Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Rupertus et Hugo putant hoc cap. Jeremiam plangere excidium Hierosolymae per Titum et Romanos, quia ejus causam affert vers. ult., scilicet, quod Christum occiderint. Secundo, Hebraei, Lyranus et Dionysius putant eum plangere necem Josiae optimi regis, quae fuit causa ruinae et excidii Judaeorum; quia ei successerunt impii filii, qui sua impietate rempublicam everterunt, et sic vers. ult. per Christum accipiunt Josiam. Tertio, Paulus Burgensis censet Prophetam plangere templi et cultus divini eversionem. Quarto et verisimilius, Theodoretus, Hugo, Bonaventura et Dionysius censent eum lugere lapsum urbis et templi, ac totius populi, praesertim nobilium juvenum, vers. 2, lactentium, vers. 3, Nazaraeorum, vers. 7, mulierum coquentium filios, vers. 10, ex statu tum felici in tam miserum et infelicem: idque primo et proprie per excidium Chaldaeorum, deinde per excidium Romanorum. Inde, vers. 20, obiter avolat ad Christum, et vers. 21, cladem minatur Idumaeae, ac Judaeos spe melioris sortis consolatur.
Tropologice deplorat lapsum animae fidelis, et ruinam per peccatum, quae multo miserabilior est clade Hierosolymae.
Primo, Rupertus et Hugo putant hoc cap. Jeremiam plangere excidium Hierosolymae per Titum et Romanos, quia ejus causam affert vers. ult., scilicet, quod Christum occiderint. Secundo, Hebraei, Lyranus et Dionysius putant eum plangere necem Josiae optimi regis, qua fuit causa ruinae et excidii Judaeorum; quia ei successerunt impii filii, qui sua impietate rempublicam everterunt, et sic vers. ult. per Christum accipiunt Josiam. Tertio, Paulus Burgensis censet Prophetam plangere templi et cultus divini eversionem. Quarto verisimilius, Theodoretus, Hugo, Bonaventura et Dionysius censent eum lugere lapsum urbis et templi, ac totius populi, praesertim nobilium juvenum, vers. 2, lactentium, vers. 3, Nazaraeorum, vers. 7, mulierum coquentium filios, vers. 10, ex statu tam felici in tam miserum et infelicem: idque primo et proprie per excidium Chaldaeorum, deinde per excidium Romanorum. Inde, vers. 20, obiter avolat ad Christum, et vers. 21, cladem minatur Idumaeae, ac Judaeos spe melioris sortis consolatur.
Tropologice deplorat lapsum animae fidelis, et ruinam per peccatum, qua multo miserabilior est clade Hierosolymae.
Textus Vulgatae: Threni 4:1-22
1. QUOMODO OBSCURATUM EST AURUM, MUTATUS EST COLOR OPTIMUS, DISPERSI SUNT LAPIDES SANCTUARII IN CAPITE OMNIUM PLATEARUM? 2. FILII SION INCLYTI, ET AMICTI AURO PRIMO: QUOMODO REPUTATI SUNT IN VASA TESTEA, OPUS MANUUM FIGULI? 3. SED ET LAMIAE NUDAVERUNT MAMMAM, LACTAVERUNT CATULOS SUOS: FILIA POPULI MEI CRUDELIS, QUASI STRUTHIO IN DESERTO. 4. ADHAESIT LINGUA LACTENTIS AD PALATUM EJUS IN SITI: PARVULI PETIERUNT PANEM, ET NON ERAT QUI FRANGERET EIS. 5. QUI VESCEBANTUR VOLUPTUOSE, INTERIERUNT IN VIIS: QUI NUTRIEBANTUR IN CROCEIS, AMPLEXATI SUNT STERCORA. 6. ET MAJOR EFFECTA EST INIQUITAS FILIAE POPULI MEI PECCATO SODOMORUM, QUAE SUBVERSA EST IN MOMENTO, ET NON CEPERUNT IN EA MANUS. 7. CANDIDIORES NAZARAEI EJUS NIVE, NITIDIORES LACTE, RUBICUNDIORES EBORE ANTIQUO, SAPPHIRO PULCHRIORES. 8. DENIGRATA EST SUPER CARBONES FACIES EORUM, ET NON SUNT COGNITI IN PLATEIS: ADHAESIT CUTIS EORUM OSSIBUS: ARUIT, ET FACTA EST QUASI LIGNUM. 9. MELIUS FUIT OCCISIS GLADIO, QUAM INTERFECTIS FAME: QUONIAM ISTI EXTABUERUNT CONSUMPTI A STERILITATE TERRAE. 10. MANUS MULIERUM MISERICORDIUM COXERUNT FILIOS SUOS: FACTI SUNT CIBUS EARUM, IN CONTRITIONE FILIAE POPULI MEI. 11. COMPLEVIT DOMINUS FUROREM SUUM, EFFUDIT IRAM INDIGNATIONIS SUAE: ET SUCCENDIT IGNEM IN SION, ET DEVORAVIT FUNDAMENTA EJUS. 12. NON CREDIDERUNT REGES TERRAE, ET UNIVERSI HABITATORES ORBIS, QUONIAM INGREDERETUR HOSTIS ET INIMICUS PER PORTAS JERUSALEM. 13. PROPTER PECCATA PROPHETARUM EJUS, ET INIQUITATES SACERDOTUM EJUS, QUI EFFUDERUNT IN MEDIO EJUS SANGUINEM JUSTORUM. 14. ERRAVERUNT CAECI IN PLATEIS, POLLUTI SUNT IN SANGUINE: CUMQUE NON POSSENT, TENUERUNT LACINIAS SUAS. 15. RECEDITE, POLLUTI, CLAMAVERUNT EIS: RECEDITE, ABITE, NOLITE TANGERE: JURGATI QUIPPE SUNT, ET COMMOTI DIXERUNT INTER GENTES: NON ADDET ULTRA UT HABITET IN EIS. 16. FACIES DOMINI DIVISIT EOS, NON ADDET UT RESPICIAT EOS: FACIES SACERDOTUM NON ERUBUERUNT, NEQUE SENUM MISERTI SUNT. 17. CUM ADHUC SUBSISTEREMUS, DEFECERUNT OCULI NOSTRI AD AUXILIUM NOSTRUM VANUM, CUM RESPICEREMUS ATTENTI AD GENTEM, QUAE SALVARE NON POTERAT. 18. LUBRICAVERUNT VESTIGIA NOSTRA IN ITINERE PLATEARUM NOSTRARUM, APPROPINQUAVIT FINIS NOSTER: COMPLETI SUNT DIES NOSTRI, QUIA VENIT FINIS NOSTER. 19. VELOCIORES FUERUNT PERSECUTORES NOSTRI AQUILIS COELI: SUPER MONTES PERSECUTI SUNT NOS, IN DESERTO INSIDIATI SUNT NOBIS. 20. SPIRITUS ORIS NOSTRI CHRISTUS DOMINUS CAPTUS EST IN PECCATIS NOSTRIS: CUI DIXIMUS: IN UMBRA TUA VIVEMUS IN GENTIBUS. 21. GAUDE, ET LAETARE, FILIA EDOM, QUAE HABITAS IN TERRA HUS: AD TE QUOQUE PERVENIET CALIX, INEBRIABERIS, ATQUE NUDABERIS. 22. COMPLETA EST INIQUITAS TUA, FILIA SION, NON ADDET ULTRA UT TRANSMIGRET TE: VISITAVIT INIQUITATEM TUAM, FILIA EDOM, DISCOOPERUIT PECCATA TUA.
1. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? 2. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo: quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? 3. Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos: filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto. 4. Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. 5. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis: qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. 6. Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus. 7. Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores. 8. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus: aruit, et facta est quasi lignum. 9. Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame: quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae. 10. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: facti sunt cibus earum, in contritione filiae populi mei. 11. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. 12. Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem. 13. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. 14. Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine: cumque non possent, tenuerunt lacinias suas. 15. Recedite, polluti, clamaverunt eis: recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis. 16. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos: facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. 17. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, cum respiceremus attenti ad gentem, quae salvare non poterat. 18. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum, appropinquavit finis noster: completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. 19. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli: super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. 20. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris: cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. 21. Gaude, et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus: ad te quoque perveniet calix, inebriaberis, atque nudaberis. 22. Completa est iniquitas tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te: visitavit iniquitatem tuam, filia Edom, discooperuit peccata tua.
Versus 1: HOW
1. QUOMODO, — quo tanto scelere hominum, qua tanta indignatione Dei?
OBSCURATUM EST AURUM. — «Aurum» vocat templum auro obtectum et fulgidum, II Paral. III, 5 et 8, q. d. Quomodo templum ita fulgens auro, ut videretur totum esse aureum, imo aurum, jam igne crematum a Chaldaeis, versum est in nigredinem, ut jam non aurum, sed fuligo et nigredo exusta esse videatur. Templi cladem prae caeteris deplorat, tum quia ipsum erat quasi sedes et thronus Dei, tum quia ita auro erat fulgidum, ita structura magnificum, ut esset orbis miraculum. Ita Chaldaeus, Rabanus, Hugo.
LAPIDES, — gemmae, quibus Rationale, quod erat vestis pontificis, ornabatur: ita Rabanus; vel simplicius, ut Hugo et Dionysius, «lapides,» quibus exstructum erat templum, dispersi sunt in plateis.
Secundo, Theodoretus, S. Thomas et Lyranus haec sic explicant, q. d. Quomodo status regni felix sub Josia et pius, jam sub ejus filiis mutatus est in miserum, impium et idololatricum, et «lapides,» id est cives ejus dispersi sunt per gentes?
Tertio, alii per aurum Josiae filios, principes et nobiles auro splendidos; per lapides sacerdotes et templi ministros aut doctores sapientia et pietate insignes accipiunt. Ita Olympiodorus, Vatablus, Lyranus et Dionysius.
Quarto, R. Salomon per aurum intelligit ipsos vultus Judaeorum, et facies antea fulgentes et nitentes ut aurum; nunc autem prae squalore offuscatos, tetros et luridos, juxta illud Joel. II, 6: «Omnes vultus redigentur in ollam,» id est denigrabuntur ut olla; et Nahum II, 10: «Facies omnium eorum sicut nigredo ollae.»
Quinto, S. Thomas refert haec ad obscurationem mentium: aurum enim est symbolum sapientiae et divinae cognitionis, quae in Judaeis per peccatum est obscurata; unde dicitur Proverb. VIII, 10:
1. Quomodo, — quo tanto scelere hominum, qua tanta indignatione Dei? Obscuratum est aurum. — «Aurum» vocat templum auro obtectum et fulgidum, II Paral. iii, 5 et 8, q. d. Quomodo templum ita fulgens auro, ut videretur totum esse aureum, imo aurum, jam igne crematum a Chaldaeis, versum est in nigredinem, ut jam non aurum, sed fuligo et nigredo exusta esse videatur. Templi cladem prae caeteris deplorat, tum quia ipsum erat quasi sedes et thronus Dei, tum quia ita auro erat fulgidum, ita structura magnificum, ut esset orbis miraculum. Ita Chaldaeus, Rabanus, Hugo.
Lapides, — gemmae, quibus Rationale, quod erat vestis pontificis, ornabatur: ita Rabanus; vel simplicius, ut Hugo et Dionysius, «lapides,» quibus exstructum erat templum, dispersi sunt in plateis.
Secundo, Theodoretus, S. Thomas et Lyranus haec sic explicant, q. d. Quomodo status regni felix sub Josia et pius, jam sub ejus filiis mutatus est in miserum, impium et idololatricum, et «lapides,» id est cives ejus dispersi sunt per gentes?
Tertio, alii per aurum Josiae filios, principes et nobiles auro splendidos; per lapides sacerdotes et templi ministros aut doctores sapientia et pietate insignes accipiunt. Ita Olympiodorus, Vatablus, Lyranus et Dionysius.
Quarto, R. Salomon per aurum intelligit ipsos vultus Judaeorum, et facies antea fulgentes et nitentes ut aurum; nunc autem prae squalore offuscatos, tetros et luridos, juxta illud Joel ii, 6: «Omnes vultus redigentur in ollam,» id est denigrabuntur ut olla; et Nahum ii, 10: «Facies omnium eorum sicut nigredo ollae.»
Quinto, D. Thomas refert haec ad obscurationem mentium: aurum enim est symbolum sapientiae et divinae cognitionis, quae in Judaeis per peccatum est obscurata; unde dicitur Proverb. viii, 10:
«Doctrinam magis quam aurum eligite;» et cap. xvi, 16: «Posside sapientiam, quia auro melior est: et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.» Idem docet S. Augustinus in illud Psal. lxxi: «Dabitur ei de auro Arabiae.» Verum haec symbolica aut mystica sunt. Primus ergo sensus est litteralis.
Mutatus est color optimus, — scilicet auri nitor et splendor. Hebraice est ketem, quod R. Jona vertit, margaritas: alii vertunt, signatum, vel forma aliqua insignitum. Alii et verius censent ketem proprie significare massam auri optimi et obrizi, indeque ipsum aurum fulgidum, ac monilia aurea, sive fulgorem auri et aureorum monilium vocari ketem; unde Noster vertit, «color optimus;» Aquila vertit, tinctura; Septuaginta vertunt, argentum; forte legerunt keseph. Sensus est, q. d. Quomodo forma illa, et fulgor auri optimus mutatus est in templo per incendium in fumum, fuscedinem et atrorem ollae?
Versus 2: The sons of Sion
2. Filii Sion; — id est omnes Judaei tum forma praestantes, ut Chaldaeus, tum opibus et vestibus pretiosis splendidi, ut Origenes, et maxime filii Josiae, qui in arce Sion, ubi erat regia, educabantur more regio. Unde Septuaginta vertunt, oi timioi, id est venerabiles illi et honorabiles.
Aliter Theodoretus et S. Thomas: censent enim filios Sion vocari viros pietate et sapientia insignes, quos vers. 1 vocavit lapides pretiosos: unde hebraice eadem est pene vox ibi, scilicet abanim haiekarim, id est lapides pretiosi, quae hic, habbanim haiekarim, id est filii pretiosi, nobiles, splendidi, «amicti:» hebraice hammesullaim, id est comparati; Chaldaeus, similes; Septuaginta, elevati in auro, id est aureis vestibus gloriosi et superbi. Addit Josephus, lib. viii Antiq. vii, juvenes Hebraeorum nobiles solere ramenta auri capillis inspergere, ut ad radios solis caput micare et coruscare videretur.
Reputati sunt in vasa testea, — id est, ut Chaldaeus, captivitate et aerumnis obscurati, nigri facti sunt et fuliginosi instar ollae testaceae in qua cibi coquuntur. Secundo et melius, viles facti sunt, et nullius pretii, aeque ac aridi et exsucci instar testae, qui antea rosei erant et floridi: item fragiles et imbecilli, ut vasa testea. Sic Jerem. xix, 11, dicitur: «Conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari,» idque merito et congrua vindicta; ipsi enim in corporibus aureis, ornatis et bene saginatis animos gestabant luteos et testaceos. Hinc Chaldaeus vertit: Quorum imagines aut vultus similes erant auro, assimilati sunt lagenis testaceis, ubi per lagenas videtur notare eorum vinositatem et crapulam. Quid enim est homo vinosus? est lagena mentis et rationis inops et vacua, sed vino oppleta et quasi saburrata.
Tropologice, cum aliqua Religio (aut fidelis quispiam, praesertim clericus) olim florens et fervens, ac virtutibus fulgens tepescit, nigrescit et dissolvitur, dicere licet: «Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus?» praesertim si lapides sint dispersi, nec sint qui curent eos colligere et disciplinam restaurare. Ita S. Basilius ad Monachum lapsum: «O gravem, ait, caecitatem! O immanem crudelitatem! Deum non timuisti, homines non es reveritus, nullam amicorum rationem habuisti; sed simul omnia facto naufragio perdidisti, simul omnibus spoliatus es. Quocirca, iterum miser, tui gratia doleo. Qui omnibus regni Dei vigorem annuntiabas, regno Dei excidisti. Qui doctrinae timorem omnibus incutiebas, non habuisti timorem Dei ante oculos tuos. Qui vitae sanctimoniam praedicabas, scelestus deprehenderis. Quomodo te lugebo? quomodo super te dolebo? Quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur, super terram contritus est? Quomodo Nazaraeus auro splendidior, fuligine factus est obscurior? Quomodo filius Sion praeclarus, factus est vas mutile?»
Audi Rabanum: «Quid auro, quod caeteris metallis praeeminet, nisi excellentia sanctitatis? quid colore optimo, nisi cunctis amabilis reverentia Religionis exprimitur? quid per sanctuarii lapides, nisi sacrorum ordinum personae signantur? quid platearum nomine, nisi praesentis vitae latitudo dicitur? lata enim et spatiosa est via quae ducit ad perditionem. Aurum ergo obscuratur, cum terrenis actibus vita polluitur: color optimus commutatur, cum quorumdam qui agere religiose credebantur, existimatio anteacta minuitur, et quasi pallescit: sanctuarii lapides in plateas disperguntur, cum causa saecularium foris lata itinera expetunt hi qui ad ornamenta Ecclesiae internis mysteriis, quasi in secretis sanctuarii vacare debuerant. Jacent ergo dispersi per plateas, cum personae sacrorum ordinum voluptatum suarum latitudini deditae, terrenis negotiis inhaerent,» ac praesertim cum illi qui antea in una congregatione erant uniti, jam per odia et schismata dividuntur, et Ecclesiam templumque Dei destruunt; et qui antea erant honorati, jam divisi et dispersi, tanquam viles et communes lapides pedibus conculcantur.
Et S. Bernardus, serm. 2 in illud: Non est regnum Dei esca et potus: «Filii, inquit, Sion, illius videlicet speculativae civitatis quam aedificavit Dominus, ut videatur in gloria sua, filii supernae Jerusalem quae est mater nostra, inclyti per dignitatem conditionis, amicti auro primo per divinitatis imaginem: quomodo ergo reputati sumus in vasa testea, in haec lutea et fragilia corpora degeneravimus?» Et S. Gregorius, hom. 17 in Evang.: «Aurum, inquit, obscuratum est; quia sacerdotum vita quondam per gloriam virtutum clara, nunc per actiones infimas ostenditur reproba. Color optimus est mutatus: quia ille sanctitatis habitus, per terrena et abjecta opera ad ignominiam despectionis venit. Lapides vero sanctuarii interius habebantur, nec sumebantur in summi sacerdotis corpore, nisi cum Sancta sanctorum ingrediens, in secreto sui Conditoris apparebat. Nos ergo, fratres charissimi, nos sumus lapides sanctuarii, qui apparere semper debemus in secreto Dei, quos nunquam necesse est foris conspici, id est, nunquam in extraneis actionibus videri. Sed dispersi sunt lapides sanctuarii, quia hi qui per orationem intus esse debuerant, per vitam foris vacant. Ecce jam pene nulla est saeculi actio, quam non sacerdotes administrent. In capite ergo platearum dispersi sunt; quia et jacent per ministerium operis, et honorari volunt de imagine sanctitatis.»
Haec et plura S. Gregorius digna quae a sacerdotibus saepe legantur et ruminentur.
Versus 3: Even the jackals.
3. Sed et lamiae. — Amplificat malum per comparationem cum lamiis, q. d. Crudelissimæ bestiæ mammas nudant et catulos suos lactant ac nutriunt; solæ mulieres Jerusalem ob famem tam crudeles in filios suos factæ sunt, ut iis non tantum lac negarint, sed et a se repulerint instar struthionis, qui, deserto assuetus, vagatur, ova sua derelinquit, et catulos suos negligit; imo eos occiderunt et devoraverunt, ut vers. 10 dicit. Ita Origenes, Theodoretus, Rupertus, Lyranus, Vatablus et fere omnes. Solus Hugo sic exponit, q. d. Judæa ita redacta est in solitudinem, ut in ea feræ pariant et lactent catulos suos, et struthio quasi in deserto habitet.
Nota: Pro lamia hebraice est tannin, id est draco, sive is marinus sit, sive terrestris. Ita Septuaginta, Chaldaeus et alii. Quare mirum est Syrum et Arabicum vertere, canem sylvestrem: Discooperuerunt, inquiunt, ubera sua canes sylvestres, et lactaverunt catulos suos. Ubi nota: In Syria est fera similis lupo et cani, quae in sylvis degens ululat ut canis, quam proinde Syri canem sylvestrem vocant: videtur ergo esse species lupi, hyaenae vel lyciscae.
Sic lamia piscis est ex cetorum genere, qui et parit mammasque habet. Ita Aristoteles lib. i Hist. animal. cap. v, et ex eo Guilielmus Rondeletius, lib. xiii De Piscibus. Hic piscis voracissimus est: unde a laimos, id est guttur, dicitur lamia, quia magnam habet gulam, magnum guttur: lamia ergo hic piscis accipi posset.
Secundo et aptius, lamiam hic accipias, ut sit nomen terrestris draconis, de quo scribit Philostratus, lib. iv De Vita Apollonii, et Dion Chrysostomus, scilicet in Africa lamias esse feras muliebri facie, uberibus totoque corpore ita specioso, ut ipsis retectis homines ad se alliciant, captosque devorent; reliqua pars corporis squamis est praedura, alis carent et voce, sed sibilo edunt instar draconum.
Similia de mantichora bellua habent Aristoteles, lib. ii De Histor. anim. cap. 1, in fine; Plinius, lib. viii, xxi; Solinus, cap. lv Polyhist. Et forte hanc intelligit hic Jeremias, quia ipsa est vultu humano, corpore leonino; hic autem pro catulos hebraice est gurehen, quod catulos leoninos significat. Albertus Magnus tale monstrum vultu virgineo se vidisse in Germania narrat lib. xxvi De Animalibus. Atque inde veneficae, quae pueros necant vel vorare dicuntur, vocantur lamiae, sive empusae, de quibus Caelius Rhodiginus, lib. xxix, cap. v, et Delrio in Magicis.
Porro dicitur draco nudare mammam; quia habet thecam vel operimentum, quo mammam includit. Ita Vatablus et alii. Plura de lamiis dixi Isaiae, cap. xxxiv, 14.
Tropologice Rabanus: «In lamia, inquit, duplicitas Judaeorum, et fictio hypocritarum exprimitur; lamia enim habet faciem humanam, sed corpus bestiale.» «Rursum lamiae, inquit S. Gregorius lib. xix Moral. xv, et ex eo Rabanus, sunt haeretici, qui humanam quidem faciem, sed beluina per impietatem corda gestant: hi mammam nudant, cum errorem libere praedicant; catulos lactant, cum male sequaces parvulorum animas, dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant.» Hi crudeles sunt ut struthiones, quia se et suos perdunt.
Struthio. — Hebraeum ieenim recentiores vertunt cuculum, qui parit in alienis nidis, et ova sua aliis fovenda exponit: sed struthionem hic vertunt Chaldaeus, Septuaginta, Vatablus, Origenes et alii. Struthio enim ova sua ponit in terra, et quasi sua non sint negligit, et soli fovenda relinquit adeo exposita, ut pedibus hominum aut ferarum conterantur; ad pullos autem ita obduratur, ac si eos non peperisset, ut docet Job cap. xxxix, 14. Vide de struthione Plinium, lib. x, cap. x. Unde struthio stoliditatis et inhumanitatis est symbolum; quamvis enim gemant et ululent ejus pulli, ipse nihil eis compatitur. Unde Michae 1, dicitur: «Faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum;» hebraice, sicut filiae struthionis, id est sicut pulli a matribus struthionibus derelicti, qui miserabiliter plangunt et ejulant.
Versus 4: With thirst
4. In siti, — prae siti, q. d. Lactentes non potuerunt sugere ubera matrum, quae ob inediam exaruerant: unde prae siti adhaeserunt linguae eorum palato, uti fit in homine sitibundo et arido. Alii grandiores parvuli petierunt panem, et non erat qui daret eis. Haec omnia signant magnam famem,
inediam et penuriam. «Qui vescebantur voluptuose,» q. d. Divites et nobiles delicate enutriti, «interierunt in viis,» q. d. In locis publicis enecti humi jacuere; et «qui nutriebantur,» bajulabantur et accubabant «in» fasciis et vestibus «croceis, amplexati sunt stercora,» id est fimeta et perquilinia, in quibus cubarent, et fimo quasi culcitra se tegerent, uti contigit ipsi S. Job. Et sic peregrini pauperes, ne in plateis frigidis pernoctent, fimetum adeunt, inque cubant, ut ejus calore noctu incalescant. Ita Lyranus, Castrius et alii. Aut, ut Sanchez, in sterquilinio, id est loco impuro, contabescunt, ibique sepeliuntur sepultura asini.
Haec verba Victor Uticensis, lib. ii Wandal. apposite adaptat Christi confessoribus ab Hunerico rege ariano in arcto carcere inclusis. «In quo, ait, jacebant unus super alium quasi agmina locustarum, nec erat secedendi locus, sed stercora et urinam ibidem faciebant, ut ille tunc fetor et horror universa poenarum genera superaret: ad quos aliquando dantes ingentia munera Mauris, dormientibusque Wandalis, vix clam admissi sumus intrare. Qui introeuntes velut in gurgite luti usque ad genua coepimus mergi, illud tunc Jeremiae videntes fuisse completum: Qui nutriti sunt in croceis, amplexati sunt stercora sua. Exeuntes itaque die Dominica linita habentes stercoribus vestimenta, facies simul et capita, a Mauris tamen crudeliter minabantur, hymnum cum exsultatione Domino decantantes: Haec est gloria omnibus Sanctis ejus.»
Nota primo: Pro croceis hebraice est thola, id est cocco, ut vertunt Septuaginta; unde aliqui pro croceis putant legendum cocceis, id est coccineis: quanquam croceus color accedit ad rubrum et coccineum. Unde Gellius, lib. ii, cap. xxvi, inter varias rubri species recenset et croceum: et croceae vestes speciosae sunt et pretiosae, aeque ac coccineae. Quocirca Syrus vertit: Qui nutriti sunt super corcos, ecce dormiunt in sterquiliniis; et Arabicus: Qui nutriti erant in locis tincturae mollis, et cocco, ecce sunt in sterquiliniis.
Hinc, secundo, patet haec referri ad vestitum, non ad cibum, licet eo referant Hugo, S. Thomas et Dionysius, q. d. Qui croceis cibis et deliciis vescebantur, nunc in fame stercora columbina aliaque comedunt, uti contigit in Samaria tempore Elisaei prophetae, IV Reg. vi, 25. Denique aliqui haec referunt ad vilia ministeria sordium et latrinarum, quae Judaei coacti sint praestare Babyloniis heris suis; unde S. Augustinus in Psalm. lxxx: «Manus, inquit, ejus (Israelis) in cophino servierunt. Per cophinum significantur opera servilia, mundare stercora, terram portare,» etc.
Tropologice, q. d. Viri religiosi et fervidi, qui olim quasi aquilae in coelo versabantur cum angelis, nunc quasi scarabaei volutantur in coeno et stercore voluptatum carnalium cum asinis et porcis. Ita S. Bernardus, serm. De Obedientia, patientia et sapientia: «Propheta, ait, deplorat, oblitam propriae conditionis ingenuas creaturas tantam dissimulare miseriam: nec modo non reputare quod tolerant, sed tanquam bona magna complecti quae paulo minus extrema sunt mala.»
Versus 6: Greater has become the iniquity (that is, the punishment ...
6. Major effecta est iniquitas (id est poena iniquitatis, Hierosolymae) peccato (id est poena peccati) Sodomorum. — Sic iniquitas et peccatum sumitur pro poena peccati, Exod. xxviii, 38; Levit. v, 1, et infra cap. v, 7. Ex majori punitione Judaeorum quam Sodomae, colligit majorem eorum culpam: nam Sodoma subito a Deo punita et concremata brevis temporis dolorem sensit: Jerusalem vero longa obsidione et dolore enecta, diuque torta et cruciata fuit. Ita Origenes, Chaldaeus, Theodoretus, Rupertus. Unde S. Thomas: «Hic, inquit, exaggerat poenam in comparatione ad poenam Sodomorum; major effecta est iniquitas, id est major in poena ostensa est; major fuit culpa, propter ingratitudinem, et propter Sanctorum profanationem: hinc et major fuit poena, quia diuturnior.»
In momento. — Mors enim repentina minus doloris habet: unde talem euthanasin sibi optabat Augustus Caesar. Hinc de impiis in cumulum felicitatis eorum ait Job, cap. xxi, 13: «Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt,» id est subito moriuntur, nec diuturno cruciantur morborum dolore; unde sequitur:
Et non ceperunt in ea manus. — Subaudi, aliquid boni agere, et dare eleemosynas, inquiunt Paschasius et Dionysius. Sodomitae enim subversi sunt ob inhumanitatem, quia «manum egeno et pauperi non porrigebant,» inquit Ezechiel, cap. xvi, 49. Secundo, Lyranus: «Non ceperunt in ea (Sodoma) manus» hostium, scilicet spolia, q. d. Minus punita fuit Sodoma quam Jerusalem, quia bona Jerusalem rapuerunt sibi Chaldaei: quae fuit una poena Judaeorum, nempe quod viderint hostes suos gaudere et luxuriari in bonis ipsorum, quod non viderunt Sodomitae.
Tertio, Rabanus explicat, q. d. Magistri et doctores in Jerusalem non ceperunt manus, id est fructum manuum et laborum suorum, id est doctrinae et concionis suae. Quarto, Chaldaeus per manus accipit Prophetas; vertit enim: Non manserunt in ea Prophetae, ut eam converterent ad poenitentiam.
Quinto et optime, «non ceperunt in ea,» id est in ejus expugnatione, laborare «manus,» q. d. Non fuit opus incipere, multo minus perficere, expugnationem Sodomae per manus hominum et Chaldaeorum, uti in Hierosolymis; sed Deus per se, id est per angelum pluentem ignem et sulphur, evertit Sodomam. Unde ipsa velut momentaneo horae supplicio igne absumpta, poenam suam finivit.
Sic milites in bello cadentes putant se felices, juxta illud Poetae: Quid enim? concurritur, hora Momento aut cita mors venit, aut victoria laeta. Hebraice est chalu, quod primo, a chatal deductum, significat incipere: unde Noster vertit «ceperunt,» id est inceperunt. Secundo, a chet, deductum, significat profanare et violare; unde alii vertunt: Chaldaei et gentes non profanarunt in ea manus suas, vel manibus suis eam non violarunt. Tertio, a chail, id est strenuitas vel exercitus, significat castrametari. Unde Vatablus et Pagninus vertunt, non sunt contra eam castrametatae manus hostium. Quarto, a chala, significat dolere, infirmari, cruciari; unde Septuaginta vertunt: Non laboraverunt in ea manus: Symmachus: Non vulnerarunt eam manus; alii: Non doluerunt, non infirmatae sunt manus; quia Hierosolyma magno conatu, labore et dolore Chaldaeorum, aeque ac Judaeorum obsessa et expugnata fuit; ut sensim impii Judaei attererentur, et ut diu torquerentur; non sic Sodoma, cujus incuriam repente obruit pavor, pavorem disjecit angustia, angustiam praeripuit cita mors.
Versus 7: Her Nazirites were whiter.
7. Candidiores Nazaraei ejus. — «Ejus,» scilicet Hierosolymae. Nota: Nazaraei, i.e. separati, consecrati et coronati erant, qui se Deo devovebant, vino et sicera abstinendo, comam non tondendo, Num. 6; multi etiam a mulieribus se continendo, ut ait Epiphanius, haeres. 29, et S. Augustinus, serm. 407 De Tempore. Horum externam pulchritudinem mutatam dicit: erant enim inter eos multi nobiles et juvenes pulchri, id est candore roseo, eumque sua temperantia et abstinentia, uti contigit Danieli et sociis, forte etiam arte ac studio augebant, cum se Deo consecrarent, ut internam puritatem externa repraesentarent: hi jam in fame et captivitate luridi et squalidi effecti sunt. Unde sequitur: «Denigrata est,» etc. Nota: Sicut ingluvies mater est foeditatis et turpitudinis: ita parcimonia et temperantia mater est venustatis.
Secundo, non male Rabanus, Lyranus, Dionysius, Nazaraei, inquiunt, id est levitae et sacerdotes, Deo consecrati, sacris vestibus ex hyacintho, cocco, purpura et bysso confectis induti, candore nivem, nitore lac, rubore ebur, caeruleo colore sapphirum referebant: byssus enim candida est, coccus nitens, purpura rubea, hyacinthus caerulea.
Verum huic expositioni obstat, quod solus pontifex in tunica hyacinthina gestaret ephod ex bysso, cocco, purpura et hyacintho; reliqui vero sacerdotes pro ea gestarent tunicas ex lino duntaxat, ut patet Exodi xxviii, 6, 31, 33 et 40; vide ibi dicta. Quare haec vestium et colorum variegatura non ad Nazaraeos, nec ad sacerdotes et levitas, sed ad solum summum pontificem spectabat.
Quare candor hic Nazaraeorum non tam colorem album, quam candicantem et fulgidum significat, scilicet cutem et vultum eorum fuisse nitentem et lucentem. Sic in transfiguratione Christi dicuntur vestes ejus factae candidae, id est splendentes et fulgidae.
Tropologice, Christus est Nazaraeus, tum quia a Nazareth, quae florem aut coronam significat, oriundus; tum quia sanctificatus et Patri ex utero consecratus: et Christiani sunt Nazaraei, maxime Religiosi et perfectionis studiosi, qui puritate vitae nivem, nitore lac, charitate et fervore ebur, caelesti conversatione sapphirum referunt: imo de his ad litteram intelligunt Origenes, Theodoretus, Hugo, S. Thomas et Dionysius. Sed constat Jeremiam ad litteram loqui de suo tempore et clade Chaldaeorum.
Huc facit versio Arabica Antiochena: Mundati sunt remoti ejus (qui removerunt et separarunt a communi hominum vivendi modo et conversatione), et albi facti sunt sicut nix; et Alexandrina: Nitidi facti sunt, abstinentes se ex hominibus ejus magis quam nix.
Tales Nazaraei fuerunt primi discipuli et Religiosi S. Dominici, qui sane non tantum suis, sed et nobis omnibus Religionis illustre dederunt exemplum et speculum, de quibus auctor Vitae S. Dominici, lib. vi, cap. iv et seq. ita scribit: «Raro ecclesiae vacabant orantibus fratribus; ubi si quaesiti essent, crebrius inveniebantur: quippe qui ab illis non discederent, die ac nocte in preces intenti. Vidisses ibi poenitentiae gemitus et suspiria, sua et aliorum peccata deplorantes. Post Horas et Completorium, recipiebant se in angulos, actusque suos severo examine discutientes, nodosis loris corpora sua dire lacerabant. Alii sub precibus inter coelum et terram visi sunt manere suspensi. Alii, in favilla et cinere jacentes, dabant gemitus, ponentesque in pulvere os suum, nolebant oculos levare in coelum. Alii prae amoris impatientia quiescere non valentes, nolebant indulgere somno, quousque gratiam sentirent novam ipsos calefacientem.»
Subdit de eorum pietate erga B. Virginem: «Officium Virginis matris reverenter et stantes persolvebant. Post Completorium ejus altare triplici nonnunquam ordine ambiebant, ut merito dici posset: Circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium: nempe poenitentes verecundia rubicundi, et innocentes virginali pudicitia candidi. Post matutinas pauci ad lectionum studia, pauciores ad lectum se conferebant: plerique in precibus pernoctabant:» et, ut alibi ait, ab una hora orandi ad aliam anhelabant.
Tertio, de abstinentia haec habet cap. v: «Alii ad dies octo potu prorsus sibi interdicebant; alii cibo apposito frigidam infundebant; alii modo ab hoc, modo ab illo edulio sibi temperabant. Quidam tota Quadragesima interdiu non bibebant, nec loquebantur nisi interrogati. In conventu lecturis et servituris multi certatim suam offerebant operam; non hominibus, sed angelis sibi servire videbantur.»
videbantur, ita ut prae cordis jubilo etiam scutellas clam exoscularentur.» Quarto, de charitate ita scribit: «In sublevandis Fratrum oneribus mira erat omnibus commiseratio, et indefessa atque efficax sermonis et operis consolatio. In suscipiendis Fratribus a labore venientibus, humanissima in eis visebatur jucunditas, ingerebantque se passim eorum abluendis pedibus, et servitiis impendendis. Si quis commiseratione erga infirmos benignior, in accipiendis hospitibus hilarior, in eorum lavandis pedibus humilior, in monasterii servitiis sedulior esse posset, is se apud Deum beatiorem existimabat. Non raro sibi ipsis detrahebant tunicas, cucullos, scapularia, et vel peregrinis Fratribus, vel alia occasione indigentibus dabant. Permulti non contenti habitus monastici asperitate, clam induebant cilicia, et lumbos zonis ferreis stringebant.»
Hinc miro fervore praedicabant, adeoque «omne eorum officium erat, Deum laudare, benedicere, praedicare. Multi non sumebant cibum, nisi prius verbum Dei praedicassent vel multis, vel uni. Praedicabant, non ut ederent; sed ut praedicarent, edebant. Hinc B. Virgo visa est eis suggerere quae praedicarent. Hinc et tanta salus animarum consecuta est. Ardebant animi eorum divini amoris igne, atque inde manantia verba auditorum animos inflammabant. Nec solum ille ardor in sermonibus inerat, sed magis etiam in actione fervescebat. Multi humi prostrati cum lacrymis multis et attentissimis precibus postulabant, ut ad Tartaros, vel ad alios Barbaros mitterentur. Flagrabat in eis ardens desiderium tum salutis animarum, tum pro Christo martyrii obeundi. Ibant igitur accincti virtutibus ardentes, eratque aspectus eorum ut carbonum ignis ardentium, et ignito eloquio compungebant et incendebant frigidos peccatores: erant caeteris mentibus puriores, et humilitate sublimiores. Utinam recalescat ille ignis, et qui nunc, proh dolor! est in nubilo, fervoris sol! O Domine! Domine, tui sacri ignis flamma tepidos rursus accendat, ut, sicut olim, serviant tibi cum fervore, et tui ardeant amore. Amen.» Hucusque Auctor.
Vis ideam perfecti Nazaraei? Accipe in hac aurea Eusebii Emisseni sententia, homilias de S. Maximo: quanquam homiliae hae falso ascribantur Eusebio Emisseno, qui fuit Syrus, et, ut ait S. Hieronymus lib. De Scriptor. Eccles., signifer Arianae factionis; nam illae non Graecam, nec Syram, sed Latinam elegantiam redolent, imo repraesentant. Unde Baronius, anno Domini 441, ascribit eas Eucherio Lugdunensi; Bellarminus, lib. De Scriptor. Eccles., Fausto Rhegiensi, alii Caesario Arelatensi: qui eas nuper edidit anno 1602, inscribit Eucherio. Auctor ergo hic, quisquis ille sit, S. Maximum ex Religioso Lirinensi Episcopum ita celebrat: «Et qui jam dudum in Abbate Pontificem gesserat, postmodum Abbatem in Pontifice custodivit; neglector quietis, fugax voluptatis; appetitor laboris, impatiens honoris; pauper in pecunia, dives in conscientia; humilis ad merita, superbus ad vitia.» Eadem sententia habetur in Vita S. Wilibaldi, cap. xxxvi, quam scripsit Philippus Episcopus Eystettensis, et edidit P. Greiserus.
Vis exemplum priscum et vivum? Accipe S. Gregorium Nazianzenum, qui cum S. Basilio monachi vitam egit, haecque de seipso scribit, tract. De Silentio et jejunio: «Maceravi continuis laboribus carnem meam, quae in flore aetatis recalcitrabat et bulliebat: vici gulam ventris, et tyrannum juxta eum residentem (libidinem): mortificavi meos oculos; repressi impetum irae, frenavi membra mea: planxi risum: consecravi res meas omnes Christo. Terra mihi erat lectus, vestis cilicium; vigilia mihi erat somnus, et lacrymae mea requies. Per diem humeros fatigavi oneribus et laboribus: nocte steti quasi statua scribens hymnos; nullam delectationem in animum vel in cogitationem admisi. Haec fuit ratio vitae meae in juventute; quia caro et sanguis instar incendii evomebant flammas, et me a via in coelum avertere satagebant. Abjeci pariter a me grave onus divitiarum, ut levior ascenderem ad Deum.» Eadem, imo majora, fuere virtutum exercitia S. Basilii; nam Gregorius eum longe sibi praefert, eumque vocat gigantem.
Denique S. Bernardus, serm. 9 in Cana Domini: «Cum videris, inquit, monachum ad contumeliam humilem, ad opprobria patientem, suis devotum Prioribus, in moribus mansuetum, tacitum ad loquendum, assiduum ad silentium, in claustro attente legentem, in ecclesia suis vocibus Christum cum omni devotione laudantem: si non continue, tamen quotidie lacrymantem, parcum in refectione, ad obedientiam promptum, ubique proclivum, ubique inclinatum, ubique verecundum, ore coelum pulsantem, semper ad Dominum corde clamantem, cultorem proximi, et contemptorem sui, cunctos diligentem, seipsum odientem; tunc dicere poteris: Monachus iste sui Creatoris servat mandatum. O quam beatus est monachus talis! Profecto iste laboris sui praemium habebit Dominum Jesum.»
Nitidiores lacte. — Codices Septuaginta hic variant, et varie haec dispungunt. Aliqui enim legunt etyrothesan, id est sicut lac coagulati sunt; unde in Breviario Romano in Communi Martyrum tempore Paschali, in responsorio Lectionis octavae legimus: «Candidati facti sunt Nazaraei ejus, splendorem Deo dederunt, et sicut lac coagulati sunt.» Alii, ut Origenes, seorsim legunt epyrothesan, id est igniti, igne probati et coacti sunt. Alii, ut codices Vaticani, legunt epyxrothesan, id est rubuerunt, idque respondet Hebraeo chaclile, et Latino rubicundiores, quod sequitur.
Rubicundiores ebore antiquo. — Ebur enim vetustate fit rubrum ex candido: hebraice est, rubicundiores etsem mippeninim, id est osse (scilicet elephanti, id est ebore: ebur enim quia inter ossa soliditate, magnitudine et pretio excellit, hinc vocatur os antonomastice) ex angulatis, id est ex fortioribus et melioribus ossibus, quale est ebur antiquum. Ita Delrio. Aut potius mippeninim, id est ex anterioribus, id est ex antiquo ebore: hoc enim melius est, et rubescit vel natura, vel potius arte et tinctura, uti mox dicam.
Quare minus germane a Castro ebur antiquum exponit, non vetus, sed pretiosum et optimum. Sic enim accipit to antiquum Cicero, lib. i De Inventione, cum ait: «Qui pauperes sunt, iis antiquior,» id est potior et charior, «est officio pecunia.» Non enim hic pretii, uti nec antiquitatis, sed coloris et ruboris in ebore spectantur dos et conditio. Unde idem a Castro: Aut potius, inquit, ebur dicitur antiquum, respectu prisci et antiqui temporis, quo ebur minio tingi et rubricari solebat, de quo mox. Aliter vertunt Chaldaeus, Pagninus, Vatablus: rubebant etsem, id est corpore, facie vel specie, prae peninim, id est margaritis; alii, prae coraliis vel rubinis; a Castro, prae lychnite, qui claritatem purpureo colore suffundit, qua vigorem excitat lucernarum; unde lychnites dictus est. Syrus vertit: Rubra facta sunt ossa eorum plus sardonyche; vel, ut Arabicus, prae sardio.
Dices: Ebur est candidum, et antiquum flavum fit et pallidum, non rubeum, teste Plinio, lib. viii, m, ubi asserit in pallore cognosci elephanti senectam, in candore juventam. Respondeo: Ebur antiquum dicitur rubescere, id est flavescere (uti ait Ovidius mox citandus et alii, ipseque oculis meis conspexi) et aurescere, q. d. Nazaraei toto corpore erant candicantes et lactei: at vero capite et capillis erant rutilantes et aurescentes instar eboris antiqui rubescentis, id est flavescentis: rubeus enim color non tantum vocatur purpureus, sed et aureus.
Audi Gellium: «Latina oratio una ruboris appellatione, multas rufi coloris species differentes significat,» et inter illas «aureum;» commendatur enim in capillis aureus color. Unde Tacitus Germanis rutilas attribuit comas, et Silius Batavos vocat auricomos, et Homerus priscis illis heroibus Menelao Spartano, Meleagro et Achilli, flavam sive auream caesariem assignat: deorum quoque Bacchi et Narcissi aurea fuit coma, ut scribit Philostratus. Commodi etiam imperatoris statua, ut divinitatis coeleste quoddam jubar referret, erat in coma auri scobe respersa, ut scribit Herodianus. Ita et Antoninus Verus, teste Capitolino, dicitur «tantam habuisse curam flavescentium capillorum, ut capilli auri ramenta aspergeret, quo magis coma illuminata flavesceret.»
Hinc flava caesaries apud Romanos nomen dedit nobili familiae Flaviae: sicut et Aenobarborum; hi enim ita dicti sunt a barba flava. David fuit flavo capillo. Adolescentes nobiles in aula Salomonis «ramentis auri capillum quotidie spargebant, ut ad solarem radiorum contactum fulgor diversum a capitibus eorum reflecteretur,» inquit Josephus lib. viii Antiq. cap. ii. Scribit Polemon, «capillos moderate flavescentes naturae docilis mitisque, et quae ad felicem fortunam tendat, esse signum;» et Apuleius: Flavo, inquit, capillo praediti bellatores, et ingenio praesignes sunt; et, ut medici docent, valde bono sunt corporis temperamento. Hinc sicut David et Salomon flavo, ita Christus subflavo fuit capillo, inquit Nicephorus.
Denique flavus color symbolum est florentis juventae. Ita Pineda in Salomone praevio, lib. vi, cap. iv.
Secundo, respondent noster a Castro, Sanchez et Pineda in Job cap. xxviii, 6: Veteres, inquiunt, ebur tempore pallescens, et decolor effectum, ut ei pristinum decorem et splendorem restituerent, illud illuminabant et tingebant minio, vel purpura; sicque fiebat purpureum. Ita Plinius, lib. xvi, cap. xliii, et Virgilius, Aeneid. lib. xii: Indum, ait, sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur; vel mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa: tales virgo dabat ore colores. Et Ovidius clare, lib. ii Amor. eleg. 5, utrumque, scilicet ebur antiquum pallere, et idcirco purpureo colore tingi docet, dicens: Aut, quod ne longis flavescere possit ab annis, Maeonis Assyrium femina tingit ebur.
Et Homerus, Iliad. iv: «Veluti, cum quaedam mulier ebur purpura tinxerit;» et Lucianus in corpore pulchro requirit, ut corporis partes decenti rubore florescant: «Qualem Homerus quasi inter omnes pictores praestantissimus, adjecit Menelai femoribus, ebori purpureo ostro infecto assimilatis.» Sic ergo Nazaraei carnem et vultum habebant candidum, sed purpureo rubore inspersum et floridum, qualis est in juvenibus pulchris. Hic sensus videtur convenientior, tum quia hoc proprie sonat vox rubicundiores; tum quia pulchritudo maxime in vultu, ejusque roseo colore spectatur. Unde et sponsa in Canticis ait: «Dilectus meus candidus et rubicundus;» et talis est color eboris minio vel purpura tincti, cum eboris antiqui color sit pallescens et decolor.
Porro nominat potius ebur, quam lanam aut sericum purpura tinctum: quia ebur, utpote ferrum et politum, dum purpura tingitur, ita fit purpureum, ut splendescat et emicet, ac scintillet instar ignis, quod non facit pannus aut sericum, utpote glabra, nec tersa et polita.
Sapphiro pulchriores. — Hebraice: Sapphirus excisio eorum; Symmachus: Sapphirus membra eorum; Chaldaeus: Sapphirus erat vultus eorum; alii: Sapphirus erat expositio eorum, q. d. Nazaraei pulchre membris erant distincti et efformati, quasi essent excisi e sapphiro. Sic, cum quem mire candidum significare volumus, dicimus eum videri ex alabastro. Ita Vatablus. Origenes vertit: Excisi ex eis, id est praeelecti, illustriores ex eis, sapphiro erant similes, ob caelestem conversationem et mores: nam, ut ait Plinius lib. xxxvii, cap. 12, sapphirus est gemma caerulei coloris aureis punctis quasi stellis collucens. Sapphirus enim Plinii alia est a moderna, fuitque instar lapidis lazuli, uti docui Apocal. xxi, 19.
Pineda, lib. vi De Rebus Salom. cap. iv: Sicut colorem lactis ad cutem, rubedinem ad capillos, ita sapphirum ad oculos Nazaraeorum refert, quasi illi sapphirini fuerint: idque appositum est.
Versus 8: Their face has become black.
8. Denigrata. — Hebraice est iachascech, id est obscurata est; Septuaginta, indians, id est obtenebrata est, hoc est, ut Noster interpretatur, «denigrata est;» q. d. Nazaraei prae fame quam passi sunt in obsidione, et postea in captivitate, prae macie et miseriis facti sunt nigriores carbonibus, ita ut non agnoscerentur etiam ab amicis, cum eis obviabant: et pellis eorum aruit instar ligni, olim virentis, nunc aridi. Alludit ad Hebraeum etsem, id est ebur, q. d. Etsem, id est ebur rubens, factum est ets, id est lignum squalidum et aridum.
Tropologice haec referas ad Clericos et Religiosos, qui a priscis Sanctis sui Ordinis plane deciderunt, soluta prorsus disciplina, unde non sunt cogniti in plateis; quia eorum conversatio a vita saecularium non differt, imo subinde est pejor; cujus rei causa fuit, quod minimas regulas et defectus contempserint, indeque sensim ad majora et graviora progressi, tandem etiam vota substantialia violarint, ut docet S. Antoninus, ii part. hist. tit. xv, § 2. Hisce dici potest illud Amos ix, 7: «Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel? ait Dominus,» q. d. Eratis olim filii Abrahami, candidi ut angeli, jam per peccatum facti estis nigri quasi Aethiopes, et quasi daemones.
Rursum S. Gregorius, xxxii Moral. xvii: «Nazaraei, inquit, sunt continentes et abstinentes; hi in Ecclesia plerumque tam mira opera faciunt, ut ab eis multi qui caelestem vitam tenuerunt (quos candor nivis significat); multi, qui terrena bene dispensaverunt (quos lac significat), superari videantur; sunt rubicundiores ebore antiquo, quia saepe ante oculos nonnullis praecedentibus patribus studii ferventioris existant: sapphiro sunt pulchriores, quia ad superna tendentes per caelestem conversationem videntur vincere. Sed dum virtutum copia in quamdam sui fiduciam mens adducitur, et praesumptione propria fuscatur, subjungitur: Denigrata est super carbones facies eorum; nigri enim post candores fiunt, et frigidiores, carbonibus exstinctis, id est frigidis mentibus, evadunt,» etc.
Versus 9: It was better for those slain by the sword (that is, kill...
9. Melius fuit occisis gladio (id est cita et brevi morte peremptis), quam interfectis fame, — id est longa inedia cruciatis et tabe consumptis. Hebraice est pulchra allusio: melius fuit mortuis chereb, id est gladio, quam raub, id est fame; nam, ut ait Homerus: «Mori fame miserrimum est.»
Extabuerunt (hebraice iazubu, id est defluxerunt paulatim in mortem) consumpti (hebraice meduccarim, id est confossi) a sterilitate terrae, — hebraice mittenubot sadai, id est a fructibus agri, id est ob defectum fructuum et sterilitatem: vocat transfossos, ut alludat ad gladio confossos, q. d. Melius est illis qui gladio, quam qui fame confossi interierunt: qui enim fame consumuntur, perinde enecantur ac si fame perfossi defluerent sanguine, spiritu et vita, ac lenta tabe conficerentur. Durum ergo telum, durus gladius est fames.
Versus 10: The hands of women
10. Manus mulierum, — q. d. Matres natura in parvulos suos maxime benevolae et misericordes, inedia ita efferatae sunt, ut filios quasi cibum electum et delicatum (hoc enim significat Hebraeum baroth) vorarent. Aliter Origenes, q. d. Matres ex misericordia occiderunt filios, ut eos lenta fame, tabe, et tot aerumnis per citam mortem eriperent; nam, ut dixit vers. 9: «Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame.»
In contritione, — id est in obsidione quae attulit urbi contritionem, hoc est excidium. Id factum narrat etiam Baruch, cap. ii, 4.
Versus 11: He has accomplished
11. Complevit — omnem iram, vel id quod minatus est per Moysen, Deut. xxviii, 53. Ignem — quo urbs et templum arsit: ita Hugo, S. Thomas, Lyranus; secundo, «ignem,» id est famem, ait Vatablus; tertio, Theodoretus, «ignem,» id est tribulationem, quae fundamenta, id est reges et principes cum plebe, devoravit.
Versus 12: The kings did not believe
12. Non crediderunt reges, — scilicet finitimi, et alii qui norant munitiones Jerusalem (unde et Jebusaei munitioni arcis Sion praefidentes, irriserunt Davidem eam oppugnantem, ponentes in muris claudos et caecos, quasi ab his solis posset defendi, II Reg. v), quamque ipsa Deo curae esset, et a Deo contra Sennacherib et alios reges protecta fuisset, eam posse ab hostibus capi. Ita Chaldaeus, Origenes, Theodoretus, Lyranus.
Secundo, Hugo, Rupertus, S. Thomas: «Non crediderunt reges terrae,» scilicet Judaeae, ut Sedecias et Joakim, qui librum Jeremiae de adventu Chaldaeorum combussit, Jerem. xxxvi, «et habitatores orbis,» scilicet cives terrae Judaeae.
Versus 13: Because of the sins of the prophets (false prophets) and ...
13. Propter peccata prophetarum (pseudoprophetarum) et sacerdotum — impiorum, ut Phassur et aliorum, qui regem inducebant, ut sanguinem justorum et innocentum, etiam Jeremiae funderet, Jerem. xx, 1, et cap. xxii, 3. Sanchez haec refert ad justos occisos a Manasse instinctu falsorum prophetarum et sacerdotum. Ob hos enim excisam esse Jerusalem docuit Jeremias cap. xv, 4, et IV Reg. xxiv, 3 et 4.
Versus 14: They wandered
14. Erraverunt, — scilicet pseudoprophetae et impii sacerdotes, polluti sanguine innocentum, quem fuderant in obsidione et vastatione civitatis, quasi «caeci;» cumque hostis domos eorum occupasset, nescientes quo se vertere vel incedere, tenuerunt aliorum lacinias, ut ab eis vel hospitium vel auxilium quaererent; sed hi quorum laciniae erant, eos a se rejecerunt, dicentes: «Recedite, polluti,» nolite nos tangere et polluere. Ita Dionysius.
Secundo, S. Thomas, Rabanus, Hugo, q. d. Judaei vulnerati, excaecati et exoculati a Chaldaeis, et polluti sanguine occisorum in quos impingebant, dum non possent recto tramite incedere quaesierunt qui eis manum daret ac deduceret; cumque neminem invenire possent, apprehenderunt aliorum lacinias, ut eorum ducatu graderentur. Solent enim moribundi homines quidquid possunt manu apprehendere ac fortiter tenere, inquit Maldonatus. Sic et Lyranus, nisi quod ipse haec de justis accipiat.
Tertio, R. Salomon sic explicat: Volutati sunt in sanguine usque eo, ut non possent alii attingere eorum lacinias, dicerentque eis: «Recedite, polluti.»
Quarto, Hebraei, Vatablus, Pagninus, q. d. Judaei caeci, oberrantes in plateis, polluti sunt sanguine occisorum, ita ut accedentes dedignarentur contingere vestes illorum, sed dicerent: Discedite a nobis, quia polluti estis sanguine: quo dicto, avolarunt et amoti sunt ab eis. Hi omnes ex Hebraeo vertunt: Tenuerunt lacinias eorum (sic enim verti potest), non suas, ut vertit Noster.
Quinto et optime, q. d. Propter peccata pseudoprophetarum et sacerdotum, praesertim homicidia, tam ipsi quam caeteri omnes Judaei in vastatione Jerusalem errarunt, quasi caeci; tum ob perturbationem animi, tum ob caliginem et fetorem cadaverum et sordium: omnes enim plateae plenae erant occisis, hinc eorum sanguine multi polluebantur. Caeteri, cum non possent transire facile, et sine contactu occisorum et pollutorum, ne ea tangerent et ab eis polluerentur, continebant et levabant lacinias suas, et clamabant ad alios occurrentes et oberrantes, jam sanguine occisorum maculatos et pollutos: Recedite, polluti, ne tangatis aliquem e nobis, nosque polluatis: cumque alii quasi caeci haec non curarent, coeperunt jurgari, atque ita jurgati commoti sunt, id est abducti sunt captivi, ibique vagantur huc illuc, ubi inter gentes existentes dixerunt gentes de eis: Non addet ultra Deus ut habitet in eis.
Sanchez haec accipit tantum de sacerdotibus: illi enim soli, inquit, ex contactu mortui polluebantur, juxta legem Levit. cap. xxii, 4. Verum laicos quoque eodem contactu pollutos fuisse patet Num. xix, 11 et seq.
Tenuerunt lacinias suas. — Ita Hebraea, Graeca, Romana. Male ergo legunt aliqui: Tenuerunt lascivias suas, id est adhaeserunt suis concupiscentiis et libidinibus. Porro lacinia est vestis extrema pars, et caesurae particulatim concisae decoris causa: dicitur enim lacinia a lacerando. Hinc laciniam tenere est leviter rem tenere, hoc est, extrema vestis ora.
Versus 15: Depart, you unclean.
15. Recedite, polluti. — Alii putant haec esse verba hostium, Judaeos tanquam contaminatos exsecrantium; ita Chaldaeus. Alii censent esse verba ipsorum pollutorum, dicentium aliis: Recedite a me, quia pollutus sum. Alii et melius autumant haec esse verba Judaeorum mundorum clamantium ad immundos: «Recedite, polluti,» ne nos inficiatis, uti dixi vers. 14.
Jurgati sunt. — Hebraice natsu, id est irruerunt, et quasi involarunt in invicem, rixati sunt, verbis contenderunt, aliis dicentibus: Recedite; aliis nolentibus recedere. Septuaginta vertunt: succensi sunt, scilicet ira; Vatablus: Inquinati sunt; Chaldaeus: Abominabiles erant; R. Abraham: Avolarunt, scilicet in captivitatem.
Dixerunt inter gentes (quicumque eos inter gentes dispersos et vagabundos videbant, dixerunt): Non addet ultra (scilicet Deus) ut habitet in eis. — Hebraice est: Non addent Judaei ultra ad inhabitandum, ut scilicet redeant in terram suam Judaeam, ad eam inhabitandam. Ita Origenes et Vatablus. Alii, q. d. Ne polluant et coinquinent Judaei, propellamus eos a nobis in alias regiones.
Versus 16: The face (that is, the anger shown by the face) of the Lo...
16. Facies (ira quae facie ostenditur) Domini divisit (id est dispersit) eos (inter gentes); quia ipsi facies sacerdotum non erubuerunt, — sed eos sine respectu sacerdotii aut senii vexarunt et occiderunt; juste ergo nunc par pari eis redditur: sic enim Judaei Jeremiam sacerdotem impudentissime tractarunt, alapis ceciderunt, incarcerarunt, etc., sic postea Christum pontificem cruciarunt et crucifixerunt. Sunt verba Jeremiae, ait Theodoretus, vel hostium et gentium inter quas dispersi erant Judaei, ut volunt Vatablus, Rabanus, S. Thomas, Lyranus, qui ipsorum sceleribus attribuebant hanc eorum dispersionem et exsilium.
Aliter Origenes, Chaldaeus, Lyranus et S. Thomas exponunt, ut sit sermo de Chaldaeis, non de Judaeis, q. d. Chaldaei non pepercerunt sacerdotibus aut senibus Judaeorum, propter peccata pseudoprophetarum et sacerdotum ipsorum. Sed prior sensus est genuinus.
Versus 17: While we yet stood (meaning: While our state still stood,...
17. Cum adhuc subsisteremus (q. d. Cum adhuc staret respublica nostra, cum erecti staremus in exspectatione Aegyptiorum, ut obsidionem Chaldaeorum solverent), defecerunt oculi nostri — spectantes et intenti ad auxilium Pharaonis, quod promiserat, quia diu exspectatus licet non venit; et veniens nos salvare non potuit; quia non spectro suorum patrum, ut fabulantur Hebraei, sed a Chaldaeis repulsus est. Vide Jerem. cap. xxxvii. Ita Origenes, Rabanus, Theodoretus, Hugo.
Aliter Chaldaeus et Olympiodorus: ipsi enim haec de Romanis explicant, quorum auxilium exspectarunt Judaei contra Antiochum tempore Machabaeorum, sed frustra: nullum enim ab eis acceperunt. Verum hi Threni non sunt de tempore Machabaeorum, sed Chaldaeorum et Jeremiae.
Versus 18: Our steps were made slippery.
18. Lubricaverunt. — Hebraice tsadu, id est venati sunt hostes gressus nostros; quia praecluserunt viam ne libere possemus incedere, et in mediis plateis insidias nobis posuerunt. Noster forte tsadu deduxit a tsad, id est latus, q. d. Laterarunt, id est ad latera inclinarunt vestigia nostra, quod fit dum lubricamus ob semitae glacritiem et difficultatem; aut ob trepidationem et capitis turbationem, et vertiginem, uti hic Judaeis accidit. Alii legunt tsaru, id est coarctarunt, praecluserunt nobis semitam et vestigia, ut consistere non possemus, ideoque vacillaremus et lubricaremus, q. d. Nil firmi fuit nobis, sed omnia lubrica. Septuaginta pro tsaad, id est gressus, vestigia, legerunt tsair, id est parvulus: unde vertunt: Venati sunt parvulos nostros, ne irent in plateis nostris. Vide Jerem. ix, 21.
Versus 19: Our persecutors were swifter than the eagles of heaven.
19. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli. — Tum cum e Chaldaea in Judaeam equis velocissimis aeque ac robustissimis et ferocissimis, quasi aquilae advolarunt, ut ait Jerem. iv, 13, et cap. xlviii, 40; tum potius, cum Sedeciam et principes fugientes ex urbe jam capta, comprehenderunt, IV Reg. xxv, 5.
Pulchre et vere S. Augustinus in Psalm. cxxiii: «Ideo, inquit, te quaerit major raptor, quia invenit minorem: ideo te quaerit major aquila, quia prior cepisti leporem: praeda tibi fuit minor, praeda eris majori.» Justum enim est et congruum, ut in quo peccasti, in eo et puniaris. Aquilas nominat, quia velocissimae sunt; unde Pindarus ait aquilam esse reginam volucrum, delphinum piscium. Et Aristophanes: Athenienses, ait, oraculum acceperunt fore, ut tanto post se intervallo urbes alias relinquerent, quanto aquila alias aves celeritate superat.
Super montes persecuti sunt nos; — ibi enim suas rupes inaccessas et cavernas abditas latebrasque habebant Judaei, in quas tempore belli se recipiebant, teste Josepho, lib. i Belli, xii.
Versus 20: The breath of our mouth
20. Spiritus oris nostri, — id est Josias, per quem quasi auram et aerem nostrum respirabamus, et sub cujus umbra, id est innocentia, justitia et meritis, inquit Chaldaeus, ac patrocinio pie et pacate vivebamus inter gentes: Josias, inquam, noster rex, a Pharaone Nechao vulneratus est et caesus, IV Reg. xxiv, q. d. A caede Josiae coepit calamitas nostra, coepit ruina Judaeorum; quia successerunt ei filii impii qui regnum perdiderunt. Ita Chaldaeus, Hebraeus, Rabanus, Hugo, Vatablus, S. Thomas, Sanchez, et S. Hieronymus in xii Zucharia; unde Vatablus, Chaldaeus et Pagninus pro Christus Dominus, vertunt, Christus Domini, id est unctus a Domino in regem, et ita verti potest ex Hebraeo. Suavissima enim et gratissima Judaeis erat Josiae memoria et nomen, ut patet Eccli. xlix, 1; unde vocant eum suum spiritum, animam et vitam. Sed hactenus in Threnis nulla facta est mentio Josiae, sed Sedeciae; nec Josias captus, sed vulneratus est. Denique Josias non potest dici Christus Dominus, ut vertit Noster et Septuaginta.
Secundo, S. Thomas, Maldonatus et aliqui Hebraei per Christum accipiunt Sedeciam, de quo praecessit, q. d. Christus Domini, id est Sedecias rex, qui solus nos Judaeos tutari poterat a Chaldaeis, captus est ob peccata populi, et etiam sua. Sic Saul, licet impius, a Davide vocatur Christus Domini, id est a Domino unctus in regem. Hic sensus apte cohaeret praeced. et sequent.
Verum, quia Noster et Septuaginta vertunt: «Christus Dominus,» id est iehova, ut habent Hebraea, id est Deus: hinc S. Clemens, Irenaeus, Justinus, Origenes, Tertullianus, Ambrosius, Hieronymus, Theodoretus, Olympiodorus et alii passim, quos fuse citat hic Christophorus a Castro, accipiunt ad litteram de Christo, ut ad eum more prophetico avolet Jeremias, quasi ad clausulam et catastrophen suarum lamentationum et prophetiarum, q. d. Post omnes has calamitates illud ultimo maxime lamentandum venit, quod peccatis nostris Christo (hujus enim, utpote Regis et Salvatoris nostri, mentem meam subit imago, cum ejus parentes et antitypos, Josiam, Jechoniam et Sedeciam commemoro) mortem certissimo afferemus sub Pilato, et in Dei praescientia jam attulimus, imo nos Judaei proprie Christum nostrum crucifigemus et occidemus: atque licet Deus id ita eventurum praesciat, tamen ex immenso suo erga nos amore haec omnia permittet; imo nos captivitate Babylonica liberabit et in Judaeam reducet; uti praescit nos Christum suum occisuros, idque ad hoc, ut per Christi mortem nos a daemonis captivitate et morte aeterna liberet.
Quis ergo hanc tam indignam innocentis Christi et Filii Dei captivitatem et necem non lamentetur? quis ejus potius quam Sedeciae casum non lugeat? quis Creatorem suum et redemptorem Jesum captum, et cruci affixum, siccis oculis, intueatur? Utroque ergo modo verti potest, scilicet Christus Domini, ut sic intelligatur Sedecias, et Christus Dominus, ad quem avolat Jeremias, quemque maxime amabat et plangebat, cujus typus fuit rex Sedecias. Obiter ergo perstringit casum Sedeciae, quasi typum, et sub eo proprie et directe intelligit, lugetque casum Christi antitypi; hic enim proprie captus et mortuus est in peccatis, non suis, sed nostris. Rursum, Christi mors et caedes fuit causa excidii Jerusalem per Titum et Romanos; cujus typus et inchoatio fuit excidium ejusdem per Chaldaeos, quod hisce Threnis luget Jeremias. Sic Isaias a Cyro ad Christum subito avolat, cap. xlv, dicens: «Rorate, coeli, desuper;» et Zachar. ix, 9, ab Israele ad Christum: «Ecce, inquit, rex tuus veniet tibi justus, et salvator.» Vide Can. iv et v.
Oris nostri. — Hebraeum appaim significat os, nares, faciem. Unde Aquila, Symmachus, Chaldaeus vertunt: Spiritus narium nostrarum; Septuaginta prosopon, id est faciei nostrae; Tertullianus legit: Spiritus personae ejus Christus; quia ait ipse lib. v Contra Marcion. cap. xi: «Paternae personae spiritus est Christus.» Christus ergo vocatur «spiritus oris nostri,» primo, quia ipse menti et ori nostro afflat spiritum prophetiae. Ita Origenes et Eusebius, iv Demonst. xxiv. Christus enim qua Deus Jeremiae aliisque Prophetis suggerebat sua oracula. Secundo, quia Christus finis erat et scopus omnis prophetiae.
Tertio, Origenes, Rupertus, Rabanus, Hugo, Lyranus: Spiritus, inquiunt, oris nostri, id est anima et vita nostra est Christus; quia sicut sine spiritu corpus mortuum est, ita anima sine gratia Christi mortua est. Hinc Christus inspiravit in Apostolos, Joan. xx, dicens: «Accipite Spiritum Sanctum,» idque fecit ad vitam in nobis renovandam, sicut eamdem ipse inchoavit, cum Genes. ii, 7, inspiravit in faciem hominis spiritum vitae. Quarto, Theodoretus: Spiritus, inquit, lucis divinae vehiculum est Christus, quia ipse mentem illustrat scientia Dei. Favet S. Cyrillus in cap. v Osee, sub finem, ubi pro Spiritus legit, lumen: Lumen faciei nostrae, inquit, Christus Dominus. Huic lumini apposite respondet umbra, de qua subditur: «In umbra tua vivemus in gentibus.» Sic Anna mater Tobiam filium vocat «lumen oculorum suorum, baculum senectutis, solatium vitae,» Tobiae x, 4.
Simili de causa dixit Plinius, lib. ii, cap. xcix, sidus lunae rerum spiritum existimari: «Hoc enim esse quod terras saturet, accedensque corpora impleat, abscedens maniat. Ideo cum incremento ejus augeri conchylia, et maxime spiritum sentire quibus sanguis aion sit. Sed et sanguine hominem etiam cum lumine ejus augeri ac minui. Frondes quoque ac pabula sentire, in omnia eadem penetrante vi.»
Porro apte deitatem soli, humanitatem Christi lunae comparari, multis analogiis ostendit Alcazar, Apocal. xii, 1, explicans illud: «Luna sub pedibus ejus.»
Dicitur vero Christus etiam spiritus narium nostrarum, quia, ut Origenes, Dei amatores assidue Christum spirant, illumque semper ante oculos, in corde et ore habent, ut cum S. Bernardo dicant: «Jesus mel in ore, melos in aure, jubilus in corde;» secundo, quia Christus in rebus afflictissimis unicum nobis est refugium et respiraculum: ita S. Thomas; tertio, quia, ut Chaldaeus vertit: Christus Dominus charus nobis est et amabilis ac pretiosus, ut anhelitus et spiritus vitalis, quem per nares emittimus, ac, ut aura quam attrahimus, et respiratio quam intromittimus: sicut enim respiratio calorem cordis temperat, itaque vitam conservat: ita Christi gratia temperat concupiscentiam, et vitam gratiae conservat. Denique, Christus est spiritus in quo vivimus, movemur et sumus; ut cum S. Paulo dicamus: «Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus,» Galat. ii, 20; vide ibi dicta; et Coloss. iii, 3: «Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, vita vestra,» etc.
Denique, luculenter hunc versum ita reddit Interpres Arabicus Alexandrinus: Spiritus facierum nostrarum, qui erat forma (species) nostra, Christus Dominus derelictus est in delictis eorum, et corruit in foveam eorum ille, in cujus ala (protectione) dixi quod vivemus, et in umbra ejus inter populos. Minus recte vertit Arabicus Antiochenus: Insidiati sunt nobis, et insufflarunt nobis ad spiritum Christi Domini. Captus est in venatione eorum, cujus in umbra diximus nos esse victuros inter gentes.
Moraliter, dicat cum Jeremia fidelis et Christo dicata anima: Christus est meus spiritus, meus anhelitus, mea anima, mea vita; Christus est quem spero et spiro, in quo respiro; quem inspiro et exspiro; Christus mihi charior, mihi intimior, mihi pretiosior est ipso spiritu vitali, ipsa anima et vita mea: quia ipse est anima animae meae: ipse spiritus mentis meae, ipse centrum cordis mei. Sicut ergo anima corpus animat et vivificat, ac consequenter singula membra informat, movet, regit, dirigit, ut per os loquatur, per aures audiat, per oculos videat, per pedes ambulet, etc.; ita Christus animat et vivificat animam meam, et per eam corpus, omnesque sensus, potentias et membra; ac proinde ea movet et dirigit ad omne bonum, et ad suum Deique obsequium.
Facit enim ut lingua nil nisi honestum et sanctum loquatur, ut oculi nil nisi pudicum videant, ut aures non nisi verbo Dei et castis sermonibus pateant, ut cor nil nisi coelestia amet, ut mens nil nisi divina cogitet, ut pedes non nisi ad opera bona progrediantur. Ita spiritus et anima Pauli erat Christus, ideoque dicit: «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum,» Philip. i, 21. «Sine Christo enim vanum omne quod vivimus,» ait S. Hieronymus. Et: «Christum habitare per fidem in cordibus vestris,» Ephes. iii, 17. Et: «Sive vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus,» Rom. xiv, 8. Unde cum morimur, dicimus cum S. Stephano: «Domine Jesu, suscipe spiritum meum.» Et: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis,» Galat. iv, 19.
Sicut enim gallina, incubando et fovendo ova, parturit pullos, eisque suum calorem, spiritum, animam et vitam aspirat: ita Paulus quasi incubando et fovendo Galatas, eis quasi parturiens suum calorem, suum spiritum, suam animam, suam vitam, puta Christum, aspirabat et inhalabat. Ita Sancti eminentes Christo adeo conjuncti, familiares et intimi fuerunt, ut non tam ipsi quam Christus in eis vivere, spirare, loqui, operari, pati videretur. Hinc S. Dionysius et rerum spiritualium magistri docent apicem perfectionis in hac unione et inoperatione Christi consistere; scilicet ut anima in orando, operando et patiendo, potius se passive quam active habeat, itaque excipiat omnes Christi inspirationes, impulsus, inoperationes, etc., iisque sinat se agi et dirigi ad omnem virtutem. Quocirca tales in Christo Christique providentia, cura et amore secure requiescunt, omnesque sollicitudines, timores et cruces in ipsum conjiciunt, dicentes: «Dominus sollicitus est mei,» ipse meam curat salutem, gratiam et gloriam: non timebo ergo quid faciat mihi homo, caro, mundus aut daemon. Haec est vita paradisi, et inchoatio coelestis felicitatis.
Jesu dulcissime, esto spiritus oris mei; ut quoties respiro, toties te inspirem et exspirem, toties te memorem, sentiam, sapiam, proloquar, omnibusque aspirem et inhalem; ut, dum spiritus hos regit artus, tu spiritum meum inhabites, animes et regas; ut nil nisi te inspirante, ex te, per te, de te dicam, doceam, scribam, agam. In te enim est totum quod desiderare possum et debeo: tu salus mea et redemptio; tu spes mea et fortitudo; tu lumen oculorum meorum; tu decus meum et gloria; tu mea vita, meus amor, meae deliciae, mea aeternitas, mea beatitudo. Sive ergo vivam, sive moriar, in manus tuas spiritum meum et cor meum, imo tuum cum S. Catharina Senensi, commendo.
In peccatis nostris. — Hebraice chrimes bischitotam, quod primo, S. Ambrosius in Psal. cxviii, serm. 11, vertit, in interitu nostro. Secundo, Dionysius Alexandrinus in Resp. ad quaest. Park Samosateni, vertit, in calumniis nostris. Tertio, Septuaginta, in corruptionibus nostris, vel, ut Romani codices habent, in corruptionibus eorum: hoc enim significat affixum in voce bischitotam. Sed Noster cum S. Ambrosio et aliis pro eorum vertens nostris, legit bischitetenu. Quarto, Chaldaeus et Vatablus vertunt, in retibus eorum; Arabicus, in venatione ipsorum. Quinto, Syrus, Pagninus, et R. Salomon, in fosseis eorum, scilicet persecutorum Chaldaeorum (inquient ipsi), de quibus vers. praeced. Haec omnia significat Hebraea radix schacha, vel schachat. Sexto, Noster clare et plane vertit, «in peccatis nostris,» id est, ut Olympiodorus et alii, propter peccata nostra, uti ait Isaias cap. liii, vers. 5, quod Theodoretus explicat, ob peccata et corruptissimam impietatem, et invidiam Judaeorum in Christum. Alii generalius explicant: ob peccata omnium hominum; haec enim in se luenda suscepit Christus.
In umbra, — in tua protectione, inter gentes iniquas, a malis tuti vivemus, Cant. ii, 3. Ita Rupertus, Hugo, Lyranus. Hic sensus est planissimus.
Secundo, Origenes, «in umbra,» inquit, id est ad tui imitationem: umbra enim est imago corporis, cujus est umbra.
Tertio, idem homil. 8: «In umbra,» id est in nomine Jesu, vel in humanitate et carne ejus, sub qua quasi umbra divinitatis vitam accepimus spiritualem. Sic et S. Bernardus, serm. 28 in Cant., qui putat haec dici ex persona incipientium: «Ut quiescant, inquit, saltem in umbra, qui solis ferre ardorem minus validos se sentiunt: et carnis dulcedine nutriantur, dum necdum valent percipere quae sunt spiritus Dei: umbram siquidem Christi, carnem reor esse ipsius, de qua obumbratum est et Mariae, ut ejus objectu fervor splendorque spiritus illi temperaretur: in carnis ergo devotione interim consolentur, qui vivificantem spiritum necdum habent.» Nam, ut idem ait serm. in Nativ. B. Mariae: «Inter coelestes beatitudines non umbra vivitur, sed potius in splendore: In splendoribus Sanctorum, inquit, ex utero ante luciferum genui te. Ecclesia vero ait: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi.»
Hac de causa, ut idem ait serm. 6 De Ascens.: «Apostoli» ante missionem Spiritus Sancti, utpote adhuc imperfecti, «meram lucem spiritus sustinere non poterant; sed exhiberi illis oportuit Verbum in carne, solem in nube, lumen in testa, mel in cera, cereum in laterna.» Et serm. 3: «In umbra, inquit, non inter angelos, ubi purissimum lumen purissimis oculis intuebimur.» Ita quoque S. Ambrosius, in Psalm. cxviii, serm. 19, litt. coph.: «Umbra, inquit, tua, o Christe! caro fuit; qua nostrarum aestus refrigeravit cupiditatum, quae compescuit insolentiam vitiorum, quae restinxit ignes libidinum, quae avaritiae diversarumque passionum incendia temperavit: et quid dicam de umbra Domini, quando et Apostolorum umbra sanabat?»
Quarto, apud S. Augustinum, tom. iv, per umbram accipit animam Christi: «Quia, inquit, sicut umbra corporis inseparabilis est a corpore, et indeclinabiliter motus ac gestus corporis suscipit et gerit; sic anima Christi a deitate et Verbo, cui inseparabiliter inhaeret, suum opus ac motum suscipiebat, et pro ejus nutu ac voluntate cuncta perpetrabat: in hujus enim umbra per fidem vivimus inter gentes.»
In gentibus, — quia Christus a Judaeis ad gentes se Ecclesiamque suam transtulit, inquit S. Augustinus loco jam citato, et Rufinus in Exposit. Symbol.
Versus 21: Rejoice and be glad, O daughter of Edom.
21. Gaude, et laetare, filia Edom. — Est ironia, vel concessio, qualis est illa Eccl. xi, 9: «Laetare, juvenis, in adolescentia tua,» etc.; nam Jeremias hic praedicit excidium Idumaeorum, per eosdem Chaldaeos; quia ipsi irriserant Judaeos, et juverant Chaldaeos in excidio Judaeorum, idque patet ex Abdia i, 10, et Ezech. xxxv, 13: ita Theodoretus, Rabanus, Hugo, S. Thomas, Lyranus; redit enim et revolat Propheta de more a Christo ad sua tempora.
Hebraei, Chaldaeus et R. Salomon per Idumaeam accipiunt Romanos, quos aiunt ortos ab Idumaeis. Sed illud falsum est, ut patet ex praecedenti; hoc incertum, imo pariter falsum, et recte refutatum a Lyrano et Hugone.
Quae habitas in terra Hus. — Hinc patet terram Hus eamdem esse cum Idumaea, vel certe in se complexam fuisse Idumaeam.
Inebriaberis, atque nudaberis, — q. d. Hoc calice furoris, hac vindicta Dei ita repleberis, ita affligeris, ut videaris esse ebria et emotae mentis, ut more ebrii nuderis, id est spolieris tuis bonis, quin et vestibus. Rursum ut more ebrii discooperias et nudes infirma et verenda tua, id est loca terrae imminuta praesidio nudes, per quae hostis intret. Secundo, nudaberis murorum amictu disjecto. Unde R. Abraham putat hic alludi ad verba quae Idumaei dicebant, cum Jerusalem everteretur: «Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea,» q. d. Evertite Jerusalem usque ad fundamenta; utrobique enim idem est verbum ara, q. d. O Edom! everteris usque ad fundamentum, quia tu hoc Hierosolymae optasti, et ut fieret cooperatus es. Tertio, Septuaginta vertunt cum Chaldaeo, Vatablo, Pagnino: Effundes, evacuabis, evomes, scilicet cives tuos in captivitatem, ut maneas vacua et solitaria.
Moraliter, discant hic homines non gaudere in casu et ruina miserorum, etiam hostium, sed compati ac timere ne idem sibi eveniat. Ita cum Franciscus Valesius, rex Franciae, captus a Carolo V, scripsisset in pariete cubiculi sui: «Hodie mihi, cras tibi;» id legens Carolus subscripsit: «Homo sum, humani a me nihil alienum puto.»
Versus 22: Your iniquity is accomplished
22. Completa est iniquitas tua, — id est poena iniquitatis tuae, q. d. Poena iniquitati tuae, o Jerusalem, debita, hac captivitate septuaginta annorum complebitur: sed in eam succedet Idumaea tibi inimica, cujus peccata Deus discooperiet, et nota faciet orbi per publicam vastationem et perpetuam captivitatem. Ita Theodoretus, Origenes, Hugo, S. Thomas, Lyranus. Concludit Jeremias Threnos consolatione Judaeorum, quod exsilium et poena eorum brevi sit finienda, atque in eorum hostes Idumaeos derivanda. Hinc patet hosce Threnos a Jeremia esse scriptos post excidium Hierosolymae.
Dices: Quomodo ait: «Non addet ultra ut transmigret te,» cum postea Judaei a Tito et Romanis vastati sint? Respondeo, «non ultra,» scilicet ad longum tempus, «transmigrabit te:» nam tempore Romanorum fuit quasi aliud saeculum, et alia Jerusalem. Simile est Isai. ii, 4. Adde sub Tito non fuisse proprie transmigrationem, sed excidium Judaeorum.
Secundo, aliter S. Thomas: «Non ultra,» inquit, punieris, scilicet pro his peccatis; sed si nova committas, uti revera facies, rursum punieris per Titum.
Tertio, Hugo et Lyranus: «Non ultra,» supple, si Deo servieris fideliter.
Quarto, Theodoretus: «Non ultra addet,» scilicet Nabuchodonosor, ut transmigret te.
Allegorice, Origenes et Olympiodorus: Christi morte auferetur a filia Sion, id est ab Ecclesia, iniquitas omnis, et Idumaei, id est impii homines, disperdentur, qui semper hostiliter Ecclesiam sunt persecuti. Simile est Daniel ix, 24. Judaei hanc felicitatem non quasi peractam sub Esdra, sed quasi futuram adhuc exspectant, eamque sibi promittunt in terrena Jerusalem, ad quam se reducendos per suum Messiam sperant. Unde Chaldaeus vertit: Deinde solvet iniquitatem tuam, Synagoga, et redimeris per manus Christi et Eliae, et non addet amplius Dominus transmigrare te, et in illo tempore visitabo iniquitatem tuam, Roma, aedificata in Italia, et plena turmis Idumaeorum, et venient Persae, et angustiabunt te, et vastabunt; quoniam publicata sunt coram Domino peccata tua. Eadem est opinio Rabbinorum; putant enim se libertatem non assecuturos, nisi per eversionem Romae et Romanorum. Ita miseri se fabulosis spebus et odiis lactant: quid enim Romanis cum Idumaeis? et quasi Assyrii, Turcae et alii non magis afflixerint Judaeos quam Romani.
Moraliter, disce hic quam Deus afflictos, lugentes et poenitentes consoletur, quamque tristibus laeta submittat, ut in tribulatione merito sperare possimus, ac dicere: «Post tenebras spero lucem; post nubila Phoebus.» Ita cum eamdem Jerusalem vastasset et spoliasset Ramisus, dux exercitus Chosrois Persarum regis, anno Domini 614, solatium ei dedit per S. Joannem Eleemosynarium Archiepiscopum Alexandrinum, qui Hierosolymam misit Chrysippum quemdam virum pium, tradens ei multum auri, frumentumque et alia alimenta et indumenta, et ad ea vehenda jumenta plurima, tum ut aspiceret vastitatem, tum etiam ut eos qui remanserant ex captivitate, per ea quae dicta fuerunt, recrearet. Praeterea Theodorum quoque Amathuntis Episcopum, et Anastasium praefectum magni montis Antonii, et Gregorium Episcopum Rhinocurorum emittit ad eos recipiendos qui abducti fuerant in captivitatem, vim auri praebens innumerabilem. Ita habet Vita S. Joannis Eleemosynarii.
Sic luctus S. Monicae pro Augustino filio manichaeo utrique saluti fuit. Monicae enim multum oranti et lugenti divinitus dictum est, ubi ipsa esset, ibi et illum futurum. Ab Episcopo etiam, quem ut pro illo oraret cum fletu rogaverat, audivit fieri non posse, ut tantarum lacrymarum filius periret. Qui tandem Ambrosii Episcopi praedicatione conversus, non solum errorem omnem abjecit, sed etiam errantibus viam veritatis monstravit, obscura declarando, dubia edisserendo, certa confirmando, prava falsaque omnia plenissime confutando. Tantum profecit matris pro filio lugentis assidua sollicitudo! Ita S. Augustinus, lib. iii Confess. cap. xii et sequent.
S. Dominicus, ut habet auctor Vitae, lib. i, cap. iv, Fratrum Praedicatorum antistes, dabat se totum impendere saluti proximorum, tum se revera Christi fore membrum existimans, si ejus se exemplo animabus lucrandis prorsus manciparet. Plenum erat sanctissimis affectionibus pectus ejus, atque erga omnia tum prospera, tum adversa proximorum, mira pietate movebatur, afflictorum rebus duris cruciabatur, pauperum penuria et miserorum calamitatibus torquebatur; atque in primis pereuntium animarum zelo mire angebatur, et mente sauciabatur. Ita nimirum instar Prophetae, Dominicus peccata hominum et afflictorum miserias contemplans, aestuabat animo intrinsecus, et flens largissime latentem commiserationis affectum per lacrymas prodebat foris. Hanc enim excellentissimam charitatis gratiam specialiter habebat a Deo donatam, flendi scilicet pro peccatoribus et miseris, atque afflictis omnibus condolendi. Atque hisce lacrymis tot parturivit filios, tot animas convertit, et ad aeternam quietem transmisit. Annon ergo egregiam luctus sui consolationem accepit?
Judic. ii, ascendit Angelus ad locum flentium, flentesque Hebraeos consolatus est. Deus Ninivitas ad praedicationem Jonae lugentes, venia et gratia sua dignatus est. De Apostolis dicitur Psalm. cxxv: «Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.» Et sponsus sponsam lugentem vocat et consolatur: «Jam hiems transiit, imber abiit et recessit, tempus putationis advenit, etc.; surge, amica mea, et veni.»
Discooperuit (quasi dicat: revelabit) peccata tua — Deus toto orbi, dum ea publico excidio puniet.