gulam ac sensualitatem mortificaret, panem suum aspergebat cinere, ut eum redderet insipidum. Idem fecit S. Jacoponus S. Francisci assecla, qui hunc modum vincendi gulam tradebat: si quis cinere, absinthio, aliave amara vel insipida re cibos sapidos faceret insipidos: imo ipse tentatus appetitu carnis, ut eum vinceret, carnem emit, eamque putrescere permisit, putidamque quotidie ori admovebat. "Cibavit ergo me cinere," q. d. A gustu et cunctis meis sensibus abstulit omnem saporem, omnem delectationem et consolationem: nec tantum a sensibus, sed et ab omnibus facultatibus et potentiis animae meae: hoc enim est quod sequitur:
Versus 17: My soul has been cast away from peace.
17. Repulsa est a pace anima mea. — Ita legunt Romana, Hebraea et Septuaginta. Pacem vocat quietem, prosperitatem et gaudium; unde sequitur: "Oblitus sum bonorum," scilicet felicitatis pristinae, q. d. Anima mea caret omni solita tranquillitate, laetitia et felicitate. Tanta enim malorum omnium congeries me ita obvallat et penetrat, ut omnem praeteritae laetitiae, et bonorum memoriam mihi excutiat. Dicant hoc damnati, qui in tormentis repulsi sunt a pace et a Deo, qui est omne bonum: ubi bonorum quae hic habuerunt, non reminiscuntur amplius. Sic Epuloni refricabat Abraham memoriam bonorum, quae in vita habuerat: "Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua," Luc. XVI, quia praeteritarum deliciarum non recordabatur; sicut Beati in coelo obliti sunt laborum quos hic sustinuerunt, S. Laurentius suae craticulae, S. Stephanus lapidum, S. Catharina rotae, S. Sebastianus sagittarum, aliique martyres suorum tormentorum jam quasi non recordantur. Unde, Job XI, 16, dicitur: "Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt non recordaberis, et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer." Cum sancti videbantur consumpti a tyrannis, oriebantur ut splendentes stellae in coelo. Sicut aquae fluminum jam delapsae non retrocedunt ut recurrant, sed ad mare pergunt: sic illae miseriae jam elapsae ad Beatos non recurrent, ut dicitur Apoc. XXI: "Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor: quia prima abierunt." Hinc Christus resurgens, audiens duos discipulos de sua morte loquentes: "Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?" ait quae? quasi oblitus tormentorum omnium quae biduo ante sustinuerat. Sancti ergo cum Christo dicunt illud Josephi, Genes. XLI: "Oblivisci me fecit Deus laborum meorum." Sicut ergo Beati malorum, sic damnati bonorum hujus saeculi penitus obliviscuntur. Vere Sapiens, Eccli. cap. XI, 19: "Malitia, inquit, unius horae oblivionem facit luxuriae magnae;" nimirum acerbitas et angustia horae mortis, omnium deliciarum transactarum memoriam abolet. Dum ergo es in deliciis, memento finis: insonent tibi illae damnatorum voces, Sapient. V, 8: "Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra," etc.
Mystice tamen haec verba adaptari possunt Christo luenti, quasi ipse in cruce victima, scelera cujusque fidelis animae dependens, dicat ei: "Recordare paupertatis (nuditatis) et transgressionis meae, absinthii et fellis," quo pro te potatus sum. Cui mens pia vicario amore et compunctione transfixa occurrat, dicatque: "Memoria memor ero (tantae erga me charitatis), et tabescet in me anima mea." Christi enim patientis personam hic sustinet et repraesentat Jeremias.
Versus 18: My end has perished.
18. Periit finis meus. — Hebraice est נצחי nitschi, quod primo, Chaldaeus, Vatablus et Pagninus vertunt, periit robur meum vel fortitudo mea; secundo, Septuaginta periit victoria mea, q. d. Spes victoriae mihi periit, qua sperabam me hostes et tot mala superaturum, utpote cum videam Deum mihi adversum; tertio, alii vertunt, periit stabilitas aut perpetuitas mea; quarto, R. Salomon, periit scutum meum et atas mea; quinto, R. Abraham, periit statio mea in fortitudine quae mihi erat; sexto, Noster optime vertit, "periit finis meus," id est perii ego, periit vita mea brevi finienda, q. d. Venit finis vitae meae, quo ego cum vita peribo; actum est de vita mea: ut sit hypallage. Vel simplicius, periit finis, id est, periit mihi spes videndi finem malorum meorum, q. d. Nunquam miseriae meae finientur, non est quod exspectem unquam liberationem ab his malis, non est quod deinceps sperem ullam quietem, libertatem, gaudium aut consolationem. Est hebraismus, sic enim Hebraei dicunt: Periit fuga a me, periit spes, periit gaudium; hoc est, nullum mihi est effugium, nulla spes, nullum gaudium; sic ergo et periit finis, hoc est, nullus erit malorum meorum finis.
Dicant hoc reprobi ad aeternitatem gehennae et incendii damnati. Spes finis levat dolores, etiam acerbissimos. Dicunt enim miseri: "O passi graviora, dabit Deus his quoque finem." Verum ubi dolorum non est finis, idque miser certo scit, hoc est quod cruciat, quod in desperationem et rabiem eum adigit. Quocirca haec vel maxima damnatorum est poena, cogitatio aeternitatis suae.
Absinthii et fellis, — id est amarissimae afflictionis, ut dixi vers. 5 et 15.
Versus 19: Remember,
19. Recordare, — o Deus! Est repentina apostrophe Prophetae plangentis, et dolore fluctuantis, atque huc illucque respectantis, num alicubi spes opis affulgeat. Dum enim ad naturam et humana praesidia respicit, desperat aitque: "Periit finis meus:" dum vero ad Deum suspicit, spem concipit oratque: "Recordare paupertatis et transgressionis meae," id est miseriae, in quam propter transgressiones meas incurri. Ita Rabanus.
Secundo et melius, "paupertatis," id est miseriae, "et transgressionis," qua scilicet mei cives Hierosolymitae et Anathothitae in me affligendo amicitiae et humanitatis jura violant. Ita Hugo, Lyranus et Dionysius; unde Septuaginta vertunt, persecutionis meae; Chaldaeus, quam dure tracter ab hostibus; Vatablus, rebellionis meae, qua scilicet mihi et oraculis meis rebellant. Hebraeum enim vox מרוד merud significat rebellionem, et meae sumitur passive non active, idemque est quod contra me. Minus recte ergo Dionysius exponit: "Transgressionis," id est exsilii, quo de terra propria in alienam translatus et transgressus sum; et Paschasius: "Transgressionis," inquit, quam scilicet ego Christus in me luendam pro hominibus accepi. Christus enim factus est pro nobis peccatum et maledictum, ut ait Apostolus, Galat. III, 13.
Moraliter, disce hic quantum bonum sit jugis Dei suique memoria. Haec enim omnium bonorum est causa, sicut oblivio omnium malorum. Hinc iterum Moses inculcat Hebraeis: "Recorderis Domini Dei tui," Deuter. VIII, 2, 18, etc. Sic Anna recordante et invocante Dominum, quasi merces abditur: "Recordatus est ejus Dominus," ut conciperet et pareret Samuelem, I Reg. I, 19. Sic Esther memorante et orante Dominum, dicitur cap. X, 12: "Recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae," ut per eam liberaret Judaeos neci destinatos ab Aman. Ex adverso Isaias Damasco excidium et desolationem intentat, cap. XVII, 10: "Quia, inquit, oblita es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata." Et Ezechiel Hierosolymae, cap. XXIII, 35: "Quia, inquit, oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum." Et Osee, cap. I, 6, jubetur filiae suae imponere nomen: "Absque misericordia: Quia, inquit, non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum," qui obliti sunt mei. Et cap. IV, 6: "Oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego." Quocirca sancti et sapientes summe caverunt oblivionem Dei, ac in jugi Dei memoria, cogitatione, invocatione, amore et laude se exercuerunt. Hinc Henoch "ambulavit cum Deo," Genes. V, 24, uti et Noe, Genes. VI, 9. Tobias moriturus aureum filio dedit praeceptum, quod utinam parentes filiis inculcent: "Omnibus, inquit, diebus vitae tuae in mente habeto Deum," cap. IV, 6; et vers. 20: "Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant."
Memorabilis vero fuit Esther regina, quae Deo fidenter ait cap. XIV, 16: "Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum, etc., et nunquam laetata sit ancilla tua; ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te, Domine Deus." Quam crebram Dei memoriam habuerit David patet ex Psalmis, ut Psalm. XV, 8: "Providebam Dominum in conspectu meo semper." Psalm. XXIV, 15: "Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos." Psalm. LXXVI, 4: "Memor fui Dei, et delectatus sum."
Dei ergo memoria in fideli et sancto parit, non tantum ingens meritum, opem et gratiam, sed et coelestem delectationem. Hoc est quod ait Baruch cap. V, 5: "Exsurge, Jerusalem, etc., et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria." Et Isaias cap. XXVI, 8: "Nomen tuum, et memoriale tuum in desiderio animae." Et vers. 4: "Sperastis in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum." Et cap. LXIII, 7: "Miserationum Domini recordabor." Et Jerem. LI, 50: "Recordamini procul Domini." Cassianus ex Abbate Isaac, Collat. X, cap. VI, docet non tantum perfectionem, sed et beatitudinem hujus vitae consistere in jugi Dei memoria, quae, ait, facit ut homo "imaginem futurae beatitudinis in hoc corpore possidere mereatur," ac subdit: "Hic finis totius perfectionis est, ut eo usque extenuata mens ab omni situ carnali ad spiritalia quotidie sublimetur, donec omnis ejus conversatio, omnis volutatio cordis, una et jugis efficiatur oratio."
Medium et praxin suggerit cap. IX: "Erit, inquit, ad perpetuam Dei memoriam possidendam, haec inseparabiliter proposita vobis formula pietatis: Deus, in adjutorium meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina. Hic namque versiculus, etc., recipit omnes affectus. Habet siquidem adversus discrimina universa invocationem Dei; habet humilitatem piae confessionis suae fragilitatis; habet sollicitudinis ac timoris perpetui vigilantiam; habet confidentiam praesentis semper astantisque auxilii; habet amoris et charitatis ardorem." Tentat te daemon gula, superbia, ira, acedia; illico dic: "Deus, in adjutorium meum intende." Hunc ergo versiculum dormiens, vigilans, orans, operans assiduo mente revolve. Ita Ecclesia eum identidem iterat, singulasque Horas ab eo inchoat, ac suo exemplo docet idem facere quemlibet fidelem. Nemo enim ita occupatus est, quin initio cujusque horae, si velit, se assuefacere possit, ut voce vel mente aspirando ad Deum, dicat: "Deus, in adjutorium meum intende."
Tabescet in me anima mea. — Septuaginta: Confabulabitur mecum anima mea; Symmachus: Secum colloquetur; Pagninus: Incurvabitur, humiliabitur; Vatablus: Lamentabitur anima mea, scilicet se et suas aerumnas, ut pene tabescat et deficiat. Ita Theodoretus et Rupertus.
Versus 21: Recalling these things,
21. Haec recolens, — scilicet tot aerumnas (earumque assiduam memoriam, indeque animi dolorem et contritionem), quibus videor satisfecisse delictis meis, et Deo, de quibus praecessit: simul etiam recolens argumenta et motiva ad spem efficacissima, quae hic subjungo vers. 22 et sequent.; haec, inquam, recolens, animum pene collapsum resumo: Deus enim cor contritum despicere, et pristinae suae in me populumque suum clementiae oblivisci nequit. Est enim illa, aeque ut ipse, immensa et intermina.
Ideo sperabo. — Ita legendum cum Romanis, Hebraeo et Chaldaeo; male ergo quidam legunt, in Deo sperabo. Sic Christus suum fel et dolores recolit, et commemorat coram Patre, eosque illi offert, ut fructum in nobis assequatur.
Versus 22: The mercies of the Lord,
22. Misericordiae Domini, — scilicet sunt in causa quod non simus plane ob peccata consumpti, q. d. Nunquam ita saevit ira Dei, ut non temperetur misericordia, ad quam confugere licet. Chaldaeus, Pagninus et alii vertunt: Misericordiae Domini sunt tantae quod non deficiunt, q. d. Immensae Dei misericordiae et miserationibus tribuendum est, quod ejus clementia tot peccatis nostris irritata, tamen non deficiat, nec cesset nos exspectare, nobis benefacere, et nostri misereri: putant enim ipsi תמנו tamnu positum esse pro תמו tammit.
Tropologice dicat jugiter anima poenitens cum S. Maria Aegyptiaca: "Misericordiae Domini quia non sumus consumpti." Et cum Isaia ac S. Paulo Rom. IX, 29: "Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus."
Versus 23: They are new each morning.
23. Novi diluculo. — Id est, a pueritia fui illustratus tua cognitione. Ita Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus. Sed nota: To novi non est praeteritum a nosco, sed est nomen plurale a novus. Id ita esse patet ex Hebraeo חדשים chadascim, et ex Septuaginta, Pagnino, Vatablo et aliis, qui vertunt: Novae quotidie apparent in nos misericordiae tuae; et Chaldaeus qui vertit: Miracula sua depromit diluculo; et Syrus: In novitate (innovatione) diluculi multa est fides tua; et Arabicus: Fides tua, Domine, multa est, et nos speramus quod respicies nos, ut ortus matutini repente. Et sic quidam Latini codices, teste Francisco Luca, legunt hic novae, sed Romani legunt novi: retinent enim genus masculinum quod est in Hebraeo chadascim. Ergo novi, supple dies, quotidie clari et laeti ex tuarum affluentia misericordiarum illucescunt nobis: vel novi, scilicet effectus misericordiae tuae apparent in dies, q. d. Adeo non deficient misericordiae tuae, ut quotidie novas recipiamus, et novae quotidie ipso summo mane celeriter nobis proveniant; nam cum sole, imo ante solem in ipsa aurora, in dies nova e coelo in homines beneficia, quasi manna, depluunt.
Praeclare S. Bernardus in Meditat., cap. VI: "Sicut, inquit, nullum est momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia; sic nullum debet esse momentum, quo eum praesentem non habeat in mente."
Pro diluculo hebraice est לבקרים labbecarin, id est singulis matutinis, sive quolibet mane: mane sive diluculum significat celeritatem et assiduitatem miserendi et benefaciendi in Deo.
Legimus in Vita B. Mechtildis virginis admirandae, eam aliquando audivisse sanctos sibi dicentes: "Eia, quam felices vos estis qui adhuc vivitis in terris, et quam multa promereri potestis: quia si homo sciret quanta una etiam die promereri posset, mox ut e somno evigilaret, tanto gaudio cor ejus dilataretur, pro eo quod dies illa illuxisset, in qua Deo vivere, et ex Dei gratia suum meritum ad Dei laudem augere posset, quod tota die ad omnia quae agere aut pati deberet, alacrior et fortior redderetur." Refert hoc D. Blosius, lib. IV Spiritualis gratiae, cap. IV, et alii. Hoc ergo est novum beneficium (unum e multis) quotidie diluculo cogitandum, atque tunc Deus simul se insinuat, et alias pias cogitationes et impulsus menti immittit, quibus homo de vitae hujus brevitate, et alterius aeternitate, de virtutum dignitate, et vitiorum turpitudine ac damnis cogitans excitet se, ut illo die contra vitia sua strenue dimicet, et in virtutibus valide crescat et proficiat. Utinam omnes hosce sanctos Dei satus et inspirationes mane exciperent, ad easque se disponerent per pias cogitationes, et per meditationem, quae vitae sanctae fulcrum est et basis! Mane enim mens aeque ac caput maxime serena est, vigil et acer, adeoque aptissima ad alta et divina cogitandum et meditandum, atque Dei satus et instinctus sanctos recipiendos et ruminandos. Vidit hoc per umbram gentilis Pythagoras, inter cujus aurea documenta et carmina hoc recenset Hierocles ejus discipulus:
First having prayed To the gods, set about your work.
Tertio, aliqui cum nonnullis codicibus Septuaginta pro chadascim, legunt חדשים chodascim, id est menses in matutinis, ut sensus sit, q. d. Novus quisque mensis renovatur instar mane, vel ut diluculum; renovatur, inquam, tuis misericordiis quas illo mense novas nobis praestas, ideoque primo die mensis cujusque celebramus diem festum Neomeniae, id est novi mensis, ut nova pro novo mense a Deo beneficia poscamus. Idem faciant christiani prima Dominica mensis.
Allegorice S. Hieronymus, vel potius Rabanus, haec refert ad tempus primitivae Ecclesiae: hoc enim Ecclesiae fuit quasi aurora et diluculum: "Loquitur, inquit, Propheta ad primitivam Ecclesiam in Jerusalem, laudans speciem ejus; quae post diluculum resurrectionis Christi veterem hominem exuens, novi hominis pulchritudinem ortu suo declarabat," q. d. "Diluculo," id est in resurrectione Christi, exsistent novi homines, id est per gratiam renovati, qui novos mores, novam vitam prae se ferent.
Multa est fides tua. — Primo, aliqui to tua passive capiunt, ut "fides tua" idem sit, quod fides et fiducia nostra quam in te habemus, q. d. Ex tot novis misericordiis quas in dies experimur, fides nostra in te augetur, ut magis in te credamus, confidamus, omniaque nostra tibi committamus, aiunt Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas. Id enim utilissimum et tutissimum esse discimus per experientiam: Deus enim in se confidentes, et recumbentes in sua providentia, per omnes actiones, passiones et difficultates dirigit et secundat, deducitque velut ovem Joseph; ut dicant cum Davide: "Dominus regit me (hebraice, Dominus est pastor meus), et nihil mihi deerit," etc.
Secundo et melius, Lyranus, Dionysius et Vatablus sic explicant: Multa est fides, id est fidelitas et veracitas tua, Domine, quia fidelissime imples quod promittis; unde non mirum, si quotidie novas misericordias a te experiamur: has enim exhaurire nequeunt peccata nostra, cum ipsae illa longe superent et antevertant.
Tertio, alii utrumque jungunt, q. d. Magnum est in te credere, quia nunquam fallis in eo quod promittis, sed semper illud adimples; ac nominatim id quod promisisti Davidi, Psalm. LXXXVIII, dicens: "Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, etc., visitabo in virga iniquitates eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo." Illa enim est immensa, ac longe major peccatis nostris; quam proinde ut in hac castigatione nostra reipsa ostendas, oramus et obsecramus.
Versus 24: The Lord is my portion,
24. Pars mea Dominus, — id est sors mea haereditaria, haereditas mea, et omne bonum meum est Dominus; unde Rupertus sic explicat, q. d. Alii solliciti sint et turbentur circa plurima, venentur opes et honores: mihi, ait Jeremias, cui dictum est cap. XVI, 2: "Non accipies uxorem, nec erunt tibi filii et filiae," unum est necessarium, videlicet Dominus, quem rejecta omnium terrenorum sollicitudine, solum exspectabo. Sic ait David, Psalm. XV, 5: "Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei: tu es, qui restitues haereditatem meam mihi;" et Psalm. LXXII, 25: "Quid enim mihi est in coelo? et a te quid volui super terram?" Sane ne hilum quidem: "Defecit caro mea, et cor meum: Deus cordis mei (anima et centrum), et pars mea Deus in aeternum." Sic S. Paulinus, ait S. Augustinus, captus a Wandalis aiebat: "Domine, non excrucier propter aurum et argentum: ubi enim omnia mea sint tu scis," scilicet "tu es pars mea, et portio mea in terra viventium;" et S. Franciscus: "Deus meus et omnia."
Secundo, "Dominus est pars mea," id est mensura mea et remuneratio mea, scilicet meorum operum, ac praesertim patientiae in captivitate et tribulatione. Ita Maldonatus. Sic enim capitur "pars," Job XXIX, 29: "Haec est pars (id est remuneratio, retributio) hominis impii a Deo."
Versus 25: The Lord is good to those who hope in Him.
25. Bonus est Dominus sperantibus in eum. — Dat causam cur Deum in partem suam elegerit, eumque exspectet: quia scilicet suis bonus est. Porro plures enumerat utilitates tolerantiae et spei. Prima est, quod bonum, id est propensum et beneficum, inveniat Deum. Sic ait Poeta Aeneid. XII: Vos mihi manes Este boni, id est propitii et faventes. Secunda est, vers. 26, quod praestoletur in silentio, et certo exspectet liberationem et salutem a Deo. Tertia est, vers. 27, quod hominem a puero assuefaciat jugo disciplinae et tolerantiae, itaque sensim et facile eum ad perfectam patientiam et sanctimoniam perducat. Quarta, vers. 28, quod afferat animae solitudinem, quietem et tranquillitatem. Quinta, vers. 29, quod hominem humiliet usque ad pulverem. Sexta, vers. 30, quod hominem faciat mansuetum, facilem, imo gaudentem in plagis et opprobriis, ut iis quasi deliciis pasci et saturari videatur. Septima, vers. 31, quod inducat resignationem animi, qua homo totum se resignet in manus et providentiam Dei: scit enim et credit ab ea haec omnia sibi immitti in suum bonum, ideoque in ea plane conquiescit et recumbit. Octava, vers. 40, quod hominem inducat ad serium sui examen et emendationem. Nona, vers. 41, quod inducat hominem ad orationem, poenitentiam, et implorationem opis et clementiae divinae.
Docte et pie S. Bernardus, lib. V De Consideratione, cap. XI: "Dico, inquit, tibi, Pater Eugeni, solus est Deus qui frustra nunquam quaeri potest, nec cum quaeritur inveniri non potest. Doceat te hoc experimentum tuum: aut si non, experto credito, non mihi, sed sancto qui ait: Bonus es, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te." Unde recte infert: "Quid ergo est Deus? Quod ad universum spectat, finis. Quod ad electionem, salus. Quod ad se, ipse novit. Quid est Deus? voluntas omnipotens, benevolentissima virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentes ad se participandum, vivificans ad sentiendum, afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, fecundans ad fructum, dirigens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem."
Animae quaerenti illum. — S. Bernardus in Psal. XC, serm. 9, notat, "quod sperantes in eo pluraliter dixerit, quod hoc videatur commune multorum."
Versus 26: It is good (both useful and honorable) to wait in silence,
26. Bonum (utile aeque ac honestum) est praestolari cum silentio, — sine murmure, sine querela et turbato animo, tranquille, tacite et patienter submittere se tribulationi a Deo immissae, et exspectare "salutare," id est salutem, ut habent Septuaginta, et liberationem Dei; hebraice ad verbum est, bonum est, et silebit; quod Hebraei exponunt, q. d. Bene faciet homo si exspectet et taceat: nam, ut ait S. Bernardus, epist. 341: "Enervat animam consolatio praesentium, roborat exspectatio futurorum." Sic canit David Psalm. LXI, 1: "Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Nam et ipse Deus meus, et salutaris (salvator) meus: susceptor meus, non movebor amplius." Et Moyses ad Hebraeos trepidantes ob adventantem Pharaonem cum copiis, Exod. XIV, 14: "Dominus, inquit, pugnabit pro vobis, et vos tacebitis." Idem monet Isaias dicens, cap. XXX, 15: "In silentio et in spe erit fortitudo vestra."
Moraliter, disce hic silentium esse matrem compunctionis, devotionis et tolerantiae. Unde Climachus, gradu 4: "Studiosus, inquit, silentii appiopiat Deo, ipsique jugiter in abdito cordis assistens illustratur ab eo." Thalassius: "Silentium purificat mentem et perspicaciorem reddit: custodit cor." S. Franciscus: "Silentium calefacit cor amore Dei." Alius: "Silentium mater est sapientissimarum cogitationum." Merito ergo Gerson Cancellarius Parisiensis, tom. II, in responsione ad IV, Quaest. XCXI, concl. 3: "Religionum, inquit, fundatores considerantes multiplex in linguae vitio pendere animae periculum, sanxerunt providissime pro summo remedio, juge pro loco et tempore suis sequacibus silentium, certas poenas in robur suarum sanctionum contra transgressores adjicientes. Et clarum est experientia docente, quod ubi haec censura silentii servatur arctius, ibi religio viget laudabilius et perfectius." Turrecremata, tract. LVII in cap. VI Regul. S. Benedicti, decem rationes et fructus silentii assignat. Prima est, quia per illud vitantur peccata quae a loquacitate oriuntur. Aureum est dogma S. Bernardi, tract. De Perfect.: "Bis ad limam veniant verba, quam semel ad linguam:" lima est silentium. Vere enim S. Augustinus, epist. 7 ad Marcell.: "Quamvis, ait, Tullius (ut scribitur) nullum verbum emiserit unquam, quod revocare vellet: haec tamen laus credibilior est de nimium fatuo, quam de sapiente perfecto." Secunda, vitantur scandala dissensionum, et pericula, in quae loquaces incurrunt; unde illud vetus proverbium: "Silentii tutum praemium." Tertia, quia convenit statui discipulorum silere, quales sunt religiosi, qui exercentur assidue in schola virtutum. Quarta, facit ad hominis perfectionem: unde Apollonius Thyanaeus cum tacere nesciret, Pythagoricum et quinquennale sibi indixit silentium, a leo pertinaciter, ut imperatori interroganti non vivo, sed scripto responderet. Quinta, operatur veritatem religionis, quae sine silentio vana reputatur. Sexta, roborat hominem, cum portam se obstruit hostibus. Septima, adjuvat pacem societatis, quae in collegiis et claustris maxime necessaria est. Octava, praeparat ad contemplationem et collocutionem cum Deo. Nona, conservat fervorem devotionis. Decima, signum est sapientis et prudentis viri. Unde Seneca: "Summa, ait, summarum haec erit tibi, tardiloquentem te esse jubeo;" et Euripides: "Decorum silentium corona est viri;" et Climachus: "Dum, inquit, sub magistri manu sumus, silentio supremo, ignorantiam semper praetendentes, nos ipsos assuefaciamus: vir enim tacitus philosophiae filius plurimam scientiam semper possidet." Nam, ut idem ait, gradu 11, "taciturnitas in cogitatione est mater orationis, captivitatis revocatio, ignis divini amoris observatio, cogitationum diligens inspectio, specula hostium, carcer luctus, lacrymarum amica, memoriae mortis operatrix, suppliciorum pictor, judicii indagatrix, sagax moeroris subministratrix, inimica fiduciae, quietis conjux, ambitiosae doctrinae adversatrix, scientiae adjectio, speculationis opifex, secretus in Deum profectus, occultus ascensus." Hinc Esseni etiam in coetibus suis, agapis et mensis mirum servabant silentium, teste Josepho lib. II, cap. VII. Porro Esseni fuere religiosi ante Christum Judaei, et post Christum christiani effecti. De Tabennesiotis idem testatur Cassianus, lib. IV, cap. XVII. Plura de silentio dixi Isaiae XXX, 15, XXXII, 17.
Versus 27: It is good for a man when he has borne the yoke (of the L...
27. Bonum est viro, cum portaverit jugum (Domini) ab adolescentia sua. — "Jugum," scilicet legis et mandatorum Dei, ut Deo obediat, et illius jugo colla submittat; unde Chaldaeus vertit, bonum est viro si docuerit animam suam, ut portet jugum praeceptorum Domini a juventute sua. Ita Hugo, Dionysius et alii: qui enim huic jugo legis assuetus est, hic facile in adversis erit patiens, mitis et humilis, Matth. XI, 30.
Hinc Plato in dialogo qui dicitur Euriphron: "Consentaneum, ait, est primam de ipsis juvenibus curam suscipere, ut quam optimi evadant, sicut decet agricolam novellarum plantarum primam curam gerere." Et Sapiens, Prov. XXII: "Proverbium est: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea." Et Job XX, inquit Sophar: "Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient."
Quocirca S. Hieronymus, epist. 7 ad Laetam de Instit. filiae: "Difficulter, ait, eraditur, quod rudes animi perbiberunt. Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet? Recens testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est. Graeca narrat historia Alexandrum orbis domitorem, et in moribus et in incessu, Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus adhuc parvulus fuerat infectus."
Et S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, serm. 19: "Qui, ait, a juventute jugum portaverit, et habenis maturi moderaminis teneriora volens colla subdiderit, sedebit singulariter remotus a strepitu interpellantium passionum, et quietus silebit: cui necesse est jam non jurgari cum corpore, decertare cum variis cupiditatibus, quia tulit jugum verbi anima quae quaerit Deum, quae captivas sibi fecit omnes delicias juventutis."
Secundo, aptius et germanius, "jugum," scilicet adversitatum quas Deus nobis imponit. Utilissimum enim est, si ab adolescentia sua cum Jeremia quis assueverit adversitati, humiliationi, jugo disciplinae et correptionis Domini. Tacite hortatur Jeremias hic adolescentes Judaeos abductos in Babylonem ad constantiam, quod haec exercitatio eis deinceps utilis futura sit in omnem vitam, ad facilem quorumvis laborum et malorum tolerantiam, et ad profectum perfectionemque patientiae, omnisque disciplinae et virtutis acquirendam: hoc enim jugo solet Deus juvenes domare, mansuefacere, formare et perficere. Rursum Deus solet hoc jugum oleo consolationis, et fructus ingentis lenire et dulcorare. Denique sapiens est et generosus ille animus, qui a puero didicit sibique persuasit, vere esse liberum, qui se divino addixit jugo; doletque si quod vitae tempus ab hac ingenua Dei servitute et disciplina subduxit. Vult enim per omne tempus, a puero usque ad senium, ei se subjicere et dedere; idque cum silentio et patientia, ut scilicet Deo illud imponenti non obstrepat, vel obmurmuret; nec rursum jugum ipsum conetur excutere: qui enim id facit, non portat jugum lubens, sed trahit invitus, illudque odit, ideoque et meritum sibi imminuit, et poenam ac dolorem sibi duplicat. Quocirca qui meritum majus, et jugi minorem dolorem et sensum expertit, dicat cum Michaea, cap. VII, vers. 9: "Iram Domini (id est poenam ab irato Deo mihi inflictam, patienter et libenter) portabo: quoniam peccavi ei."
Tertio, alii beth pro caph accipiunt, et pro in adolescentia vertunt instar adolescentiae, sicut adolescentes, q. d. Bonum est ferre jugum Domini instar adolescentum et juvenum vegetorum et animosorum, qui solent esse laborum et malorum patientissimi. Verum secundus sensus est genuinus.
Ex quo moraliter disce utilissimum esse a juventute assuescere disciplinae, mortificationi, austeritati, patientiae: sic enim fiet in sanctitate illustris. Ita Christus a suo praesepio coepit pauperem et duram agere vitam, ac se parare ad crucem et martyrium. Unde ait: "Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea." Ita Samson et Samuel a puero vino et sicera abstinuerunt, atque consecrati sunt Nazaraei. Ita S. Joannes Baptista vix bimulus ivit in eremum, vestitus cilicio, locustis victitans, itaque meruit fieri paranymphus et martyr. Ita S. Placidus quinquennis traditus S. Benedicto efformandus, a puero vitae monasticae se assuefecit, factusque est illustris religiosus et martyr. Ita S. Nicolaus a puero jejunabat feria quarta et sexta. Ita S. Paulus primus eremita, S. Antonius, et S. Hilarion anno 15 aetatis relictis omnibus, eremum et vitam austeram inierunt. Ita S. Benedictus pueros passim ad suum Ordinem recipiebat, ut a teneris assuescerent austeritati et disciplinae monasticae. Ita olim tenelli pueri et virgunculae a parentibus educabantur ad tormenta et martyria, uti S. Felicitas septem filios educavit et perduxit ad martyrium, teste S. Gregorio, homil. 3 in Evangel. Quin et nunc hoc anno et praecedentibus audivimus, in Japonia plures pueros pro Christi fide constanter martyrium obiisse, quos parentes ad hoc educaverant et instigaverant. Exstant catalogus et effigies puerorum martyrum ac crucifixorum.
Atque ita fecit heroina illa, quae sub Dunaan tyranno duas filiolas suas pie educando, consecravit et virginitati et martyrio, de quibus vide Procopium, et ex eo Baronium, tom. VII, anno Christi 522, pag. 91. Rursum, ut alios praetermittam, ita fecit sub eodem tyranno gloriosa illa matrona, quae filium suum a lacte educavit ad martyrium: cum enim Dunaan in Nagran Arabiae civitate christianos persequeretur, matrona haec se et filiolum quinquennem martyrum sanguine perungebat: quare a tyranno damnata fuit et rapta ad ignem; et ecce filiolus ejus matrem raptam deflens, a Dunaan rogatus, "an secum in regno, an cum matre in rogo esse mallet?" respondit: "Cum matre esse volo, ut ipsa me quoque assumat ad martyrium: ad hoc enim ipsa me saepe et hortata est." Cumque Dunaan ex eo quaereret: "Quid est martyrium?" respondit puer: "Pro Christo mori, et rursum vivere." Dunaan rursus: "Quis est Christus?" "Veni, inquit puer, ad Ecclesiam, et eum tibi ostendam." Rursus Dunaan ei blandiebatur: cui puer: "Apage, inquit, Judaee, non te, sed matrem quaero;" cumque vidisset matrem injici in ignem, momordit Dunaan tyrannum in femore, et cursu contendit ad matrem, atque insiliit in fornacem, matremque amplexus, factus est cum ipsa haeres martyrii. Rem fusius ex Procopio narrat Baronius, tom. VII, anno Christi 522, pag. 93.
Multum ergo valet educatio puerorum pia aeque ac robusta et dura: facit enim eos animosos, robustos et tolerantes malorum, ideoque naturaliter longaevos: cum e contrario educatio mollis et delicata eos faciat molles, effeminatos, infirmos, debiles, ideoque brevioris vitae. Hac de causa videmus in Alpibus ubi summa sunt frigora, parentes suas proles parvulas nudas pene in rupibus tempore gelidissimo exponere, ut ad frigus ferendum assuescant et indurescant. Sane vidi in Alpibus robustissimos viros et feminas, in frigore vix vestitos, in aquis gelidis nudipedes incedere et laborare, imo ludere.
Ita Spartani suos pueros flagellis exercebant ad tolerantiam laborum et dolorum. Audi Plutarchum in Lacon.: "Lacedaemone inquit, pueri per integrum diem flagellis caesi saepe ad mortem usque apud Dianae Orthiae aram, laeti alacresque tolerant, atque inter se de victoria certant, in eo posita quis diutius magisque perferat verbera; victoremque summa consequitur gloria. Certamen illud flagellatio dicitur, et quotannis habetur." Quid mirum ergo si S. Edmundi Archiepiscopi Cantuariensis mater, cum eum puerum Parisios ad studia mitteret, duo ei cilicia dederit, jusseritque ut bis vel ter in hebdomade illa gestaret; ac deinde saepius alia et alia illi submiserit; tum ut iis juvenilem ardorem et libidinem edomaret, tum ut cruci assuesceret? Unde ipse matris consilia secutus ciliciis loricam addidit, iisque mire corpus afflixit, ut patet ex Vita ejus, cap. IX. Plura sanctorum et martyrum qui a puero coeperunt, exempla vide in Speculo juventutis, quod nuper edidit Bernardus Dorhofius.
Versus 28: He will sit alone,
28. Sedebit solitarius, — id est maestus, poenitens, et peccatorum suorum gravitatem, quibus hoc jugum meruit, cum Magdalena meditans et deplorans. Secundo et potius, "sedebit solitarius," quasi securus, patiens, edomitus jugo Domini, confidens et auxilium ac liberationem ab hoc tribulationis jugo exspectans, non ab homine, sed a Deo. Ita Origenes, Theodoretus, Olympiodorus.
Moraliter, nota hic quae bona pariat solitario solitudo. Moses in solitudine per 40 annos didicit praeesse populo, ibique in rubo ardenti vidit Dominum. Christus Dominus in desertum secessit mox a baptismo, Matth. IV. Thebaicae solitudines olim plenae erant monachorum turmis virisque sanctissimis. Amantissimus solitudinis fuit S. Hieronymus, ad quam suos charissimos sodales et amicos scriptis litteris invitavit. Scribens ad Rusticum: "Mihi, ait, oppidum carcer, solitudo est paradisus;" et ad Heliodorum: "O desertum Christi floribus vernans! o solitudo in qua magni illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis aedificatur! o eremus familiarius Deo gaudens!"
Celebris est ob Platonis nomen villa Academia, in qua ipse docebat semotus ab urbe Athenarum, teste Laertio. Hesiodus canit se poeticam didicisse a musis, sed in monte Helicone dum agnos pasceret, nimirum:
Carmina secessum scribentis, et otia quaerunt.
In deserto pasti sunt filii Israel manna per 40 annos, et columna duce confisi iter in terram promissam instituerunt, ibique, non in Aegypto, legem a Deo acceperunt. S. Bernardus, serm. 40 in Cant.: "O sancta, ait, anima, sola esto, ut soli omnium serves teipsam, quem ex omnibus tibi elegisti. Fuge publicum, fuge et ipsos domesticos, secede ab amicis et intimis, et ab illo qui tibi ministrat. An nescis te verecundum habere sponsum, et qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam praesentibus ceteris?" Jeremias, cap. IX, 2, optat solitudinem, ut ibi defleat interfectos cives. Sicut pestis solet grassari in exercitu et hominum frequentia, non in villis et solitudine: sic et vitia. Hinc optat Psaltes Psalm. LIV: "Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam?" Et rursum: "Elongavi fugiens, et mansi in solitudine." Est enim eremus murus et antemurale virtutum.
Sicut difficile est, ait S. Chrysostomus, arborem juxta viam plantatam fructus usque ad maturitatem servare, sic difficile est virum in medio turbarum saeculi innocentiam usque ad finem servare. Naturalis calor quo magis interius hiemis tempore reconditur, eo magis viget et concoquit; quo vero plus in aestate diffunditur, eo magis languet: eadem caloris spiritualis, hoc est divini amoris, est ratio: quo enim minus ad exteriora diffluit, eo plus in interioribus fervet. Hinc ait S. Bernardus in epist.: "Experto crede, aliquid plus invenies in sylvis quam in libris. Ligna et lapides docebunt te quod a magistris audire non possis." Denique solitudo non tantum peccandi occasiones aufert, sed et mentem in coelum ad Deum sustollit. Hoc est quod ait Dominus, Ose. II: "Ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor ejus." Et S. Hieronymus, ad Marcellam, epist. 15 De Laudibus Asellae: "Asella, ait, unius cellulae clausa angustiis, latitudine paradisi fruebatur." Et interius: "Sponso aut orans loquebatur, aut psallens. Et cum gauderet proposito suo, in eo vehementius exsultabat, quod se nullus cognosceret."
Denique memorabile est quod scribit Dionysius Cassius in Vita Adriani imper., de quodam ejus praefecto, qui vocabatur Similis: Praefecturam, inquit, invitus accepit, quam deinde deposuit vacatione data: vixitque dimissus, in agro septem annos (quod fuit reliquum vitae) in otio et quiete exegit, atque haec moriens sepulcro inscribi jussit: "Similis hic jacet, cujus aetas quidem multorum annorum fuit, septem tamen duntaxat annis vixit."
Quia levavit super se, — scilicet jugum tribulationum Domini, de quo praecessit. Ita Theodoretus, Olympiodorus, Vatablus. Hunc sensum exigit nostra versio, ut et Syriaca et Arabica, quas mox citabo. Secundo, Vatablus vertit, quia levavit, scilicet Deus, super ipsum hoc jugum, q. d. Quia scit afflictus et patiens, Deum sibi hoc jugum imposuisse, cui contrariare nec possumus, nec debemus; hinc patienter id subit, quia eumdem cum voluerit, illud depositurum et ablaturum credit.
Tertio, Hugo, Rabanus, Rupertus et Lyranus legunt, quia levavit super se, scilicet a terrenis ad coelestia, q. d. Seipsum supergressus libravit se a terra in coelum, ab infirmitate ad robur, a pusillanimitate in animi celsitudinem. Alii explicant, levavit se super se, id est suum statum transcendens elatus est in fastum et superbiam. Unde B. Petrus Damianus, priorem sensum sequens, epist. 1300:
"Solitarius, ait, plane dum tacet se elevat super se, quia mens humana dum intra silentii claustra undique circumcluditur, in superiora sublimis erigitur, ad Deum per coeleste desiderium rapitur, et in amore ejus per ardorem spiritus inflammatur; et tanquam fons vivus dum per verborum circulos fluere hinc inde non sinitur, audis excrescentibus in altiora cumulatur: templum ergo tui pectoris nunc per silentium crescat, virtutum structura consurgat, uti supernus ille sponsus, quem totis visceribus diligis, velut in thalamo suo delectabiliter requiescat." Et S. Bernardus, serm. 1 De SS. Petro et Paulo: "Levabit se super se, id est, inquit, cum adolescens esset, et lubricae aetatis sentiret ardores, senem induit, relinquens quod erat, assumens quod non erat: levavit se super se, quia non respicit ad se, sed ad illum qui est super se: sedebit enim et tacebit etiam modo a strepitu diabolicarum suggestionum, a strepitu carnalium desideriorum, a strepitu mundi. Felix anima quae linguas istas non exaudit: audiat licet." Et S. Basilius, tract. De Laude vitae solitariae: "Sedebit, inquit, solitarius, et tacebit; elevabit enim se supra se. Habitator enim (tuus, o cella, o solitudo!) se elevat supra se, quia Deum esuriens anima a terrenarum se rerum obtutibus erigit, et in divinae contemplationis arce suspendit, a mundi se actionibus segregat, atque in altum contemplationibus coelestibus desideriis pennas librat: cumque illum qui est super omnia conspicere satagit, semetipsum quoque homo cum reliqua mundanae vallis dejectione transcendit."
Verum haec lectio corrupta est et falsa: legendum enim est cum Hebraeis, Graecis et Latinis Romanis, aliisque emendatis, levavit super se. Unde Syrus vertit: Sedebit solus et tacebit, quia recepit super se jugum tuum; et Arabicus Antiochenus: Sedebit solus et tacebit; quia jam imposuit sibi jugum tuum; et Arabicus Alexandrinus: Sedebit solus et tacebit, quia recepit, ut custodiat mandata tua. Ipse ergo per jugum intelligit Dei legem et mandata, non crucem et tribulationem.
Versus 29: He will put his mouth in the dust,
29. Ponet in pulvere os suum, — humiliabit se, et Deum adorans vultu in terram demisso, usque ad pulverem deprimet os suum, atque humiliter de se sentiens et loquens dicet cum Abrahamo: Ego sum terra et cinis, ac quasi reus et supplex ore incumbens terrae et cineri, veniam postulabit, dicetque cum Job: Parce mihi, Domine; et cum Davide: Miserere mei, Deus; si forte humili prece spei et liberationis suae compos fieri possit. Sic e contrario ponere in coelum os suum, Psalm. LXXII, 9, est superbe et magnifice loqui contra Deum, coelum et coelites, iisque quasi insultare. Ita Origenes, Rabanus, Lyranus, Vatablus.
Aliter Sanchez: Ponet, inquit, os in pulvere, quasi victus, ut victor caput ejus calcet, uti fecit Josue cap. X; unde vers. 34 hic subdit: "Ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae."
Aliter et Theodoretus, q. d. Tacebit et generose feret convicia et probra, perinde ac si os haberet plenum terrae. S. Ambrosius in Psal. CXVIII, serm. 10, pro hoc versu ita legit: "Dabit in sepulturae fossuram os suum, si tamen est spes patientiae;" itaque explicat: "Ostendit supra modum patientiae taciturnitatem, ut tanquam sepeliat os proprium, ne loquatur et velut quodam aggere virtutum obstruat, ne vocem doloris emittat, tantum pondus afferens patientiae quam spes foveat, ut vocem ipsam velut busto quodam ac tumulo sepeliat ac includat, quam nulla extorquere, nulla excitare possit injuria."
Versus 30: He will give his cheek to the one who strikes him,
30. Dabit percutienti se maxillam, — q. d. Hac spe animatus Dei servus ultro se flagellis, probris, alapis exponet: alapa enim non tantum dolorem, sed ignominiam pudoremque insignem infligit. Sic Paulus, II Corinth. XII, datum sibi ait angelum Satanae, qui se colaphizet, id est humiliet, et pudore afficiat: hoc enim facit stimulus carnis, id est tentatio libidinis. Describit singularem patientiam viri cujuslibet, qui ab adolescentia jugum Domini portaverit. Quod quamvis generaliter dictum sit, tamen specialiter de Christo intelligendum est: Christi enim typus fuit Jeremias incarceratus, alapa percussus et vexatus a Judaeis; et Christus omnium martyrum, et omnis patientiae perfectissima fuit idea et exemplar. Ita Maldonatus passim, Patres et Interpretes.
Saturabitur opprobriis, — quia propter Deum ea feret, ita laete ac si cibum sumeret laute et splendide; ut hac resignatione et humili tolerantia Deum sibi promereatur, conciliet, reddatque benevolum: cogitabit enim et sibi persuadebit, "quia eum non repellet in sempiternum Dominus."
Nota: Illustrium sanctorum et perfectorum est pasci et saturari opprobriis. Docet hoc S. Dorothaeus magnus perfectionis doctor, narratque exempla mira sancti cujusdam Patris, qui ab alio gravissimis conviciis lacessitus, se non avertit, sed attendit quid diceret, et gratias etiam egit: "Benedictum, inquit, sit, frater, os tuum a Domino." Illo contra responsante: "Ne tu, improbe et voracissime senex, haec dicis, ut lauderis." "Sane, inquit senex, ita planissime, mi frater, se res habet ut dicis." Hac salutatione peracta quispiam rogavit Patrem, utrum nihil fuerit his maledictis commotus? Qui nunquam alias tam pacatum se fuisse affirmavit, ut qui suam animam tum singulari Christi gratia senserit custoditam. Annon hoc perfectum opus et heroicum? Idem sanctus Pater rogatus qua ratione, si ab alio contemnaris et conviciis appetaris, animus sit ad aequitatem componendus, ne in iram prosiliat? "Si, inquit, teipsum contempseris, non perturbaris," uti docuit Poemen Abbas: "Nam si quis, inquit, seipsum in contemptum habeat, quicquid dixerit ei alter, non contristatur."
teipsum abjeceris, plena animi pace perfrueris.» Et subjecit: Quidam, ait, frater, quem ego religiosa veste Deo initiavi, coepit postea multa de me sinistra et obscena loqui. Id ego secreto cognovi mihique dixi: «Hic est a Christo missus, ut omnem animae tuae vanitatem et gloriam ferro adurat. Hic est medicus animae tuae; sicuti nocent qui beatum te et sanctum praedicare solent.» Dixi ergo referentibus ejus convicia in me, illa reperta esse mala, eorumque minimam partem quae in me vidisset: occulta vero latere in animo infinita quae non vidisset. Postea frater ille Caesarae mihi occurrit, meque identidem salutavit et osculatus est, quasi nihil de me dixisset. Ego vicissim eum peramanter resalutavi et osculatus sum, quasi nihil scirem eorum quae contra me dixerat. Tum ille flens procidit ad pedes meos: Ignosce, ait, Pater; multa enim indigna de te dixi. Ego contra osculo complexum compello, dicoque me omnia haec cognovisse, et tamen eodem amore semper eum prosecutum esse, nec induci potuisse ut ullum verbum sinistrum contra eum proferrem, sed continuis votis ei numen propitiasse. Argumentum tibi, inquit, sit: laborabam graviter oculis, cum memor tui, impressi illis signum sanctae crucis, et oravi: «O Domine Jesu Christe, per preces illius (te nominabam) sana me:» extemplo curatus sum.
Idem narrabat, cum mendicus quidam minus quam sperabat a B. Dionysia stipis accepisset, coepit de illa et me inhonesta evomere; cumque illa tantam injuriam vellet ulcisci, dixi: «Domina, tibi ipsi insidiaris: omnem enim virtutem ab anima excludis. Quid dignum iis sustinebis quae pro te Christus sustinuit? Meministi, domina, quantam vim opum velut stercora dissiparis? Quod si mansuetudinem tibi non comparaveris, perinde eris ac faber ferrarius, qui massam ferri tundit, et nullum inde vas conficit.» S. Ignatius ait: Mansuetudinem volo, qua omnis vis et potestas principis hujus mundi enervatur. Nota certa contemptus mundi est, nulla re perturbari. «Aurum contempsisti, aciculae punctura moveris? non es serva Dei, sed honoris quem amas; quod enim animi sunt vitia, tot sunt et domini. Nam, ut ait Apostolus: «A quo quis superatus est, hujus et servus est.» His illa auditis emendata et admirata: «Invenisti, ait, Deum quem desideras.» Haec omnia ex Patrico et Dorotheo refert Noster Raderus in Viridario part. III, cap. II.
Climachus, cap. De Humilitate: Diem, ait, perdidisse te puta, quo non sustinueris opprobria. Quocirca regula undecima Constitutionum nostrarum tam serio et graviter inculcat nobis ardens desiderium patiendi injurias et contumelias. Scribit de seipso S. Gregorius Nazianzenus, quod ignominia quam honore et splendore sit clarior. Idem de fratre suo Caesario, qui a Juliano Apostata praefectura aerarii dejectus fuerat, eo quod esset christianus, aut potius sponte eam hortante
Nazianzeno deseruerat, scribit, quod ex honoris hujus neglectu factus sit honoratior, quodque ignominia hac sit decoratus et illustratus.
Versus 33: FOR IF HE HAS CAST OFF (as if to say: Granted that God ma...
33. QUIA SI ABJECIT (q. d. Esto videatur Deus afflictum ad tempus abjecisse, tamen) ET MISEREBITUR, — id est, etiam rursus miserebitur ejusdem: Non enim «continebit in ira sua misericordias suas,» Psalm. LXXVI, 10; hebraice est, si dolore affecerit, miserebitur; percutiet enim et ipse sanabit, Deuter. cap. XXXII, 39. Haec spes certa miserationis et liberationis divinae excitavit Jeremiam, virosque sanctos, ut facies alapis alacriter praeberent, et gauderent saturari opprobriis. Ita Tobias, cap. III: «Post tempestatem, inquit, tranquillum facis: et post lacrymationem et fletum, exsultationem infundis.»
NON ENIM HUMILIAVIT EX CORDE SUO, — q. d. Non est Deo volupe, proprium, aut per se intentum affligere homines, sed per accidens hoc Deus facit, et quasi coactus ob peccata nostra: proprium enim est Dei misereri, et, ut dicitur, Sapient. I, 13: «Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum.» Unde Septuaginta vertunt: Non respondit ex corde suo, et humiliavit filios viri. Hebraeum enim ענד ana et humiliare significat et respondere; quod Theodoretus ita exponit: Quasi Deus non ex animo loquatur, quando innuit se iratum esse, cum intus gerat viscera misericordiae. Chaldaeus prorsus aliter exponit, sic: Quia, propterea quod non affligit unusquisque animam suam, et non aufert superbiam de corde suo, ideo hoc fecit, ut devolveretur interitus super filios hominum. Sicut ergo medicus vult ustionem et cauterium amici aegri, non propter se, sed ut eum morbo liberet: ita et Deus vult tribulationem nostram, ut animae vitia resecet, non ut hominem tribulet et cruciet.
Versus 34: TO CRUSH.
34. UT CONTERERET. — Hic versus et duo sequentes pendent ex praecedenti, q. d. Deus non humiliat ut conterat, quasi saevus dominus et tyrannus. Aut potius hi tres versus pendent ex fine vers. 36, scilicet «Dominus ignoravit,» ibi enim concluduntur hi tres versus litterae tamed, qui hic incipiunt, q. d. «Dominus ignoravit,» hoc est, ignorat et nescit ut conterat pro arbitrio, pro non meritis, vinctos terrae, utque declinet more perversorum judicum judicium, id est normam judicii alicujus viri, nolens eum ad sui defensionem admittere; sed ex odio vel gratia, aut donis corruptus, volens causa inaudita eum insontem damnare, aut sontem plus aeque punire, ut hominem suam causam coram se agentem, et juste defendentem pervertat, et injuste damnet; haec enim «Dominus,» qui justissimus est et clementissimus pater, «ignoravit,» hebraice non vidit, id est facere non novit, nec cogitavit. Ita Olympiodorus, Rupertus, Lyranus, Vatablus. Unde Syrus vertit: Ad condemnandum hominem in judicio suo Dominus non vidit; et Arabicus Antiochenus adversative, sed eodem sensu, vertit: Et homo fecit judicium
ejus et exaudivit eum, quia Dominus videt eum.
Secundo, haec, ut pendent ex fine versus 36, verti et connecti possunt cum Maldonato sic: Non humiliavit Deus ex corde, «ut contereret,» scilicet hostis Chaldaeus Judaeos, eorumque judicium declinaret, et perverteret: «Dominus ignoravit,» hebraice, Dominus non vidit; id est ita ut Dominus non videret, id est non provideret aut curaret, q. d. Deus non humiliavit Judaeos ex corde, quia non permisit Chaldaeos affligere Judaeam sine magno consilio et providentia; fecit enim hoc ut Judaei emendarentur. Unde sequitur: «Quis est,» etc., q. d. Haec cum ita sint, quis audeat dicere fieri quidquam Domino non jubente? id est sine ejus voluntate ac providentia. Id significarunt Aegyptii imagine Dei, quam pingebant tenentem manu zonam qua coelum et terram cingebat, intelligentes per zonam providentiam, qua Deus omnia colligat, continet et moderatur. Eamdem significavit scala a terra in coelum porrecta, quam vidit Jacob, Genes. cap. XXVIII.
Secundo, aliter hi versus quatuor (scilicet 33, 34, 35, 36), «Dominus ignoravit,» alii accipiunt hoc modo, quasi occurrat objectioni huic. Si verum est quod dicis, Deum non abjecisse suos fideles, sed eorum misereri; cur ergo videmus multos ex eis, ut Judaeos, conteri sub pedibus tyrannorum, scilicet Chaldaeorum, et judicium eorum deflecti, eosque juste se defendentes condemnari, et bonis omnibus everti? Respondet haec omnia, si fiunt, non fieri Deo probante, sed quasi ignorante, id est non volente, non jubente, sed permittente, hoc est, non fieri voluntate sua antecedente, sed consequente, scilicet ob praevisam et permissam Chaldaeorum culpam. Ita Rabanus, Hugo, S. Thomas; unde Arabicus Alexandrinus vertit: Et condemnavit bonum in judicio, et non videt id.
Tertio, Chaldaeus et Theodoretus explicant, q. d. Deus non humiliat ex se, et sua inclinatione, sed ob peccata, eos scilicet qui solent alios conterere, et injuste damnare. Primus sensus est planissimus.
Omnes vinctos terrae, — Judaeae scilicet, id est omnes Judaeos a Chaldaeis vinctos et captos, ita Hugo; vel, ut S. Thomas, «vinctos,» id est afflictos in terra, tenues et pauperes, Psalm. LXVIII, 34.
Secundo, Olympiodorus et Vatablus per vinctos terrae intelligunt peccatores; hi enim peccatis obstricti et vincti sunt.
Tertio, Theodoretus: hi, inquit, vincti terrae sunt homines terrae alligati, qui terrena sapiunt, nec mentem ad sublimia et coelestia erigunt. Sed primus sensus est litteralis.
Versus 35: TO TURN ASIDE (God) THE JUDGMENT OF A MAN (not weighing h...
35. UT DECLINARET (Deus) JUDICIUM VIRI (non justa lance ejus merita ponderando, sed declinando judicii libram in unam vel alteram partem) IN CONSPECTU VULTUS ALTISSIMI, — id est suo. Est hebraismus, loquitur enim Deus de se in tertia persona.
Versus 36: TO PERVERT A MAN
36. UT PERVERTERET HOMINEM, — id est hominis causam et judicium. DOMINUS IGNORAVIT, — id est practice nescit, non facit tria jam dicta, scilicet ut conterat, declinet et pervertat hominem in judicio. Ex Hebraeo ali-
Versus 37: WHO IS HE?
37. QUIS EST ISTE? — Dixit Propheta, non ex corde, id est non ex Dei beneplacito, quasi poenis innocentum Deus per se delectetur, mala Judaeis evenisse: nec Deum eos studio humiliasse et afflixisse, jam ne quis dicat: Ergo a fortuna et casu haec Judaeis acciderunt, occurrit dicens, id tam impium et insulsum esse, ut a nemine dici possit.
Hebraice est: Quis est qui dixit: Fuit hoc, et Dominus non praecepit? q. d. Nihil homini contingit in rebus humanis praeter Dei voluntatem et praeceptum, id est ordinationem, sive jubentem, sive permittentem. Ita Theodoretus, Rupertus, Hugo. Aliter explicant alii, q. d. Quis tyrannus, verbi gratia Nabuchodonozor, dicat jubeatque aliquid mali fieri, ita ut id statim fiat; etiam praeter Dei voluntatem? q. d. Id fieri nequit: tyrannus enim est tantum instrumentum et virga furoris Dei, Isai. X, 5.
Versus 38: FROM THE MOUTH OF THE MOST HIGH SHALL THERE NOT COME FORT...
38. EX ORE ALTISSIMI NON EGREDIENTUR NEC MALA NEC BONA? — Pendet haec interrogatio ex vers. praeced. q. d. Quis tam impius sit, ut dixerit nec adversa, nec prospera evenire nobis ex ore, id est ex praecepto et ordinatione Dei? Est haec consolatio efficax in omni tribulatione, si cogitemus nihil evenire nobis, cujus auctor non sit Deus, et omnia ab eo attemperari ad nostram salutem, atque interim culpam nostram agnoscamus, ejusque clementiam et opem humiliter imploremus.
Hoc est quod ait Isaias, cap. XLV, 6: «Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum.» Et Amos III, 6: «Si erit malum in civitate quod Dominus non fecerit.» Et Ecclesiasticus cap. XI: «Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, id est opulentia, a Deo sunt.»
Versus 39: WHY HAS HE MURMURED?
39. QUID MURMURAVIT? — q. d. Cum punitur homo, non excuset se, accusando fatum, fortunam, Dei voluntatem; sed suae voluntati malae et peccatis id tribuat, dicatque illud, Psal. CXVIII: «Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me;» et rursum: «Justus es, Domine, et rectum judicium tuum,» uti dicebat Mauritius imperator cum a Phoca suos filios coram se interfici videret. Ita Hugo, S. Thomas, Lyranus. Sic fere etiam explicant Origenes, Olympiodorus, Theodoretus, sed de culpa, non de poena, q. d. Homo peccatum suum non fato, sed sibi adscribat.
Secundo, Vatablus exponit: Cur dolet homo de suo peccato anxie se vexando, et desperabunde loquendo? poeniteat potius, et revertatur ad Dominum.
Tertio, Chaldaeus explicat: Cur divitias invenit homo, quibus abutatur diebus vitae suae? id est, quare non bene utitur dotibus quibus a Deo dotatus est? radix enim hebraica און aven significat etiam divitias labore aut rapina partas. Primus sensus est planissimus.
PRO PECCATIS SUIS, — id est pro poenis peccatorum suorum; sive, cum pro peccatis affligitur, q. d. Temere et injuste murmurat «homo vivens,» cum pro peccatis punitur, quia tantam, et plus commeruit: Deus enim citra condignum punit, et judicium misericordia temperat in hac vita. At post hanc vitam judicium faciet sine misericordia in gehenna. Damnatus ergo gemat et queratur, non «homo vivens.» Rursum «vivens,» quia universa vanitas homo vivens. Cur ergo Deo obmurmurat vivens, cujus tota vita, quin et ipse totus, est vanitas? Ita Sanchez.
Est hic locus illustris de numine et Dei providentia, quae singula in particulari regit et ordinat; cui proinde in omnibus nos subdere, et resignare debemus.
Viderunt idipsum gentiles. Pythagorae haec est aurea sententia: «Quibuscumque infortuniis divinitus homines anguntur, prout sors tua fuerit, eam ferto moderate, neque indignare: decet vero etiam mederi.» Modum et causam assignat ejus discipulus et interpres Hierocles: «Voluntatis, ait, nostrae divinique judicii nexus infortunium parit, nihilque aliud totum hoc divinum infortunium exsistit, quam Dei adversus prodita calculus. Tibi ergo et culpae tuae indignare, non Deo: culpam tolle, et illud auferet Deus.» Quare ipse perpetuo haec infortunia vocat θεῖας τύχας, id est divinas fortunas, vel sortes nobis juste a Deo judice immissas. Nam «calamitates, ait, invexerunt nostra iniquitas et judicium divinum, cujus est in sceleratos animadvertere.» Homerus, Odyssea I, ita Jovem loquentem inducit:
How rashly mortals accuse the gods! They make the divine ones The authors, if they have suffered any evil, When beyond fate their own foolish mind begets them sorrows.
Chrysippus, teste Laertio lib. VII, cap. II, dicebat non debere «ferri audirique homines nequam, aut ignavos et audaces, qui cum in culpa et maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tanquam in aliquod asylum; et quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato attribuenda esse dicunt.»
Seneca, epistola 108: «Optimum, ait, est pati, quod emendare non possis, et Deum (quo auctore cuncta proveniunt) sine murmuratione comitari. Malus miles est, qui imperatorem gemens sequitur. Hic est magnus animus qui se Deo tradit. At contra ille pusillus ac degener, qui obluctatur, et de ordine mundi male existimat, et emendare mavult deos quam se.»
Idem De Providentia: «Quid enim est boni viri? praebere se fato.» Thucydides, lib. II, in orat. Periclis: «Ferre quae divinitus immittuntur, necessario oportet; quae ab hostibus, viriliter.»
Quid jam dicat fidelis et christianus, qui fide illuminatus certo novit Dei providentiam regere omnes causas secundas, omniaque tam adversa quam prospera moderari et dirigere ad suorum servorum et amicorum salutem; qui identidem audit illud Apostoli: «Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum?» Sane haec deberet cujusque christiani in paupertate, morbo, persecutione, calumnia, naufragio, incendio, spoliatione, exsilio, morte, etc., esse constans et solida cogitatio, resolutio et consolatio: Ego certus sum nihil mihi posse accidere, quantumvis adversum, durum et acerbum, quod prius a summa coelestis Imperatoris aula non fuerit ordinatum. Certus sum quod nihil mihi inferre possunt homines, daemones, et creaturae omnes totius mundi, amplius quam Deus velit, providerit, eisque facultatem dederit, qui suis omnia facit cooperari in bonum. Fiat ergo idipsum in me, non recuso, non refugio: nihil enim aliud volo, quam ut Dei voluntas fiat, eaque in me, omnique creatura plene adimpleatur.
S. Clemens in lib. Recognit. narrat se conversum a S. Barnaba missum fuisse ad S. Petrum, ut ab eo plenius erudiretur. Ivit ergo; mox S. Petrus dixit ei, ut veniret postera die ad disputationem quam ipse habiturus erat cum Simone Mago. Magus deinde a Petro petiit inducias ad triduum; dedit ei illas S. Petrus, indoluit de datis ei induciis Clemens; avebat enim audire S. Petrum et ardebat. Cui S. Petrus: «Gentiles, inquit, turbantur, cum res non accidunt ex voto, uti desiderant; at nos christiani, qui scimus Deum gubernare et moderari res omnes, in quolibet rerum eventu in pace consistimus et consolatione. Scito has inducias Dei consilio dari ad tuum bonum, ut scilicet interim te praeparem ad futuram disputationem, quo eam melius et plenius capias.» Hoc est quod in sua quisque fide-
les docet idem S. Petrus: «Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum; quoniam ipsi cura est de vobis.» Ergo in quolibet rerum eventu Deo fidere, ad eumque recurrere debemus, eique dicere cum Jeremia, XIV, 9: «Tu autem in nobis es, Domine, etc., ne derelinquas nos.» Nam, ut aiebat B. Theresia: «Si Deo nitimur, nulla est tanta potentia, quam non pro nobis humiliet Deus.»
D. Ludovicus Blosius, vir egregie pius atque ac doctus, lib. Monit. spiritual. cap. XI, narrat B. Gertrudi apparuisse sponsum suum Jesum, qui ferens in dextera sua sanitatem, et in sinistra infirmitatem, monebat eam ut eligeret quam vellet. Illam vero ab utraque Domini manu se avertentem dixisse: «Domine, ego toto corde desidero, ut non meam voluntatem respicias, sed tuum beneplacitum in omnibus perficias.» Quocirca id laudans Dominus ei dixit: «Qui vult ut ad ipsum libere veniam, debet mihi clavem propriae voluntatis resignare. Quod si ex humana fragilitate eam resumere contigerit, mox poeniteat, ac eam iterato mihi resignet: et suscipiet eum dextera misericordiae meae, deducetque ad regnum claritatis aeternae.» Praestitit id B. Gertrudis: unde nec pericula, nec tribulationes, nec damna rerum, nec impedimenta alia, sed nec delicta quidem vel defectus proprii, securam constantemque confidentiam, quam ad benignissimam Dei misericordiam retinebat, unquam in illa obscurare potuerunt. Certissime enim confidebat, tam adversa quam prospera omnia, sibi in bonum a Dei providentia converti. Et eidem aliquando Dominus dixit: «Secura illa confidentia quam quis erga me habet, credens me revera posse, scire et velle ei in omnibus fideliter adesse, transvalerat cor meum, tantamque vim facit pietati meae, ut nullatenus possim tali homini abesse vel deesse.»
Pari modo ad S. Mechthildem ait Dominus: «Mihi valde gratum est, ut homines in bonitate mea confidant, et de me praesumant. Nam quisquis in me humiliter confisus fuerit, ac mihi bene crediderit, ego et in hac vita illi adero, et post mortem supra omne meritum ei benefaciam. Quantum quis mihi credere, et de bonitate mea pie praesumere potest, tantum et in infinitum amplius obtinebit. Ideoque utile homini est, ut magna sperando a me, mihi bene credat.» Mechtildi vero quaerenti, quidnam potissimum credere deberet de ineffabili ipsius bonitate, respondit Dominus: «Certa fide crede, quod ego te post mortem suscipiam sicut pater filium suum charissimum, quodque nullus unquam pater tam fideliter cum unico suo nato haereditatem suam diviserit, sicut ego omnia bona mea et meipsum tibi communicabo. Quicumque hoc de bonitate mea firmiter, et cum humili charitate crediderit, beatus erit.»
Versus 40: LET US SEARCH OUR WAYS
40. SCRUTEMUR VIAS NOSTRAS, — examinantes scilicet et scrutando omnes latebras usque ad imum fundum, omnes actiones vitae et conscientiae nostrae. «Scrutemur, inquit S. Bernardus, serm. 58 in Cant., in fine, vias nostras et studia nostra; et in eo se quisque judicet profecisse, non cum non invenerit quod reprehendat, sed cum quod invenerit reprehendet: tunc te non frustra scrutatus es, si rursum opus esse scrutinio advertisti. Et toties non te fefellit inquisitio tua, quoties iterandam putaveris; si autem semper cum hoc opus est facis, semper facis: semper ergo opus esse tibi memineris superni auxilii et misericordiae Christi.»
Rursum scrutemur sine adulatione, et sine dissimulatione fundum cordis nostri, in quo aliquando latet appetitus aliquis qui omnia opera inquinat, quique Deo displicet, et ejus gratiam ac bona a nobis avertit; hunc tolle et evelle, si vis a Deo benedici et irrorari. Hujus scrutinii et examinis magna est necessitas et utilitas, eoque omnes viri sancti usi sunt, quin et gentiles; unde illud Poetae:
Do not lower your eyes to sweet sleep, Before you have first reviewed the deeds of the day just passed.
S. Hieronymus lib. III, Apolog. contra Ruffinum, cap. X, inter aurea Pythagorae praecepta hoc ponit: «Duorum temporum quam maxime habendam curam mane et vesperi, id est eorum quae acturi sumus, et eorum quae gesserimus.» Galenus, lib. De Cognoscendis et curandis anima morbis, cap. VI: «Singulis, inquit, diebus ea quae superius dicta sunt, tibi revoca in memoriam. Atque hoc quidem praestabit te saepius facere: quod si non possis tam saepe, saltem matutinis horis semper antequam quidquam eorum quae acturus sis aggrediaris, et vespertinis antequam cubitum eas.» Si Stobaeo, serm. 3, credimus, Phocylides primus omnium mortales docuit, ter in die se et suas actiones discutere: qua re Pythagoram vicit.
Inter fideles S. Ephrem Syrus, tom. III, in Serm. Ascet.: «Diebus, inquit, singulis vesperi et mane diligenter considera, quo pacto sese habeat negotiatio tua, ac mercimonii ratio; et vespere quidem ingressus cubiculum cordis tui, examina teipsum ac dicito: Putasne hodie in aliquo Deum exacerbavi? numquid verba otiosa protuli? num per contemptum negligentiamve peccavi? num fratrem irritavi? num cui detraxi?» etc. Deinde deprehensis peccatis jubet dolorem et lacrymas superfundi. Subdit mox de matutino examine: «Et facto jam diluculo, rursus eadem tecum meditare et dicito: Quomodo, putas, ista nox praeteriit? numquid improbae et sordidae cogitationes invaserunt me, atque illis libenter immoratus sum?»
S. Dorotheus, serm. 11: «Quo pacto, inquit, per singulos dies nos ipsos purgare et expiare debeamus, exactissime docuerunt Patres nostri, nempe ut vesperi sedulo quisque perquirat, quo-
modo pertransierit diem illum. Rursus mane examinet quomodo exegerit noctem illam, et poenitentiam agat et resipiscat coram Deo, si quod peccatum admiserit.» S. Bernardus, lib. De Vita solitaria: «Nemo, inquit, te plus diligit, nemo fidelius judicabit. Mane praeteritae noctis fac a teipso exactionem, et venturae diei tu tibi indicito cautionem; vespere diei praeteritae rationem exige, et supervenientis noctis fac indictionem: sic districto nequaquam tibi aliquando lascivire vacabit.»
S. Bonaventura, tom. II, epistola 25, memor. 24, agens de puritate conservanda sic ait: «Ad quod diligentius et purius conservandum, quotidiana discussione septies in die examines vitam tuam, semper ante vel immediate post quamlibet horam canonicam, considerans et discutiens attentissime qualiter de hora in horam ambulaveris digne coram Deo, sine macula in justitiae semita.»
De S. Xaverio scribit Tursellinus lib. VI, cap. VI: «Saepius in die diligentius conscientiam excutiebat suam, et caeteros ad idem faciendum magnopere hortabatur, in eo perfectae vitae cardinem verti ratus.»
Denique S. Pater noster Ignatius bis in die examen conscientiae nobis praescripsit, illudque totius Societatis nostrae usu receptum est; item examen particulare cuique circa vitium aliquod exstirpandum; ipse autem in singulas horas se examinare solebat, atque horam cum hora, diem cum die, hebdomadem cum hebdomade, mensem cum mense conferre, ut videret quid profecisset, vel qua in re defecisset, ut testatur Ribadeneira lib. V, cap. 1 Vitae ejus.
Versus 41: LET US LIFT UP OUR HEARTS WITH OUR HANDS.
41. LEVEMUS CORDA NOSTRA CUM MANIBUS. — Tropologice S. Gregorius, XVIII Moral. III: «Corda, inquit, cum manibus levat, qui orationem suam operibus roborat: nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat et manus non levat; quisquis vero operatur, et non orat, manus levat et cor non levat.»
Versus 42: WE HAVE PROVOKED TO WRATH.
42. AD IRACUNDIAM CONCITAVIMUS. — Hebraice מרנו marinu, id est exacerbavimus, rebellavimus. Vide dicta cap. I, 20.
IDCIRCO TU INEXORABILIS ES. — Hebraice, idcirco tu non pepercisti, id est non parcis, sed flagellas nos.
Versus 43: YOU HAVE COVERED IN FURY
43. OPERUISTI IN FURORE, — id est furorem et iram quasi velum obtendisti tibi, ne quemquam agnosceres, videres, vel peccantem audires, sed sine respectu percuteres nos; unde explicans subdit: Operuisti nubem, etc. Ibi enim in hebraeo idem est verbum quod hic, scilicet non saccota.
Ita Pagninus et Vatablus. Rursum quasi dicat: Iram quasi sepem et vallum inter te et nos interposuisti, ut hostili animo nos persequereris et invaderes. Hoc enim quoque significat hebraeum saccota; unde מכות succot vocantur tabernacula castrensia: atque סך sac significat aggerem et vallum, quo dux castra sua tegit, et ab hoste separat ac communit.
Secundo, Maldonatus sic explicat, «operuisti,» id est armasti te furore quasi scuto, et percussisti nos, hebraice ותרדפנו vattir dephenu, id est et persecutus es nos. Aut, ut alii, operuisti faciem tuam, ne nos filios tuos ab hoste jugulari videres; sicut pater operit faciem, ne videat filium male tractari ab hoste, aut a chirurgo secari.
Tertio, alii, q. d. Operuisti nos calamitatibus ex ira tua et furore profectis. Ita Hugo, et S. Thomas et Lyranus. Huc pertinet expositio Sanchez: Operuisti nos, id est ad captivitatem et mortem nos damnasti. Captivis enim et damnatis solebat velari facies, uti factum est Amano, Esther VII; et Ezechiel, cap. XII, 12, de Sedecia: «Facies ejus operietur.» Hinc et lictores, audientes pontifices contra Christum clamantes: «Reus est mortis,» faciem ejus velarunt et velato illuserunt. Quia et apud Romanos judex, reum adjudicans morti, dicebat: «I, lictor, colliga manus, caput obnubito, arbori infelici suspendito.» Sunt ergo hic duae facies velatae: prima Judaeorum hoc loco; secunda Dei, de qua subdit: «Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.» Hic sensus appositus est.
Quarto, q. d. Obtexisti nos caligine furoris tui, ut quo fugiamus non possimus videre, et sic obcaecatos nos persecutus es usque ad exsilium. Ita Chaldaeus, Origenes et Vatablus. Primus sensus aptior est, et proprie respondet hebraeo saccota.
Versus 44: YOU HAVE SET (stretched out) A CLOUD (namely of our sins
44. OPPOSUISTI (obtendisti) NUBEM (scilicet peccatorum nostrorum) TIBI (inter te et nos, quia tuis oculis ea semper intueris quasi densam nubem, impedientem) NE (ad te) TRANSEAT ORATIO — nostra; Septuaginta, propter orationem, scilicet repellendam. Ita Origenes, Theodoretus, Rupertus, Hugo, S. Thomas, Lyranus. Sic ait Psaltes, Psal. LXXXIX, 8: «Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo;» et Isaias, LIX, 2: «Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum.» Ex adverso de humili ait Ecclesiasticus, cap. XXXV, 21: «Oratio humiliantis se nubes penetrat,» etc.
Nota: Peccata vocantur nubes: primo, quia sunt quasi atri et tetri vapores ascendentes ex pravo corde, quasi ex caliginosa et palustri terra; secundo, quia solis, id est Dei, aspectum, benevolentiam et beneficentiam adimunt; tertio, quia, sicut ex nubibus grandines, tonitrua et fulmina prodeunt, ita ex peccatis prosilit ira, furor et supplicia Dei; quarto, sicut nubes dispescunt coelum a terra, ita peccata separant hominem a Deo, coelo et angelis. Unde dives Epulo audivit ab Abraham: «Inter nos et vos chaos magnum firmatum est; ut hi
qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare,» Luc. XVI, 26.
Potest, secundo, per nubem accipi firma Dei sententia, qua decreverat Judaeos punire, nec pati se exorari; hoc enim est quod ait Prov. I, 24: «Quia vocavi, et renuistis, etc. Ego quoque in interitu vestro ridebo;» et vers. 28: «Tunc invocabunt me, et non exaudiam: mane consurgent, et non invenient me.» Alludit ad judicem qui lata sententia mortis, ne amicorum preces pro reo audiat et sententiam revocet, domi se concludit, nec aliquem ad colloquium admittit. Hinc R. Samuel recte ait: Portae orationis aliquando apertae sunt, aliquando vero clausae: portae autem paenitentiae nunquam clausae sunt in hoc mundo. Si roges: Cur Deus tam severe castigat suos? Respondeo: Quia parum proficit erga nos, cum mitius agit. Vitia nostra radicitus inhaerent, ipsisque medullis infixa sunt, nec nisi asperiore et penetrabiliore scalpro evelluntur.
Hinc R. Samuel apud Galatinum, lib. X, cap. III, R. Haninae roganti: «Quid est quod scriptum est Threnor. III: Protexisti nube te, ne transeat oratio?» respondit: «Quia portae orationis quandoque apertae sunt, quandoque vero clausae: portae autem paenitentiae nunquam clausae sunt in mundo isto, sicut dictum est Psalm. LXV: Spes omnium finium terrae, et in mari longe, est scilicet paenitentia. Sicut enim mare hoc nunquam clauditur, sed quicumque vult, lavat se ibi in omni hora qua vult: ita ipsa poenitentia, quacumque hora homo vult ipsam facere, facit, et Deus benedictus recipit illam. Oratio autem habet tempora, sicut dictum est Psal. LXIX: Ego vero orationem meam ad te, Deus: tempus beneplaciti.»
Tropologice S. Gregorius, libro XXVIII Moral. cap. IX: «Sancti, inquit, viri Deo orantes dicunt: Opposuisti nubem, ne transeat oratio, quasi dicant: Menti nostrae terrenis voluptatibus assuetae curarum suarum phantasmata justo judicio objicis, quibus eam in ipsa orationis suae intentione confundis, et quam desideriis infirmis deditam non ignoras, recte caecatam ab intuenda lucis tuae perspicuitate reverberas; ut, cum in te intenditur, ipso a te cogitationum suarum nubilo reflectatur, et quae terrena haec assidue cogitat, quia vult, haec etiam toleret in oratione cum non vult.»
Versus 45: YOU HAVE MADE ME AN UPROOTING AND A CASTING OUT IN THE MI...
45. ERADICATIONEM ET ABJECTIONEM POSUISTI ME IN MEDIO POPULORUM. — Pro eradicationem hebraice est סחי sechi, id est rasura, verbi gratia pavimenti, aut domus leprosae, q. d. Abrasisti nos a Judaea, et fecisti nos viles et despectos quasi sordes et rasuram, quae abraditur a pavimento. Unde Syrus vertit: Eradicatos et contemptos fecisti nos inter populos: et Arabicus Alexandrinus: Fecisti nos inter populos despectos et expulsos. Huc alludens S. Paulus I Corinth. IV, 13, ait: «Tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus.» Noster Interpres vertit, «eradicationem,» id est arborem eradicatam, q. d. Sicut arbor infructuosa eradicatur, et loco suo evellitur: ita nos e Judaea eradicasti, evulsisti, et ejecisti in Babylonem. Pro abjectionem hebraice est מאום maos, id est reprobationem; id est scobem, ramenta et sordes quae e domo aliave re everruntur, reprobantur et abjiciuntur in fimetum vel sterquilinium. Unde S. Paulus vertit, «peripsema,» cum ait: «Omnium peripsema usque adhuc.» Loquitur Jeremias in persona non
sua, sed populi. Hoc est quod eis minatus erat Dominus, Jerem. XVIII, 7: «Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud.»
Secundo, Chaldaeus et Hebraei vertunt: Posuisti nos amotionem et ejectionem, ut scilicet exsularemus, atque huc illucque vagaremur inter gentes, uti Dominus minatus fuerat Jerem. XXXIV, 17.
Tertio, Septuaginta vertunt: Connivere me, et effici fecisti nos in medio populorum: connivere est oculos claudere prae metu, pavore et trepidatione ne transeat oratio. Hinc R. Samuel recte ait: Portae orationis aliquando apertae sunt, aliquando vero clausae: portae autem paenitentiae nunquam clausae sunt in hoc mundo.
Versus 46: THEY HAVE OPENED THEIR MOUTH AGAINST US
46. APERUERUNT SUPER NOS OS SUUM, — ut quasi belluae nos toto quasi ore avidissime devorarent, id est vastarent et perderent: est metaphora a lupis et leonibus, qui voraces ad praedam rictum totius oris pandunt.
Secundo, «aperuerunt os,» scilicet ad irrisionem, q. d. Irriserunt nos et conviciati sunt nobis. Ita Theodoretus, Lyranus, Vatablus, Maldonatus.
Tertio, «aperuerunt os,» scilicet, ad iniqua decreta contra nos condenda.
Versus 47: PROPHECY.
47. VATICINATIO. — Ita et Septuaginta, non vastatio, uti corrigunt Lyranus et Reuchlinus in Lexico Hebraico: licet enim Hebraei et Vatablus Hebraeum שאת set vertant, vastatio, q. d. Pavor et fovea, id est laqueus, fuit nobis nostra vastatio et contritio; tamen Noster cum Septuaginta set accipit pro משא massa, id est onus, hoc est, onerosa prophetia et vaticinatio: tam enim set quam massa ab eadem radice נשא nasa, id est tulit, portavit, derivatur. Sensus ergo est, q. d. Vaticinata supplicia a Jeremia et Prophetis injecerunt nobis formidinem, et ex formidine laqueum et contritionem; dum enim ea timuimus, et evitare voluimus, rebellando Chaldaeis, contra praeceptum Dei et Jeremiae, tunc incidimus in captivitatem et ruinam.
Secundo, alii explicant, q. d. Quae vaticinati sunt Prophetae, verum exitum habuerunt et habent; nam timemus, rapimur, conterimur, licet ea ante sperneremus. Ita Rabanus et Dionysius.
Tertio, S. Thomas sic explicat: Vaticinatio pseudoprophetarum causa nobis fuit, primo, formidinis ante vastationem; secundo, laquei, dum in ipsa sumus capti; tertio, contritionis post ipsam.
Quarto, Rupertus explicat ut sint verba Jeremiae, q. d. Quia vaticinatus sum quae praecepit Deus, hinc timore concutior, illaqueor, in nervum conjicior et conteror. Primus sensus est aptissimus. Simili enim modo minatur Isaias, cap. XXIV, 17: «Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.»
Versus 48: STREAMS.
48. DIVISIONES. — Hebraice פלגי מים palge maim,
id est rivos aquarum. S. Gregorius in Psalm. CI, ait, quod in vere poenitentibus tanta debet esse lacrymarum copia, ut possint dividi, sicut aquae dividuntur ab olitore ad irrigandum olerum areolas. Tunc divisiones aquarum deducimus, cum pro singulis peccatis seorsim lacrymas fundimus.
S. Bernardus: Firmum, ait, est mihi propositum nunquam ridendi, quousque audiam ex ore Dei illa verba: «Venite, benedicti;» neque a fletu desistam donec liber sim ab illa sententia: «Ite, maledicti, in ignem aeternum.» Hic luctus arcet peccata. Vere cecinit Ovidius:
The harmful pleasure of Venus Does not often visit mournful beds. The mind will be apt to be captured when it is most joyful in its affairs, And will revel in its seat upon rich soil. While hearts rejoice and are not chalked with sorrow, They lie open, and then Venus steals in with her beguiling art.
Ita «S. Domnina, inquit Theodoretus in Philotheo, cap. XXX, continuis lacrymis non solum rigabat genas, sed etiam vestimenta ex pilis; talibus enim indumentis tegebat corpus. Vehemens enim amor in Deum illas pariebat lacrymas ad divinam inflammans contemplationem, et pungens aculeis, et urgens ad eum qui est hinc futurus excessum.» Ita S. Olympias neptis Ablavii praefecti, nobilissima et sanctissima, ideoque S. Chrysostomo charissima, jugiter flebat: «Omnis ejus vita, ait Palladius in Lausiaca, cap. CXLIV, erat in compunctione, et frequenti profluvio lacrymarum, et potius videre licebat fonti aestate sua deficere fluenta, quam hujus non sublimibus et Christum semper videntibus oculis lacrymas deficere.»
Ita Abbas Macarius, rogatus dicere verbum aedificationis: «Lacrymans ait: Ploremus, fratres, et producant oculi nostri lacrymas, antequam eamus hinc, ubi lacrymae nostrae corpora comburant. Et fleverunt omnes, et ceciderunt proni in faciem, dicentes: Pater, ora pro nobis.» Rursum «praeteriens aliquando Abbas Pastor in Aegypto, vidit mulierem in monumento sedentem et flentem amare, et dixit: Si veniant omnia delectabilia mundi hujus, non transferent animam illius a luctu. Ita et monachus debet semper habere luctum in semetipso.» Ita habetur in Vitis Patrum, titulo De Compunctione. Senex quidam vidit quemdam ridentem, et dixit ei: «Coram coeli et terrae Domino rationem totius vitae nostrae reddituri sumus, et tu rides? ut umbra corpus, sic compunctio te comitetur.» Ibidem: Alius donum lacrymarum vocabat terram promissionis, ad quam, si post 40 annos cum filiis Israel perveneris, non timebis bellum. Ibidem: Alius dixit: «Cum tentaris, adversus eum qui te impugnat, gladium lacrymarum exacue.» Ibidem, tit. De Jugi oratione: S. Antonium requisivit frater, dicens: «Quid faciam pro peccatis meis?» respondit: «Qui vult liberari a peccatis, fletu et planctu liberabitur ab eis; et qui vult aedificari in virtutibus, per fletum
lacrymarum aedificatur. Ipsa laudatio psalmorum, planctus est. Memento lacrymarum Ezechiae et Petri.» Ibidem, lib. VII, cap. XXXVIII: S. Abraham eremita, teste S. Ephrem in ejus Vita, omni die lacrymabatur: «Quem, ait, peccatorem vel impium audiens, pro eo ut salvaretur, cum lacrymis diebus ac noctibus Domino non supplicabat. S. Arsenius pannum habebat in sinu propter lacrymas, quae ob desiderium vitae aeternae crebro currebant ex oculis ejus, ait Rufinus. Abbas Pammon, videns mulierem theatricam, flebat; rogatus cur? «Ob duas causas, ait: Prima est, perditio hujus mulieris. Secunda, quia ego non habeo tantam curam placendi Deo, quantam haec hominibus turpibus,» ait idem Rufinus.
Versus 49: MY EYE HAS BEEN AFFLICTED.
49. OCULUS MEUS AFFLICTUS EST. — Vatablus, flevit oculus meus (id est oculi mei), et non quiescit sine intermissione, donec respiciat me Dominus de coelo, et preces meas attendat. Hebraice est oculus meus נגרה niggera, id est extractus est, vel defluxit, id est in lacrymas ita effunditur, ut evelli et excidere videatur: «eo quod non esset requies,» a lacrymis, vel eo quod non esset qui mihi aliquam consolationem et requiem afferret.
Nota: In Hebraeo Jeremias hic commutat ordinem litterarum. Nam litterae pe postponit ain, quae in alphabeto praecedit; idque ob verborum et sententiae connexionem; quia enim in littera pe dixerat vers. 48, palge, id est, «divisiones aquarum deduxit oculus meus,» hinc apte id prosequens subjungit ain, quae hebraice significat oculum, de eoque dicit vers. 49: «Oculus meus afflictus est, nec tacuit, etc. Oculus meus depraedatus est animam meam.» Vide dicta cap. II, 16.
Versus 51: MY EYE HAS DESPOILED MY SOUL.
51. OCULUS MEUS DEPRAEDATUS EST ANIMAM MEAM. — Id est oculus eripuit mihi animam flendo, anima mea per oculos mihi in lacrymas effluxit, q. d. Miserabilis aspectus filiarum mearum captivarum, ab hoste illusarum, animam mihi expectoravit. Pro depraedatus est hebraice est עולל olel, id est vindemiavit, q. d. Sicut qui praedantur vineam, ita ut ne unum racemum relinquant: sic oculus meus jugi suo fletu consumpsit et quasi praedatus est omnes vires, omniaque gaudia animae meae, ipsumque vitae spiritum et succum cordis suxit et exhausit, «in cunctis,» id est propter cunctas urbis filias, puta Sionidas virgines teneras et delicatas, quas in captivitatem abire vidit. Ita Hugo, S. Thomas, Lyranus, Dionysius, qui tamen per filias urbis accipiunt urbes Hierosolymae subditas, et vastatas a Chaldaeis. Paulo aliter Sanchez, q. d. Ex quo oculo meo intuitus sum tantam populi mei stragem, nil in me reliquum est, quod voluptati esse possit aut solatio, neque alicui rei vacandum mihi video, nisi lacrymis.
Multo potiori jure illacrymentur oculi, qui specie vanitatis, et boni commutabilis delectati, cor seduxerunt, ut posthabito summo bono et pulchro, amplecterentur sordes creaturarum. Unde S. Gregorius, lib. XXI Moral. cap. II, hanc sententiam extendens ad oculum, qui per curiositatem et culpam depraedatur animam, sic explicat: «Oculus, ait, meus depraedatus est animam meam: concupiscendo enim visibilia invisibiles virtutes amisit; quae ergo interiorem fructum per exteriorem visum prodidit (alii legunt perdidit), per oculum corporis pertulit praedam cordis. Unde nobis ad cordis munditiem sensuum disciplina servanda est: nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius perstrepunt, et nisi interioris gravitatis pondere et quasi juvenili quodam vigore refraenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt. Unde Job ait: Pepigi faedus cum oculis meis.»
Post primi parentis delictum oculi sunt ostia mortis, et hostes animae, de quibus recte dixit Seneca: «Ingenti providentia posuit Deus in oculis visum et fletum, ut qui delictum committunt videndo, poenas exsolvant plorando.» Quocirca Homerus cecinit Tiresiam caecum solum sapere apud inferos, cum caeterae animae umbrarum more vagarentur. Et Cicero, lib. V Tuscul.: «Tiresiam, inquit, augurem nunquam Poetae inducunt deplorantem excitatem suam.» Democritus Abderites censuit excitatem plurimum ad ingenii acumen et quietam contemplationem conferre; quare oculis se privavit, ait Gellius lib. X, ratus commentationes suas exactiores et vegetiores fore, si eas oculorum illecebris et impedimentis liberasset. Homerus mente oculatissimus fuit caecus. Audi eum in hymno: «Sum caecus vir, habito vero in saxosa Chio.» Oculi enim sunt cupidinum illices, et in amore duces. Unde Virgilius in Bucol.:
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error.
Et in Georg.:
Uritque videndo femina.
Et alius: «Mulieris oculus est spiculum juvenibus.» Quocirca faciat quisque quod monet Ezech. cap. XX, 7: «Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat;» et Christus: «Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum,» etc., Matth. V, 29. Nam, ut ait S. Bernardus, serm. 5 in Festo omnium Sanctorum: «Vulgo dicitur: Quod non videt oculus, cor non dolet.»
Refert Joannes Moschus in Prato spirit. cap. XCVI, de sanctimoniali quadam, quod, cum ob speciem persecutionem assiduam pateretur a juvene, ab eo quaesierit quid eum ita in sui amorem raperet; cumque ille dixisset: Oculi tui; illa effodit sibi oculos, eosque misit juveni, qui, stupefactus et compunctus, vitam mutavit, monachumque se fecit.
Idem fecit S. Lucia virgo; sed haec miraculose postmodum oculos a se effossos recuperavit, uti refert Jacobus de Vitriaco et Chronica Fratrum Praedicatorum.
S. Audomarus Episcopus Teruani, anno Christi 638, caecus exsistens cum Atrebati in elevatione corporis S. Vedasti ejus meritis lumen recepisset, aegro animo id tulit, oransque pro caecitate eam rursum impetravit; dictitabat enim eam in salutem suam sibi a Deo immissam esse. Ita Sigebertus in Chronico. Nam, ut de S. Spe Abbate coevo per 40 annos ait S. Gregorius, IV Dialog. X: «Deus venerabilem senem dum exterioribus tenebris premeret, interna nunquam luce et consolatione destituit.»
S. Aquilinus Episcopus Ebroicensis petiit a Deo, ut sibi oculorum lumina clauderet, quo melius et attentius coelestia contemplaretur, impetravit, et tamen Episcopatu egregie concionando rite perfunctus est. Ita habet auctor Vitae 19 octobris.
S. Herluca Bavara, cum adolescentula in corpore magis quam animo ornando esset studiosior, primum morbo, deinde caecitate a Deo percussa, ad cor rediit, a vanitate ad sanctimoniam transiit. Monita deinde divinitus, ut orbem cereum ad S. Cyriaci martyris tumulum pro altero oculorum recuperando votum mitteret; misit, recepit, tam acute ad ultima vitae tempora vidit, ut aquilas et lynces superaret, nec eos ulla vis lacrymarum, quas uberrimas profundebat, corrumperet, neque minutissima telae acupictura hebetaret. Altero tamen caruit semper, ne causam utriusque olim amissi ex animo deleret. Ita ex Chronicis refert P. Gretserus in Appendice Gregorii VII, et Raderus in Viridar. part. III, cap. III.
Nota: Symmachus vertit: Oculus meus demersit animam meam, quasi in mare quoddam lacrymarum; Vatablus: Oculus meus dolorem fecit animae meae propter multum fletum, prae cunctis filiabus urbis meae, id est plus flevi quam omnes filiae urbis meae. Minus recte vertit R. Salomon: Oculus meus inquinavit animam meam. Dicit autem, inquit ipse Jeremias, animam suam inquinatam esse, quia cum esset ex genere sacerdotali, non debebat mortuos flere juxta legem Levit. XXI, 2. Melius Arabicus vertit: Lacrymati sunt oculi mei, et contristata est anima mea propter omnes urbes meas; et Syrus: Oculus meus contristatus (vel anxiatus, conturbatus) est super anima mea, e cunctis filiabus civitatis meae, vel civitatum mearum.
Versus 52: THEY HAVE CAUGHT ME IN HUNTING (Theodoret, Hugo, St. Thom...
52. VENATIONE CEPERUNT ME (Theodoretus, Hugo, S. Thomas, Lyranus exponunt de populo capto a Chaldaeis, qui vocantur venatores, Jerem. XVI, 16; hi enim venati sunt Judaeos) GRATIS, — id est sine ulla Judaeorum culpa, non quod ipsi non peccassent in Deum, sed quod non peccassent in Chaldaeos.
Secundo et melius, redit hic Jeremias ad se et suas aerumnas, et carcerem; nam Jerem. XXXVII, insidiati sunt illi Judaei dicentes, quod ad Chaldaeos profugeret, et conjecerunt eum in carcerem; unde ait: «Venatione ceperunt me gratis,» id est sine demerito meo, cum nihil eos laesissem, imo juvissem: ita Origenes, Lyranus, Rupertus, Vatablus; sic enim sumitur חנם gratis, Psalm. XXXIV, 7, et LXVIII, 3, et CXVIII, 161. Vel «gratis,» quia nihil commodi ex meo malo percipiunt.
Versus 53: MY LIFE HAS SUNK INTO THE PIT.
53. LAPSA EST IN LACUM VITA MEA. — Hebraice: Stringerunt in fovea, id est carcere, vitam meam, ut nulla esset spes redemptionis. Unde Septuaginta vertunt: Mortificaverunt in lacu vitam meam, quia ibi spe omni salutis privatus Jeremias, quasi mortuus fuit.
POSUERUNT LAPIDEM SUPER ME, — super lacum, sive puteum, in quem quasi in carcerem Jeremiam conjecerunt, Jerem. XXXVIII, 6. Sic lacum leonum, in quem Daniel conjectus fuit cap. VI, 17, texerunt lapide. Et David Psal. LXVIII, 16: «Neque urgeat super me puteus os suum,» obstructum scilicet lapide. Videtur ergo id tum moris fuisse.
Tropologice S. Gregorius, lib. XXVI Moral. XXIV: «In lacum, inquit, vita labitur, cum labe iniquitatis inquinatur; lapis vero superponitur, cum etiam dura consuetudine mens in peccato devoratur, ut, etsi velit exsurgere, jam utcumque non possit, quia desuper moles malae consuetudinis premit.»
Versus 54: THE WATERS HAVE OVERFLOWED
54. INUNDAVERUNT AQUAE, — scilicet laci; quia projectus sum usque ad collum, ait Josephus, in lacum limosum; vel potius «aquae» tribulationum et aerumnarum. Sic enim ait Psaltes Psalm. LXVIII, 2: «Salvum me fac, Deus: quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.»
PERII. — Hebraice נגזרתי nigzarti, id est excisus sum, scilicet quia vita mea staminis instar succiditur, quod a suo Clotho fieri dixere Poetae.
Haec Christi passioni et sepulcro allegorice conveniunt; sepulcro enim lapidem imposuerunt Judaei. Ita S. Hieronymus, aut potius Rabanus, Olympiodorus et Rufinus in Symbolum, sub medium.
Versus 55: FROM THE LOWEST PIT
55. DE LACU NOVISSIMO, — de afflictionibus maximis.
Secundo, S. Thomas et Theodoretus de carceribus subterraneis, in quos Babylone conjecti sunt Judaei.
Tertio et optime, Jeremias qui in lacum novissimum, id est imum vel infimum (hoc enim est Hebraeum תחתית tachtiioth) et profundissimum conjectus est, de se et suo lacu loquitur, uti dixi. Ita Chaldaeus, Olympiodorus, Hugo, Lyranus.
Versus 56: YOU HAVE HEARD MY VOICE
56. VOCEM MEAM AUDISTI, — cum me per eunuchum Abdemelech carcere liberasti, Jerem. XXXVIII; nunc ergo oro ut rursum, sicut soles, me audias.
NE AVERTAS (hebraice: ne abscondas) AUREM TUAM A SINGULTU. — Hebraice, a respiratione, quae crebra facit singultum, q. d. In te spero et respiro, quia in humanis nulla mihi est respiratio, relaxatio, spes aut consolatio. Scripsit hosce Threnos Jeremias post excisam Jerusalem: unde hic partim commemorat mala quae in obsidione urbis, et ante, passus est a Judaeis; partim pro futuris, jam sibi a Judaeis in Aegypto imminentibus, opem Dei postulat; dira enim ibidem passus est, et tandem lapidatus. Vide cap. XLII, XLIII et XLIV. Haec ejus postulatio opis futurae hic incipit, et porrigitur usque ad finem capitis.
Versus 57: YOU HAVE DRAWN NEAR
57. APPROPINQUASTI, — accessisti ad me, mihi manum et opem tuam praebuisti, dum me per eunuchum carcere eduxisti, Jerem. XXXVIII. Chaldaeus vertit: Applicasti angelum qui me liberaret, in die quo invocavi te. Angelum intelligit eunuchum, qui hic Jeremiae fuit instar angeli, vel verum angelum Jeremiae custodem, qui eunuchum induxit, ut Jeremiam e carcere liberaret, et Jeremiam in carcere confortavit, refricans ei illam Dei, cap. I, 17, vocem: «Ne formides.»
Versus 58: YOU HAVE JUDGED
58. JUDICASTI, — dum scilicet primo, hostem meum Hananiam pseudoprophetam interfecisti, Jerem. XXVIII, 17; secundo, dum me per eunuchum, et deinde per Nabuchodonosorem liberasti carcere; tertio, dum prophetias meas, quas ipsi quasi falsas insectantur, ipso eventu veras esse comprobasti, faciendo ut rex, populus et urbs caperentur, uti praedixeram. Ita Chaldaeus, Origenes, Rupertus, Hugo, Lyranus, Vatablus. Sed R. Salomon et S. Thomas haec accipiunt de populo, quem Deus olim a Pharaone, et aliis saepe liberavit et judicavit, id est vindicavit et in libertatem asseruit.
Versus 59: THEIR INIQUITY.
59. INIQUITATEM ILLORUM. — Hebraice est עותתי avvatati, id est iniquitatem meam, aut perversitatem meam, puta injuriam quam mihi faciunt hostes mei Judaei; תי enim meam passive capitur, id est quam ego patior. Ita Chaldaeus.
Versus 60: ALL THEIR FURY.
60. OMNEM FUROREM. — Hebraice נקמתם nigmatam, id est ultionem eorum.
Versus 61: THEIR REPROACH
61. OPPROBRIUM ILLORUM, — quo illi me affecerunt.
Versus 62: THE LIPS OF THOSE WHO RISE UP AGAINST ME
62. LABIA INSURGENTIUM MIHI, — audisti.
Versus 63: BEHOLD THEIR SITTING DOWN AND THEIR RISING UP; I AM THEIR...
63. SESSIONEM ET RESURRECTIONEM EORUM VIDE; EGO SUM PSALMUS EORUM. — Vide quod ego eorum tum quando sedent tum quando surgunt et stant, sim fabula et canticum. Sic Christus ait: «In me psallebant qui bibebant vinum,» Psalm. LXVIII, 13, et Job, cap. XXX, 9: «In eorum canticum versus sum.»
Secundo, sessio est orantium; stare est laborantium, q. d. Sive in otio sint, sive in negotio, in me dicteria jaciunt.
Tertio, sessio est judicum, qui seria tractant; resurrectio feriantium cum a seriis cessant, q. d. Sive seria tractent, sive ab iis cessent, me irrident. Ita a Castro.
Quarto, sessio et resurrectio significant omnem motum, situm, habitum, actionem. Psalm. CXXXVIII, 2: «Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam,» id est omnes motus et actiones meas, q. d. Vides, Domine, quod Judaei in omni
opere et actione sua in me psallant, me rideant et subsannent. Ita Maldonatus. Orat Propheta Deum, ut, sicut olim ante excidium ei affuit, sic et nunc adsit, ac a machinationibus Judaeorum volentium fugere in Aegyptum, vel jam eo profugorum liberet.
Versus 65: YOU WILL GIVE THEM A SHIELD OF THE HEART.
65. DABIS EIS SCUTUM CORDIS. — In Hebraeo est pulchra paronomasia: pro נגינה neginna, id est cantico suo, quo psallunt in me, vers. 73, dabis eis juste et apte mercedem מגנה meginna, id est scutum, vel circumcinctionem cordis, id est maerorem et angorem qui cor cingat, claudat, angat, opprimat, inquiunt Vatablus et Chaldaeus (unde et Arabicus vertit: Constringe eos maerore cordis); ita ut cor malis oppressum tandem obdurescat, fiatque insensibile, quasi scutum vel lapis; hoc enim in extremis periculis et aerumnis naturaliter fieri experientia constat, uti ego ipse in periculo praesentissimo captivitatis et vitae constitutus expertus sum. Aut, q. d. Dabis eis cardiacam passionem, ut vocant medici, qua cor quasi imposito operimento prae dolore suffocatur; ita R. David et Maldonatus. Hic sit carcer eorum qui me injusto carcere concluserunt. Sic Sedecias qui Jeremiam carcere clausit, et principes ejus, qui ad id eum impulerunt, a Chaldaeis capti sunt, incarcerati, excaecati et occisi, itaque angustiis et doloribus circumcincti et oppressi.
Alludit ad scutum veterum, quod totum pene tegebat militem, ideoque ei longitudine fere erat aequale, cum clypeus et parma solum caput vel pectus occulerent. Id docet Livius lib. I: «Pro clypeo secundae classi datum est (scutum) quod sine lorica essent, ut scutum et clypei et loricae loco esset, et totum corpus protegeret.» Unde Ammianus, lib. XVI, docet milites in scutis, quasi in scaphis flumina transmisisse. Quin et milites occisos in acie, in scuto, quasi in feretro efferebant, uti Pallantem elatum docet Virgilius Aeneid. X. Hinc illud Lacaenae ad filium: «Aut scutum refer,» quasi victor; «aut in scuto redi,» quasi occisus in feretro. Sensus ergo est, q. d. Sicut scutum totum militem cingit et tegit: ita tuus furor totos eos circumcingat et opprimat.
Rursum, q. d. Tu, Domine, mihi Jeremiae in carcere fuisti scutum amicum; sed hostibus meis et tuis esto scutum hostile. Sicut enim tuam fidem et benignitatem, scutum esse mihi voluisti; sic qui me persequuntur, non aliud habebunt abs te cordis sui scutum, quam indignationem, laborem, infortunium. Ita Sanchez, qui et addit, Hebraeum meginna posse deduci a radice נגן nagan, id est canere, psallere, ut meginna sit idem quod negina, q. d. Ego sum illis psalmus et fabula ad convicium: tu eris eisdem psalmus ad laborem et luctum, quale est epicedium, aut ferale carmen, quod in mortuorum exsequiis cantari solet. Haec allusio non est incommoda; idem enim verbum ad plura alludere potest; genuina tamen et propria significatio meginna est, ut significet scutum, uti vertunt
Noster et alii, a radice גנן ganan, id est texit, protexit. Quocirca prior expositio solida est et germana.
Aliter Septuaginta vertunt enim, ὑπερασπισμὸν καρδίας, id est protectionem cordis. Et R. Joseph scutum hoc attribuit Prophetae, quo Deus illum sit protecturus, ne Judaei illi infensi ei possint nocere. Sed repugnant verba textus dicentis: «Dabis eis,» non, ei. Alii per scutum vel tegumentum cordis accipiunt ignorantiam, excaecationem, obdurationem et incredulitatem. Ita Hugo, Lyranus, Dionysius. Unde tropologice per hoc scutum accipias crassam et affectatam ignorantiam mandatorum Dei et Ecclesiae, ait Delrio adagio 881.
Denique R. Salomon pro scutum cordis vertit contritionem vel confractionem cordis. Radix enim מגן magan, inquit, significat confringere et conterere. Sed in utroque errat, et se Hebraerum vocum imperitum ostendit.
LABOREM TUUM. — Hebraice תאלה taala, id est maledictionem, exsecrationem, ut nil eis prospere cedat, q. d. Dabis eis scutum cordis, scilicet tuam maledictionem, quae cor eorum contegat, constringat et induret.
Secundo, R. Salomon taala vertit, stultitiam tuam, a radice יאל iaal, quae in niphal significat esse stultum: unde אויל evil vocatur stultus, q. d. Ipsi dixerunt tua, o Domine, oracula et minas Jeremiae de excidio Hierosolymae, deque captivitate et aerumnis Judaeorum, esse falsa et stulta; jam ergo hoc eis in os refricabis, ut haec oracula quae ipsi vocarunt stultitiam, reipsa eis eveniant, sintque scutum et oppressio cordis eorum: tunc videbunt non tua, sed sua dicta et facta fuisse stultitiam, seque opponendo se Deo et Prophetis stulte egisse.
Tertio et optime, תאלה taala, id est maledictio, per metathesin ponitur pro תלאה telaa, id est labor: alludit enim ad vers. 5: «Circumdedit me felle et labore,» uti hebraice est telaa. Telaa significat laborem, defatigationem, molestiam, dolorem, angorem et cruciatus, q. d. Defatigationem, dolorem et molestiam, qua te, o Domine, laborare fecerunt hostes mei Judaei, dum te suis peccatis assiduis fatigarunt, hanc redde eis quasi par pari, ut illi pariter malis et aerumnis a te immissis laborent, crucientur et fatigentur; haecque sit eorum scutum, sive circumcinctio et oppressio cordis. Ita Rupertus, Hugo, S. Thomas. Unde Syrus, Arabicus uterque, et Chaldaeus, telaa vertunt, plaga, percussio, afflictio, illudque referunt ad verbum sequens תרדוף tirdoph, quod Noster vertit, persequeris; ipsi vero vertunt, persequetur (utroque enim modo verti potest). Sic ergo Syrus vertit: Dabis eis maerorem cordis, et plaga tua persequetur eos; Arabicus: Constringe eos maerore cordis; et persequetur eos persecutio tua; Chaldaeus: Afflictio tua fatigabit eos, q. d. Sentiant Judaei, Domine, manum tuam duram, et nos defatigantem; nimirum id eis reipsa evenit, cum extrema fame
aliisque miseriis laborarunt in obsidione, et postea cum capta urbe ducti sunt in carceres, et in Babylonem. Ita Lyranus. Labor ergo hic active capitur, non passive, q. d. «Laborem tuum,» scilicet, non quo tu laboras et doles, sed quo eos laborare et dolere facies. Unde explicans subdit: «Persequeris in furore, et conteres eos sub coelis, Domine.»
Allegorice, q. d. Laborem tuum, id est laboriosam vitam, passionem et crucem, quam tibi, o Christe, imposuerunt Judaei, redde eis in excidio per Titum et Vespasianum. Ita Delrio. Huc pertinet expositio S. Hieronymi, vel potius Rabani, nisi quod ipse per scutum cordis accipit scandalum Judaeorum, ex humana infirmitate quam videbant in Christo: «Dedit, inquit, eis scutum cordis, laborem suum; quia recto judicio inde illos (Judaeos) contra se superbe obstinatos exhibuit, unde ipse pro nobis in infirmitate laboravit; repulerunt quippe a se verba praedicantium, qui dedignati sunt in Domino infirma passionum,» q. d. Punivit Deus juste Judaeos excaecatione et obduratione, quia repulerunt Christum pro se in humanitate laborantem, afflictum et patientem: ex eo enim eum magis amare et colere debuissent, quo magis indigna pro eis suscepit; quia ergo hoc non fecerunt, sed a Christo laborante aversi sunt, hinc juste a Deo excaecati et obdurati sunt.
Sic et S. Gregorius, hom. 22 in Evang.: «Dabis, inquit, eis scutum laborem tuum; ne enim praedicationis spicula eorum corda penetrarent, dum passionis ejus laborem dedignati sunt; quasi eumdem laborem illius pro scuto tenuerunt, ut eo ad se transire ejus verba non permitterent, quo eum laborare usque ad mortem viderunt.»
Denique Hector Pintus sic exponit: Tu, Christe, dabis hominibus laborem quem pro eis suscepisti, ut sit eis scutum in omni tentatione. Tua passio erit illorum protectio, tuus labor erit illorum clypeus. At qui hunc repulerint vel neglexerint, hic affligentur et in gehennam ibunt. Verum hic sensus parum cohaeret litterae et contextui.
Versus 66: UNDER THE HEAVENS
66. SUB COELIS, — de terra. Hoc vere accidit; nam per septuaginta annos captivitatis omnes Jeremiae inimici perierunt, nec in Judaeam aliquis ex eis reversus est: sicut in deserto perierunt omnes murmurantes, et soli Josue et Caleb Chanaan ingressi sunt, Numer., cap. XIV, 29.