Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hoc caput est quasi brevis iteratio et summa Threnorum. Sicut enim rhetores in peroratione iterant densantque ea, quæ tota oratione dixerunt, tum memoriæ, tum motus causa, ut magis auditores moveant: ita et facit hic Jeremias. Inscribitur hoc caput non in Hebræo, sed a Septuaginta et nostro Interprete, Oratio Jeremiæ: nam primo, mala populo ob peccata a Deo illata, et in Threnis recensita, refricat, et summatim enumerat: deinde orat pro misericordia, ut Deus populum in pristinum statum restituat. Hanc orationem Jeremias composuit post vastatam Jerusalem, antequam iret in Ægyptum. Porro hæc oratio non est composita ordine litterarum Hebraicarum; totidem tamen habet versus, scilicet 22 (1).
Textus Vulgatae: Threni 5:1-22
1. Recordare, Domine, quid acciderit nobis: intuere, et respice opprobrium nostrum. 2. Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. 3. Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. 4. Aquam nostram pecunia bibimus: ligna nostra pretio comparavimus. 5. Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. 6. Ægypto dedimus manum, et Assyriis ut saturaremur pane. 7. Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. 8. Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. 9. In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. 10. Pellis nostra, quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. 11. Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. 12. Principes manu suspensi sunt: facies senum non erubuerunt. 13. Adolescentibus impudice abusi sunt: et pueri in ligno corruerunt. 14. Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. 15. Defecit gaudium cordis nostri: versus est in luctum chorus noster. 16. Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus! 17. Propterea mæstum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri. 18. Propter montem Sion quia disperiit, vulpes ambulaverunt in eo. 19. Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. 20. Quare in perpetuum oblivisceris nostri? derelinques nos in longitudine dierum? 21. Converte nos, Domine, ad te, et convertemur: innova dies nostros, sicut a principio. 22. Sed projiciens repulisti nos, iratus es contra nos vehementer.
Versus 1: REMEMBER.
1. RECORDARE. — Hæc verba recordare, intuere, emphasim continent; non enim nudum et otiosum intuitum et recordationem, sed practicum, affectuosum et efficacem, scilicet affectum cum effectu conjunctum significant. Deus ergo recordari et intueri dicitur, cum miseretur, indulget, a pœnis liberat, favet, beneficia confert, etc. Recordatio enim Dei, uti et intuitus, est operativus et efficax, cum hominis sit otiosus et inefficax. Ex adverso oblivisci et non intueri, idem est, quod negligere, non curare.
Versus 2: OUR INHERITANCE.
2. HÆREDITAS NOSTRA. — Judæa quam jure hæreditario possidebamus, jam facta est Chaldæorum, eisque est tributaria. Recenset a vers. 1 usque ad 19 totidem mala et clades (scilicet singulis versibus unam), puta 18, quæ illis per excidium obvenerunt. Quæ omnia et singula ad litteram evenerunt christianis, cum ob sua peccata perdiderunt eamdem terram sanctam, Græciam, Asiam aliasque provincias, quæ a Turcis vel hæreticis occupantur. Hi ergo hæc usurpent. Tropologice, hæc omnia facile est adaptare peccatori, qui totidem, imo plura damna per peccatum incurrit. Vide Dionysium Carthusianum.
Versus 3: WE HAVE BECOME ORPHANS WITHOUT A FATHER,
3. PUPILLI FACTI SUMUS ABSQUE PATRE, — quia patres occisi aut capti sunt a Chaldæis; unde uxores solitariæ et desolatæ manent quasi viduæ, et filii orphani. Ita Hugo, Lyranus, Chaldæus. Secundo, Rabanus et S. Thomas, q. d. Orbati sumus protectione paterna Dei, qui Synagogæ maritus, et singulorum in ea erat pater. Tertio, Maldonatus, q. d. Orbati sumus rege Josia et Sedecia; rex enim reipublicæ et patriæ est quasi pater. Verum primus sensus est planissimus. Sequitur enim: "Matres nostræ quasi viduæ."
Versus 4: WE DRINK OUR WATER FOR MONEY: OUR WOOD, etc.
4. AQUAM NOSTRAM PECUNIA BIBIMUS: LIGNA, etc. — quasi dicat: Etiam res communes et viles, uti est aqua, emere debuimus. Secundo, aquam et ligna quæ prius erant nostra, jam a Chaldæis occupata, pecunia vel tributo redimere debuimus et etiamnum debemus. Tertio, Sanchez, quasi dicat: In Babylone, aquam Babyloniis omnibus communem, nos Judæi captivi ab iis pecunia emere debemus, quod durum et inhumanum est. Nam, ut docet Cicero lib. 1 Officior., res omnes quas ad communes hominum usus natura genuit, ut aqua, aer, ignis, etc., jure naturæ sunt omnium et singulorum.
Versus 5: WE WERE DRIVEN BY OUR NECKS.
5. CERVICIBUS NOSTRIS MINABAMUR. — Hebraice: Super colla nostra persecutionem passi sumus, quia scilicet funibus ad collum ligatis ducebantur in Babylonem. Ita Rabanus et S. Thomas, iisque suas sarcinas imponebant Chaldæi, aiunt Chaldæus et Hugo: ii vero qui remanserant in Judæa, quasi bruta ad opus et agriculturam urgebantur. Unde Sanchez per cervices oppressas, scilicet servitutis jugo, accipit quodlibet durum et vile ministerium. Portabant, inquit, servi onera, aut humeris et cervicibus imposita, sicut jumenta dorso; aut actis in jugum plaustrale cervicibus, quod boum est, ita ut plaustrum traherent, et in eo onus, stercus puta, saxa, arenam, etc. Minari autem suis cervicibus dicuntur, quia ex hesterno opere conjectabant, quid sibi ferendum esset oneris in crastinum; quocirca illud sibi indicebant, dicebantque: O collum ingenuum quondam et liberum, quot te manent onera servilibus etiam cervicibus indigna! O brachia, qui vos labor, quæ vos exercebunt et frangent ministeria! O caput meum, jam conviciis et diris exsecrationibus devotum! Ita Judæos jam vilissima tractare opera cernimus: "Quorum cophinus fœnumque supellex," ait Juvenalis, Satyra 3, qui proinde eos Verpos vocat, et irridet. Aliter Maldonatus: Vox, inquit, minabamur, capitur passive, q. d. Cervicibus nostris hostes grave malum minabantur, scilicet, ut Lyranus et Dionysius, minabantur se cervices nobis amputaturos, nisi faceremus statim quæcumque vellent. Unde aliqui: pro minabamur legunt, minabantur. Verum codices Romani et alii correctissimi habent minabamur, quod hic non significat comminari; cum enim hoc significat, active semper capitur, nunquam passive; sed significat agi et duci instar pecorum, hoc enim notat Hebræum נרדף nirdaph: unde versus etymologicus hæc duo ita distinguit:
Pastor ovem baculo minat, lupus ore minatur.
LASSIS NON DABATUR REQUIES. — Aliter ex Hebræo vertunt R. Salomon et R. Josephus, labor non relinquitur nobis, id est, laboramus et fabricamus ad aliquid lucrandum; sed mox lucrum omne quod percepimus, nobis auferunt inhumani heri, quibus servimus. Sic dæmon sagas ad scelera adigit, et lassat, nec dat eis requiem; sic lassant compotationes, convivia, ludi, libidines etiam nocturnæ, nec misero homini lasso et exhausto dant requiem; unde aiunt impii, Sapient. V, 7: "Lassati sumus in via iniquitatis;" nec enim dæmon, nec concupiscentia, nec mundus peccatori, qui eis servit quasi mancipium, ullam dant requiem. E contrario servire Deo est quiescere, imo regnare.
Versus 6: WE GAVE OUR HAND TO EGYPT,
6. ÆGYPTO DEDIMUS MANUM, — id est pepigimus fœdus cum Ægyptiis, inquit R. Abraham. Secundo et melius, q. d. Ab Ægyptiis auxilium et annonam petiimus, iisque supplices facti sumus, et quasi mendici extendimus eis manus ad petendam eleemosynam. Ita Vatablus, Lyranus, Rabanus, Hugo, S. Thomas. Tertio, "dedimus manum," id est dedidimus et subjecimus nos, ac servivimus quasi mancipia Ægyptiis et Assyriis, ut panem lucraremur, quo victitaremus, et traheremus ærumnosam animam: ita Chaldæus; hicque sensus videtur aptissimus. Quarto, aliter vertunt Septuaginta, Ægyptus dedit manum Assur ad saturitatem ipsorum, id est Ægyptii et Assyrii suppeditaverunt annonam Judæis, ut pane saturarentur.
Tertio, Chaldæus vertit: Cum iremus in exsilium, vidit Nabuchodonosor principes Israel euntes vacuos, id est sine sarcina; jussit ergo consuere libros legis, et ex eis facere utres impleveruntque lapillis qui erant ad ripam Euphratis, et imposuerunt eos supra cervices eorum. Ita referunt vel fabulantur Judæi. Aut, si hoc verum est, merito id passi sunt, ut membranas legis in saccos conversas lapillis et arena plenas portarent, qui legem habebant in membranis tam aridam et sterilem non in corde scriptam, ac proinde otiosam et inutilem, quæ proinde hoc pondus exsilii eis accersivit, eosque degravavit et oppressit, ut in quo peccaverant, in eodem quoque punirentur.
Versus 8: SERVANTS.
8. SERVI. — Ammonitæ et Idumæi, qui prius nobis tributarii serviebant, jam cum Chaldæis Jerusalem expugnarunt. Ita Hugo, S. Thomas (1), Lyranus.
Secundo, q. d. Chaldæi, qui ex Cham, Chus et
Nemrod (qui primus regnavit in Babylone, Genes. cap. X, 10) orti, a Noe damnati sunt ut sint servi Sem et posterorum, id est nostri, Genes. IX, 27, vel, ut Rabanus, qui ob impietatem et idolatriam sunt servi; cum Judæi sint ingenui: hi jam nobis dominantur; unde Judæi Gentiles vocabant servos, se vero liberos. Hinc ad Christum, volentem eos e peccati servitute liberare, dicunt Joan. VIII, 35: "Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus unquam."
Tertio, Sanchez: Verisimile est, inquit, tanquam prædæ partem datos esse Judæos Chaldæorum servis, qui scilicet in bello Judaico eis servierant, agebantque in castris: aut potius, Chaldæi servos suos præponebant Judæis, ut ab illis durum operis diurni pensum severe exigerent, uti fecerunt servi Pharaonis Hebræis in Ægypto, Exodi I, 11 et 14. Ingens est hic dolor, æque ac ignominia et probrum, qui mire heri animum pungit et premit. Eadem enim plaga a superiori, vel æquali illata, longe minus cruciat, quam si a subdito, ac præsertim a servo infligatur. Ita Maximianus Imperator ut S. Sergium primicerium suum, qui se christianum libere profitebatur, maxime affligeret, judicandum et atrociter puniendum misit ad Antiochum præfectum Orientis, qui S. Sergii servus exstiterat, ac ejus favore illam dignitatem obtinuerat; qui ut Maximiano satisfaceret, jussit S. Sergium calceari calceis aculeatis, iisque indutum instar mancipii currere ante rhedam suam; itaque eum deduxit per tres leucas cum acri pudore, æque ac dolore; nam aculei rivos sanguinis ex pedibus ejus eliciebant. Hoc tormentum deinde iterari jussit. Verum cum S. Sergium nullo pudore vel dolore vinci cerneret, capite eum plecti jussit anno Domini 309, die 7 octobris, qua die Ecclesia ejus triumphum anniversaria martyrii memoria recolit.
Versus 9: AT THE PERIL OF OUR LIVES,
9. IN ANIMABUS NOSTRIS, — id est cum animæ, id est vitæ, periculo, ob Chaldæos ubique palantes, et in locis desertis insidiantes ac grassantes (uti etiamnum in Judæa et Syria grassantur Arabes), tam in obsidione quam urbe jam capta egressi sumus pabulatum, ut annonam et victum ex agris in urbem nos inveheremus: ita Hugo, Lyranus, Dionysius, Vatablus et R. Joseph, qui addit: Modicum, inquit, illud panis, quod nobis ab Assyriis comparabamus et efferebamus, rapiebatur in itinere, nec erat qui nos liberaret de violentia ipsorum.
Versus 10: OUR SKIN,
10. PELLIS, — q. d. Sicut clibanus igne frequenti uritur, siccatur, nigrescit: ita pelles nostræ præ fame a calore naturali uruntur, siccantur, nigrescunt.
A FACIE TEMPESTATUM FAMIS, — id est, propter ingentem famem quæ in nos irruit, quasi valida tempestas. Hebraice est propter exustiones famis, id est fame urente, aut propter exustiones agrorum famem afferentes.
Versus 12: PRINCES WERE HUNG UP BY THEIR HAND (in Hebrew, by their
12. PRINCIPES MANU (hebraice, manu eorum, scilicet hostium) SUSPENSI SUNT (1).
Versus 13: THEY ABUSED THE YOUNG MEN SHAMEFULLY.
13. ADOLESCENTIBUS IMPUDICE ABUSI SUNT. — Hebraice, Juvenes ad molendum tulerunt, q. d. Ad rem vilissimam, id est ad molas agitandas, juvenes, quasi viribus valentes applicuerunt. Ita Chaldæus, Vatablus, Pagninus (2).
Secundo, Noster melius vertit: Adolescentibus turpiter abusi sunt; hoc enim metaphorice significat molere apud Hebræos, uti patet Job XXXI, 10, in Hebræo, et etiam apud Horatium aliosque Latinos, quorum verbis in re obscœna libens abstineo. Sic et Græci μύλλων, id est molere, sumunt pro scortari; unde μυλλάς vocatur scortum.
PUERI IN LIGNO CORRUERUNT, — id est ligneo patibulo suspensi sunt. Ita Chaldæus, Hugo, Lyranus. Vel potius, ut Vatablus, sub ligneo manubrio, quo molam volvebant, præ lassitudine corruerunt. Vel, ut Lyranus, sub onere lignorum, quod ultra vires ferre pro Chaldæis cogebantur, corruerunt. Quarto, Maldonatus et Sanchez exponunt, q. d. Pueri virgis et baculis percussi sunt usque ad sanguinem et mortem.
Versus 14: THE ELDERS (judges) CEASED FROM THE GATES (of the cities,...
14. SENES (judices) DEFECERUNT DE PORTIS (urbium, in quibus solebant sedere, dum judicia exercebant, aut civitatis vel civium causas tractabant); JUVENES DE CHORO PSALLENTIUM. — Decus enim civitatis florentis consistit in duobus, nimirum in senum gravitate, prudentia, æquitate; atque in juvenum vigore, lætitia et voluptate; qui choros ducere, in iisque psallere et saltare solebant. Utrumque defecit Hierosolymæ afflictæ. Pro choro hebraice est נגינה negina, quod erat genus instrumenti musici; sed quia ad illud choros et choreas ducere solebant, hinc metonymice pro iis sumitur.
Versus 16: THE CROWN HAS FALLEN FROM OUR HEAD.
16. CECIDIT CORONA CAPITIS NOSTRI. — Hoc est diadema regni, puta regnum nostrum translatum est ad Chaldæos: ita Hugo, S. Thomas, Lyranus; secundo, Maldonatus per coronam intelligit gloriam; tertio, Rabanus, Vatablus et Isidorus per coronam accipiunt templum; quarto et proprie, solebant Judæi in festis et conviviis hilarioribus coronas capiti imponere, q. d. Defecerunt illi dies, ac deliciæ, in quibus lætari et capita coronare solebamus. Ita Sanchez. Hæc omnia usurpent pænitentes, imitenturque voces et ejulatus pænitentium hic, et similes apud Climachum, gradu De pænitentia.
Versus 17: OUR EYES ARE DARKENED,
17. CONTENEBRATI SUNT OCULI NOSTRI, — præ jugi et nimio fletu, ut sibi contigisse queritur Job.
cap. XVI, 17; secundo, "contenebrati," q. d. Ita hac clade perculsi, prostrati et attoniti fuimus, ut oculi nostri viderentur inverti et obtenebrari: tertio, Sanchez: Contenebrati, ait, sunt oculi, quia mœsti fugiunt lucem et homines, ac tenebras quærunt, ut Dido apud Virgilium:
Mortem optat, tædet cæli convexa tueri.
Versus 18: FOXES WALK UPON IT.
18. VULPES AMBULAVERUNT IN EO. — q. d. Templum et mons Sion ita desertus est, ut vulpes libere et intrepide in eo versentur.
Versus 20: WHY DO YOU FORGET US FOREVER.
20. QUARE IN PERPETUUM. — Hebraice, cur in longitudinem dierum, cur tam longo tempore nos derelinquis, quasi ad te non pertineremus? præsertim cum, ut præcessit vers. 19, in æternum permaneas, et æternum habeas apud nos regnum et solium, cui nulla hostium vis prævalere potest.
Versus 21: CONVERT US,
21. CONVERTE NOS, — q. d. Quia malorum nostrorum origo fuit, a te, o Domine, recedere; hinc tu qui es immutabilis et firmus in promissis, æque ac regno æterno, ut dixi vers. 19; tu, inquam, juxta promissa tua Levit. XXVI, 23, ne omnino abjice nos, et pactum tuum nobiscum; atque quia ad hoc requiritur, ut oremus pro peccatis nostris, ut eorum venia a te accepta, tibi per gratiam reconciliemur, oro, Domine, converte nos ad te per veram et seriam pænitentiam, qua veniam hanc et gratiam assequamur. Ita Chaldæus, Olympiodorus, Rabanus, Lyranus et alii. Hinc consequenter orat Propheta, ut ad illud tempus et sæculum reducatur populus, in quo ad Deum fide et mente conversus, eum pie et religiose colebat: et ab illo vicissim se ad populum suum convertente, pace bonisque omnibus donabatur (1). Ita Rabanus et S. Thomas. Si enim ipse convertere velit populum suum exsulem ad locum et patriam suam, æque ac ad se, convertetur eo, simulque redibit ad pristinum decus et gloriam, perinde ac si a morte resurgeret. Unde subdit: "Innova dies nostros sicut a principio." Duplex ergo hic significatur conversio, prima et potissima ad Dei gratiam et amicitiam; secunda consequens, ut ab exsilio ad libertatem, patriam, pristinaque bona Judæi convertantur et redeant. De secunda tantum accipit hæc Hugo.
Hinc Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. V, et Theologi docent, ad conversionem peccatoris necessariam esse gratiam, et liberum arbitrium gratiæ cooperans, hocque velle Zachariam cum ait cap. I, 3: "Convertimini ad me, et convertar ad vos;" sed gratiam debere prævenire et excitare liberum arbitrium, peccato quasi oppressum et sopitum; hocque velle hic Jeremiam, sicque eum cum Zacharia esse conciliandum.
INNOVA DIES NOSTROS, SICUT A PRINCIPIO, — ut pie et religiose te colamus, sicut cœpimus sub Mose in Sina, cum nobis dedisti legem; et tu vicissim nos, et dies nostros in pace custodias. Ita Chaldæus, Rabanus, S. Thomas.
Secundo, Olympiodorus, Dionysius, Hugo, Lyranus, q. d. Libera nos e Babylone, sicut olim ex Ægypto eduxisti in terram promissam. Huic petitioni similis est illa Job XXIX, 2: "Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo," etc.
Versus 22: BUT YOU HAVE UTTERLY REJECTED US.
22. SED PROJICIENS. — Est hæc alia ratio, propter quam debeat exaudiri, quam clarius exprimunt Septuaginta, Chaldæus, Vatablus; vertunt enim: Quia satis nos repulisti, scilicet summam vindictam et captivitatem in nos exercendo, q. d. Jam satis pœnas dedimus, et iræ tuæ satisfecimus; redde ergo clementiam tuam nobis, et converte nos ad te. Hanc enim petitionem ex pudore et afflictione subticet. Eadem de causa Hebræa et Noster addunt voculam sed, q. d. Oravi dicens: Converte nos; sed ecce non impetro, longeque absumus ab hac conversione, quia ecce tu projiciens hucusque repulisti nos; quare tacens et confusus gemo, hocque meo gemitu tacite et verecunde imploro tuam misericordiam, ut tandem iræ tuæ parcas, flagella tua contineas, meique miserearis. Hic sensus est aptissimus. Est enim aposiopesis ad pathos, qualis esse solet valde afflictorum pro venia obsecrantium; in his enim dolor et pudor multa supprimunt. Secundo, Maldonatus hæc putat respondere versui 20, cum illoque jungenda esse, q. d. "Quare in perpetuum oblivisceris nostri? sed," id est, atque adeo, "projiciens repulisti nos." Tertio, alii vertunt Quamvis projeceris nos, tamen jam iræ tuæ in nos effusæ sat pœnarum dedimus. Quarto, Sanchez sic explicat, q. d. Sed quid votis insisto, quid precibus urgeo, ut rem Judaicam quamprimum instaures, cum tu vehementer iratus, populum ad annum usque septuagesimum abjeceris, et captivitati Babylonicæ addixeris? Hic sensus quoque appositus est (2).